Skip to text
JonHaines
Thomas Aquinas / Additional works
CORPUS THOMISTICUM
Hugoni de Sancto Charo
Expositio super Apocalysim
authenticitate dubia
prooemium

Thomas de Aquino in Coronatione Mariae a Fra Angelico depicta

Textum Parmae 1869 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit




Ad indicem operum omnium Sancti Thomae   age ultra

INDEX------------------------------------------------Corpus ThomisticumOpera omniaBibliographia Thomistica





Prooemium

[89016] Hugo de Sancto Charo (?), Super Apocalypsim, pr. Vidit Jacob in somnis scalam stantem super terram, et cacumen ejus tangens caelum, et Angelos Dei ascendentes et descendentes per eam, et dominum innixum scalae, Gen. 28. Quatuor sunt causae hujus operis: scilicet efficiens, materialis, formalis, finalis: et istae quatuor causae tanguntur in praedicta auctoritate satis manifeste. Causa efficiens est auctor Joannes qui significatur per Jacob, tum propter nominis sui interpretationem, tum propter actuum ejus praefigurationem. Interpretatur enim Jacob luctator, vel supplantator; et beatus Joannes cum mundo et carne luctando, luctam aggressus supplantavit utrumque et sub planta pedis calcavit, juxta illud Nahum 3, intra in lutum, et calca subigens, tene laterem: per lutum accipitur mundus immundus et foetidus, quem multi tantum de foris aspicientes, non intus intrantes, amplectuntur et osculantur, et ideo merito sordidantur, secundum illud Thren. 4, filii Sion inclyti, et amicti auro primo, quomodo reputati sunt in vasa testea. Et infra, qui vescebantur voluptuose amplexati sunt stercora. Glossa, relictis caelestibus curantes terrena; et ideo similes sunt porcis, sive suibus, quae in volutabro luti: magisquam in speciebus aromaticis delitias quaerunt et sentiunt. Sed beatus Joannes volens se immaculatum custodire ab hoc saeculo, intravit in ipsum, interiora ejus diligenter aspiciens, et ideo calcans et despiciens fugit ipsum, implens illud Nahum 3, omnis qui viderit te, resiliet a te. Numquid intraverat in lutum quando dixit, quoniam quod est in mundo est concupiscentia carnis et concupiscentia oculorum et superbia vitae. 1 Joan. 2. Et iterum quando dixit, eadem 5, mundus totus in maligno positus est? Per laterem, qui de terra fit, intelligitur caro de terra plasmata, quae ad modum lateris, quanto plus lavatur et excolitur, tanto immundior efficitur: lutum ergo omnino calcandum est, et mundus omnino spernendus. Sed lateri subjiciendus et tenendus est, et caro per opera poenitentiae subjicienda est, ne lasciviat, et subsidio necessario tenenda, ne deficiat. Unde Eccl. 33. Cibaria et virga, et onus asino. Panis, et disciplina et opus servo et corpori: panis ne deficiat; disciplina ne lasciviat, opus ut perficiat. Item Jacob dicitur dilectus Dei inter patriarchas, sic Joannes inter apostolos. Item Jacob delusit sapienter Laban, et tandem eum fugit, et filias ejus secum duxit; sic beatus Joannes mundum fugiens, filias ejus; id est animas peccatrices, secum ad Ecclesiam duxit, quem cum insequeretur et persequeretur mundus, auxiliante domino, nihil adversus eum potuit: sic etiam nec Laban adversus Jacob, qui iram fratris sui Esau fugiens, de terra sua exivit in Mesopotamiam, ubi post multos labores, Rachel amplexus promeruit: sic et beatus Joannes propter iram Domitiani de terra sua in Pathmos exulavit, ubi post multas angustias et labores meruit caelestia sublimius et clarius contemplari. Hoc est quod legitur Sap. 10: haec, id est sapientia, iram profugit fratris, id est Domitiani pro Esau designati, justum, idest beatum Joannem per Jacob figuratum, deduxit per vias rectas, quae sunt carnis integritas, spiritus puritas, mundi paupertas: deduxit inquam in exilium, et ostendit illi regnum Dei, factum militantis et triumphantis Ecclesiae ei revelavit. Quae est materia hujus libri, quae tangitur in praedicta auctoritate ubi dicitur: vidit scalam, per quam significatur Ecclesia. Duo latera scalae, duae sunt partes Ecclesiae militantis in terra et triumphantis in caelo: et hoc est quod dicitur, scilicet quod scala, stans super terram, tangebat caelum. Vel certe ideo dicit scalam super terram stare, quia utraque pars Ecclesiae elevatur a terra in caelum. Unde Isa. 33, oculi ejus, idest Ecclesiae, terram cernunt de longe. Et bene dicitur scala stans, id est recta, non declinans ad dexteram prosperitatis, vel sinistram adversitatis. Vel ideo stare dicitur, quia caelestia tantum desiderans, sursum mentis intentione erigitur. Unde dicit quod cacumen ejus tangit caelum: hoc est, quod legitur Judith 7, scilicet quod ipsa fecit sibi secretum cubiculum ad adorandum, et medium, in superioribus domus suae. Cacumen ergo, utraque pars Ecclesiae, tangit caelum, militans spei erectione et desiderii fervore; triumphans rei adeptione et manifesta contemplatione. De hoc dicitur Oseae 9, in cacumine vidi patres eorum, ipsi autem intraverunt ad Beelphegor et alienati sunt in confusione et facti sunt abominabiles sicut ea quae dilexerunt. Per scalam igitur designatur materia hujus libri, in qua sunt septem gradus, quia septem sunt partes hujus libri, scilicet septem visiones, ut infra patebit. Forma tangitur ubi dicitur, quod Jacob vidit scalam stantem et Angelos ascendentes et descendentes per eam. De quibus multa dicit Joannes: scilicet quomodo ei apparuerunt et de multis instruxerunt, licet per Angelos principes septem Ecclesiarum, id est episcopi designentur, sicut dicitur in ipso textu; de quibus hic multa dicuntur. Forma vero libri et modus agendi idem est, qui aenigmaticus et valde obscurus. Totus aenigmaticus est, et plenus figuris, et obscurus valde: propter quod in somnis dicitur Joannem vidisse quod vidit, licet et per hoc notetur quod in excessu mentis et spiritu hanc viderit prophetiam. Unde in primo cap. dicitur: fui in spiritu in dominico die, et audivi post me vocem magnam. Et bene per somnium, hujus excessus mentis intelligitur: quia sopitis sensibus ad exteriora, videt anima interiora; et posteriorum oblita, extendit se ad anteriora. Notandum etiam per hoc, quod in somnis viderit, quod in illo excessu viderit rerum imagines, quas intellectas postmodum declaravit, sicut in somnis primo videntur visiones, et postea dicitur earum interpretatio. Per hoc autem ostenditur quod scala caelum tangebat, et quod in caelo fuit haec visio, et revelatio facta ejusdem. Ut vere dicatur quod caro et sanguis non revelavit ei, sed pater ejus qui in caelis est. Nam tota Trinitas hanc visionem revelavit Christo homini, Christus Angelo, Angelus Joanni, Joannes Ecclesiis, ut dicitur in prologo. Item forma sive modus agendi tangitur propter hoc quod dicitur vidisse Angelos ascendentes et descendentes. Ascendebant siquidem quando alta et profunda subministrabant. Descendebant quando leviora monstrabant. Vel certe ascendebant, quando eum de statu Ecclesiae triumphantis docebant. Descendebant quando de statu militantis eum instruebant. Vel ascendebant quando sanctorum praemia declarabant. Descendebant quando reproborum supplicia ostendebant. Vel si per Angelos episcopi designentur Ecclesiarum, ut tactum est, tunc Angeli ascendebant quando in bona vita proficiebant. Descendebant quando deficiebant. Finis libri notatur per hoc quod sequitur in auctoritate, et Deum innixum scalae. Ad hoc enim scriptus est liber, et hic est finis ejus, ut credentes quae in eo scripta sunt, et custodientes, Deum videant, qui est vita aeterna. Unde Joan. 21: haec autem scripta sunt, ut credatis quia Jesus est filius Dei, et ut credentes vitam habeatis in nomine ejus. Et ut nemo posset timere ne scalam istam ascendere valeret, ideo dicitur dominus innixus scalae, quasi paratus trahere ad se, et juvare ascendentes per scalam. Unde infra 4 cap. dicitur: quia Joannes vidit ostium apertum in caelo, et audivit vocem dicentem sibi, ascende huc, et ostendam tibi quae oportet fieri cito post haec. Ideo dicitur, quod Job, 36, annunciat de ea amico suo, quod possessio ejus sit, et ad eam possit ascendere. Non debet igitur aliquis timere laborem ascensionis, sed porrigere manus domino, qui scalae innititur ut eum trahat, et iterum trahet eum. Quia ipse dicit Joan. 12, ego si exaltatus fuero a terra, omnia ad me ipsum traham. Ecce dominus exaltatus est, quia innixus scalae. Trahe nos ergo post te, in odorem unguentorum tuorum curremus. Ecce habemus quatuor: scilicet Joannes. Quae materia scilicet status Ecclesiae. Quae forma, sive quis modus agendi, quia brevis est in verbis, multus in sententiis. Quis finis, sive utilitas, ut scilicet credamus, et credentes vitam aeternam habeamus. Intentio vero auctoris est, monere ad patientiam tribulationum, et eliminare errores, qui in ejus absentia pullularunt in Asia. Praemittitur autem huic libro prologus magistralis, in quo fere omnia, quae diximus, breviter praelibantur. Et dividitur in quatuor partes. In prima parte tangitur materia libri, idest status Ecclesiae praesens pariter et futurus, quem Christus revelavit Joanni, et Joannes episcopis, ut eos animaret ad patientiam tribulationum, quae cito transeunt, et ad praemium perducunt aeternum. Unde Act. 14, per multas tribulationes et cetera. 2 Corinth. 4, hoc momentaneum et cetera. In secunda parte praesens opus commendatur a prophetia, quae praefertur aliis prophetis, propter auctoritatem mittentis, deferentis, recipientis: propter quod auditores benivoli redduntur. Et haec pars incipit, ibi, ideo liber iste. In tertia determinatur, quo genere visionis viderit ista Joannes; utrum scilicet corporali, vel spirituali, vel intellectuali. Et dicitur quod intellectuali. Et haec pars incipit ibi, cum autem et cetera. In quarta redditur ratio ubi et quare et quando et quibus viderit istas visiones Joannes. Et haec pars incipit ibi, vidit autem Joannes. In quinta quasi recapitulando breviter tangitur, quis auctor, quae materia, quis modus agendi, quis finis. Et haec pars incipit ibi, scribit autem Joannes, septem Ecclesiis. Dicit ergo, omnes qui pie et cetera. 2 ad Timoth. 3. Littera plana est usque ibi, revelavit autem tota Trinitas Christo homini, ergo aliquid fuit velatum: quod non solum falsum, immo nefarium et haereticum est. Quia Christus homo etiam humana scientia omnia scivit ex quo fuit. Sed dicimus quod ideo dicitur Trinitas revelasse Christo homini, quia Christus homo hoc scivit a sancta Trinitate. Sed eadem ratione potest dici quod Deus pater hoc revelavit filio, et filius spiritui sancto. Quia quicquid scit filius scit a patre, et quicquid scit spiritus sanctus scit a filio. Ad haec dicimus, quod non est simile: quia filius et spiritus sanctus omnia ex se, licet non a se; sed Christus homo nec a se nec ex se scit omnia, sed a sancta Trinitate, quae illi non per essentiam sed per gratiam dedit omnium scientiam, quae aliis prophetis excellentior est. Contra: super principium Danielis dicit Hieronymus quod nullus propheta tam aperte scripsit de Christo ut Daniel: quia et tempus ejus in adventus notat et annos et reges per ordinem enumerat et signa manifesta praedicit. Item in principio super Isa. dicit Hieronymus quod Isaia non tam propheta quam Evangelista dicendus est, qui ita liquide de Christo loquitur, ut magis narrare praeterita, quam praedicere futura videatur. Item in prologo Psalmorum dicitur, David eximius prophetarum. Item super Zacharia dicit super quamdam Glossam, quod Zacharias est eximius prophetarum. Item super illud Num. 12, si quis fuerit inter vos etc. dicit Glossa, Moyses omnibus prophetis veteris testamenti praestantior est. Solutio. Quilibet istorum potest dici eximius, sive praestantior, diversis respectibus. Elias quo ad vitae austeritatem, et liberam increpationem. David vero quo ad regiam dignitatem et mentis humilitatem et Christi de ipso nascituri promissionem. Isaias quo ad vocationis gentium et incarnationis Christi apertionem. Daniel quo ad temporis incarnationis et passionis determinationem. Moyses quo ad Dei familiaritatem, et praeceptorum Dei certam promulgationem. Zacharias quo ad templi aedificationem, ad quam populum strenue invitavit. Joannes vero quo ad visionis profunditatem, et prophetiae multiplicitatem, ut dicitur in prologo, et mittentis et deferentis et suscipientis auctoritatem sicut vidit Pharao spicas, et Moyses rubum ardere. Ergo Moyses vidit visione imaginaria rubum ardere: quod est contra Hieronymum et alios expositores: ergo de duabus visionibus facta fuit mentio. Et hic exemplificat de utroque: de imaginaria cum dicitur, sicut Pharao vidit spicas: de corporali, et Moyses rubum ardere.


Ad indicem operum omnium Sancti Thomae   age ultra




© 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264
CORPUS THOMISTICUM
Hugoni de Sancto Charo
Expositio super Apocalysim
authenticitate dubia
caput I

Thomas de Aquino in Coronatione Mariae a Fra Angelico depicta

Textum Parmae 1869 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit




age retro   age ultra

INDEX------------------------------------------------Corpus ThomisticumOpera omniaBibliographia Thomistica





Caput 1

[89017] Hugo de Sancto Charo (?), Super Apocalypsim, cap. 1 Apocalypsis Jesu Christi et cetera. Liber iste dividitur principaliter in duas partes. Prima continet primum capitulum tantum, et subdividitur in tres partes. Primo ponitur prooemium, in quo commendatur hoc opus dupliciter. Primo ab auctoritate mittentis, idest Trinitatis, et Christi deferentis scilicet Angeli; suscipientis, scilicet Joannis et septem episcoporum Asiae. Secundo ab utilitate, ibi, beatus qui legit. In secunda parte ponit salutationem ubi captatur benevolentia auditorum, ibi, Joannes septem Ecclesiis. Et in tertia determinat auctor quando, et ubi, et quid, et quare scripsit hunc librum, ibi, ego Joannes et cetera. Dicit ergo, Apocalypsis, idest revelatio Christi Jesu effective vel materialiter, idest a Christo Jesu, et de Christo Jesu facta haec est, supple non a me, nec de me. Immo in hoc vitat Joannes arrogantiam, quia non suam, sed Christi Jesu dicit Apocalypsim. Vae ergo prophetis, qui prophetabant de cordibus suis mendaciter. Unde ad Jerusalem dicitur Jerem. 23, nolite audire verba prophetarum, qui prophetant vobis, et decipiunt vos. Visionem enim cordis sui loquuntur non de ore Dei. Et infra: non mittebam prophetas, et ipsi currebant: non loquebar ad eos, et prophetabant. Ut ergo a talibus Joannes se sequestraret, ait, Apocalypsis Christi Jesu, non mea. Sed ne putares quod Christus Jesus a se habuerit hanc revelationem, addit, quam dedit, gratis, ut nihil debens illi id est Christo Jesu, secundum quod homo est Deus pater. Unde Matth. 11, omnia mihi tradita sunt a patre meo. Et Joan. 7, mea doctrina, non est mea, sed ejus etc. vel potius Deus Trinitas. Sed ad quid dedit? Palam facere, non abscondere sicut servus nequam qui abscondit pecuniam domini sui, Matth. 25, et ideo maledictus. Proverb. 11. Qui abscondit frumentum et cetera. Sed contra: haec revelatio data est in figuris, non ergo palam. Solutio Joanni palam facta est, qui universitatem rerum mentis intellectu, Deo revelante conspexit, et etiam in figuras vidit. Quarum significationem aliis in parte revelavit, et non omnia ne vilesceret prophetia. Sed quibus? Servis suis idest fidelibus humilibus, non Judaeis, vel prophetis superbis. Matth. 11, confiteor et cetera. Ideo autem servis facta est revelatio, quia ipsos oportebat et oportet pati tribulationes, ut dicit Glossa. Et ideo fit eis revelatio, ut exemplo Christi et apostolorum levius fiat eis pondus tribulationum. Apoc. dico de iis quae oportet fieri cito scilicet de tribulationibus quas oportet fieri, idest inevitabile est quod fiant; quas oportet et utile est ut fiant. Ubi dicit Glossa: inevitabile siquidem est homini quin fiant. Matth. 18, necesse est ut veniant scandala. Item utile est ut fiant, quia muniunt. Exod. 14, erat enim murus quasi aqua ad dexteram eorum et laevam. Item quia via sunt ad caelos. Act. 14, per multas tribulationes et cetera. Item quia accelerant. Psal. multiplicatae sunt et cetera. Item quia sunt pretium quo emitur regnum. Matth. beati qui persecutionem et cetera. Et cito dicit. Nam tribulationes Ecclesiae jam inceperant. Sed quia non solum de tribulationibus facta est revelatio, sed dupliciter de praemiis futuris, idcirco cito dicit, quia omne tempus breve est respectu aeternitatis. Unde Psalmus: mille anni tamquam dies hesterna et cetera. August. breve est quicquid fine clauditur. Per hoc ergo quod dicit, oportet et cito, animat Joannes servos Christi ad patientiam, ut non solum aequanimiter, sed et libenter et letanter sustineant tribulationes quae cito finientur et ad praemia aeterna perducunt. Propter hoc dicit Psalm. laetati sumus pro diebus et cetera. Act. 5, ibant apostoli et cetera. Et significavit quasi dicat: hanc Apocalypsim dedit Deus Jesu Christo palam facere servis suis. Et ipse Jesus Christus significavit, idest signis ostendit, ut dicit Glossa. Hanc visionem mittens, per Angelum suum, cui Christus revelavit, servo suo Joanni, quasi speciali amico, qui aliis conservis suis manifestaret. Nota: Christus virgo, Angelum virginem, Joanni virgini mittit. Objicitur autem de illa Glossa: significavit, idest per signa ostendit. Quia per hoc videtur quod haec visio fuerit imaginaria, quod est contra prologum. Solutio. Multi credunt quod fuerit imaginaria, nec curant de prologo, quia est magistralis. Sed potest dici quod in veritate haec visio fuit intellectualis. Quia Joannes vidit rerum veritatem sine velamine figurarum; sed postea ostensae sunt ei figurae quibus velaret ea quae viderat, ut malis velata occultarentur et bonis exercitium daretur studendi, et sic per studium inventum gratius haberetur et firmius teneretur. Et nota quod Angelus iste qui missus est ad Joannem spiritus creatus fuit, qui aliquando loquitur in persona Christi, ut ibi, ego sum alpha et omega. Aliquando in persona sui ut ibi: vide ne feceris, conservus enim tuus sum et frater tuus. Ultro: sicut nuntius deferens verba alicujus principis, aliquando loquitur in persona domini sui, aliquando in persona sua. Vel sic lege literam. Et significavit Deus pater, pater scilicet mittens, per Angelum suum, scilicet Christum qui est Angelus magni consilii sibi consubstantialis, ut dicit Glossa, servo suo Joanni, typum Ecclesiae gerenti. Et merito; quia ille, scilicet Joannes, testimonium perhibuit verbo Dei, idest Christo, quod scilicet esset verus Deus ab aeterno. In principio Evangelii sui ubi dixit: in principio erat verbum, et verbum erat apud Deum, et Deus erat verbum, hoc erat in principio apud Deum et cetera. Sed contra: prius vidit et scripsit Apocalypsim quam Evangelium. Solutio. Prius praedicavit Evangelium et postea scripsit. Et etiam perhibuit testimonium Jesu Christi, idest de Jesu Christo, quod scilicet esset verus homo, ubi dixit: verbum caro factum est. Ecce integrum et verum testimonium. Sed ne putaret aliquis quod de auditu et non visu esset testimonium ejus, et ideo minus sufficiens; ideo addit, in iis quaecumque vidit, oculis mentis et oculis carnis. Unde Joan. 22, hic est discipulus ille qui testimonium perhibet de iis et scripsit haec, et scimus quia verum est testimonium ejus. Item Joan. 19, qui vidit testimonium perhibuit. Item 1 Joan. 1, quod fuit ab initio, quod vidimus et audivimus et manus nostrae contrectaverunt de verbo vitae nuntiavimus vobis. Beatus qui legit. Hic commendatur opus ab utilitate, quam consequetur qui conservat hanc prophetiam. Unde dicit: beatus jam beatitudine spei, et tandem beatitudine rei. Qui legit, per se. Et qui audit, ab alio. Hic enim duplici modo acquiritur scientia: scilicet per inventionem studendo, aut per doctrinam audiendo, ut dicit philosophus. De primo dicitur Proverb. 3, beatus qui audit. Verba prophetiae hujus, quae singula sunt plena mysteriis et sunt verba salutis et vitae. Unde Joan. 6, ait Petrus ad dominum: domine ad quem ibimus? Verba vitae habes. Sed quia non sufficit legere et audire, nisi fiat quod legitur et auditur, sicut dicitur ad Rom. 2, non auditores justi sunt apud Deum, sed factores legis justificabuntur; ideo addit, et servat ea quae in ea scripta sunt, corde retinendo et opere implendo. Unde Glossa, et illi soli beati qui audiunt ut mente recondant, mente recondunt opere ut compleant, ut vitam aeternam possideant. Hic est quod dicitur Luc. 10, beati qui audiunt verbum Dei et custodiunt illud. Beatus qui legit studendo, et qui audit obediendo et servat credendo et timendo. Unde Glossa: servat qui fidem Christi et Ecclesiae non violat, et timet minata et quaerit promissa. Et revera legenda sunt et audienda et servanda verba prophetiae hujus, tempus enim prope est, quo tribulationes finient et praemia reddentur: scilicet tempus mortis cujuslibet vel tempus judicii, quando unusquisque recipiet mercedem suam, quam meruerit. Jac. 4, ecce judex ante januam assistit. Sophoniae 1, juxta est dies domini magna. Glossa dicit hic. Tempus prope est, quia nec longa laboris mora et praemia vicina. Eccles. benedictio domini in mercedem justi festinat. Vel omnes qui legunt alios docendo et audiunt ascultando. Et dicit, audiunt, pluraliter, quia plures possunt unum audire docentem et servat memoriter retinendo. De hoc Eccles. 24, qui audit me et cetera. Sequitur. Joannes septem Ecclesiis quae sunt et cetera. Haec est secunda pars capituli, sive prooemii, ubi ponitur salutatio. Et ostenditur quis salutet et qui salutantur et cujusmodi salus optetur. Salutat Joannes. Salutantur septem Ecclesiae Asiae. Optatur salus quae est a Christo Jesu, quam commendat Joannes a misericordia. Et ideo interserit de primo adventu, in quo maxime apparuit ejus misericordia. Demum commendat eum a justitia. Unde interserit de secundo adventu, ubi apparebit ejus justitia. Et nota quod est duplex Asia, ut dicitur in Glossa: major scilicet quae continet tertiam partem mundi. Et minor, quae est quaedam pars majoris, quae continet septem civitates: scilicet Ephesum, Smyrnam, Pergamum, Thyatiram, Sardim, Philadelphiam, Laodiciam. Inter quas Ephesus erat metropolis. In hac minori Asia primo praedicavit Paulus, sed post divisionem apostolorum obtinuit eam Joannes et praedicavit ibi. Et per illas septem Ecclesias intelliguntur universae mundi Ecclesiae. Tum propter numerum septenarium qui est numerus universitatis. Quia omne tempus, septem diebus agitur quo regitur Ecclesia. Tum propter ternarium numerum animae et quaternarium corporis: vel quia in fide Trinitatis fundatae sunt omnes Ecclesiae per quatuor partes mundi fundatae vel diffusae. Vel propter septiformem gratiam spiritus sancti, quo illustrantur omnes Ecclesiae. Dicit ergo: Joannes cui haec dominus revelavit per Angelum, septem Ecclesiis Asiae specialiter et in eis omnibus aliis generaliter, optat salutem dicens, gratia, idest peccatorum remissio, et pax, idest ad dominum reconciliatio. Vel gratia, idest informatio virtutum, et pax, idest tranquillitas mentis et quies a vitiis. Vel gratia triplex, scilicet operans cooperans et consumens. De qua 1 Corinth. 15, gratia Dei sum id quod sum et gratia ejus in me vacua non fuit, sed gratia ejus in me semper manet. Et pax triplex, temporis pectoris aeternitatis vobis sit, vel detur, ab eo qui est. Aeternaliter, idest a filio cujus nomen est qui est. Exod. 3, et hoc dicitur contra Judaeos qui dicunt ipsum non esse, sed mortuum, et qui erat, apud patrem antequam mundus fieret. Contra Arianos qui dicunt ipsum non fuisse ab aeterno. Et qui venturus est, ad judicium, redditurus cuilibet juxta meritum suum, contra quosdam Manicheos, qui dicunt judicium jam factum vel contra Sadducaeos qui dicunt animas perire cum corpore et non fieri judicium. Et a septem spiritibus, idest a spiritu sancto qui est unus in natura, sed septuplex in gratia: unde Sapient. 7, est enim in illa spiritus intelligentiae, spiritus unicus, sed multiplex, unicus virtute naturae, multiplex gratiarum distributione. Qui in conspectu throni ejus sunt, idest quem spiritum septiformem et unum conspiciunt incessanter. Throni ejus, idest Angeli sancti in quibus sedet et judicat. 1 Petr. 1, spiritu sancto misso de caelo in quem desiderant Angeli prospicere. Vel per septem spiritus intelligitur universitas Angelorum. Tob. 11, ego sum Raphael Angelus unus ex septem spiritibus qui astamus ante Deum. Et super hoc orta est quaestio, quare non fiat hic mentio de patre, cum solum optet ei salutem a Christo, de cujus divinitate praemisit cum dicit, ab eo qui est. Et de aeternitate cum dixit, qui erat, et de potestate cum dixit, qui venturus est. Et de dignitate cum dixit, et a septem spiritibus qui in conspectu throni ejus sunt, idest qui assistunt ei, ut ministri ejus. Dan. 7, millia millium ministrabant ei. Postea subjungit de ejus humanitate, et a Jesu Christo qui est testis fidelis, idest qui fidele testimonium perhibuit mundo de patre et de seipso. Joan. 18, ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati. Vel testis fidelis, quia veritatem quam verbis docuit operibus approbavit. Joan. 5, opera quae ego facio testimonium perhibent de me. Vel testis fidelis, quia sine acceptione personarum viam Dei in veritate docuit, Matth. 23. Vel testis fidelis, quia in die judicii verum testimonium de omnibus dabit. Jerem. 19, ego sum judex et testis. Psalm. et testis in caelo fidelis. Vide ergo ut habeas bonam conscientiam, quia testis non poterit corrumpi vel seduci. Proverb. 6, furor et zelus et cetera. Isa. 55, ecce testem populis dedi eum et cetera. Et primogenitus mortuorum, idest primus inter mortuos ad immortalitatem resurgens non tempore, sed causalitate et dignitate. Nam si quidam ante ipsum suscitati fuerunt a morte, non tamen resurrexerunt proprie, quia iterum obierunt: sed Christus resurgens ex mortuis jam non moritur, mors illi ultra non dominabitur, Rom. 6. Similiter credimus de illis qui cum domino resurrexerunt, quia vera fuit eorum resurrectio, nec iterum obierunt in corpore et anima, sed cum Christo ascenderunt. Quid ergo dicitur hic Christus primogenitus mortuorum, cum illi dicantur in die parasceves resurrexisse? Sicut enim dicitur Matth. 26, multa corpora sanctorum, qui dormierant resurrexerunt. Sed dicendum, quod hoc fuit, cum in die dominica resurrexit. Unde ibidem dicitur statim, et exeuntes de monumentis venerunt in sanctam civitatem et apparuerunt multis. Dicitur autem primogenitus mortuorum, quia mortui cum resurgunt quodammodo generantur ad immortalitatem. Et princeps regum terrae, idest terrenarum potestatum, permittens eos dominari ad bonorum utilitatem, potens removere quando voluerit, ut dicit Glossa. Et qui modo judicant alios et eosdem in futuro judicabunt. Sapient. 6, audite reges et intelligite, discite judices finium terrae: praebete aures qui continetis multitudines et placetis vobis in turbis nationum, quoniam data est a domino potestas vobis et virtus ab altissimo qui interrogabit opera vestra et cogitationes scrutabitur, quoniam cum essetis ministri regni illius, non recte judicastis, nec custodistis legem justitiae vel regum terrae, idest sanctorum regentium Ecclesiam, unde qui dilexit nos, vivens, et lavit nos, moriens, a peccatis nostris, quae sordidant animam. In sanguine suo, non hircorum aut taurorum, sed suo proprio, quem pro nobis fudit, ex quo Baptismum mundandi a peccatis suscepit: hoc fecit ex solo amore quo nos dilexit. Jerem. 31, charitate perpetua dilexi te; ideo attraxi te. Eccles. 29, gratiam fidejussoris et cetera. Et fecit nos. Joannes connumerat se ut auditores attrahat ad amorem. Regnum, idest tales in quibus regnet et habitet, et sacerdotes, idest vos sacrificatores. 1 Petr. 2, vos estis genus electum et cetera. Vel regnum, idest potentes reges qui regere possunt et reprimere motus illicitos. Et sacerdotes, idest sanctos nos ipsos domino immolantes. Juxta illud ad Rom. 12, obsecro vos itaque fratres per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra et cetera. Fecit inquam Deo, idest sibi qui est Deus, et patri suo, a quo habet quicquid habet. Vel et ponitur expositive pro idem. Et est sensus Deo et patri suo, idest Deo qui est pater suus, vel qui est Deus suus et pater suus. Dominus per creationem ipsius hominis, pater per generationem ipsius Dei. Joan. 20, ascendo ad patrem meum et patrem vestrum, Deum meum et cetera. Hoc modo ponitur, et, copulative non expositive, et est melior expositio, quia sic ostenditur utraque natura in Christo. Et cum tot et tanta fecerit nobis et tantus et talis sit: ideo ipsi gloria, et laus quo ad bonos, et imperium, potestas quo ad malos, in saecula, consecutiva, saeculorum, idest in perpetuum, amen, idest vere vel ita sit, vel verum est, 1 Timoth. 6, cui est honor et gloria et imperium in sempiternum, amen. Vel gloria in se et super creaturis imperium, quia omnia potest semper, et ecce venit et cetera. Hic loquitur Joannes de secundo adventu Christi, ut qui pro amore primi adventus noluerunt peccata dimittere, saltem dimittant timore secundi, juxta illud Gregorii, saltem misericordiam revocantis debemus erubescere si ejus justitiam nolumus formidare, qui tanto in probitate contemnitur, quanto amplius non cessat revocare. Et quia omne tempus breve est, utitur adverbio demonstrativo et verbo praesenti dicens, ecce venit, idest cito veniet ad judicium Christus. Cum nubibus, sicut ascendit actuum 1, quemadmodum vidistis eum ascendentem in caelum et cetera. Danielis 7, ecce in nubibus caeli quasi filius hominis veniebat: vel cum nubibus, idest cum scientiis volantibus per contemplationem, pluentibus per praedicationem, protegentibus ab ira Dei per suam intercessionem, coruscantibus per bonam operationem. De istis nubibus dicitur Isa. 60, qui sunt isti qui ut nubes volant? Et cum istis venit dominus ad judicium. Isa. 3, veniet cum senibus populi sui et principibus ejus. Deuteron. 33, apparuit de monte Pharan et cum eo sanctorum millia. Vel dicitur venturus cum nubibus, quia in carne veniet, quae dicitur nubes. Isa. 21, in qua tonabit disceptando et sententiando. 1 regum 2, dominum formidabunt adversarii ejus et super ipsos in caelis tonabit. Job 26, cum vix parvam stillam sermonum ejus audiverimus, quis poterit tonitruum magnitudinis ejus intueri? Item coruscabit occulta cordium manifestando. 1 Corinth. 4, veniet dominus qui et illuminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium. Dan. 7, judicium sedit et libri aperti sunt. Item pluet aeterna supplicia infligendo. Psalmus: pluet super peccatores laqueos et cetera. Vel secundum Glossam: in nubibus intelligitur multiplex Christi clementia in qua veniet ad judicium: bonis praestans refrigerium et illuminationem, malis vero timorem et obscuritatem, et videbit eum omnis oculus. Tam bonus quam malus. Boni videbunt ad gloriam. Isa. 33, regem in decore suo videbunt. Mali autem ad poenam suam. Sap. 5, videntes turbabuntur timore horribili. Boni videbunt humanitatem et divinitatem, mali autem solam humanitatem. Isa. 27, tollatur impius ne videat gloriam Dei. Sed si omnis oculus videbunt eum, quod bene credi potest, tamen non cognoscent eum. Si aliter viderent, cognoscerent suum damnum et dolerent, et sic haberent poenam materialem, quod non est verum. Vel potest dici, videbit eum omnis oculus, qui habuit hic usum liberi arbitrii. Et qui eum pupugerunt, crucifixerunt, procurando ut Judaei, imperando ut Pilatus, faciendo ut gentiles, per causam ut peccatores. Zach. 12, aspicient ad me quem confixerunt. Job 19, videbunt in quem transfixerunt: hi videbunt eum, ut dicit Glossa, ut magis crucientur, et tunc plangent se super eum, quasi confracti et collisi ex casu super lapidem. Vel super eum plangent, idest dolebunt respicientes gloriam eorum qui fundati sunt super eum; quia non tantum dolebunt de ipso tormento Inferni, quantum de amissione talis consortii. Et ostendit qui sunt illi qui se plangent sibi soli imputantes. Omnes tribus terrae, idest omnes terreni qui plus dilexerunt terram quam caelum, etiam amen, confirmatio est praedictorum. Et confirmat hoc Joannes duplici adverbio: Hebraico scilicet et Graeco. Quia hoc debent credere tam Judaei quam gentiles et qui ex iis processerunt, scilicet Christiani. Et ut melius credatur quod dictum est de Christo, indicavit Joannes Christum de se ipso loquentem: unde subdit, ego sum alpha et omega. In alphabeto Graecorum primo ponitur alpha, ultimo ponitur omega in fine: quasi diceret: ego sum primus et ultimus: unde expositio. Principium et finis, dicit dominus Deus. Principium a quo omnia oriuntur. Finis ad quem omnia ordinantur. Qui est, aeternaliter, et qui erat, aeternaliter, qui venturus est, judicare potenter. Omnipotens, idest omnia et omnimodo potens, quia nec impediri, nec cogi potest ejus potentia. Et bene adjungitur ei quod dicitur: venturus est, omnipotens. Quia nondum ostendit suam potentiam, sed in futuro ostendet. Psalmus, cognoscetur dominus judicia faciens. Beatus qui nunc ignoratur injuriam patiens. Ego Joannes frater vester et cetera. Haec est tertia pars capituli; in qua tria fiunt. Primo praecipitur Joanni ut scribat quae vidit. Secundo ostenduntur septem candelabra aurea et in medio filius hominis. Tertio ostendit quomodo se habuerit ad visionem, quia scilicet cecidit. Ut autem melius credatur ipsi, commendat se a quatuor: scilicet primo a nomine et re nominis cum dicit se esse Joannem. Secundo a loco cum dicit se fuisse in Pathmos insula, quasi exulem. Tertio a causa cum dicit hoc sibi factum propter testimonium Jesu. Quarto a tempore cum dicit, se fuisse in spiritu in dominica die. Quia ergo liber iste totus est de revelationibus seu visionibus, in quibus non est credendum omni spiritui; ideo confirmans visionem suam auctoritate nominis sui quod erat authenticum, dicit: ego Joannes, electus a domino in discipulum plus dilectus ceteris, virgo virginis matris domini custos qui supra pectus domini in coena recubui. Haec enim omnia per sui nominis expressionem innuit. Frater vester non natura tantum, sed gratia, non carne sed fide. Matth. 24, omnes vos fratres estis: et licet esset praelatus, vocat se fratrem causa humilitatis. Eccles. 32, rectorem te posuerunt et cetera. Et particeps in tribulatione, idest patienter sustinens easdem tribulationes quas et vos. Et regno, quia per tribulationes pervenitur ad regnum. Actuum 14, per multas tribulationes et cetera. 2 Corinth. 1, sicut socii passionum estis, sic eritis et consolationis. 2 Timoth. 2, fidelis sermo: nam si commorimur et convivemus, si sustinemus et conregnabimus. Et quia non omnis patientia ducit ad regnum, sed tantum illa quae propter Christum et in charitate Christi est; et ideo addit, et patientia in Christo Jesu, idest propter Christum Jesum et in charitate Christi. 1 Petr. 4, nemo vestrum patiatur quasi homicida, aut quasi fur aut maledicus, aut malorum appetitor: si autem ut Christianus, non erubescat: glorificet autem Christum in isto nomine. Vel patientia in Christo Jesu: quasi dicat: per hoc habuimus ego et vos patientiam, quia fuimus in Christo Jesu qui fuit vobis exemplum patientiae. Unde Glossa, frater noster unitate fidei et propter illam fidem tribulatus: propter quod ad regnum pervenire patienter sustinete, habendo Christum in omnibus exemplum. Fui in insula quae vocatur Pathmos, missus a Domitiano in exilium: et est locus remotus a frequentia hominum; et ideo magis aptus ad contemplationem. Osee 2, ducam eam in solitudinem et ibi loquar ad cor ejus. Forte diceret aliquis. Hoc fuit propter culpam tuam. Non est verum. Sed propter verbum Dei, quod praedicabam. Et testimonium Jesu, hoc est quod de Jesu reddebam. Duplex natura Christi innuitur hic: divina cum dicit, verbum Dei. Humana cum dicit Jesu. Quid autem fecerit ibi Joannes vel quomodo fuerit ibi, subjungit, fui in spiritu, idest in excessu mentis: ubi anima sopitis sensibus exterioribus, et quodammodo a corpore separata, potest elevari ad conspicienda caelestia, in dominica die, quae est tempus aptum contemplationi, quia tunc debet cessare homo ab opere exteriori et vacare orationi et contemplationi, et propter hoc instituta sunt festa Glossa, solet rerum qualitas ex tempore notari. Abraham in fervore fidei, Gen. 18, in meridie Angelos vidit Loth in perditione Sodomae in vespere, Gen. 19, Adam post meridiem vocem audivit domini. Salomon non servaturus sapientiam nocte suscepit, 4 regum 2. Ad significandum igitur quod Joannes omnino erat intentus contemplationi spiritualium, dicitur quod fuit in spiritu in dominica die, quando nullo modo vacaret exterioribus. Et bene per contemplationem dicitur fuisse in spiritu, quia tribulatio dilatat spiritum ad susceptionem spiritualium. Psalmus, in tribulatione dilatasti mihi. Isa. 33, vexatio dabit intellectum. Audi Ambrosium, per tribulationem crassatur spiritus. Nota: ex hoc quod dicitur Joannes fuisse in spiritu in dominica die, volunt quidam asserere, quod simul uno intuitu viderit Joannes omnia ista. Sed hoc non definimus; quia, ut dicit Glossa, Angelus utrumque ei conferre potuit; scilicet quod simul vel successive haec viderit. Ecce jam patent persona, locus, causa, tempus. Persona digna, locus idoneus, causa innocens, tempus conveniens. Quia quanto tempus sanctius, tanto revelationi convenientius fuit. Et quanto locus secretior, tanto contemplationi aptior. Et quanto persona dignior et causa justior, tanto Deo familiarior et divinae visioni propinquior. Sequitur, et audivi, non exteriori, sed interiori aure. Post me vocem, idest Angeli revelationem, quae est sine strepitu. Magnam, manifestatione, vel significatione, vel quia de magnis. Et dicit, post me, quia de futuris erat revelatio, tamquam tubae, quae invitat ad bellum et vocat ad convivium, dicentis, vel dicentem, ut dicit Glossa. Quae vides, jam, et visurus es postea, scribe in libro, hoc materiali, quia vox transit et Scriptura manet. Vel scribe in libro cordis. Unde Glossa, mente reconde, et mitte septem Ecclesiis, Asiae quibus ipse praeerat; vel universali Ecclesiae per illas septem significatae secundum omnem statum. Nam per Ephesum significatur primitivus status Ecclesiae. Interpretatur enim lapsus profundus, vel Concilium, vel voluntas mea. Et tunc Ecclesia fuit lapsus profundus, quando omnes in passione ceciderunt. Concilium vero et voluntas Dei fuit, quando redierunt. Isa. 12, non vocaberis ultra derelicta et terra tua non vocabitur ultra desolata, sed vocaberis voluntas mea, Smyrna, interpretatur canticum; et significat statum Ecclesiae, quando recepto spiritu sancto gaudebant in tribulationibus juxta illud Act. 5, ibant apostoli gaudentes. Et pergamus, interpretatur divisio cornuum: et significat statum Ecclesiae, quando recepto spiritu sancto gaudebant in divisione apostolorum, quia tunc ventilaverunt terram cornibus. Juxta illud Psal. exaltabuntur cornua justi. Thyatira, interpretatur illuminata; et significat Ecclesiam post divisionem apostolorum, quia fuit illuminata doctrina et praedicatione eorum. Unde Psalmus, illuminans tu mirabiliter a montibus aeternis. 1 Machab. 7, refulsit sol in clypeos aureos et resplenduerunt montes ab eis. Sardis, interpretatur principium pulchritudinis; et significat statum Ecclesiae tempore confessorum, quando convictis haereticis coepit apparere pulchritudo Ecclesiae in fide et conversatione sanctorum: unde Cant. 4, tota pulchra es amica mea et cetera. Philadelphia, interpretatur servans vel salvans; et significat statum Ecclesiae in quo servantes praecepta et doctrinam sanctorum, salvant animas suas. Juxta illud Matth. 19, si vis ad vitam ingredi, serva mandata. Laodicia, interpretatur consummata vel tribus amabilis; et significat ultimum statum Ecclesiae tempore Antichristi, quando mundus consummabitur, et tunc electi erunt amabiles Trinitati. Juxta illud Matth. qui autem perseveraverit et cetera. Et hoc est quod dicitur, mitte septem Ecclesiis per se, Epheso, Smyrnae, Pergamo et Thyatirae, Sardis et Philadelphiae et Laodiciae, idest universali Ecclesiae per has significatae, ut dictum est. Et conversus sum, a contemplatione Dei ad memoriam subditorum, ut viderem et intelligerem, vocem quae loquebatur mecum, interius sine strepitu soni, ut dictum est. Et conversus, idest quia conversus, vidi septem candelabra aurea, idest septem Ecclesias scientia lucentes et gratia pretiosas et patientia solidas, obedientia ductiles, doctrina sonoras, per septem candelabra designatas. Glossa, si habeas vocem in ore et non opere, candelabrum es, sed non aureum. Es igitur candelabrum propter praedicationem verbi. Sed aureum propter fulgorem exempli. Matth. 5, vos estis lux mundi; vos estis sal terrae. Luc. 8. Nemo accendit lucernam et in abscondito ponit: sed super candelabrum, ut qui ingrediuntur lumen videant, et in medio septem candelabrorum aureorum, idest in medio Ecclesiae, similem filii hominis, idest Angelum personam Christi gerentem et in forma hominis apparentem. Juvenis non senex. Ideo dicit: similem filio hominis, vel similis filii hominis. Sicut patet Joan. 1, quasi unigeniti a patre. Vel dicitur similis filio hominis, propter omnes defectus humanos, quos suscepit in se, praeter ignorantiam et peccatum. Hebr. 4, non habemus pontificem qui non possit compati infirmitatibus nostris, per omnia tentatum et probatum pro similitudine absque peccato, vestitum podere, idest sacerdotali veste, idest carne in qua se obtulit, et quotidie offertur Deo patri se repraesentans. 1 Joan. 2, advocatum habemus apud patrem Jesum Christum justum, et ipse est propitiatio pro peccatis nostris. Vel ideo dicitur caro Christi poderis, idest talaris, idest longa, quia quamdiu erit Deus, erit homo. Vel poderis est Ecclesia, qua vestitur Deus. Isa. 69. Vivit dominus, quia iis omnibus velut ornamentum vestieris. Et haec vestis protenditur usque ad talos, quia durabit usque in finem saeculi. Matth. ultimo, vobiscum sum usque ad consummationem saeculi. Et praecinctum ad mamillas zona aurea, idest castitate, sapientia et charitate. Et nota quod Daniel 10, vidit cinctum ad renes. Quia vetus testamentum carnalia opera poenitendo restringit, novum vero etiam cogitationes. In hoc autem quod dicitur zona aurea, ostenditur quod castitas ex charitate debet esse, qualis fuit castitas prudentum virginum. Matth. 25, quae acceptis lampadibus sumpserunt oleum charitatis. Non solum in lampadibus, scilicet in operibus, sed etiam in vasis, idest cordibus. Caput autem ejus et capilli erant candidi tamquam lana alba et tamquam nix. Hic describit Joannes formam sui magistri, qui eum docebat, ut melius credatur ei qui talem magistrum habuit. Caput inquit ejus, idest mens Christi. Et capilli, idest sancti extenuati mortificati adhaerentes Christo. Candidi tamquam lana alba, et tamquam nix, idest mundi, calidi per amorem, frigidi per timorem. Lana est calida et nix est frigida. Et ideo candor sanctorum lanae comparatur et nivi, quia debet esse conjunctus amori et timori Dei. Praeterea lana alba susceptiva est omnium colorum: sic sancti omnium tribulationum pro Christo. Psalmus, paratum cor meum et cetera. Item nix candidior omni alia creatura: unde significat gloriam immortalitatis, ad quam venitur per tolerantiam tribulationum. Luc. 22, vos estis qui permansistis mecum et cetera. Oculi ejus velut flamma ignis, idest respectu domini inflammantes ad amorem et illuminantes ad cognitionem. Sap. 4, gratia Dei et misericordia est in sanctos ejus et respectus in electos illius. Psalm. oculi domini super justos. Vel secundum Glossam, oculi domini sunt dona spiritus sancti. De quibus Zachar. 3, super lapidem unum oculi septem. Vel oculi domini sunt spirituales viri, qui verbo et exemplo alios illuminant et inflammant ad amorem et cognitionem Dei et proximi. Matth. 5, vos estis lux mundi. Zachar. 3, qui tangit vos, tangit pupillam oculi mei. Et pedes similes aurichalco. Per pedes intelliguntur inferiores et minores in Ecclesia qui multum distant a capillis, tamen totum corpus sustinent Ecclesiarum temporalia procurando, unde saepe sordidantur; et ideo non auro, sed aurichalco similes dicuntur. Vel pedes domini sunt ultimi fideles qui erunt tempore Antichristi. Nam sicut aurichalcus multis concussionibus et concremationibus depuratur et meliorem accipit colorem, ita illi multitudine tribulationum depurabuntur et clariores efficientur. Sap. 3, tamquam in fornace. Vel aurichalco ideo comparantur et non auro, quia quamvis sint ejusdem meriti et virtutis sicut primitivi fuerunt, non tamen ita lucebunt miraculis sicut illi; et ideo meliores reputabuntur viliores. Sicut in camino ardenti: quasi dicat: sancti ultimi erunt sicut aurichalcum decoctum in camino ardenti, quia multis gravibus tribulationibus affligentur. Matth. 24, erit tribulatio magna qualis non fuit ab initio mundi usque modo, neque fiet. Et primitiva Ecclesia fuit quasi aurum decoctum igne, sed ultima quasi aurichalcum in camino positum, quia major erit ultima persecutio. Isa. 31, dicit dominus cujus ignis in Sion, idest in primitiva Ecclesia, et caminus in Jerusalem, idest in ultima. Alia translatio habet: pedes ejus similes aurichalco Libani: per quod ostenditur quod illa tribulatio maxime fervebit in Iudaea ubi dominus fuit crucifixus: ibi enim est mons Libani. Et vox illius tamquam vox aquarum multarum, idest ejus praedicatio obtinet vim aquarum, quia mundat. Joan. 15, jam vos mundi estis propter sermonem, quem locutus sum vobis. Et dicitur vox aquarum multarum, propter efficaciam mundationis. Vel dicitur vox aquarum multarum, quia multi populi receperunt eam, qui aquis comparantur propter fluendi facilitatem et standi difficultatem. Infra 17, aquas quas vidisti ubi meretrix sedet, populi sunt et gentes. Vel dicitur vox aquarum multarum, idest datrix gratiarum. Act. 3, adhuc loquente Petro cecidit spiritus sanctus super omnes qui audiebant verbum. Et habebat in dextera sua stellas septem. Septem stellae sunt septem Ecclesiarum episcopi, idest universi praelati qui debent lucere mundo verbo et exemplo, et esse fixi in caelo, idest in Christo per fidem et spem et amorem, et apparere parvi cum tamen sint magni. Phil. 2, simplices filii Dei sine reprehensione: in medio nationis pravae et perversae, inter quos lucetis, sicut luminaria in mundo. Sicut luminaria verbum vitae continentes. Baruch 3, stellae dederunt lumen in custodiis suis, idest Ecclesiis suis. Quod est contra multos qui alienis magis, quam in suis praedicant. In persona quorum dicitur Cant. 1, posuerunt me custodem in vineis: vineam meam non custodivi. Et laetatae sunt: vocatae sunt et dixerunt, adsumus, et luxerunt ei cum jucunditate qui fecit eas. Judith 5, stellae manentes in ordine et cursu suo adversus Sisaram pugnaverunt. Has habet Christus in dextera sua, quia ad dexteram sunt collocandi in judicio, vel quia intendunt spiritualibus qui per dexteram designantur, sicut temporalia per sinistram. Vel septem stellae sunt septem dotes glorificandorum: quas habet Christus in dextera, quia eas dat tantum in futura vita, quae per dexteram designatur, sicut praesens designatur per sinistram. Vel septem stellae sunt septem dotes. Cant. 2, laeva ejus sub capite meo et cetera. Proverb. 3, longitudo dierum in dextera ejus et in sinistra illius divitiae et gloria. Vel ideo dicitur habere in dextera ejus, quia paratus est dare. Cant. 5, manus illius tornatiles, aureae plenae hyacintis, idest donis caelestibus. Eccles. 4, non sit manus tua collecta ad dandum et porrecta ad accipiendum. Et de ore ejus gladius acutus, ex utraque parte exibat, idest praedicatio verbi. Ephes. 6, et gladius spiritus quod est verbum Dei, scindens ex utraque parte. Quia in veteri testamento mala opera: in novo testamento punit etiam desideria. Vel ex utraque parte acutus dicitur hic gladius, quia dividit hominem tenentem ipsum ab amore sui et mundi. Matth. 10, non veni pacem mittere etc. sed ignem: veni enim separare hominem a patre et cetera. Et hic gladius debet exire ex ore Christi, idest ex sacra Scriptura. Psalmus, de medio petrarum dabunt voces. Matth. 4, non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod procedit ab ore Dei. De hoc ore dicit Isa. 30, ambulatis ut descendatis in Aegyptum, et os meum non interrogastis. Vel os Christi est praedicator qui debet habere gladium acutum ex utraque parte, quia mundus a se, et se a mundo debet separare. Sicut Paulus Galat. 6, mihi mundus crucifixus est et ego mundo. De hoc ore dicitur. Jerem. 15, si separaveris pretiosum a vili, idest animam a mundo, quasi os meum eris. Vel gladius iste est sententia judiciaria. De quo Job 19, fugite a facie gladii, quia ultor iniquitatis est gladius. Item Isaiae 26, visitabit dominus in gladio suo duro, grandi et forti. Hic scindet ex utraque parte, quia ab electis reprobos separando percutiet in anima et in corpore: vel quia puniet eos pro omissis, et pro commissis. Matth. 13, exibunt Angeli et separabunt malos de medio justorum, et mittent eos in caminum ignis. Et bene dicitur hic exire gladius, quia omnes illos feriet, quos extra Ecclesiam inveniet. Ezechiel. 9, omnem super quem videritis tau, ne occidatis: quasi dicat: omnes alios occidite. Genes. 6, omnes qui erant extra arcam diluvio perierunt. Et facies ejus sicut sol lucet in virtute sua. Facies Christi est clementia vel notitia vel praesentia, vel humanitas ejus glorificata, quae soli comparatur propter excellentiam claritatis. Nulla enim creatura tam lucida est ut sol, quando lucet in virtute sua, idest in meridie in centro caeli sublatis nubibus. Tunc enim clarissimo fulgore resplendet: multo plus resplendebit Christi humanitas. Matth. 17, resplenduit facies ejus sicut sol. Immo plus centies tantum Hilarius dicit. Sed non habuit Evangelista creaturam splendidiorem, cui posset comparare Christi claritatem. Hanc gloriam Christi describit nobis Joannes, ut desiderium nostrum accenderet in illam. Scimus enim quia cum apparuerit, similes ei erimus, ut dicitur 1 Joan. 3. Et Matth. 13, fulgebunt justi sicut sol: quod non solum de hoc sole materiali intelligitur, sed potius de illo spirituali. De quo dicitur Malach. ultimo. Orietur vobis timentibus nomen meum sol justitiae. Phil. 3, salvatorem expectamus dominum Jesum Christum, qui reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis suae. Et cum vidissem et cetera. Hic determinat Joannes quid accidit ei post visionem. Quia stupefactus ex visionis magnitudine, cecidit quasi mortuus. Aestimet ergo quilibet quid fecisset Joannes, si vidisset gloriam divinitatis, qui solam similitudinem glorificatae humanitatis non potuit sustinere. Consideret etiam quantum infirmatur humani cordis oculus, qui ad contemplandum gloriam factus, glorificatae humanitatis gloriam videre non potest. Unde Gregorius: post visam gloriam Joannes cecidit, quia mens humana quanto perfectius caelestia bona cognoscit, tanto magis in se ipsa humiliatur. Quod satis bene ostenditur Esther 15, ubi legitur, quod videns regem Assuerum in solio residentem, exterrita cecidit. Gregorius, unusquisque vir sanctus quanto altius ad contemplandam divinitatem se erexit, tanto apud se introrsum inferius cadit; quia in comparatione Dei, ejus magnitudo, quam pervasit, facile conspicitur. Hinc est quod Abraham viso domino, pulverem et cinerem se recognovit, ut dicitur Gen. 18. Et Job ultimo, auditu auris audivi te, et nunc oculus meus videt te: idcirco me ipsum reprehendo, et ago poenitentiam in favilla et cinere. Dicit ergo, cum vidissem eum, idest Christum talem in tanta gloria, cecidi ad pedes, prae stupore et admiratione stupefactus. Vel cecidi ad pedes ejus. Glossa, idest projeci curam humanitatis ad similitudinem vel timore fidelium, qui sunt pedes Christi qui pro Christo curam suorum corporum contempserunt. Vel cecidi ad pedes ejus, idest indignum me arbitrans, et insufficientem contemplari divinitatem, ad inspiciendam humilitatem et benignitatem ipsius me inclinavi. Tamquam mortuus, idest non vere mortuus, quia non desperavi nec omnino defeci. Vel tamquam mortuus, idest mundo mortuus, et Deo vivus. Juxta illud Galat. 1, vivo ego et cetera. Coloss. 3, mortui estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Vel tamquam mortuus, id est mortuus voluptati et superfluitati, vivens alias necessitati. Amor enim caelestium facit hominem a terrenis mortuum. Cant. 8, fortis est ut mors dilectio. Tunc autem scitur quod sit mortuus mundo et vivus Deo, quia mundus non movet membra vel sensus ejus, quando ipse nec videt nec loquitur, nec cogitat ea quae mundi sunt. Psalmus, propter te mortificamur tota die. Sed quoniam Deus semper humiles consolatur. Juxta quod dicit, Judith. 8, expectemus humiles consolationem ejus. Recte sequitur, et posuit dexteram suam. Glossa; idest spiritum confortantem, idest auxilium suum super me, id est super vires meas, quia nec per se posset se levare, dicens sibi per interiorem lectionem, et nobis per Scripturam et praedicationem, noli timere. Glossa, pro me pati tribulationes et mortem, nec debes. Quia ego sum primus, a quo omnia, et novissimus, ad quem omnia. Vel primus quia ante me non est Deus, et novissimus, quia post me non est alius, Isa. 63. Vel primus per creationem, et novissimus per retributionem. Vel primus quia ante saecula natus, de patre, et novissimus quia in fine temporis natus de matre. Vel primus inter Angelos, et novissimus inter Judaeos. Isa. 53, desideravimus eum despectum, et novissimum virorum. Et sum vivus, aeternaliter. Et fui mortuus, sed resurrexi, non iterum moriturus, ut Lazarus. Roman. 5, Christus resurgens ex mortuis jam non moritur. Ita exponit Hay. Unde sequitur, et ecce sum vivens in saecula saeculorum, idest semper: quasi dicat: Christus in Joanne et nos in eo. Ego qui talis sum, fui mortuus propter vos et post resurrexi non amplius moriturus. Sic et vos non debetis timere mori pro me, quia similiter resurgetis victuri in saecula saeculorum, super Diabolum et membra ejus. Et ideo non patiar vos tentari vel tribulari, super id quod potestis; et ideo non debetis timere pati pro me: et habeo claves mortis et Inferni, idest habeo potestatem super mortem ut jam amplius non possit vobis dominari cum surrexeritis, et super Infernum, ut vos non retineat; et ibi Diabolum et membra ejus perpetuo carcere claudere, ne vos amplius infestet. Scribe ergo quae vidisti: scilicet incarnationem, passionem et resurrectionem. Et quae sunt, idest praesentes tribulationes, et praesens auxilium, et quae oportet fieri post haec, scilicet ultimam persecutionem, quae debet vos animare ad tolerantiam. Quia id quod modo sustinemus, nihil est respectu eorum. Et quia confuse dixerat ei ut scriberet visionem, determinat in parte quid debeat scribere, dicens, sacramentum septem stellarum quas vidisti in dextera mea, et septem candelabra aurea. Haec scilicet scribe: septem stellae Angeli sunt, idest episcopi, septem Ecclesiarum Asiae vel omnium. Et candelabra septem, septem sunt Ecclesiae. Hanc primam partem visionis exposuit Angelus ut ostendat in aliis similiter allegoriam esse quaerendam. Totum autem noluit exponere, ne si totus esset planus liber legentibus in taedium verteretur, et a quibusdam forte contemneretur, et indignis occultaretur mysterium, et bonis merendi in studio actio praestaretur. Tob. 12. Sacramentum regis abscondere bonum est; opera autem Dei revelare et confiteri, honorificum est. Nunc autem moraliter aliquid dicamus, ut affectus partem suam habeat in hoc libro, et non intellectus. Apocalypsis Jesu Christi et cetera. Apocalypsis interpretatur revelatio. Revelationum duo sunt genera. Nam una est carnalis revelatio, alia spiritualis. Carnalis est, quam revelat caro discipulis suis. Spiritualis, quam revelat spiritus discipulis suis. De utraque dicitur, Matth. 17, beatus es Simon Barjona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed pater meus, qui est in caelis. Revelat autem caro discipulis suis, cibos exquisitos appetere, sapores novos excogitare, vina condire, diversa fercula praeparare, vestium mollitiem quaerere, labores fugere, quietem amare, tristitiam fugere, laetitiam eligere, et hujusmodi. Sed haec Apocalypsis Jesu Christi non est, quia non est salutis, sed est Baal, idest ventris omnia devorantis. De quo dicitur Oseae 9, omnes nequitiae eorum in Galgal, qui interpretatur revelatio. Spiritus sanctus quandoque revelat intellectui, quandoque affectui. Intellectus revelat intelligentiam veritatis; affectus dulcedinem bonitatis. In prima revelat quid credendum. In secunda quid desiderandum. De prima dicit David, revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua. Et iterum, incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi. De secunda dicitur 2 Corinth. 3, revelata facie gloriam Dei speculantes in eamdem imaginem transformamur, tamquam a domini spiritu, idest a cogitatione intelligentiae, ad cognitionem experientiae, quae certior est, quia est per gustum. Proverb. 4, semita justorum quasi lux splendens procedit, et crescit usque ad perfectum diem, quam dedit illi Deus. Ex hoc patet quod revelatio est purum donum Dei. Jac. 1, omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a patre luminum. Datum optimum est revelatio intellectus. Donum perfectum quia perfectorum est. Dan. 2, est Deus in caelo revelans mysteria. Dat autem Deus hanc revelationem quandoque mediate, per aliquam creaturam. Unde dicitur hic, mittens per Angelum, servo suo Joanni: quandoque immediate, a se ipso: et tunc lucidius videtur veritas, et dulcius sentitur Trinitas: et haec revelatio appellatur locutio Dei. Exod. 32, loquebatur dominus Moysi, facie ad faciem sicut solet loqui homo ad amicum suum, scilicet sua secreta revelando, et consolando. Psalmus, audiam quid loquatur in me dominus Deus. Job 4. Porro ad me dictum est verbum absconditum, et quasi furtive suscepit auris mea venas susurri ejus. Jerem. 30, quis est iste, qui applicat cor suum, ut appropinquet mihi per cognitionem? Unum est, creaturae cognitio vel consideratio; aliud est superni luminis infusio. Considerans enim anima in creaturis unitatem, ordinem et speciem, venit in aliquam cognitionem Trinitatis increatae. Sap. 14, a magnitudine speciei et creaturae cognoscibiliter poterit horum creator videri. Rom. 1, invisibilia Dei, idest pater invisibilis, a creatura mundi, idest ab homine, per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur: sempiterna quoque virtus, idest filius; et divinitas, idest spiritus sanctus. Haec visio sive cognitio, est non omnino clara: sed quando desuper infunditur lux animae, per quam elevatur et ducitur in Deum, tunc clare videt anima. Unde Psalmus, in lumine tuo videbimus lumen. Et haec revelatio, animam, cui fit, liberat a deceptionibus Daemonum, quibus anima intenta contemplationi saepe decipitur. Psalm. scuto circumdabit te veritas ejus, non timebis a timore nocturno, a sagitta volante et cetera. Hic tanguntur quatuor quibus Daemones infestant frequenter animas intentas contemplationi, a quibus liberat lumen veritatis infusum. Timor nocturnus est error, vel horror, quem in recessu suo solet Diabolus relinquere. Dicit Gregorius, quod revelatione Diaboli primo recipit anima quamdam laetitiam, et in fine habet horrorem. In revelatione autem Dei fit e contrario. Unde beata virgo primo turbata fuit in Angeli salutatione, postea est consolata. Sagitta volans est vanagloria, ut dicit beatus Bernardus, quia velociter et suaviter intrat, sed graviter vulnerat. Haec saepe infestat et decipit contemplantes. Isa. 1, vinum tuum mixtum est aqua. Alia littera, caupones tui miscuere aquam vino. Vinum est revelatio Dei, quae laetificat cor. Aqua est vanagloria, quae inflat. Aquam ergo vino miscent, qui de revelatione sibi facta inaniter gaudent. Negotium perambulans in tenebris est solicitudo sive cura rei familiaris, cujus cogitationes orantibus et meditantibus saepe Diabolus immittit, ut sic retrahat a contemplatione, et subtrahat eis refectionem ejus. Unde Matth. 12, dicitur, quod cum Jesus loqueretur in domo, venit nuntius qui dixit ei: ecce mater tua et fratres tui foris stant quaerentes te. 2 Timoth. 2, nemo militans Deo implicat se negotiis saecularibus. Quartum et ultimum est incursus, et Daemonium meridianum, idest illusio Diaboli sub specie boni, ut aliquando suggerit vigilare, jejunare, orare, plorare diu, quando videt aliquem novitium devotum, ut debilitatum et deficientem, subtrahat a Dei obsequio, vel faciat poenitere de bono quod incepit. Ideo dominus dicit Luc. 19, Zachaeo qui super ficum fatuam ascenderat, ut eum videret: Zachaee festinans descende, quia hodie in domo tua oportet me manere. Ficus fatua est indiscreta devotio, in qua quando aliquis novitius vult nimis ascendere. Dicit ei Jesus, noli nimis ascendere, sed cito descende. Addit, quantum potes quia tecum volo, non solum esse, sed diu manere. Infra, qui dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo. Primo lavit nos in Baptismo. De quo Ezech. 16, lavi te aqua, et emundavi sanguinem tuum ex te et unxi te oleo et vestivi te discoloribus. Item lavit in praedicatione. Joann. 15, mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis. Item eleemosynarum largitione. Luc. 11, date eleemosynam et cetera. Item tribulatione. Isa. 4, si abluerit dominus sordes filiarum Sion, et sanguinem Jerusalem laverit de medio ejus in spiritu judicii, et spiritu ardoris. Tandem lavit in sanguine suo, ut hic dicitur, quem frequenter effudit pro nobis: nos quoque debemus effundere sanguinem nostrum pro Christo domino. Primo in circumcisione, et nos debemus in confessione. Secundo in oratione, et nos debemus in oratione similiter. Tertio in flagellatione, et nos in satisfactione, vel disciplinarum susceptione. Quarto in spinarum coronatione, et nos in compunctione. Quinto in crucifixione, et nos in omni vera moderationis mortificatione. Sexto in lateris perforatione, et nos in vera cordis dilectione. Quia, ut dicitur Proverb. 10, universa delicta operit charitas. In istis sex vicibus lavit nos in sanguine suo. Una vice lavit nos in lacrymarum effusione, quae sunt sanguis animae, ut dicit Augustinus, quas effudit pro nobis ter. In Lazari suscitatione, Joan. 11. In civitatis Jerusalem destructione, Luc. 10. In passione sive in cruce, Heb. 5. Vade ergo et lavare septies in Jordane, et mundaberis, 4 regum quinto. Et fecit nos regnum, cujus ipse est rex. Eccl. 10, beata terra cujus rex nobilis est. Isa. 33, dominus judex noster, dominus legifer noster, dominus rex noster, ipse salvabit nos. In hoc regno nullus est servus, sed omnes liberi. Galat. 4, non sumus ancillae filii, sed liberae, qua libertate Christus nos liberavit, idest liberos fecit. Hujus regis est bona dominatio. Psalmus, beata gens, cujus est dominus Deus ejus. Item, laudate dominum quoniam bonus dominus. Item, confitemini domino quoniam bonus. Et sacerdotes. Unde offerre debemus Deo tria sacrificia. Primo sacrificium cordis in contritione. Psalmus, sacrificium Deo spiritus contribulatus. Secundo sacrificium oris in confessione et oratione. Psalm. sacrificium laudis honorificabit me et cetera. Item, holocausta medullata offeram tibi cum incenso arietum. Medulla, quae est pinguedo et robur ossium est devotio, quae est pinguedo et virtus orationum. Tertio sacrificium corporis in satisfactione. Psalm. tunc acceptabis sacrificium justitiae. Iterum, elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum. Sequitur, fui in spiritu in dominica die. Sic omnes debent esse intenti in spiritualibus in festo die. Joan. 4, Deus spiritus est, et omnes qui adorant eum, oportet adorare in spiritu et veritate. Isa. 26, in spiritu meo et in praecordiis meis de mane vigilabo ad te. Psal. haec dies quam fecit dominus, exultemus et laetemur in ea. Sed dixerunt cognatio eorum simul: quiescere faciamus omnes dies festos Dei a terra, qui litibus et ludis in die festo intendunt. Sed melius esset manibus in agro vel in vinea laborare. Isa. 1, Kalendas vestras et solemnitates vestras odivit anima mea. Sequitur, audivi post me vocem magnam. Haec vox est vocatio domini, quae vocat et revocat nos fugientes ab eo. Isa. 32, aures meae audient verbum post tergum monentis. Zach. 7. Revertere Sunamitis, idest captiva anima, revertere, revertere ut intueamur te. Quare dictum fuit revertere revertere? Ut scilicet in pueritia, in juventute, in senectute, in senio. Vel quia quatuor faciunt a Deo fugere. Confidentia juventutis, ii fugiunt ad orientem. Dilatio mortis, ii ad occidentem. Amor prosperitatis, ii ad meridiem. Timor adversitatis, ii ad Aquilonem. Ideo clamat dominus, revertere ab oriente, quia juvenis cito moritur. Revertere ab occidente, quia senex diu non vivit, et quando homo a Deo fugit, diu vivere non potest, verba sunt Senecae. Revertere a meridie, quia prosperitas mundi cito transit. 1 Joan. 2. Revertere ab Aquilone, quia adversitas mundi non potest nocere nisi volenti. Magna dicitur vox quia magnus vocat et ad magna. Vocat autem quadrupliciter dominus: praedicando, beneficia dando, inspirando, flagellando. Proverb. 1, vocavi et renuistis, extendi manum meam et non fuit qui aspiceret, despexistis omne consilium meum, et increpationes meas neglexistis. Tamquam tuba, quae vocat ad convivium spirituale, ubi anima reficitur. Isa. 25, faciet dominus in omnibus populis in monte hoc convivium pinguium, convivium vindemiae, pinguium medullatorum, vindemiae defaecatae. Et nota: supra dixerat, fui in spiritu in dominica die, et statim sequitur, et audivi post me vocem magnam: ad innuendum quod homo parum potest quiescere in contemplatione, quin statim revocetur ad exteriora. Unde beatus Bernardus, felix hora, sed brevis mora. Eccl. 40, modicum somnum tamquam nihil in requie. Augustinus, intromittis me domine in affectum quemdam multum inusitatum introrsum ad nescio quam dulcedinem: sed rursum resideo, et absorbeor solitis, et teneor et multum fleo: illic esse volo nec valeo, sed non volo, utrobique miser. Quae vides scribe in libro. Multa debet homo videre in contemplatione: scilicet peccata sua, supplicia Inferni, gaudia Paradisi, beneficia Christi, necessitates proximi et omnia scribere in libro cordis sui. Circa peccata debet homo videre quam brevis est ibi delectatio et poena aeterna. Gregorius, momentaneum est quod delectat, aeternum quod cruciat. Item quam vilis sit. Jerem. 7, quam vilis facta es nimis, iterans vias tuas. Item quam damnosa; quia diminuit bona naturae, privat bonis gratiae, aufert bona gloriae. Thren. 2, egressus est a filia Sion omnis decor ejus. Circa supplicia Inferni debet videre diversitatem, acerbitatem, aeternitatem. De primo Psalmus, ignis sulphur et spiritus procellarum pars calicis eorum. De secundo Matth. 8, ibi erit fletus et stridor dentium. De tertio Isa. in fine, ignis eorum non extinguetur et cetera. Matth. 25, ite in ignem aeternum et cetera. Circa gaudia Paradisi debet videre puritatem, plenitudinem, longitudinem. De primo Proverb. 14, gaudio ejus non miscetur extraneus. De secundo Joan. 16, iterum videbo vos, ut gaudium vestrum nemo tollat a vobis. De tertio ibidem. Et gaudium vestrum plenum sit. Circa beneficia Christi debet videre multitudinem, magnitudinem, gratitudinem. De primo Psalm. quid retribuam domino et cetera. De secundo Luc. 1, fecit mihi magna et cetera. De quarto Matth. 10, gratis accepistis, gratis date et cetera. Circa necessitates proximi debet videre quid vellet sibi fieri si esset in illo statu et quanta sit fragilitas hominis. De primo Matth. 7, quaecumque vultis ut faciant vobis homines et cetera. De secundo Job 5, visitans speciem tuam non peccabis. Eccles. 32, intellige ex te ipso quae sunt proximi tui. Item quae vides in Christo, in mundo, in proximo tuo, scribe, idest corde tuo, et mitte septem Ecclesiis. Prius vide, secundo scribe, et tamdem mitte; quia prius est studendum, postea in corde commendandum, deinde praedicandum. Eccles. 18, ante quam loquaris disce. Alia sufficienter exposita sunt.


age retro   age ultra




© 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264
CORPUS THOMISTICUM
Hugoni de Sancto Charo
Expositio super Apocalysim
authenticitate dubia
a capite II ad caput III

Thomas de Aquino in Coronatione Mariae a Fra Angelico depicta

Textum Parmae 1869 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit




age retro   age ultra






Caput 2

[89018] Hugo de Sancto Charo (?), Super Apocalypsim, cap. 2 Et Angelo Ephesi Ecclesiae et cetera. Hic incipit secunda pars libri: in qua agit auctor de septem visionibus quas sibi Angelus revelavit. Unde dividitur in septem partes juxta numerum visionum. Prima visio est de correctione Ecclesiarum; et tenet duo capitula. Secunda est de revelatione mysteriorum, quod significatur in libri apertione; et continet quatuor capitula. Quarta est de defectu Ecclesiae, qui provenit ex revelatione et praedicatione mysteriorum; et continet tria capitula. Quinta est de poenis quas sustinent mali et boni in hoc mundo; et continet tria capitula. Sexta est de poenis reproborum quas sustinebunt in Inferno; et continet tria capitula. Septima est de beatitudine electorum, usque ad finem libri, et continet duo capitula: et sic in universo habet liber iste vigintiduo cap. Et in omnibus persecutiones Ecclesiae narrantur: nisi quod in primo quasi materia totius libri praelibatur, et in ultimo caelestis Jerusalem aedificia describuntur omnium generum lapidibus exornata. Hoc autem capitulum dividitur in quatuor partes, in quibus scribit Joannes quatuor Ecclesiis. In prima parte scribit Ecclesiae Ephesi, quae inter septem Ecclesias Asiae erat metropolis. Et ideo primo scribit ei tamquam digniori. Primo commendans episcopum Ephesi de patientia. Secundo increpans eumdem de quibusdam; et admonet ut poeniteat et comminatur si negligat, et quod de facili possit reconciliari domino ostenditur. Hoc totum facit auctor in prima parte hujus capituli. In secunda scribit Angelo Smyrnae. In tertia Angelo Pergami. In quarta Angelo Thyatirae, et sic terminatur hoc capitulum. Dicit ergo, et Angelo Ephesi: quasi dicat: non solum praedicta scribas, sed Angelo Ephesi Ecclesiae scribe, idest archiepiscopo Ephesi. Cui primo scribit, ut correctus, ceteris fiat forma et exemplum correctionis. Sed quod dicit apostolus ad Titum 2, in omnibus praebe te ipsum exemplum bonorum operum, in doctrina, in integritate, in gravitate. Et dicuntur praelati Angeli. Primo propter officium ministrandi: ad ministerium sic non ad dominium assumuntur, quando praeficiuntur. Unde primae Corinth. 5, sic nos existimet homo, ut ministros Christi. Item 1 Corinth. 9, nam cum liber essem ex omnibus ante praelationem, omnium me feci servum in susceptione praelationis; et quare? Ut omnes lucrifacerem. Et de Angelis quidem, Hebr. 1, omnes sunt administratorii spiritus in ministerium missi, propter eos qui haereditatem capiunt salutis. Non debent ergo extolli cum ministri fuerint, sed magis humiliari. Eccle. 32, rectorem te posuerunt? Noli extolli, sed esto in illis quasi unus ex illis. Angelus enim nomen est officii non naturae: sic episcopus. Unde prima ad Timoth. 3, qui episcopatum desiderat, bonum opus desiderat. Unde ipsi Timotheo dicitur, ministerium tuum imple, 2 Timoth. 3; et primae Petri 5, non dominantes in electis, sed forma facti gregis et ex animo. Item propter vitae puritatem; secundum illud Matth. 22, in regeneratione neque nubent neque nubentur, sed sunt sicut Angeli Dei in caelo. Luc. 20 dicitur eis, sint lumbi vestri praecincti. Item propter peritiam medicandi quam habent Angeli, ut patet Tob. 12. Unde episcopi debent esse medici animarum. Unde de summo episcopo dicitur 1 Petr. 2, eratis sicut oves errantes, sed conversi estis nunc ad pastorem et episcopum animarum vestrarum. Et Luc. 10, dicitur praelato, curam illius habe. Proverb. 12, qui suscipit animas, idest curam animarum, sapiens est. Item propter instructionem. Dan. 9, egressus sum ut docerem te. Malachiae 2, labia sacerdotis custodiunt scientiam et legem ex ore ejus requirunt, quia Angelus domini exercituum est. Item propter Dei contemplationem. Matth. 15, Angeli eorum semper vident faciem patris mei qui in caelis est. Item quia orant pro nobis. Tob. 12, ego obtuli orationem tuam domino. Sic praelati debent orare pro populo. Secundo Mach. ultimo, hic est fratrum amator et populi Israel. Hic est qui multum orat pro universa sancta civitate Jerusalem. Valde ardenter orabat Moyses pro populo sibi commisso, Exod. 32: ubi dixit, aut dimitte eis hanc noxam, aut dele me de libro in quo me scripsisti. Quid autem scribat subdit dicens: haec scilicet quae sequuntur. Dicit, qui continet septem stellas in dextera sua, idest qui septem Ecclesiarum episcopos conservat sui gratia, licet peccaverint. Et in hoc est admiranda misericordia Christi; scilicet quod peccantes conservat, fugientes revocat, negligentes increpat, torpentes excitat, lapsos erigit, ignaros instruit, devios reducit, redeuntes suscipit, susceptos custodit. Et hoc est quod dicitur: qui tenet septem stellas in dextera sua, idest non deserit licet peccaverint, sed custodit, ne omnino pereant. Et hoc est quod dicit Psalm. si ceciderit non collidetur, quia dominus supponit manum suam. Item tenet per rectas vias ducendo ad patriam. Unde Psalm. tenuisti manum dexteram meam et in voluntate tua deduxisti me et cum gloria suscepisti me. Tenet autem eos in dextera sua, idest in potioribus bonis suis, et in spiritu et desiderio aeternorum quae per dexteram significantur. Cant. 1, laeva ejus et cetera. Vel sic. Haec dicit qui tenet septem stellas in dextera sua, idest septem dona vel virtutes, vel septem dotes, paratus conferre omni volenti accipere. Qui ambulat in medio septem candelabrorum aureorum, idest in medio Ecclesiarum quae designantur per candelabra, quasi bonus pater familias, greges et pastores visitans et uniuscujusque vitam et opus considerans et pastores vel dona quae tenet in dextera sua, singulis dividens. Vel ideo ambulat, quia in eis quietem non inveniebat. Et nota quod Jesus dicitur jacere in medio jumentorum. Luc. 23, pendere in medio latronum. Joan. 19, stare in medio discipulorum. Joan. 20, item in medio Judaeorum. Luc. 4, sedere in medio doctorum. Apoc. 2, ambulare in medio candelabrorum. Hic et per extrema potes cognoscere medium. Semper enim talis est Christus ad homines quales ad ipsum. Jacet enim inter jumenta, pendet inter latrones, laborat inter malos, stat inter discipulos. Vadit quaerens sed non inveniens requiem inter Judaeos. Sedet ut doctor inter magistros, et ambulat cum praedicatoribus qui proprie per candelabra designantur. Quae dicuntur aurea propter fulgorem sapientiae, propter ductilitatem obedientiae, propter ponderositatem gravitatis, propter pretiositatem charitatis. Deinde ostendit quae sunt illa quae dicit subdens, scio et cetera. Primo commendat Joannes illum episcopum et postea increpat. Quia in quibusdam laudandus erat, in quibusdam increpandus. Sed quia multum gravatus erat persecutionibus pseudo apostolorum, ne omnino deficeret, primo commendat eum in eis in quibus erat commendandus; et docet quod magis insistendum est commendationi quam increpationi. Commendat autem eum in septem. Primo quia bona sua indigentibus communicavit. Secundo quia se affligendo laboravit. Tertio quia in persecutione patientiam servavit. Quarto quia aperte malos non sustinuit. Quinto quia fictos diligenter probavit. Sexto quia in iis omnibus laudem hominum nec temporale commodum quaesivit, sed tantum amorem Dei. Septimo quia malorum consortium declinavit. Dicit ergo, scio opera, tua, idest laudo et approbo opera misericordiae quae fecisti, et laborem tuum, tribulationem scilicet quam sustinuisti. Nota quod est labor cordis, scilicet contritio. De quo Psalm. laboravi in gemitu meo. Item est labor oris, scilicet praedicatio. De quo Psalm. laboravi clamans et cetera. Item labor operis, scilicet corporalis exercitatio. De quo Psalm. in labore hominum non sunt et cetera. De qualibet potest accipi, quod dicitur hic, et laborem tuum. De tribus dicitur Proverb. 3, bonorum laborum gloriosus est fructus. Sequitur, et patientiam tuam. Quia non murmures de flagello illato, nec de premio dilato; quae duo solent esse multis causa murmuris. Est autem triplex pars patientiae. Prima est operis, malum pro malo non reddere. Secunda oris, maledicenti non remaledicere. Tertia in corde, non murmurare. Unde Job 3, nonne dissimulavi, nonne silui, nonne quievi? Vera patientia est quae et mala proximorum aequanimiter portat. Et nota quod eleganter haec tria conjunxit, scilicet opera, laborem, patientiam, quia in iis tribus consistit bona vita. Unde Augustinus, bene vivere est bona agere et mala pati et in iis perseverare. Sequitur, quia non potes sustinere malos, in tuo consortio vel in tua dioecesi, quin corrigas vel expellas. Quia corrumpunt bonos mores colloquia prava, idest consortia prava, 1 Corinth. 15. Et Eccles. 13, qui tangit picem coinquinabitur ab ea, et communicans superbo, induit superbiam. Sed non videtur in hoc laudandus episcopus iste: quia dicit Augustinus: non fuit bonus qui malos sustinere non potuit. Ergo sustinendi mali sunt, dum spectatur eorum correctio. Sed non sunt sustinendi quando alios inficiunt. Sed non sustinet quando non sunt sustinendi, quando non expectatur eorum emendatio, vel alios inficiunt. Unde ad Tit. 3, haereticum hominem post primam et secundam correctionem devita, sciens quia subversus est qui hujusmodi est. 1 Corinth. 5, scripsi vobis in epistola, ne commisceamini fornicariis. Et infra, si is qui frater nominatur et est fornicator aut avarus, aut idolis serviens, aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax, cum hujusmodi nec cibum sumere. Item sustinendi sunt mali amando naturam, et non sunt sustinendi odiendo malitiam et tentasti et probasti eos qui se dicunt apostolos, idest a Christo missos et non sunt. Sed se ingerunt sub nomine apostolorum, vel ut decipiant, vel ut lucrum faciant. Jerem. 23, non mittebam eos et ipsi currebant. Rom. 10, quomodo praedicabunt nisi mittantur? Matth. 7, attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos. Non missi. Tempore Joannis dum esset in exilio surrexerunt in Asia, Martiani, Cerinthus et Ebion, quorum fidem et doctrinam iste episcopus non probavit et invenit falsitatem eorum. Et ideo commendat eum Joannes. Jerem. 6, probatorem dedi te in populo meo robustum, et scies et probabis viam eorum. Sequitur, et invenisti eos mendaces in doctrina. Sicut enim veritas auri probatur ex lapidis tactu, sic tribulatio veritatem justorum probat vel fictionem hypocritarum. Eccles. 6: quasi lapidis virtus probatio erit in illis. Et patientiam habes in malis quae illi per se et alios tibi ingerunt, et sustinuisti, idest sursum tenuisti, non depressus malis illatis, propter nomen meum, effective, idest propter nomen meum, quod te muniverit. Aliter enim non sufficeret aliquis sustinere tribulationes, nisi nomen Dei juvaret eum. Proverb. 16, turris fortissima nomen domini, ad eum currit justus et exaltabitur. Vel finaliter propter nomen meum, idest propter rem nominis mei, idest saltem assequendam. Et non defecisti, idest non succubuisti, quia non pro mundi, sed pro gloria Christi certamen inisti. Haymon, ideo patientiam habens non succumbis, quia non pro terrena gloria, sed propter nomen domini haec sustines. Nota quod quidam deficiunt in principio. De quibus Job 4, venit super te plaga et defecisti: tetigit te dominus et turbatus es. Quidam in medio. De quibus Galat. 3, sic stulti estis ut cum spiritu coeperitis, nunc carne consummamini. Matth. 8, si dimisero eos jejunos et cetera. Quidam in fine viae, idest vitae suae. De quibus Psalm. deficiunt in paupertate, idest in senectute virtutis. Item defecerunt dies eorum in vanitate et cum festinatione, idest in fine subito. Sed habeo adversus te pauca dicere, vel redarguere: quasi dicat: laudavi in te laudanda quae erant, nunc reprehendo quae sunt reprehendenda. Quod charitatem tuam, primam, idest statum tuae primae charitatis quando fervebas contra malos in persecutione, reliquisti, tependo, nimio taedio affectus: propter quod etiam praedicationem dimiserat. Sic multi cum deberent proficere ascendendo de bono in melius, deficiunt descendendo de alto in imum, similes statuae Nabuchodonosor, Dan. 2, cujus erat caput aureum, pectus argenteum, venter aeneus, tibiae ferreae, pedum quaedam pars ferrea, quaedam fictilis. Vel habeo adversus te, idest adversus malos subditos tuos qui tecum sunt, pauca reprehensibilia: et sic, ut dicit Haymon, peccata subditorum ascribit praelato, quia negligens est circa correctionem eorum. Unde Glossa: eli sacerdos bonus fuit; et tamen damnatus est, quia filios corrigere noluit. Et charitatem tuam primam reliquisti, idest subditi tui ex tua negligentia. Ecce reprehenditur et punitur praelatus propter peccata subditorum. Num. 25, suspende cunctos principes tuos contra solem in patibulis, quia peccavit populus iste. Glossa Origenis. Homines si attenderent, principatus non ambirent. Memor esto itaque unde excideris, idest a quo statu vel dignitate et per quid. Quia modico impulsu venti, idest modica tentatione, Isa. 64, cecidimus quasi folium universi. In principio tanguntur tria per quae de facili cadit homo. Fiat via illorum tenebrae et lubricum, et Angelus domini persequens eos. Nec credendum quod a gratia cecidit, quoniam istum laudavit Joannes; sed a quodam statu fervoris, in quo prius fuerat antequam tentaretur. Tamen interlinearis quae dicit de consortio fidelium, videtur velle, quod mortaliter peccaverit, quia solum mortale excidit homo de consortio fidelium. Sed sive hoc sive illud sit, quilibet peccat, et unde et ubi et per quid. Unde, quia a caelo ubi erat spe et cogitatione et merito, ubi, quia in terram, quia nihil cogitat nisi terrenum. Per quid, per superbiam. Isa. 14, quomodo cecidisti Lucifer qui mane oriebaris, corruisti in terram qui vulnerabas gentes? Ideo dicitur peccatori, Baruch 3, quid est Israel quod in terra inimicorum es? Inveterasti in terra aliena: coinquinatus es cum mortuis, deputatus es cum descendentibus in Infernum. Jerem. 2, vide vias tuas in convalle et scito quid feceris et age poenitentiam dolendo corde, confitendo ore, satisfaciendo opere: quae sunt tres dietae poenitentium, revertentium ad eum et fugientium de Aegypto. Exod. 5, Deus Haebreorum vocavit nos, ut eamus trium dierum viam in solitudine. Gen. 40, tres dies adhuc sunt post quos recordabitur Pharao ministerii tui et restituet te in gradum pristinum. Per quod patet quod per veram poenitentiam ablata restituuntur. Dicit, age poenitentiam, non solum suscipe. Multi enim suscipiunt, sed minime faciunt: boni promissores, sed mali redditores. De quibus Eccles. 20, est qui in confusione promittit amico, et lucratus est tantum inimicum gratis. Eccles. si quid vovisti Deo, ne moreris reddere; displicet enim ei infidelis et stulta promissio. Alii sunt qui suscipiunt et faciunt, sed non dignam, quoniam non secundum conscientiam peccatorum et vires suas. De quibus dicitur Matth. 4, agite dignos fructus poenitentiae, appropinquat enim regnum caelorum. Ecce poenitentia facit appropinquare regnum caelorum. Facit enim Angelos gaudere. Luc. 16, gaudium est in caelis super uno peccatore poenitentiam agente. Valet etiam ad recuperandam Dei amicitiam. Isa. 38, ecce in pace amaritudo mea amarissima. Amara in contritione, amarior in confessione, amarissima in satisfactione, facienda est autem instanter poenitentia; quia nec opus ad merendum, nec ratio ad excusandum, nec scientia ad conversandum, nec sapientia ad delectandum erit apud Inferos, quo tu properas. Et si non intentione, tamen operatione. Et hoc est quod sequitur et prima opera fac, idest primis similia; idest ita vive, ut prius. Jerem. 33, revertetur ad dies adolescentiae suae. Haymon, prima opera fac idest redi in amore prioris viri. Oseae 2, vadam et revertar ad virum meum priorem, quia bene erat mihi tunc quam nunc. Sin autem, idest si non poenitueris, et ad priorem statum redieris, venio, in morte, vel in judicio. Tibi idest propter te puniendum in corpore et anima. Cito: hoc dicit, ut celeritas et improvisio adventus, timorem et solicitudinem incutiant. 1 Thess. 5, cum dixerint pax et securitas, tunc repentinus eis superveniet interitus. Et movebo candelabrum tuum de loco suo. Glossa, idest auferam dona et virtutes, per quae constituta sunt candelabra; vel te ab Ecclesia tua separabo, et alium in loco tuo collocabo. Juxta illud, Isa. 22, expellam te de statione, et de loco et cetera. Vel ut dicit Haymon, movebo candelabrum tuum de loco suo, idest de loco virtutis tuae, et societate fidelium amovebo. Psalm. Deus destruet te in finem, evellet te et cetera. Nisi egeris poenitentiam de peccatis tuis. Eccl. 2, si poenitentiam non egerimus, incidemus in manus Dei, et non in manus hominis. Sed hoc habes bonum quia odisti facta Nicolaitarum. Non ipsos sed facta eorum. Nicolaus fuit unus ex istis septem diaconibus, de quibus agitur Act. 6, quia a fide et doctrina Christi recessit, eo quod argueretur super hoc, quod nimium zelabat uxorem suam, quae erat valde pulchra, sicut dicit Clemens. Et ut se excusaret ab hac stultitia, respondit. Non est mihi curae quod ipsa faciat: qui vult, utatur ea. Et ob hoc praedicavit communicandas uxores esse, et omnes mulieres; et comestionem idolothytorum esse licitam. Praedicavit etiam hunc mundum non a Deo, sed a quibusdam principibus factum. Et haec facta odivit iste episcopus, super quo commendat eum Joannes. Quia sicut amor boni, ita odium mali commendabile est. Unde Psal.: qui diligitis dominum odite malum. Quae et ego odi: superbiam Jacob. Interpretatur autem Nicol, populus stultus: et significat gentiles, qui stulti sunt, quia veram sapientiam, idest Christum recipere nolunt. 1 Corinth. 1, praedicamus Christum crucifixum, Judaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam. Item signat haereticos, qui licet sibi sapientes videantur, tamen apud Deum stulti sunt. De quibus Psal. intelligite insipientes in populo et stulti aliquando sapite. Item significat avaros, qui de servitio suo non quaeruntur nisi bona praesentia. Unde Haymon, quid stultius esse potest, quam eo loco tota mentis anxietate pecunias recondere, quo non licet in perpetuum habitare? Et etiam si liceret, pecunia, aut in se deficeret, aut fures aut praedones auferrent. Unde dominus, Matth. 6, nolite thesaurizare vobis thesauros in terra, ubi aerugo et tinea demolitur, et ubi fures effodiunt et furantur. Eccles. 29, perde pecuniam propter fratrem et amicum, et non abscondas illam sub lapide in perditionem. Ad literam, quidam fuit dives clericus; et nesciens ubi absconderet thesaurum suum et denarios suos, amovit lapidem de pariete, et ibi abscondit denarios suos, et reposuit lapidem: et timens ne oblivisceretur locum, scripsit super lapidem: hic sunt. Quidam erat socius suus saepe legens hoc. Quadam die cum solus esset, removit lapidem, et invenit denarios et accepit eos, et postea reposuit lapidem et scripsit: hic non sunt. Sic stultus ille fuit, de quo dicitur Luc. 12, hominis cujusdam divitis ager uberes fructus attulit; et cogitabat intra se dicens, quid faciam, quod non habeo quo congregem fructus? Et dixit, hoc faciam. Destruam horrea mea et majora faciam, et illic congregabo omnia quae nata sunt mihi, et bona mea, et dicam animae meae, anima mea, multa habes bona posita in annos plurimos: requiesce, comede, bibe, epulare. Dixit autem illi dominus: stulte, hac nocte animam tuam a te repetam: quae autem parasti cujus erunt? Et tu qui parasti cujus es? Specialiter autem ii sunt clerici, vel laici cupidi, qui non habent causam cupiditatis eo quod soli sunt. Eccl. 4, unus est, et secundum non habet: non filium, non fratrem; et tamen laborare non cessat, nec satiantur oculi ejus divitiis: nec cogitat, dicens, cui laboro et fraudo animam meam bonis? In hoc quoque est vanitas et afflictio pessima. Qui habet aures audiat, quid spiritus dicat Ecclesiis: quasi dicat, quod uni dico omnibus dico, Marc. 13. Et movet hic ad intentionem: unde sensus est, qui habet aures, quibus audit vocem exterius, audiat, et intelligat mente interius. Vel qui habet aures ad intelligendum, audiat ad obediendum. Sed contra. Jac. 1, estote factores verbi et non auditores tantum. Quid spiritus dicat Ecclesiis. Quare non dicit quid filius dicat Ecclesiis, cujus est proprie dicere? Quia ipse est sapientia patris, et os patris, et magister Ecclesiae. Solutio. Potest dici, quod spiritus sumitur essentialiter, et supponit pro tota Trinitate. Joan. 4, spiritus est Deus. Vel id dicit de spiritu et non de filio, ut per hoc innuat, quod dictio illa sive locutio, erat pure spiritualis, non corporalis. Vel ideo dicit, quia spiritus hoc dicit et facit quod dicit et facit filius, quia quidquid facit vel dicit spiritus, hoc habet a filio: et ita in dictione spiritus includitur dictio filii. Unde Joan. 16, cum venerit ille spiritus veritatis, docebit vos omnia. Non enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audiet loquetur: ille me clarificabit quia de meo accipiet et annunciabit vobis. Vel ideo dicitur, quid spiritus dicat Ecclesiis, ut per hoc innuat Joannes, quod non ipse, sed spiritus sanctus loquitur in eo. Juxta illud Matth. 10, non enim estis vos qui loquimini, sed spiritus patris vestri. Per hoc quod dicit. Ecclesiis pluraliter, patet quod non loquitur Joannes uni soli Ecclesiae, sed generaliter omnibus. Multi habent aures et non audiunt quid loquitur spiritus. Isa. 42, quis caecus, nisi servus meus? Et quis surdus, nisi ad quem nuntios meos misi? Psalmus, aures habent et non audiunt. Alii non audiunt quia dormiunt de quibus Eccles. 22, cum dormiente loquitur, qui stulto narrat sapientiam. Alii quia nimis sunt remoti ab eo, qui longe. Psal. longe a peccatoribus salus. Alii quia aures obturant. Psal. sicut aspidis surdae, et obturantis aures suas et cetera. Alii, quia mortui sunt. Sapient. 13, non erubescit loqui cum eo qui sine anima est. Alii quia sunt in tumultu. Amos 5, aufer a me tumultum carminum tuorum. Deinde ponit Joannes quid dicat spiritus Ecclesiis. Vincenti dabo edere de ligno vitae, quod est in Paradiso Dei mei. Vincenti mundum, carnem, Diabolum: quia mundus, caro, Daemonia, diversa movent praelia. Eph. 6, non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates. Mundus vincitur fide. 1 Joan. 5, haec est victoria quae vincit mundum fides nostra. Joan. 5, confidite quia ego vici mundum. Augustinus, qui habet veram fidem de Christo, non quaerit in iis miseriis dives fieri. Caro vincitur vigilia, jejunio, et ceteris operibus disciplinae. Eccles. 31, vigilia honestatis tabefaciet carnes. Hieronymus, oratione sanantur pestes mentis, jejunio pestes corporis, Diabolus vincitur sola humilitate. Psal. in humilitate nostra memor fuit nostri, et redimet nos ab inimicis nostris. Inter hostes sumus continue, et ideo semper nos oportet esse armatos, et paratos ad bellum. Ephes. 6, induite vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias Diaboli. Baruch 3, quid est, Israel, quod in terra inimicorum es? Primum certamen forte est. Secundum fortius. Tertium fortissimum. Sapient. 10, certamen forte dedit illi ut vinceret. Vincenti ergo dabo, sic dicit spiritus, edere de ligno vitae, quod est in medio Paradisi. Et quidem lignum vitae est sacra Scriptura. Proverb. 3, lignum vitae est iis, qui apprehenderunt eam. Item praedicatio devota. Proverb. 4, lignum vitae, desiderium veniens. Item poenitentia. Proverb. 11, fructus justitiae, lignum vitae. Item lignum vitae est crux Christi, in qua pependit vita, idest Christus. Deuter. 28, erit vita tua pendens ante te. Hoc lignum, sive haec arbor, dicitur palma, quae habet radicem amaram, sed fructum dulcem. Cant. 7, ascendam in palmam et apprehendam fructus ejus, scilicet generis humani redemptionem, captivorum liberationem, hostium dejectionem, Paradisi apparitionem, mortis, scilicet Inferni destructionem, vitae reparationem. Angelicae ruinae restaurationem, hominis ad domini reconciliationem, peccatorum remissionem: Baptismi regenerationem, opprobriorum evacuationem, virtutum roborationem. Item lignum vitae est ipse Christus. Psalmus. Et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo. Item lignum vitae est charitas, a qua, quasi ex stipite, exeunt rami aliarum virtutum, et omnium meritorum. Unde Gregorius: ut multi arboris rami ex una radice, sic multae virtutes ex una charitate generantur; nec habet aliquid viriditatis ramus boni operis, si non manet in radice charitatis. Haec omnia dicuntur lignum vitae, eo quod comestoribus suis dant vitam gratiae in praesenti, et gloriae in futuro. Unde de quolibet potest exponi, quod dicit Apoc. in fine, ostendit mihi flumen aquae vivae, et ex utraque parte fluminis lignum vitae, afferens fructus duodecim. Quorum primus est sanitas sine aegritudine. Psal. qui sanat omnes infirmitates tuas. Isa. 25, praecipitabit dominus in monte isto faciem vinculi colligati super omnes populos, et telam quam orditus est super omnes nationes. Praecipitabit mortem in sempiternum. Augustinus de civitate Dei: ibi esse nostrum non habebit offensionem. Item in libro Confess. cum inhaesero tibi ex omnibus medullis, nusquam erit mihi labor et dolor, sed viva erit vita mea tota plena te. Secundus est, plenitudo sine defectu. Isa. 49, non esurient neque sitient, et non percutiet eos sol, neque aestus: quia miseratio eorum reget eos, et ad fontes aquarum potabit eos. Augustinus de civitate Dei: o quanta erit ibi felicitas, ubi nullum erit malum, nullum latebit bonum. Isa. 60, tunc videbis (propter claritatem), et afflues (propter suavitatem), et mirabitur cor tuum (propter novitatem), et dilatabitur cor tuum (propter boni copiositatem). Tertius est satietas sine fastidio. Ecclesia. 24, qui edunt me adhuc esurient. Proverb. 13, lignum vitae desiderium veniens. Quartus cognitio sine dubitatione. Cor. 13, nunc cognosco ex parte. 1 Thess. videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. Quintus est gaudium sine tristitia. Isa. 65, non erunt in memoria priora, et non ascendent super cor, sed gaudebitis et exaltabitis usque in sempiternum. Sextus est securitas sine timore. Proverb. 1, qui me audiet absque terrore quiescet, et abundantia fruetur terrore malorum sublato. Isa. 33, locus fluviorum rivi latissimi et patentes; non transibit super eum navis remigum, neque trieris magna transgredietur eum. Trieris est triplex tentatio: carnis, mundi, Diaboli, quarum nulla erit ibi. Zach. 2, absque muro habitabitur Jerusalem prae multitudine hominum et jumentorum in medio ejus, et ero ei, ait dominus, murus ignis in circuitu. Septimus est pax sine tribulatione. Psal. delectabuntur in multitudine pacis et cetera. Isa. 32, sedebit populus meus in pulchritudine et cetera. Augustinus: pax civitatis caelestis est ordinatissima et concordissima societas perfruendi Deo, et seinvicem in Deo. Octavus est libertas sine servitute. Job 3, parvus et magnus ibi sunt, et servus liber a domino suo. Galat. 4, illa quae sursum est Jerusalem libera est, quae est mater nostra. Augustinus, cujus rex est veritas, cujus lex charitas, cujus modus aeternitas. Nonus est claritas sine obscuritate. Tob. 13, beatus ero si fuerint reliquiae seminis mei ad videndum claritatem Jerusalem. Apoc. 21, civitas non eget sole neque luna ut luceant in ea, quia claritas Dei illuminabit eam, et agnus lucerna ejus est. Decimus est pulchritudo sine deformitate. Apoc. 21, plateae civitatis aurum mundum tamquam vitrum perlucidum, singulae portae erunt ex singulis margaritis. Item nihil inquinatum intrabit in ea. Undecimus est canticum laudis sine intermissione. Apoc. 14, audivi vocem sicut cytharoedorum, cytharizantium in cytharis suis. Et cantabant canticum novum ante sedem Dei, et nemo poterat dicere canticum nisi illa centum quadraginta quatuor millia, qui empti sunt de terra. Isa. 6, vidi dominum sedentem super solium excelsum et elevatum: Seraphim stabant super illud et dicebant, sanctus sanctus sanctus dominus Deus excelsus, plena est omnis terra gloria ejus. Tob. 13, ex lapide candido et mundo omnes plateae ejus sternentur, et per vicos ejus alleluia cantabitur. Psal. beati qui habitant in domo tua domine, in saecula saeculorum laudabunt te. Duodecimus est vacatio a labore et cetera. Perfectio est amor et visio Dei. Augustinus de civitate Dei, vacabimus et videbimus, et amabimus, et laudabimus; ecce quid erit in fine sine fine. Hae sunt duodecim stellae in corona mulieris, idest Ecclesiae. Apocal. 12, de hoc ligno dat dominus in hac vita aliquibus aliquid praegustare ad modum vendentis vinum dicens, gustate et videte, quia suavis est dominus, Proverb. ultimo. Gustavit et vidit quam bona est negotiatio ejus. Sed in futura vita dabit edere. De quo dicitur Apoc. 19, beati qui ad coenam agni vocati sunt. Et signanter dicit dabo. Non reddam nec vendam, quia supra omne meritum est quod dabit. Isa. 64, oculus non vidit et cetera. Rom. 8, non sunt condignae passiones hujus temporis et cetera. Item nota quod Christus dominus ipse est cibus qui editur. Eccles. 24, qui edunt me et cetera. Et editur non masticando, sed videndo. Psal. justi epulentur et exultent in conspectu Dei, idest in conspiciendo dominum. Ipsemet est cocus. Psal. parasti in dulcedine tua pauperi Deus. Ipse etiam erit servitor. Luc. 12, et transiens ministrabit illis. Item nota quod dicit, dabit de ligno vitae. Non lignum vitae; quia etsi totum dabit, nullus tamen totum capiet, sed quilibet secundum meritum. Quod in Paradiso. Paradisus est Ecclesia, fidelis anima, Scriptura sacra, virgo beatissima, caelestis patria, claustralis vita. Natura quaelibet est locus deliciarum, et in medio omnium est lignum vitae. Sed quoniam sunt alii Paradisi et loca delitiarum, habet enim caro suas delitias, et mundus suas, ideo addit, Dei mei, idest, quam ipse plantavit. Genes. 2, plantaverat autem dominus Deus Paradisum voluptatis a principio, in quo posuit hominem quem formaverat et cetera. Et Angelo Smyrnae et cetera. Haec est secunda pars capituli, in qua scribit episcopo Smyrnae, quem in multis commendat, et in nullo reprehendit: et procedit hoc ordine. Primo ponit laudes ejus. Secundo futuras tribulationes, ut minus timeantur, praedicit. Tertio movet eum ad patientiam. Quarto promittit ei praemium pro patientia. Quinto a damnatione futura securum reddit. Dicit ergo Angelus Joan. et Angelo Smyrnae Ecclesiae, sicut Angelo Ephesi, scribe hoc quod sequitur. Haec dicit, primus et novissimus, hoc est Christus, a quo omnia, et ad quem omnia. Qui fuit mortuus propter te, et ideo tu non debes timere mori pro ipso. 1 Petr. 2, Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia ejus. Et vivit aeternaliter. Quatuor dicit Joannes de Christo. Primus et novissimus, mortuus, vivit. Primus idest ante quem nullus, contra Arianos qui dicunt Christum puram creaturam. Novissimus, idest post quem nullus, et hoc est contra Arianos. Mortuus, contra Manichaeos, qui dicunt ipsum non resurrexisse. Primo debetur honor quia creavit. Novissimo debetur timor quia judicabit. Mortuo debetur amor, quia vivificavit. Vivo debetur spes quia resuscitabit. De duobus primis dicitur Malach. 1, si ego pater, ubi est honor meus? Et si ego Deus, ubi est timor meus? De aliis duobus dicitur Rom. 4, mortuus est propter delicta nostra, resurrexit autem propter justificationem nostram. Et Bernardus: supra omnia mihi te reddit amabilem, bone Jesu, opus nostrae redemptionis, calix tuae passionis quem bibisti pro me. Sequitur, scio tribulationem tuam, in qua patienter sustinendo propter me fecisti tuam: vel tuam, idest quam ex meritis tuis pateris, vel ex fragilitate humana. Unde Job 13, homo natus de muliere, brevi vivens tempore, repletur multis miseriis. Et paupertatem tuam, idest tuam voluntatem habitam, quia divitias tuas pauperibus erogasti. De qua Matth. 5, beati pauperes spiritu, idest voluntarie. Vel tuam, id est quam habes ex te. Omnis homo nascitur et moritur pauper. Unde 1 Tim. 6, nihil intulimus in hunc mundum. Haud dubium quia nec quid auferre possumus. Secundum hoc est suprascriptum, scio tribulationem tuam, id est tibi illatam. Et paupertatem tuam id est innatam: quae utraque tua est, quae sustines patienter propter Deum. Et dicit dominus, scio, quia videbatur nescire quia diu permisit eum tribulari. Vel scio, id est approbo. Et tali domino bonum est servire: qui ea fecerit vel sustinuerit pro eo, non obliviscitur, sed scit et approbat: et talis dominus solus est Jesus Christus. Propter quod dicitur 1 regum 6, praeparate corda vestra et servite illi soli. Utrique vero, scilicet tribulationi et paupertati, debetur regnum caelorum. Matth. 5, qui habet, dives est, licet pauper dicatur. Prov. 23, est pauper cum in multis divitiis sit. Ideo sequitur, sed dives es, in augmento virtutis et spe remunerationis in bonis spiritualibus, licet pauper in temporalibus; dives in caelo, licet pauper in mundo. Jeremiae 41, thesaurum habemus in agro frumenti et hordei, et olei et mellis. Per frumentum intelligimus gratiam: per hordeum patientiam, per oleum laetitiam in tribulatione, per mel dulcedinem in contemplatione. Et hic est thesaurus viri justi. Proverb. 20, thesaurus desiderabilis, et oleum in habitaculo justi. Et blasphemaris, licet talis sis, ab iis qui se dicunt esse Judaeos idest confitentes Christum, et non sunt, licet dicant. Et ideo major est tribulatio quia infertur a familiaribus. Juxta illud Psalm. et si is qui oderat me, super me magna locutus fuisset, abscondissem me forsitan ab eo. Et hic dicit Glossa: nulla pestis efficacior ad nocendum, quam domesticus hostis. Sed sunt synagoga Satanae, idest congregatio adversans bono. De hac synagoga dicitur Eccles. 21. Synagoga peccantium stupa collecta: et consummatio eorum, flamma ignis. Sed quia tribulatis solet esse cumulus miseriae, quando infamantur seu blasphemantur, ut dicit Glossa: ideo additur consolatio. Nihil horum timeas, scilicet tribulationem, paupertatem, blasphemias, et alia quae passurus es. Praedicitur autem futura tribulatio, ut cum venerit minus noceat. Quia, ut dicit Gregorius: minus feriunt jacula quae praevidentur. Et ostenditur hic nobis, quod homo se debet praemunire more militis, qui vadit ad pugnam. Unde Eccles. 2, accedens ad servitutem Dei, sta in justitia et timore et cetera. Bene ergo dicit: nihil horum timeas, quae passurus es. Sive paupertatem in rebus, sive tribulationes in corporalibus, sive vituperationem in fama. Matth. 20. Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere. Et Paulus Act. 10, nihil horum vereor, nec facio animam meam pretiosiorem me. Et posset iste episcopus quaerere: quid, vel unde passurus sum ego? Et respondet nobis Joannes dicens, ecce, id est in brevi, missurus est Diabolus, suggerendo, et Deo permittente. Aliquos ex vobis in carcerem, idest omnimodam tribulationem, ut tentemini, id est per tentationes probemini sicut aurum in igne probatur. Eccles. 27, vasa figuli probat fornax: et homines justos, tentatio tribulationis. Et habebitis diebus decem, id est tempore decem Romanorum imperatorum, qui signantur Dan. 7, per decem cornua. Vel finitum ponitur pro infinito: id est in multis diebus sustinebitis tribulationes. Sicut Job 19, en decies confunditis me. Et Genes. 31, mutavit mercedem meam decem vicibus, id est multis. Vel decem diebus, quamdiu servabitis decem mandata. Vel decem diebus, id est in omni tempore quod septem diebus agitur, et quo contra tria principalia vitia, id est luxuriam, avaritiam, vanam gloriam pugnatur. Vel decem diebus, idest omni tempore, pro fide sanctae Trinitatis. Et nota cum loquitur episcopo, non dicit habebis, sed, habebitis. In quo notatur quod omnibus tribulatis generaliter loquitur. Eleganter etiam dicit, quod habebunt tribulationes et videbunt bona, quae sunt in ea, et per eam. Isa. 26, in tribulatione murmuris doctrina tua est: id est tribulatio, ubi mali murmurant, boni docentur, et illuminantur. Sequitur, esto fidelis, id est serva fidem: quasi dicat: quicquid illi faciant tibi, ut semper esto fidelis, id est serva fidem seu fidelitatem, sicut uxor viro, servus domino, sicut amicus amico. Fides quam debet uxor viro est, ut nulli alii adhaereat. De qua Oseae 2, sponsabo te mihi in fide. Quam debet servus domino suo: id est ut res suas bene colligat, bene custodiat, et bene distribuat. De qua fide dicitur Luc. 12, quis putas est fidelis dispensator et prudens? 1 Corinth. 4, jam quaeritur inter dispensatores, ut fidelis quis inveniatur. Fides quam debet amicus amico est, ut omni tempore ei adhaereat, et non relinquat eum tempore necessitatis. De qua Ecclesiast. 6, amicus fidelis, fortis protectio; qui invenit illum, invenit thesaurum. Amico fideli nulla est comparatio. Et non est digna ponderatio auri et argenti contra bonitatem fidei illius, usque ad mortem inclusive: quasi dicat: etiam pro morte vitanda non dimittas fidem tuam. Eccl. 4, usque ad mortem certa pro justitia. Nec erit hoc sine lucro. Unde sequitur: et dabo tibi coronam vitae, id est vitam interminabilem, vel vitam regalem. Isa. 41, dabo eis coronam pro cinere. Vel coronam vitae, id est honorem semper viventem, qualis non est corona mundi. De qua Sap. 2, coronemus nos rosis antequam marcescant; id est honore mundano, cito perituro. Isa. 28, vae coronae superbiae ebriis Ephraim et flori decidenti. Rosae sive flores de quibus fit corona, sunt divitiae temporales, delitiae carnales, honores saeculares. De quibus Jeremiae 48, date florem Moab, quia flos egredietur nullum ferens fructum. Hanc coronam dat mundus victoribus suis. Primam dat Christus victoribus suis. Unde 2 Timoth. 4, bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi. In reliquo, reposita est mihi corona justitiae et cetera. Tob. 2, filii sanctorum sumus, et vitam illam expectamus, quam dominus daturus est iis, qui fidem suam nunquam immutant ab eo. Jacob. 1, beatus vir qui suffert tentationem, quia cum probatus fuerit accipiet coronam vitae et cetera. 2 Timoth. 2, non coronabitur nisi qui legitime certaverit: qui usque ad mortem fidem servat. Qui habet aures, exterius, audiat interius, id est intelligat. Quid spiritus dicat Ecclesiis. Nota, quod Diabolus dicit Genes. 3, nequaquam moriemini. Et iterum, eritis sicut dii scientes bonum et malum: contra illos, qui semper student scientiae, et nunquam vitae. Item nota, quod dicit mundus, Prov. 1, insidiemur sanguini, abscondamus tendiculas contra insontem frustra et cetera. Item nota quod dicit caro, Sap. 2, venite fruamur bonis, quae sunt, et utamur creatura tamquam in juventute celeriter. Isa. 22, comedamus et bibamus, cras enim moriemur. Nota quod est Ecclesia malorum. De qua Psalm. odivi Ecclesiam malignantium. Item Ecclesia bonorum. De qua Matth. 10, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. Item Ecclesia beatorum. De qua Psal. laus ejus in Ecclesia sanctorum. Primae Ecclesiae loquitur saepe arguendo et comminando. Joan. 16, arguet mundum de peccato, et de justitia, et de judicio. Secundae loquitur consolando et erudiendo. Psal. audiam quid loquatur in me dominus Deus: quia loquetur pacem super sanctos suos. Tertiae loquitur facie ad faciem, sicut solet loqui amicus ad amicum suum, omnia secreta sua ei revelando. Quid autem sit quod spiritus dicat Ecclesiis, subdit. Qui vicerit mundum, carnem, Diabolum, sicut supra dictum est, non laedetur a morte secunda, id est a morte aeterna. Prima mors animae est in peccatis. Secunda in poenis. Item mors prima corporis est, quando dissolvitur anima ab eo. Secunda quando damnabitur in Inferno. Et ita duplex est mors animae. Una in culpa, alia in Gehenna. Similiter est duplex mors corporis. Una est in dissolutione, alia in aeterna damnatione. Assimilatur autem prima mors animae, primae morti corporis in multis. Sicut enim corpus primo distemperatur, postea infirmatur, deinde moritur, postea effertur, postea sepelitur, deinde lapide operitur, ita anima, primo distemperatur, per malam cogitationem, postea infirmatur per noxiam delectationem, postea moritur per consensum, postea effertur per operis efficaciam, postea sepelitur per consuetudinem. Ad ultimum operitur per obdurationem. Item sicut mors corporis sedit in vita, ita et mors animae. Primo enim mors corporis separat ab anima ipsum, et mors animae separat ipsum a Deo. Isa. 59, iniquitates vestrae diviserunt inter vos et Deum vestrum. Item mors corporis separat a parentibus et amicis carnalibus: et mors animae ab Angelis et a sanctis. Unde 1 regum 15, dicit Agag pinguissimus, siccine separas amara mors. Job 19, fratres meos id est Angelos longe fecit a me, et noti mei, id est sancti, quasi alieni recesserunt a me, dereliquerunt me propinqui mei, et qui noverant me obliti sunt mei. Et non solum dereliquerunt Angeli animam peccatricem, immo fiunt adversarii, et stabunt contra ipsam in judicio. Thren. 1, omnes amici ejus spreverunt eam, et facti sunt ei inimici. Cant. 1, filii matris meae pugnaverunt contra me. Psal. amici mei et proximi mei adversum me appropinquaverunt et steterunt. Item mors corporis facit amittere divitias mundi, et mors animae aufert divitias caeli. Thren. ult. haereditas nostra versa est ad alienos, domus nostrae ad extraneos. Item mors corporis privat visum corporalem, et mors animae visum et omnem sensum spiritualem. Psal. in aeternum non videbit lumen. Item mors corporis dolorem facit: et mors animae majorem. Eccl. 41, o mors, quam amara est memoria tua homini pacem habenti in substantiis suis. Praeterea mors animae laedit quia mittit in ignem aeternum. Matth. 25, ite maledicti in ignem aeternum. Item laedit propter poenarum acerbitatem, diversitatem, perennitatem: quae tria notantur in illo verbo Psal. tu Deus deduces eos in puteum interitus. Diversitas cum dicit, deduces, id est de poena ad poenam duces, ut dicit Job 34, ad nimium calorem transeat ab aquis nivium. Perennitas notatur, cum dicit, in puteum, unde exire non potest qui semel illic ceciderit. Item mors animae laedit graviter, immisericorditer, insanabiliter. Unde Jerem. 30, plagam nimiam pertransite castigatione crudeli. Quid clamas ad me super contritione tua? Insanabilis est dolor tuus propter multitudinem iniquitatis tuae: dura facta sunt peccata tua: feci hoc tibi. De hac laesione dicitur Paralip. 9, qui peccat in me, laedit animam suam. Item Eccl. 19, qui multis utitur verbis, laedit animam. Tamen ista laesio quamdiu est anima in corpore sanabilis est: unde Sap. sanabiles fecit nationes orbis terrarum. Sed postquam exiet a corpore, fiet insanabilis. Unde Isa. 63, ablata est messis in die haereditatis, et dolebit graviter. Quicumque igitur non vult laedi a secunda morte, quaerat hic sanari a laesione primae mortis, et ostendat Samaritano plagas suas, qui curabit eas infundens vinum compunctionis, et oleum consolationis, ut dicitur Luc. 3. Reg. 8, si quis cognoverit plagam cordis sui, et expanderit manus suas in domo hac, tu exaudies in caelo haereditatis tuae et propitiaberis. Augustinus, sunt ne viscera Christianae miserationis in te, qui plangis corpus a quo recessit anima, et animam a qua recessit Deus, non plangis? Et Angelo Pergami et cetera. Haec est tertia pars capituli, in qua scribit Joannes episcopo Pergameno primo ponens laudes ejus, secundo increpationes, tertio poenitentiae admonitiones, quarto comminationes, quinto praemunit circa futura. Dicit ergo, et Angelo, id est episcopo Pergamensis Ecclesiae scribe, sicut aliis. Haec quae sequuntur dicit qui habet romphaeam ex utraque parte acutam, de quo dictum est supra, idest vidi similem filio hominis, et gladius acutus ex utraque parte exibat de ore ejus. Et signatum idem hic per romphaeam quod supra per gladium; scilicet verbum divinum, vel sententia judiciaria; quae dicitur acuta ex utraque parte temporis, quia scindet etiam illos, qui fuerunt ante tempus gratiae, et illos, qui fuerunt post. Vel ex utraque parte hominis, quia scindet tam in corpore quam in anima. Vel ex utraque parte generis, quia scindet tam gentiles quam ignobiles. Vel ex utraque parte criminis, quia scindet tam carnalia, quam spiritualia peccata. Vel ex utraque parte Ecclesiae, quia scindet tam praelatos quam subditos, tam laicos quam clericos, tam seculares quam claustrales. Vel, ex utraque parte sexus, quia scindet tam feminas quam viros. Vel, ex utraque parte aetatis, quia scindet tam juvenes quam senes. Vel, ex utraque parte fortunae, quia scindet tam pauperes quam divites. Breviter, romphaea illa nulli parcet. Sap. 6, non subtrahet personam cujusque dominus, nec verebitur imaginem vel iniquitatem cujusque. De hoc gladio dicitur Deuter. 52, si acuero ut fulgur gladium meum, et arripuerit judicium manus mea, reddam ultionem hostibus meis. Modo non videtur gladius acutus hic: sed quando extrahetur a vagina, et incipiet percutere, tunc sentietur acumen ejus. Exod. 21, gladius exacutus est, et limatus; ut caedat victimas exacutus est, ut splendeat limatus est. Exod. 15, evaginabo gladium meum et interficiet eos manus mea. Vagina in qua modo latet gladius est patientia Dei, qua nos expectat: sed tunc extrahet. Ezech. 5, nudabo gladium meum post eos. Quos autem percussurus sit gladius iste, dicitur Deuter. 32, gladius meus devorabit carnes, idest carnales. Item Jerem. 50, gladius ad Chaldaeos, ait dominus, et ad habitatores Babylonis, idest ad superbos et avaros. Item Isa. 1, si nolueritis, et me ad iracundiam provocaveritis gladius devorabit vos. Et Chaldaei provocant iram Dei. Forte hic dicitur habere romphaeam bis acutam, quia de duobus malis volebat Joannes reprehendere Pergami episcopum: scilicet de doctrina Balaam, et de doctrina Nicolaitarum, qui erant in episcopatu suo. Vel ideo quia volebat redarguere negligentiam pastoris, et malitiam gregis, et punire nisi poeniterent. Sed antequam redarguat, commendat eum, ut postea patientius sustineat correctionem, et ut sciat quod correctio sua veniebat ex amore, ut det exemplum nobis. Commendat autem in duobus. Primo, quia in medio malorum fidem Christi tenuit. Secundo, quod in tempore persecutionis non cecidit. Unde dicit, scio ubi habitas, scilicet in medio pravae et perversae nationis. Unde subdit, ubi sedes est Satanae, idest congregatio malorum, qui tibi omni bono adversantur. Et ubi habitas et tenes nomen meum: a quo diceris Christianus. De quo Act. 4, non est aliud nomen sub caelo datum hominibus in quo oporteat vos salvos fieri. Cant. 1, oleum effusum nomen tuum, id est Christus qui effusus est super omnes Christianos. Jerem. 14, tu in nobis es, domine, et nomen sanctum tuum invocatum est super nos. Istud nomen semper est tenendum, et corde per fidem, et ore per confessionem, et opere per sanctam conversationem. Sunt alia duo nomina Christi, quae potius sunt timenda quam tenenda: scilicet magister et dominus. De quibus Joan. 16, vos vocatis me magister et domine, et bene dicitis, sum etenim. Ista nomina multi volunt sibi usurpare, cum tamen sint ejus propria nomina, ut nulli velit communicare. Unde Exod. 6, nomen meum Adonai non indicavi eis, quod interpretatur dominus. Item Matth. 24, nolite vocari Rabbi, unus est enim magister vester, vos autem fratres estis. Exod. 20. Non accipies nomen Dei tui in vanum. Sequitur, et non negasti fidem meam, pro aliqua tribulatione; sed potius confessus es ore, quam tenebas in corde. Rom. 10, corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Vel fidem meam quam tenebas corde, non negasti opere, sicut multi. Ad Titum 1, confitentur se nosse Deum, factis autem negant. Ut ille de quibus ad Titum 5, cum luxuriatae fuerint in Christo, nubere volunt: habentes damnationem, quia fidem primam irritam fecerunt. Et in eodem. Si quis suorum, et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior. Et in diebus illis Antiphas testis meus fidelis: quasi dicat: in diebus illis Antiphas occisus fuit pro fide Christi, quam tenebat, non negasti fidem. Et in hoc apparet quod laudandus est ille episcopus, qui non negavit fidem pro qua videbat alios occidi. Fuit autem Antiphas quidam Christianus ab infidelibus qui erant Pergami propter nomen Christi interfectus, qui proponitur in exemplum episcopo ad imitandum. Item ad se humiliandum: ne scilicet superbiret quia steterat: quia plus fecerat ille, qui propter nomen Christi sustinuerat mortem. Item ad ipsius commendationem qui pro Christo mortem sustinuit, Antiphas dico testis meus fidelis, idest pro me martyrizatur. Martyr enim Graece, testis Latine. Qui occisus est apud vos, idest inter vos; et ideo ejus exemplo debetis roborari. Et non est mirum si occisus est inter vos, quia multi sunt mali ibi. Unde sequitur, ubi sedes est Satanae, idest ubi est synagoga malorum, in quibus Diabolus sedet et quiescit. Secundum quod dicitur Job 41, sub umbra dormit in secreto thalami in locis humentibus, idest in malis quae dicuntur umbra propter fluxibilitatem. Nota multiplex martyrium. Primum est in sanguinis effusione, sicut Stephanus, Laurentius, Mauritius. Secundum in carnis maceratione, sicut Hieronymus, Augustinus, Gregorius. Tertium in Christi compassione, sicut beatus dominicus, sanctus Franciscus, beatus Nicolaus. Quartum parcitas in ubertate, sicut Job et David. Quintum largitas in paupertate, sicut Tobia. Sextum castitas in juventute sicut Joseph et Daniel. Septimum in bona operatione, sicut quilibet justus. Joan. 5, opera quae ego facio, ipsa testimonium perhibent de me. Octavum in praedicatione, sicut omnes praedicatores. Act. 1, et eritis mihi testes in Jerusalem. De omnibus istis dicitur Isa. 43, vos testes mei dicit dominus. Aut testis fidelis Antiphas, quia usque ad mortem in suo testimonio perseveraverit: unde supra 1, esto fidelis usque ad mortem. Item dicitur quia quod corde credidit ore praedicavit et opere adimplevit; et tali testi debet credi. Quia in ore duorum vel trium testium, stat omne verbum, ut dicitur Deuteronomii 19. Falsus testis est, qui aliud facit et aliud dicit. De quo Proverb. 19, falsus testis non erit impunitus. Sed habeo et cetera. Posita commendatione Pergameni episcopi, ponit Joannes ejus increpationem, ut quod boni erat in eo non posset ex mali admixtione amitti, et ne ex praedicta commendatione posset inaniter extolli: quasi dicat: multa habes bona ut dixi: sed habeo adversum te pauca. Si corrigas, ut dicit Glossa: si non corrigas, multa. Et quae sunt illa determinat, quia habes illic, scilicet in episcopatu tuo, tenentes doctrinam Balaam, quibus parcis et non expellis. Qui docebat Balac mittere scandalum coram filiis Israel. Unde Num. 24, dixit Balaam ad Balac: pergens ad populum meum, dabo tibi consilium. Non tamen legitur ibi de consilio, nec alibi, sed per effectum sequentem patuit. Videns enim Balaam Judaeos promptos ad luxuriam et idolatriam, consuluit Balac, ut pulchras mulieres adduceret et poneret coram filiis Israel, quarum pulchritudine ruerent in amplexus earum, et blanditiis deliniti comederent de sacrificiis Phegor, sive Beelphegor, et sic a Deo derelicti, caderent coram eo. Haec fiebant in Pergamo, quia multi erant dediti ibi gulae et luxuriae. Unde ostendit quod fuit illud scandalum, scilicet edere de sacrificio idolorum et fornicari. Et bene conjunguntur haec duo, scilicet edere et fornicari, quia unum sequitur aliud. Unde Hieronymus, venter mero aestuans cito descendit in libidinem. Item vicina sunt venter et genitalia, et pro vicinitate membrorum sequitur confoederatio vitiorum. Sapient. 2, vino pretioso et unguentis nos impleamus: et statim sequitur. Nullum pratum sit quod non pertranseat luxuria nostra. Ad literam, filii Israel propter pulchritudinem mulierum fuerunt decepti, sicut hodie multi decipiuntur; propter quod dicit Eccles. 9, speciem mulieris alienae multi admirati reprobi facti sunt: colloquium enim illius quasi ignis exardescit. Mystice Balaam interpretatur populus vanus, et significat haereticos. Balac interpretatur elidens, et significat princeps saecularis. Balaam ergo docet Balac decipere filios Israel, idest docent principes saeculares subvertere Christianos. Item Balaam interpretatur vorator, unde significat ventrem. Doctrinam igitur Balaam tenent multi qui ad nil student nisi comestioni et potationi. De quibus dicitur Proverb. 23, cui vae, cujus patri vae, cui rixae, cui foveae, cui sine causa vulnera, cui suffossio oculorum, nonne iis qui demorantur in vino et student calicibus epotandis? Haec doctrina contraria est doctrinae apostoli. Rom. 13, non in comessationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis. Item Balaam vorator est Diabolus qui devorat peccatorem, nec facit de ipso nisi duos morsellos: unum de corpore et alium de anima. Unde bene dicitur Diabolus duos bolos habens, idest duos morsellos. Jerem. 51, comedit me, devoravit me Nabuchodonosor rex Babylonis. Doctrinam hujus tenent mali praelati, qui per exactionem, substantiam auferunt, et sic devorant corpus, et per malam conversationem animam subditorum malo exemplo occidunt. De primo dicit Psalm. qui devorant plebem meam et cetera. Ezech. 19, factus est leo et didicit praedam capere et homines devorare. De secundo dicitur Oseae 4, peccata populi, idest oblata pro peccatis populi comedent, et ad iniquitatem sublevabunt animas eorum malo exemplo. Et Mich. 3, audite principes Jacob et duces domus Israel qui violenter tollitis pelles eorum desuper eos et carnes eorum desuper ossibus eorum. Sequitur, similiter habes et tu tenentes doctrinam Nicolaitarum. Nam isti uxores suas omnibus et omnes alias communicandas docebant et licitum esse plures habere. Horum doctrinam habent viri qui superbo et superfluo habitu ornant uxores suas; sic enim docent eas fornicari et aliis communicant: quando enim bene ornantur, libentius considerantur et ardentius desiderantur et saepius sollicitantur et facilius decipiuntur. Sic decepti sunt senes presbyteri respicientes Susannam, Dan. 13; et de Bersabeae, 2 Reg. 11. Et Thren. 4, oculus meus depraedatus est animam meam in cunctis filiabus urbis meae. Hujus doctrinae malae sunt, nec sunt de schola domini: unde Hebr. ult. doctrinis variis et peregrinis nolite abduci. Jac. 3, non est sapientia ista de sursum descendens, sed terrena animalis et diabolica: terrena in cupidis, animalis in luxuriosis, diabolica in ambitiosis. Bernardus, sapiens est qui relinquit praeterita tamquam mala: contemnit praesentia tamquam vana, futura desiderat tamquam bona. Similiter age poenitentiam de isto peccato, sicut de illo: quasi dicat: moneo te, ut de isto et de illo peccato agas poenitentiam: per justitiam puniendo praeterita; per temperantiam, reprimendo praesentia; per prudentiam cavendo futura; per fortitudinem perseverando in bona vita inchoata. Haec enim quatuor sunt in vera poenitentia. Propter quod de istis dicitur Sap. 8, sobrietatem et patientiam et justitiam et veritatem docet: quibus utilius nil est in vita hominibus. Si quo minus, idest si in aliquo fueris minus fortis quam debeas, veniam tibi, idest contra te qui non corrigis illos, cito, idest in morte vel in judicio, quod erit cito. Quia omne tempus breve est. Joel 3, velociter (vel cito) reddam vicissitudinem super caput vestrum. Et pugnabo cum illis, idest contra illos, in gladio oris mei, idest sententia judiciaria convincens illos fornicarios, separans a consortio bonorum et secans in corpore eos et in anima. Tunc nemo poterit fugere, quia peribit fuga a veloce, ut dicitur Amos 2. Nec mirum si tunc vincentur peccatores, quia fortis et potens est qui pugnabit contra eos. Luc. 22, tunc videbunt filium hominis venientem in nube cum potestate magna et majestate. Nec inermis dominus, immo armatus veniet. Sap. 5, induet pro thorace justitiam et accipiet pro galea judicium certum, sumet scutum inexpugnabile aequitatem, acuet autem duram iram in lanceam. Item non veniet solus, immo multos habebit adjutores, et miser peccator destitutus erit Dei auxilio. Unde in eodem: armabit creaturam ad ultionem inimicorum, pugnabit cum illo orbis terrarum contra insensatos. Omnis enim creatura accusabit peccatores qui eis abusi sunt. Unde Gregorius, quam angustae viae erunt reprobis in judicio. Desuper erit judex iratus, subtus patens chaos Inferni, a dextris peccata accusantia, a sinistris infinita Daemonia ad Infernum trahentia: intus erit conscientia mordens, exterius mundus ardens; miser peccator sic deprehensus quid faciet? Fugere non poterit, latere erit impossibile, apparere intolerabile. Si quaeris quis te accusat? Totus mundus. Nam offenso creatore, omnis creatura perditum odio habet. Ideo charissimi, antequam accedamus ad campum certaminis, faciamus pacem cum domino, sicut ipse monet Luc. 14, quis rex iturus committere bellum adversus alium regem, non sedens prius cogitat, si possit cum decem millibus occurrere ei qui cum viginti millibus venit ad se? Alioquin adhuc illo longe agente, legationem mittens rogat ea quae pacis sunt. Qui habet aures audiat, quid spiritus dicat Ecclesiis. Hoc jam expositum est; et frequenter ponitur in hoc libro, ut excitetur attentio subditorum auditorum, vincenti dabo manna absconditum. Hoc dupliciter potest exponi: scilicet vel de dulcedine interna quae dabitur sanctis in hac vita; vel de dulcedine externa quae dabitur sanctis in futura vita. Utraque tanta est, ut omnis qui sentit dicat, quid est hoc? Et utraque abscondita est, quia parum et paucis datur sentire aliquid de ipsa. Unde Psalm. quam magna multitudo dulcedinis tuae domine et cetera. Isa. 64, oculus non vidit, Deus, absque te, quae praeparasti iis qui expectant te. Et bene per manna significatur dulcedo contemplationis propter saporis suavitatem. Psalm. gustate et videte quoniam suavis est dominus, beatus vir qui sperat in eo, idest qui totam spem suam figit in eo; quia tali datur sentire suavitatem Dei, quae quantumcumque modicum sentiatur, miratur anima, ut merito dicatur. Manu, quid est hoc? Eccles. 24, spiritus meus super mel dulcis, et haereditas mea super mel et favum. Sap. 12, o quam bonus et quantum suavis est domine spiritus tuus in nobis. Quidam inveniunt Deum tantum dulcem in oratione. Quidam tantum in lectione. Quidam tantum in celebratione. Quidam in praedicatione. Sed perfecti alii inveniunt eum dulcem et suavem in omnibus, et in jejuniis et disciplinis, et etiam in infirmitate et paupertate, secundum illud Eccles. 24, in omnibus requiem quaesivi ad modum apis, quae fere ex omni flore extrahit mel. Unde dominus dicit de talibus. Circumdederunt me sicut apes, et exarserunt sicut ignis in spinis; quia quanto plus anima sentit de Deo, tanto amplius ardet in eo. Unde Eccles. 24, qui edunt me, adhuc esurient et cetera. Item de manna dicitur Sap. 16. Manna quod ab igne non poterat exterminari, statim ab exiguo radio solis calefactum tabescebat. Ignis enim purum mentis desiderium est, juxta illud Lucae, ignem veni mittere in terra et cetera. Et hic ignis non potest vincere manna, sed vincitur; quia nullus potest comprehendere internam dulcedinem quantumcumque sit accensum ejus desiderium. Ut merito dicat Psalm. defecit in salutare tuum anima mea. Et iterum, quam dilecta tabernacula tua domine virtutum. Concupiscit et deficit anima mea in atria domini. Quasi dicat: ex hoc scio quod tabernacula tua, idest mansiones tuae domus sunt amabiles et desiderabiles: quia ego qui adhuc sum foris in atrio, nondum intus in templo, tam vehementer concupisco morari hic juxta; sed concupiscendo deficio, non valens comprehendere quod est ibi. Unde alibi exclamat, domine quis habitabit in tabernaculo tuo, aut quis requiescet in monte sancto tuo? Si hoc modicum dulcedinis tuae quam das in atrio non possum capere, quis capiet illud totum quod est in templo? Per solem vero signatur Christus. Malach. ult. orietur vobis timentibus nomen meum sol justitiae, et sanitas in pennis ejus. Quod igitur ignis non potest consumere, exiguo radio solis calefactum tabescit; quia adveniente desuper modico divinae lucis radio, incenditur et liquefit cor humanum, ut usque ad comprehensionem caelestium sublevetur. Unde Bernardus, saepe ad orationis studium accedimus corde tepido et pectore sicco; et tanta repente infunditur gratia quod pinguescat, pectus replet intima inundatio pietatis. Item manna minimum erat ad modum seminis coriandri, et dulcedo mentis quae hic conceditur viris sanctis modica est respectu dulcedinis aeternae quae dabitur in futuro. Item erat quasi pilo tusum, quia dulcedo mentis saepe provenit ex tribulatione, ut patet in Stephano: de quo cantatur, lapides torrentis dulcis illi fuerunt. Et Deuteronomii 32, ut sugeret mel de petra et cetera. Item Psalm. de petra melle saturavit eos. Item manna albi coloris erat et frigidae naturae; et sole veniente, statim liquefiebat. Sic hujus suavitas, mentem facit albam et pulchram: unde Cant. 7, quam pulchra es et quam decora carissima in deliciis? Item frigidam facit quia amorem mundi retrahit: unde Job 10, taedet animam meam vitae meae. Item sole veniente liquescit, quia haec suavitas, veniente laetitia vel dulcedine mundana deficit. Unde Bernardus, delicata est divina consolatio nec conceditur admittentibus alienam. Item de manna dicitur, Exod. 16, egrediatur populus et colligat quod sufficit per singulos dies. Sic qui vult hanc suavitatem, debet egredi de mundo ad caelum, de carne ad spiritum, de se in Deum, et tunc inveniet manna, Joel 3, stillabunt montes dulcedinem et colles fluent lac et mel. Tres montes sunt: spiritus, caelum et Deus. Et in iis debet homo colligere manna contemplando singula eorum bona; et debet colligere per singulos dies, quia quolibet die debet vacare orationi et meditationi. Debet autem colligere quantum sufficit. Quidam enim parum colligunt, quia parum orant et parum meditantur. Alii nimis. Ideo dicitur Proverb. 25, mel invenisti, comede quod sufficit tibi. Locus autem ubi invenitur manna est solitudo. Osee, ducam eam in solitudinem et ibi loquar ad cor ejus. Non autem invenitur in civitate. Deus ego et non homo in medio tui sanctus, et non ingrediar civitatem. Item mane inveniebatur: mane frequenter in oratione datur devotio. Psalm. mane astabo tibi et videbo. Proverb. 8, qui mane vigilaverint ad me, invenient me. Item datur egressis de Aegypto, et devotio egressis de peccato: unde hic dicitur, vincenti dabo manna absconditum. Nemo enim mittit vinum novum in utres veteres, Matth. 9. Vel manna dicitur absconditum, quia devotio parum vel nihil datur sapientibus mundi. Matth. 11, confiteor tibi pater et cetera. Prov. 3, cum simplicibus sermocinatio ejus. Vel absconditum dicitur, quia bona spiritualia debent abscondi ne perdantur. Matth. 13, simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro. Ibi Gregorius, inventus thesaurus absconditur ut servetur; quia studium caelestis desiderii a malignis spiritibus custodire non sufficit qui ab humanis laudibus non abscondit. Et postea: depraedari desiderat, qui thesaurum in via publice portat. Exemplum de Ezech. Isa. 39, et dabo ei calculum, idest corpus glorificatum. Calculus enim lucidus est, in quo significatur claritas. Item solidus, in quo impassibilitas. Item modicus, in quo simplicitas. Item rotundus, in quo agilitas. Et in calculo, idest in tali corpore, nomen novum, idest nomen filii, vel amici non servi, quod est nomen vetus. Joan. 15, jam non dicam vos servos, quia servus nescit quid facit dominus ejus. Vos autem dixi amicos, quia omnia quae audivi a patre meo, nota feci vobis. Scriptum namque est quia ex gloria corporis apparebit quod sunt amici vel filii regis qui sic vestiti erunt. 1 Joan. 3, carissimi, filii Dei sumus et nondum apparuit quid erimus. Scimus autem quod cum apparuerit, similes ei erimus. Quod nemo scit perfecte nisi quod accipit, idest donec acceperit. In hac enim vita nemo potest perfecte scire gloriam corporis glorificati. Isa. 64, oculus non vidit, Deus, absque te, quae praeparasti expectantibus te. Sequitur. Et Angelo Thyatirae scribe et cetera. Haec est quarta pars capituli, in qua Joannes scribit episcopo Thyatirae. Primo commendat eum in septem: in operum brevitate, in fidei firmitate, in charitatis fervore, in ministerii adimpletione, in patientia tribulationum, in profectu virtutum. Secundo increpat eum. Tertio comminatur Jezabel et discipulis ejus. Quarto bonos qui sunt Thyatirae, consolatur promittens eis multa bona. Dicit ergo, et Angelo Thyatirae Ecclesiae scribe, sicut aliis, haec dicit filius Dei, qui praedictus est simul filius hominis et nunc filius Dei, ut ostendat quod idem et unus est filius Dei et filius hominis, qui habet oculos tamquam flammam ignis, idest claros et penetrativos: quod dicit Joan. ut terreat malos, qui erant Thyatirae, quorum peccata vidit filius Dei, qui eos judicabit. Eccles. 23, oculi domini lucidiores multo plus super solem, circumspicientes omnes vias hominum. In quatuor dicitur oculus domini excedere solem. Sol enim tantum corporalia videt seu illuminat: Deus corporalia videt et spiritualia. Item sol tantum praesentia; Deus praesentia, praeterita, et futura. Item sol tantum superiora, et exteriora: Deus interiora, et inferiora. Item sol tantum ea, quae in mundo sunt sub sole: Deus autem etiam quae sunt in caelo supra solem. Proverb. 16, in omni loco oculi domini contemplantur bonos et malos. Heb. 4. Omnia nuda et aperta sunt oculis ejus ad quem nobis sermo, et pedes ejus similes aurichalco, idest pedes habet agiles: quasi dicat Joan. dominus videt omnia peccata nostra, et cito veniet ad judicium. Vel oculi domini sunt doctores et praelati, qui toto corpore vident. De quibus dicitur Cant. oculi ejus sicut columbae super rivos aquarum, quae lacte sunt lotae: resident juxta fluenta plenissima. Item pedes ejus sunt praedicatores, ut dicit Haymon, qui Christum per totum mundum praedicaverunt et portaverunt. De quibus dicitur Isa. 52, quam pulchri super montes pedes annunciantis et praedicantis pacem. Oculi flammae ignis comparantur, quia praedicatores et praelati debent esse in se lucidi per munditiam, per scientiam, per bonam famam, et fervidi per zelum et charitatem. Et alios debent illuminare ad Dei cognitionem verbo praedicationis, et inflammare ad amorem exemplo bonae conversationis. Debent etiam tam in se quam in aliis rubiginem peccatorum consumere: et paleas terrenae cupiditatis comburere. Jo. 5, Joannes erat lucerna ardens et lucens. Eccles. 48, surrexit Elias propheta quasi ignis, et verbum ipsius quasi facula ardebat. Pedes vero comparantur aurichalco, qui quanto plus igne comburitur tanto clarius efficitur. Quia peccatores tales debent esse, quos tribulatio faciat meliores, juxta illud Eccles. 2, in igne probatur aurum et argentum: et homines receptibiles, in camino tribulationis. Vel, oculi domini sunt praelati, propter loci sublimitatem. Pedes sunt subditi, propter inferioritatem. Item, oculi totum corpus regunt: sic praelati Ecclesiam. Job 19, oculus fui caeco. Proverb. 4, oculi tui videant recta. Item oculi debent esse clari exempli ostensione. Matth. 5, sic luceat lux vestra. Item oculi non patiuntur in se pulverem, nec praelati terrenum amorem. Philipp. 2, sitis simplices filii Dei, sine reprehensione. Matth. 10, excutite pulverem pedum vestrorum. Item oculi sunt tenerrimi, et praelati per compassionem 2 Cor. 11, quis infirmatur et ego non infirmor? 2 regum 13, David sedens in cathedra sapientissimus inter tres; ipse est quasi tenerrimus ligni vermiculus. Item duo sunt oculi, et praelati debent esse gemini, per dilectionem Dei et proximi. Luc. 10, misit eos bonos ante faciem suam. Item oculi delectantur in pulchritudine, et praelati libenter vident bona aliorum, et delectantur in eis. Eccles. 40, gratiam et speciem desiderat oculus, et super haec virides sanctiones. Item oculi abominantur turpia, et sic praelati. Psal. iniquitatem odio habui, et abominatus sum. Item, oculi aegri reparantur panni serici abstersione: et praelati, passionis dominicae consideratione. Hebr. 12, recogitate eum qui talem adversus semetipsum sustinuit a peccatoribus contradictionem, ut non fatigemini animis nostris deficientes. Item reparantur oculi, fellis lenitione, Tob. 12. Et praelati aeternae damnationis recordatione. Infra 3, inunge oculos tuos collyrio ut videas. Item purgantur sanguinis diminutione: et praelati, peccatorum confessione, vel nepotum vel parentum carnalium amissione. Psal. si mei non fuerint dominati, tunc immaculatus ero et cetera. Minui volebat David cum dicebat: libera me de sanguinibus et cetera. Item laeduntur oculi albugine, idest ambitione, Tob. 11. Item tenebris ignorantiae ut Aegyptii, Exod. 19, item stercore avaritiae, ut Tob. 2. Item nimio lumine, idest aliena felicitate; ii sunt invidi, qui non possunt videre bona aliorum. 1 Reg. 3, non poterat Heli videre lucernam domini donec extingueretur. Item fumo superbiae, Eccles. 29, in te ignem camini, vapor et fumus ignis. Item igne iracundiae. Psal. supercecidit ignis et non viderunt solem. Item vitio vesicae, idest castrimargiae. Proverb. 23, cui suffossio oculorum et cetera. Item nimio fletu. Jer. et palpebrae meae caligaverunt. Item senio, idest mala consuetudine. Genes. 28, senuit Isaac, et caligaverunt oculi ejus, et videre non poterat. Item vento inanis gloriae: unde canonica Judae, nubes sine aqua, quae a vento circumferuntur. Sequitur. Novi opera tua, idest approbavi, etiam charitatem in proximum, et fidem charitas, et ex charitate opera. Sed ideo praeponit opera, quia operibus fides cognoscitur, et charitas: unde Matth. 6, a fructibus eorum cognoscetis eos. Et ministerium in eleemosynarum largitione, et pauperum relevatione, quibus de suis facultatibus libenter et largiter erogabat. Ergo ministerium episcoporum est de suis facultatibus pauperibus subvenire: verum, vanum est, et quicquid ipsi sibi thesaurizant, vel parentibus non indigentibus tribuunt, vel in usus superfluos expendunt, vel joculationibus conferunt: hoc totum furantur et subtrahunt pauperibus, unde Isa. 3, rapina pauperum in domo vestra est. Ibi Glossa: principes quoque vestri, cum pauperes peccantes publice arguant et confundant, divitibus pejora peccantibus nec nutum faciunt, in quorum domo rapina pauperum est, dum opes Ecclesiae sibi reservant, et in deliciis abutuntur, et quae dantur ad sustentationem pauperum sibi thesaurizant, vel suis distribuunt: et aliorum inopias, suas vel suorum divitias faciunt. Et bene post charitatem ponitur ministerium, quia charitas monet ad tale ministerium. 1 Jo. 3, qui habuerit substantiam hujus mundi et cetera. Et patientiam tuam, quia patientia ex praemissis surgit. Diabolus enim qui invidet omni bono, semper movet persecutionem bonis, ut sic faciat quiescere a bonis. 2 Tim. 3, omnes qui pie volunt vivere in Christo, persecutionem patientur. Et opera tua novissima plura prioribus. Hic commendat eum a profectu virtutum, quia iste in tribulationibus non cessavit bona facere, immo plura fecit. Vel sic. Novi opera tua quae facis, meritum tibi acquirendo, et alios exemplo tuo provocando. Matth. 5, sic luceat lux vestra et cetera. Et fidem tuam, idest fidelitatem tuam, talenta tibi commissa fideliter dispensando. Luc. 12, quis putas est fidelis dispensator? Et charitatem, animam pro subditis exponendo. Joan. 10, bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis. Et ministerium, aliis serviendo non dominando. 1 Cor. 4, sic nos existimet homo et cetera. 2 Tim. 4, ministerium tuum imple: opus fac Evangelistae. 1 Petr. 4, unusquisque sicut accepit gratiam illam administrantes, sicut dispensatores multiformis gratiae Dei. Et patientiam tuam, malos sufferendo et praemium expectando. Psal. expecta dominum et viriliter age et cetera. Flagellantem scilicet et praemia differentem. Sunt autem duodecim gradus patientiae per quos ascenditur ad patientiam Christi. Primus est malo non resistere. Matth. 5, ego autem dico vobis non resistere malo. Secundus, malum pro malo non reddere. Rom. 12, nulli malum pro malo reddere. Tertius est, non male respondere. Prov. 26, non respondeas stulto juxta stultitiam suam ne similis ei efficiaris. Quartus est inimicum diligere. Quintus est malefacientibus benefacere. De iis duobus dicitur Matth. 5, diligite inimicos vestros; benefacite iis, qui oderunt vos. Sextus est contra flagella non murmurare. 1 Cor. 10, neque murmuraveritis sicut quidam ex eis murmuraverunt, et perierunt ab exterminatore. Septimus est libenter flagella et quaelibet adversa sustinere. Octavus de flagellis gaudere. De iis duobus dicitur 2 Cor. 12, libenter gloriabor in infirmitatibus meis et cetera. Jacob. 1, omne gaudium et cetera. Nonus est tribulationem dulcem reputare. Deut. 33, inundationes maris quasi lac suget. Decimus est de tribulationibus gratias referre sicut post cibum. 1 Thess. 4, in omnibus gratias agentes. Undecimus est se ad alia sustinendo parare. Psal. ego in flagella paratus sum. Matth. 5, si quis percusserit te et cetera. Duodecimus est in flagellis dolorem non sentire. Proverb. 23, vulneraverunt me, et non dolui: traxerunt me, et non sensi. Sequitur, et opera tua novissima plura prioribus. Proverb. 4, semita justorum quasi lux splendens procedit, et crescit usque ad perfectum diem. Eccles. 11, mane semina semen tuum, et vespere non cesset manus tua. Gal. 6, operemur bonum ad omnes, non deficientes et cetera. Sequitur. Sed habeo adversus te pauca in quibus reprehensibilis es quia permittis, non excommunicas dicit Glossa. Mulierem Jezabel, quae se dicit prophetam, idest secreta et occulta videntem ut melius crederetur ei, vel prophetam, idest divinam, quae futura dicebat docere, contra apostolum, 1 Corinth. 14, ubi dicitur: mulieres in Ecclesia taceant, non enim permittimus eis loqui: vel 1 Tim. 2, docere mulieri non permitto. Et ideo peccabat iste episcopus, quia permittebat, ut non crederet quis quod Jezabel doceret bona. Sequitur, et seducere servos meos, per doctrinam suam. Et in quo seducebat, et qualia dicebat ostendit subdens, fornicari cum Daemonibus, vel cum mulieribus, vel cum rebus mundanis. Quadrupliciter dicitur fornicatio, ut habetur in Glossa. Prima est in corde. Matth. 5, qui viderit mulierem et cetera. Secunda in corpore. 1 Cor. 6, qui fornicatur, in corpus suum peccat. Tertia in amore terrenorum. Quarta in cultu idolorum. Ephes. 5, avaritia, quod est idolorum servitus, et manducare de idolothytis, idest de rebus immolatis et oblatis idolis, in veneratione eorum. Dicitur quod haec Jezabel fuit uxor ipsius episcopi, quae ad comessationes, fornicationes, et idolothytum multos trahebat verbo et exemplo. Alii dicunt quod loquitur de illa Jezabel, quae fuit uxor Achab, regis Israel, quae depinxit oculos suos stibio, et ornabat se ut meretrix, ut legitur 4 regum 9, non quod tunc temporis esset Joannes: sed aliquae erant vestigia ejus sequentes. Interpretatur enim Jezabel fluxus sanguinis, vel sterquilinium, vel nix: et significat stultas mulieres, quarum pulchritudo tota est luxus exterius, quae peccato luxuriae fluunt, et sicut nix super sterquilinium cito evanescit, et apparet turpitudo sterquilinii: sic pulchritudo stultae mulieris cito transit, et tunc apparet turpitudo eius. Unde Proverb. 30, fallax gratia, et vana est pulchritudo. Propter hoc dicit philosophus: utinam inspiciendo mulieres aut lynceos oculos haberemus, aut nullos. Et bene sterquilinium intelligitur stulta mulier, quia foetet sicut sterquilinium, et sicut sterquilinium, ab hominibus, qui volunt, calcatur. Unde Eccles. 9, mulier fornicaria sicut stercus in via, ab hominibus praetereuntibus conculcabitur. Haec Jezabel fecit aram Baal, idest ventri. Haec populum domini occidit. Haec vineam Naboth in hortum olerum commutavit, idest poenitentiam in lasciviam. Item mulier sanguinea non de facili curatur, neque a peccato luxuriae mulier de facili corrigitur. Oseae 5, non dabunt cogitationes suas, ut revertantur. Spiritus enim fornicationum in medio eorum. Sequitur, et dedi illi tempus. Licet talis esset ut poenitentiam ageret de peccato suo. Ecce magna misericordia domini, qui neminem vult perire. Eccl. 18, et quare moriemini domus Israel? Dicit dominus: convertimini et venite et non vult poenitere a fornicatione sua quadruplici, ut dictum est. In quo patet major ejus culpa, et Dei patientia, qui aliquando dat audaciam peccandi. Eccles. 8, quia non cito profert sententiam contra peccatores, ideo filii hominum absque timore ullo perpetrant mala. Et nota quod dicit, dedi tempus. Modo tempus nostrum est, quod possumus facere quod volumus, sive bonum sive malum. Reliquit enim Deus hominem in manu consilii sui: et ita ante hominem vita et mors, bonum et malum; quod voluerit dabitur ei. Sed aliquando accipiet Deus tempus suum; et tunc non poterimus facere quod voluerimus, sed quod meruerimus accipiemus. Psalm. cum accepero tempus et cetera. Ecclesiast. 9, quodcumque potest manus tua instanter operare, quia nec et cetera. Dat autem nobis dominus tempus in spatium, in auxilium, in documentum, in monumentum. In spatium, quod possumus ad eum reverti. Isa. 30, expectat nos dominus ut misereatur nostri. Ergo quaeramus dominum dum inveniri potest, ne subito praeoccupati die mortis quaeramus spatium poenitentiae et invenire non possimus. Item in auxilium, quia qualitas temporis juvat nos ad poenitentiam faciendam si volumus. Nam modo calor, modo frigus, modo ventus, modo pluvia affligit nos. Quod si patienter suscipimus, poenitentiam perficimus. Si autem murmuramus, sicut modo tempus est pro nobis, ita in judicio erit contra nos. Thren. 1, vocavit adversum nos tempus, ut conterat electos meos. Unde Bernardus. Sicut nec capillus de capite, ita nec momentum de tempore peribit. Item in documentum: quia sicut post diem quo laborant homines venit nox, qua quiescunt: ita post hanc vitam venit mors: unde qui laboraverint in hac vita pro Christo, quiescent postea cum eo. Sed qui non laborat, immo quiescit in die in domo, laborabit in nocte. Psalm. in die mandavit dominus misericordiam suam, idest opera misericordiae, et nocte canticum ejus. Item sicut post laborem in nocte redditur merces, ita post hanc vitam reddet Christus operariis suis mercedem suam. Matth. 20, cum sero factum esset, dixit dominus procuratori vineae, voca operarios et redde illis mercedem. Item in monumentum, quia de die monet nos timere tenebras Inferni, de quibus nemo exibit si semel ibi erit. Matth. 21, ligatis manibus et pedibus mittite in tenebras exteriores et cetera. Item mutatio temporis monet et monstrat omnia mutabilia, nec debere in illis mentem figere. Eccles. 2, vidi in omnibus vanitatem et afflictionem spiritus et nil permanere sub sole. Item dedi illi tempus, idest temporis seu aetatis partes; scilicet pueritiam, adolescentiam, juventutem, senectutem, ut ageret poenitentiam in illis. A prima enim parte esset incipienda poenitentia. Eccles. 12, memento creatoris tui in die juventutis tuae. Thren. 3, bonum est viro cum portaverit jugum domini ab adolescentia sua. Eccles. 11, mane semina semen tuum, idest in pueritia; et vespere non cesset manus tua, idest in senectute. Sed pauci sunt qui velint facere poenitentiam in pueritia vel adolescentia nec in juventute, et in senectute non possunt, et ita perdit totum tempus. Ideo clamat Deus, Cant. 3, quater animae peccatrici. Revertere, revertere, revertere, ut intueamur te. Quia dum anima est in peccato Deus non vult eam intueri. Item dedi illi tempus nascendi, moriendi, plantandi, evellendi, occidendi, sanandi, et alia quae poterit. Eccles. 4, quia omnia debet poenitens sua facere bene utendo illis. Sed nulli dat Deus tempus, peccandi, idest ad peccandum; et tamen omnes peccant in tempore. Eccles. 15, nemini dedit Deus spatium peccandi. Job 24, dedit illi Deus tempus et locum poenitentiae, et ipse abutitur eo in superbiam. Dat igitur Deus tempus et locum poenitentiae: tempus quando vitam prolongat; locum, quando bonam societatem dat. Et nota: dedit illi tempus ut poenitentiam ageret: non dicit: poenitentiam agere vel suscipere proponeret. Quia multi proponunt poenitentiam agere et nunquam agunt: quia dum sunt juvenes nolunt, quando sunt senes non possunt. De quibus Isa. 37, venerunt filii usque ad partum et virtus non est pariendi. Luc. 21, vae praegnantibus et nutrientibus in diebus illis. Item nota quod dicitur: et non vult poenitere a fornicatione sua. Non dicit, non potest poenitere; quia non impotentia, sed voluntas culpabilis est. Bonum est modo poenitere quando potestas est in voluntate; quia veniet tempus quando potestas omnis bene agendi subtrahetur. Proverb. 1, invocabunt me et non exaudiam: mane consurgent ad me et non invenient, quia exosam habuerunt disciplinam, idest poenitentiam. Joan. 9, me oportet facere opera ejus qui me misit, donec dies est; quia veniet nox quando nemo potest operari. Sequitur, et ecce, ex quo non vult poenitere, mitto eam Jezabel et suos, in lectum, idest in securitatem et audaciam et peccandi opportunitatem. Et dicit, mitto, idest mitti permitto exigentia peccati ipsius, quia scilicet non vult poenitere cum poenitere possit. Et licet audaciam et opportunitatem peccandi vocet lectum, ut teneat metaphoram meretricis. Et postquam Diabolus tenet aliquem in hoc lecto, tunc est securus. Unde 1 regum 19, dicit Saul, idest Diabolus, afferte eum, idest David, ad me in lecto, ut occidatur. Item lectus est infirmitas. Unde Haymon, ponam eum in lectum, non ut quiescat, sed ut febre languescat et phrenesim sustineat. De hoc lecto dicitur Psalm. dominus opem ferat illi super lectum doloris ejus et cetera. Alia translatio habet luctum pro lecto, quod aeternam miseriam designat. De qua miseria Job 17, in tenebris stravi lectulum meum, Isa. 14, subter te sternetur tinea, et operimentum tuum erunt vermes. Hic lectus est valde durus, foetidus, immundus, in turpi loco paratus et tumultuoso, ubi nulla quies, ubi videntur horribiles visiones. Job 20, vadent et venient super eum horribiles: omnes tenebrae absconditae sunt in occultis ejus: devorabit eum ignis qui non succenditur, et affligetur relictus in tabernaculo suo, idest in corpore suo. Haec est pars hominis impii a Deo et haereditas verborum ejus a domino. Item Job 27, dives eum dormierit, nihil secum auferet: aperiet oculos ejus et nil inveniet; et apprehendet eum quasi aqua inopia, nocte opprimet eum tempestas. Melius est jacere in lecto quietae conscientiae. De qua Job 29, in lectulo meo moriar et cetera. Et qui moechantur cum ea, idest conformes illi in peccatis pro quibus puniretur, in tribulatione maxima erunt, in Inferno. In hoc mundo est tribulatio magna, in Purgatorio major, in Inferno maxima. Deuter. 32, devorabunt eos aves morsu amarissimo. Item magna erit tribulatio Inferni propter poenarum diversitatem; major propter acerbitatem, maxima propter aeternitatem. Jerem. 30, pessima est plaga tua. Vel tribulatio erit magna in morte, major in judicio, maxima in Inferno. Magna propter gloriae amissionem, major propter ignis exustionem, maxima propter vermis remorsionem vel corrosionem. Isa. 8, non erit lux matutina, et transibit per eam, et corruet, et esuriet, et cum esurierit irascetur et maledicet regi suo et Deo suo, et aspiciet sursum et ad terram intuebitur; et ecce tribulatio, et tenebrae, et dissolutio, et angustia, et caligo persequens, et non poterit avolare de angustia sua. Potest homo avolare alis poenitentiae et orationis. Unde Oseae 9, Ephraim quasi avis avolavit. Quas alas petebat David ubi dixit: quis mihi dabit pennas, scilicet columbae, et volabo et requiescam? Unde bene sequitur, nisi poenitentiam egeris ab operibus suis, idest de peccatis praeteritis quae sunt opera sua, et filiis ejus, idest imitatores ipsius, interficiam, in morte crudeli occidam, ituros in mortem aeternam. Sancti vero quando moriuntur corporaliter vadunt in vitam aeternam. Unde mors sanctorum dicitur natalis eorum. Ideo dicit Psalm. pretiosa in conspectu domini mors sanctorum ejus. Sap. 3, justorum animae in manu Dei sunt et non tanget illos tormentum mortis; visi sunt oculis insipientium mori, illi autem sunt in pace. Et eleganter dicit, interficiam in morte, quia semper morientur et nunquam perimentur. Unde Psalm. mors depascet eos. Et iterum, laborabunt et vivent adhuc in finem. Et haec est mors de qua dicit Psalm. mors peccatorum pessima in condemnatione et cruciatione Gehennae, et scient omnes Ecclesiae, idest omnis congregatio bonorum religiosorum qui modo credunt fide, quia ego sum scrutans renes et corda, idest cogitationes et desideria ad puniendum vel remunerandum. Sophoniae 3, scrutabor Jerusalem in lucernis. Sap. 6, altissimus interrogabit opera vestra et cogitationes scrutabitur. Psalm. ego sum Deus scrutans corda et renes. Et dabo unicuique vestrum, tam bono quam malo, secundum opera vestra. Bonis bona et malis mala, sine personarum acceptione. 2 Corinth. 5, omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum sive malum. Ecclesiast. ult. cuncta deducet Deus in judicium pro omni errato. Glossa, et pro verbo ignoranter prolato. Vobis autem, hic consolatur bonos, promittens praemium bonum: quasi dicat: hoc faciam illis, vobis autem dico ceteris idest qui estis illis dissimiles. Qui Thyatirae estis, cum illis, quicumque non habent hanc doctrinam, quam docebat Jezabel, scilicet quod sine legis observantia non esset salus et quod licitum esset idolothytum comedere et fornicari, et qui non cognoverunt, idest non approbaverunt, altitudinem Satanae. Vocat Joannes altitudinem Satanae profundam astutiam Diaboli qua sub quadam specie sanctitatis suggerebat legalia esse servanda cum evangelicis. Bene de talibus dicit apostolus, Rom. 14, noli altum sapere. Vel altitudinem vocat dignitatem, seu prosperitatem quamlibet saecularem. De qua dicit Psalm. ab altitudine diei timebo. Quae altitudo revera non est a probo viro cognoscenda ad appetendum, quemadmodum dicunt quidam egressi de Juda, qui terrendo fideles dicebant, quod adhuc erat missurus dominus majores tribulationes, quam passi essent: ut ita recederent a fide. Vel: et non cognoverunt idest approbaverunt, altitudinem Satanae, idest astutiam Satanae, quemadmodum dicunt, quidam Judaei, legalia esse servanda cum evangelicis. Sed contra illos dicit dominus quod non mittet aliud pondus. Unde sequitur, non mittam super vos aliud pondus, tribulationem scilicet, vel legalia ut ipsi dicunt: tamen id quod habetis, scilicet tribulationes vel Evangelium, tenete, patienter et fideliter, donec veniam, retribuere cuilibet, secundum meritum suum, et qui vicerit illos, eorum doctrinis et astutiis resistendo, et custodierit usque in finem, vitae suae, opera mea, quae fieri praecepi, idest mandata mea. Vel opera misericordiae, quae sunt opera Christi proprie, quia opera justitiae quodammodo sunt aliena ab eo. Unde Isa. 28, irascetur dominus ut faciat opus suum. Alienum opus ejus, ut operetur opus suum peregrinum est opus ejus ab eo. Quia non ex se, sed ex peccatis hominum cogitur sic facere. Dabo eis potestatem, in hoc saeculo. Dicit Glossa, super gentes, idest super homines gentiliter viventes. Ergo qui non vicit mundum et non custodit praecepta domini, non debet habere potestatem praelationis: quod concedimus, dicentes quod peccat mortaliter qui malos scienter promovet vel consentit ut promoveantur, si impedire canonice potest. Unde Rom. 1, qui talia agunt, digni sunt morte non solum qui faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus. Ubi Glossa, facientes et consentientes pari poena constringet. Et reges illas in virga ferrea, idest justitia inflexibili, dicit Glossa. In virga enim propter rectitudinem notatur justitia, in ferro inflexibilitas. Ex quo patet quod ad regendum datur praelationis potestas, non ad dominandum, vel ad congregandum divitias, vel ad delitias habendas, vel ad ditandos parentes. Et qui aliter habent non a Deo habent. Unde Oseae 8, ipsi regnaverunt et non ex me; principes extiterunt et non cognovi. Quia si per ostium intrassent, bene scirent quia ipse est ostium. Joan. 10, qui non intrat per ostium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro. Fur autem non venit nisi ut furetur et mactet et perdat. Furetur quidem pecunias, mactet corpora et perdat animas. Aliunde autem ascendit qui vel prece carnali, vel pretio, vel astutia qualibet, vel non propter animam, sed propter honorem aut divitias intrat: et omnes tales fures sunt. Ergo multi sunt fures. Verum est, unde Joan. 10, quotquot venerunt fures sunt et latrones. Hebr. 5, nec quisquam sumit sibi honorem, nisi qui vocatur a Deo, tamquam Aaron, qui triplici judicio vocatus fuit, scilicet virgae floritione, fronditione et fructificatione. Virga est adolescentia. Qui ergo in adolescentia sua floruit per bonam opinionem, fronduit per honestam conversationem, fructificavit per honestam atque bonam operationem, potest postea eligi ad praelationem; aliter non. Et tamquam vas figuli confringetur. Quidam ut omnino pereant, quidam ut in melius commutentur. Sicut facit figulus, qui quaedam vasa frangit, ut reparet in melius. Quaedam omnino fracta dimittit sine reparatione. De quibus Psalm. destrues eos et non aedificabis illos. De hoc dicitur Jerem. 18, sicut lutum in manu figuli, ita vos in manu mea, dicit dominus. Et bene per vasa intelliguntur homines, quia de luto sunt plasmati quantum ad corpus, et de nihilo formati quo ad animam. Unde 2 Cor. 4, habemus thesaurum in vasis fictilibus. Item vasa ante decoctionem ignis frangibilia sunt: et homines ante tribulationem. Eccles. 27, vasa figuli probat fornax et cetera. Item quaedam vasa cum erunt fracta, gloriosius reparantur: sic justorum corpora. Philippens. 3, salvatorem expectamus et cetera. Quaedam vero in pejus, sicut malorum corpora. 1 Corinth. 15, omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur. In melius, dicit Glossa. Vel sic, tamquam vas figuli confringentur in judicio, idest irreparabiliter. Illa enim fractio quae modo fit per peccatum, reparabilis est per poenitentiam. Sed illa quae erit in judicio erit irreparabilis. Jerem. 30, insanabilis fractura tua, pessima plaga tua. Item Jeremiae 17, duplici contritione contere eos, scilicet corporis et animae. Et nota quod est triplex virga. Una aurea, alia ferrea, alia lignea. Aurea est praesens disciplina. De qua Prov. 22, stultitia colligata est in corde pueri et virga disciplinae fugabit eam. Esther 15, tulit rex virgam auream et posuit super collum ejus et osculatus est eam. Virga lignea est poena Purgatorii, quae postquam percusserit frangitur et comburitur, ut dicit Augustinus. De qua potest intelligi illud Isa. 24, et erit transitus virgae fundatus. Virga ferrea est poena Inferni quae nunquam deficiet. Et secundum hoc, totum quod dicitur hic exponitur de judicio. Sic dabo ei, qui custodierit usque in finem opera mea, potestatem super gentes, ut sit judex earum. Matth. 19, vos qui secuti estis me, sedebitis super sedes et cetera. Et reget in virga ferrea, idest sententia inflexibili, idest mittet in Gehennam. Et tamquam vas figuli confringetur, idest irreparabiliter. Isa. 24, confractione confringetur terra, sicut et ego accepi a patre meo. Per humanitatem: quasi dicat: dabo potestatem judicandi illis qui mandata mea custodient, sicut et ego accepi a patre meo. Et illi acceperunt a me. In hoc autem quia Christus dicit: dabo illi potestatem sicut et ego accepi a patre meo, nota quod praelatus debet assimilari Christo, quia forma est et exemplar omnium praelatorum. In conceptione, in nativitate, in vita, in morte. Christus conceptus fuit de spiritu sancto, et praelatus debet eligi per spiritum sanctum. Item Christus conceptus fuit et natus de virgine. Quia scilicet fuit virgo ante partum, virgo in partu et virgo post partum. Sic praelatus debet ita eligi ab Ecclesia, quae eum eligit et concipit et parit, ut remaneat virgo ante electionem et in electione, et post electionem. Ut nec ante vel post corrumpatur pretio, vel prece carnali, seu affectione carnali. Joan. 3, quod natum est de spiritu, spiritus est: et quod natum est ex carne, caro est. Modo fere omnes praelati nascuntur de carne, quia promoventur ex affectu carnali; et ideo fere omnes carnales sunt, et quodammodo Ecclesia corrumpitur concipiendo praelatum: unde clamat Isa. 1, quomodo facta est meretrix civitas fidelis plena judicii? Quia vero aliquae sunt Ecclesiae, sed paucae, quae concipiunt spiritualiter praelatos vel canonicos suos; ideo dicitur Sap. 3, felix sterilis et incoinquinata quae nescivit torum in delicto, habebit fructum in respectione animarum sanctarum. Item Christus conceptus fuit et natus, perfectus virtutibus et scientia; ita praelatus debet eligi. Jerem. 31, novum creavit dominus super terram. Femina circumdabit virum. Isa. 4, in die illa apprehendent septem mulieres virum unum, idest universae virtutes. Item Christus vocatus ad regnum fugit, passioni se obtulit. Sic et praelati debent. Item Christus innocens fuit in vita, et tamen in magna poenitentia. Sic et praelati. Item Christus pro subditis mortuus est. Sic et praelati debent esse parati. Joan. 10, bonus pastor et cetera. Et dabo illi, scilicet qui custodierit usque in finem opera mea, stellam matutinam, idest animae stolam quae dicitur stella propter claritatem divinae cognitionis. Matutina propter inchoationem beatitudinis. Unde Job 29, gloria mea semper innovabitur. Item stella semper fugat noctis tenebras. Sic illa gloria ab anima fugat omnem ignorantiam et dubietatem. Et haec stella oritur ex Jacob, ut dicitur Num. 24, idest ex lucta et supplantatione carnis, et mundi et Diaboli. Item stella matutina dicitur corporis stola quae recte stella dicitur propter claritatem. Matutina quia in mane dabitur, idest in fine praesentis vitae et in principio futurae. De qua stella potest intelligi illud, Matth. 1, videntes stellam gavisi sunt gaudio magno valde, ubi quatuor dicit: gavisi sunt, inquit, propter primam dotem. Gaudio propter secundam. Magno propter tertiam. Valde propter quartam. Item stella matutina dicitur ipse Christus. Quia sicut stella matutina, idest Lucifer, omnes stellas superat in splendore, ita Christus omnes sanctos superat in cognitione, unde Joan. 3, qui de caelo venit, super omnes est. Item Lucifer diem adducit, et Christus fidem et cognitionem mundo intulit. Joan. 8, ego sum lux mundi. Isa. 9, populus gentium qui ambulabat in tenebris vidit lucem magnam et cetera. Item Lucifer diem adducit et vicinum praenuntiat, et Christus resurgens generalem et resurrectionem demonstrat. 1 Corinth. 15, Christus resurrexit primitiae dormientium. Item ibidem, differt stella a stella in claritate. Sic et resurrectio mortuorum. Item stella sex radiis illuminat noctem, et Christus sex virtutibus quasi sibi propriis. Quarum prima est humilitas ejus. De qua ad Philippenses 2, exinanivit semetipsum formam servi accipiens. Ibi Glossa, o quanta Christi humilitas. Humiliavit se usque ad incarnationem, usque ad Diaboli tentationem, usque ad populi irrisionem, usque ad vincula, usque ad flagella, usque ad sputa, usque ad alapas, usque ad mortem; et si parum est hoc, addendum est aliquid de genere mortis; mortem autem crucis, quod erat tunc ignominiosius genus mortis. Ecce habemus humilitatis exemplum, superbiae medicamentum. O pellis morticina quid tenderis? O sanies foetida, quid inflaris? Princeps humilis est servus superbus, caput humile et membrum superbum absit. Secunda virtus, charitas ejus est. De qua Joan. 15, majorem hac dilectionem nemo habet ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Beatus Bernardus. Tu domine habuisti majorem, quia posuisti pro inimicis tuis. Psalm. zelus domus tuae comedit me, idest amor Ecclesiae consumpsit sive occidit me. Tertia est largitas ejus. De qua Jacob. 1. Qui dat omnibus abundanter et non improperat. Ipse enim dat omnibus sua in usu. Gen. 1. Ecce dedi vobis omnem herbam afferentem semen, ut si vobis in escam. Item dat suos in ministerium. Hebr. 1, omnes sunt administratorii spiritus in ministerium missi, propter eos qui haereditatem capiunt salutis. Item dat se in pretium redemptionis. Psalm. redemptionem misit dominus populo suo. In viaticum peregrinationis. Joan. 6, ego sum panis vivus qui de caelo descendi. In praemium retributionis. Genes. 15, ego protector tuus sum et merces tua magna nimis. Psalm. cum dederit dilectis suis somnum, ecce haereditas domini, filii, merces fructus ventris. Unde bene dicit, dabo illi stellam matutinam, idest me ipsum. Item stella matutina dicitur fides Christi. Stella quia illuminat mentem; unde Augustinus, fides est lux mentis. Matutina propter obscuritatis admissionem. 1 Corinth. 14, videmus nunc per speculum in aenigmate. Praeterea stella matutina praecedit solem et ipso apparente disparet ipsa. Sic fides praecedit visionem, qua veniente evacuabitur fides. 1 Corinth. 13, cum venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est. Sex radii hujus stellae sunt sex articuli de humanitate Christi. Primus de incarnatione. Secundus de passione. Tertius de descensu ad Inferos et captivorum liberatione. Quartus de resurrectione. Quintus de ascensione. Sextus de adventu ad judicium. Et de hac stella proprie dicitur Matth. 1, vidimus stellam ejus in oriente et venimus adorare dominum. Sequitur generalis exhortatio qui habet aures audiat, quid spiritus dicat Ecclesiis. Ea scilicet quae praedicta sunt et quae sequuntur. Et nota quod quidam libri semper habent in exhortationibus, qui habet aures audiendi, audiat. Sed libri correcti nunquam habent audiendi in libro isto: in evangelico vero aliter habetur.


Caput 3

[89019] Hugo de Sancto Charo (?), Super Apocalypsim, cap. 3 Et Angelo Ecclesiae Sardis et cetera. Hoc est tertium capitulum, quod dividitur in tres partes. In prima scribit Joannes Sardis. In secunda episcopo Philadelphiae. In tertia episcopo Laodiciae. Scribit ergo episcopo Sardis hoc modo, et hoc ordine. Primo increpat seu arguit eum de hypocrisi et simulatione. Erat enim hypocrita; et aliud a Deo, aliud a populo judicabatur. Postea movet eum ad poenitentiam: alioquin comminatur eidem, quia veniet tamquam fur, hora qua nescietur. Deinde ne crederentur omnes subditi ejus mali, dicit, aliquos, sed paucos esse bonos in dioecesi ejus: in quo etiam reprehenditur ipse de negligentia circa subditos ejus. Ad ultimum innocentibus praemium pollicetur. Dicit ergo, et Angelo Ecclesiae Sardis scribe, sicut aliis quatuor praedictis, haec dicit, idest mandat, qui habet septem spiritus Dei, idest a quo est omnis vita spiritualis. Et hoc dicit, quia ille episcopus nil habebat vitae spiritualis cum esset hypocrita, et septem stellas, idest a quo est omnis illuminatio caelestis qua similiter iste episcopus carebat. Intus enim erat plenus tenebris, licet exterius lucidus appareret more hypocritarum. Matth. 23, vae vobis Scribae et Pharisaei hypocritae, qui similes estis sepulchris dealbatis: quae foris apparent hominibus speciosa, intus vero plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia: sic et vos foris paretis hominibus justi, intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate. Et nota ordinem verborum. Hic prius dicit, qui habet septem spiritus. Deinde, qui habet septem stellas. Quia prius est vivere quam lucere. Unde Joan. 1, proprie dicitur de Christo, et vita erat lux hominum; et postea dicitur, erat lux vera, quae illuminat omnem hominem. Et de Joanne Baptista dicitur Joan. 5, erat lucerna ardens et lucens. Iste episcopus lucebat, sed non ardebat nec vivebat: unde erat sicut corpus sine spiritu. Joannes memorat dominum habere septem spiritus Dei idest omnem spiritum. Unde bene sciret, si iste haberet aliquem. Unde Bernardus, lucere tantum, vanum est: ardere tantum parum est; ardere et lucere perfectum est. Item haec dicit, qui habet septem spiritus Dei, idest septem dona spiritus sancti, et septem stellas: id est septem virtutes, quibus omnibus iste carebat, licet exterius videretur habere, scio opera tua, id est cognosco qualia sint interius: et quid intendas et quaeras in ea, scilicet humanam laudem. Unde sequitur, quia nomen habes, quod vivas, vita gratiae: quasi dicat: scio quod a vulgo crederis esse bonus et vivus, id est gratia: et mortuus es per peccatum. De qua morte dicitur Sap. 1, Deus mortem non fecit, id est peccatum, quod est causa mortis. Unde Gen. 2, quacumque hora comederis, morte morieris: id est duplici morte eritis obnoxii: scilicet morti culpae, et per eam, morti naturae. Iste igitur episcopus, sicut et multi alii, habebat nomen sed non rem. Multi dicuntur Christiani, et non sunt Christiani, sed Antichristiani. De quibus Bernardus. Servi Christi sunt, sed serviunt Antichristo. 1 Joan. 2, filioli mei, novissima hora est, sicut audistis, quia Antichristus venit: et Antichristi multi sunt. Item multi dicuntur magistri et domini, et non sunt, facientes contra illud praeceptum domini, Exod. 20, non accipies nomen Dei tui in vanum, id est Christi, qui est dominus et magister, ut dicitur Joan. 13, vos vocatis me magister et domine, et bene dicitis: sum etenim. Nomen igitur magistri Dei sui in vanum accipit, qui vocatur magister aut dominus, et non facit officium magistri et domini. Magistri est docere veritatem: domini est facere justitiam, regere et defendere bonos, et punire malos. Item multi dicuntur episcopi, et non sunt; sicut idola non sunt dii, sed dicuntur. Unde Sap. 13, dicitur de talibus. Infelices sunt, et inter mortuos spes illorum est, qui appellant deos opera manuum hominum, et non Dei. Quia homines, tales episcopos faciunt, et non Deus. Oseae 8, episcopi regnaverunt, et non ex me: principes extiterunt, et non cognovi. Sed dicitur Sap. 14, quod fit idolum maledictum est: et ipsum, et qui fecit illud. Et cum esset fragile, Deus cognominatus est. Etenim qui factus est cum illo, et qui fecit, tormenta patientur. Psalm. confundantur omnes qui adorant sculptilia, et qui gloriantur in simulacris suis. De hoc etiam dicitur Sap. 14, haec fuit vitae humanae deceptio, quam aut affectui, aut regibus deservientes homines, incommunicabile nomen lapidibus et lignis imposuerunt, id est duris et frigidis, et omnino ignaris dederunt nomen episcopi, de hoc dicitur Baruch, nunc autem videbitis in Babylonia deos argenteos, et aureos, et lapideos et ligneos in humeris portari obtestantes metum gentibus. Videte ergo, ne et vos similes efficiamini factis alienis, et metuatis: et metus vos capiat ipsos. Et infra: coronas certe habent aureas super capita sua dii eorum, scilicet Babyloniorum. Unde subtrahunt sacerdotes ab eis aurum et argentum: et erogant illos in semetipsos. Et infra: sceptrum habent ut homo, sicut judex regionis, qui in se peccantem non interficiunt. Habent in se gladium et securim, id est spiritualem et temporalem jurisdictionem. Se autem a bello et a latronibus non liberant. Unde vobis notum sit, quod non sunt dii; non ergo veneremini eos. In hoc autem videtur male consulere Baruch, qui durante tempore positionis, honorandi sunt ut episcopi, licet mali sint. Sed quando dicetur, cedat tempus, tunc manifestum erit, quod nunquam fuerunt episcopi, nec digni aliquo honore, sed propter positionem honorabantur: quia durante positione, concedendum est positum, et consequens expositio, sicut dicit in alia facultate. Sequitur, esto vigilans. Ecce admonitio ad poenitentiam. Esto, inquit, vigilans idest solicitus de tua et tuorum salute praelatus. Debet autem vigilare quatuor de causis. Primo quia custos est civitatis in medio inimicorum. Secundo quia custos est gregis in medio luporum. Tertio quia custos est thesaurorum in medio furum. Civitas cujus est custos praelatus, est Ecclesia sibi commissa. Unde Ezech. 3, fili hominis, speculatorem dedi te domui Israel. Cant. 1, posuerunt me custodem in vineis, id est in Ecclesiis. Isa. 62. Super muros tuos, Jerusalem, constitui custodes, tota die et tota nocte, in perpetuum non tacebunt. Haec civitas est obsessa a rege magno, id est a Diabolo, et circumdata undique inimicis. Ex una parte pugnant haeretici. Ex alia tyranni. Ex alia mali Christiani. Eccl. 9, est civitas parva, et pauci in ea viri: venit rex magnus et vallavit eam: et extruxit munitiones per gyrum: et perfecta est obsidio. Luc. 19, dicit dominus ad Jerusalem, venient dies in te, et circumdabunt te inimici tui vallo, et coangustabunt te undique et ad terram prosternent te: et filios tuos, qui in te sunt. Item grex est populus praelato commissus in medio luporum, id est haereticorum, et tyrannorum, et falsorum Christianorum, constitutus. De quo Jerem. 13, plorans plorabis, et deducet oculus meus lacrymas: quia captus est grex domini. Item Jerem. 50, grex perditus factus est populus meus: pastores eorum seduxerunt eos, feceruntque vagari in montibus. Ideo dicitur Ezech. 34, ecce ego ipse super pastores requiram gregem meum, de manu eorum: et cessare eos faciam, ut ultra non pascant gregem meum nec pascant amplius. Luc. 2, pastores erant in regione eadem vigilantes et custodientes vigilias noctis super gregem suum. Multi sunt lupi, qui quaerunt devorare gregem, vel aliquem de grege. Unde 1 Petr. 5, fratres, sobrii estote, et vigilate, quia adversarius vester Diabolus et cetera. Item infirmi, quorum custos est praelatus, sunt omnes subditi sui qui ex se invalidi sunt, non potentes aliquid boni facere, vel malo resistere per se. Unde omnes dicunt in Psalm. infirmata est in paupertate virtus mea. Ideo oportet praelatos vigilare, et solicitos esse de cura eorum, ne forte ex negligentia vel defectu medici moriantur. Sed heu, dicitur Isa. 56, omnes bestiae agri, venite ad devorandum, universae bestiae saltus. Speculatores ejus caeci omnes, nescierunt universi, canes muti non valentes latrare; videntes vana, dormientes et amantes somnia. Matth. 13, simile est regnum caelorum homini, qui seminavit bonum semen in agro suo: cum autem dormirent homines, venit inimicus ejus, et superseminavit zizania in medio tritici. Item custodes thesaurorum sunt praelati, qui thesauri sunt animae sibi commissae. De quo Matth. 13, simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro. Item 2 Corinth. 4, habemus thesaurum in vasis fictilibus. Cum isti igitur multi insidientur isti thesauro, manifestum est, quod necesse habent vigilare custodes. Unde Matth. 13, vigilate, nescitis enim quando dominus veniat: sero, an media nocte, an galli cantu, an mane: ne cum venerit repente, inveniat vos dormientes. Quod autem vobis dico, omnibus dico, vigilate. Et innuuntur hic quatuor vigiliae in quibus omnibus debent vigilare praelati. Prima est circa carnem. De qua Eccl. 31, vigilia honestatis tabefaciet carnes et cetera. Secunda contra Diabolum. De qua 1 Petr. 5, sobrii estote et vigilate, quia adversarius vester Diabolus et cetera. Tertia contra haereticos. De qua Eccl. 38, cor suum dabit ad versandos sulcos, et vigilia ejus in sagina vaccarum. Quarta ad mundandum cor suum. De quibus Eccl. 38, cor suum dabit ut consummet linitionem, et vigilia sua mundabit fornacem. Facit autem vigilia quatuor bona. Primo destruit luxuriam et humiliat carnis petulantiam. Unde Eccl. 31, vigilia honestatis tabefaciet carnes, et cogitatus illius auferet somnum. Secundo evacuat cor spiritu superbiae. Thren. 2. Consurge in nocte, et lauda in principio vigiliarum et effunde cor tuum, ut nil remaneat de spiritu superbiae. Et quod dicit in principio vigiliarum, potest intelligi, in prima vigilia. Distinguuntur autem quatuor vigiliae noctis ad litteram, secundum castrorum excubias. Et dicitur prima conticinium. Secunda intempestum. Tertia gallicinium. Quarta antelucanum. Prima deputatur pueris. Secunda adolescentibus. Tertia juvenibus. Quarta senibus. Mystice autem quatuor istae vigiliae noctis sunt quatuor aetates temporis: pueritia, adolescentia, juventus, senectus. Et ideo dicit, in principio vigiliarum. Quia bonum est viro cum portaverit jugum domini ab adolescentia sua. Thren. 3, melius est si in pueritia. Item prima vigilia est contemptus mundi. Secunda mortificatio carnis. Tertia exercitium virtutis. Quarta desiderium caelestis patriae. In hac quarta vigilia venit Jesus ad discipulos suos in navi. Matth. 14, item primo vigilat homo, cum peccata sua recognoscit. Secundo quando cognita corrigit. Tertio cum ad bona agenda se convertit. Quarto quando bona quae habet perseverando custodit. De iis dicitur Matth. 13, vigilate, nescitis enim quando dominus veniet et cetera. Item tertia vigilia facit volare in caelum. Psalm. vigilavi, et factus sum sicut passer solitarius in tecto. Quarta liberat a tentatione. Matth. 26, vigilate et orate, ut non intretis in tentationem. Sequitur, et confirma cetera, quae moritura erant. Glossa. Ideo vigila, quia licet sis mente immotus, non es perfectus, si ceteros non excitas. Unde Proverb. 6, si spoponderis pro amico tuo, defixisti apud extraneum manum tuam, illaqueatus es verbo oris tui, et captus propriis sermonibus. Fac ergo quod dico tibi, fili mi: et temetipsum libera, discurre, festina, suscita amicum tuum, idest subditum tuum. Et hoc est quod dicitur hic, confirma verbo, exemplo, in fide, in honoribus. Luc. 22, et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos. Cetera membra, id est alios, quae moritura erant spiritualiter per negligentiam tuam. Multi hodie moriuntur et pereunt per negligentiam praelatorum, et non curant. Isa. 57, perit justus et non est qui recogitet. Bernardus: cadit asina, et est qui sublevet: peribit anima, et non est qui curet. Vel sic. Esto vigilans, id est solicitus de salute tua, et confirma in te per vigilantiam solicitudinis, cetera bona. Quae moritura erant, si remaneres in eodem statu. In isto episcopo jam mortua erant multa bona. Sed adhuc habebat aliqua bona, quae erant ad minus coram Deo; et ista mortua erant si non corrigerentur in se. Ideo dicit, confirma cetera, id est bona quae habes, quae moritura erant, et nondum mortua; ut per ea possis redire ad priora bona. Gregorius. Interim fac boni quicquid potes, ut Deus illustret cor tuum ad poenitentiam et necesse est ita facere, non enim invenio opera tua plena. Quia sine charitate, quae est plenitudo operum. Rom. 13, plenitudo legis est et cetera. Item plena merito, quia multa omittebat, quae decebat facere. Item plena tempore. Quia tempore quo debebat, non dicebat horas suas, neque omni tempore quo debebat praedicabat, nec cetera debita faciebat. Item plena id est consummata, quia imperfecta relinquebat. Incipiebat enim sed non consummabat. Sic multi quidem multa bona faciunt, sed statim quando insurgit parum adversitatis franguntur, et deficiunt: contra quos dicitur Luc. 13, hic homo coepit aedificare et cetera. 2 Timoth. 4, ministerium tuum imple. Item plena bona intentione, ideo erant vacua retributione. Luc. 6, mensuram bonam et confertam et coagulatam et supereffluentem dabit in sinum suum. Eadem quippe mensura qua mensi fueritis et cetera. Sed quia coram hominibus videbantur opera sua bona et plena, ideo addit, coram Deo meo, qui videt intus. 1 Reg. 16, homine vident ea, quae foris apparent. Deus autem cor intuetur. Nec remanet Deus cum illis, quorum opera non sunt plena. Eccles. 24, in plenitudine sanctorum detentio mea. Psalm. dies pleni invenientur in eis. Sap. 1, spes immortalitate plena est quia opera eorum charitate fuerunt plena. 2 Petr. 1, haec si vobiscum adsint, et superent, non vacuos nec sine fructu vos constituent in domini nostri Jesu Christi cognitione. Sit ergo cor tuum plenum charitate, os veritate, opus humilitate, oculus castitate, pes gravitate, manus auctoritate; et tunc implebis illud mandatum domini. Non apparebis vacuus ante conspectum domini. Exod. 23, in mente ergo habe qualiter acceperis a Deo fidem et gratiam: et audieris a Deo interius, a discipulis exterius documenta salutis. Et serva, id est opere comple, quia non auditores legis justi sunt apud Deum, sed factores legis justificabuntur, Rom. 2, ideo dicitur Jacob. 1, estote factores verbi et non auditores tantum et cetera. Matth. 19, si vis ad vitam ingredi, serva mandata. Luc. 11, beati qui audiunt verbum Dei, et custodiunt illud. Et poenitentiam age de omissis et de commissis. Habe ergo in mente qualiter acceperis a Deo per infusionem, et audieris a nobis per praedicationem: et serva utrumque per orationem: et poenitentiam age de malis praeteritis per satisfactionem. Si ergo non vigilaveris, idest si de istis solicitus non fueris, veniam ad te judicando. Tamquam fur, qui venit ad spoliandum et occidendum, et subito, quando minus cavent sibi homines, et lumine extincto: et ex iis potest caveri, quod appropinquat dies judicii, quia nunquam pejus caverunt sibi homines a principio Ecclesiae quem modo: ubique enim intrant fures et latrones in Ecclesiam: et fere omnes spoliant et occidunt. Oseae 7, fur ingressus est, spolians latrunculos foris. 1 Thess. 5. Cum dixerint pax et securitas, tunc repentinus eis superveniet interitus: et hora qua nescis, veniam ad te ad judicandum in morte. Matth. 15, si sciret paterfamilias qua hora fur veniret et cetera. Et ideo vos estote parati; quia qua hora non putatis filius hominis veniet. Glossa Gregorii, ultimam horam dominus idcirco voluit esse incognitam, ut semper possit esse suspecta; et quia illam praevidere non possumus, ad illam sine intermissione praeparemur, sed habes pauca nomina, id est paucos viros, dignos nomine. Exod. 33, novi te ex nomine. Luc. 10, nomina vestra scripta et cetera. Eccl. 44, corpora sanctorum in pace sepulta sunt: et nomina eorum vivent et cetera. In Sardis ubi deberent esse multi, quia tecum sunt. Qui non inquinaverunt macula criminali. Vestimenta sua, id est corpora sua: vel si fecerunt, postea factas maculas lacrymis deleverunt; et ita, quasi non inquinata reputantur: id est: beatus qui vigilat et custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet. Item vestimenta dicuntur opera virtutum vel ipsae virtutes, quibus anima vestitur: quae vestimenta inquinant, qui mortale peccatum committunt. Eccl. 9, omni tempore vestimenta tua sint candida: et oleum de capite tuo non deficiat, id est charitas de corde. Et ambulabunt, de virtute in virtutem proficiendo. Mecum, qui sum dux et socius eorum. Isa. 33, dominus legifer noster, in albis, idest in corporibus castis, in operibus bonis, in consiliis puris. Quia digni sunt societate et ducatu, modo et profectu virtutum. Vel sic. Et ambulabunt, de terra in caelis, de miseria ad gloriam, de exilio ad patriam, de paupertate ad divitias, de labore ad requiem, de morte ad vitam. Mecum, id est sicut ego qui sic ambulavi. Lucae ultimo, o stulti et tardi corde ad credendum in omnibus, quae locuti sunt prophetae. Nonne oportuit sic Christum pati, et ita intrare in gloriam suam? In albis, id est in corporibus glorificatis. Et corporibus purificatis ab omni imperfectione malitiae, et ignorantiae. Quia digni sunt, mea praesentia, et tali gloria. Sap. 6, qui vigilaverit propter illam, scilicet sapientiam, cito erit securus; quoniam dignos se ipsa circuit quaerens, et in viis suis ostendit se illis hilariter. Nota quod virgines hic commendantur in multis. Primo quia sunt in caelo nominatae; quod notatur cum dicit, pauca nomina. Proverb. 10, memoria justi cum laudibus, nomen impiorum putrescet. Secundum quod prae aliis pulchrae, quod notatur cum dicitur. In Sardis, quod interpretatur principatus pulchritudinis. Sap. 4, o quam pulchra est casta generatio cum claritate. Tertium est incorruptionis integritas, quod notatur cum dicitur. Non inquinaverunt vestimenta sua. Infra 14, hi sunt qui cum mulieribus non sunt coinquinati et cetera. Quartum est profectus virtutum, quod notatur, ibi, ambulabunt. Ezech. 1, unumquodque ante faciem suam ambulabat. Quintum est familiaritas Dei. Quod notatur, ibi. Mecum. Infra 14: virgines enim sunt et sequuntur agnum quocumque ierit. Sextum conscientiae puritas, quod notatur, ibi, in albis. Cant. 41, tota pulchra es amica mea, et macula non est in te. Septimum est dignitas honoris, quod notatur ibi, quia digni sunt. Psalm. elegit dominus Sion, idest virgines. Sion interpretatur speculum: et virgines sunt speculum Ecclesiae, in quibus conspiciendo, possumus videre maculas defectuum nostrorum. Unde in lege sacerdotes oblaturi, cum volebant lavare se, videbant maculas, scilicet in speculis mulierum. Deberent enim magistri et praelati confundi valde cum videant tenellas puellas multa pati pro Christo, et pati nil possunt aut volunt pro ipso. Gregorius, quid dicturi sumus nos barbati, cum teneras puellas videamus per ferrum currere ad caelum, et nos nil faciamus? Item specula omnes formas rerum ante se positas de facili recipiunt, et puellae quaecumque poenitentia seu religio eis imponatur de facili suscipiunt, ad modum plantationis, quae huc et illuc de facili inclinatur. Unde Psalm. filii tui sicut novellae plantarum in juventute. Et sicut plantatio formam, quam recepit in principio, semper retinet, sic et puellae. Prov. 12. Adolescens juxta viam suam; etiam cum senuerit, non recedet ab ea. Item speculum cito frangitur nec postea potest reparari, sic et puellae. Unde Hieronymus, confidenter loquor cum Deus omnia possit, non potest de corrupta facere virginem. Sequitur, qui vicerit, carnem, et Diabolum, scilicet paupertate, castitate et humilitate. Sic vestietur, ut dictum est, vestimentis albis, scilicet stola corporis. Nota de stola animae et corporis. Contexitur autem stola animae ex tribus filis: scilicet visione immediata, dilectione consummata, apprehensione secura. Stola corporis ex quatuor: scilicet claritate, agilitate, subtilitate, impassibilitate. Et haec sunt septem stellae de quibus supra dictum est. Haec dicit qui tenet septem stellas in dextera sua. Et non delebo nomen ejus de libro vitae. In quo dupliciter justi sunt scripti. Uno modo per praescientiam, alio modo per praesentem justitiam. Secundum primum modum nullus potest deleri, nec de novo scribi. Secundum alium modum et de novo scribi potest et de novo deleri. De justitia judicat Deus et de praescientia, quia justitia non praescientiae causa est quare aliquis apud Deum dignus sit vita ut tunc secundum justitiam judicis deleri videatur cum peccat: cum tamen juxta praescientiam in libro nunquam fuerit: et tunc aliquis videtur ascribi, cum malus esse desinit, qui tamen secundum praescientiam nunquam defuit. Psalm. deleantur de libro viventium. Glossa. Liber vitae est notitia Dei, quia praedestinavit ad vitam quos praescivit conformes fieri imagini filii sui. Non sic ergo accipiendum est tamquam in hoc libro scribat Deus quem postea deleat. Sed sic accipiendum est, de libro viventium deleantur secundum spem illorum qui ascriptos se putant, idest constet in illis, non illos ibi esse scriptos. Infra 20, alius liber apertus est qui est liber vitae. Ibi Glossa. Quia tunc aperte scient mali se non praedestinatos ad vitam, quam in mundo existentes sibi promittebant. Exod. 23, qui peccaverit in me, delebo nomen ejus de libro vitae. Adhuc est quadruplex liber. Primus est liber gloriae, secundus liber gratiae, tertius liber naturae, quartus liber Scripturae. Primus est ipse Deus cujus apertio facit respicientem sive legentem beatum: et est liber ipse, sui ipsius doctor. Unde Augustinus, habemus unum doctorem in caelis quem semel videre totum didicisse est. De hoc libro dicitur Luc. 10, gaudete et exultate quia nomina vestra scripta sunt in caelis. Hic liber dicitur etiam liber vitae, quia omnes vivi et nullus mortuus inscriptus est. Psalm. et in libro tuo omnes scribentur. Liber gratiae est ipse Christus, de quo Isa. 8. Sume tibi librum grandem et scribe in eo stylo hominis. Liber grandis fuit Christus ante incarnationem sed factus est parvus per carnis assumptionem. Unde Isa. 10, consummationem et abbreviationem dominus Deus exercituum faciet in medio omnis terrae. Primo fuit scriptus liber iste stilo Angeli, quia Angelis legibilis erat. Sed postea scriptus fuit stilo hominis, quia factus fuit homini legibilis. Joan. 1, verbum caro factum est. Beatus est qui studet in libro isto. Unde Bernardus, beatus es domine Jesu, qui te hominem inter homines conservantem observans pro viribus se praebet imitatorem tui. Quatuor autem specialiter debemus legere in hoc libro. Humilitatem videlicet, mansuetudinem charitatem et veritatem. De duobus primis dicitur Matth. 11, discite a me quia mitis sum et humilis corde. De tertio, Joan. 14, in hoc cognoscent omnes quia mei estis discipuli, si dilectionem habueritis adinvicem. De quarto dicitur Joan. 18, ego ad hoc veni ut testimonium perhibeam veritati. Prima lectio tres versus continet, quia tres gradus humilitas habet, ut dicit Rabanus. Primus est subdere se majori et non praeferre aequali. Secundus est subdere se pari et non praeferre minori. Tertius est subdere se minori et nulli se praeferre. Primus est necessarius. Secundus abundans. Tertius superabundans. Et hunc habuit Christus et debent habere praelati: unde Matth. 3, sic decet nos implere omnem justitiam. Glossa, omnem gradum humilitatis: et cum soleat Christus de se loqui singulariter, nunc dicit, nos, quia vult ad hoc teneri praelatos. Item secunda lectio habet tres versus, quia tres sunt partes mansuetudinis. Prima circa rerum injurias. Secunda circa corporum molestias. Tertia circa verborum contumelias. Has tres habuit Christus, quia fuit vestibus spoliatus, corpore flagellatus, verbis convitiatus et omnia sustinuit patienter. Item tertia lectio habuit tres versus. Prima est ordinata dilectio Dei. Secunda ordinata dilectio tui. Tertia ordinata dilectio proximi. Item quarta lectio tres versus continet. Primus est veritas vitae. Secundus est veritas justitiae. Tertius veritas doctrinae. De qua triplici veritate dicitur Joan. 15, cum venerit ille spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem. Liber naturae mundus est in quo sunt tot literae quot naturae. Hic liber docet nos et docere non cessat qualis sit creator ejus, et quales nos esse debeamus. Sua magnitudine docet nos potentiam patris. Sua pulchritudine docet nos sapientiam filii. Sua communicatione docet nos bonitatem spiritus. Sua unitate monstrat unitatem factoris: et sic docet liber iste scriptorem suum esse trinum et unum. Unde Sap. 13, a magnitudine speciei et creaturae poterat creator eorum cognoscibiliter videri. Rom. 1, invisibilia Dei per ea quae facta sunt a creatura mundi, intellecta conspiciuntur. Praeterea, cum quaelibet creatura creatori suo serviat incessanter et gratis, et nos propter ipsum docet, quales nos debemus esse. Unde Augustinus, mirum est quomodo omnis homo Deum non semper laudat, quoniam omnis creatura ad eum laudandum semper invitat. Quartus liber Scripturae. De quo Ezech. 2, vidi et ecce manus missa ad me in qua erat involutus liber: et expandit illum coram me, qui erat scriptus intus et foris, et scripta erant in eo lamentationes et carmen et vae. In manu liber mittitur qui ad faciendum auditur. Involutus dicitur esse propter obscuritatem. Foris scriptus propter historiam, intus propter specialem intelligentiam: in eo scriptae sunt lamentationes poenitentium. Carmen innocentium, vae desperantium. Vel lamentationes mundi, carmen caeli, vae Inferni. Iste liber docet quinque: scilicet quid credendum, quid faciendum, quid fugiendum, quid timendum, quid appetendum. Quid credendum: articuli et sacramenta. Quid timendum: Purgatorius et Infernus. Quid appetendum: regnum Dei et justitia ejus: unde Matth. Primum quaerite regnum Dei et justitiam ejus et cetera. Quintus liber est liber conscientiae in quo debet quilibet legere multa. Primo ubi et qualis fuit homo conditus. Secundo ubi et unde et quare ejectus. Tertio qualiter et quando abjectus. Quarto a quo et quomodo redemptus. Quinto a quo et qualiter judicandus. Sexto quanta sit poena reproborum. Septimo quanta sit gloria bonorum. Et iste est liber et hae sunt literae de quibus dicitur Isa. 29, erit vobis visio omnium quasi verba libri signati, quae cum dederit scienti literas dicet, lege istum, et respondebit, non possum, signatus est enim. Et dabitur liber nescienti literas, diceturque ei, lege, et respondebit, nescio literas. Sequitur, et confitebor nomen ejus, idest recognoscam nomen ejus quasi filium et amicum fidelem. Coram patre meo et coram Angelis ejus in judicio. Quando dicet: esurivi et dedisti mihi manducare et cetera. Filii benedicti venite et cetera. Matth. 10, qui me confessus fuerit coram hominibus, confitebor et ego eum coram patre meo. Qui habet aures audiendi ad intelligendum, audiat ad faciendum. Et est hic finis hujus epistolae particularis quae in fine cujuslibet epistolae particularis ponitur, ut per hoc excitetur attentio auditorum, quid spiritus dicat Ecclesiis, quia quod isti Ecclesiae dicit, hoc omnibus dicit. Sequitur. Et Angelo Philadelphiae Ecclesiae et cetera. Haec est secunda pars capituli et sexta epistola, in qua scribit Joannes episcopo Philadelphiae, quem in multis commendat, et maxime quod laborat ad conversionem infidelium ad fidem, quam multum desiderabat. Et dividitur haec epistola in quatuor partes. Primo describitur dominus cujus imperio scribit Joannes ipsi episcopo. Secundo inducitur ipse dominus loquens et promittens auxilium ipsi episcopo ad conversionem fidelium faciendam; in quo confortatur episcopus ad perseverandum, ibi: scio opera tua. Tertio praedicitur tentatio futura, ad quam sustinendam exhortatur dominus istum episcopum, promittens auxilium ut non deficiat. Quarto ponitur generalis exhortatio, duo continens. Unum quod excitat affectum, ibi: qui vicerit ergo. Et Angelo Philadelphiae Ecclesiae scribe, sicut ceteris. Haec, quae sequuntur, dicit, idest mandat. Sanctus et verus. Sanctus in donis gratiae. Verus in donis gloriae. Vel sanctus per misericordiam, verus propter justitiam. Vel sanctus in vita, verus in lingua. Vel sanctus roborando tentatos seu tribulatos, verus promissa servando: quasi dicat Joannes, labora fideliter ad conversionem fratrum, sicut coepisti. Quia dominus dabit robur et fortitudinem ad sustinendum, quia sanctus est; et reddet praemia quae promisit, quia verus est. Qui habet clavem David, idest vigorem et fortitudinem qua velut claves aperiat aures hominum peccatorum ad audiendum verbum fidei et corda ad credendum. Qua etiam aperiat et claudat, quibus et quando voluerit, illas duas maximas civitates, Infernum scilicet et Paradisum; quo claudente nemo potest aperire, quo aperiente nemo possit claudere. Unde subdit, qui aperit, aures hominum ad audiendum et corda ad credendum et Scripturas ad intelligendum et Paradisum ad introeundum, et nemo claudit. Hoc dicit, quia multi haeretici ibi episcopo resistebant, volentes impedire conversionem peccatorum. Sed non poterant claudere aures eorum, nec corda, quin crederent, nec Scripturas quin intelligerent, nec Paradisum quin intrarent. Et nemo aperit, ipso claudente. Claudit, impartiendo gratiam ad audiendum, ad credendum, ad intelligendum, ad intrandum in Paradisum. Exod. 33, miserebor cui voluero, et clemens ero in quem mihi placuerit. Rom. 9, Deus cujus vult miseretur et quem vult indurat. Deuteronom. 32, dominus pauperem facit et ditat, humiliat et sublevat. Joan. 12, propterea non potuerant credere, quia dixit Isa. excaecavit dominus oculos eorum et induravit cor eorum ut non videant oculis et non intelligant corde. Claudit autem aliquando dominus Scripturas ut studendo quaeramus; aperit ut inveniamus: ut sic studentes fructus laboris accipiamus, et aperiens gratias et laudes suae largitatis habeat. Et hoc facit ut nemo de suo confidat ingenio, vel de sua scientia glorietur. Quia omnis scientia a domino Deo est, Eccles. 1, 1 Corinth. 4, quid habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? Item, clavis David, est crux domini, qua Paradisum et Infernum aperuit. Infernum ut inde extraheret captivos. Zachar. 9, tu autem in sanguine testamenti eduxisti vinctos de lacu, in quo non erat aqua. Paradisum, ut introduceret liberatos. Unde Isa. 22, dabo clavem domus David super humerum ejus et aperiet, et non erit qui claudat; et claudet et non erit qui aperiat. Ista clavis dicitur navis Sap. 24, transeuntes mare per ratem liberati sunt. Item dicitur principatus, Isa. 9, factus est principatus super humerum ejus: vocabitur nomen ejus admirabilis (in conceptione) consiliarius (in praedicatione) Deus, in peccatorum remissione et miraculorum operatione. Fortis in passione et Daemonum dejectione. Pater futuri saeculi in resurrectione, et princeps pacis in ascensione et sancti spiritus missione. Item dicitur baculus. Gen. 32, in baculo meo transivi Jordanem istum, idest mundum: et nunc cum duabus turmis ingrediar, scilicet Angelorum et hominum, qui cum eo ascenderunt. Psalm. virga tua et baculus tuus et cetera. 1 Reg. 17, dixit Golias ad David, numquid ego canis sum, quod tu venis ad me cum baculo? Item dicitur cathedra 2 regum 22, David sedens in cathedra sapientissimus inter tres. Quia duo fuerunt latrones et ipse tertius inter eos. In illa cathedra sedit, non stetit, non jacuit. Sedit, quia natura inferior patiebatur et natura superior manebat illaesa. Unde in persona Moysi dicitur de ipso quod stetit in confractione in conspectu Dei, quia confracta humanitate stetit divinitas. Inde docuit ut magister sex verba quasi sex documenta emittens. Primum fuit sitio. Secundum, amen dico tibi, hodie mecum eris in Paradiso. Tertium, eli eli quartum, mulier, ecce filius tuus et cetera. Quintum, pater in manus tuas. Sextum, consummatum est. Primo verbo docuit veritatem, charitatem, quae sitit omnium salutem. Secundo largitatem quae petitionem pauperum exaudit et plus dat quam petatur. Tertio humilitatem quae se derelictam ostendit. Quarto pietatem quae parentes honorat. Quinto sapientiam quae sua in tuto collocat. Sexto perseverantiam quae totum consummat. Sequitur, scio, idest approbo, opera tua, bona. Sed quia non ipse solus sed Deus cum eo. Vel, ut melius dicam, Deus facit ea bona. Sicut dicitur Isa. 26, omnia opera nostra operatus es in nobis domine. Ideo subdit, ecce dedi coram te ostium apertum, idest aures hominum apertas ad audiendum verbum, et corda eorum aperta ad credendum. Item Scripturas prius obscuras apertas tibi ad intelligendum. Item portam caeli apertam tibi et illis qui per te convertuntur ad introeundum. Quod nemo potest claudere, ex quo ego aperui illud tibi et tuis. Et merito dedi, quia per te aperire non posses. Quia modicam habes virtutem, idest insufficientem, vel paucos auditores et multos contradictores et adversarios. Sicut dicit apostolus 1 Corinth. 16, ostium mihi apertum est magnum et evidens et adversarii multi. Vel sic. Dedi coram te ostium apertum ad intrandum in Scripturam in gloria, quod nemo potest claudere tibi, quia modicam habes virtutem, idest humilem non superbam: quasi dicat: merito humilitatis tuae aperui tibi Scripturam ad intelligendum et gloriam ad intrandum et aures hominum ad audiendum a te verbum Dei et corda ad credendum. Hoc facit humilitas possessori suo. Ut scilicet libenter audiatur, ut ei credatur, ut Scripturam intelligat et ut gloriam habeat. De primo dicitur Matth. 17, hic est filius meus dilectus et cetera. Gregorius, ille sermo libenter auditur qui ex compassione profertur. De secunda et tertia, Matth. 18, nisi conversi fueritis et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum caelorum, idest in Scripturam et gloriam. Et servasti verbum meum, in corde per fidem, in ore per confessionem, in manu per operationem. In hoc probatur esse amicus. Joan. 16, qui habet mandata mea et servat ea, ille est qui diligit me. Item Joan. 16, vos amici mei estis si feceritis quae praecipio vobis. Ipse per hoc meruit servari a Deo. Eccles. 15, si volueris observare mandata mea, conservabunt te. Et non negasti nomen meum, a quo diceris Christianus: quasi dicat: licet in angustiis et tribulationibus esses propter me, non negasti te esse Christianum. Matth. 10, omnis qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego et cetera. Qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram patre meo. Ex hoc autem duo bona promittit ei dominus; scilicet conversionem Judaeorum qui eum persequebantur, et conservationem in tribulatione quae tunc erat et quae erit in tempore Antichristi. Unde dicit, ecce: quasi dicat: talis es. Ecce dabo tibi de synagoga Satanae, idest aliquos de adversariis tuis convertam ad fidem tuam, qui dicunt se esse Judaeos, idest credentes et confitentes Deum, et non sunt, sed mentiuntur, quia hujus nominis rationem perdiderunt quando dixerunt: non habemus regem nisi Caesarem, Joan. 19. Sic quilibet Christianus nominis Christiani rationem et causam amittit, quando contra Christum facit. De quibus Psalm. nomen eorum in aeternum delesti et in saeculum saeculi. Proverb. 10, memoria justi cum laudibus nomen impiorum putrescet. Modus autem dandi determinat Joannes dicens: ecce faciam illos ut veniant, ad fidem et adorent ante pedes tuos sicut fratres Joseph qui primo persecuti fuerant eum, postea adoraverunt, Gen. 50. Ita si Ecclesia haberet humilitatem et patientiam, omnes inimici ejus humiliati venirent ad eam. Hoc enim promittit dominus per Isaiam 60, locum pedum meorum glorificabo, idest Ecclesiam, et venient ad te curvi filiorum eorum qui humiliaverunt te, et adorabunt vestigia pedum tuorum omnes qui detrahebant tibi et vocabunt te civitatem domini Sion sancti Israel pro eo quod fuisti derelicta (a mundo supple) et odio habita et sustinuisti patienter et humiliter supple. Prov. 15, cum placuerint domino viae hominis, inimicos ejus convertet ad pacem, et scient conversi ad fidem et cognoscentes veritatem, quia ego dilexi te quamdiu tribulari et affligi permisi. Hebr. 12, quem diligit dominus castigat: flagellat autem omnem filium quem recipit. Tob. 3, hoc habet pro certo omnis qui colit te, quod vita ejus si in probatione fuerit coronabitur, si autem in tribulatione fuerit liberabitur, et si in corruptione fuerit licebit venire ad misericordiam tuam. Quoniam servasti verbum patientiae meae, idest praeceptum de patientia servanda, quam praedicavi, et quam in me ostendi patienter sustinens flagella et contumelias orans pro illis. Luc. 23, pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt. Isa. 53, ipse peccata multorum tulit, idest poenam pro peccatis eorum, et pro transgressoribus oravit. Et hoc idem praecepit discipulis suis, Matth. 5, orate pro persequentibus et calumniantibus vos, ut sitis filii patris vestri, qui in caelis est. Et ego te servabo, qui servasti verbum ad horam tentationis, quae ventura est in orbem universum, vel statim post mortem Neronis, vel tempore Antichristi, tentare habitantes in terra. Sed numquid omnes succumbent? Non; quidam enim habitant in terra solo corpore, et in caelo habitant mente. In persona quorum dicit apostolus, Philipp. 3, conversatio nostra in caelis est. Tales non capientur, quia in tuto habitant. Unde Prov. 1, frustra jacitur rete ante oculos pennatorum. Ibi Glossa, facile evadit laqueos in terris, qui semper habet oculos in caelis. Talis fuit ille de quo dicit Augustinus. Digne vertitur ad memoriam hominum, qui ad gaudia transit Angelorum: quoniam in hac peregrinatione solo corpore constitutus, cogitatione et aviditate in illa caelesti patria conversatus est. Alii sunt, qui et mente et corpore habitant in terra. De quibus dicit Psal. oculos suos declinaverunt in terram. Isti tales fere omnes in tentatione succumbunt. Unde infra 8, vae, vae, vae habitantibus in terra; ter dicit vae, propter tria, quae in mundo sunt, quae fere omnes capiunt: scilicet concupiscentia carnis, concupiscentia oculorum, et superbia vitae, ut dicitur 1 Joan. 2, ideo dicitur Isa. 24, formido et fovea et laqueus super te, qui habitator es terrae. Et erit, qui fugerit a facie formidinis, idest avaritiae, cadet in foveam luxuriae. Et qui se explicaverit a fovea, tenebitur laqueo ambitionis, aut vanaegloriae. Quia qui fugit avaritiam, saepe cadit in luxuriam; et qui fugit utrumque, saepe capitur vanagloria, et ambitione. Unde dominus primo fuit tentatus de gula, postea de avaritia, et ultimo de vanagloria, Matth. 4. Ecce: quasi dicat: vere tentatio venit, sed non oportet vos multum timere, quia habebitis adjutorem fidelem. Quia ecce, idest in brevi, et evidenti, venio ego, juvare pugnantes, liberare tentatos, coronare victores. Et quia posset quis causari moram, addit, cito: immo semper est dominus cum suis militibus, in campo. Unde Matth. ult. vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi. Isa. 43, cum transieris per aquas tribulationis, tecum ero, et flumina non operient te. Cum ambulaveris in igne, non combureris, et flamma non ardebit in te, quia ego dominus Deus sanctus Israel salvator tuus. Sed tunc dicitur venire quando liberat, vel quando in pugna confortat. Et interim, tene quod habes, fidem, spem caritatem, et alia bona ut nemo accipiat coronam tuam, idest tibi debitam pro patientia tua si perseveres. Nam soli perseveranti datur corona. Unde 2 Tim. 2, non coronabitur nisi qui legitime certaverit, idest perseveraverit. Matth. 10, qui perseveraverit usque in finem salvus erit. 1 Cor. 9, omnes qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium, scilicet perseverans. Sed de qua corona intelligitur hoc? De corona gratiae, non videtur posse intelligi. Quia multi amittunt gratiam, quibus nemo subrogatur, ut patet in Diabolo, et multis aliis. Item de corona gloriae videtur non posse intelligi, quod illam nemo potest amittere; quia ex quo habet, non potest amittere, nec antequam habeat. Nemo enim amittit quod non habet. Nec dicas, quia potest amittere, quia debebatur ei. Contra. Non debetur nisi perseveranti: ergo si iste non erat perseveraturus, non debebatur ei. Et ita non poterat amittere eam, cum nec haberet, nec deberetur ei. Ad hoc dicimus quod potest intelligi de corona gratiae, secundum quod gratia ordinatur ad gloriam in gradu aliquo: verbi gratia. Iste si perseverasset, perventurus erat ad aliquem gradum gloriae. Potest fieri, quod isto cadente alius accipiat gratiam ordinatam ad eumdem gradum gloriae, quo ille erat perventurus, si perseverasset. Et quia tu objicis scilicet quod multi cadunt a gratia: non est verum, immo semper aliquis subrogatur illi, in eadem gratia, secundum quod est ordinata ad certum gloriae gradum. Unde Glossa: hic cum sit Deo certus numerus suorum, siquis labitur, alius misericordia ejus subinducitur; sicut per superbiam Judaeorum, subintravit gentilitas. Sed numquid subintrasset gentilitas, si non peccassent Judaei? Constat quod sic. Quia Deus providerat ab aeterno gentes salvandas, verum est quod salvarentur, sed non subintrarent loco eorum. Item potest dici quod intelligitur de corona gloriae, ut sit sensus, tene quod habes, ut nemo accipiat coronam tuam, idest ne aliquis incipiat sine te possidere gloriam tibi debitam si perseverasses. Et quod objicitur, scilicet, quod corona gloriae non debebatur isti, quia tantum debetur perseverantibus; dicimus, quod debebatur isti sub conditione si perseverasset. Et hoc videtur innui in Glossa, in Job 54, conteret multos et innumerabiles, et stare faciet illos pro eis. Ibi Glossa, hoc quotidie agitur: labuntur aliqui a statu justitiae et loco vitae; alii, aliis cadentibus sortiuntur. Et ita Glossa magis convenit primae solutioni, qui vicerit, quod fit sola perseverantia virtutum, faciam illum columnam, idest tectum altum, firmum, planum, in templo Dei mei. De quo Psal. replebimur in bonis domus tuae: sanctum est templum tuum mirabile in aequitate. Et foras non egredietur amplius peccare non poterit de cetero, sicut Lucifer in caelis peccavit, et ejectus est, Isa. 14. Inde sancti de caelo egredi dicuntur. Isa. ult. egrediuntur, ut videant cadavera mortuorum virorum, qui praevaricati sunt. Sed egressus ille erit tantum spiritualis, non corporalis. Quia tantum videndo egredientur, nisi tamen compatiendo. Et scribam super illum, scilicet meritum, et spem, et intellectum. Nomen Dei mei, quod est, omnipotens. Unde Exod. 15, dominus quasi vir pugnator, omnipotens nomen ejus, idest ut amplius non possint ab hostibus superari. Et nomen civitatis Dei mei novae Jerusalem, idest visionis pacis, ubi nil vetustatis est, sed omnia nova, quae de caelo descendunt. Quia Deus gratiam infundit, per quam ad illam visionem pervenitur. Unde Jacob. 1, omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est, descendens a patre luminum. Ideo orat Ecclesia, Matth. 6, adveniat regnum tuum. A Deo meo, qui solus dat gratiam. Unde 1 Tim. 6, soli Deo honor et gloria, et nomen meum novum, quod est Jesus. Cujus virtute salvantur omnes qui credunt in eum. Act. 4, non est aliud nomen sub caelo datum hominibus, in quo nos oporteat salvos fieri. Vel de praesenti potest exponi ab illo loco, ecce venio, per gratiam, cito, idest ex improviso. Job. 9, si venerit ad me non videbo eum. Tene quod habes, scilicet locum humilitatis tuae non deseras, sicut multi faciunt, qui ex dono gratiae divinae superbiunt. Eccl. 10, si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne dimiseris. 1 Corinth. 4, quid habes, quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? Ut nemo accipiat coronam tuam, idest ut non merito hominis tribuas coronam tuam, sed tantum gratiae Dei, quae proprie coronatur in homine justo. Unde versus: quidquid habes meriti, praeventrix gratia donat. Nil Deus in nobis praeter sua dona coronat. Psal. ascendisti in altum, accepisti dona in hominibus. Et nota quod quadruplex est corona quam dominus dat amicis suis. Prima est spinea, quae est poenitentium. De qua Matth. 22, plectentes coronam de spinis. Secunda est lapidea, quae est viventium. De qua Psal. posuisti in capite ejus coronam de lapide pretioso. Tertia est aurea, quae est sapientium. De qua Eccl. 45, corona aurea super caput ejus expressa signo sanctitatis. Quarta est stellea, quae est triumphantium. De qua infra 12, signum magnum apparuit in caelo: mulier amicta sole, et luna sub pedibus ejus, et in capite ejus corona stellarum duodecim. Omnes istae quatuor coronae dicuntur esse in capite, quia sola intentio remunerabitur, seu coronabitur. Et nota ordinem coronarum. Prima est corona poenitentiae. Secunda patientiae. Tertia sapientiae. Quarta gloriae. De duodecim stellis infra dicemus. Sunt autem et aliae coronae quibus mundus coronat suos. Prima est rosea, idest mundi vanitas, de qua Sapient. 2, coronemus nos rosis antequam marcescant. Secunda hederea, idest carnis voluptas. De qua 2 Machab. 6, cum Liberi, idest Bacchi, sacra celebrarentur, cogebantur hedera coronati Libero circumire. Tertia est corona superbiae, idest seculi dignitas. De qua Isaiae 28, vae corona superbiae ebriis Ephraim. Quarta est corona poenae aeternae, quae datur post istas tres. De qua Isa. 22, coronans coronabit te tribulatione. Qui vicerit se ipsum per veram obedientiam. Prov. 21, vir obediens loquetur victoriam. Haec victoria, qua quis per obedientiam vincit se, major est quam vincere totum mundum. Unde Prov. 16, melior est patiens viro forti, et qui dominatur animo suo expugnator urbium, faciam illum columnam in templo Dei mei, idest praelatum in Ecclesia, rectum in judiciis, fortem in adversis, planum in conversatione, erectum in contemplatione, stabilem in tentatione, rotundum per intentionem qua aeterna intendit, alios supportantem per compassionem. Tales columnae fuerunt Petrus, Jacobus, et Joannes. De quibus dicitur Galat. 2, Jacobus et Cephas et Joannes qui videbantur columnae esse, dexteras dederunt mihi et Barnabae societatis. Tales debent esse omnes praelati, ut etiam aliis cadentibus ipsi stent, secundum quod dicitur in Psal. liquefacta est terra, et omnes qui habitant in ea; ego confirmavi columnas ejus. Olim fecit Salomon in templo columnas de aere firmas et fortes, et pondus templi fortiter sustinentes, ut dicitur 3 Reg. 7, nunc autem fiunt columnae de festucis quae statim franguntur et magis indigent portari quam portare. Isa. 3, ecce dominator dominus exercituum auferet a Jerusalem et Juda validum et fortem, et omne robur panis, et omne robur aquae, fortem et virum bellatorem, et dabo pueros principes eorum, et effeminati dominabuntur eis. Psal. posuisti firmamentum ejus formidinem, idest Ecclesiae: idest tales poni permittis, qui potius sunt formido Ecclesiae quam firmamentum. Et foras non egredietur amplius hominibus saeculi se conformando, vel secularibus negotiis se implicando. De primo dicitur Rom. 12, nolite conformari huic saeculo: sed reformamini in novitate sensus vestri. De secundo dicitur 2 Tim. 2, nemo militans Deo implicat se negociis saecularibus, ut ei placeat cui se probavit. Luc. 10, nemo mittens manum ad aratrum, et aspiciens retro, aptus est regno Dei. Infra ult. foris canes et venefici, et impudici, et homicidae, et idolis servientes, et omnis qui amat et facit mendacium. Et scribam super illum nomen Dei mei. Ut dicatur praelatus Deus. Juxta illud Psal. ego dixi, dii estis, et filii excelsi omnes. Loco Dei in terra est praelatus, et vicarius ejus, et in eo vices ejus deberet gerere, ut juste et omnia cum tranquillitate judicaret sicut dicitur, Sap. 14, et sine acceptione personae, sicut dicitur Act. 10, in veritate tunc comperi quod non est acceptor personarum Deus. Sed heu multi habent nomen sine re, honorari volunt ut Deus, sed nolunt operari ut Deus. Deus semper est in caelo, ipsi semper in coeno. Deus nunquam otiosus, ipsi semper otiosi. Deus justus et misericors, ipsi injusti et immisericordes. Deus pater est pauperum, et libenter audit eos. Juxta illud, tibi derelictus est pauper, orphano tu eris adjutor. Et iterum, desiderium pauperum exaudivit dominus. Et iterum, propter miseriam inopum et gemitum pauperum et cetera. Ipsi autem pauperum causas nolunt audire, eo quod non habent quid dent. Unde conqueritur dominus. Isa. 1, quomodo facta est meretrix civitas fidelis plena judicii, justitia habitavit in ea, nunc autem homicidae, argentum tuum versum est in scoriam, vinum tuum mixtum est aqua, principes tui infideles, socii furum, omnes diligunt munera, sequuntur retributiones, pupillo non judicant, et causa viduae non ingreditur ad eos. Jer. 6, extendam manum meam super habitantes terram, dicit dominus; a minori quippe usque ad majorem omnes avaritiae student, a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt dolum, et curabant contritionem populi mei filiae cum ignominia dicentes, pax, pax, et non erit pax. Et nomen civitatis Dei mei novae Jerusalem, quae de caelo descendit a Deo meo, idest ipsum faciam pacificum, et pacatum, qualis fuit Christus, et alii qui cum eo sunt in superna Jerusalem. Isa. 1, restituam judices tuos ut fuerunt prius, et consiliarios tuos sicut antiquitus; post haec vocaberis civitas justi, urbs fidelis. Item Isa. 40, ponam visitationem tuam pacem, et praepositos tuos justitiam: non audietur ultra iniquitas in terra tua. Matth. 5, beati pacifici, quia filii Dei vocabuntur, et nomen meum novum. Nomen Dei vetus est, dominus: unde Psal. nomen dominus illi: et in lege saepe dicit, ego dominus. Sed novum nomen Dei est Jesus, idest salvator. Unde Matth. 1, pariet autem filium, et vocabis nomen ejus Jesum: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Heu istud nomen pauci habent, quia pauci sunt qui curent de salute animarum. Primum nomen omnes sibi usurpant, quia tamquam domino sibi volunt serviri. Unde 1 Reg. 2 domini sunt cardines terrae, et posuit super eos orbem. Domini solet esse genitivi casus, nunc autem est nominativi pluralis, quia plures nominantur domini, licet pauci sint in veritate, quia qui facit peccatum servus est peccati, Joan. 8. Nota: septem nominibus vocatur filius Dei in novo testamento, quae omnia debent habere praelati. Unde infra 14, vidi dominum, et ecce agnus stabat super montem Sion, et cum eo centum quadraginta quatuor millia habentia nomen ejus et nomen patris ejus scriptum in frontibus suis. Primum est Christus, Matth. 1, de qua natus est Jesus, qui vocatur Christus, unctus, vel unctio. Unctus fuit quia rex: unde Psal. Inveni David servum meum, oleo sancto meo unxi eum. Item unctus fuit ut sacerdos. Luc. 4, spiritus domini super me eo quod unxerit me. Psal. sicut unguentum in capite ejus quod descendit in barbam, barbam Aaron, idest Christi. De iis duobus dicitur Act. 10, unxit eum dominus spiritu sancto et virtute. Hoc nomen debent habere praelati, quia debent esse uncti, idest mansueti, et misericordes. Luc. 6, estote misericordes sicut et pater vester misericors est. Si tales essent, dominus defenderet eos sicut filios suos. Psal. nolite tangere christos meos etc., fecit nos regnum, et sacerdotes. 1 Petr. 2, vos estis genus electum, regale sacerdotium. Secundum nomen est Nazaraeus. Matth. 2, dictum est per prophetas, quoniam Nazaraeus vocabitur, idest floridus: et revera floridus fuit dominus, quia habuit candorem lilii in nativitate. Cant. ego flos campi, et lilium convallium. Item habuit livorem violae, in flagellatione. Isa. 53, livore ejus sanati sumus. Item habuit ruborem rosae in passione. Eccl. 24, ego quasi plantatio rosae in Jericho, idest in defectum mortis. Tunc tibi videtur cadere flos ejus, sed iterum refloruit in resurrectione: unde Psal. et refloruit caro mea et cetera. Similiter et praelati debent habere hunc triplicem florem: candorem lilii per castitatem, livorem violae per humilitatem, ruborem rosae per caritatem. Eccles. 31, obaudite me divini fructus, et quasi rosae plantatae super rivos aquarum fructificate, quasi Libanus odorem suavitatis habete: florete flores quasi lilium, date odorem, et frondete in gratiam. Et si aliquando de iis floribus aliquis marcuerit, debent reflorere per poenitentiam. Unde Philipp. 4, gavisus sum vehementer in domino quia tandem aliquando refloruistis. Tertium nomen est Emmanuel. Matth. 1, ecce virgo concipiet, et pariet filium, et vocabis nomen ejus Emmanuel, quod interpretatur nobiscum dominus. Et hoc nomen debent habere praelati, ut semper sint cum subditis quasi pastores cum grege. Luc. 2. Pastores erant in regione eadem, vigilantes, et custodientes vigilias noctis super gregem suum. Moyses, ut acciperet legem pro populo, quadraginta diebus fuit absens, et iterum fornicavit cum idolis populus ejus, et tamen bonos vicarios dimiserat pro se Hur et Aaron. Exod. 32, quid ergo fiet de populo, cui praelatus nunquam aut raro praesens est? Si ipsi attenderent quam stricte requirit dominus rationem de populo sibi commisso, aut non reciperent praelationem, aut starent cum grege. 3 Reg. 20, custodi virum istum, qui si lapsus fuerit de manu tua, erit anima tua pro anima sua. Jerem. 33, adhuc transibunt greges ad manus numerantis. Quartum nomen est filius altissimi. Luc. 1, et vocabitur altissimi filius. Istud nomen debent habere praelati per compassionem et misericordiam. Unde Eccles. esto pupillis misericors ut pater, et eris velut filius altissimi. Quintum nomen est magister. Sextum dominus: de quibus dicitur Joan. 13, vos vocatis me magister et domine, et bene dicitis, sum etenim. Haec nomina debent habere praelati docendo populum, ut magistri, et regendo, ut domini. De primo Matth. ult. ite docete omnes gentes. De secundo Psal. dominus regit me et cetera. Septimum nomen est Jesus. Matth. 1, et vocabis nomen ejus Jesum. Et hoc nomen debent habere praelati, ut suam et populi salutem diligenter operentur. 1 Tim. 4, attende tibi, et doctrinae; insta in illis; sic enim te ipsum salvum facies, et qui te audiunt. Si hoc nomen haberent praelati, omnes honorarent illos quasi Deum. Philipp. 2, in nomine Jesu omne genu flectatur et cetera. Haec septem nomina praelatorum sunt septem cornua, et septem oculi agni. De quibus dicitur Joan. 5, vidi in medio agnum stantem tamquam occisum, habentem cornua septem, et oculos septem qui sunt spiritus Dei missi in omnem terram. Et Ezech. 4, vidit septem oculos in lapide uno. Qui habet aures audiat quid spiritus dicat Ecclesiis. Generalis est admonitio in fine cujuslibet epistolae, ubi suscitatur sive excitatur attentio auditorum, ut auditis poenis quas minatur malis et praemiis quae promittit bonis, diligenter invigilent ad fugiendum mala et faciendum bona. Et Angelo Laodiciae Ecclesiae et cetera. Haec est tertia pars capituli hujus in qua scribit Joannes Angelo, idest episcopo Laodiciae; et hunc ordinem servat. Primo describit Christum per quatuor dictiones quae totam judicii veritatem exprimunt, ut patet in expositione literae. Secundo redarguit istum episcopum de hypocrisi. Ita enim gerebat se episcopus iste, ut non posset perpendi quibus magis faveret; nec curabat quicquid fieret quasi non pertineret ad eum, ibi: scio opera tua. Tertio monet eum ad poenitentiam, promittens veniam, si velit poenitere, ibi suadeo, tibi. Quarto ponit generalem promissionem quam facit omnibus victoribus, idest in bono perseverantibus, ibi: qui vicerit. Dicit ergo Angelus ad Joan. Angelo Laodiciae scribe. Sicut sex praecedentibus haec quae sequuntur dicit: amen, scilicet Christus, qui dicit Joan. 14, ego sum via, veritas et vita. Et dicitur Christus veritas, quia promissa omnia et comminata complet. Amen, Hebraicum est: et quandoque sumitur adverbialiter, idest vere; ut ibi, amen amen dico tibi. Quandoque nominaliter ut hic; et est idem quod verax, vel veritas, testis fidelis, qui scilicet fideliter audita a patre mundo retulit et operum nostrorum testimonium verum reddet coram patre et Angelis ejus, et cui per omnia fides est adhibenda. Et verus in omnibus verbis suis, quae mundo de patre narravit et quae de mundo patri narrabit: qui est principium creaturae Dei, idest per quem Deus pater creavit et recreavit creaturam Dei, idest hominem et omnem aliam creaturam quae propter hominem quodam modo facta est, vel qua universaliter participat homo: unde nomine omnis creaturae intelligitur homo. Matth. in fine ubi dicitur: praedicate Evangelium omni creaturae. Homo etiam creatura mundi appellatur Rom. 1 ubi dicitur: invisibilia Dei a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur. Quatuor ergo dicit de Christo, amen: testis fidelis, verus, principium creaturae. Amen, idest veritas promissa solvendo. Testis fidelis de operibus nostris testificando. Verus docendo, principium, creando et recreando. Haec etiam quatuor conveniunt Christo secundum aptationem quatuor personarum quae sunt in perfecto judicio: scilicet actor, advocatus, testis, judex. Est igitur, amen, idest veritas, idest actor movens causam contra reprobus, testis fidelis, quia testis erit contra reos. Verus causa est electorum defensor, sive advocatus. Principium inquantum judex, qui est in causa principalior persona. Scio opera tua, scilicet qualia sunt. Haec dicit quia exterius videbantur bona hominibus, sed interius per intentionem erant mala. Erat enim hypocrita episcopus iste; et ita callide se gerebat, ut non posset perpendi cujus sectae esset, ut dictum est supra. Sed Deus cor intuetur; et ideo dicit, scio opera tua; quasi dicat: non me latent quae intus video. Eccles. 32, oculi domini multo plus lucidiores super solem, conspicientes omnes vias hominum in absconditas partes et vere scio, quia neque frigidus es et cetera. Nota quod tripliciter corrumpitur justitia sub specie veritatis: scilicet crudelitate, remissione et simulatione. Saepe enim sub specie severitatis quae est species justitiae quo ad malorum punitionem, crudelitas latet, et remissa segnicies mansuetudo creditur; et sic dupliciter corrumpitur justitia. Tertio modo corrumpitur quo ad speciem liberalitatis, per simulationem quae omnia facit ut ab hominibus videatur et laudetur. Unde Matth. 6, attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis. In caliditate simulatio designatur quae magis displicet Deo; et ideo illi comminatur quod evometur ab ore Dei. Gregorius, frigidus est qui consummanda non inchoat. Calidus qui bona inchoat et non consummat. Dicit ergo, quia neque, quasi dicat, revera scio opera tua, quia neque frigidus es, idest omnino remissus, vel omnino malus, nec omnino calidus, idest omnino crudelis, vel omnino bonus. Utinam frigidus esses, idest omnino remissus, vel omnino malus, ita quod appareret malitia tua, quia aperta mala correctionem habent; et ideo de talibus habetur spes emendationis. Aut calidus, idest omnino crudelis, vel omnino bonus. Sed quia tepidus es, idest torpens et simulatus, et nec frigidus nec calidus, idest nec omnino crudelis, nec omnino remissus, vel nec omnino malus, nec omnino bonus, quia partim malus et partim bonus (erat intus malus extra bonus), incipiam te evomere ex ore meo. Glossa: excomunicando et a consortio sanctorum removendo, in deteriora praecipitari permittendo, in excommunicare, vel a consortio fidelium separare, vel malitiam tuam exterius manifestare, ex ore meo, idest vel praedicatores qui sunt os meum. Jerem. 15, si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris. Vel sic, incipiam te evomere, idest expellere ex ore meo, idest ex consortio praedicatorum, vel episcoporum qui dicuntur os domini, quia in eis et per eos loquitur dominus. Matth. 10, non enim vos estis qui loquimini, sed spiritus patris vestri qui loquitur in vobis. Isa. 30, vae qui ambulatis ut descendatis in Aegyptum et os domini non interrogastis, idest episcopum seu praedicatorem. Vel os domini est promissio Evangelii a quo hypocrita evomitur, quia a promissione Evangelii excluditur. Matth. 5, quum jejunatis nolite fieri sicut hypocritae tristes; amen dico vobis receperunt mercedem suam. In vomitu est expulsio quaedam cum difficultate et dolore. Unde Isa. 1, heu consolabor super hostibus meis et vindicabor de inimicis meis. Thren. 3, non enim ex corde suo abjecit et humiliavit filios hominum. Item vomitus fit causa medicinae sive sanitatis corporis et quodam modo invite. Sic excommunicatio debet fieri non ad vindictam, sed ad medicinam; non libenter, sed quasi coacte. 1 Corinth. 5, item vomitus quando nimius est et continuus, mortem non salutem inducit; sic exclusio quando generalis est et frequens, non salutem animarum, sed mortem inducit. Et ideo nunquam sine magna et evidenti necessitate debet excommunicari universitas, vel persona magna. Quia dicis, quasi dicat: merito evomam te non solum quia tepidus, immo etiam quia jactas te, quia dicis, dives sum bonis temporalibus et locupletatus bonis spiritualibus et nullius egeo consilii, vel auxilii, vel alicujus rei. Vel sic: dives sum scientia et locupletatus virtutibus et nullius egeo quo ad corpus: quasi dicat: plenus et perfectus sum in corpore et anima. Numquid talia dicebat episcopus iste? Forte sic, quia jactantiae species dominabatur ei. Sicut Eliud qui dicebat, Job 32, respondebo et ego partem meam et omnimodam scientiam meam; plenus sum sermonibus et coarctat me spiritus uteri mei. Contra primum et alios similes dicitur Proverb. melior est qui operatur et abundat in omnibus, quam qui gloriatur et eget pane. Unde Jerem. 9, non glorietur sapiens et cetera. Vel forte hoc dicebat corde, quia talis affectabat videri vel credi. Sed dominus qui videt corda. Respondet ei ostendens aliter esse. Unde subdit, et nescis quia tu es miser et miserabilis. Per haec tria verba ostendit Angelus istum esse aversum a tota Trinitate. Dicendo nescis, ostendit defectum scientiae sive ignorantiae, per quod patet ipsum alienum esse a filio: dicendo miser, ostendit ejus malitiam, per quam est alienus sive aversus a spiritu sancto; dicendo miserabilis, ostendit ipsius impotentiam sive infirmitatem, per quam aversus est sive alienus a patre; ergo a filio per ignorantiam, a spiritu sancto per malitiam, a patre per impotentiam, erat iste episcopus sequestratus. Postea subdit alia tria verba per quae ostenditur falsitas jactantiae contra tria quae jactaverat de se. Et pauper, contra hoc quod dixerat, dives sum: et coecus, contra hoc quod dixerat, et locupletatus: et nudus, contra hoc quod dixerat, et nullius egeo. Dicit ergo. Et dicis falso te jactando, quia dives sum virtutibus quae sunt verae divitiae. De quibus dicitur Proverb. 13, est quasi pauper cum in multis divitiis sit. Redemptio animae viri propriae divitiae. Et locupletatus bonis operibus; et nullius egeo, quia sum amicus et familiaris domini a quo omnis abundantia; et nescis, quia tu es miser, miseria culpae, de qua Proverb. 14, miseros facit populos peccatum; et miserabilis, miseriis poenae, de quibus in Psalm. in miseriis non subsistent, et pauper, paupertate virtutum. De qua Psalmus, infirmata est in paupertate virtus mea, et coecus, coecitate ignorantiae, de qua Isa. 56, speculatores tui omnes coeci sunt; et nudus, nuditate bonorum operum: de qua infra 16, beatus qui vigilat et custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet. Suadeo tibi emere a me aurum et cetera. Haec est tertia pars capituli, in qua monet eum Angelus ad poenitentiam. Ad hoc enim venit ipse Christus in mundum, ut scilicet vocaret peccatores ad poenitentiam, ut dicitur Luc. 9. Dicit ergo, suadeo tibi: quasi dicat: licet talis sis indignus misericordia, tamen suadeo tibi emere aurum ignitum, idest charitatem; quae sic ardet in Dei et proximi dilectione, ut omnino extingui non possit, ut dicitur Zachar. 8, aquae multae non potuerunt extinguere charitatem. Et dicitur charitas aurum, quia sicut aurum super omnia metalla est in valore, sic charitas est super omnes virtutes. Unde 1 Corinth. 13, manent autem fides, spes, charitas, tria haec; horum autem major est charitas. Vel per aurum, propter splendorem ejus et valorem, intelligitur sapientia quae inter omnia dona primum et praecipuum locum tenet; per ignem charitas. Dicitur Luc. 12, ignem veni mittere in terram. Et Lev. 6, ignis in altari, idest in corde semper ardebit quem nutriet sacerdos subjiciens ligna mane per singulos dies, idest sanctorum testimonia, Scripturarum exempla, Dei beneficia. Istud aurum emitur duobus denariis, scilicet justitia et oratione. De prima dicit Eccles. 1, fili, concupisce sapientiam, serva justitiam et Deus praebebit eam tibi. Psalm. lux orta est justo, idest sapientia. De secunda dicitur Jacob. 1, si quis indiget sapientia, postulet eam a domino, qui dat omnibus affluenter et non improperat. Sic Salomon emit eam. 3 Reg. 2, est prudentia carnis mors, prudentia vero spiritus et vita et pax. Rom. 8, de utraque dicitur Jacob. 3, non est ista sapientia, idest mundi et carnis, de sursum descendens, sed terrena animalis diabolica. Terrena siquidem in avaris, animalis in voluptuosis, diabolica in ambitiosis. Quae autem de sursum est sapientia, primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, bonis consentiens, plena misericordia et fructibus bonis, non judicans sine simulatione, et haec a solo Deo potest emi. Unde Eccles. 1, omnis sapientia a domino Deo est, et cum illo fuit semper et est ante aevum. Probatum, igne tribulationis. Eccles. 2, in igne probatur et aurum et argentum. 1 Petr. 1, in quo exultabitis modicum nunc si oportet contristari in variis tentationibus, ut probatio fidei vestrae multo pretiosior sit auro, quod per ignem probatur. Ut locuples fias. Sine sapientia nullus est locuples; qui habet eam locuples est et dives. Sap. 7, venerunt mihi omnia bona pariter cum illa, et innumerabilis honestas per manus illius, et laetatus sum in omnibus quoniam omnium bonorum mater est. Et infra 8, si divitiae appetuntur in vita, quid sapientia locupletius? Quae omnia operatur. Si autem secus operatur, quis horum quae sunt magis quam illa artifex est? Item Sap. 13, vani sunt omnes homines in quibus non subest scientia Dei. Proverb. 3, beatus homo qui invenit sapientiam et qui affluit prudentia: melior est acquisitio ejus negotiatione auri et argenti primi et purissimi, fructus ejus pretiosior est cunctis opibus, et omnia quae desiderantur huic non valent comparari. Et vestimentis albis induaris, idest virtutibus et operibus virtutum. De quibus Eccles. 9, omni tempore vestimenta tua sint candida. Et dicuntur haec vestimenta alba quia dealbant et mundant animam ab omni labe peccati. Psalm. lavabis me et super nivem dealbabor. Psalm. confessionem et decorem induisti amictus lumine sicut vestimento, idest luminositate virtutum et operibus virtutum. De quibus Ecclesiast. 9. Isa. 3, apprehendet vir fratrem suum domesticum patris sui et dicet, vestimentum tibi est, princeps esto noster. Respondebit: quia non sum mendicus et in domo mea non est panis neque vestimentum, nolite me constituere principem populi. Vestis bona conversatio justi. Haec debet esse alba per innocentiam. Eccles. 9, omni tempore et cetera. Item longa per perseverantiam. Genes. 32, item varia per virtutum varietatem. Psalm. astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato circumdata varietate. Ezech. 16, vestivi te discoloribus. Item contexta per veritatem non dissuta per simulationem. Joan. 19, erat tunica et cetera. Lev. 19, non incidetis carnes odoriferas per bonam opinionem. Genes. 27, ut sensit vestimentorum fragrantiam. Item calida per charitatem Job 37, non ne vestimenta tua calida? Proverb. 7, numquid potest homo abscondere? Item duplex per cordis et corporis munditiam. Proverb. ult. omnes domestici et cetera. Isa. 61, in terra sua ante quam haec induatur debet exui vetus. Coloss. 3, expoliantes vos veterem hominem et cetera. Zach. 3, auferte vestimenta sordida. Haec debet frequenter lavari propter sudorem et pulverem. Isa. 1, lavamini, mundi estote. Sequitur, et non appareat in die judicii, quando omnia manifesta erunt, confusio nuditatis tuae, idest nuditas virtutum et operum, unde confundaris mala confusione, de qua dicitur Jerem. 20, confundantur vehementer, quia non intellexerunt opprobrium sempiternum, quod nunquam delebitur. Haec confusio potest vitari per modicam confessionem quam haberet a sacerdote: unde Glossa, melius est erubescere. Pro anima tua ne confundaris dicere verum. Est enim confusio adducens peccatum et est confusio adducens gratiam et gloriam. Et collyrio inunge oculos tuos ut videas. Duo oculi animae sunt intellectus et affectus, sive cognitio et affectio. De quibus dicit sponsus ad sponsam, idest Christus ad animam, Cant. 5, vulnerasti cor meum, soror mea, vulnerasti cor meum, in uno oculorum. Cognitio non vulnerat Deum, sed affectio et dilectio quae est oculus meus dexter cui Diabolus magis insidiatur et quem potius nititur excaecare. Unde 1 Reg. 11, dicit Naas Ammonites, viris de Jabes Galaad. In hoc feriam vobis pactum, ut eruam omnium vestrum oculos dextros, ponamque vos opprobrium gentibus in universo Israel. Collyrium quo ibi oculi debent inungi, est bona operatio sive poenitentia, quae intellectum clarificat ad cognoscendum verum et affectum ad amandum bonum. De primo dicitur in Psalm. intellectus bonus omnibus facientibus eum. Item a mandatis tuis et ab observantia mandatorum tuorum intellexi. De secunda Joan. 14, qui habet mandata mea et servat ea, ille est qui diligit me. Gregorius, exhibitio operis probatio est dilectionis. Contra hoc quod supra dixerat ipsum pauperem, suadet emere aurum, ut locuples fiat. Contra hoc quod dixerat nudum, suadet indui vestimentis albis, ut non appareat nuditas ejus. Contra hoc quod dixerat caecum, suadet inungere oculos collyrio, ut videat. Ego quos amo arguo et castigo. Arguo verbis et castigo verberibus. Hic ponit Angelus consolationem, ne ex asperitate correctionis aliquatenus desperaret: quasi dicat: non desperes, quia praedicta redargutio non ex odio, sed amore provenit: et hoc est, ego quos amo arguo verbis et castigo verberibus. Proverb. 3, disciplinam domini, fili mi, ne abjicias (sive sit verborum sive verberum) nec deficias cum ab eo corriperis: quem enim diligit dominus corripit, et quasi pater in filio complacet sibi. Hebr. 12, noli negligere disciplinam domini, neque fatigeris cum ab eo argueris: quem enim diligit dominus castigat, flagellat autem omnem filium quem recipit. In disciplina autem perseverate: tamquam filiis offert se vobis Deus. Quis enim filius quem non corripit pater? Quod si extra disciplinam estis, cujus participes facti sunt omnes; ergo adulteri et non filii estis. Et loquitur de utraque disciplina, idest verborum et verberum. De quibus dicit Psalm. disciplina tua correxit me in finem et disciplina tua ipsa me docebit. Et nota quod dominus quinque causis flagellat hominem in hac vita. Quandoque ad probationem, ut Tobiam et Job. Quandoque ad humilitatis conservationem, ut Paulum, 2 Corinth. 12. Quandoque ad purgationem, ut sororem Moysi Mariam, Num. 12. Quandoque ad glorificationem Dei, ut caecum natum, Joan. 9. Quandoque ad punitionis inchoationem, ut Herodem, Act. 12. Unde versus: Job probat; inclinat Paulum, sese manifestat in caeco; purgat Mariam, punit Herodem. Quandoque etiam ferit dominus, sicut pungitur equus ad cursus accelerationem. Psalm. multiplicatae sunt enim infirmitates eorum, postea acceleraverunt. Item quandoque percutit dominus ad castitatis conservationem: unde Glossa: castigo idest castas reddo. Eccles. 11, malitia horae oblivionem facit luxuriae magnae. Aemulare ergo, id est imitare bonos, qui pro Christo patienter sustinent mala. Vel aemulare, idest aemulationem habe, id est zelum. 1 Cor. 12, sectamini charitatem, aemulamini charismata meliora. Et age poenitentiam, de tepiditate et hypocrisi. Matth. 3, agite poenitentiam; appropinquabit enim regnum caelorum. Eccl. 2, si poenitentiam non egerimus, incidemus in manus Dei, et non in manus hominum. Jerem. 18, si poenitentiam egerit gens illa a malo suo, quod quasi locutus sum adversus eam, agam et ego poenitentiam super malo, quod cogitavi ut facerem ei. Et ne posset dubitare de venia, subjungit. Ego sto expectans ad poenitentiam. Isa. 30, expectat dominus ut misereatur. Cant. 2, en ipse stat post parietem nostrum. Luc. 13, stans Jesus jussit illum venire ad se. Ad ostium cordis, quod est liberum arbitrium. Exod. 12: nullus egrediatur ostium domus suae usque mane. Illud ostium clausum tenetur, quamdiu homo habet voluntatem peccandi, ita quod dominus intrare non potest. Sap. 1, in malevolam animam non introibit sapientia et cetera. Et pulso, inspirando, verberando, praedicando, beneficia conferendo. Cant. 5, vox dilecti mei pulsantis, aperi mihi soror mea, amica mea, columba mea, immaculata mea. Siquis audierit, una aure scilicet cordis, quae est intelligentia, et alia quae est obedientia. Vocem meam, id est inspirationem, seu flagellationem, seu praedicationem, seu beneficiorum collationem, quae dicuntur vox domini, quia per haec vocat nos dominus ad se, et tamen pauci audiunt. Prov. 1, vocavi et renuistis, extendi manum meam et non fuit qui aspiceret: et increpationes meas neglexistis, et omne consilium meum contempsistis. Et aperuerit mihi januam, cordis sui, idest voluntatem per quam intrat Christus ad animam, quae dicitur aperiri Christo per consensum bonum, et Diabolo per consensum malum. De quo dicitur Exod. 12, nullus egrediatur ostium domus suae usque mane, ut dictum est supra. Introibo ad illum infundendo ei gratiam, sicut sol intrat in domum per fenestram apertam, radios intromittendo: nec aliter intrat sol nisi fenestra aperiatur, et ea aperta statim intrat sol. Coenabo cum illo, id est in fide ejus et operibus delectabor. Et ipse mecum quia laetabitur de auxilio meo. Vel coenabo cum ipso, et ipse mecum, id est reconciliabor illi et ipse mihi. Nam mutua coenatio signum est mutuae reconciliationis, ac mutuae dilectionis. Item coenat Deus cum homine gratiam infundendo, qua confortatur homo, et homo cum Deo gratiae cooperando; et ita uterque cum utroque coenat, partem suam ponendo. Sed Deus primo coenat cum homine, quia primo operatur gratiam infundendo, vel liberum arbitrium excitando, et homo postea coenat cum Deo gratiae cooperando, vel inspirationi consentiendo. Ideo dicitur Hebr. 12, contemplantes ne quid desit gratiae Dei, ne qua radix amaritudinis sursum germinans impediat. Item coenat Deus cum homine in meritis quibus reficitur. Isa. 28, haec requies mea, reficite lapsum, et hoc refrigerium meum. Et homo cum domino in praemiis, quibus ipse perficitur. Psal. satiabor cum apparuerit gloria tua. Item coenat Deus cum homine in via, homo cum Deo in patria. Melior est enim coena quam facit Deus homini quam illa quam facit homo Deo. Rom. 8, non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam et cetera. De coena domini dicitur Luc. 16, homo quidam fecit coenam magnam et cetera. Apoc. 10, beati qui vocati sunt ad coenam nuptiarum agni. De coena hominis dicitur Luc. 14, cum facis prandium aut coenam, noli vocare amicos tuos aut fratres tuos etc.: quasi dicat: cum facis bona, noli quaerere amicitiam hominum vel favorem parentum, vel remunerationem temporalem, sed tantum divinam, quae melius remunerat. Deinde ponitur conclusio epistolae. Qui vicerit, sicut dictum est supra, dabo ei. Non alii, inquam, non reddam, non vendam, non mutuabo, sed dabo ei. Sedere in throno meo, id est dabo ei potestatem judicandi vicem in judicio. Juxta illud Matth. 19, vos qui secuti estis me sedebitis super sedes duodecim et cetera. Sicut ego vici mundum per charitatem, carnem per virginitatem, Diabolum per humilitatem, et sedi cum patre meo in throno ejus id est accepi a patre potestatem judicandi. Unde Joan. 5, pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit filio, ut omnes et cetera. Glossa dicit hic, quod haec de praelatis intelliguntur. Unde patet quod nulli debet dari et sedere in throno praelationis, nisi prius vicerit, et mundum contemnendo ipsum, et carnem subjiciendo ipsam, et Diabolo resistendo: et post hanc triplicem victoriam potest fieri praelatus. De primo Joan. 16: confidite quia ego vici mundum. 1 Joan. 2, scribo vobis adolescentes quia vicistis malignum. Et infra. Scribo vobis juvenes, quia fortes estis, et verbum domini in vobis manet, et vicistis malignum. De secunda dicitur 1 Cor. 9, castigo corpus meum et cetera. Nahum 3, intra in lutum et calca, et subigens tene laterem. De tertia Jac. 4, resistite Diabolo et fugiet a vobis. 1 Petr. 5, sobrii estote et vigilate, quia adversarius vester Diabolus et cetera. De hoc potest intelligi quod dicitur 2 Timoth. 2, non coronabitur (quis corona scilicet praelationis) nisi qui legitime certaverit. Sed heu. Hodie paucis datur corona praelationis, nisi victis a mundo per cupiditatem, a carne per voluptatem, a Diabolo per ambitionem. Sed vae illis, qui tales coronant, et qui taliter coronantur; cum solis victoribus debeatur corona. Psalm. similes fiant illis, id est simulacris, qui faciunt ea. Sap. 14, fit idolum maledictum, id est praelatus inutilis, et ipsemet qui fecit illud. Quia ille quidem operatus est, illud autem cum esset fragile, Deus cognominatus est. Qui habet aures audiat quid spiritus dicat Ecclesiis, ut supra expositum est: per hanc enim clausulam excitatur semper intentio auditorum.


age retro   age ultra




© 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264
CORPUS THOMISTICUM
Hugoni de Sancto Charo
Expositio super Apocalysim
authenticitate dubia
a capite IV ad caput VII

Thomas de Aquino in Coronatione Mariae a Fra Angelico depicta

Textum Parmae 1869 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit




age retro   age ultra






Caput 4

[89020] Hugo de Sancto Charo (?), Super Apocalypsim, cap. 4 Post haec vidi et cetera. Hucusque durat prima visio, quae fuit de correctione universalis Ecclesiae, secundum omne tempus et statum. Hic incipit secunda visio, quae est de revelatione mysteriorum. Et est satis competens ordo secretorum. Et dividitur haec visio in tres partes, secundum ea quae revelantur. Prima est de sedente in throno et ornatu ejus; et durat per totum istud capitulum. Secunda est de libro signato et signaculis ejus, et agno aperiente ipsum; et durat per totum quintum capitulum. Tertia est de consequentibus ad apertionem libri; et durat per sextum et septimum capitulum. Et distinguitur secunda visio in tres partes. Prima, qua videtur sedens in throno, pertinet ad contemplationem potentiae. Secunda, qua videntur consequentia ad apertionem libri et solutionem sigillorum ejus, pertinet ad statum universalis Ecclesiae. Dividitur autem istud capitulum in septem partes. In prima dicit Joannes se vidisse ostium caeli apertum, et audisse vocem invitantem ad ascensum caeli. Secunda pars est de ascensu. Joan. ibi, post haec. Tertia de iis, quae vidit Joannes, ibi, et ecce sedes. Quarta determinat qualis erat sedens et sedes, ibi, et qui sedebat. Quinta ostendit, quae et qualia circuibant sedem, ibi, et in circuitu. Sexta determinat, quae procedebant de throno, sive de sede, ibi, de throno. Septima agit de animalibus quatuor, quae erant in medio in circuitu sedis, ibi, et in medio sedis et cetera. Et notandum quod haec visio respicit universalem statum Ecclesiae a principio usque ad finem. Unde quaedam dicit de ultimis fidelibus et passionibus eorum. Quaedam de iis, quae passi sunt fideles ante Christi incarnationem: quae omnia valent ad exhortationem, et praemunitionem praesentium. Et ideo quia nemo idoneus est pati tribulationes, nisi correxerit maleacta, bene haec visio, quae est de exhortatione, sequitur primam, quae est de correctione. Sic ergo post haec non tempore sed ordine, vidi, id est revelationem seu visionem habui. Et ecce, admirationem et evidentiam notat, ostium apertum, supple erat in caelo. Nomine caeli intelligi potest Ecclesia militans, quia dicitur caelum propter sublimitatem vitae quam habet, propter claritatem scientiae qua fulget, propter stellarum id est fidelium varietates quas continet. Unde Matth. 13, simile est regnum caelorum sagenae missae in mari, et ex omni genere piscium congreganti et cetera. Hujus caeli ostium est Christus, unde Joan. 10, ego, sum ostium. Hoc ostium nulli clauditur, neminem venientem ad se repellit. Unde quicumque excluditur, vel non ingreditur, non ostii sed sui culpa est. Unde Joan. 5, omne quod dat mihi pater, ad me venit; et eum qui venit ad me, non ejiciam foras. Item nomine caeli potest intelligi Scriptura sacra: et dicitur caelum a celando, quia sub littera celatur multiplex intelligentia; et ejus ostium intelligitur Christus, quia per ipsum intelligentia solvitur Scripturarum. Unde Eccl. 5, omnis sapientia a domino Deo est. Vel certe ostium Scripturarum, est obscuritas figurarum, quae usque ad Christum clausae fuerunt, ita ut pauci intellexerint aliquid de Scripturis. Unde Psal. tenebrosa aqua in nubibus aeris, idest obscura Scriptura in lege et prophetis. Sed quando venit Christus, qui est lux vera, recessit obscuritas figurarum, et patuit ostium Scripturarum. Unde Proverb. 27, aperta sunt prata, et apparuerunt herbae virentes. Clavis qua apertum est ostium, est humilitas orationis. Isa. 1, si quis vestrum indiget sapientia et cetera. Eccl. 35, oratio humiliantis se penetrabit nubes, idest Scripturarum obscurationes. Matth. 18, nisi conversi fueritis et efficiamini sicut parvuli et cetera. Apoc. 3, ecce dedi coram te ostium apertum quod nemo potest claudere, quia modicam habes virtutem, idest humilitatem, quae modicam facit animam, inquantum ad sui reputationem. Et vox ista quam audivi, id est vetus testamentum quod praecedit novum, fuit tamquam tubae loquentis mecum, id est terribilis et obscura, et invitans ad praelium. Unde Isa. 40, clama, ne cesses, quasi tuba exalta vocem tuam. Dicens, ascende huc scilicet ad ostium. Totum enim vetus testamentum ad Christum transmittit, nec aliud loquitur nisi Christum. Unde Matth. 17, cum Petrus et Jacobus et Joannes primo vidissent cum Jesu Moysen et Eliam, statim sequitur: et levantes oculos neminem viderunt, nisi Jesum solum. Mich. 4, erit in novissimis diebus praeparatus mons domus domini in vertice montium, et fluent ad eum omnes gentes. Mons iste Christus est, domus domini Ecclesia; hoc est Joannem ad ostium ascendere, quod omnes gentes ad montem fluere. Dicitur ergo Joanni, et cum illo cuilibet fideli. Ascende huc. Non corporis motu, sed mentis intuitu. Et ostendam tibi, quae oportet fieri cito, id est in praesenti, quod comparatum aeternitati, brevissimum est. Vel sic: ascende huc scilicet ad sensum spiritualem. Quasi dicat: noli morari in superficie litterae. In quo arguit duritiam et pigritiam Judaeorum, qui adhuc ad radicem montis expectant cum asino, idest cum sensu stolido, ut dicitur Gen. 32. Et ostendam tibi, quae oportet fieri cito, scilicet ante finem mundi, qui cito erit. 1 Joan. 2, filioli mei, novissima hora est. Joel 1, a, a, a, quia prope est dies domini. Ter dicit a propter tria, quae fient. Tria erunt in judicio, quae timorem, et dolorem incutient. Primum erit vocatio ad judicium. De qua dicitur 1 Cor. 15: canet enim tuba et mortui et cetera. 1 Thess. 4. Ipse dominus in jussu et in voce Archangeli, et in tuba Dei descendet de caelo; et mortui, qui in Christo sunt et cetera. Et Hieronymus de hac voce dicit, sive bibam, sive comedam, sive aliud quid faciam, semper videtur auribus meis insonare illa tuba terribilis. O vos omnes qui jacetis in sepulchris, surgite et venite ad judicium salvatoris. Secundum erit improperatio reproborum, qui non fecerunt quod facere debuerunt. Unde Matth. 25, esurivi et cetera. Tertium sententiae erit promulgatio. De qua Matth. 25, ite maledicti et cetera. Item prima vox quam audivit Joannes fuit vox Angeli, qui ista nuntiabat ei, quae tubae comparabatur. Quia vocem angelicam seu inspirationem divinam, humana fragilitas vix ferre potest. De qua voce dicitur Act. 2, factum est repente de caelo sonus advenientis spiritus vehementis. Unde sensus est, et vox prima, idest vox angelica, seu inspiratio divina, quae dicitur prima respectu vocis corporeae, quae posterior est et tempore et dignitate et causalitate. Tamquam tubae, quia invitabat ad praelium, id est contra Diaboli tentamenta, contra mundi blandimenta, contra carnis oblectamenta, et ad convivium Christi, et ad festum caeli. Loquentis mecum, id est in me, scilicet intus in mente juxta illud Psalm. audiam quid loquatur in me dominus Deus. Sic differunt vox spiritualis, et vox corporalis. Quia spiritualis vox loquitur in homine, corporalis ad hominem. Spiritualis formatur intus in mente. Corporalis intus in aure, sive in aere. Vel mecum, id est non mihi dissentienti, sed mihi concordanti. Quia mens ejus loquenti rationabiliter consentiebat. Et ex hoc patet quod idem desiderabat, quod Angelus admonebat dicens, ascende huc, id est erige mentem, dilata visum, et quae oculis carnis non potes cernere, mentis intuitu contemplare. Et ostendam tibi, post ascensum, quae oportet fieri cito, scilicet tribulationes et persecutiones, et postea consolationem et remunerationes majores. 1 Petr. 2, praenuncians eas, quae in Christo sunt passiones, et posteriores glorias. Post haec statim, id est hoc audito, fui in spiritu, id est in spirituali contemplatione. Non enim intelligendum est quod spiritus ejus fuerit a corpore separatus; sed virtus divina sublevavit mentem ipsius ad contemplanda mysteria ista, ita quod nihil vidit vel audivit corporaliter; sed totus spiritualiter raptus in extasi, ita tamen ut scribere possit. Statim. Dicit contra pigros, qui semper procrastinant, quod eis praecipitur faciendum, voce corvorum dicentes cras. Sed vera obedientia statim parata invenitur. Unde Bernardus, verus obediens mandatum non procrastinat, sed statim parat auditui aures, linguam voci, pedes itineri, et manus operi, et se totum intus recolligit ut mandatum peragat imperantis. Gen. 18, festinavit Abraham ad Saram dixitque ei, accelera, tria sata similae commisce et cetera. Dicit ibi Origenes, accelerat Sara, currit Abraham, festinat puer, nullus piger in domo justi. Et ecce sedes et cetera. Sedes Christi est coetus praelatorum, et chorus Angelorum, in quibus ipse sedet et judicat; nec solum ii, sed omnes boni; sed ii maxime, per quos aliquos regit. Unde Psalm. regnabit dominus super gentes, Deus sedet super sedem sanctam suam. Isa. ultimo, caelum mihi sedes est et cetera. Sedens super sedem Christus est, qui praesidet Angelis et praelatis, et elevatur super omnem creaturam angelicam et humanam. Unde Isa. 6, vidi dominum sedentem super solium excelsum et elevatum. Determinans ergo Joannes, quae viderit, dicit, et ecce sedes, id est coetus praelatorum, et chorus Angelorum. Posita, id est ordinata, erat in caelo, id est in Ecclesia fide et miraculis coruscante, sicut caelum luminibus. Psal. dominus in caelo sedes ejus. Item paravit in judicio thronum suum. Et alibi. Sedisti super thronum, qui judicas justitiam. Et super sedem sedens Christus scilicet omnes dignitate excedens, et potestate regens. Joan. 3, qui de caelo venit super omnes est, supra primo. Christus inter candelabra dicitur ambulare; nunc vero super sedem sedere. Et tamen idem significatur hic per sedem, quod ibi per candelabra; scilicet coetus doctorum, seu praelatorum. Sed Christus ibi ambulat discutiens, et inquirens merita singulorum. Hic sedet judicans et reddens singulis secundum merita eorum. Ibi ambulat quaerens requiem, hic sedet inventa requie. Ibi ambulat in medio ut socius, hic sedet supra sedem ut dominus. Nota quod dicitur sedes posita: nam praelati per positionem statuuntur in Ecclesia; et ideo poni dicuntur, quia deponi possunt. Quicquid est ponibile, est deponibile secundum artem. Joan. 15, posui vos et cetera. Act. 20, attendite vobis et cetera. Deinde ostendit Joannes qualis est iste sedens, et qui sedebat similis erat aspectui lapidis jaspidis, et sardinis. Duplici lapidi assimilatur Christus, ad demonstrandum duplicem naturam in Christo, divinam scilicet, et humanam, ex quarum contemplatione est vita aeterna. Sicut dicitur Joan. 17, haec est vita aeterna, ut cognoscant te solum Deum, et quem misisti Jesum Christum. Divina natura in lapide jaspidis designatur, humana vero in lapide sardinis. Jaspis siquidem viridem habet colorem, viriditas autem inter omnes colores magis delectat et confortat visum: sic divinitatis species super omnia intelligibilia magis delectat et confortat intellectum. Sardix vero rubeum habet colorem, et Christi humanitas rubricata fuit sanguine passionis. Unde Isa. 63, quare ergo rubrum est vestimentum tuum? In hac ergo visione consistit totius hominis beatitudo. Ut sive intus ingrediatur homo, per intellectum ad conspiciendam divinitatem, sive foras egrediatur per sensum, ad videndam humanitatem, in suo salvatore pascua inveniat. Intus in aspectu divinitatis, foris in aspectu humanitatis. Unde Augustinus in libro de spiritu et anima: ideo totum assumpsit hominem Deus, ut totum in se beatificaret. Posita autem descriptione sedentis, describit sedem dicens, et iris erat in circuitu sedis, similis visioni smaragdinae. Smaragdus viridis est et rubeus, et significat divinitatem et humanitatem Christi: delectat et confortat visum, quia in ejus visione tota felicitas hominis consistit. Iris significat pacem: unde Genes. 9 dicitur, arcum meum ponam in nubibus et erit signum foederis inter me et terram. Unde iris proprie significat propitiationem Dei ad fideles per gratiam Baptismi qui signatur in iride per colorem ceruleum, sive per rubeum quo significatur virtus Baptismi per sanguinem. Et per haec duo ad nos transit protectio divinae propitiationis. Sequitur. Et in circuitu sedis sedilia vigintiquatuor et cetera. Hic describitur Ecclesia per sedem designata: et dicit: in circuitu sedis, idest ad protectionem Ecclesiae petita sunt sedilia, idest libri veteris ac novi testamenti, in quibus debet anima sedere et quiescere et pasci. Psalm. in loco pascuae ibi me collocavit. Et super thronos vigintiquatuor, idest super illa sedilia, scilicet in intelligentia spirituali sedent seniores, idest rectores et pastores aliorum, qui dicuntur vigintiquatuor propter dignitatem duodecim patriarcharum, et propter dignitatem duodecim apostolorum, licet longe major sit numerus doctorum utriusque testamenti. Dicuntur etiam seniores propter prudentiam. Job 12, in antiquis est sapientia. Dicuntur etiam sedentes propter justitiam, quia sic meditari debent et quiescere in Scriptura, ut seipsos districte judicent et etiam aliis justitiam exhibeant. Unde Gregorius, dignum est ut cum aliena corrigimus, prius nostra metiamur. Sequitur, circumamicti vestimentis albis, idest per temperantiam ceterasque virtutes sint undecumque vestiti indumentis temperantiae, misericordiae, fortitudinis et ceterarum virtutum. Et in capitibus eorum, idest in mentibus eorum, coronae aureae, idest signa victoriae ex virtute fortitudinis acquisitae. Et dicitur in capitibus; quia sicut caput est superior pars corporis, ita mens est dignior pars animae, quae regit vires inferiores. Dicuntur istae coronae aureae propter eorum pretiositatem; quia sicut aurum pretiosissimum est inter omnia metalla, ita pretiosissimum est vincere bella peccati. Sequitur. Et de throno procedebant fulgura et cetera. Hic agit de his quae procedebant a sede: quae sunt tria, scilicet fulgura, voces et tonitrua: unde dicit: et de throno, idest de Ecclesia, procedebant fulgura, scilicet miraculorum, quae terrent et illuminant. Psalm. fulgura corruscationes et conturbabis eos. Et voces, idest admonitiones de vitandis malis, augendis bonis et desiderandis praemiis. Cant. 2, vox tua dulcis et cetera. Et tonitrua, idest arguitiones et comminationes. Psalm. vox tonitrui tui in rota. Et septem lampades ardentes, idest septem dona spiritus sancti quae illuminant ad instar lampadis; quae dicuntur ardentes, quia per effectum accendunt. Unde judicum 7, legitur quod Gedeon lumine lampadarum adjutus fuit in nocte ut hostes vinceret. Hae lampades erant ante thronum, idest ante Ecclesiam, quia gratia donorum omnibus parata est, qui sunt sedes Dei. 1 Petr. 1, sperate in eam quae vobis offertur gratiam. Et in conspectu sedis, idest in evidentiam Ecclesiae, tamquam mare vitreum simile chrystallo. Mare triplex est effectus Baptismi; videlicet sinceritas a culpa, claritas innocentiae et firmitas contra vitia. De prima dicitur Act. 3, baptizetur unusquisque vestrum, in nomine domini nostri Jesu Christi in remissionem peccatorum et cetera. De secundo dicitur Sap. 1, clara est quae et cetera. De tertio dicitur in Psalm. in corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi. Per hoc mare etiam potest intelligi Scriptura quae habet triplicem praedictum effectum. Verbum enim domini mundat, clarificat et firmat. Hoc mare in conspectu sedis dicitur, quia frequenter meditandum est in Scriptura; et comparatur vitro; quia sicut vitrum ostendit rem, sed non plene, ita Scriptura ostendit Deum, sed non perfecte. Sequitur, et in medio sedis et cetera. Hic describit ea quae erant in medio sedis, idest Ecclesiae erant quatuor animalia, idest quatuor Evangelistae qui sunt in medio et in circuitu Ecclesiae ad disponendum et regendum et ad protegendum, quia per doctrinam scriptam ab apostolis disponitur, regitur et protegitur Ecclesia. Regitur enim ut recte vivat, disponitur ut bene sit ordinata, protegitur ne succumbat. De istis quatuor animalibus legitur Ezechielis 1, et dicuntur esse plena oculis, idest caelesti cognitione et salubri consideratione, ante, quantum ad bona tenenda, et retro, quantum ad vitia contemnenda. Philipp. 3, quae quidem retro sunt et cetera. Et animal primum simile leoni: quasi dicat: primum animal habebat figuram leonis et per illud intelligitur Marcus, quia in ejus Evangelio apparuit fortitudo Christi clarius quam in ceteris. Per vitulum intelligitur Lucas, qui Christi sacerdotium descripsit: per hominem vero Matthaeus intelligitur qui nascentem dominum plenissime describit: per aquilam vero Joannes qui de divinitate Christus altius ceteris locutus est. Per haec animalia, item praedicatores designari possunt qui quatuor praedicare debent: scilicet credenda, agenda, vitanda et desideranda. Quilibet praedicator igitur debet esse leo per fortitudinem, vitulus per mortificationem, homo per discretionem, aquila per contemplationem. De primo dicitur Proverb. 30, leo fortissimus bestiarum et cetera. De secundo legitur 1 Corinth. 9, castigo corpus meum et in servitutem redigo. De tertio dicitur Proverb. 4, oculi tui recte et cetera. De quarto Job 38, aquila de longe contemplatur escam et cetera. Et quatuor animalia et cetera. Quilibet enim Evangelista sex dotes spirituales habuit in sex alis designatas, quibus et se ipsos et alios provehant ad sublimia. Hae alae sunt, fides certa, operatio perfecta, intelligentia Scripturarum, zelus animarum, caritas ad Deum, et desiderium supernorum. Et quia vigilantia maxime necessaria est, ideo multa dicit de oculorum multiplicitate; ideo subjungitur, et in circuitu, quod intelligitur quo ad exemplum exterioris conversationis, respectu proximi. Et intus, quo ad munditiam internae conscientiae. De primo dicitur Malach. 2, vos autem recessistis et cetera. De secundo vero legitur in Psalmis, omnis gloria ejus ab intus. Haec animalia describuntur esse plena oculis propter vigilantiam magnam. Unde Gregorius super hunc locum dicit: quisquis exteriora sua honeste disponit, sed interiora negligit, in circuitu oculos habet sed intus non habet. At sancti viri exteriora sua circumspiciunt, ut sint bonorum exemplo. Matth. 5, sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona et glorificent patrem vestrum qui in caelis est. Et interiora sua vigilanter attendunt dum se interni judicis oculis irreprehensibiles parant, quia omnia nuda et aperta sunt oculis Dei. Praedicatores item, qui, ut dictum est, per quatuor intelliguntur animalia, sex alas habere debent: scilicet legem naturae, legem Moysi, prophetarum doctrinam, Evangelium, documenta apostolorum et eruditiones sanctorum: et ex his fundamentum medicationis a quolibet praedicatore sumi debet. Quilibet item fidelis habere sex alas debet: quae sunt fides, operatio, injuriarum remissio, bonorum largitio, abstinentia et labor. Fides et operatio respiciunt Deum, injuriarum remissio et bonorum largitio considerantur quo ad proximum, abstinentia et labor diriguntur ad se ipsum. Et requiem non habebant, quantum ad vocem laudantium, quia laus eorum continua erat. Die ac nocte, idest in prosperis et adversis non cessabant laudare Deum. Unde sancti, sive tribulentur, sive prosperis afficiantur, semper Deum laudant et ipsi gratias agunt. Job 1, si bona suscepimus de manu domini, mala autem quare non sustineamus? Dominus dedit, dominus abstulit: sit nomen domini benedictum. Psalm. in lege ejus meditabitur die ac nocte. Et apostolus Paulus dixit, petendam esse salutem per arma justitiae a dextris et a sinistris, per infamiam et bonam famam. Quidam tantum laudant Deum in prosperis. Zach. 11, benedictus dominus divites facti sumus et cetera. Psalm. confitebitur tibi cum benefeceris ei. Quidam vero laudant Deum in adversis tantum. Psalm. clamaverunt ad dominum cum tribularentur et cetera. At sancti viri omni tempore Deum laudant, juxta illud Psalm. benedicam dominum in omni tempore, semper laus ejus in ore meo. Vel die ac nocte, idest continue. Et dicebant: sanctus, sanctus, sanctus. Hic apostolus ostendit formam laudis: et tangit multiplicem laudem. Sed in repetitione trina ostenditur Trinitas personarum et unitas essentiae, ibi: dominus, et in dominando aeternitas, ibi; qui erat, et in essendo immutabilitas, ibi: et qui venturus est, ergo sanctus, sanctus, sanctus, ter dicitur propter Trinitatem personarum; et dicitur sanctus ut invitet nos ad vitae sanctitatem, juxta illud, sancti estote quia ego sanctus sum. Et Paulus: elegit nos in ipso ante mundi constitutionem ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus et cetera. Haec enim sanctitas est tantae virtutis, ut vigilare sine ea nihil sit acceptum Deo qui dicitur omnis sanctitatis principium. Haec fides de Deo uno et trino non solum est novorum fidelium, sed etiam antiquorum hominum, qui quodam lumine illustrati, licet a longe, cognoverunt Deum sub unitate essentiae et personarum Trinitate. Per haec animalia, possunt intelligi praedicatores qui fuerunt in utroque testamento. Hi namque praesident subditis in duobus; scilicet in praedicando et vigilando; hoc enim est praedicatorum officium. Euntes (inquit dominus) in universum mundum, praedicate Evangelium; et Paulus tantum se (inquit) missum ad evangelizandum et non baptizandum. Debent etiam vigilare per pastorale officium, quia pastoris est super gregem suum vigilias facere. Pastores (inquit Lucas) erant in regione eadem vigilantes et custodientes vigilias noctis et cetera. Divus Gregorius loquens de fide novorum ac veterum patrum inquit: una fuit fides veterum et novorum patrum, et omnipotentem Deum trinum crediderunt. Ecce namque Joannes in sua revelatione dicit, quod animalia quatuor in caelo clamabant, sanctus, sanctus, sanctus, dominus Deus omnipotens. In domino enim notatur unitas essentiae dum dicitur dominus et non domini sive dii. Dicitur etiam dominus quasi dominans, omnibus enim dominatur. Esther 12, dominus omnium tu es. In Deo item notatur naturae unitas, juxta illud, Psalm. vacate et videte quoniam ego sum Deus. Hoc enim nomen excelsum est, amabile, reverendum et magnificandum. Unde infra 15, magna et mirabilia tua, domine Deus omnipotens: quis non timebit te et magnificabit nomen tuum? Omnipotens. Hic ostenditur infinita potentia Dei quae nisi esset una non esset infinita. Licet autem divinitas prius consideranda esset, praemittitur tamen dominatio divinitati, quia per notitiam universalis dominationis, devenimus in cognitionem omnipotentiae ac divinitatis. Praeterea adduntur haec nomina, dominus et omnipotens, ad manifestandam virtutem nominis Dei, qui erat: quasi dicat: mundus non erat et iste dominus erat. Unde Joan. 1, in principio erat verbum, et verbum erat apud Deum et cetera. Et in libro Sap. dicitur, quando legem ponebat aquis, quando circumdabat mari terminum suum, quando appendebat fundamenta terrae, quando certa lege et gyro vallabat abyssos, quando aethera firmabat sursum, cum eo eram cuncta componens et cetera. Augustinus: in principio, idest in verbo, creavit Deus caelum et terram. Psalm. ex utero ante Luciferum genui te. Unde notatur esse sine principio, 2 Machab. 1, domine Deus omnium creator omnipotens et aeternus et qui es immutabiliter et cetera. Vel, qui erat, singularis per omnia in esse divino, respectu cujus, omnia quasi non sunt, et qui venturus est: quasi dicat: tota Trinitas veniet ad judicandum, licet solus filius visibiliter et corporaliter appareat. Quamvis autem Deus ubique sit et nullibi venire possit de novo, venire tamen secundum locum est proprium Christo, et secundum effectum justitiae venire est proprium Trinitatis quae per effectum justitiae manifestatur. Et venturus est omnino, etsi plurimi fuerint, qui hoc non crediderint, dicentes hoc esse impossibile, cum Deus ab initio omnia creaverit ut perpetuo durent, et temporum vicissitudo nunquam sit terminanda, et quod est futurum sit, et quod futurum est, jam sit pluries factum. Contra istos loquuntur prophetae, loquuntur apostoli, loquitur etiam ipse Christus qui etsi diem sui adventus non manifestaverit, tamen se venturum praedicit. Huc respicit virginum fatuarum parabola, huc ficulneae et arborum similitudo, in quibus nos vigilantes et praeparatos esse studeamus docet. Unde inquit: media nocte clamor factus est, ecce sponsus venit. Et alibi, videte ficulneam et omnes arbores cum producunt jam ex se fructum et cetera. Conemur igitur vigilare et inveniri parati, ne repentinus super nos veniat interitus, quia dies domini, sicut fur ita in nocte veniet. De his qui diem adventus domini negaverunt loquitur Petrus, 2 Petr. 3, venient in novissimis diebus in deceptionem illusores juxta proprias concupiscentias ambulantes et dicentes, ubi est promissio aut adventus ejus? Ex quo igitur patres dormierunt, omnia perseverant ab initio creaturae. Et cum darent, idest attribuerent et danda esse profiterentur et praedicarent illa quatuor Evangelistae et universi praedicatores, gloriam, fidei suae, et honorem, operationis bonae, et benedictionem, remunerationis futurae. Item gloriam pro resurrectione, honorem pro ascensione. Benedictionem pro sancti spiritus missione. Item gloriam conscientiae, honorem vitae, benedictionem doctrinae. Haec enim omnia attribuenda sunt Deo a quo est omne bonum. Jacob. 1, omne datum optimum et cetera. Item gloriam patri pro creatione. Honorem filio pro recreatione. Benedictionem spiritui sancto pro promissa glorificatione. Rom. 11, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia, ipsi gloria, sedenti super thronum, idest Christo judici. Joan. 5, pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit filio, ut omnes honorificent filium, sicut honorificant patrem. Viventi in saecula saeculorum, idest aeternaliter, licet mortuus fuerit temporaliter. Supra 1, fui mortuus et ecce sum vivens in saecula saeculorum. Procidebant quatuor animalia, idest universi praedicatores dicerent et ostenderent solum Christum glorificandum, honorandum et benedicendum, qui solus dat sanctis suis gloriam et honorem et benedictionem. Tunc procidebant, idest humiliabant se, viginti quatuor seniores, idest universi novi et veteris testamenti fideles, ante sedentem in throno, se in ejus reputatione nil reputantes: nil sibi, sed ei totum attribuentes. Quasi dicat illud Isa. 26, omnia opera nostra operatus es in nobis domine. Ideo dicit Psalm. non nobis, domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam. Item in fine Psalmorum cum dicitur, gloria patri, inclinant religiosi, quasi dicam ipso facto cum multitudine Angelorum, Luc. 2, gloria in altissimis Deo et cetera. Et adorabant viventem in saecula saeculorum, idest divinum honorem ei exhibebant, licet esset homo, juxta illud Psalm. venite adoremus dominum et procidamus ante Deum. Et mittebant coronas suas ante thronum, idest Christo judici victorias suas ascribebant: idest cum tentationes et tribulationes et peccata et ceteros hostes vicerant, non sibi sed Christo attribuebant, dicentes, ore non corde credentes, dignus es, dignitate, congruitate et condignitate, domine, mala puniens, Deus, bona faciens, noster, te et tua tribuens, accipere, ab omnibus creaturis, gloriam, laudem cordis et honorem, laudem oris, et virtutem, laudem operis: quasi dicat: laudandus, glorificandus, et honorandus es, ore, corde, opere. Et subdit causam. Quia tu creasti omnia: et ideo sunt ad te referenda. Ad locum unde exeunt flumina, revertuntur, ut iterum fluant, Eccl. 1. Judith. 9, Deus totius creaturae tu es. Et ne crederet aliquis, quod subito et ex improviso creasset omnia Deus, ideo subditur et propter idest juxta voluntatem tuam, erant in arte, id est in sapientia Dei, sicut arca vel domus ante est in mente artificis quam fiat actu. Joan. 1, quod factum est in ipso vita erat. Et creata sunt, id est existentia, quae tamen prius erant in Dei sapientia.


Caput 5

[89021] Hugo de Sancto Charo (?), Super Apocalypsim, cap. 5 Et vidi in dextera et cetera. Haec est secunda pars hujus secundae visionis, quae continet hoc totum quintum capitulum, in qua ostenditur Joanni sacramentum redemptionis humanae: et dividitur hoc capitulum in octo partes. In prima ostenditur Joanni dispositio divina de redemptione generis humani. In secunda ponitur desiderium antiquorum, de impletione illius dispositionis. Infra, et vidi Angelum. In tertia ostenditur afflictio antiquorum de dilatione, et ego flebam. In quarta ponitur consolatio flentium, ibi, et unus de senioribus. In quinta ponitur adimpletio praedictae dispositionis. Et vidi, et ecce in medio. In sexta ostenditur quod sancti reddunt Deo de apertione libri idest pro adimpletione dispositionis, ibi, et cum aperuisset. In septima ponitur congratulatio Angelorum de redemptione et liberatione hominum, ibi, et audivi. In octava ponitur consensus sanctorum in congratulationem Angelorum, ibi, et quatuor animalia. Dicit ergo, et vidi. Copulativa conjunctio ostendit, quod hoc quod dicitur in hoc capitulo, non est alia visio a praecedenti, sed illi sicut pars toti conjungitur. Sed in praecedenti capitulo, quod incipit, post haec vidi, propter dictionem ordinariam ostenditur quod visio illa erat alia a praecedenti. Ideo dicit: et vidi, cum aliis, quae dicta sunt in quarto capitulo. In dextera sedentis super thronum, idest Christi, qui constitutus est a Deo patre judex vivorum et mortuorum, librum, idest Scripturam sacram, scriptum intus et foris: intus, quo ad vetus testamentum, in quo erat abscondita sub figuris redemptio nostra. Foris, quo ad novum testamentum, ubi est manifesta redemptio nostra. Item, scriptum intus, per sensum mysticum. Et foras, per sensum historicum. Item, scriptum intus, ad perfectorum exercitium. Et foris, ad minorum documentum. Item, scriptum intus, ut secreta sapientiae indignis claudantur. Foris, ut dignis occasio exercendi in studio detur, et sic meritum augeatur. Item, scriptum intus, ne manifesta veritas contemnatur, et foris, ne ignota penitus dimittatur. Item, scriptum intus, quo ad mysterium divinitatis, et foris, quo ad mysteria humanitatis. Et debet iste liber esse in dextera, non in sinistra; quia promittit aeterna, non temporalia: et quia ducit ad dextram, ubi agni collocandi dicuntur. Matth. 25, venite benedicti patris mei. Signatum sigillis septem, idest multis obscuritatibus clausum. Psal. tenebrosa aqua in nubibus aeris, id est obscura intelligentia in Scripturis. Isa. 29, erit vobis visio omnium sicut verba libri signati, quem cum dederint scienti litteras dicent ei, lege istum, et respondebit, non possum, signatus est enim. Item, liber iste est Christus, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi, ut dicitur Col. 1. Cujus signacula, sunt septem sacramenta nostrae redemptionis in lege figurata et a prophetis praedicta. Primum est conceptio sive incarnatio, quae fuit figurata in conceptione Isaac, Gen. 22, et approbata. Isa. 9, parvulus natus est nobis et filius datus est nobis. Et de utroque istorum duorum dicitur Isa. 7, ecce virgo concipiet et pariet filium. Utrumque etiam figuratum fuit Num. 16, in virga Aaron, quae una nocte floruit et fronduit, et fructum fecit. Tertium est passio, quae fuit figurata in morte Abel, Gen. 4. Et de immolatione vitulae rufae, Numer. 19, et agni, Exod. 2, et prophetata Isa. 53, tamquam ovis ad occisionem ducetur. Jerem. 11, ego quasi agnus mansuetus, qui portatur ad victimam. Quartum est descensus ad Inferos, qui fuit figuratus in Samsone, qui tulit portas Gazae, Judic. 16, et approbatus, Zach. 9, tu autem in sanguine testamenti tui, emisisti vinctos de lacu, in quo non erat aqua. Quintum est resurrectio, quae fuit figurata in suscitatione filii mulieris Saraptenae, 3 Reg. 16, et prophetata Oseae 6, vivificabit nos post duos dies: et tertia die suscitabit nos. Sextum est ascensio, quae fuit figurata in translatione Enoch, Gen. 5. Et in raptu Eliae, 4 Reg. 2. Et prophetata, Isa. 63, quis est iste, qui venit de Edom? Et Psal. ascendit Deus in jubilo. Septimum est adventus ejus ad judicium, qui fuit figuratus in arcu caeli, post diluvium, et per calorem igneum, Gen. 9, et prophetatus Isa. 3, dominus ad judicium veniet cum senibus populi sui. His sigillis clausus et signatus fuit liber, donec ipsemet aperuit ea, ut postea dicetur: liber iste scriptus fuit intus et foris. Intus, sapientia increata. Foris, sapientia creata, quae scivit omnia, sicut alia. Item, scriptus intus, in anima litteris virtutum, et foris, in corpore, vulneribus lateris, et pedum, et manuum. Psal. foderunt manus meas et pedes meos et cetera. Item, scriptus intus in anima septem donis spiritus sancti. Isa. 11, requievit super eum spiritus domini, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis: et replevit eum spiritus timoris domini. Et foris, in corpore, septem infirmitatibus. Isa. 4, in die illa apprehendent septem mulieres virum unum. Septem mulieres, id est universae infirmitates humanae praeter ignorantiam et peccatum. De quibus Job, in septimo tribulationis liberavit te dominus: et in septimo non tanget te malum. Item Scriptura interior potest dici scientia universorum. Scriptura vero exterior septem verba, quae protulit in cruce, quibus nos docuit septem bona. Liber iste, est divina dispositio. Intus, idest in veteri testamento, obscure, sub littera clausus, et paucis admodum revelatus. Et foris, novo testamento ubi manifestata est et adimpleta dispositio ejus. Unde Judaeis dictum est, Exod. 12, ad vesperum immolabitis agnum; idest ultima aetate, reparatione generis humani, sciatis futura per Christi passionem. Septem signacula libri sunt figurativa facta patriarcharum et aenigmata dicta prophetica, sub quibus divina dispositio de reparatione hominum clausa latebat. Ab aeterno hic liber scriptus fuit, quia ab aeterno fuit ostensus vel sigillatus liber: sed quando coeperunt esse figurae et prophetiae, tunc coepit liber ostendi et sigillari. Sigillum vero libro appositum, etsi librum claudit ne videatur, tamen significat, quod aliquod secretum in eo latet quod nondum videtur. Isa. 24, clamat, secretum meum mihi, quando fuit Adae de terra virgine plasmatio: quando ejus dormitio; quando mulieris de costa dormientis formatio, quando Abel occisio, quando diluvii inundatio, quando Abrahae circumcisio, quando rubi visio, quando virgae floritio, quando agni immolatio, quando serpentis elevatio: et multa signacula hujus libri fuerunt, quae omnia per Christum aperta fuerunt. Unde 1 Corinth. 10, omnia contingebant illis in figura, Eccl. 24. Haec omnia liber vitae. Item liber iste potest dici corpus Christi in sacramento altaris, scriptum, intus consolationibus et suavitatibus plenus, et foris, speciebus visibilibus tectus, et signatus sigillis septem, id est mirabilibus, quae sunt ibi. Primum est, quod fit de pane non mutato, manens idem, quod prius: sicut cognitio mea, mediante voce fit tua, manens in ea. Secundum est, quod tanta magnitudo, sub tam parva specie tota latet, sicut in pupilla oculi totus mons recipitur. Tertium est, quod tantum corpus per os hominis intrat, non diminutum, eadem potentia, qua clauso utero intravit et exivit de beatissima virgine et de sepulchro, ut vere possit dici, sic potuit clauso Christus prodire sepulcro. Quartum est quod comeditur non consumptum, vel divisum: sicut viror herbae ab oculo videntis comeditur, nec tamen minuitur vel dividitur; ut iterum possit dici, sic editur Jesus: manet integer tamen esus. Quintum est quod ab immundis tangitur et sumitur, nec tamen polluitur; sicut radius solis lutum tangit, sine contaminatione sui. Sextum est, quod a pluribus sumitur, et in pluribus locis conficitur: nec tamen augetur vel minuitur: sicut ignis candelae non minuitur, etsi multae candelae inde accendantur. Septimum est, quod ibi quantitas sine quanto et dulcedo sine dulci, et multa hujusmodi, quae non est reperire aliquatenus in natura. Ideo dicitur Isa. 29, erit vobis visio omnium, sicut verba signati libri, quem cum dederint sitienti litteras, dicent ei, lege istum, et respondebit, non possum, signatus est enim: eo quod nullus mortalis est, qui possit hunc ad aliquid explicare. Item liber iste potest dici Ecclesia. Scriptus intus, divinis consolationibus, et foris mundanis tribulationibus. Septem sigilla sunt septem virtutes, sub quibus latent septem beatitudines. Primum sigillum est paupertas, sub quo latet regni adeptio. Secundum mansuetudo, sub quo latet terrae possessio. Tertium est luctus, sub quo latet consolatio. Quartum sitis et esuries, sub quo latet saturitas. Quintum est misericordia, sub quo latet non miseria, sed misericordia. Sextum est munditia, sub quo latet visio divina. Septimum est pacificatio, sub quo latet divina filiatio. Haec sigilla clausa fuerunt quousque dominus ipse aperiens os suum dixit, beati pauperes et cetera. Matth. 5. Sequitur. Et vidi Angelum fortem. Secunda pars est, in qua ostenditur desiderium antiquorum de impletione divinae dispositionis super reparatione generis humani, quae in libro signata erat. Unde Glossa, sancti patres intellexerunt aliquando a Deo dispositam reparationem hominum, et quod fieret exoptabant: sed quomodo fieret, ignorabant. Dicit ergo, et vidi, id est mente intellexi, Angelum, id est patres veteres qui dicuntur Angeli, propter vitae puritatem. Et dicuntur singulariter Angelus propter concordiae et fidei unitatem. Fortem, propter expectationis longanimitatem, et tribulationum tolerantiam. Praedicantem, id est inquirentem, et aliis nuntiantem: unde 1 Petr. 1, de qua salute exquisierunt atque scrutati sunt prophetae, qui de futura in vobis gratia prophetaverunt, scrutantes in quod vel quale tempus significaret in eis spiritus Christi. Voce magna, id est desiderio, et studio magno. Luc. 10, beati oculi qui vident et cetera. Dico enim vobis quod multi prophetae et reges voluerunt videre quae vos videtis, et non viderunt, et audire quae vos auditis et cetera. Haec autem desiderabant antiqui propter multa. Primo ut Deo reconciliarentur. Job 9, non est qui utramque valeat arguere, et ponere manum suam in ambobus. Ibi Glossa, Christo in ambobus manum posuit, quia homini operandi exemplum praebuit: ideo in se opera quibus placaretur ostendit, quod nullus alius unquam facere potuit. Secundo ut Dei familiaritatem quam amiserant assequerentur. Cant. 8, quis mihi det te fratrem meum sugentem ubera matris, ut inveniam te foris, et deosculer te, et jam me nemo despiciet? Unde Bernardus, jam promissiones et visiones non recipio, figuras et aenigmata nolo, ipsas quoque angelicas species fastidio, omnes quippe superat specie et pulchritudine Jesus meus. Tertio ut legis austeritas et onus mitigaretur. Act. 15, hoc est onus, quod neque nos, neque patres nostri portare potuimus. Isa. 11, computrescet jugum a facie olei. Quarto ut Scripturae clausae prius aperirentur. Job 38, numquid post ortum suum praecepisti diluculo, et ostendisti aurorae locum suum? Est Scriptura quae post ortum Christi fuit aperta. Quinto ut captivi de Limbo liberarentur, ubi multi erant. Job 17, in profundissimum Inferni descendet anima mea. Sed Christus liberavit. Zac. 9, tu vero in sanguine testamenti et cetera. Sexto ut ab eo opprobrium Diaboli tolleretur. Psalm. aufer a me opprobrium et contemptum. Psalm. usquequo exaltabis me super me? Septimo ut natura humana exaltaretur. Psalm. tenuisti manum dexteram meam, et in voluntate tua deduxisti me, et cum gloria suscepisti me. Cant. osculetur me osculo oris sui. Et his desideriis vehementia antiquorum exprimitur per septem antiphonas, quae cantantur in adventu, ante natale. De quo dicit Bernardus. Desiderium patrum suspirantium in carne praesentiam Christi frequenter cogitans, compungor et confundor in me ipso, et vix contineo lacrimas. Cui namque tantum nostrum gaudium luxerat his, gratiae exhibitio, quantum antiquis intulit sola promissio? Quis est dignus aperire librum? Sic Christus patris dispositionem, suam et apostolorum impleta dispositione manifestavit, quod est solvere signacula libri. Unde Act. 1, coepit Jesus facere, et docere. Et nemo potest, id est nullus, neque in caelo, ut Angelus, neque in terra, ut homo purus. Neque subtus terram, id est spiritus jam corpore exutus. Aperire librum, id est Dei dispositionem: impossibile, hoc est redimere genus humanum. Quicquid enim habet boni quaelibet creatura, totum Deo debet. Unde alias: et ubi unigenitus Dei filius moreretur, genus humanum non redimeretur, et non redemptum periret. Neque respicere illum, id est perfecte intelligere librum, vel libri apertionem, id est modum nostrae redemptionis. Nam si antiquorum aliqui cognoverunt futuram incarnationem et passionem et cetera praeludia nostrae redemptionis, tamen modum plene nunquam scire potuerunt. Unde et beata virgo de modo dubitans, dixit Angelo, Luc. 1, quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco? Joannes etiam Baptista dicit, Joan. 1, ipse est qui post me venturus est, qui ante me factus est, cujus non sum dignus, ut solvam ejus corrigiam calciamenti: quasi dicat: non sufficio sensu capere vel verbis explicare unionem naturarum in Christo. Isa. 53, generationem ejus quis enarrabit? Et de humana generatione Christi non solum de divina intelligitur, ut innuit Glossa. Et ego flebam multum. Sed quare flebat Joannes? Quia aut intelligebat, aut non. Si non, ergo non debuit flere, quia nesciebat qui erat in libro. Si intelligebat, ergo non debuit flere, sed potius gaudere, quia sciebat jam esse impletum. Solutio est in Glossa, quod hoc dicit Joan. in persona antiquorum, non in sua, qui flebant, et dolebant propter dilationem. Nam sicut dicitur Prov. 22, spes quae differtur affligit animam. Unde hic incipit tertia pars in qua ostenditur afflictio antiquorum, propter dilationem redemptionis, quam expectabant. Dicit ergo Joannes in persona antiquorum, et ego flebam multum, quia nemo dignus inventus est aperire librum, idest redimere genus humanum. Quia omnes inquinati erant, ut dicit Glossa Job 13, secundum aliam litteram, nemo mundus a sordibus, etiam infans cujus vita unius diei est super terram. Ephes. 2, eramus natura filii irae. Nec videre illum, id est perfecte intelligere: ut dictum est. Sed adhuc quare non dicit Joannes, quod Angelus fortis praedicans voce magna flebat, cum gerat typum antiquorum? Respondeo. Ad innuendum, quod una est Ecclesia ex patribus veteris et novi testamenti. Cant. 6, una est columba mea. Et unus de senioribus. Haec est quarta pars, in qua ponitur consolatio. Unde dicit, et unus de senioribus dixit mihi, id est coetus prophetarum, qui dicuntur unus propter fidei et rei prophetatae unitatem. Unum enim et uno spiritu prophetabant. Unde Job 38, numquid conjungere poteris nutantes stellas Plejadas? Id est, numquid prophetas in unum concordare, ut scilicet unum sentiant, et unum praedicent. Et nota, quod non dicit, ne fleas, quia naturale est hominibus de dilatione rei desideratae dolere, et quanto desiderium majus est, tanto est de dilatione dolor. Unde non prohibentur flere patres, sed fletum continuare: unde sensus est. Ne fleveris, id est fletum continuaveris, sed intercipe continuationem. Ecce, id est in proximo, vicit, id est vincet: praeteritum est pro futuro prophetica certitudine posuit. Quia cum futurum erat in re existenti, viderunt prophetae jam factum in Dei sapientia. Sicut 1 Reg. 2, arcus fortium superatus est, et infirmi accincti sunt robore. Leo, id est Christus, qui fuit leo in nativitate. Leo siquidem cauda sua, vestigia delet, ne comprehendatur. Sic Christus cauda humanitatis, vestigia divinitatis abscondit, ne Diabolus eum inveniret. Unde Isaiae 45, vere tu es Deus absconditus. Isa. 11, leo quasi bos, paleas comedet. Item, leo fuit in praedicatione, quia audacter sine humano timore, arguebat majores. Matth. 23, vae vobis Scribae et Pharisaei. Oseae 11, quasi leo rugiet, quia ipse rugiet et formidabunt filii maris. Item leo fuit in passione: quia tunc proprie Diabolum vicit et praedam de manu ejus tulit. Num. 23, ecce populus, ut leaena consurget et quasi leo erigetur. Non accubabit donec devoret praedam. Gen. 49, catulus leonis Judas; ad praedam ascendisti fili mi, requiescens accubuisti ut leo. Deuteronom. 33. Dan catulus leonis flens largiter ex Basan. Dan, interpretatur judicium, Basan, confusio: et in passione flevit dominus largiter, quia peccatores adjudicati sunt confusioni. Item leo fuit in resurrectione, quia motus, tertia die, virtute patris quasi vocis ejus suscitatus fuit. Num. 34, accubans dormivit ut leo, et sicut leaena quam suscitare nullus audebit. Isa. 31, quomodo si rugiat leo et catulus leonis supra praedam suam, occurrit ei multitudo pastorum, a voce eorum non formidabit. Hoc fuit post resurrectionem et sancti spiritus missionem: quia ita fortes fecit apostolos, ut multitudinem Pharisaeorum et Scribarum, aliquo modo non timerent. Item leo erit in judicio, quando emittet rugitum terribilem. Amos 3, leo rugiet, quis non timebit? Item leo dormit apertis oculis, et Christus vivente divinitate expiravit. Et nota quod dicit, ecce, quod est adverbium demonstrandi. Quia visibile erit ille qui vincet. Isa. 25, dicetur in illa die, ecce dominus noster iste: expectavimus eum et salvabit nos. Luc. 1, ecce virgo concipiet et pariet filium: quasi dicat: visibilem pariet de tribu Juda procedens invulneratus. Micheas 5, et tu Bethlehem Ephraim parvulus es in millibus Juda, ex te mihi egredietur, qui sit dominator in Israel, Matth. 2 dicitur: et tu Bethlehem terra Juda, nequaquam minima es in principibus Juda: ex te enim exiet dux, qui regat populum meum Israel. Et per hoc excluditur error illorum, qui dicunt quod Christus non assumpsit carnem de virgine, sed de aethere fecit sibi corpus et transfudit se in uterum virginis. Unde dicunt quod Christus natus est de virgine, sed non factus de virgine. Contra quos dicit apostolus, Galat. 4, ubi venit plenitudo temporis misit Deus filium suum natum de muliere, factum sub lege et cetera. Radix David, idest procedens a David, vel fundamentum David: immo utrumque: procedens a David quo ad humanitatem. Isa. 11, egredietur virga de radice Jesse: et fundamentum David, quo ad divinitatem quae est radix et principium omnium. Joan. 1, omnia per ipsum facta sunt. Rom. 11, ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia, aperire librum et solvere septem signacula ejus: quasi dicat: in hoc quod vicit librum aperuit, idest divinam dispositionem implevit, hoc est genus humanum redemit et septem signacula solvit: occulta prius mysteria declaravit. Et vidi et ecce in medio throni et cetera. Quinta pars est in qua ostenditur impletio dispositionis. Et bene continuatur haec pars praecedenti. Ibi enim ponitur consolatio flentium ex promissione, et hic impletio promissionis. Unde dicit: et vidi, sicut unus de senioribus dixerat mihi. Et exequitur Joannes quomodo vicit leo, et ecce in medio throni, idest in medio praelatorum, per quatuor mundi climata currentium, et in medio seniorum, idest in medio doctorum. In antiquis enim est sapientia et in multo tempore prudentia. Job 12, agnum, idest Christum humilem et mansuetum, stantem, idest certantes adjuvantem: unde Act. 7, Stephanus inter lapides vidit Jesum stantem exemplum omnibus dantem. Matth. 20, ego sum in medio vestrum tamquam qui ministrat. Joan. 13, exemplum dedi vobis et cetera. Item in medio omnium stat Christus, quia pro omnibus mortuus est. 2 Corinth. 5, Christus pro omnibus mortuus est. De hoc agno praedixerat Isa. 16, emitte agnum domine dominatorem terrae, de petra deserti, idest beata virgine, ad montem filiae Sion, idest in Ecclesiam. Vel de gentilitate ad Judaeam. Sed quid est quod supra eodem vidit Joannes dominum sedentem super thronum, et nunc videt stantem, et tamen eadem est visio? Supra etiam capitulo primo vidit Joannes dominum ambulantem. Significat quod dominus excitat suos et disquirit merita singulorum. Item quod vidit stantem, significat quod judicat merita singulorum. Item ambulat Jesus, ut socius. Psalm. si ambulavero in medio umbrae mortis, non timebo mala, quoniam tu mecum es. Sedet, ut dominus. Psalm. dixit dominus domino meo, sede a dextris meis. Stat ut Deus. Matth. 20, stetit Jesus et vocavit eum ad se. Ibi dicit Glossa, stat ut Deus, compatitur ut homo. Item quid juverit sibi hoc quod supra unus de senioribus in consolatione Joannis flentis vocavit Jesum leonem, et nunc Joannes in exhibitione vidit eum agnum? Solutio. In hoc notatur duplex natura Christi. In leone significatur fortitudo divinitatis, per quam vicit mundum. In agno significatur mansuetudo humanitatis, in qua fuit occisus. Jerem. 11, ego quasi agnus mansuetus qui portatur ad victimam. Item leo est dominus malos puniendo. Agnus bonos redimendo. Item leo fuit in promissione, ut infirmos roboraret. Agnus in exhibitione ne mens provida formidaret. Item fuit leo resurgendo, agnus moriendo. Et praeponitur leo, ut spes resurrectionis confortet et erigat timorem passionis. Tamquam occisum. Hic insurgunt et insultant Manichaei, qui dicunt Jesum non verum corpus habuisse, sed phantasticum; nec vere mortuum, sed phantastice. Sed dicimus quod tamquam est expressivum veritatis. Sicut Joan. 1, quasi unigeniti a patre. Sed si stans erat, quomodo occisus? Solutio. Stans in divinitate, occisus in humanitate. Ideo dicitur, tamquam occisum, quia in altera natura tantum. Simile in Psalm. si non Moyses electus ejus stetisset in confractione in conspectu ejus. Quomodo confractus si stetit? Si dicitur quod stetit in divinitate, confractus in humanitate, hoc significatur Lev. 16, per duos hircos, quorum unus immolabatur, alter portans peccata populi dimittebatur. Item tamquam occisum. Quia in se vere fuit occisus semel, sed in membris tamquam occisus est in quibus quotidie occiditur. Matth. 25, quod uni ex minimis fecisti et cetera. Et Petro dixit dominus. Vado Romam iterum crucifigi. Et Act. 9 dixit Paulo, Saule, Saule, quid me persequeris? Item, tamquam occisum, dicit. Quia adhuc habet dominus cicatrices vulnerum in testimonium contra reprobos qui nil pro eo volunt pati, quos ostendet in judicio. Ezech. 13, quid plagae istae in medio manuum tuarum sunt? Et dicet, iis plagatus sum in domo eorum qui me diligebant. Item, tamquam occisum. Quia cito resurrexit ut non de morte, sed quasi de somno resurrexisse videatur: unde Psalm. ego dormivi et soporatus sum et cetera. 2 Corinth. ult. et si crucifixus ex infirmitate, sed vivit ex virtute. Docet etiam hic praelatus ut sit leo per audaciam. Proverb. 18, fugit impius nemine persequente. Justus quasi leo confidens absque terrore erit. Item in eodem 30, leo fortissimus bestiarum ad nullius pavebit occursum. Talis fuit Elias, de quo dicitur Eccles. in diebus suis non pertimuit principem et in persona nemo vivit illum, nec superavit illum verbis aliquis. Ideo dicitur Eccl. 7, noli fieri judex tempore, nisi virtute valeas irrumpere in iniquitates, ne forte extimescas faciem potentis et ponas scandalum in agilitate tua. Item debet esse agnus per mansuetudinem et humilitatem. Matth. 11, discite a me et cetera. Matth. 5, beati mites quoniam ipsi possidebunt terram, idest regent Ecclesiam. Ideo fuit electus Moyses in principem et ducem populi, quia erat mansuetus. Num. 17, erat Moyses mitissimus super omnes homines qui morabantur in terra. Psalm. supervenit mansuetudo, idest in superiore venit, et corripiemur, quia utilius corripit mansuetus praelatus, quam durus. Debet igitur fieri quaedam mixtura in praelato ex justitia leonis et misericordia agni, ut sit justus et misericors. Sicut enim legitur de domino, justus et multum misericors. Augustinus, cum utrumque sit necessarium, plus a vobis amari appetat quam timeri. Jacob 2, judicium sine misericordia illi qui non facit misericordiam: superexaltat autem misericordia judicium. Eccles. 7, noli esse justus multum, neque plus sapias quam necesse est. Isa. 15, lupus et agnus pascentur et leo quasi bos paleas comedet. Hoc fit quando in praelato sit mixtum justitiae et misericordiae, ita ut nec justitia misericordiam expellat, nec misericordia justitiam nimis emolliat: unde praelato dicitur, verba patris habes, verbera matris habe. Sed heu hodie ad literam leo vicit et agnus occiditur. Quia multi praelati per violentiam opprimunt subditos et devorant mansuetos. Eccles. 13, venatio leonis onager in eremo, sic pascua divitum pauperes. Ezech. 19, est leo et didicit praedam facere, idest exactores et homines devorare. Et tamen dicitur Eccles. 4, noli esse ut leo in domo tua, subvertens domesticos tuos. Bene ergo dicit Joannes quod vidit leonem vincentem et agnum quasi occisum, quia in praelatis vivit et vincit rapacitas et crudelitas, et mansuetudo et pietas fere cum omnibus occisa est. Infra 13, agnus qui occisus est ab origine mundi. Bene dicit, ab origine mundi: quia statim ut oritur praelatus in mundo, occiditur in eo mansuetudo et pietas. Sequitur, habentem cornua septem, idest regiae potestatis perpetuitatem. Per cornua enim designatur regia potestas. Luc. 1, erexit cornu salutis nobis. Per septem vero cornua perpetuitas temporis; quia omnia tempore septenario dierum agimus. Dan. 7, potestas ejus, potestas aeterna, quae non auferetur. Et regnum ejus quod non corrumpetur. Luc. 1, regni ejus non erit finis. Et oculos septem, idest cognitionis universitatem: per oculos namque cognitio designatur, et per septem universitas. Eccles. 24, domino Deo antequam crearentur omnia sunt agnita, sic et post perfectum respicit omnia. Item per septem cornua signantur praelati cornuti, qui etiam debent esse cornei, carnem excedentes per continentiam et parentum suorum ignorantiam et capiti Christo adhaerentes per jugem meditationem, et per fidem et amorem quae sunt radices cordis. De primo dicitur Deuteron. 24, qui dixerit patri suo et matri suae, nescio vos, et fratribus suis, ignoro illos, et nescierunt filios, ii custodierunt eloquium tuum et pactum tuum servaverunt. Psalm. non congregabo conventicula eorum de sanguinibus, idest de consanguineis, nec memor ero nominum eorum per labia mea. Ecclesiae etiam sub nomine dicit dominus, Psalm. audi filia et vide et inclina aurem tuam et obliviscere populum tuum et domum patris tui. Item dicitur Abrahae qui typum tenet praelatorum, Gen. 12, egredere de terra tua et de cognatione tua et de domo patris tui, et veni in terram quam monstravero tibi, faciamque te in gentem magnam, idest praelatum tunc demum quando egressus fueris. Moysen etiam in itinere voluit occidere Angelus, quia ducebat secum filios et uxorem. Exod. 4, huic in commendatione novi sacerdotii, dicitur Hebr. 6, Melchisedech rex Salem, sacerdos Dei summi, primum quidem in tempore rex justitiae: deinde autem et rex Salem, quod est rex pacis, sine patre, sine matre, sine genealogia. Et ita manifestum est, si secundum legem mandati carnalis factus est. Sed secundum virtutem vitae insolubilis, reprobatio quidem fit praecedentis mandati propter infirmitatem ejus et inutilitatem. Sed audi quid dicatur Job 21, de praelatis modernis, egredientur quasi greges parvuli eorum, et infantes eorum exultant lusibus. Et supra parum, semen eorum permanet coram eis; propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum. Beatus Bernardus, uno episcopante tota progenies episcopatus. Hodie est aliquis qui nullos habet parentes: cum sit episcopus, ipsa die multos habet nepotes et consanguineos. Ideo miratur Ecclesia de tam subita generatione multorum. Isa. 66, numquid parturiet terra? In die illa una percutiet gens, quoniam parturivit et peperit Sion filios suos. Item in eodem 49 dicitur ad Jerusalem, dices in corde tuo, quis genuit mihi istos? Ego sterilis et non pariens, transmigrata, et captiva, et istos quis enutrivit? Ego destituta et sola et isti ubi erant? Ad hoc respondet Isa. ult. adducent, inquit, omnes fratres nostros de cunctis gentibus ad domum domini, in equis et quadrigis, et in lecticis, et in mulis, et in carrucis, ad montem sanctum meum Jerusalem; et assument ex eis sacerdotes et Levitas, idest de illis fient decani, archidiacones et episcopi. De illis episcopis carnalibus qui nepotes et sanguineos qui intuitu sanguinis promovent in Ecclesiis conqueritur dominus, Ezech. 44, sufficiant nobis omnia scelera nostra domus Israel, eo quod induatis filios alienos, incircumcisos corde et incircumcisos carne, ut sint in sanctuario meo, et polluant domum meam. Habacuc 2, vae qui aedificat civitatem in sanguinibus, et praeparat urbem in iniquitate. Nahum 3, vae civitas sanguinum universa plena. Soph. 3, vae civitas provocatrix et redempta, civitas columba. Non audivit vocem, et non suscepit disciplinam, in domino est confusa, ad dominum suum non appropinquavit, princeps ejus in medio ejus, leones rugientes judices ejus, lupi vespere non relinquentes in mane, prophetae ejus vesani, viri infideles. Sacerdotes ejus polluerunt sanctum: injuste egerunt contra legem. De secundo dicitur 1 Corinth. 7, qui adhaeret Deo unus spiritus est. Psalm. innocentes et recti adhaeserunt mihi, dicit Christus de praelatis. De iis cornibus dicitur in Psalm. omnia cornua peccatorum confringam et exaltabuntur cornua justi. Item per septem oculos significantur iidem praelati, qui debent esse semper in capite et videre toti corpori Ecclesiae. De primo dicitur Eccles. 2, sapientis oculi in capite ejus. Psalm. oculi mei ad fideles terrae, ut sedeant mecum. De secundo dicitur Proverb. 4, oculi tui videant recta et palpebrae tuae praecedant gressus tuos. Qui sunt septem spiritus Dei, idest perfecte spirituales effecti. Psalm. qui facit Angelos suos spiritus, idest spirituales. Missi in omnem terram ad praedicandum verbum Dei. Hebr. 1, omnes sunt administratorii spiritus in ministerium missi, propter eos qui haereditatem capiunt salutis. Item per septem cornua, possunt intelligi septem dotes beatorum: per septem oculos septem dona spiritus sancti: quae omnia habet Christus pro se et pro suis: unde quod dicitur, qui sunt septem spiritus Dei, potest respicere utrumque. Missi in omnem terram, idest in omni terra existentibus, promissi Joel. 3, effundam spiritum meum super omnem carnem. Sap. 1, spiritus domini replevit orbem terrarum, et venit, agnus scilicet in mundum, et accepit, inquantum homo, de dextera sedentis in throno, idest a seipso Deo et Dei filio, librum, idest legem ad sciendum et aliis aperiendum. Et licet Christus homo gratiam intelligendi Scripturas aliis a filio propter unionem, et quia filio appropriatur sapientia, et quia filius dicitur magister hominum, Matth. 23, ne vocemini magistri, quia magister vester unus est Christus. Et cum aperuisset librum, quatuor et cetera. Haec est sexta pars capituli, in qua ostenditur quid sancti reddunt Deo pro redemptione generis humani, scilicet imitationem et laudem. Imitatio vero in quatuor attenditur. Primum est humiliatio, quia Christus se humiliavit formam servi accipiens, sicut se humiliaverunt propter ipsum. Quod notatur ibi: ceciderunt. Secundum est carnis mortificatio; pro eis enim Christus mortuus est, et ipsi propter se mortificantur. Quod notatur cum dicitur: habentes singuli cytharas. Tertium est latitudo amoris. Christus enim ex magno amore mortuus est pro sanctis, et sancti similiter propter amorem ipsius se morti exponunt. Quod notatur cum dicitur: et phialas. Quartum est oratio pro se invicem. Christus enim oravit pro inimicis, et sancti similiter. Quod notatur ibi: plenas odoramentorum. Per animalia vero et seniores intelligitur universitas sanctorum. Nam per animalia intelliguntur illi qui seminant verba; per vigintiquatuor seniores illi qui se exercent in sex operibus misericordiae, secundum regulam et doctrinam quatuor Evangeliorum. Dicit ergo et cum aperuisset librum. Agnus scilicet cum legis mysteria prius occulta manifestasset et divinam dispositionem de redimendo genere humano implesset, quatuor animalia, idest universi praedicatores et vigintiquatuor seniores, idest omnes fideles opera misericordiae juxta doctrinam evangelicam implentes, ceciderunt coram agno, de se humilia sentientes, Deum magnificantes, ab ipso justificari humiliter postulantes. Ceciderunt, dicit, non descenderunt. Quia humilitas nescit descensum, quia semper est in imo. Imple illud consilium domini, Luc. 24, si invitatus fueris ad nuptias, vade et recumbe in novissimo loco; ut cum venerit qui te invitavit dicat tibi: amice ascende superius: et tunc erit tibi gloria coram simul discumbentibus. In hoc autem quod dicit, coram agno, nota differentiam inter casum humilitatis et casum peccati qui est retrosi Heli, 1 Reg. 3. Qui autem coram agno cadit, videt agnum et videtur ab eo. Et ita in hoc notatur rectitudo intentionis. Habentes singuli cytharas, idest carnis mortificationes. Ubi tot sunt chordae, quot in homine membra. Et omnes debent tangi, quia omnia membra quae peccaverunt debent puniri. Rom. 6, sicut exhibuistis membra vestra servire immunditiae et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra vestra servire justitiae in sanctificationem. Isa. 23, sume cytharam, circui civitatem meretrix oblivioni tradita, bene cane, frequenta canticum, ut memoria sit tui. Et dicit, singuli, quia non omnes unam, sed unusquisque sibi congruam debet agere poenitentiam. Luc. 9, si quis vult venire post me, abneget semetipsum et tollat crucem suam. Et phialas aureas, idest corda lata et lucida. Lata quidem per caritatem, lucida per castitatem: et aurea per sapientiam caelestem. De primo dicitur 2 Corinth. 6, os nostrum patet ad vos, o Corinthii; cor nostrum dilatatum est; dilatamini et vos. De secundo Isa. lavamini, mundi estote, auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis. Proverb. 22, qui amat cordis munditiam, propter gratiam labiorum habebit amicum regem. De tertio, qui sapiens est corde appellabitur prudens, Prov. 16. Plenas odoramentorum quae sunt orationes sanctorum, idest plenas devotis orationibus et piis desideriis, quales orationes sanctorum. Et comparantur omnia odori. Odor enim circumquaque se effundit et omnibus se communicat; sic sanctorum oratio se extendit ad omnes. Et quanto odor intensior est, tanto diffusior, ut dicit Glossa. Unde Paulus pro omnibus docet orare. 1 Timoth. 2, obsecro primum omnium fieri orationes, obsecrationes et postulationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus, pro regibus, pro omnibus qui in sublimitate sunt constituti. Item sicut odor ascendit, sic et devota oratio. Eccles. 35, oratio humiliantis se penetrabit nubes, et donec appropinquet non consolabitur. Cant. 3, quae est ista quae ascendit per desertum, idest per caelum, sicut virgula fumi, ex aromatibus myrrhae et thuris et universi pulveris pigmentarii? Et cantabant, laudando et exultando in domino, canticum novum. De humani generis innovatione. De qua dicitur Isa. 14, nova quoque annuntio. Et statim subdit, cantate domino canticum novum, laus ejus ab extremis terrae. Vel novum de nova nativitate quae fuit de matre sine patre. Prima quidem fuit sine patre et matre, sicut Adam. Secunda de patre sine matre sicut Eva. Tertia de patre et matre, ut Cain et Abel et omnium aliorum: haec fuit quarta et nova quia de matre et sine patre. Jerem. 30, novum faciet dominus super terram; femina circumdabit virum. Ibi fuerunt tres mirae novitates: scilicet Deus homo, mater virgo, cor fidele. Propter quod illa die cantat Ecclesia, cantate domino canticum novum, quia mirabilia fecit. Dicentes corde, ore, opere, dignus es domine Deus noster. Quia immunis a peccato et plenus virtutibus, accipere librum, idest implere dispositionem divinam, et solvere signacula ejus, idest legis ministeria sub figuris tecta manifestare, quoniam occisus es, occidi praevisus, et redemisti nos, qui sub peccato detinebamur conclusi. Rom. 11, conclusit Deus omnia sub peccato, ut omnium misereatur. Deo, idest ut essemus servi Dei qui prius eramus servi Diaboli. Isa. 50, ecce in iniquitatibus vestris venditi estis. In sanguine tuo, 1 Petr. 1, non corruptibilibus auro et argento redempti estis de vestra vana conversatione traditionis paternae, sed pretioso sanguine quasi agni incontaminati et immaculati Jesu Christi. Quia sine originali; immaculati, quia sine actuali peccato fuit. 1 Petr. 2, qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus. Sed quia non dicit, per sanguinem tuum, redemit totum genus humanum per sufficientiam, sed, in sanguine tuo, idest in fide et in unitate passionis suae redemit tantum bonos per efficientiam, ex omni tribu, et lingua, et populo, et natione, idest ex trina generatione trium filiorum Noe. Dicuntur tres tribus, et in qualibet tribu sunt plures linguae. Et in qualibet aliqui fuerunt redempti. Quasi dicat: ex omni natione quae sub caelo est congregasti electos. Unde Matth. 8, multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham, Isaac et Jacob in regno caelorum. Et fecisti nos, idest omnes redemptos, Deo nostro regnum et sacerdotes, idest regnantes spiritualiter, et nos ipsos humiliter offerentes et pro aliis orantes, et regnabimus, per hoc super terram, idest super carnem, eam spiritui subjicientes. 1 Corinth. 9, castigo corpus meum et in servitutem redigo. Item ex ea fures et latrones, idest motus carnales penitus effugantes. Eccles. 19, beata terra cujus nobilis est rex. Prov. 20, rex qui sedet in solio judicii intuitu suo dissipat omne malum: et eodem infra. Dissipat impios rex sapiens, et incurvat super eos fornicem, idest arcum triumphalem. Et vidi et audivi vocem Angelorum et cetera. Haec est septima pars, ubi ostenditur Joanni, quia sancti Angeli congratulantur de reparatione generis humani inde laudantes Deum. Sed quare in praecedenti parte egit Joannes de congratulatione hominum? Quia ibi ostendit quod ex illa congratulatione homines imitantur Deum, secundum quod ipsum laudant, hic ostendit quod Angeli non dicuntur imitari Deum, quia non sunt ejusdem nostrae naturae; sed homines sunt ejusdem naturae; et ideo possunt eum imitari. Unde Hebr. 2, nusquam Angelos apprehendit, sed semen Abrahae apprehendit. Unde debuit per omnia fratribus similari. Dicit ergo, et vidi et audivi, idest intellexi, ac si vidissem et audissem, vocem, idest congratulationem, Angelorum multorum, existentium, in circuitu throni, scilicet praelatorum, et animalium, praedicatorum, et seniorum, idest doctorum: vel omnium electorum qui in septem operibus misericordiae secundum regulam quatuor Evangeliorum se exercent. Ex quo patet quod Angeli et majores et minores et medias personas Ecclesiae muniunt et custodiunt. 1 Petr. 5. Probabile est quod boni circuibant Ecclesiam ad defendendum. Psalm. Angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis. Isa. heu super muros tuos Jerusalem et cetera. Psalm. immittit Angelus domini in circuitu timentium eum et eripiet eos. Immittit, dicit, idest missus venit. Et erat numerus eorum millia millium. Hoc dicit, ut ostendat quia quanto major attestatio, tanto majus erit gaudium. Sicut nato domino non unus Angelus, sed multitudo Angelorum caneret. Gloria in excelsis Deo. Luc. 1, per hoc quod dicit, millia millium, nota quod numerus Angelorum finitus est, et infinitus. Mille enim numerus finitus est, sed propter pluralem numerum infinitus. Quia non dicitur quod sint duo vel tria millia, sed millia millium. Deo igitur qui videt omnia finitus est numerus Angelorum, nobis autem infinitus. Unde Job 25, numquid est numerus militum ejus? Daniel. 7, millia millium ministrabant ei, et decies centena millia assistebant ei, voce magna dicentium, idest magna aggratulatione. Nam si gaudium est in caelo Angelis Dei super uno peccatore poenitentiam agente, ut dicitur Luc. 15, quantum majus est gaudium eis de totius humani generis salvatione? Dignus est agnus qui occisus est accipere virtutem. Glossa 1, immunitatem a peccato. Sed numquid in ipso instanti incarnationis habuit Christus immunitatem ab omni peccato? Constat quod sic. Quomodo ergo dicit, quia dignus est accipere, quia occisus est? Non enim ex merito passionis habuit Christus immunitatem peccati, sed ex unione animae ipsius ad verbum. Unde ita immunis fuit a peccato in primo instanti conceptionis suae Christus, sicut post passionem, aut sicut modo est. Sic ipse quo ad se, semper habet immunitatem peccati, sed nobis accepit merito passionis; quia ex passione inest Baptismo jus regenerativa, et omnia sacramenta inde habent virtutem suam. Vel sic. Merito passionis accepit immunitatem peccati quo ad evidentiam. Simile Philipp. 2, propter quod exaltavit illum et dedit illi nomen quod est super omne nomen. Glossa, quod est Deus: quod revera non tunc donavit illi Deus, nisi quo ad notitiam hominum et divinitatem, idest fidem et notitiam quod sit Deus, licet visus fuerit ignorantiam habuisse, quando fuit parvulus. Et fortitudinem, qua Diabolum vicit, licet victus in morte fuerit visus, et honorem, quia fuit inhonoratus, et gloriam, impassibilitatis, quia fuit passus, et benedictionem, quia fuit conviciatus. Item virtutem, contra nostram pusillanimitatem, et divinitatem, contra nostram corruptibilitatem, sapientiam, contra nostram ignorantiam, fortitudinem, contra nostram imbecillitatem, et honorem, contra nostram confusionem, et gloriam, contra nostram miseriam, et benedictionem, contra nostram maledictionem. Item dignus est agnus accipere virtutem, in secundo adventu quam in primo occultavit. Matth. 24, tunc videbunt filium hominis venientem in nubibus caeli, cum virtute magna et majestate, et divinitatem in ipso judicio, quam occultavit in patibulo: ibi enim abscondita est fortitudo ejus, idest divinitas, ut dicitur Habacuc 3. Et Psalm. cognoscetur dominus judicia faciens. Joan. 5, pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit filio, ut omnes honorificent filium, sicut honorant patrem, idest cognoscant ipsum Deum sicut patrem; et sapientiam in sententiae dictatione qua justissime illos reprobavit et istos elegit; fortitudinem in Diaboli damnatione, et honorem in resurrectione, et gloriam in ascensione, et benedictionem in fidelium multiplicatione. Et omnem creaturam, idest domini, non omnis creatura quae in caelo est, ut Angeli, et quae super terram, ut homines, et quae subtus terram, ut Daemones, et mare et quae in eo sunt, idest omnes creaturae. Matth. ult. data est mihi omnis potestas in caelo et in terra. Philipp. 2, factus est obediens patri, usque ad mortem: propter quod et Deus exaltavit illum et dedit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genuflectatur, caelestium, terrestrium et Infernorum: quasi dicat: omnis creatura erit ei subdita, ut de ea faciat quicquid voluerit. Matth. 11, omnia mihi tradita sunt a patre meo. Item sic, dignus est agnus qui occisus est, idest praevisus occidi, accipere virtutem, et divinitatem et sapientiam, idest uniri divinae virtuti et divinae sapientiae, idest verbo quod est virtus Dei et Dei sapientia. 1 Corinth. 1, et dicitur dignus dignitate congrui, et meriti, et fortitudine impugnandi fortem et diripiendi spolia ejus. Luc. 11, cum fortis armatus custodit atrium domini sui, in pace sunt omnia quae possidet. Si autem fortior illo superveniens vicerit illum, universa arma ejus auferet in quibus confidebat, sicut Christus in mundo quem Diabolus possidebat in pace, vicit ipsum et arma ejus, idest peccatores quibus armatus erat abstulit. Unde Isa. 49, numquid tolletur a forti praeda, aut quod captum fuerit a robusto salvum esse poterit? Equidem quod ablatum fuerit a robusto salvabitur. Et honorem hominum, et Angelorum adorationem, et totius mundi subjectionem. Psalm. adorate dominum omnes Angeli ejus, et gloriam, idest corporis et animae stolam. Isa. 43, iste formosus in stola gradiens in multitudine virtutis suae. Psalm. gloriam et magnum decorem imposuisti super caput ejus, et benedictionem in nativitate. Luc. 1, benedictus fructus ventris tui. Psalm. benedictus qui venit in nomine domini, Deus dominus et illuxit nobis. Et omnem creaturam ad obediendum et serviendum ei. Psalm. omnia subjecisti sub pedibus ejus. Joan. 17, omnia mea tua sunt quae in caelo sunt et quae super terram, idest Angelos et homines. Ephes. 1, suscitans illum a mortuis et constituens ad dexteram suam in caelestibus super omnem principatum, et virtutem, et dominationem, et omne nomen quod nominatur, non solum in hoc saeculo, sed in futuro; et omnia subjecit sub pedibus ejus et quae subtus terram, idest in Inferno. Coloss. 2, expolians principatus et potestates transduxit confidenter. Supra 1, habeo claves mortis et Inferni, et mare et quae in eo sunt, idest omnem mundum, omnes audivi dicentes, omnes Angelos, scilicet vel omnes creaturas, sedenti super throno et agno idest Christo sedenti secundum divinitatem et agno secundum humanitatem. Vel sedenti super throno et agno, idest patri et filio. Benedictio et honor, potestas et gloria. Haec quatuor quae acceperunt a domino Angeli attribuunt ei a quo recognoscent se habere omnia. Benedictio pro dono creationis, quia tam nobiles et in tam nobili statu sunt creati. Haec fuit benedictio de rore caeli desuper, idest sola gratia Dei, Gen. 27. Honor pro reverentia et honor quem exhibet eis tota Ecclesia humana. Glossa, pro dono visionis divinae et confirmationis. Potestas pro dono potentiae, quia potentes sunt super Daemones refrenandos. In saecula saeculorum. Semper et continue dicant haec omnes Angeli sedenti super throno et agno. Sed cum hoc habuerint a principio antequam Christus incarnaretur, quomodo haec attribuuntur agno? Sic agno attribuunt, quia per ipsum eorum ruina reparata est, et per ipsum haec quatuor habuerunt et omnia quae habent, quia per ipsum omnia facta sunt, Joan. 1. Haec quatuor tamen secundum unam Glossam exponuntur de ipso agno, hoc modo: benedictio, idest exaltatio sit ei scilicet, et honor, idest impassibilitas, et gloria, idest immortalitas in resurrectione, potestas, quo ad omnium subjectionem, in saecula saeculorum, idest in aeternum. Item secundum aliam Glossam, benedictio, idest augmentatio quam habemus in bonis operibus, et honor qui inde sequitur apud Deum et homines; et gloria de virtute quam in Baptismo accepimus et potestas et qui concupiscentiis resistimus, non nobis, sed ipsi attribuimus in saecula saeculorum. Unde Psalm. non nobis, domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam. Item, benedictio, idest laus sit ei pro donis fortunae quae dat quotidie nobis, quae benedictio est de pinguedine terrae, et honor pro donis quae dat et conservat in nobis, et gloria pro donis gratiae quae dat et conservat et augmentat in nobis, et potestas gloriae quam praeparat nobis, immo jam praeparavit. Joan. 14, vado vobis parare locum, in saecula saeculorum. Et quatuor animalia. Nona pars in qua ostenditur quomodo sancti consentiunt congratulationi Angelorum super hominum redemptione. Unde dicit: et quatuor animalia, idest universi praedicatores, dicebant, amen, testimonio et congratulationi Angelorum super hominum redemptione, praebentes assensum et confirmationem, amen enim nota est consensus et confirmationis. Unde Glossa: ad praedicatores ex officio suo convenit alios confirmare. Unde Petro dictum est, Luc. 22, et tu aliquando conversus confirma fratres tuos. Supra tertio, confirma cetera quae moritura erant. Sed quomodo possunt praedicatores confirmare dicta Angelorum qui sunt majores et digniores eis? Solutio. Duplex est confirmatio: una est per ratificationem, et haec est auctoritatis, et pertinet ad majores, sicut metropolitanus confirmat electiones episcoporum. Alia est per approbationem et assensum, et haec pertinet ad minores, et de ista agunt hic. Amen enim hic est responsio minorum et finis ordinis. Unde 1 Corinth. 14, si benedixerit spiritu, quis supplet locum idiotae, quomodo dicet amen super tuam benedictionem, quoniam quid dicat nescit? Unde in hoc quod praedicatores dicunt ad benedictionem Angelorum, amen, notatur quod sunt minores illis. Unde Matth. 11, qui minor est in regno caelorum major est illo, idest Joanne Baptista. In hoc etiam quod homines dicunt amen, et non ipsi Angeli, notatur concordia hominum et Angelorum in laude divina. Unde Psalm. praevenerunt principes conjuncti psallentibus in medio juvencularum tympanistriarum, idest laudantium animarum. Et vigintiquatuor seniores, idest universi doctores vel universi fideles sex operibus misericordiae, juxta regulam quatuor Evangeliorum intendentes, ceciderunt in facies suas, idest se humiliaverunt suas considerantes conscientias et non alios judicantes. Qui enim caderet frequenter in faciem suam, idest frequenter consideraret conscientiam suam, judicaret se et non alios. Job 5, visitans speciem tuam, non peccabis. Galat. 6, considerans te ipsum, ne et tu tenteris. Et adoraverunt, corde, ore, opere. Quod sequitur non debet esse in litera. Sed quia plures libri habent, ideo exposui, viventem in saecula saeculorum, idest Christum, qui vivit in se in aeternum, et dat aliis vitam. Joan. 14, quia ego vivo, et vos vivetis. Item Joan. 5, sicut pater suscitat mortuos, et vivificat. Sic et filius vivificat et cetera. Infra, sicut pater habet vitam in semetipso, sic dedit et filio vitam habere in semetipso.


Caput 6

[89022] Hugo de Sancto Charo (?), Super Apocalypsim, cap. 6 Et vidi quod aperuisset et cetera. Hic incipit tertia pars hujus secundae visionis, in qua ostenditur septuplex status Ecclesiae; et continet duo capitula, sextum scilicet et septimum. Dividitur autem haec tota pars in septem partes secundum numerum sigillorum, et statuum Ecclesiae. Sigillorum enim apertio nihil aliud est quam statuum Ecclesiae manifestatio. In hoc autem sexto capitulo continetur apertio quinque sigillorum, et in parte apertio sexti: et secundum hoc, istud capitulum dividitur in sex partes. Prima pars est de primo statu Ecclesiae, qui fuit tempore apostolorum; qui significatur per equum album, cujus sessor est Christus, qui primum sigillum aperuit Ecclesiae primitivae, idest resurrectionem mortuorum, quae latebat in Scriptura, quae significatur per Aaron. Et ob hoc necesse fuit ut primo praedicaretur resurrectio, ut credita resurrectione minus timeretur passio, et postea videant Christum viventem et morientem. Unde certi erant de ejus humanitate, de divinitate autem ipsius certificati fuerunt in resurrectione: et ideo primo debuit praedicari, ne inanis et vacua esset fides eorum. Dicit ergo, et vidi oculo interiori, quod aperuisset agnus, qui solus hoc potuit, quia ipse est solus Dei virtus, et Dei sapientia, 1 Corinth. 1, unde Sapient. 7, ipse sapientiae dux est, et sapientium emendator. Item in eodem 8, doctrix est disciplinae, et electrix operum illius. Unum de septem sigillis, idest quod complesset quicquid de ipso usque ad ascensionem in veteri lege sigillatum fuerat idest obscure praedicatum. Et audivi auditu interiori, unum de quatuor animalibus, scilicet Marcum, qui primus est in hac visione, et specialius agit de resurrectione Christi. Unde Glossa dicit, unum, idest Joannem. Sed hic dicit Glossa, quia Joannes divinitatem Christi apertius et altius intonuit quam ceteri, virtute cujus Christus a morte resurrexit: de qua resurrectione Marcus apertius scripsit: et per hunc primus ordo praedicatorum significatur, qui corporalem Christi resurrectionem, et Ecclesiae spiritualem praedicavit. Dicens, tamquam vocem tonitrui, idest evidenter, et terribiliter, et mirabiliter. Multa enim mirabilia et terribilia praedicaverunt et fecerunt apostoli. Vel magnus dominus quando ipsi praedicabant. Unde: stupebant autem omnes, et mirabantur adinvicem dicentes: nonne ecce omnes, qui loquuntur Galilaei sunt? Et quomodo nos audivimus unusquisque linguam nostram, in qua nati sumus, sicut omnes audiunt tonitruum. Unde Psal. vox tonitrui tui in rota, idest in orbem terrarum. Deinde quid dixerit primum animal ostendit. Veni, ostendendo, et vide, intelligendo. Vel veni a figuris umbras abjiciendo, et vide rei completae veritatem intelligendo. Heb. 10, umbram habens lex bonorum futurorum, non ipsam imaginem rerum. Item veni, fide. Et vide, spe, idest clare intellige. Isa. 7, secundum aliam literam, nisi credideritis non intelligetis, et vidi, hoc audito, et ecce equus albus, idest primorum praedicatorum coetus, qui dicitur equus propter securitatis audaciam contra tentationum et tribulationum insultus. Et propter fortitudinem qua fortius sustinebant adversa propter audaciam praedicationis, qua audacter praedicabant vera. Unde Job 39, numquid praebebit equo fortitudinem, aut circumdabit in collo hinnitum? Gloria narium ejus terror, terram ungula findet, exultat audacter, in occursum pergit armatis, contemnit pavorem, nec cedit gladio. Item propter velocitatem currendi. Isa. 60, qui sunt isti qui ut nubes volant? Habacuc 1, velociores pardis equi ejus, idest praedicatores haereticis. Item propter patientiam. Psal. bene patientes erunt, ut annuncient. Proverb. 19, in patientia vestra possidebitis animas vestras. Sella hujus equi est justitia, quae parat locum sessori, idest Christo. Psal. justitia et judicium praeparatio sedis tuae. Esther 6, homo quem rex honorare cupit, debet indui vestibus regis, et imponi super equum, qui de sella regis est. Fraenum quo ducitur equus huc et illuc, est obedientia. Psal. in camo et fraeno maxillas eorum constringe. Jacob. 3, equis fraenum in ore mittimus, ad consentiendum nobis. Equi sunt exempla sanctorum, quibus debent esse pedes muniti. Cant. 7, quam pulchri sunt gressus tui, in calceamentis, filia principis. Ephes. 6, calceati pedes in praeparatione Evangelii pacis. Calcaria quibus stimulatur equus timor et amor. 2 Corinth. 5, charitas Christi urget nos. Albus autem dicitur equus propter Baptismum quem praedicabant, idest quo dealbata erant, et quam albedinem innocenter vivendo servabant. De qua dealbatione dicit Psal. asperges me domine hyssopo, et mundabor: lavabis me, et super nivem dealbabor. Item Isa. 1, si fuerint peccata vestra ut coccinum, quasi nix dealbabuntur; et si fuerint rubra quasi vermiculus, velut lana alba erunt. Item dicitur albus propter majorem claritatem cognitionis. Albedo enim inter omnes colores magis participat de lumine, et apostoli plus habuerunt de vera cognitione. Unde eis dictum est spiritualiter, Matth. 5, vos estis lux mundi. Sequitur, et qui sedebat super illum, Christus rector et dux illorum. Isa. 33, dominus rex noster, dominus legifer noster, habebat arcum, idest sacram Scripturam, quae dicitur arcus, quia castrum domini, idest Ecclesiam defendit, et inimicos ejus vulnerat et occidit: si tamen manu teneatur. Job 29, arcus meus in manu mea instaurabitur. Arcus fit ex duobus: ex duro ligno, et chorda molli; et licet chorda sit mollis, tamen durum lignum inflectit. Lignum ergo est duritia veteris testamenti. Chorda est gratia novi. Vel chorda est misericordia. Lignum duritia scilicet justitia quam flectit misericordia. Jac. 2, misericordia superexaltat judicium. De hoc arcu dicitur Gen. 9, quales debeant ipsum portare. Ponam, inquit dominus, arcum meum in nubibus caeli, idest iis, qui a terra sunt levati per contemptum terrenorum, et desiderium aeternorum: a quo sunt per compunctionem lucidi, per cognitionem clari, alti per contemplationem, placidi per praedicationem, agiles per obedientiam, molles per compassionem, coruscantes per bonam operationem, tonantes per comminationem. Qui talis non est, non debet portare arcum, idest habere praedicationis officium. Ex hoc arcu emittuntur sagittae, quae quosdam vulnerant ad mortem, et alios ad salutem. De quibus dicitur in Psal. sagittae potentis acutae. Item: sagittae parvulorum factae sunt plagae eorum. Isa. 13, suscitabo super vos Medos, qui argentum non quaerant, nec aurum velint; sed sagittis parvulos interficient, et lactentibus uteris non miserebuntur. Deut. 32, congregabo super eos mala, et furorem meum complebo in eis. Item in eodem. Inebriabo sagittas meas sanguine, et gladius meus devorabit carnes. 4 Reg. 13, sagitta salutis super Syriam. 1 Reg. 20, dixit Jonathas ad puerum suum, idest Christus studentibus, vade, et affer mihi sagittas, quas ego jacio. Non quas jacit Aristoteles, vel Plato, vel inanis quaelibet prophetia. Collegit autem puer Jonathae sagittas, et attulit ad dominum suum. Quia studendum est ad honorem Dei, non ad lucrum mundi, vel laudem hominum. Quales autem sint istae sagittae dicitur 2 Reg. 1: sagitta Jonathae nunquam rediit retrorsum, idest nunquam respicit temporalia. Et data est ei, idest sessori tenenti arcum. Corona, idest caro qua divinitas induta fuit, ut caput coronetur. Caput enim coronam portat, et corona caput vestit; sic divinitas humanitatem, et humanitas divinitatem vestit. Cant. 3, egredimini filiae Sion, et videte regem Salomonem in diademate quo coronavit eum mater sua, beatissima scilicet Maria in die desponsationis ejus, idest in die incarnationis quando humanitas divinitati sociata est. Et exivit, a patre in ventrem, et de utero in mundum. Matth. 2, et Mich. 5, et tu Bethlehem terra Juda, nequaquam minima es in principibus Juda; ex te enim exiet dux, qui regat populum meum Israel: et egressus ejus a principio, in diebus aeternitatis. Utrumque exitum tangit: sed qualiter, et qualis et ad quid exierit determinat, vincens, ut vinceret. Vincens naturam. Exivit, quia non de utero aperto, sed de clauso exivit, sicut in uterum clausum et non apertum intravit. Isa. 7, ecce virgo concipiet, et pariet filium. Ezech. 44, porta haec clausa erit, et non aperietur, et vir non transibit per eam, eritque clausa principi. Isa. 62, propter Sion non tacebo, et propter Jerusalem non quiescam, donec egrediatur, ut splendor, justus ejus, et salvator ejus ut lampas accendatur. Sion interpretatur speculum; et significat beatissimam virginem Mariam, quae est speculum totius Ecclesiae. Et sicut speculum imaginem hominis etiam majoris se recipit totam sine fractione, vel laesione suae integritatis; sic beata virgo filium Dei in utero suo verum hominem multo majorem se recepit sine laesione suae virginitatis et integritatis. Unde elegantissime dicit: donec egrediatur, ut splendor, justus ejus. Splendor egreditur a sole, sine solis laesione ac diminutione. Sic Christus e virgine. Unde cantat Ecclesia, sicut sidus radium profert, virgo filium pari forma: neque sidus radio, neque mater filio fit corrupta. Sic ergo vincens exivit, quia exiens naturam vicit. Et exivit ut vinceret Diabolum, carnem, mundum. Diabolum per humilitatem, carnem per virginitatem, mundum per paupertatem. Luc. 10, vade et tu fac similiter, si vis esse victor. De hoc enim proprie dicit Joan. 13, exemplum enim dedi vobis et cetera. Item, data est ei corona spinea, et exivit de Jerusalem, vincens Judaeos et Pilatum, ut vinceret mortem et Diabolum. De hac corona dicitur Matth. 27, plectentes coronam de spinis posuerunt super caput ejus. De exitu dicitur Joan. 19, et bajulans sibi crucem exivit in eum, qui dicitur Calvariae, locum. Item, data est corona, idest universitas fidelium, qui ei adhaeserunt, ut corona capiti. Psal. exurge, domine Deus meus, in praecepto quod mandasti, et synagoga populorum circumdabit te. Psal. circumdederunt me sicut apes, quae in omni flore dulcedinem inveniunt. Et exivit de angustia Judaeae, vincens paucos de Judaeis quos convertit ad fidem. Ut vinceret in gentibus per praedicationem apostolorum, convertendo eos ad fidem. Act. 13, vobis oportebat primum loqui verbum Dei: sed quoniam repellitis illud, et indignos vos judicatis vitae aeternae: ecce convertimur ad gentes. Item data est ei corona, idest corporis stola, et exivit de hoc mundo per januas mortis: vincens ipsam mortem, ut vinceret Infernum spoliando ipsum. Oseae 13, ero mors tua, o mors; morsus tuus ero, Inferne. Vincens, ut vinceret. Exivit, inquam, de mundo per contemptum ipsius, ut vinceret ipsum per praedicationem. Aliter enim non potest vinci mundus, nisi per exitum ab eo: sed qui exit, debet exire totaliter, ut nihil de mundo secum ferat, nec de suo aliquid ferat, nec de suo aliquid in mundo relinquat. Quidam exeunt de mundo corpore, sed dimittunt in eo cor, idest affectum suum in mundo: qui licet corpore sint in claustro, tamen corde et cogitatione sunt in mundo. Sicut solet dici: corpus in choro, cor in foro. Et tales significantur per uxorem Loth, quae post exitum de Sodomis, retro respiciens, mutata est in statuam salis. Gen. 29, statua figuram hominis habet, et non veritatem; sicut claustralis cujus cor est in mundo, figuram habet monachi, sed non veritatem: unde, 1 Reg. 19, nuntii Saul credentes invenire David in lecto suo, idest monachum in claustro, non invenerunt nisi statuam, et pellem caprae, idest habitum monachalem sine monacho. Similiter Petrus et Joannes credentes invenire Jesum in sepulchro, non invenerunt nisi sudarium, Joan. 20. Ideo Abrahae jam egresso de Chaldaea dixit dominus, Genes. 12, egredere de terra tua. Et dicit Augustinus, egressus erat jam corpore, sed adhuc illuc tenebatur mente. Alii exeunt de mundo, sed non totaliter, quia non toto mundo. Quia licet corde et corpore exierint de mundo quo ad divitias, tamen cor eorum occupatur deliciis mundi, et saepe cogitando de divitiis quas habebant in mundo, poenitent exivisse de mundo. Et tales significantur per Judaeos, qui in deserto suspirabant ad ollas carnium Aegypti. Unde Num. 11, quis dabit nobis carnes ad vescendum? Recordamur piscium quos comedebamus in Aegypto gratis, idest sine labore. In nobis mentem veniunt cucumeres, pepones, porrique, et caepe, et allia. Et supra parum, vulgus promiscuum quod ascenderat cum eis, flagravit desiderio carnium, junctis sibi pariter filiis Israel. Alii exeuntes de mundo, portant secum multa de mundo. Quidam honores ipsius quos adhuc ambiunt in religione. Alii divitias, alii delitias, alii mores mundanos, verbi gratia, modum eundi saeculariter, modum loquendi, modum comedendi, et alios gestus saeculares. Et tales significantur per Rachel, quae furata est idola Laban, et abscondit subter stramenta cameli, ut dicitur Genes. 31, quae sunt idola Laban? Nisi honores mundi, et divitiae, et delitiae, quas multi abscondunt subter stramenta cameli, idest pannis claustri. Sed timendum est, quod dicit ibi Jacob: apud quemcumque inveneris deos tuos, necetur coram fratribus nostris. De hoc dicitur Isa. 33, quis habitavit ex vobis cum ardoribus sempiternis? Idest cum illis fratribus, qui habitant cum ardore sempiterno, idest charitate in Deum? Et respondet: qui ambulat in justitiis, idest extra obedientiam, et loquitur veritatem, non vanitatem. Qui projicit avaritiam ex calumnia, idest amorem rei temporalis calumniosum, et excutit manus suas ab omni munere, recipiendo, et etiam dando. Qui obturat aures suas, ne audiat sanguinem, idest detractionem ubi sanguis effunditur, et claudit oculos suos ne mala videat: hic habitabit in excelsis: quasi dicat: qui mundum, et mores mundi, omnia dimiserit, hic poterit habitare in claustro. Item Isa. 14, perdam Babylonis nomen, idest verba saecularia, et reliquias, idest gestus saeculares, et progeniem, idest opera saecularia, et germen, idest saecularia desideria. Hoc est quod dicitur ad Titum secundo, abnegantes impietatem, idest cupiditatem, et saecularia desideria, sobrie et pie et juste vivamus in hoc saeculo. Sobrie nobis, pie Deo, juste proximo. Et hoc est quod dicitur Abrahae, Genes. 12, egredere de terra, idest de carne tua, et de cognatione, idest de parentela tua, et de domo patris, idest de amore mundi; et sic veni in terram quam monstravero tibi. Et cum aperuisset et cetera. Haec est secunda pars hujus capituli, in qua agitur de secundo statu Ecclesiae, qui fuit tempore martyrum. Apertio hujus secundi sigilli, idest signaculi, est praedicatio passionis Christi, quae in lege sigillata erat. Et recte sequitur hoc sigillum ad praecedens, idest apertio hujus sigilli ad apertionem praecedentis. Quia praedicata resurrectione Christi, per quam innotuit esse Deus, multi de Judaeis crediderunt. Quibus invidens Diabolus, quia homines ascendebant illuc unde ipse ceciderat, movit contra eos graves persecutiones, quae a morte Stephani inceperunt, ut dicitur Act. 7: unde oportuit dispergi credentes inter gentes, ubi graves sustinuerunt molestias, propter quod necesse fuit praedicare domini passionem, ut exemplo ejus nullus timeret mori pro domino, quia pro ipsis mortuus est. Equus iste fuit tyrannorum coetus: unde dicitur rufus, propter crudelitatem, sessor ejus Diabolus. Magnus gladius est potestas nocendi, et occidendi sanctos. Dicit ergo, et cum aperuisset, ille idem qui praecedens aperuerat, scilicet agnus sigillum secundum: idest consummasset passionem, et ipsa rei evidentia ostendisset, quod sub lege clausum erat, audivi secundum animal, idest ordinem praedicatorum, qui tempore martyrum passionem Christi praedicaverunt. Unde significatur per Lucam, qui specialiter scribit de passione domini. Dicens, veni et vide, ut prius, vel, veni, credendo quid dicitur, et vide, idest et provide tibi, et Ecclesiae. Et exivit, ab amicitia Dei, in odium, et persecutionem: vel exivit, ab occulta malitia cordis, in apertam saevitiam operis. Juxta illud Psal. concepit dolorem, et peperit iniquitatem. Alius equus superiori contrarius. Superior quidem erat bonus, scilicet coetus praedicatorum; hic malus, scilicet coetus tyrannorum. Rufus, id est crudelis et sanguinolentus, sanguine sanctorum cruentatus. De quo Zach. 1, vidi per noctem, et ecce vir ascendens super equum Rufum; et qui sedebat super eum, scilicet Diabolum, qui tyrannos regit, et ducit in mortem et oppressionem sanctorum. Datum est ei, id est a Deo permissum, ut sumeret pacem de terra, id est quietem mentis tolleret a terrenis. Glossa. Israel sabbatum recipit a munere. Aegyptus vero percutitur muscarum multitudine. Isa. 48, non est pax impiis, dicit dominus. Joan. 17, in mundo pressuram, in me autem pacem habebitis. Vel sic: ut sumeret pacem de terra, id est illatis persecutionibus mentes bonorum ab amore terrenorum avelleret. Gregorius, cum mundus tot calamitates ingeminat, quid aliud nisi, ut fugiatur clamat? Luc. 12: putatis quod pacem veni mittere in terram? Non: dico vobis: sed separare, Deo permittente, et Diabolo suggerente. Matth. 10, tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium, et exurgent filii in parentes, et morte afficient eos. Joan. 16, venit hora ut omnis qui interficit vos, arbitretur obsequium se praestare Deo. Et ut invicem se interficerent, gladio pravae persuasionis, quo mutuo se occidunt multi. Judith 7, mutua se caede truncabunt. Josue 8, vociferantes pariter, et mutuo se occursitantes, persecuti sunt eos, mali, scilicet bonos. Et datus est illi gladius magnus, id est potestas magna persequendi et occidendi sanctos. Et dicitur gladius magnus pro multitudine occisorum, quia multos occiderunt tyranni, et pro magnitudine, quia non solum minores, imo majores, sicut apostolos, occiderunt. Unde Thren. 2, dicit Ecclesia ad dominum. Jacuerunt in terra foris pueri et senes, virgines meae, et juvenes nostri ceciderunt in gladio, in die furoris tui, id est tempore quo permisisti tyrannos furere contra sanctos: quod tempus recte dicitur dies, quia tunc exibant sancti de tenebris praesentis vitae, in lucem vitae aeternae, et etiam quia tribulatio illuminat bonos. Isa. 28, sola vexatio dabit intellectum auditui. Primus equus fuit figuratus in innocentia Abel, Isaac et Jacob, David. Secundus in crudelitate Cain, Ismael, Esau, Saul, et ceteris binariis, quae ponit Petrus in itinerario suo. Primus Abel, Cain. Secundus Noe, et gigantes. Tertius Abraham. Quartus Ismael. Quintus Jacob, Esau. Sextus Moyses et magi. Septimus David et Saul. Octavus filius Dei et Judaei. Nonus Simon magus, Petrus. Decimus Christus et Antichristus. Et de hoc equo et equite suo dicitur Exod. 15, equum et ascensorem projecit in mare. Ut patet in Nerone, et Valeriano, et Maxentio, qui plusquam Paulus, Laurentius, Vincentius, auxiliabantur, etiam dum torquebant eos. Et cum aperuisset sigillum tertium et cetera. Haec est tertia pars hujus capituli, in qua agitur de tertio statu Ecclesiae, et tertii sigilli apertione. Videns enim Diabolus se nihil proficere in occisione martyrum, sed magis eorum patientia et virtute Ecclesiam roborari, suscitavit haereticos, qui perverse exponentes Scripturam, haereses induxerunt. Et quia fere omnis haeresis circa nativitatem Dei versatur, ideo necessarius fuit tertius ordo praedicatorum, qui incarnationem domini praedicarent: et ideo per tertium animal signatur Matthaeus, qui expressius ceteris scripsit de incarnatione domini, et nativitate ejus. Et dicuntur in hac parte quatuor. Primo, quis sit equus tertius, scilicet coetus haereticorum. Secundo, quis sessor, scilicet Diabolus. Tertio quid teneat: quia stateram quae est perversae Scripturae expositio. Quarto ponitur consolatio fidelium, ibi, et audivi. Dicit ergo. Et cum aperuisset, agnus, qui alia aperuit, sigillum tertium, idest ea quae in tertio statu Ecclesiae hoc est tempore haereticorum facta sunt ostendisset, vel ostendere praevidisset. Audivi tertium animal, idest tertium ordinem praedicatorum, per tertium animal designatum: qui scilicet tempore haereticorum praedicavit, et instruxit homines de incarnatione et nativitate, eliminans errores contrarios, et astruens veram fidem, dicens, veni credendo eis quae audis. Et vide, idest tibi provide. Et quare sit tibi providendum subjungit. Et ecce equus niger, idest coetus haereticorum sordibus peccatorum denigratus, sed rigore patientiae exterioris, ne possit perpendi ejus malitia, palliatus. Unde bene dicitur equus niger, quia nigredo provenit ex labore exteriori et carnis mortificatione, per quod calor naturalis extinguitur. Et ipsi modis omnibus nituntur extinguere fidem in aliis, qui est specialiter calor naturalis vivificans hominem interiorem. Habacuc 2, justus in fide sua vivit. Et iste equus proprie contrarius est primo: nam iste niger, ille albus est. Ille astruit fidem: iste destruit. Sessor illius Christus est. Sessor istius Diabolus. Frenum illius obedientia, vel laus divina, juxta illud Isaiae 48, infrenabo te laude mea, ne intereas. Fraenum istius inobedientia, et Dei blasphemia. Sella illius justitia, sella istius injustitia. Ille ferratus est ferro patientiae, iste deferratus sine patientia. Ille albus per innocentiam, iste niger per malitiam. Et qui sedebat super eum, scilicet Diabolus, qui regit et ducit alios quo vult: habebat stateram in manu sua, idest perversam Scripturae expositionem, quae staterae comparatur. Quia sicut statera sine pondere de facili movetur huc atque illuc, sic Scriptura si non habeat pondus Catholicae expositionis, fluctuat huc et illuc. Et sicut statera per astutiam falsi mercatoris potest male inclinari, sic Scriptura per astutiam falsi expositoris potest male exponi. Sed bonus doctor sequitur sanctorum expositionem. Unde Gen. 49, Issachar asinus fortis accubans inter fortes terminos. Issachar interpretatur dominum commemorans; et significat doctorem Catholicum, qui semper accubat inter terminos, quos patres posuerunt, idest sequitur sanctorum expositiones. Juxta illud Prov. 22, ne transgrediaris terminos antiquos, quos posuerunt patres tui. Job 14, constituisti terminos ejus, qui praeteriri non poterunt. Et signanter dicit, habebat stateram, quia haeretici Scripturam habent, et non habentur ab ea. Nam superbe ei dominantes, suo sensui eam coaptant. E contrario Catholici doctores non habent sed habentur a Scriptura. Quia habiliter subjiciunt se illi, captivantes intellectum suum in obsequium Christi, sicut dicitur 2 Cor. Item dicit, in manu sua. Quia se ipsos mactando, et juxta literae superficiem operando affligunt. Sed totum hoc faciunt, ut videantur hujusmodi, et sic facilius decipiunt credentes sibi: et de talibus dicitur Oseae 12, Chanaan in manu ejus statera dolosa. De qua statera dicitur Proverb. 21, statera dolosa abominatio est apud Deum, pondus aequum voluntas ejus. Item statera quam Diabolus habet in manu sua, est tribulatio quam Deo permittente, bonos et malos affligendo ponderat. Ibi cognoscitur cito, qui sint gravioris ac levioris ponderis: qui ex tribulatione moventur murmurando vel peccando, leves sunt, nec sunt justi ponderis, et tales projicit dominus. Qui autem non moventur, justi ponderis sunt, et tales ponit dominus in thesauros suos. Act. 14, per multas tribulationes et cetera. Sequitur. Et audivi tamquam vocem, scilicet Angeli existentis in medio quatuor animalium, idest vocem Christi, qui in medio praedicatorum est, ut doctor eorum dicentium idem quod Angelus. Quia Angelus loquitur in animalibus. Et promittitur hic auxilium, sicut dicit Glossa. Quia in pugna haereticorum majus imminet periculum, et ex promissione auxilii datur consolatio; quod diximus fieri in tertia parte capituli. Haec autem vox nihil aliud est quam concors doctrina praedicatorum, quasi animali illa vox dicat, subjungit, bilibris tritici denario. Bilibris ad litteram est mensura capiens duas libras: et significat sacram Scripturam habentem duplicem intelligentiam, scilicet historicam et mysticam, sive litteralem et spiritualem. Igitur una libra est sensus spiritualis. Triticum vero, quia est cibus nobilium hominum, novum significat testamentum. Bilibris, ergo tritici, est intelligentia novi testamenti, duo sensus continens quasi duas litteras, scilicet naturale et spirituale. Hordeum quod est cibus rusticorum, et jumentorum, et duritiam habet in cortice, sed medullam interius dulcem, significat veteris testamenti Scripturam, quae data est rudibus Judaeis, et exterius in littera praetendit duritiam: sed interius continet suavem intelligentiam. Et quia vetus testamentum duos sensus habet sicut et novum, scilicet litteralem et spiritualem: et dicitur similiter bilibris hordei. Sed quia convenientia veteris testamenti tripartita est apud Hebraeos, scilicet in legem, et prophetas, et Agiographa: ideo sunt tres bilibres hordei, idest tres partes veteris testamenti. Quarum quaelibet est bilibris, idest habens duas libras, idest duos sensus, litteralem scilicet intellectum, et spiritualem. Per denarium significatur unitas fidei. Denarius enim regis habet imaginem, et superscriptionem. Imago vero ad humanitatem, superscriptio refertur ad divinitatem: de quibus duobus est fides. Unde denarius est unitas perfectae fidei continua: recte dicitur vendi vel emi denario. Et bilibris tritici, et tres bilibres: de quibus agitur hic sub specie nigri equi: quasi sic diceret, vox audita inter quatuor animalia. Nolite timere vos fideles, si haeretici male exponunt Scripturam. Quia bilibris tritici, idest intelligentia totius novi testamenti, tam secundum sensum litteralem, quam secundum spiritualem, denario emitur vel venditur, idest unitate perfectae fidei, datur intelligentia novi testamenti. Jac. 1, siquis vestrum indiget sapientia, petat a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat, et dabitur ei: postulet in fide nihil haesitans. Ecce habes expresse quod merito fidei datur intelligentia Scripturae. Vere ergo dicitur hic, bilibris tritici denario et tres bilibres hordei: idest sana intelligentia veteris testamenti, secundum utrumque sensum emitur et venditur denario: idest unitate perfectae fidei, sicut et novum. Et merito idem pretium est utrobique: quia eadem intelligentia est in utroque testamento. Quia rota est in medio rotae, Ezech. 1. In vanum ergo laborant haeretici, quia nunquam pervenient ad rectam intelligentiam Scripturarum nisi per unitatem perfectae fidei. Quia in malevolam animam non introibit sapientia. Item bilibris dicitur novum testamentum, propter duo, quae continet: praecepta scilicet et consilia. Unde juveni, qui dixit, domine, haec omnia servavi a juventute mea, respondet Deus, unum tibi deest. Si vis perfectus esse, vade et vende omnia et cetera. Matth. 10. Et tres bilibres, sunt vetus testamentum propter tres partes, scilicet legem et prophetas et Agiographa: quarum habet duas libras: cerimonias exteriores, et veritatem latentem interius quae usque hodie occultatur Judaeis. Unde 2 Cor. 4, usque hodie cum legitur Moyses, velamen est positum super corda Judaeorum et cetera. Quia ipsi tenacissime adhaerent paleae, medullam interiorem non percipientes. Unde Job 30, mandebant herbas, et arborum cortices. Et vinum et oleum, ne laeseris. Tu scilicet qui sessor es equi rufi, idest bonos praedicatores, qui male viventes mordaciter increpant, et pusillos suaviter consolantur, et sicut Samaritanus, qui vinum et oleum imposuit vulneribus sauciati, Luc. 10. Et quod dicitur, ne laeseris, intelligitur de laesione animae; cui revera nullus potest nocere si ipse vult: corpus autem laedi potest et occidi, juxta permissionem Dei. Unde Job 2 dixit dominus ad Satan, ecce in manu tua est, verumtamen animam ejus serva. Item Matth. 10, nolite timere eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere. Item per vinum et oleum intelligitur novum et vetus testamentum, quae praecepit Deus non laedi. Quia licet haeretici prave exponant, tamen veritas remanet incorrupta. Item bilibris tritici: est vetus et novum testamentum, quod denario, comparatur, idest vita aeterna. Unde quicumque ad habendas duas libras tritici accedunt, propter unum Deum habendum accedere debent, ut non aliud pretium sive mercedem quaerant, nisi vitam aeternam. Matth. 20, conventione facta ex denario diurno, misit eos in vineam suam: idest in sacram Scripturam. Tres vero bilibres, quae eodem denario comparantur, est fides Trinitatis operans per dilectionem Dei et proximi, ad cujus fidei medullam, quia nemo in hac vita recte attingere potest plene, jam recte non tritico sed hordeo comparantur. Unde pauci sunt, qui non solum disputare, imo cogitare de ea formident, pro ea tamen denarium recipient, si crediderint, quamvis non intelligant: hoc est ergo quod vox illa dicit bilibris tritici denario uno, intelligentia veteris et novi testamenti emitur a discipulis, et venditur a magistris pro vita aeterna. Nec enim aliud praemium debet quaerere doctor sacrae paginae, vel auditor, nisi vitam aeternam. Unde Job 28, dicitur de sapientia, nescit homo pretium ejus. Et infra, non dabitur aurum obrizum pro ea, nec appendetur argentum in commutatione ejus. Proverb. 3, pretiosior cunctis opibus, et omnia quae desiderantur huic non valent comparari. Miserabiliter ergo decipiuntur, qui sacram paginam docent vel audiunt pro mercede temporali. Ideo dicitur Proverb. 23, noli vendere sapientiam et doctrinam, et intelligentiam. Sequitur, et vinum, et oleum ne laeseris. Vinum est legis austeritas; oleum, est Evangelii suavitas. Illud inebriat, istud sanat. Illud pungit, istud ungit. Illud mentes evertit, istud dementes convertit. Littera enim occidit, spiritus autem vivificat: haec laeduntur quando prave intelliguntur. Vinum igitur et oleum laedit, qui vetus et novum testamentum male exponit. Ideo haereticis, qui significantur per equum, est vir justus, in quo est duplex libra, idest veritas et sapientia Christi, qui est triticum, de quo dicitur ad beatam virginem. Cant. 7, venter tuus sicut acervus tritici vallatus liliis. Mirum est, quod dicit, quod virgo unum solum granum tritici habuit in ventre; et tamen dicit, venter tuus sicut acervus tritici. Sed hoc est, quod ex illo grano infinita grana oriuntur, et in illo erant omnia per virtutem. Unde Joan. 12, nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet: si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. Tres bilibres hordei, sunt fideles imperfecti, qui habent paleam tenacem, idest temporalium amorem. Unde hi significatur, Joan. 2, per hydrias capientes mensuras binas vel ternas: utrique denario empti sunt: idest sanguine Christi. Unde 1 Petr. 2, non corruptibilibus auro et argento et cetera. Cor. 6, empti enim estis pretio magno. Et quia imperfecti scandalizantur, perfecti vero non de facili; ideo dicitur Exod. 9, quod hordeum lesum est, eo quod virens esset. Triticum autem, et farrum non sunt laesa, quia serotina erant. Vinum: idest poenitentes, et oleum: idest misericordes ne laeseris, tu princeps, qui noces, quicumque sis. Et istos praecipue non laedit Deus, quia vicerunt. Unde supra 2, qui vicerit non laedetur a morte secunda, licet tangatur tribulatione praesenti, quae dicitur mors propria. Sap. 3, justorum animae in manu Dei sunt, et non tanget illos tormentum mortis, idest poena Inferni: poena autem mundi saepe tangit eos, et vult Deus ut hic tangantur. Gregorius, sancti poenam praesentem lucrum putant, quia per hanc aeternam evadere non ignorant. Sequitur. Et cum aperuisset sigillum et cetera. Quarta pars hujus capituli, ubi agitur de quarto statu Ecclesiae. In quo fuit persecutio sive pestis falsorum fratrum, idest hypocritarum, quos Diabolus tandem in Ecclesiam introduxit, per quos secretius et familiarius domesticos impugnat. Videns enim Diabolus, quod neque per paupertatem, et per violentas tribulationes, nec per astutias et fraudulentas haereses proficere potuit, immo per haec Ecclesiam robustiorem et cautiorem fieri vidit, hypocritas introduxit, vulpes subdolas, quae latenter vineam domini demoliri nituntur. Unde Cant. 2, capite nobis vulpes quae demoliuntur vineas. Dicit ergo. Et cum aperuisset, agnus, scilicet sigillum quartum: idest secreta status, quia manifestasset. Audivi vocem quarti animalis dicentis, veni et vide. Quartum animal fuit aquila altius ceteris volans, et clarius videns: et significat Joannem qui verbum apud patrem aeternaliter existens, et in mundo carnem factum temporaliter omnibus clarius Deo revelante prospexit. Et designat ordinem praedicatorum, contra haereticos verbi divinitatem simul et humanitatem fideliter praedicantium. Per equum autem pallidum designantur hypocritae, qui ut de religione laudentur, jejuniis et vigiliis, et aliis corporalibus exercitiis coram hominibus se affligunt. Unde vigore subtracto et sanguine minorato, quasi jam moribundi pallescunt: unde Matth. 5, de ipsis dicitur, exterminant enim facies suas ut videantur hominibus jejunantes: amen dico receperunt mercedem suam. Unde sequitur; et ecce equus pallidus, hypocritarum coetus falsa religione palliatus. De qua Job 15, congregatio hypocritarum sterilis. Et qui sedebat super eum: quasi ductor et rector ejus. Nomen illi mors: idest Diabolus, qui fuit primus auctor mortis. Sapient. 2, invidia Diaboli introivit mors in orbem terrarum, et Infernus: idest hypocritae, et caeteri, Inferno deputati, idest, sequebantur eum, idest imitabantur eum in culpam et in poenam. Unde Sapient. 2, cum dixisset Salomon, invidia Diaboli intravit mors in orbem terrarum, statim adjunxit. Imitabantur autem illum, qui sunt ex parte illius. Infra 20, Infernus et mors, idest peccatores, et Diabolus missi sunt in stagnum ignis. Vel Infernus dicitur sequi Diabolus, quia quos ille decipit, iste recipit. Isa. 5, dilatavit Infernus animam suam, et aperuit os suum, absque ullo termino. Et data est illi potestas, sed non voluntas mala, super quatuor partes terrae, idest super homines, qui in quatuor mundi partibus, scilicet oriente et occidente, meridie et Septentrione morantur. Vel super quatuor genera hominum, qui sunt in terra: Judaei, gentiles, haeretici, et mali Christiani. Vel super quatuor partes terrae, idest super illos omnes, qui quatuor cordis affectiones, scilicet timorem, amorem, gaudium, et dolorem in terrenis ponunt. De quibus dicit beatus Bernardus. Timent quae non oportet: amant quae non decet; gaudent vane: dolentque vanius. Unde Job 9, terra data est in manus impii, idest data est, in potestate Diaboli. Interficere gladio peccati. De quo Eccles. 21, quasi romphaea bis acuta omnis iniquitas, et plagae ejus non est sanitas. Fame idest defectu verbi divini. De qua Amos 8, mittam famem in terram: non famem panis, nec sitim aquae, sed audiendi verbum Dei. Et morte, idest doctrina mortifera. De qua Psal. venenum aspidum sub labiis. Et bestiis terrae, idest crudelibus mundi principibus, qui omnes devorant. De quibus Psal. ne tradas bestiis animas confitentes tibi. Item interficere gladio, perversae persuasionis. De quibus Psal. gladius eorum intret in corda ipsorum, et fame, scilicet terrena cupiditate. De qua dicitur Genes. 41, in cuncta terra Aegypti erat fames. Et morte peccati, quo a Deo separantur animae. De qua dicitur in Psal. non est in morte, qui memor sit tui. Et bestiis terrae, idest bestialibus praelatis. De qua Baruch 3, ubi sunt principes gentium, et qui dominantur super bestias, quae sunt super terram? Et cum aperuisset et cetera. Quinta pars capituli, in qua graves et magnas praedicit tribulationes: ne terrerentur electi, qui erant illis tribulationibus affligendi, propterea hic consolatur eos Joannes tripliciter. Primo, quia eas animas interfectorum, vidit sub altare, idest sub protectione Christi, qui eas defendebat. Secundo, quia singulos eorum singulis stolis vidit decoratos. Tertio, quia promissionem de implendo eorum desiderio audivit. Hoc ergo quintum sigillum, est consolatio animarum in aetate septima quiescentium, quae prius occulta erat. Sed fuit Joanni ostensa, et per eum Ecclesiae revelata, et sic fuit apertum sigillum. Dicit ergo et cum aperuisset agnus, qui alia aperuit sigillum quintum, idest secreta quinti status, vidi sub altare, idest Dei protectione, et Christi societate, animas interfectorum, propter verbum, idest propter praeceptum Dei, quod implebant. Vel propter Dei verbum, idest filium Dei, quem asserebant esse Deum et hominem. Vel propter Evangelium, quod praedicabant, et propter testimonium, idest Christianitatis titulum, quod habebant in corde, et testabantur voce et opere. Rom. 10, hoc est verbum fidei, quod praedicamus: quod si confitearis in ore tuo dominum Jesum Christum, et in corde tuo credideris, secundum quod dominus excitavit illum a mortuis, salvus eris. Vel propter testimonium nativitatis, passionis, et ascensionis Christi, quod habebant et aliis testificabantur in praedicatione. De quo dicitur Act. 4, virtute magna reddebant testimonium resurrectionis Jesu Christi domini nostri. Altare ergo dicitur Christus, super quod oblationes et sacrificia nostra Deo patri offerimus. Unde fere omnes orationes nostrae per ipsum terminantur. Unde infra 8, dicitur, alius Angelus venit, et stetit ante altare, habens thuribulum aureum. Unde bene dicuntur esse animae martyrum sub altare, quasi membra sub capite, per humilitatem idest subjectae, per charitatem adhaerentes Deo. Et clamabant voce magna: idest affectu, et desiderio magno. De quo clamore dicitur in Psal. clamaverunt justi, et dominus exaudivit eos. Item: et clamor meus in conspectu ejus introivit in aures ejus. Sic clamabat Moyses, Exod. 14; sic Susanna, Dan. 3. Dicentes, idest desiderantes. Quia desiderium est dictio hominis interioris, quam Deus audivit. Psal. desiderium pauperum exaudivit dominus, praeparationem cordis eorum audivit auris tua. Usquequo, idest usque ad quod tempus expectas, domine, qui potes omnia, sanctus, in operibus tuis, et verus in promissis usquequo non vindicas sanguinem nostrum, idest effusionem omnem sanguinis nostri, poenas debitas interfectoribus interserendo? Et hoc dicunt sancti non poenam male optando, vel in ea delectando: sed justitiae Dei aggratulando, et voluntati divinae se conformando. De cujus impletione gaudent. Ita enim sunt sancti juncti Deo, ut de omni voluntate Dei gaudeant, etiam de poenis parentum inquantum sunt volitae a Deo. Unde Psal. laetabitur justus cum viderit vindictam. Ad majorem autem expressionem desiderii eorum repetit idem verbum dicens, et non vindicas, et debet subintelligi, usquequo, quasi, et usquequo, non vindicas, nos scilicet de his, qui habitant in terra, non solum corporis habitatione, sed mentis affectione. De quibus dicitur 4 Reg. ecce habitatio civitatis, scilicet Hierico, idest mundi, optima est. Ita videtur mundi amatoribus, quod sit bona propter divitias, melior propter delitias, optima propter honores. Sed e converso mala est propter divitias, quia cito pereunt. Pejor propter delitias, quia cito transeunt. Pessima propter honores, quia nimis affligunt. Propter quod dicitur infra 8, vae, vae, vae habitantibus in terra. De his autem conqueruntur sancti, quia propter amorem terrenorum capti non festinant ad caelum, ut sic impleretur numerus electorum, et sic sancti consummarentur in gloria, utraque stola recepta. Non enim consummabuntur sine nobis. Unde Hebr. 12, Deo pro nobis aliquid melius providente, ut non consummarentur sine nobis. Vel: usquequo non vindicas de his, qui habitant in terra, separando scilicet bonos a malis, ut utrique vadant ad loca sua: scilicet boni in caelis, ubi est eis paratus locus. Joan. 14, vado parare vobis locum. Et mali in Infernum, ubi est eis paratus locus, secundum merita eorum. Act. 1, de quo praevaricatus est Judas, ut abiret in locum suum. Similem quaestionem facit Habacuc 1, usquequo domine clamabo, et non exaudies? Vociferabor vim patiens, et non salvabis? Quare respicis contemptores, et taces, conculcante impio justiorem se? Et datae sunt. Ecce post clamorem sanctorum, datur consolatio de premii collatione, et spei confirmatione, de malorum punitione et bonorum salvatione. Et patet hic admirabilis largitas pietatis divinae, quae petentibus unum, scilicet liberari se a consortio malorum, dat quatuor: scilicet consolationem de praemii adeptione, de spei confirmatione, de malorum punitione, de bonorum salvatione: et in his omnibus est sanctorum consolatio. Dicit ergo, et datae sunt illis, scilicet sanctis clamantibus, singulae stolae albae, idest unicuique beatitudo animae, et dictum est illis, idem a Deo inspiratum, ut requiescerent tempus adhuc modicum, idest diem generalis resurrectionis patienter. Et dicit, modicum, quia brevis est cursus totius temporis, respectu futuri. Joan. 16, modicum, et jam non videbitis me et cetera. Et promittitur hic eis adimpletio sui desiderii de sua salvatione, et hostium suorum vindicatione, quia quod differtur non aufertur. Quantum autem, idest usque ad quod tempus debeant expectare, determinat. Donec impleatur numerus conservorum illorum, qui Deo sicut ipsi serviunt. Et fratrum eorum, qui ad eamdem haereditatem vocati sunt, qui interficiendi sunt sicut et illi, scilicet eadem causa qua illi, scilicet propter verbum Dei, et testimonium Christi. Et confirmatur hic spes eorum de salvatione fratrum suorum, et receptione corporum propriorum in generali resurrectione. De quo dicitur Isa. 26, vivent mortui tui, interfectique mei resurgent. Et de vindicta malorum statim post subjungit, egredietur dominus de loco sancto suo, ut visitet iniquitatem habitatoris terrae contra eum, et revelabit terra sanguinem suum, et non operiet ultra interfectos suos. Et vidi cum aperuisset et cetera. Sexta pars: in qua agitur de sexto statu Ecclesiae, et de apertione sexti sigilli, quae nihil aliud est quam persecutionis futurae ostensio, tempore Antichristi: haec autem erit duplex. Una corporalis, quae in tantum desaeviet in sanctos, quod multi timore cadent, et si fieri posset moverentur electi, ut dicitur Matth. 24: et de hac primo agitur hic. Alia erit spiritualis, quae scilicet erit impedimentum praedicationis verbi Dei, quia sancti non permittentur praedicare: et de hac agetur in principio septimi capituli, in qua agetur de sexto statu Ecclesiae. Haec autem praedicuntur a Joanne duplici ex causa: primo, ut moderni ex contemplatione futurorum sanctorum animentur ad tolerantiam praesentium tribulationum. Quia istae tribulationes, quas modo sustinent, quasi nihil sunt respectu futurarum. Secundo, ut cum venerint, minus gravent, quia jacula quae praevidentur minus feriunt, idest feriendo minus laedunt, sicut dicit Gregorius. Dicit ergo, et vidi, oculis mentis, cum aperuisset agnus scilicet, sigillum sextum, idest sextum statum Ecclesiae futurum tempore Antichristi, ostendit scilicet. Et ecce: nota est admirationis. Terrae motus factus est magnus. Ad literam, quia terra movebitur, sicut dicitur Matth. 24, et Aggaeus: adhuc modicum, et movebo caelum et terram, mare et aridam. Vel terraemotus magnus, idest terrenorum commotio magna contra sanctos. Et dicit, magnus, quia si semper desaeviant mali contra bonos, tunc apertius et crudelius insurgent in eos. Unde Matth. 23, consurget gens contra gentem, et regnum adversus regnum; et erunt pestes, et fames, et terraemotus per loca: haec omnia initia sunt dolorum. Et nota quod dicit terraemotus, non aeris, vel aquae, vel ignis. Quia propter amorem terrenorum spernunt persecutiones bonorum, qui terrena despiciunt, et despicienda ostendunt. Et sol factus est niger tamquam saccus cilicinus. Ad literam, tunc obscurabitur sol et luna et cetera luminaria caeli. Unde Joel 2: contremuit terra a facie ejus, moti sunt caeli: sol et luna obtenebrati sunt, et stellae retraxerunt splendorem suum. Praeteritum ponit pro futuro, prophetica certitudine, vel mystice. Et sol, idest Christus. De quo Psal. ortus est sol, et congregati sunt, dispersi sunt. Et Malachiae ult. vobis timentibus nomen meum orietur sol justitiae, et sanitas sub pedibus eorum, factus est niger tamquam saccus cilicinus, idest non lucebit miraculis; immo e contra Antichristus, et sui multa miracula facient, et ideo multi movebuntur. Matth. 24, surgent pseudo Christi et pseudo prophetae, et dabunt signa maxima, et prodigia, ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi. Sacco cilicino comparat eum Joannes, quia mali tunc reputabunt Christum fuisse indutum solo sacco nostrae mortalitatis, et peccati Cilicio obvolutum, idest reputabunt eum hominem peccatorem. Ipse autem homo fuit non peccator: sed similis peccatori in poenalitatibus. Saccum enim nostrum induit, sed non meritum sacci habuit. Unde ipse dicit per Psal. conscidisti saccum meum, et circumdedisti me laetitia, in resurrectione. Sed, quia non erat licitum indutum sacco in palatium regis intrare, ut dicitur Esther 5, unde Zach. 3, dicitur de Jesu sacerdote magno, Jesus indutus erat vestibus sordidis et stabat ante faciem Angeli. Qui respondit, et ait ad eos, qui stabant coram se, dicens, auferte vestimenta sordida ab eo: et dicit ad eum: ecce abstuli a te iniquitatem tuam, idest mortalitatem et poenalitatem assumptam pro nostra iniquitate toleranda, et indui te mutatoriis. Et luna, idest Ecclesia a sole Christo illuminata facta est reputatione malorum, tota, idest totaliter secundum omnem statum sui. Ut sanguis vilis et peccatrix. Quia sublato fundamento, necesse est ut aedificium corruat. Nomine sanguinis, accipitur peccatum propter horrorem. Oseae 4, sanguis sanguinem tetigit, idest peccatum peccato additum est. Vel sanguis sanguinem tangit, quia poena peccato redditur statim. Item, et sol, idest coetus major ardens et lucens igne charitatis, luce fidei. Factus est niger, idest vilis reputabitur, et afflictus multis tribulationibus, exterius niger erit, sed candorem animae non amittet. Cant. 1, nigra sum sed formosa. Tamquam saccus cilicinus, qui vilis et asper a Cilicio, vel a Cilicia dictus, ubi primo inventum fuit Cilicium, quo utuntur poenitentes. Et per hoc notatur, quod sancti in magna asperitate et vilitate erunt. Et luna tota, idest totus coetus mediocrium. Facta est ut sanguis, idest quasi homicidae occidentur, et suo sanguine respergentur, et stellae caeli, idest montes aliquid luminis in illa tenebrosa persecutione habentes, de caelo, idest a fide ceciderunt, idest cadent. Super terram, idest adhaerentes terrenis promissionibus Antichristi. Eusebius: et multos hodie avertit a Christo amor terrenorum. Infra Tim. 6, radix omnium malorum est cupiditas, quam quidam appetentes, a fide erraverunt, et inseruerunt se doloribus multis. Ibi dicit Glossa, qui veram fidem habent de Christo, non cupiunt in his miseriis divites fieri. Modum autem cadendi determinat dicens, sicut ficus emittit grossos suos, inutiles fructus, qui non firmiter adhaerent ramis arboris. Cum a vento magno movetur. Per hoc ostendit, quod magnae erunt persecutiones Antichristi, et quod minores quamplurimi cadent a fide faciliter, sicut grossi in magno vento de facili cadunt. Sed, sicut dicit Glossa, illos qui Christo vero amore serviunt non permittet cadere Christus, sicut bonae ficus non cadunt impulsu ventorum. Sequitur, et caelum, idest Ecclesia stellata virtutibus, lucens sapientia, rotunda fide, alta conversatione, mobilis obedientia, firma patientia, et caelum recessit, idest domus Christi recessit, idest recedet, a malis fide, et opere eis dissimilis. Vel caelum, idest evangelica doctrina. Recessit, idest recedet tunc a sanctis. Quia prae nimietate persecutionum non audebunt nec poterunt praedicare. Sicut liber involutus, in quo literae sunt clausae, sed non apparent: ita tunc in sanctis erit sapientia, et scientia legis: sed non apparebit. Erit etiam in sanctis fides, et sanctitas, sicut et modo: sed non apparebit, quia non facient mirabilia. Isa. 30, erit visio omnium sicut verba libri signati, ubi literae non apparent licet sint ibi. Vel ad literam: tunc recedent boni, et abscondent se latentes in cavernis et speluncis. Sicut de primitivis sanctis dicitur Hebr. 11, in solitudinibus errantes, in montibus et cavernis terrae. Isa. 26, vade populus meus, intra in cubicula tua, et claude ostia super te; abscondere modicum donec pertranseat indignatio mea, scilicet in morte Antichristi. Et omnis mons, idest majores de ecclesiastica vita et scientia eminentes, et insulae, idest sancti undique tribulationum fluctibus transibunt, de locis suis motae sunt, idest movebuntur ad literam, quia separabunt se a malis corporaliter et spiritualiter. Vel montes dicit, superbos et elatos. Insulas vocat divites mundi negotiis agitatos, qui tempore persecutionis illius movebuntur de locis suis, idest a fide et charitate, licet de se modo magna praesumant contra illud Eccles. 10, si spiritus potestatem habentis ascenderit supra te, locum tuum ne dimiseris. Et reges terrae, idest sancti se ipsos regentes, motus carnales, quasi latrunculos trucidantes et de se ipsis justitiam facientes quasi boni reges et principes, idest illi qui suis sensibus, et membris et moribus principantur. Et tribuni illi qui tres vires animae in suis actibus ordinare noverunt, et divites, divitiis virtutum et bonorum operum. Et fortes contra hostium tentationes. Et omnis servus, idest conjugatus et liber, idest solutus: vel omnis servus Dei, et liber a servitute, absconderunt se, idest abscondent se, in speluncis et petris montium, idest sanctorum Angelorum suffragia postulabunt, ut eorum precibus mereantur evadere poenas et misericordiam judicis consequantur. Et dicunt orando, montibus et petris, idest Angelis et aliis sanctis, cadite super nos, idest precibus vestris protegite nos, et abscondite nos sub velamento orationum vestrarum. A facie, idest ab animadversione sedentis super thronum, idest Christi secundum divinitatem. Et ab ira agni, idest Christi secundum humanitatem. Causam autem quare sic rogabunt sanctos subjungit dicens: quoniam veniet dies magnus irae ipsorum, idest dies judicii, quando Christus ostendet iram suam malis. De qua ira dicit Psalm. domine ne in furore tuo et cetera. Et quis poterit stare nisi sit adjutus precibus vestris? Non quod tunc valeant preces sanctorum; sed modo valent, ut tunc possint homines stare securi. Hoc dicitur Malach. 3, ecce dies veniet, dicit dominus, nomen domini venit de longinquo, ardens furor ejus et gravis ad portandum et cetera. Psalm. quis novit potestatem irae tuae et prae timore tuo iram tuam dinumerare? Moraliter ab illo loco, sol, idest praelatorum coetus, qui debent splendore suo alios illuminare ad cognitionem Dei et calore suo inflammare in amore Dei et proximi. De quo Isa. 30, lux solis septempliciter erit sicut lux septem dierum. Ita lucem omnium superabit lux praelatorum; ut sicut praesunt dignitate, sic praesint sapientia et sanctitate. Vel lucebunt praelati per septem opera misericordiae quae continentur in hoc versiculo: visito, poto, cibo, solor, tego, colligo, condo. Item per dispensationem septem sacramentorum quae continentur in hoc versiculo: cingo, firmo, ligo, cibo, nubo, clericus, ungo. Factus est niger negotiorum terrenorum solicitudine. Thren. 4, denigrata est super carbones facies eorum, et non sunt cogniti in plateis. Facies est dignior et sublimior pars hominis; et ideo significat praelatos. Tamquam saccus qui est totus pilosus, et per hoc innuitur magna cupiditas praelatorum. Isa. 14, replebuntur domus eorum draconibus, idest detractoribus, et habitabunt ibi struthiones, idest hypocritae, et pilosae saltabunt ibi, idest cupidi et avari officiales, et respondebunt ululae in aedibus suis, idest joculatores et saltatrices et Sirenae in aedibus voluptatis, idest adulatores. Item Isa. 34, in aedibus ejus spinae, idest divitiae, et urticae, idest deliciae quae generant carnis pinguedinem, et paliurus in munitionibus ejus, idest avarus praelatus, et cubile draconum et pascua struthionum et occurrent Daemonia, Onocentaurus et pilosus clamabunt alter ad alterum, nobilitas ad avaritiam. Et luna tota facta est ut sanguis, idest Ecclesia tota facta est ut carnalis, fundata in sanguine non apostolorum, sed nepotulorum et consanguineorum procedens et per successionem sanguinis; quia fere ubique nepos, avunculus et consanguineus consanguineo succedit in beneficio. Unde vere potest dicere Ecclesia, quod dixit Moysi uxor sua: sponsus sanguinis tu mihi es. Oseae 4, sanguis sanguinem tetigit, idest nepos nepoti succedit. Jerem. 2, in menstruis inveniet eam. Joel 3, sol convertetur in tenebras et luna in sanguinem, antequam veniat dies domini magnus et horribilis. Abundantia, idest sanguis Ecclesiae signum est appropinquantis judicii. Et stellae caeli, idest claustrales viri. De quibus Eccles. 43, gloria stellarum species caeli, de caelo ceciderunt super terram, idest de caelesti vita ad terrenam. Vel de claustrali ad mundanam. Psalm. commixti sunt inter gentes, et didicerunt opera eorum. Matth. 24, sol obscurabitur et luna non dabit lumen suum et stellae cadent de caelo, idest monachi exibunt de claustro discurrentes per mundum, propter divitias terrenas. Exod. 5, dispersus est populus per omnem terram Aegypti ad colligendas paleas. Sicut ficus emittit grossos suos, ita emittit claustrum inutiles monachos ad peragendum negotia terrena, vel ad causas tractandas. Cum a vento magno movetur, cum aliqua tribulatio oritur. 1 Corinth. 6, judicia saecularia si habueritis, contemptibiles qui in Ecclesia sunt illos constituite ad judicandum. De his dicit Judas in canonica sua. Hi sunt sidera errantia, quibus procella tenebrarum conservata est in aeternum. Sed stellae manentes in ortu et cursu suo pugnaverunt adversus Sisaram. Et caelum, idest clericorum coetus. Recessit a promissione sua, in ordinum susceptione, quando dixit, dominus pars haereditatis meae et calicis mei tu es, qui restitues haereditatem meam mihi. Quare ergo non sunt contenti clerici hac partitione? Quia recesserunt ab ista promissione. Sicut liber involutus, ubi nulla eruditio vel doctrina potest haberi, nec litera videri, nec verbum eruditionis audiri. Isa. 34, attrita est civitas vanitatis, clausa est omnis domus nullo introeunte. Nullus haereticus, nullus Judaeus, nullus gentilis modo in Ecclesia intrat: quare? Nisi quia involutus est liber, idest clerici qui sunt libri laicorum. Isa. 34, complicabuntur sicut libri caeli. Et omnis mons, idest praelatus superbus, et insulae, idest temporalibus curis agitati, de locis suis, idest de fide Ecclesiae motae sunt. Quia haec duo, scilicet superbia et avaritia, inducunt principaliter in haeresim. De superbia habetur Eccles. 10, initium superbiae hominis apostatare a Deo. De avaritia, 1 Tim. 6, radix omnium malorum cupiditas, quam quidam appetentes erraverunt a fide. Reges terrae, idest archiepiscopi, et principes, idest episcopi. Et tribuni, idest archidiaconi, et divites, idest presbyteri, et fortes, idest diaconi, et omnis servus, idest laicus, et liber, idest clericus. Absconderunt se in speluncis, idest fugerunt ad claustra, petentes orationes claustralium, et petris montium, idest ad duram vitam sanctorum. Psalm. petra refugium herinaciis. Job 39, in petris manent. Et dicent montibus, et petris ad literam, cadite super nos, et abscondite nos a facie sedentis super thronum, et ab ira agni, quoniam veniet dies magnus irae ipsorum, idest reproborum, idest ad animadversionis Dei contra eos: quasi dicat: libentius vellent mali a montibus opprimi, quam judicem iratum videre et sententiam ejus audire. Unde immanitatem terroris illius diei exprimere volens Joannes exclamat dicens, et quis poterit stare? Quasi dicat: nullus per se. Job 25, luna non splendet et stellae non sunt mundae in conspectu ejus; quanto magis homo putredo et filius hominis vermis? Item in eodem 26, cum vix parvam stillam sermonum ejus audiverimus, quis poterit tonitruum magnitudinis ejus intueri? Hoc totum malum provenit a malitia praelatorum, qui si essent boni, tota Ecclesia esset bona; sed quia mali sunt pro majori parte, ideo infiniti sunt mali. Isa. 13, stellae caeli et splendor eorum non expandent lumen suum; obtenebratus est sol in ortu suo et luna non splendebit in lumine suo.


Caput 7

[89023] Hugo de Sancto Charo (?), Super Apocalypsim, cap. 7 Post haec vidi et cetera. Septimum capitulum est, in quo adhuc agitur de apertione sexti sigilli fere usque ad finem capituli, de ostensione persecutionis futurae tempore Antichristi, quae est duplex, ut dictum est. Corporalis, de qua jam dictum est; et spiritualis, de qua agitur hic, quae nihil aliud est quam impedimentum divini verbi praedicationis. Dividitur hoc capitulum in septem partes. In prima parte ostenditur conatus Diaboli ad impediendum praedicationem verbi divini. In secunda ostenditur Angelus refrenans conatus Diaboli, ibi: et vidi alterum. In tertia ponitur numerus signatorum in quos non habet Diabolus potestatem, ibi: et audivi numerum. In quarta agunt signati gratias de sua conservatione, ibi: et clamabant. In quinta ponitur Angelorum congratulatio de hominum signatione, ibi: et omnes Angeli. In sexta quaerit a Joanne si cognoscat illos, ut ipse congratuletur illis et doceat alios ad illorum gloriam properare, ibi: et respondit unus. In septima ostenditur Joanni qui sunt illi, ibi: et cum aperuisset. Dicit ergo, post haec. Dictio, post, non notat hic diversitatem visionum, sed ordinem visorum juxta ostensionem Angeli et narrationem Joannis, vidi, spiritualiter, quatuor Angelos, idest Daemones universos qui dicuntur quatuor propter naturam numeri. Quia quaternarius maxime divisibilis est, et ipsi non intendunt nisi divisionem facere. Item quaternarius non est numerus solidus sed superficialis: ita suggestio Daemonum superficialis est nullam habens soliditatem. Item dicuntur quatuor quia quatuor Evangelia pugnant et quatuor vitia suggerere intentant. Vel quia per quatuor angulos terrae, idest in quatuor partibus mundi immorantes, ut omnes tentent. Vel hoc dicitur, quia ipsi laborant, ut ponant homines in angulo, idest in sordibus peccatorum. Nam in angulo sunt sordes. Vel in angulo duplicitatis. Tenentes quatuor ventos terrae, idest retinentes et impedientes omnes praedicatores Ecclesiae; qui dicuntur quatuor, quia debent habere quatuor virtutes, scilicet justitiam, fortitudinem, temperantiam, prudentiam. Vel doctrinam quatuor Evangeliorum quae signatur Gen. 1, per quatuor flumina Paradisi. Vel quia debent praedicare per quatuor partes mundi: et dicuntur venti, quia nubes, idest peccatores in pluvia lacrymarum dissolvunt. Item terrae humiditatem desiccant, idest carnis voluptatem et mentis. Et de his ventis dicitur Job 29, qui facit ventis pondus et aquam appendit in mensura. Ne flarent super terram, idest super illos qui sunt arabiles vomere praedicationis et divini seminis susceptibiles, neque super mare, idest super fluidos et instabiles, neque super ullam arborem, idest super illos qui ad fructificandum sunt habiles. Quasi dicat: Daemones conati sunt et conantur quotidie impedire praedicatores, ne praedicent, neque bonis, neque malis, neque ad exhortationem bonorum, neque ad revocationem malorum. Sciunt enim Daemones, quod nihil adeo prodest, ut praedicatio verbi Dei. Unde Glossa, in tempore tribulationis nil magis erit necessarium quam praedicatio; et ideo nititur Diabolus detinere animam in omni loco. E contrario autem dominus vocat praedicatores, ut praedicent. Ezech. 37, a quatuor ventis venit spiritus, et insufflabit super interfectos istos, ut reviviscant. Cant. 9, surge Aquilo et veni Auster; perfla hortum meum et fluent aromata illius. Et vidi alterum Angelum et cetera. Haec est secunda pars, in qua ostenditur Joanni Angelus bonus refrenans conatum Daemonum ne impediant praedicatores a praedicatione: et hic Angelus est Christus. De quo Isa. 9, parvulus natus est nobis. Et infra: et vocabitur magni consilii Angelus. Et significatur per lapidem excisum de monte sine manibus qui statuam ex quatuor metallis confregit compositam. Dan. 2, sicut Christus quatuor malos Angelos deviat. Dicit ergo, et vidi per spiritum alterum Angelum illis contrarium, idest Christum ascendentem ab ortu solis, idest a patre qui est fons et origo totius luminis, juxta illud Jacob 1, omne datum optimum et cetera. Et ideo Christus dicitur oriens. Zach. 6, ecce vir oriens nomen ejus. Luc. 1, visitavit nos oriens ex alto. Sed quo vel quomodo ascendit Christus ad patrem, cum ipse sit altissimus? Immo potius descendit. Isa. 63, utinam disrumperes caelos et descenderes. Psalm. inclinavit caelos et descendit. Sic Christus dicitur ascendere ad patrem, quia a patre veniens supra carnem, quam assumpsit, ut dominus fuit. Unde Isa. 19, ascendet dominus super nubem levem. Item ascendit in carne in ascensione. Sed has ascensiones praecessit descensus humilitatis. Ephes. 4, qui ascendit, ipse est, qui descendit primum in inferiores partes terrae. Sic quicumque vult ascendere, oportet quod prius descendat. Luc. 18, qui se humiliat exaltabitur. Proverb. 29, gloriam praecedit humilitas. Alioquin qui vult ascendere priusquam descenderit, corruet in profundum, sicut Lucifer qui voluit ascendere, et tamen non descenderat. Unde dicitur Isa. 14, quomodo cecidisti Lucifer qui mane oriebaris, qui dixisti in corde tuo, ascendam in caelum et similis ero altissimo: verumtamen ad Infernum detraheris in profundo laci. Habentem signum Dei vivi, idest omnimodam immunitatem peccati, vel potestatem miracula faciendi et peccata dimittendi, quia utrumque solius Dei est. Unde Matth. 8, ut autem sciatis, quia filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, tunc ait paralytico, tibi dico surge et cetera. Item signum Dei vivi est crux sancta Christi. De quo Isa. 30, levate signum in nationibus. Et hoc signum habuit Christus, primo in se, postea in suis dupliciter. In corde per fidem. In corpore per imitationem. De primo Ezech. 9, signum tau super frontes virorum gementium et dolentium. De secundo Luc. 9, si quis vult venire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam et sequatur me. Sed quomodo fuit crux signum Dei vivi? Quia ibi moriente homine vixit Deus: cujus signum fuit clamor validus quem moriendo emisit: quod est supra naturam humanam. Quia in morte ita debilitatur spiritus et coarctatur meatus, quod vix potest homo tunc loqui. Item alia quae fuerunt tunc facta, idest obscuratio solis, motus terrae, scissio petrarum, apertio sepulchrorum etc. haec fuerunt verum signum divinitatis. Unde centurio dixit: vere filius Dei erat iste. Et clamavit voce magna quatuor Angelis, idest cum magno auctoritatis imperio refrenavit quatuor Angelos, quibus datum est, idest permissum, nocere terrae, idest avaris vel omnibus amantibus terrena, et mari, idest superbis et luxuriosis, vel omnibus malis. Mare enim omnes proprietates septem criminalium peccatorum habet in se. Nam tumet, per quod significat superbos. Livet per quod invidos. Fervet, per quod iracundos. Absorbet, per quod avaros. Stat, per quod accidiosos. Spumat, per quod luxuriosos. Mergit, per quod gulosos. Dicens: nolite nocere terrae et mari, neque arboribus, idest omnibus peccatoribus. Sed quare prohibet hic Angelus cum datum sit nocere talibus? Solutio. Quia Daemones excedunt et semper vellent plus quam permittatur. Unde mala voluntas eorum prohibetur, ne tantum possint quantum vellent. Unde dicitur: nolite nocere. Iterum pluribus, et plures, et pluribus modis affectant nocere, quam concessum est eis: quod patet per hoc quod additur, neque arboribus, quod fuerat positum supra, quando agebatur de potestate nocendi sibi data. Ipsi enim semper volunt nocere bonis, qui sunt arbores fructiferae facientes fructus bonorum operum, habentes folia verborum in medicinam et fructum operis in satietatem, radicati in Christi humilitate. Extendere ramos per charitatem, operiri cortice per vitae austeritatem. Dantes umbram aliis per bona exempla et per consilium, et operationem, et consolationem. Tales sunt arbores Paradisi quae semper fructificant in bonis operibus, semper frondent in bonis sermonibus, semper florent in bonis opinionibus, quas habent de aliis et alii de ipsis. Unde 2 Cor.: bonus odor Christi sumus Deo, in his qui salvi fiunt, et in his qui pereunt. Hae arbores sunt vitis, ficus et oliva, quae nolunt regnare super ligna silvarum, super homines infructuosos, Judic. 9, immo dixit oliva: numquid possum deserere dulcedinem meam, fructusque suavissimos, et ire, ut inter ligna promovear? Vitis etiam respondet: numquid possum deserere vinum meum quod laetificat Deum et homines, ut inter ligna promovear? Olivae sunt activi misericordes. Ficus sunt contemplativi claustrales. Vitis sunt sancti praedicatores et doctores, quousque signemus servos Dei nostri in frontibus eorum. Non solum in mentibus. In mentibus enim signantur servi Dei in Baptismo per caracteris impressionem, vel per imaginem sanctae Trinitatis quae imprimitur in Baptismo virtute verborum, scilicet, in nomine patris et filii et spiritus sancti. Signantur etiam in mentibus per fidem dominicae passionis. Quam utramque significationem facit Christus per gratiae infusionem; sicut in denario facit auri faber ex una parte imaginem regis, ex alia crucem. In frontibus vero signatur per constantiam et audaciam confitendi nomen Christi: quae audacia et constantia datur proprie in sacramento confirmationis, quando episcopus in fronte chrismando facit signum crucis, ubi est locus erubescentiae: quasi dicat: noli de cetero erubescere nomen Christi, cujus unguento ungeris; sed coram regibus et principibus audacter porta et praedica illud, sicut dixit dominus Paulo, Act. 9. Unde postea ipse dixit, Rom. 1, non erubesco Evangelium. Matth. 10, qui me erubuerit et sermones meos coram hominibus, erubescam et ego eum coram patre meo et Angelis ejus. Sic signatis, non possunt nocere Daemones: quod signatum fuit Exod. 12, ubi Angelus exterminator occidit omnes illos, qui non habuerunt signum sanguinis agni in postibus domus suae. Illos autem qui habuerunt signum sanguinis in utroque poste et in superliminaria, non laeserunt. Duo postes sunt corpus et anima, superliminaria est intellectus sive ratio. In corpore debet esse signum sanguinis per imitationem passionis, idest per carnis mortificationem. Unde Galat. 6, stigmata in corpore meo porto. In anima per compassionem et recordationem. Deuteronom. 22, erit vita tua pendens ante oculos tuos semper. In corde per fidem. Unde apostolus: habitare per fidem Christum in cordibus nostris. De utroque dicitur Cant. 8, pone me ut signaculum supra cor tuum, ut signaculum supra brachium tuum. Et hic dicit Glossa, signum geritur in fronte, ne celetur in tribulatione. Nam signatio pectoris consecratio est cordis. Et nota quod dicit Angelus, signemus, ego scilicet et ipsi: in quo notatur cooperatio liberi arbitrii. 1 Corinth. 3, Dei coadjutores sumus. Item per hoc quod dicit, quousque, non innuitur quod postea noceant illis Daemones; sed nec post, nec ante. Similiter Matth. 1, non cognoscebat eam, donec peperit filium primogenitum: et constat quod nec ante nec post cognovit eam. Tamen Daemones magis insidiantur bonis et magis persequuntur. Quia Pharao contemptus surgit in scandala, et dominus aliquando servos suos indutos virtutibus exponit Daemonibus quasi milites armatos, ut pugnando vincant et coronentur; sicut patet in Job et Tobia et Paulo et multis aliis. Et audivi numerum signatorum et cetera. Tertia pars, in qua ostenditur Joanni numerus electorum. Et procedit sic in hac parte. Primo ponit numerum electorum de Judaeis et postea de gentibus, ubi dicit, post haec vidi. Et quia pauciores fuerunt electi de Judaeis: ideo ponitur certus numerus et finitus. Tamen per hunc numerum, secundum unam Glossam, intelligitur numerus omnium electorum, quia est certus et finitus Deo. Et postea incertus numerus eorumdem, quia nobis est incertus, quamdiu in via sumus. Dicit ergo, et audivi, idest spiritualiter intellexi. Numerum signatorum, idest signandorum, vel signatorum jam in praescientia Dei. Centum quadraginta quatuor millia ex omni tribu filiorum Israel. Per hunc numerum signantur omnes electi, sive salvandi secundum quadruplicem statum salutis. Nam per centum signantur illi quibus debetur fructus centesimus, idest virgines; per quadraginta qui est numerus poenitentiae, significantur illi, quibus debetur fructus quadragesimus, idest continentes qui semper sunt in poenitentia, qui tribulantur a carne, sicut dicitur Corinth. 7, et ideo oportet carnem restringere operibus poenitentiae. Per quatuor illi, quibus debetur fructus trigesimus, idest conjugati, qui sunt divisi; et ideo per quatuor recte significantur, quia primus numerus divisibilis in numeros. Unde 1 Corinth. 7, quicumque habet uxorem est solicitus quae sunt mundi, quomodo placeat uxori et divisus est. Et omnes isti dicuntur mille, sive millia, quia millenarius est numerus sive solidus habens trinam dimensionem, scilicet decies decies decem. Et omnes isti Decalogum ad honorem Trinitatis, idest patris et filii et spiritus sancti, vel cum fide et spe et charitate. Item in hac summa ponuntur quatuor nomina numerorum: scilicet quadraginta, quatuor, centum, millia. Quadrupliciter status omnium salvandorum, in hoc designantur. Quadraginta numerus poenitentiae. Unde dominus, Moyses et Elias quadraginta dies jejunaverunt. Et sicut partes quadraginta simul sumptae faciunt quinquaginta qui est numerus remissionis, sic per poenitentiam venitur ad remissionem peccatorum et Dei reconciliationem. Nam iste numerus pertinet ad incipientes. Quaternarius propter exercitium quatuor virtutum pertinet ad perficientes. Centenarius qui transit de laeva ad dexteram et surgit ex ductione denarii in se, pertinet ad perfectos. Millenarius qui ultimus est numerorum, quia ultra mille nullus numerus habet numerum proprium, nisi sumptum ex prioribus, pertinet ad perseverantes, qui est terminus et perfectio virtutum et quae sola coronatur, scilicet perseverantia. Unde ad hos quatuor status reducuntur omnes salvandi; et hi similiter designantur per nomina duodecim tribuum. Juxta quod tria prima nomina pertinent ad statum incipientium. Tria sequentia ad statum proficientium, tria terna nomina ad statum perfectorum, tria ultima nomina ad statum perseverantium. Verbi gratia: Judas confitens interpretatur Ecclesiae confessio. Ruben filius visionis, idest visio peccatorum per quod contritio. Gad, accinctus ad satisfactionem: ecce status incipientium. Aser beatus in profectu justitiae. Psalm. beati qui custodiunt justitiam et cetera. Nephtalim latitudo in profectu charitatis. Psalm. latum mandatum tuum nimis. Manasses oblivio in contemptum mundi, ecce status proficientium. Simeon audiens moerorem in passione miserorum. 2 Corinth. 11, quis infirmatur et cetera. Levi addictus in addictione consiliorum. Isachar merces in visione contemplationis; ecce status perfectorum. Zabulon habitaculum fortitudinis, per victoriam vitiorum et tentationum. Joseph augmentum per gratiarum actionem. Benjamin filius dextrae per praemii adeptionem: ecce status perseverantium. Glossa ponit aliam rationem, quare per hunc numerum designantur generaliter omnes salvandi. Nam duodecim fiunt in quaternario et ternario, si unus ducatur in alium. Nam ter quatuor, vel quater tria, sunt duodecim: et sic habes duodecim tribus. Item duodecim ducti per quatuor faciunt quadraginta octo; qui ducti per tres, sunt centum quadraginta quatuor. Per mille significatur perfectio: et in centum quadraginta quatuor millia sunt omnes qui fidem Trinitatis in quatuor partibus mundi cum perfectione operum sunt secuti: et omnes tales et tantummodo tales salvantur. Sed si ita est, quare non dixit in generali de qualibet tribu Israel duodecim millia signati. Solutio. Propter duo exprimuntur nomina tribuum et patrum sigillatim. Primo propter hoc ut ostendatur quod salvandi debent habere virtutes per nomina filiorum Israel designatas. Secundo ut aliquos filios Israel computandos, non omnes alios ab hoc numero excludendos ostenderet. Nam tribus Dan et tribus Ephraim non ponitur hic. Nam ex Dan nascetur Antichristus qui omnino cum suis ab hoc numero exclusus est. Ex Ephraim natus est Jeroboam qui filios Israel duxit ad idolatriam. Sed iterum, quare isti duo, scilicet Dan et Ephraim, ponantur cum aliis in benedictionibus, Deuteronom. 3, et Simeon non ponatur; hic autem e contrario? Solutio. Hoc est propter mysterium sumptum ex nominum interpretatione. Dan enim judicium interpretatur; et significat poenitentes qui se judicant hic; et ideo non judicabuntur in futuro. Juxta illud Corinth. 11, si nosmetipsos dijudicaremus, non utique judicaremur. Ephraim interpretatur fructificans, et significat proficientes; et tam hi quam illi recipient benedictionem, quae in nova lege continetur, idest benedictionem gloriae. De qua dicitur Matth. 25, venite benedicti et cetera. Ideo ponuntur in Deuteronomio quae dicitur nova lex. Simeon vero interpretatur nomen habitaculum mundi: et tales non habebunt benedictionem novae legis; et ideo non ponuntur in Deuteronomio in benedictionibus filiorum Israel. Item quare non servatur hic ordo tribuum sive filiorum Israel? Solutio. Hic agitur de designatione electorum quae fit per gratiam, quae nec genus, nec dignitatem, nec tempus attendit; et ideo non servatur hic nec dignitatis, nec nativitatis ordo. Item nota quod de qualibet tribu Israel ponuntur duodecim millia signati: non quod tot praecise sint de qualibet tribu salvandi, vel quod tam parvus numerus sit in unaquaque tribu; sed propter duodecim apostolos quorum vocatione et doctrina sunt vocati ad salutem propter fidem Trinitatis et perfectionem operum in quatuor partibus mundi habitam a salvandis. Determinans ergo unde venit illa summa signatorum, subjungit, ex tribu Juda duodecim millia signati, Judas primo ponitur, quia confessio peccati primum signum salutis. Juxta illud Rom. 10, ore autem confessio et cetera. Conversio peccatorum significat salutem, contritio enim soli Deo patet. 1 Reg. 16, homines vident quae parent: Deus autem intuetur cor. Sed nota quod est triplex confessio peccati. De qua Psalm. dixi: confitebor adversum me injustitiam meam domino. Et tanguntur in hoc verbo sex quae debet habere confessio. Primum est vera praemeditatio, quod notatur per dixi. Secundum est conjunctio cordis, idest ut corde simul et ore fiat, quod notatur per confitebor. Tertium quod sit accusans, quod notatur per adversum me. Quartum est quod sit de malis, non de bonis, quod notatur per injustitiam. Quintum est quod sit propriorum, idest de propriis non de alienis, quod notatur per meam. Sextum est quod fiat ad honorem Dei, non ad laudem mundi, vel ad quaestum lucri; quod notatur per, domino. Et talis confessio est utilis. Unde sequitur, et tu remisisti impietatem peccati mei. Secunda est confessio laudis. De qua Eccles. 51, confitebor tibi, domine rex, et collaudabo te. Unde de his duabus simul dicit Psalm. confitebimur tibi et cetera. Tertia est confessio fidei. Rom. 19, corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Sequitur, ex tribu Ruben duodecim millia signati. Ruben interpretatur filius visionis. Unde tribus Ruben sunt omnes qui per fidem, qua vident Deum, fiunt ejus filii. Joan. 1, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus. Sed quia fides sine operibus mortua est, ut dicitur Jacob. 2, ideo sequitur, ex tribu Gad, duodecim millia signati. Gad enim interpretatur accinctus ad operandum, scilicet in vinea et in agro domini. Gen. 49, Gad accinctus praeliabitur ante eum. Sed iterum quia operatio, quae non fit in spe salutis aeternae, non valet, sequitur, ex tribu Aser duodecim millia signati. Aser enim interpretatur signatus, alias beatus; et spes in praesenti beatificat. Rom. 8, spe salvi facti sumus. Sed quia sine charitate nihil salubre, ut dicitur 1 Corinth. 13, ideo sequitur, ex tribu Nephtalim, duodecim millia signati. Nephtalis enim interpretatur latitudo, et charitas dilatat cor. Juxta illud Psalm. latum mandatum tuum nimis, scilicet mandatum charitatis qua praecipit diligi amicos et inimicos. Sed quia charitas duplex est, scilicet in proximum et in Deum; ideo sequitur de charitate Dei, ex tribu Manasse, duodecim millia signati. Manasse enim interpretatur oblivio, et charitas Dei omnia temporalia facit oblivisci, sed quia exhibitio operis est probatio dilectionis, ut dicit Glossa, ideo sequitur, ex tribu Simeon duodecim millia signati. Simeon enim interpretatur audiens moerore, quod bene convenit charitati, quae moerore proximi audit compatiendo et subveniendo. Unde Sap. 1, auris caeli audit omnia. Sed quia charitas, aut deficit, aut perficit, ut dicit Augustinus, ideo sequitur, ex tribu levi, duodecim millia signati. Levi enim interpretatur additus: et charitas opus operi et virtutem virtuti addit, donec perficiatur. Sed quia cum tribus praedictis virtutibus, scilicet spe, fide et charitate, quae dicuntur virtutes theologicae, sunt necessariae aliae quatuor quae dicuntur politicae, quae circa inferiora versantur, quibus utilius nihil est in vita hominibus, ut dicitur Sap. 8, Joannes sequitur de illis: et primo de justitia, ex tribu Issachar, duodecim millia signati. Issachar interpretatur merces; et significat justitiam operum cui merces debetur. Sap. 10, reddet Deus mercedem laborum sanctorum suorum. Matth. 20, voca operarios et redde illis mercedem suam, ex tribu Zabulon, duodecim millia signati. Zabulon interpretatur habitaculum fortitudinis; et ideo significat fortitudinem, ex tribu Joseph, duodecim millia signati. Per Joseph, qui fuit providus dispensator Aegypti, interpretatur augmentum, quia per sapientiam augmentavit redditus Pharaonis; et significat prudentiam. Ex tribu Benjamin, duodecim millia signati. Benjamin enim interpretatur filius dexterae: per hunc significatur temperantia quae ratione continentiae facit hominem filium dexterae. Quia virginitas in dextera est, et Benjamin filius dexterae interpretatur. Post haec vidi. Secunda pars hujus tertiae partis: in qua ponitur numerus signatorum infinite ad innuendum numerus electorum qui est Deo finitus, nobis est infinitus. Vel primo posuit numerum signatorum de Judaeis: nunc ponit numerum signatorum de gentibus qui major est; et ideo infinite ponit. Unde dicit, post haec vidi turbam magnam, idest spiritualiter intellexi, quod illi signati erant turba magna: vel post illos vidi alios de gentibus, qui erant turba quasi innumerabili. Unde sequitur, quam dinumerare nemo poterat. Non dicit quae dinumerari non poterat, quia ille eorum novit numerum qui numerat multitudinem stellarum. Unde Eccl. 1, arenam maris et pluviae guttas et dies saeculi quis dinumerat? Quasi dicat: solus Deus et non homo. Unde et Abrahae dixit dominus, Gen. 15, suspice caelum et numera stellas si potes, sic erit semen tuum. Item Gen. 12, benedicam tibi et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli, et sicut arenam quae est in litore maris. Et ne aliquis putaret, quod nullus esset signandus in tota illa multitudine nisi ex Judaeis, ideo addit, ex omnibus gentibus. Glossa, etiam de barbaris: et tribubus, et gentibus, et populis, et linguis populorum. In gentibus enim diversae sunt tribus. In tribu diversi sunt populi. In populo diversae sunt linguae; et de omnibus his aliqui sunt salvandi. Unde Matth. 14, simile est regnum caelorum sagenae missae in mari, et ex omni genere piscium congreganti. Quomodo autem vel in quo statu viderit hanc turbam determinat dicens: stantes ante thronum, quasi paratos obedire: vel stantes, idest erectos ad caelestia, non ad terrena curvatos. Sicut illi de quibus dicit Psalm. statuerunt oculos suos declinare in terram. Item stantes, quia in judicio non cadent. Nam pro eis non dabitur sententia. Sap. 5, stabunt justi in magna constantia. Sed mali ibi cadent, quia contra eos dabitur sententia irrevocabilis. Amos 8, cadent et non resurgent ultra. Psalm. non resurgent impii in judicio et cetera. Et in conspectu agni, idest in consideratione Christi puri et mansueti sibi, sed malis erit durus et crudelis. Isa. 30, ardens furor ejus et gravis ad portandum, amicti stolis albis, idest innocentia baptismali et sanctitate poenitentiali. His duabus stolis vestiuntur sancti in praesenti. Unde Prov. ult. omnes domestici ejus vestiti sunt duplicibus. Primam stolam dealbat aqua baptismalis. Unde Psalm. lavabis me et super nivem dealbabor. Secundam dealbat aqua lacrymarum, sicut dicit Glossa. Unde Psalm. lavabo per singulas noctes lectum meum, idest per singula peccata conscientiam meam lacrymis meis. Et palmae in manibus eorum, idest coronae pro operibus eorum. Infra 14, opera illorum sequuntur illos, idest praemia operis. Et clamabant voce magna et cetera. Quarta pars capituli est: in qua ostenditur Joanni, quod sancti gratias agunt, non solum in praesenti, sed etiam in futuro de bonis sibi impensis tam in praesenti, quam in futuro. Dicit ergo, et clamabant omnes praedicti voce magna, idest affectu magno, dicentes voce cordis et oris, salus, quam habemus, idest remissio peccatorum, et opera bona, et vita aeterna Deo nostro attribuitur: quasi dicat: quod salvi sumus, non a nobis, sed a Deo habemus, idest remissio peccatorum, et opera bona, et vita aeterna: unde a Deo habemus, qui sedet super thronum, ut judex omnium, et agno, idest homini Christo: quasi dicat: a Christo, qui est Deus, et homo, habemus salutem. Unde Exod. 15, fortitudo mea dominus, et factus est mihi in salutem. Psal. dominus illuminatio mea et cetera. Et omnes Angeli stabant ad obediendum parati, ad juvandum prompti, ad protegendum strenui, ad recipiendum signatos voluntarii, ad introducendum ad nuptias ferventissimi. Et ubi stabant? In circuitu throni, ut scilicet ex omni parte protegerent ipsum thronum, idest Ecclesiam, et exequerentur mandatum sedentis in throno, et seniorum, idest praelatorum ad muniendum, et juvandum eos specialiter. Quia totum pondus praelii vertitur contra illos, ut dicitur 1 Reg. ult. de Saule. Unde 7, Isa. 52, super muros tuos Jerusalem constitui custodes. Et quatuor animalium, idest praedicatorum omnium ad revelandum eis mysteria, et docendum utilia, et mundandum eorum labia. Isa. 6, volavit ad me unus de Seraphim, et in manu ejus calculus, quem forcipe tulerat de altari; et tetigit os meum, et dixit: ecce tetigit hoc labia tua, ut auferatur iniquitas tua, et peccatum tuum mundabitur. Vel sicut supradiximus, per thronum intelliguntur praelati, in quibus judicat Christus: per quatuor animalia, ordo praedicatorum: per vigintiquatuor seniores intelliguntur doctores, in quibus est sapientia. Juxta illud Job 12, in antiquis est sapientia. Vel generaliter omnes fideles ratione praedicta. Vel in circuitu omnium sunt Angeli stantes, idest juvantes, et defendentes. Unde Isa. 18, ite Angeli veloces ad gentem convulsam ab amore terrenorum et dilaceratam multis tribulationibus, ad populum terribilem Daemonibus, gentem expectantem gaudia caelorum, et conculcatam pedibus malorum. Et de hoc circuitu dicitur in Psal. immittit Angelus domini in circuitu timentium eum, et eripiet eos. Et ceciderunt Angeli in conspectu throni, idest Christi in throno sedentis, ante facies suas, idest sapienter se humiliaverunt coram Christo, gratias agentes pro signatione fidelium, et adoraverunt Deum, idest adorationem latriae, quae soli Deo debetur, Christo reddiderunt dicentes amen. Respondentes, et confirmantes laudationem signatorum, sicut pueri respondent amen in fine orationum. In quo notatur magna humilitas Angelorum: quasi dicant Angeli ad signatos, verum est, quod vos dicitis, et nos consentimus, et congratulamur dicentes amen. Quod autem sequitur postea, benedictio, idest exaltatio nostra quam super omnem creaturam habemus. Et claritas, idest intelligentiae perspicacitas, qua clare omnia intelligimus, et Deum clare videmus, non per speculum in aenigmate, ut homines, sed facie ad faciem: et sapientia qua in cognitis delectamur, et gratiarum actio, idest gratuita, vel grata laudatio. Isa. 51, gaudium et laetitia invenientur in ea, gratiarum actio, et vox laudis: honor, qui vobis ab Ecclesia exhibetur. Vel quem habuimus stando aliis cadentibus, vel quem habemus Deo serviendo, cui Deo servire regnare est, et virtus, idest potentia resistendi, et vincendi Diabolum, et fortitudo, idest virtutis confirmatio, Deo nostro attribuitur, non nobis, dicunt Angeli, et hoc non ad horam, immo, in saecula saeculorum, idest continue, et cum tempore. Isa. 62, tota die et tota nocte in perpetuum non tacebunt. Supra 4, requiem non habebant dicentia, sanctus sanctus, sanctus et cetera. Psal. beati, qui habitant in domo tua, domine, in saecula saeculorum laudabunt te. Item potest dici, quod Angeli hic agunt gratias de bonis collatis, hominibus, concivibus suis, idest signatis: et tunc exponitur sic, benedictio, idest bona datio, idest bonorum datio, fortunae bona, naturae, et gratiae, atque gloriae. Nam haec quatuor dat Deus electis. Jacob. 1, omne datum optimum, et omne donum perfectum est a Deo patre luminum. Datum bonum dicitur bonum fortunae, datum melius bonum naturae. Datum optimum bonum gratiae. Donum perfectum bonum gloriae. De hac benedictione dicitur Eccles. 11, benedictio Dei in mercedem justi festinat. Et claritas conscientiae, vitae, famae, scientiae. De prima dicitur 2 Cor. 1, gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae. De secunda sapientiae quarto. O quam pulchra est casta generatio cum claritate. De tertia Eccles. 40, curam habe de bono nomine. 2 Cor. bonus odor Christi sumus Deo. De quarta Sap. 8, habeo per hanc claritatem ad turbas, et honorem apud seniores: et sapientia, idest Dei et sui cognitio; philosophus. Sapientia est hominis sui ipsius cognitio. Eccles. 51, multam inveni in memetipso sapientiam, et multum profeci in ea. Boetius, sapientia est humanarum divinarumque rerum perfecta veraque cognitio. Quam utilis sit haec sapientia, patet per illud sapientiae 7, neminem diligit Deus nisi eum, qui cum sapientia inhabitat. Item in eodem 13, vani sunt omnes homines, in quibus non subest scientia Dei. Cognitio Dei tollit desperationem, cognitio sui praesumptionem, et gratiarum actio, quae quantum sit utilis patet ex suo contrario, idest in ingratitudine, de qua dicit Bernardus, ingratitudo est ventus urens, exsiccans fontem pietatis, venas misericordiae, et fluenta gratiae. Unde alibi dicit, disce in referendo gratias non esse tardus neque segnis; disce ad singula dona gratias agere; diligenter considera, quae tibi apponuntur, ut nulla Dei bona debita gratiarum actione frustrentur. 1 Thes. 5, sine intermissione orate: in omnibus gratias agite: haec duo, sicut dicit beatus Bernardus, scilicet oratio et gratiarum actio, debent sibi condividere totam vitam sanctorum. Quia sancti vident, vel bona, vel mala. Si bona, debet personare gratiarum actio; si mala, sequi debet oratio pro illis amovendis. Unde beatus Bernardus alibi dicit, charitas tot modis in oratione, vel gratiarum actione, in Deum se jugiter refundit, quot in suis, vel necessitatibus, vel consolationibus, vel proximi compassionibus, vel congratulationibus carnales materias invenit pius affectus. Honor, idest pax, et quies a tumultu et lite. Prov. 16, honor est homini, qui se separat a contentionibus. Hunc honorem non habent advocati, qui sequuntur et quaerunt lites, sicut corvi cadavera. De quibus dicit Isidorus, hi sunt, qui causas morantur, admissi impediunt, praetermissi fastidiunt, admoniti obliviscuntur, sine sponsione praemii, dedignantur locupletati: hi sunt in exactionibus Harpyae, in collationibus statuae, in quaestionibus bestiae, ad intelligendum saxei, ad judicandum lignei, ad favendum vulpes, ad irascendum tigres, ad serviendum tauri, ad consumendum Minotauri, quorum si nares afflaverit rubiginosi aura marsupii, mox videbis oculos Argi, perjuria Laomedontis, Ulyssis argutias, Sinonis fallacias, Achitofelis consilia, Absalonis oscula. Item in quodam libro tragoediarum Senecae, qui intitulatur, liber de nugis senum, dicitur, cum quidam inspiceret Infernum, videns Neronem balneantem se, et multos circumstantes, qui fundebant aurum calidum in balneum ipsius, Nero videns turbam, advocatorum ad se venientem, ait, venite huc venale genus hominum. O advocati amici mei, accedite huc, ut mecum in hoc vase vos balneetis. Adhuc enim super est locus in eo, quem vobis reservavi. Et virtus, idest audacia resistendi malis, quae optime conjungitur honori. Quia non debet habere honorem, qui non habet virtutem. Eccl. 7, noli quaerere fieri judex et cetera. Vel virtus bene vivendi. Augustinus, virtus est bona qualitas mentis, quam dominus operatur in nobis sine nobis, qua bene vivitur, et nemo male utitur. Et fortitudo, ardua aggrediendi, et gravia sustinendi propter Deum. De qua Psal. fortitudinem meam ad te custodiam. Deo nostro attribuenda sunt, et pro his laudemus eum dicunt Angeli, quia nobis dedit haec, in saecula saeculorum, per hoc notatur continuatio laudis, amen, potest accipi nominaliter, verbaliter, adverbialiter. Si nominaliter, tunc est sensus, amen, idest veritas attribuenda est ei. Si verbaliter, quia verus est in promissis. Si adverbialiter, tunc est optatio, idest fiat, fiat: ut dicit Glossa. Et respondit et cetera. Sexta pars: in qua ostenditur Joanni, unde isti venerunt in tantam gloriam; ut per hoc, et Joanni et aliis consimilis via ostendatur. Dicit ergo, et respondit unus de senioribus, idest universitas prophetarum et apostolorum meo desiderio satisfecit, qui desiderabam esse cum illis. Sed potest quaeri, quare modo loquantur quatuor animalia? Solutio. Per animalia intelliguntur sancti secundum statum praesentem, ubi sunt adhuc in pascuis Scripturarum sicut bonae pecudes: per seniorem vero intelliguntur secundum statum futurum. In praesenti vita est diversitas, quia non omnes sancti idem volunt vel sentiunt; sed in patria erit voluntas et sensus omnium unum et idem. Et ideo supra loquuntur quatuor animalia, hic vero unus de senioribus, et respondet mihi desideranti intelligere unde venerant illi signati, hi amicti stolis albis, sicut supra expositum est, qui sunt, et unde venerunt? Quasi dicat: attende bene, in quo statu sunt ibi, et a quo statu venerunt; quia de magna miseria ad magnam gloriam, de magna paupertate ad magnas divitias, de exilio ad patriam, de angustia ad delitias, de carcere ad regnum, de vinculis ad liberationem. Et dixi illi seniori, domine tu scis. Et ideo debes me nescientem docere. Dominum vocat, quia minor in caelo major est quolibet existente in mundo. Sicut dicitur Matth. 11, de Joanne Baptista. Qui minor est in regno caelorum major est illo. Et dixit mihi. Quia humiliter responderat, meruit edoceri. Proverb. 11, ubi humilitas ibi sapientia. Psal. inter medium montium pertransibunt aquae. Exemplum in vitis patrum, de illo, qui tanto tempore rogaverat Deum, ut revelaret quiddam quod dubitabat; et ad ultimum cum non posset invenire veritatem, coepit ire ad quemdam vicinum eremitam; et dum esset in via, occurrit ei Angelus domini, et dixit ei: quamdiu orasti, et noluit tibi dominus revelare, quod petebas, quia confidebas in precibus tuis: sed quando te humiliasti ut ires ad fratrem tuum, et peteres edoceri ab eo, misit me dominus, ut doceam te quid dubitas, et docuit eum. Hi sunt, qui venerunt, et veniunt quotidie, et venient usque in fine saeculi, ex magna tribulatione, idest ex multiplici: nam ex una parte Daemones turbant pacem cordium, ex altera parte haeretici destruunt fidem, ex altera falsi Christiani corrumpunt mores, ex altera tyranni auferunt substantiam. Et bene dicit, hi sunt, per quod innuit, quod qui non est in tribulatione, non vere est, quia non est in eo Christus. Psal. cum ipso sum in tribulatione. Ecce ostendit senior unde venerunt de mundo ubi magna tribulatio est, tamen major erit in Purgatorio, maxima in Inferno, praeter illa quatuor, quae dicta sunt. Et habet tria. Longum, latum, et spissum. Longum in abrenunciatione sui; et hoc habet sursum et deorsum. Sursum in dimissione propriae voluntatis. Deorsum in dimissione curae carnis: sicut dicitur Rom. 13, curam carnis ne feceritis in desideriis. Latum in abrenunciatione mundi: et hoc habet dexteram et sinistram. Dexteram quidem prosperitatis, et sinistram adversitatis, ut inter utrumque vir sanctus procedat, sicut dicitur Numer. 20, via publica gradiemur, non declinabimus neque ad dexteram neque ad sinistram. Spissum, in abrenuntiatione parentum; et hoc habet ante et retro. Ante, patrem et matrem. Retro, filios et nepotes. Quia his omnibus renunciaverunt sancti, ideo dicitur, hi sunt, qui venerunt ex magna tribulatione. Vel ex magna tribulatione, idest mundi turbatione. Et laverunt, in aqua Baptismi, vel lacrymarum, stolas suas, idest corpora sua, quibus animae, quasi quibusdam tunicis teguntur, et dealbaverunt eas, idest cum albae essent, magis albas fecerunt, in sanguine agni, idest in fide, et imitatione passionis domini nostri Jesu Christi. Sed cum sanguis non sit albus, sed rubeus, videtur, quod Joannes debuit dicere, et rubeas fecerunt eas, et non dealbaverunt. Solutio; sanguis calore decoctus in mamillam, convertitur in lac, et mutat colorem; et qui prius erat rubeus, fit albus. Sic sanguis Christi in igne caritatis decoctus mente sanctorum, albos facit eos, non rubeos. Vel potest dici, quod in hac dictione dealbaverunt, ponitur de pro additione: et est sensus: et dealbaverunt eas in sanguine agni, idest cum essent albae prius, per innocentiam seu munditiam, rubeas eas fecerunt sustinendo martyrium pro Christo, et ita factae sunt simul albae et rubeae. Proverb. ult. purpura et byssus indumentum tuum. Cant. 5, dilectus meus candidus et rubicundus. Ideo sunt ante thronum Dei. Glossa, in consortio Angelorum purificantur, et serviunt per laudum decantationem, et reverentiae exhibitionem. Die ac nocte, idest continue sine intermissione sicut Angeli. De quibus dicitur Isa. 52, tota die et tota nocte, perpetuo non tacebunt. In templo ejus, primo in militanti. Secundo in triumphanti. Psal. in templo ejus omnes dicent gloriam, idest laudem. In templo militantis Ecclesiae serviendum est domino quadrupliciter: scilicet sancte, juste, recte, perseveranter. Unde Luc. 1, serviamus illi in sanctitate et justitia et cetera. Item in templo triumphantis Ecclesiae servietur ei quadrupliciter: scilicet vacando, videndo, amando, laudando. Unde Augustinus in fine de civitate Dei. Vacabimus, et videbimus: videbimus, et amabimus: amabimus, et laudabimus: ecce quid erit in fine sine fine; scilicet vacare, et videre, amare, et laudare. Et qui sedet in throno, scilicet Christus habitat super illos protegens, et gubernans eos, et bonum suum eis communicans. Unde sequitur, non esurient, pane vitae satiati. Joan. 6, ego sum panis vitae, neque sitient, aqua vitae potati. Joan. 4, qui biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum. De utroque dicitur Eccles. 15, cibavit illum pane vitae et intellectus, et aqua sapientiae salutaris potavit illum. Item de primo, Psal. cibavit illos. De secundo. Inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos. Ad utrumque vocat sponsa, Cant. 5, comedite amici, et bibite et inebriamini charissimi. Ad hanc autem satietatem et ebrietatem pervenitur per esuriem et sitim justitiae. Unde Matth. 5, beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur. Isa. 65, servi mei comedent, qui hic esurierunt; et vos sitietis, qui hic ebriati estis. Luc. 6. Vae vobis qui saturati estis, quia esurietis amplius. Contra, Eccles. 24, qui edunt me, adhuc esurient, et qui bibunt me adhuc sitient. Solutio. Duo sunt in esurie: scilicet defectus et desiderium. Defectus omnino tolletur. Desiderium remanebit: et ita sancti reficientur semper, et saturabuntur, et nunquam fastidient. Juxta illud, fruuntur, et non fastidiunt, quo magis frui sitiunt. 1 Petr. 1, in quem desiderant Angeli prospicere. Hic ergo sumitur esuries pro defectu, in Ecclesiast., pro desiderio sive affectu: utrobique in semiplena significatione. Neque cadet super illos sol, neque ullus aestus, idest neque major neque minor tribulatio. Psal. per diem sol non uret te, neque luna per noctem. Ullus, dicit: neque corporalis, neque spiritualis, neque aeterna erit eis. Et subjungit causam, unde hoc erit, quoniam agnus, idest Christus pius, innocens, mansuetus, qui in medio throni est, idest Ecclesiae, vel Angelorum, vel praelatorum, ut supra, reget illos, et ideo nil deerit illis, juxta illud Psal. dominus regit me, et nihil mihi deerit. Et deducet eos ad vitae fontes aquarum, ubi continue potabunt. Et loquitur hic Joannes per metaphoram ovium et pastoris: pastor enim primo regit oves suas, ducendo ad bona pascua; postea ducit ad aquas, ut post pastum bibant. Sic dominus in via regit bonos, ducendo de virtute ad virtutem; tandem deducit eos ad fontes vitae aquarum in patria, id est contemplandum sanctae Trinitatis majestatem, quae est unus fons propter unitatem essentiae. Unde Psal. inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos: quasi dicat: apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen. Aquae hujus fontis, vel horum fontium, sunt gaudia ex intuitu divinae majestatis surgentia; quae quanto plus bibentur, plus sitientur. Juxta illud Eccles. 24, qui bibunt me adhuc sitient. Item quanto plus haurientur, tanto profundiores invenientur. Et de hoc dicitur Ezech. 47, ecce aquae redundantes a latere dextro. Latus templi dextrum, est caelestis patria. Nam vita praesens, est latus sinistrum, sicut dicitur Cant. 5, laeva ejus sub capite meo et cetera. Et sequitur, cum egrederetur vir, mensus est mille cubitos, et transduxit me per aquam, usque ad talos. Rursusque mensus est alios mille cubitos, et transduxit me per aquam usque ad genua. Rursus mensus est alios mille, et transduxit me usque ad renes; et mensus est mille et duxit me per torrentem quem non potui pertransire, quoniam intumuerunt aquae profundae torrentis, qui non potest transvadari. Tres primi millenarii, signant tria gaudia electorum in patria, quae finita sunt, et alia quatenus possunt a sanctis comprehendi. Primus venit ad Infernum, ubi vident Dei justitiam adimpleri, de quo multum eis gaudium. Unde Psal. laetabitur justus cum viderit vindictam. Isa. ult. egredientur ut videant cadavera mortuorum, qui praevaricati sunt in me: et erunt usque ad satietatem visionis omni carni. Secundus venit a mundo de pulchritudine creaturarum. De quo Isa. 60, tunc videbis et afflues, et mirabitur et dilatabitur cor tuum. Tertius a caelo, et jucunda et grata societate. De quo Isa. 65, exultabo in Jerusalem, et gaudebo in populo meo. Sed quartus millenarius, qui non potest transvadari, est gaudium Dei, de ineffabili visione majestatis divinae. Quod tantum est, ut dicat Isa. 64, quod oculus non vidit, Deus, absque te, quae praeparasti diligentibus te. De his quatuor gaudiis dicitur Luc. 6, mensuram bonam, et confertam, et coagitatam, et supereffluentem dabunt in sinum vestrum. Bonam dicit, quo ad primum; confertam, quo ad secundum: coagitatam quo ad tertium: supereffluentem quo ad quartum. Item alio modo. Tres millenarii, qui mensurantur, et possunt transvadari, sunt tres sensus Scripturae; scilicet historicus, allegoricus, tropologicus. Quartus vero, est millenarius qui non potest transvadari, est quartus sensus, idest anagogicus, qui est de secretis caelestibus, quae non possunt in hac vita comprehendi. Hoc totum quod hic dicitur, sumptum est de Isa. 49, ubi dicitur: super vias pascentur, et in omnibus planis pascua eorum; non esurient neque sitient, et non percutiet eos sol neque ullus aestus, quia miserator eorum reget eos, et ad fontes aquarum potabit eos. Sed priusquam ad istos fontes clarissimos et dulcissimos, de quibus dictum est, pervenire possimus, oportet potare de aliis quinque fontibus: quos vobis foderunt Judaei in optima terra, scilicet carne Christi, qui sunt quinque vulnera ejus. Unde ipse dicit, foderunt manus meas et pedes meos. Isa. 2, ingredere in petram, et abscondere in fossa humo. Cant. 2, veni columba mea, in foraminibus petrae in caverna maceriae. In his fontibus potantur aquae vivae, quibus abluuntur sordes animarum, et restinguitur ardor et sitis malae concupiscentiae. Unde Isa. 12, haurietis aquas in gaudio de fontibus salvatoris. Sequitur, et absterget Deus omnem lacrymam ab oculis eorum, idest omnem dolorem et tristitiae causam amovebit ab eis. Isa. 21, auferet Deus lacrymam ab omni facie. Item 65, exaltabo in Jerusalem, et gaudebo populo meo, et non audietur in ea vox fletus ultra et vox clamoris. Item 51, venient in Sion laudantes, et laetitia sempiterna super capita eorum, gaudium et laetitiam tenebunt, et fugiet dolor et gemitus. Omnem lacrymam, dicit. Quia variae sunt lacrymae electorum. Nam alius plangit, quia mala fecit. Alius quia bona non fecit. Alius quia flagella correctionis diu sustinuit. Alius quia jaculis vitiorum pungitur. Alius quia peregrinatur a patre et a patria. Alius quia videt fratres perire. Tali modo varii sunt sanctorum fletus et gemitus in hac vita, qui tunc utique abstergentur ad plenum, quando praesenti fletui laetitia jucunditatis aeternae succedet. Juxta illud Matth. 5, beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. Et Joan. 16, plorabitis et flebitis vos, mundus autem gaudebit, vos autem contristabimini; sed tristitia vestra vertetur in gaudium. Commutatio significatur Joan. 2, in mutatione aquae in vinum. Rabanus autem quatuor distinguit genera lacrymarum, dicens: hoc modo quatuor modis fit planctus sanctorum. Aut cum propria peccata deplorant. Aut cum in Infernum cadentes plangunt. Aut cum in peccatis viventes lacrymantur. Aut cum desiderio regni lugent. Sunt autem lacrymarum quatuor proprietates, sed iterum quatuor faciunt bona. Nam sunt humidae, ut sordidum cor abluant, sunt et calidae, ut frigidum calefaciant, sunt et salsae, ut fetidum condiant, sunt et amarae, ut dulcorem carnalium voluptatum temperent. Et postea addit: uno eodemque momento Deum pulsant, oculos rigant, animam lavant, ignem infernalem extinguunt, quod non faceret tota aqua maris. Omnes has lacrymas absterget dominus propria manu. Unde Bernardus, felix lacryma quam pia manus conditoris abstergit: et si non esset causa lacrymandi, nisi haec, bonum esset flere. Qui autem modo nolunt flere ad horam, flebunt sine fine; et tales lacrymas, quae non refrigerabunt, sed quae corpus cremabunt. Unde quidam sanctus pater in vitis patrum dixit discipulo suo. Ploremus hic, frater, antequam veniamus ad locum, ubi animae comburunt plorantium. Unde dicitur Luc. 6, vae, qui ridetis, quia lugebitis. Proverb. 14, extrema gaudii, luctus occupat. Et cum aperuisset. Septima pars hujus capituli: ubi ostenditur apertio septimi sigilli, quae nihil aliud est quam manifestatio status futuri, post mortem Antichristi, quando dabitur pax Ecclesiae, sed parum durabit. Unde quia hic status, quasi signatus, latuerat clausus in Scriptura, et hic ostenditur hoc sigillum septimum aperiri, dicit ergo, et cum aperuisset sigillum septimum, idest cum futurum statum Ecclesiae post mortem Antichristi, manifestasset. Factum est silentium in caelo, idest pax et tranquillitas in Ecclesia: et ponit praeteritum pro futuro. Tunc enim libere praedicare licebit sanctis, nec aliquis impugnabit sanctos, nec affliget eos, quasi media hora: idest valde parum, quia statim veniet dominus ad judicium: nec tantum bonis erit pax et tranquillitas, immo etiam ministris Antichristi, qui deinde crederent se in prosperitate victuros, et ideo obstinati in malitia, non convertentur, sed in peccatis suis morientur. Unde Jerem. 44, requiem Moab in faecibus: scilicet: ideo est transfusus de vase in vas, idest de statu peccati, in statum poenitentiae: quadraginta quinque enim dies dabuntur post mortem Antichristi, ut poeniteant illi, qui in persecutione Antichristi titubaverunt et ceciderunt. Sed ministri Antichristi dicent: licet princeps noster sit mortuus, nos tamen pacem habemus: et ideo ducent uxores, et facient convivia: et cum dixerint sibi bene esse, tunc veniet judex, et morientur omnes. Unde 1 Thess. 5, cum dixerint, pax, et securitas, tunc repentinus superveniet eis interitus. Quantum vero spatium sit futurum inter illos quadraginta quinque dies, et in fine mundi, nemo scit, nisi forte alicui fuerit divinitus revelatum. Unde Matth. 25, de die autem illa nemo scit, nisi filius hominis, et cui filius hominis voluerit revelare.


age retro   age ultra




© 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264
CORPUS THOMISTICUM
Hugoni de Sancto Charo
Expositio super Apocalysim
authenticitate dubia
a capite VIII ad caput XI

Thomas de Aquino in Coronatione Mariae a Fra Angelico depicta

Textum Parmae 1869 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit




age retro   age ultra






Caput 8

[89024] Hugo de Sancto Charo (?), Super Apocalypsim, cap. 8 Et cum aperuisset sigillum et cetera. Hoc est octavum capitulum, in quo incipit tertia visio, in qua agit Joannes de septem Angelis tubis canentibus, per quos designatur universitas praedicatorum, turbines persecutorum et retributiones praemiorum annunciantium: et incipit ab exordio nascentis Ecclesiae, et perducit usque ad finem. Unde hic ostenditur Joanni, quomodo praedicatores consolantur Ecclesiam in quolibet statu ejus. Et patet ordo visionis hujus ad praecedentem. In illa enim aperiuntur omnes status Ecclesiae, in quibus multas sustinuit passiones. In ista ponuntur consolationes quas habuit a praedicatoribus. Continet autem haec visio quatuor capitula: scilicet octavum, nonum, decimum, et undecimum. Et dividitur haec visio principaliter in duas partes. In prima agit de his generaliter, ponens quaedam communia toti visioni. In secunda agit singulariter de unoquoque Angelo, ibi, et primus Angelus, circa medium hujus capituli. Hoc autem capitulum dividitur in duas partes. In prima ostenditur Joanni sermo, sive ornatus, septem Angelorum, et praeparatio eorum. In secunda agitur sigillatim de clangore quatuor Angelorum, et quid factum est in clangore eorum, ibi, et primus Angelus. Dicit ergo. Et vidi spirituali visione septem Angelos, idest praedicatores universos, qui dicuntur septem propter septenarium, qui est numerus universitatis, vel quia septem donis sunt perfecti, et septem vitia praedicando eradicant, et septem virtutes plantant, et septem sacramenta annunciant. Unde Jerem. 1, constitui te super gentes et regna: ut evellas, et destruas, disperdas, et dissipes. Haec quo ad vitia, quae quatuor modis committuntur, scilicet delectatione, consensu, opere, commissione. Ideo ponit quatuor verba ad idem pertinentia. Et sequitur, et aedifices, mores, et plantes, fidem. Vel ideo dicuntur septem quia fidem Trinitatis praedicant per quatuor partes mundi; vel quia in omnibus statibus Ecclesiae, qui sunt septem, erunt praedicatores Ecclesiam consolantes: ostendendo praemia bonorum, et damnationem malorum. Vocat autem eos Angelos, quia missi sunt ad serviendum aliis, non ut serviatur eis, sicut dominus eorum. Matth. 20. Filius hominis non ministrari venit, sed ministrare et cetera. Hebr. 1, omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi et cetera. Roman. 10, quomodo praedicabunt nisi mittantur? Item vocat eos Angelos, quia debent esse spirituales, non carnales. Psalm. qui facit Angelos suos spiritus. Item quia debent jugiter vacare contemplationi caelestium. Matth. 18, Angeli eorum semper vident faciem patris qui in caelis est. Stantes, idest secure laborantes, non timore corruentes, nec otio torpentes. Psalm. mane astabo tibi, et videbo. Item stantes, idest obedire, ire, et purgare paratos. Joan. 15, posui vos, ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat apud me in deposito, donec ego reddam vobis. 2 Tim. 1, scio cui credidi, et certus sum, quia potens est depositum meum servare. Vel stantes, quia quandoque praedicatores stando praedicant populo, quia dominus stans praedicavit turbae. Luc. 6. Claustralibus autem praedicavit sedendo. Matth. 5. In quo notatur quod claustralibus est praedicandum otium contemplationis, laicis vero labor actionis. In conspectu Dei active, idest ut Deum conspiciant, et alios conspicere doceant. In primo notatur, quod pura intentio praedicatorum debet esse pure ad Deum, non ad aliud emolumentum. Et finis debet esse ut alios faciant, ut doceant videre Deum, nunc per fidem, ut postea per speciem. Vel in conspectu Dei, quia quicquid dicant vel faciant conspiciuntur a Deo. Boetius, magna nobis necessitas indicta est nisi dissimulare velimus, cum cuncta agamus ante oculos judicis cuncta cernentis. Ideo dicit 3 regum 17, vivit Deus in cujus conspectu sto. Et datae sunt illi septem tubae, idest officium praedicationis, quod septem tubis designatur eadem ratione, qua praedicatores dicuntur septem: vel quia per praedicationem septem murationes mundi, quod significatur per Jericho, destruuntur, Josue sexto. Prima est amor divitiarum, secunda amor delitiarum, tertia ambitio honorum, quarta amor parentum, quinta oblivio Dei, sexta ignorantia sui, septima contemptus Evangelii. Funes quibus Samson fuit ligatus, sed irruente spiritu in eo disrupit eos, sicut filum stupae solvitur ad ardorem ignis. Judicum 16, Samson interpretatur sol eorum. Hic est praedicator, qui debet alios exemplo vitae informare, et luce doctrinae illuminare, unde Matth. vos estis lux mundi. Unde patet quod nihil debet esse in praedicatore quod sit inunctio mundi, cum officium suum sit dirimere muros Jericho. Vide ergo quomodo capta et diruta fuit Jericho. Sacerdotes tulerunt tubas, quorum usus erat in jubilaeo, et clangentes, et septies circuientes civitatem, in septimo circuitum tubis clangentibus muri Jericho funditus corruerunt. Sacerdotes tubis clangentes typum gerunt praedicatorum, qui debent tenere in manu tubas, et clangere ore, sicut de domino dicitur Act. 1, coepit Jesus facere et docere. Septem circuitus Jericho sunt septem considerationes mundi: quas si haberent frequenter praedicatores in corde et in ore, tunc muri Jericho in seipsis corruerent, et postea in aliis corruere facerent. Prima est consideratio vanitatis, quia vana sunt omnia in mundo. Sapient. 5, transierunt omnia, quae sunt in mundo, velut umbra. Psalm. filii hominum usquequo gravi corde, ut quid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium? Eccle. 1, vanitas vanitatum, et omnia vanitas. Rom. 8, creatura vanitati subjecta est. Secunda est consideratio utilitatis, quia vilia sunt omnia quae in mundo sunt. 1 Joan. 2, omne quod in mundo est et cetera. Philipp. 3, omnia arbitratus sum ut stercora, quibus nihil est vilius. Tertia est consideratio brevitatis. Eccl. 11, omnis potentatus brevis vita. 1 Cor. 6, praeterit figura hujus mundi. 1 Joan. 1, transit mundus, et concupiscentia ejus. Quarta consideratio est instabilitatis. Thren. peccatum peccavit Jerusalem, propterea instabilis facta est. Unde appellatur mare. Isa. 57, impii quasi mare fervens quod quiescere non potest. Quinta est consideratio infidelitatis, quia nulla fides seu fidelitas in mundo invenitur. Oseae 4, non est misericordia, non est veritas, non est scientia Dei in terra. Luc. 43, putas filius hominis cum venerit inveniet fidem super terram? Item 9, unusquisque se a proximo suo custodiat, et in fratre suo non habeat fiduciam. Sexta est consideratio falsitatis seu hypocrisis, quia alius est mundus, alius apparet. Job 20, gaudium hypocritae ad instar puncti. Ideo dicitur Nahum 3, qui viderit se resiliet a se. Septima est consideratio malignitatis. 1 Joan. 5, totus mundus in maligno positus est, caveat maledictionem Josue 6, in die illo imprecatus est Josue dicens, maledictus vir coram domino, qui resuscitaverit et aedificaverit civitatem Jericho, in primogenito suo, fundamenta illius jaceant, et in novissimo librorum ponat portas ejus. Et alius Angelus. Hic agit de Christo Joannes, de quo est tradita praedicatio septem praecedentium Angelorum, de quo multa dicit alius Angelus, idest Christus Jesus, qui dicitur Angelus: idest patris nuntius. Ipse enim nunciavit patrem in mundo. Joan. 1, unigenitus qui est in sinu patris ipse vobis enarravit illum. Et bene dicitur alius; quia cunctis praedicatoribus, et gratia, et sanctitate, et virtute, et potentia, et sapientia, et dignitate remotus. Unde Isa. 9, et vocabitur nomen ejus, magni consilii Angelus. Venit quando carnem humanam, et animam rationalem sibi univit. Psalm. tunc dixi, ecce venio et stetit quasi agnus immolari, vel quasi sacerdos immolare paratus. Ante altare, idest ante crucem, et in hoc ostenditur promptitudo obedientiae ipsius. 1 Philipp. 2, humiliavit se factus obediens patri usque ad mortem, mortem autem crucis. De quo Isa. 19, in die illa erit altare domini in medio terrae Aegypti, et titulus domini juxta manum ejus, quia super caput ejus imposuerunt causam ejus scriptam, Jesus Nazarenus rex Judaeorum, Matth. 28. Item Isa. 60, offerentur super placabili altari meo et domum majestatis meae glorificabo. Et bene dicit placabili, quia per crucem Christi placatus est nobis Deus pater. Et vide quam signanter dicit, venit et stetit. Per hoc enim innuit et ostendit Christi humanitatem et divinitatem: venit quippe pertinet ad humanitatem, per quam transit de loco ad locum. Stare vero ad divinitatem, per quam ubique stat immobilis, juxta illud Jerem. caelum et terram ego impleo. Demum ostendit, quod Christus licet staret ut Deus, tamen potuit immolari, quia habuit verum corpus mortale. Unde dicit: habens thuribulum aureum in manu sua. Thuribulum apertum est superius, clausum inferius: per quod significatur quod corpus Christi non opere inferiori, scilicet humano, sed divino formatur, idest factum fuit. Unde Luc. 1, spiritus sanctus superveniet in te, et virtus altissimi obumbrabit tibi, idest umbram capiet in te, vel de te, vel umbram faciet, idest refrigerium. Item thuribulum multa habet foramina, et Christus habuit quinque vulnera. Cant. 2, veni columba mea in foraminibus petrae. Jerem. 48, esto quasi columba nidificans in summo ore foraminis. Sed in thuribulo sunt foramina ex parte superiori. Et Christus non ex culpa sua, sed ex mera misericordia vulneratus fuit. Isa. 53, oblatus est quia ipse voluit (non quia meruit) quia peccatum non fecit nec inventus est dolus in ore ejus. Item in thuribulo crematur thus, ut domino offeratur; et per Christum omnes orationes Ecclesiae diriguntur. Unde fere omnes orationes finiuntur, per dominum nostrum Jesum Christum. Aureum autem dicitur, non deauratum; quia non sanctificatum, sed sanctum factum est. Unde Luc. 1, quod nascetur ex te sanctum, vocabitur filius Dei. Jerem. 21, suscitabo David germen justum, idest Christum qui fuit justus in germine. Auri fulgor significat innocentiae puritatem, quam Christus super omnes habuit. 3 regum 7, fecit Salomon thuribulum ex auro purissimo. Corpus domini fuit aurum purum in Adam ante peccatum, sed factum est impurum per peccatum. Unde Thren. 4, filii Sion inclyti (Adam et Eva scilicet), amicti auro primo. Quomodo reputata est in vasa testea opus manuum figuli? Quomodo obscuratum est aurum, mutatus est color optimus? Purius fuit in beata virgine post sanctificationem. Postea fuit purissimum in Christi assumptione. In Adam fuit purum, quia peccatum non fecit. In beata virgine fuit purius, quia nec peccavit, nec peccare potuit, nec voluit, et ita fuit tunc purissimum. Proverb. 25, aufer rubiginem de argento (idest de beata virgine), et omnem fomitem, et peccati originem, et egredietur vas purissimum, idest corpus Christi. De quo Ecclesiasti. 5, quasi vas auri solidum ornatum omni lapide pretioso. Et sic dicitur habere thuribulum in manu sua, quia quomodo et quando voluit natus et passus et resurrexit. Item beata anima ejus ad Adam, quia non habuit fomitem qui est in nobis origo rebellionis. Unde Galat. 5, caro concupiscit adversus spiritum et spiritus adversus carnem. Et hoc significatum fuit Gen. 7, ubi omnia animalia fuerunt pacata in arca, scilicet omnes motus concordes in Christo. Unde Psalm. anima mea in manibus meis semper. Job 20, animam meam porto in manibus meis. Item thuribulum aureum est sancta Ecclesia igne divini amoris accensa. Clausa inferius ad terrena, aperta superius ad caelestia. In qua sunt carbones, idest ignea desideria vel animae charitate ignitae. De qua ascendit fumus orationis et sanctae devotionis. Unde Psalm. dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo. Et bene dicitur aureum propter fulgorem sapientiae, et charitatis, et obedientiae quo vestita est Ecclesia. 3 Reg. 10, fecit Salomon thronum de ebore grandem et vestivit eum auro fulvo nimis. Glossa dicit, habens thuribulum, idest apostolos qui sunt vas ignis, idest spiritus sancti, de quibus exeunt orationes quae elevantur coram Deo, et data sunt ei, idest Christo, incensa multa, idest orationes multae Deo acceptabiles a sanctis oblatae, ut daret ipse, idest patri repraesentaret, de orationibus sanctorum omnium. Non dicit orationes, sed de orationibus, quia non omnes orationes repraesentat Christus patri, quia aliquando petunt quod non esset petendum, ut patet in Paulo qui petiit stimulum carnis amoveri a se. 2 Corinth. 12. Sed illas tantum repraesentat quae pertinent ad salutem, quia illas exaudit. Joan. 16, si quid petieritis patrem in nomine meo dabit vobis. Super altare aureum, idest super crucem, ubi oravit pro peccatoribus. Luc. 25, pater, ignosce illis: quia nesciunt quid faciunt. Et dicitur crux altare, quia ibi oblatus est. Aureum vero dicitur, quia ex sola charitate passus est et crucifixus. Jerem. 31, charitate perpetua dilexi te; ideo attraxi te miserans. Quod totum ipse fecit in cruce, unde omnem virtutem attrahendi habuit. Tria enim naturaliter attrahunt: scilicet vacuum, calidum et simile: et ipse fuit ibi vacuus per humilitatem. Philipp. exinanivit semetipsum formam servi accipiens. Item calidus fuit per charitatem. Joan. 15, majorem hac dilectionem nemo habet. Fuit etiam similis nobis passibilis, et tunc refecit in nobis ipse similitudinem quam perdideramus. Rom. 3, quos praescivit hos et praedestinavit conformes fieri imaginis filii Dei. Propter hoc ipse dicit, Joan. 12, ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum. Ergo qui non trahitur ab eo, nil est. Quod est ante thronum in conspectu Dei, idest in beneplacito Dei. Quia passio Christi in cruce, Deo placuit, licet crucifixio Judaeorum ei displicuerit. Unde dicitur, actio displicuit, passio grata fuit. Vel ante thronum Dei, idest coram Ecclesia, quae est thronus Dei. Et ascendit fumus incensorum, idest compunctio cordium devotorum procedens de orationibus sanctorum: sicut enim fumus ex aromatibus accensis procreatur, sic virtus compunctionis ex studio gignitur orationum. Cant. 2, quae est ista quae ascendit per desertum, sicut virgula fumi, ex aromatibus myrrhae, et thuris, et universi pulveris pigmentari? Sed ne crederetur quod oratio sanctorum ab eis haberet virtutem, addit de manu Angeli, idest Christi, qui sanctorum orationibus dat virtutem ascendendi. Joan. 15, sine me nihil potestis facere. Et postea ostendit quomodo ascendunt orationes sanctorum, quas in manus suas recipit, et eas offert Deo patri, ostendit ei continue humanitatem assumptam et passam pro redemptione generis humani. Unde Joan. 2, si quis peccavit, advocatum habemus apud patrem, Jesum justum et purum, et ipse est propitiatio, non pro peccatis nostris tantum, sed pro peccatis totius mundi. Beatus Bernardus, securum accessum habes homo ad Deum, ubi habes filium apud patrem et ante filium habes matrem totius misericordiae. Ille ostendit patri latus et volnera: ista ostendit filio pectus et ubera: nulla possunt esse repulsa, ubi tot currunt charitatis insignia. Et accepit Angelus thuribulum aureum. Supra diximus thuribulum aureum significare humanitatem Christi vel apostolos, seu etiam Ecclesiam. Si primo modo accipiatur thuribulum pro humana natura Christi, tunc accepit Angelus thuribulum aureum, quando Christus in utero virginis assumpsit humanam naturam. Et implevit primo de igne altaris, idest eodem spiritu quem dedit Ecclesiae implevit seipsum. Joan. 1, vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a patre, plenum gratiae et veritatis, et misit in terram, scilicet thuribulum plenum igne, idest seipsum plenum spiritu sancto, misit in mundum praedicare. Isa. 41, spiritus domini super me, eo quod unxerit me, ad annuntiandum misit me. Nec calumniandum est, quod dicimus, quod Christus misit se, cum mittens sit dignior misso semper. Quia Christus Deus misit in terram Angelum, idest Christus Deus dignior est Christo homine. Vel sic. Et misit in terram Angelum, idest Christus spiritum sanctum in Ecclesiam. Act. 2, factus est repente de caelo sonus advenientis spiritus vehementis, et replevit totam domum, idest totam Ecclesiam. Thren. 1, ignem misit de excelso in ossibus meis. Item accepit Angelus thuribulum aureum, idest Christus passioni exposuit corpus, scilicet quando ivit in Jerusalem, sciens quando ibi traderetur. Unde dixit discipulis suis, Matth. 20, ecce ascendimus Jerosolymam. Et filius hominis tradetur. Sed prius cum haberet thuribulum in manu, quomodo dicitur hic, quod accepit thuribulum in manu? Respondeo: prius habebat in potestate sua, sed nunc accepit in actu, quando spreto timore mortis ivit Jerusalem, ut ibi moreretur. Et implevit illud de igne altaris, idest charitatis qua dilexit nos, plenum fuisse monstravit, quia pro illa se tradidit. Juxta illud Psalm. zelus domus tuae comedit me. Ephes. 5, Christus dilexit Ecclesiam et semetipsum tradidit pro ea, ut illam sanctificaret. Et bene dicit, implevit, quia plenus fuit afflictione et dolore propter Ecclesiam. Job 10, justus si fuero, non lavabo caput saturatus afflictione et miseratione. Psalm. repleta est malis anima mea. Et misit in terram thuribulum, scilicet in corpus suum, quod postea positum fuit in sepulchro. Isa. 10, in die illa, idest passionis, radix Jesse, quae stat in signum populorum, ipsum gentes deprecabuntur, erit sepulchrum ejus gloriosum. Si autem per thuribulum intelligatur apostolorum coetus vel Ecclesia, ut dicit Glossa, tunc erit sensus, accepit Angelus thuribulum, idest Christus coetus apostolicum, quod prius habebat in manu, idest in potestate sua. Implevit illud de igne altaris, idest ardore charitatis, ut actu explerent ad quod electi erant. Act. 2, repleti sunt omnes spiritu sancto. Et misit in terram, idest in Ecclesiam praedicare et testificari. Luc. 10, misit illos binos ante faciem suam. Matth. 10, ego mitto vos sicut oves in medio luporum. Et facta sunt ipsis Missis in praedicatione tonitrua comminationum et terraemotus magnus factus est, quibusdam motis ad poenitentiam, quibusdam ad indignationem et iram Christo discipulis et praedicatoribus. Unde Psalm. illuxerunt coruscationes tuae orbi terrae, vidit et commota est terra, de throno procedebant fulgura, et voces, et tonitrua: et septem Angeli, idest praedicatores universi qui habebant septem tubas, idest officium praedicationis, praeparaverunt se, ut tuba canerent, idest ut praedicarent. Tribus autem modis se praeparare debent sancti. Primo ut quae dicturi sunt in praedicatione prius ostendant opere, idest sua conversatione, juxta illud Act. 1, coepit Jesus facere et docere. Eccles. 18, ante judicium praepara justitiam, idest ante quam judices sis justus. Secundo ut prius addiscant quod judicent, vel quod praedicent. Eccli. 18, antequam loquaris disce. 1 Esdrae 7, Esdras paravit cor suum, ut addisceret legem domini et investigaret, et faceret et doceret in Israel praeceptum et judicium. Judith 4, congregaverunt frumentum in praeparationem pugnae. Tertio ut priusquam praedicent praevideant et cogitent secum, quando et quomodo et quid singulis personis praedicare oporteat. Nam aliter et aliud laicis, aliter et aliud clericis. Aliter et aliud prelatis, aliter et aliud subditis. Aliter et aliud servis, aliter et aliud dominis. Aliter et aliud viris, aliter et aliud mulieribus. Aliter et aliud juvenibus, aliter et aliud senibus. Aliter et aliud religiosis, aliter et aliud saecularibus. Aliter et aliud justis, aliter et aliud peccatoribus. Aliter et aliud duris, aliter et aliud mansuetis. Aliter et aliud Christianis, aliter et aliud infidelibus. Aliter et aliud rudibus, aliter et aliud perfectis. Aliter et aliud idiotis, aliter et aliud sapientibus praedicare oportet, sicut docet Gregorius in pastorali. Eccli. 33, vir sapiens plebem suam erudit et fructus illius sensus fideles sunt, quia quilibet habet aliquid utilitatis. Et nota quod dicit, tuba canerent. In tuba notatur terror, in cantu laetitia, quia praedicator et terrorem comminationis et laetitiam consolationis debet habere. Matth. 11, cecinimus vobis et non saltastis, lamentavimus vobis et non plorastis. Ideo in libro quem vidit Ezechiel. 2, erant scriptae lamentationes et carmen et vae. Item officium tubae erat vocare ad praelium contra mundum, contra carnem et contra Diabolum, ad convivium et festum quod faciet dominus in caelo electis suis. Isa. 25, faciet dominus exercituum omnibus populis in monte hoc convivium pinguium vindemiae, pinguium medullatorum, vindemiae defaecatae. Pingue medullatum dicit gaudium de praesentia omnis boni. Vinum defaecatum dicit gaudium de absentia omnis mali. Item tuba non sonat nisi manu teneatur, nec praedicatio valet nisi opere impleatur. Deuteronom. 33, in dextera ejus ignea lex. Item tuba arctior est ex parte canentis, latior ex parte audientis: sic vita praedicatoris, arctior debet esse quam populi: et praedicator sibi arctiora quam populo debet imponere. Sed heu modo fit e contrario. Unde Matth. 23, super cathedram Moysi sederunt Scribae et Pharisaei: quaecumque dixerint vobis facite, secundum autem opera eorum nolite facere; dicunt enim et non faciunt, et imponunt humeris onera gravia et importabilia, digito autem suo nolunt ea movere. Unde perversa est tuba, cum latum habet praedicator ad se, arctum autem ad populum; et ideo non potest bene sonare. Et primus Angelus tuba et cetera. Haec est secunda pars hujus capituli, quae agit de quatuor Angelis et clangore eorum: et dividitur in quatuor particulis secundum numerum Angelorum qui ibi sunt tubis canituri. Nam de tubicinio aliorum trium agitur in sequenti capitulo. Per hos autem septem Angelos signantur septem consolationes Ecclesiae, vel septem ordines praedicatorum, consolantium Ecclesiam, secundum septem status ipsius. Et nota quod hic dicitur Angelus tuba canere, in veteri testamento dicuntur sacerdotes tubis clangere. In veteri testamento est clangor tubae, quia incutit timorem. In novo est cantus tubae, quia invitat ad amorem. Dicit ergo, et primus Angelus, idest primus ordo praedicatorum, secundum ordinem narrationis. Nam ordo Angelorum intelligendus est secundum ordinem persecutionum Ecclesiae cui Diabolus a principio multas suscitavit, et dominus e contrario mittebat consolationes, sicut legitur in Judith. 1. Suscitavit Diabolus Judaeos, contra quos misit dominus apostolos. Secundo Romanos: contra quos misit dominus martyres. Tertio haereticos, contra quos misit dominus doctores. Quarto falsos Christianos, contra quos misit dominus pauperes praedicatores. Quinto mittet Antichristum, contra quem mittet dominus Eliam et Enoch. Sexto est ipsorum Daemonum saevitia, contra quam est ipse Deus qui solus potest Diabolum superare et ejus malitiam refrenare. His devictis pax est. Unde in voce septimi Angeli nullum obstaculum invenitur. Dicit ergo, et primus Angelus, idest primus ordo praedicatorum, tuba cecinit, idest consolando Ecclesiam praedicavit: hic fuit ordo apostolorum, qui prius praedicavit in Judaea contra saevitiam Judaeorum, quorum praedicatio fidelibus fuit cantus, idest dulcis et suavis, sed Judaeis clangor tubae terribilis. Quid autem secutum fuerit ad hanc tubam, subjungit, et facta est grando, idest terroris commotio in Judaeis qui partim fuerunt ad praedicationem apostolorum et ignis, idest ardor indevotionis et indignationis contra apostolos, quibus non poterant resistere. Juxta illud quod dominus dixit eis, Luc. 21, dabo vobis os et sapientiam, quibus non poterunt resistere omnes adversarii vestri. Act. 6, surrexerunt quidam disputantes cum Stephano, et non poterant resistere sapientiae et spiritui qui loquebatur. Item in eodem 6, surrexerunt quidam disputantes. Audientes autem haec dissecabantur cordibus suis et stridebant dentibus in eum: quod erat signum maximae irae et indignationis. Item facta est grando, idest exterior persecutio Judaeorum in apostolos, et ignis, idest interior aemulatio eorumdem, et haec duo mixta sanguine. Nam Judaei ex nimio zelo et indignatione, sanguinem apostolorum effundere voluerunt et aliquorum effuderunt, ut Stephani et utriusque Jacobi et multorum aliorum. Haec mixtio fuit significata Exod. 9 ubi dicitur: grando et ignis mixta pariter ferebantur. Item possumus dicere, quod per grandinem intelligitur indignatio et ira et persecutio Judaeorum, per ignem inflammatio amoris et illuminatio cognitionis conversorum; quia apostolis praedicantibus, Judaei magis et magis indignabantur et persequebantur apostolos, et conversi magis, ac magis inflammabantur ad amorem Christi et illuminabantur in cognitionem ipsius, et ex his occidebantur Catholici a Judaeis, et ira et grando, et ignis mixta erant sanguine, et illis duobus erat occisio sanctorum. Ita facta est grando praedicationis apostolorum, et ignis, et indignationis et aemulationis Judaeorum, et tandem haec duo fuerunt mixta sanguine, quia fuerunt causa occisionis ipsorum, et missum est in terram, idest Judaeos terrenos, hoc totum, scilicet grando, ignis, et sanguis. A quo missum? A Diabolo suggerente: vel missum est ad Dei judicium, in terram, idest contra Judaeos terrenos. Et nota quod dicit, missum est, in plurali, quia propter hoc Judaei perdiderunt omnem statum, scilicet regnum et sacerdotium. Unde Oseae 3, dies multos sedebunt filii Israel sine rege, et sine principe, et sine sacerdotio, et sine altari, et sine ephod, et sine Therephin. Et tertia pars terrae combusta est, et tertia pars arborum concremata est, et omne foenum viride combustum est. Prima pars Judaeorum fuerunt illi, qui ante praedicationem Christi et apostolorum crediderunt. Secunda illi, qui postea per apostolos crediderunt. Tertia omnes illi, qui credere noluerunt: et haec combusta est igne peccati, et postea combusta est, vel comburetur igne foeni. Et dicuntur Judaei terra, arbores et foenum. Terra quidem, propter fidem unius Dei, qua elevati fuerunt in caelum. Foenum propter cupiditatem et avaritiam, qua semper terrenis adhaeserunt. Quia quidam Judaeorum legis et prophetarum doctrina bene usi sunt, quidam male. Similiter fidem unius Dei. Quia quidam bene usi sunt, quidam male. Ideo dicitur quod tertia pars terrae et tertia pars arborum combusta est. Sed quia nemo potest bene uti avaritia, ideo dicitur, quod omne foenum combustum est. Item per terram significatur status subditorum, qui tenentur ab omnibus, et omnes suo labore sustentant. Horum tres sunt partes: scilicet invocantes, poenitentes, pertinaces: et haec tertia pars comburitur. Unde infra per arbores significantur praelati, qui super alios sunt elevati, et habent folia verborum in medicinam, et fructus operum in satietatem, et ramos exemplorum ad refrigerationem, et stant immobiles, ne ventorum et tribulationum turbinibus agitentur hinc et inde: et horum tres sunt partes: quidam magis actioni, et praedicationi, et visitationi. Tertii magis litibus, et causis, et terrenae negotiationi: haec pars combusta est, et comburenda: sed combusta igne avaritiae. De quo Job 15, ignis devorabit tabernacula eorum, qui libenter munera accipiunt. Vel igne luxuriae. De quo Job 31, ignis est usque ad consummationem devorans, et omnia eradicans genimina. Comburenda vero igne Gehennae. De quo Isaias, ignis eorum non extinguetur. Per foenum vero viride signantur omnes illi, qui gaudent de virore hujus mundi; et hi omnes combusti sunt, idest cito comburentur igne Inferni: hoc est enim foenum quod hodie viret, et cras in clibanum, idest in Infernum mittitur, ut dicitur Matth. 5. Isa. 40, omnis caro foenum, et omnis gloria ejus quasi flos foeni. Foenum sunt homines dum virent, in fide et charitate; sed quia virorem cito amittunt, ideo comburentur. Unde Psal. mane floreat et pertranseat, vespere decidat, induret, et arescat. Talis est, qui mane prosperitatis videtur floridus, idest bonus, et in vespere adversitatis desiccatur, et maledicet regi suo. Totum ergo foenum comburitur, quia omnes, qui de mundi flore gloriantur, vicini sunt aeternae combustioni. Unde super illud Jac. 1, gaudete fratres cum in varias tentationes incideritis: dicit Glossa: ne indignemini, si mane florent in mundo, et nos patimur. Non enim Christianae religionis est temporalibus exaltari, sed potius deprimi. Mali nihil habent in caelo, nos enim in mundo. Ideo spe illius boni ad quod tenditis, quicquid vobis in via contingit, gaudere debetis. Horum primus Angelus est fides, quae est prima virtutum, juxta illud, prima petit in campum pugnatura fides: haec facit duo: scilicet grandinem, et ignem, per quae significatur dolor, et cognitio peccati. Haec duo facit fides cum miscetur sanguini idest peccato. Nam cum anima illuminatur per fidem cognitione, sic peccatum et poenam peccati, idest quod per peccatum obligatur poenae Inferni, timet, et dolet. Sed quia haec duo quodammodo ex libero arbitrio oriuntur, ideo dicitur, tuba cecinit, idest ex voluntate poenitentis haec duo produxit. Et sequitur, quod tertia pars terrae, et tertia pars arborum, et omne foenum viride, combustum est. Quid per terram accipitur nisi terrena bona, quorum tres sunt partes? Prima est usus pietatis in proximum. Secunda est usus necessitatis in seipsum. Tertia est usus voluptatis in corpus proprium. Et haec tertia pars comburitur igne poenitentiae. Per arbores vero status contemplantium designatur, cujus tres sunt partes. Prima est desiderium orationis, secunda est studium lectionis. Tertia est otium meditationis: et haec comburitur per exercitium meditationis. Per foenum viride significatur voluptas carnis: juxta illud Isa. 40, omnis caro foenum, et omnis gloria ejus quasi flos foeni. Unde et omne foenum comburi dicitur, quia omnis voluptas carnalis, per dolorem abjicitur. Unde Paulus, Gal. 5, qui Christi sunt, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. Sed et Angelus secundus et cetera. Secunda pars hujus secundae partis, in qua agitur de secundo Angelo, idest de secundo consolatore Ecclesiae, et est coetus martyrum. Nam cum discipuli Christi, idest dispersi et fugati a Judaeis intrassent ad gentes, et coepissent fidem Christi praedicare, Diabolus excitavit contra eos tyrannidem principum Romanorum, qui tunc habebant dominium totius mundi, qui etiam tunc multos martyres occiderunt. Hic est secundus Angelus de quo dicit, et secundus Angelus, idest praedicatorum ordo. Secundus, scilicet martyres, qui apostolis successerunt, et etiam contemporanei in parte fuerunt, sed tamen dicitur Angelus, quia primo Judaeis per apostolos praedicatum est: secundo gentibus per eosdem apostolos, et martyres simul. Unde et apostoli, qui gentibus praedicaverunt, ad secundum Angelum pertinent, licet praedicando Judaeis fuerint sub primo. Tuba cecinit, idest terribiliter et dulciter praedicavit gentibus. Nam terror in tuba, dulcedo praedicationis significatur in cantu. Sic etenim praedicatores terrere debent comminando, et dulciter alloqui consolando, et promittendo. Sic fecit Joannes Baptista, Matth. 5, primo dixit, agite poenitentiam, appropinquabit enim regnum caelorum. Ecce cantus: deinde adjunxit. Jam securis ad radicem posita est et cetera. Ecce tuba. Et ecce tamquam mons, idest Diabolus, qui dicitur mons propter tumorem elationis, et grandinem oppressionis. Magnus potestate. Job 41, non est potestas sub caelo, quae ei possit comparari, qui factus est, ut nullum timeret. Magnus dicitur, quia habet magnitudinem per superbiam, qua contra dominum erigitur. Psal. superbia eorum, qui te oderunt, ascendit semper ad te. Item quia habet latitudinem per invidiam, qua se extendit ad hominem ut ei noceat. Sap. 2, invidia Diaboli mors intravit in orbem terrarum. Item quia habet spissitudinem, seu profunditatem, per iracundiam qua se ipsum occidit. Altitudo respicit ima et suprema, quia Diabolus superbia volens ascendere supra, cecidit infra. Isa. 14, dicebas in corde tuo, ascendam in caelum, et ero similis altissimo. Verumtamen ad Infernum detraheris in profundum laci. Latitudo respicit dexteram et sinistram, quia Diabolus invidia nocet amicis et inimicis, idest bonis et malis. Unde Job 40, absorbebit fluvium, idest peccatores, et non mirabitur. Habet fiduciam quod influat Jordanis, idest boni, in os ejus. Spissitudo respicit ante et retro, quia irascetur sibi ipsi propter illos qui jam sunt in patria, et propter illos, qui adhuc sunt retro in via. De hoc monte dicitur Zach. 4, quis tu mons magne coram Zorobabel in planum igne ardens, scilicet invidiae, ad nocendum? Psal. ignis exardescet in synagoga eorum. Job 40, de ore ejus, idest Beemoth, lampades procedebant sicut flammae ignis ardentis. Vel igne Gehennae ardens, qui ardet quocumque vadat, missus est in mare, idest ad gentiles amaros et fluidos. Isa. 57, impii quasi mare fervens quod quiescere non potest: ut eos contra praedictos peccatores concitaret. Sed a quo fuit missus? Potest dicit a Deo permissive, vel a propria libidine. Et facta est tertia pars maris, idest gentilium, sanguis, idest crudelis sitiens sanguinem sanctorum secundum Glossam. Tertia pars sunt peccatores nondum conversi, qui in necem praedicantium saevierunt. Item, prima pars maris idest gentilitatis possunt dici illi, qui fidem aperte receperunt et confessi fuerunt. Secunda pars illi, qui occulte receperunt, sed prae timore confiteri non audebunt. Tertia pars, qui nec aperte, nec occulte receperunt: sed in sua malitia remanserunt. Item tertia pars maris, idest mundi; facta est sanguis, idest sanguinolenta sanguine sanctorum quos persequitur inquantum potest. Prima pars est populus, idest minores laici. Secunda est simplices, scilicet clerici. Tertia pars est principes et praelati: et haec facta est sanguis: et mortua est morte peccati. De quo Psal. mors peccatorum pessima. Tertia pars creaturae eorum, quae habebant animas in mari. Hi sunt philosophi, qui propter discretionem suam dicuntur habere animas in mundo. Unde et ipsi dicuntur creatura mundi. Rom. 1, secundum unam expositionem. Invisibilia (inquit) Dei a creatura mundi, idest a philosophis, per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur. Horum tres sunt partes. Una pars per solam diligentiam et inspirationem divinam fuerunt conversi. Alia pars per auditum praedicationis. Tertia pars nec sic nec sic, et haec facta est tamquam sanguis, quia in sanguinem sanctorum desaevierunt, et quia in suo peccato permanserunt. Et tertia pars navium, idest principum alios gubernantium, interiit interitu peccati. Horum tres sunt partes. Quidam doctrinam Catholicae praedicationis approbaverunt et receperunt. Alii approbaverunt, sed non receperunt. Tertii nec approbaverunt, nec receperunt, sed sanctos persecuti fuerunt, et haec pars interiit. Moral. secundus Angelus est species, quae est secunda virtus: haec tuba canit quando poenitenti veniam promittit, et tunc mons magnus, idest aliquis sublevatus, igne ardens, idest charitate accensus mittitur in mare, idest in amaritudinem doloris et timoris quam fides induxit, ne omnino absorbeatur peccator; et tunc fit tertia pars maris sanguis, et moritur tertia pars creaturae eorum, quae habent animas in mari, et tertia pars navium interiit. Prima pars maris est amaritudo timoris. Secunda amaritudo doloris. Ex his duobus sequitur tertia pars, scilicet amaritudo desperationis. Sed hanc omnino excludit securitas spei, et convertit in sanguinem, idest in poenitentiae asperitatem, et carnis mortificationem. Item prima pars eorum, quae habent animas in mari, est timor poenae mundi. Secunda timor poenae Purgatorii. Tertia timor poenae Inferni: hanc tollit securitas spei, et convertit in sanguinem, idest in poenitentiae asperitatem, et sic moritur idest omnino excluditur. Item naves sunt humanae mentis cogitationes, a quibus ipsa mens fertur super aquas hujus mundi. Harum prima pars sunt cogitationes necessariae, quae sunt circa haec, quae sunt necessaria ad salutem propriam. Secunda pars sunt cogitationes piae, quae sunt circa proximos, omnino interiit canente tuba secunda, idest spe promittente veniam et misericordiam Dei. Unde Psal. in spiritu vehementi conteres naves Tharsis idest cogitationes explorantes, et quaerentes gaudia hujus mundi. Sequitur, et tertius Angelus, idest tertius ordo praedicatorum tuba cecinit, idest contra haereticorum astutias seu versutias praedicavit, quos adversus Ecclesiam primo Judaeorum saevitiam, et gentium malitiam, quasi tertio loco suscitavit post mortem apostolorum et martyrum: sed contra eos doctores et confessores praeparavit, qui eos rationibus et Scripturae auctoritatibus confutarent. De quibus dicit Job 38, numquid ingressus es thesauros nivis, aut thesauros grandinis aspexisti, quae praeparavit in tempore hostis, et in diem pugnae et belli? Thesauros nivis et grandinis, vocat sanctos prius absconditos, quos dominus praeparavit contra malitiam Judaeorum et gentium, et versutias haereticorum. Et cecidit de caelo, idest de Ecclesia, vel de fide Catholica, vel de societate fidelium stella magna, idest magnus quidem haeresiarcha, nocte lucens, idest de nocte, et in latibulis et in obscuris docens. Job 35, ingredietur bestia latibulum suum, et in antro suo morabitur. Proverb. 9, aquae furtivae dulciores sunt, et panis absconditus suavior. Joan. 3, qui male agit, odit lucem, et non venit ad lucem, ut non arguantur opera ejus. De hoc casu dicit apostolus, 1 Tim. 6, devitans profanas vocum novitates et opiniones, falsi nominis scientiae, quam quidam promittentes circa fidem exciderunt. Stella ergo dicitur haeresiarcha quilibet, qui lucet nocte, idest quia docet in nubilo. Unde Job, 24, oculus adulteri observat caliginem. Nigra dicitur propter multitudinem sequentium. Eccles. 1, stultorum infinitus est numerus. Item propter arrogantiam suam et reverentiam sibi exhibitam. Jerem. 48, audivimus superbiam Moab, superbus est valde: sublimitatem ejus, et arrogantiam, et superbiam, et altitudinem cordis ego scio, ait dominus. Ardens igne invidiae contra dolores Ecclesiae. Non sicut vera stella, sed potius sicut facula, quae alios inflammando se ipsam consumit, et quicquid incendit, in carbonem teterrimum redigit. Nahum 2, facies hominum quasi nigredo ollae. Et cecidit propria principatus superbia. In tertiam partem fluminum, idest Scripturarum. Quarum prima pars est vetus testamentum. Secunda novum. Tertia expositiones sanctorum. In hac cadunt, quia ipsam non recipiunt. Item prima pars fluminum, scilicet Scripturarum, est expositio historialis. Secunda expositio spiritualis. Tertia, fictio, sive adinventio humana: et in hac cadunt ipsi, quia sequuntur sensum suum, et non sensum sanctorum. Et in fontes aquarum, quae sunt proprie quatuor Evangelia, quae et ipsi male exponendo depravant sicut ceteras Scripturas, et proprium spiritum sequentes. Et nomen stellae dicitur absynthium, quia amaritudinem pravae intelligentiae inducit, et quisquis ab eo seducitur, in amaritudinem Gehennae perducitur; et ita sicut absynthium mixtum sapido cibo totum facit amarum, sic prava expositio haereticorum, cibum Scripturae sapidum et dulcem reddit abominabilem et amarum. Juxta illud 1 Corinth. 5, modicum fermentum totam massam corrumpit. Et facta est tertia pars aquarum, idest hominum neutram duarum expositionem, sed tertiam sequentium, in absynthium, idest infecti et abominabiles facti sunt, et multi homines mortui sunt, idest a Deo separati, qui est vera vita fidelium. Ex aquis, idest ex usu aquarum interfectorum, hoc est receptione doctrinarum perversarum. Quia amarae factae sunt, idest perversae factae sunt, expositae, et admixtum est fel, haereticae pravitatis, seu falsitatis, cum vino Catholicae veritatis. Isa. 1, argentum tuum versum est in scoriam, vinum tuum mixtum est aqua. 4 Reg., ecce habitatio civitatis optima, idest sacrae Scripturae: sed aquae pessimae sunt, idest expositiones haereticorum perversae et falsae. Scriptura enim in se dulcis est: sed admixtio haereticae pravitatis facit amaram. Sap. 4, multigena impiorum multitudo non erit utilis, et adulterinae plantationes non dabunt radices altas, et fructus illorum inutiles, et acerbi ad manducandum, et ad nihilum apti: ex iniquis enim filii qui nascentur, testes sunt nequitiae adversus parentes. Ideo dicit Isa. 30, amara est potio bibentibus illam. Possunt autem dulcorari aquae per salis appositionem, idest per verae sapientiae elucidationem. Unde 4 Reg. 2 dicitur ad fontem aquarum, misit in eam sal, et ait: haec dicit dominus, sanavi aquas has, et non erit in eis ultra mors, neque sterilitas. Hoc etiam figuratum fuit in Exod. 15, ubi dicitur, murmuravit populus contra Moysen dicens, quid bibemus? At ille clamavit ad dominum, qui ostendit ei lignum, quod cum emisisset in aquis, in dulcedinem versae sunt. Per lignum autem vera sapientia designatur. Unde Prov. 3, lignum vitae est his qui apprehenderint eam, et qui tenuerit eam beatus. Aliter ab illo loco, et tertius Angelus tuba cecinit, idest tertius ordo praedicare incepit. Et cecidit de caelo stella magna, idest Diabolus de consortio angelico. Unde Isa. 14, quomodo cecidisti Lucifer, qui mane oriebaris? Sed quomodo dicitur, quod nunc cecidit de caelo Diabolus, clangente tertio Angelo, qui a principio mundi cecidit? Solutio. Ideo tunc dicitur cadere, quia tunc coepit acrius contra Ecclesiam desaevire. Unde tunc apparuit casus ejus. Luc. 10, videbam Satanam sicut fulgur de caelo cadentem. Imo quanto magis tertius Angelus clangebat, tanto magis Diabolus saeviebat. Unde sequitur, igne ardens, invidia furens, tamquam facula, quae tota ardet. Sap. 2, invidia Diaboli mors intravit in orbem terrarum. Et cecidit in tertiam partem fluminum, et in fontes aquarum. Fontes sunt doctores majores, qui dicuntur haeresiarchae; flumina discipuli eorum. Flumina enim a fontibus oriuntur, et postea currunt in mare. Sic ab haeresiarchis discipuli nascuntur, qui postea sequentes magistros suos currunt in Infernum. Aqua fontium sunt populi ab eis decepti, idest credentes eorum. Unde Jer. 17, aquas vidisti ubi meretrix sedet, populi sunt, et gentes, et linguae. Fontes igitur et flumina sunt omnes haeretici, qui sub tertia parte mundi continentur, in quos Diabolus cecidit tunc, quia per eos doctrinam erroris seminavit: et quia isti sub specie sanctitatis praedicant, ideo stella appellatur, qui mons dicebatur, cum de Romanorum superbia agebatur. Magna vero dicitur, quia etiam magni et potentes per eos seducuntur. Sed quia doctrina haereticorum perversa est, et ad Infernum ducit, ideo sequitur, nomen stellae dicitur absynthium, quae est herba amarissima, et ideo per eam recte significatur haereticorum doctrina, quae in se amara est propter falsitatem quam continet, et ad amaritudinem Inferni trahit. Et facta est tertia pars aquarum in absynthium, idest tertia pars hominum infecta est doctrina haereticorum: ut prima pars dicatur, qui nunquam fidem receperunt, ut Pagani et Judaei. Secunda qui fidem receperunt, et servant eam, ut veri Christiani. Tertia qui fidem receperunt, et ab ea recesserunt, ut haeretici. De quibus 1 Joan. 2, ex vobis prodierunt, sed ex vobis non erant. Nam si fuissent ex nobis, utique nobiscum permansissent. Et multi homines mortui sunt, utique de aquis, idest haereticorum doctrinis, quia amarae factae sunt per illos haereticos male exponentes. Et revera multi mortui, non tantum mortui morte animae, sed morte corporis. Quia multi sunt combusti. Et quartus Angelus et cetera. Sicut dictum est in principio hujus capituli, in hac visione ostenditur praedicatio sanctorum, monstrans per comminationem reproborum damnationem: et distinguit per septem status Ecclesiae, et septem clangores tubarum, et septem Angelos. Primus Angelus fuit primus ordo praedicantium, quo ad primum statum Ecclesiae, demonstrans damnationem Judaeorum: et ostenditur in poena damni et transgressionis. Unde dictum est ibi, quod primo Angelo clangente, idest coetu apostolico praedicante, facta est grando, idest verborum contumelia, et ignis, idest animorum iracundia, mixta sanguine, idest corporum interfectione, et combusta est tertia pars terrae, arborum, et omne foenum viride, idest cupidi, qui per terram: et elati, qui per arbores: et luxuriosi, qui per foenum designantur. Et dicitur tertia pars comburi, quia duae sunt partes electorum, scilicet innocentes et poenitentes: et tertia est reproborum, ut dictum est. Secundus Angelus fuit secundus ordo praedicantium: quo ad secundum statum Ecclesiae, demonstrans damnationes reproborum, Romanorum principes, qui martyres occiderunt: ut similiter ostenditur poena damnationis secundum proportionem transgressionis. Unde Romani principes significantur per mare, propter elationem superbiae, et amaritudinem iracundiae. Et dicitur ibi, quod secundo Angelo clangente, idest secundo ordine praedicante sanctorum, mons magnus, idest Diabolus, magnus per potentiam. Unde Job 42, non est super terram potestas, quae comparetur ei, qui factus est ut nullum timeat, omne sublime videt, ipse est rex super omnes filios superbiae. Dicitur quoque igne ardens, idest invidia furens contra hominem, qui locum ejus adepturus est per humilitatem, quam ipse perdidit per elationem. Et dicitur missus in mare, idest in Romanos, quos inflammavit contra sanctos, et facta est tertia pars maris sanguis, et mortua est tertia pars creaturae, quae habebant animas in mari, et tertia pars navium interiit. Tres ponit differentias poenae, secundum differentias culpae. Mare designat superbiam Romanorum, ut dictum est. Creatura habens animas in mari, designat carnalitatem eorum. Navis vero cupiditates eorum. Cupiditate enim sicut quaedam naves aguntur, de provincia in provincia, de contrata in contrata ad augendas divitias. Tamen quia his tribus involvuntur etiam aliquando electi, qui sunt duae partes, scilicet perfecti et imperfecti, quorum comparatione, tertia pars sunt reprobi: ideo dicitur, tertia pars sanguinis facta est, et mortua est. Tertius Angelus fuit tertius ordo praedicantium, quo ad tertium statum Ecclesiae, demonstrans damnationem haereticorum, qui fidem Ecclesiae corrumpere voluerunt. Videns enim Diabolus, quod nec per Judaeos, nec per Romanos potuit extinguere Ecclesiam, suscitavit haereticos contra ipsam. Et dictum est ibi, quod tunc tertio Angelo clangente, idest tertio ordine praedicante, scilicet confessorum, cecidit de caelo stella magna, ardens tamquam facula, et cecidit in tertiam partem fluminum, et in fontes aquarum. Et dictum est, quod Diabolus dicitur stella propter scientiam. Magna propter potentiam. Ardens propter invidiam. Quae de caelo cecidit in tertiam partem fluminum, qui in tertiam partem hominum, idest super haereticos majores, scilicet et minores, propter quos multi postea mortui sunt illis adhaerentes. Quartus Angelus est ordo quartus praedicatorum, quo ad quartum statum Ecclesiae demonstrans damnationem hypocritarum. Et haec quatuor narrantur ut praesentia, sicut dicit Glossa. Tria sequentia narrantur ut futura, quo ad finalem statum Ecclesiae, idest in quibus introducuntur clangores trium Angelorum, scilicet quinti, sexti, et septimi. Quintus monstrat antecessores Antichristi. Sextus Antichristum. Septimus finem mundi. Dicit ergo. Et quartus Angelus. Hic igitur ostendit damnationem hypocritarum, secundum triplicem differentiam ipsorum. Et primo ostenditur damnanda hypocrisis praelatorum, quae signatur in tertia parte solis. Secundo ostenditur damnanda hypocrisis clericorum, quae significatur in tertia parte lunae. Tertio ostenditur damnanda hypocrisis religiosorum, quae significatur in tertia parte stellarum. Quarto ostenditur damnanda hypocrisis laicorum, quae signatur in tertia parte diei. Dicit ergo. Et quartus Angelus, idest quartus ordo praedicantium, qui modo sunt tuba cecinit, idest a parte praedicavit, et percussa est tertia pars solis, jaculis praedicationis illorum. Per solem, ut dictum est, significantur praelati Ecclesiae. Nam sicut sol totum mundum illuminat, ita praelati totam Ecclesiam debent illuminare. Ut dicitur Matth. vos estis lux mundi. Item sol non variatur per augmenta et decrementa sed stat: ita praelati stabiles debent esse, ut nec adversitate, nec prosperitate, nec destructione, nec adulatione moveantur. Unde Eccles. 27, homo sanctus in sapientia manet sicut sol. 2 Reg. 14, sicut Angelus domini, sic dominus meus rex, ut nec benedictione, idest adulatione, nec maledictione, idest detractione moveatur. Item tertia pars percutitur, sed non occiditur; quia fidem informem retinet, sed in moribus laeduntur. Horum ergo tres sunt partes: nam sol corpus habet magnum, in quo notatur potestas praelatorum, et haec est prima pars. Item sol habet corpus calidum saltem in effectu, in quo notatur charitas praelatorum: et haec est tertia pars, quae fere in omnibus praelatis percussa est. Quia etsi potestatem et fidem retineant, fervorem charitatis perdiderunt. Item praelatorum quidam ardent et lucent, hi sunt prima pars. Alii ardent sed non lucent, hi sunt secunda pars. Tertii lucent sed non ardent, hi sunt tertia pars solis: et haec percussa est a serpente ignito, et ideo non inveniunt, vel recipiunt medicinam. Juxta illud Eccles. 12, quis medebitur incantatoris a serpente percussi? Quasi dicat: difficilis est ejus percussio. Caput enim animalis difficile excoriatur. Haec est pars praelatorum, quae percussa est, quae lucet exterius simulata sanctitate, sed non ardet interius habita charitate: et hanc percussit dominus, Matth. 23, ubi dicitur, vae vobis Scribae et Pharisaei hypocritae, qui similes estis sepulchris dealbatis, quae a foris apparent hominibus speciosa, intus vero plena sunt ossibus mortuorum, et omni spurcitia. Sic vos quidem a foris apparetis hominibus justi, intus autem pleni estis hypocrisi, et iniquitate, et tertia pars lunae, percussa est similiter gladio hypocrisis et simulationis, vel potius gladio praedicationis propter hypocrisim et simulationem. Per lunam clerici designantur. Nam sicut a sole luna recipit lumen, sic a praelatis clerici informantur; et quales sunt praelati, tales sunt clerici. Unde Eccles. 10, qualis rector civitatis, tales et habitantes in ea. Horum autem tres sunt partes: nam alii scholares, qui frequentant scholas. Alii sunt chorales, qui sequuntur chorum. Alii curiales, qui sequuntur curias principum et praelatorum, et haec tertia pars fere tota percussa est, et utinam non mortua: de his enim dicitur Matth. 25. Stellarum tertia pars: hic agitur de hypocrisi religiosorum, qui per stellas significantur: stellae enim parvae videntur, et tamen magnae sunt: sic religiosi pauci debent videri exterius mundo, et magni esse interius coram Deo. Item stellae noctem illuminant, et religiosi Ecclesiam. Unde Phil. 2, inter quos lucetis sicut luminaria in mundo. Item stellae stant fixae in caelo, nisi paucae, quae moventur sub caelo; sic religiosi fixi stant in claustro nisi pauci, qui sunt officiales, et procurant negotia exteriora. Unde Judith 5, stellae manentes in cursu et ordine suo contra Sisaram pugnaverunt. Horum tres sunt partes, juxta tria, quae vovent omnes, scilicet obedientiam, continentiam, et paupertatem. Prima et secunda pars non sunt adhuc ita aperte percussae; sed tertia pars, scilicet paupertas, jam omnino et aperte fere ubique percussa est. Ita ut dicat apostolus. Omnes, quae sua sunt quaerunt, non quae Jesu Christi. Et hoc est signum quod refriguit vel defecit charitas. Quia non quaerit quae sua sunt, sed quae Jesu Christi. Contra hoc dicitur Phil. 2, non quae sua sunt singuli considerantes, sed quae aliorum. Item tres partes stellarum, idest religiosorum, sunt praelati, officiales, claustrales. Haec tertia pars percussa est magna parte vulnere simulationis. Quia simulant sanctitatem donec fiant officiales vel praelati, ita ut obscuretur tertia pars eorum, idest amittant interiorem illuminationem, et sui ac Dei cognitionem, et tertia pars diei non luceret, et noctis. Similiter hic agitur de hypocrisi laicorum, qui nomine diei et noctis intelliguntur. Nam sicut dies a sole, et nox a luna et stellis recipit lumen, sic laici a praelatis et clericis et religiosis doctrinam et informationem. Horum autem tres sunt partes. Prima illi, qui aliis dominantur, et nulli serviunt, ut majores et principes. Secunda illi, qui omnibus serviunt, et nulli dominantur, ut rustici et laborantes. Tertia sunt medium statum habentes, qui suis prioribus serviunt, quae universitati dominantur. Quaelibet istarum potest dici tertia pars: et licet quaelibet istarum perversa sit, tamen illa tertia quam secundo posuimus, maxime est percussa. Quia omnes illam opprimunt et spoliant, et nullus eam defendit. Unde conqueritur dominus, Isa. 3, quare atteritis populum meum, et facies eorum emollitis? Vel duae partes laicorum sunt perfecti et imperfecti de numero delectorum. Tertia pars sunt reprobi inter eos. Vel certe prima pars sunt illi, qui sunt in statu virginali. Secunda illi, qui sunt in statu viduali. Tertia illi, qui sunt in statu conjugali. Et in quolibet statu istorum trium, quidam sunt boni et perfecti, quidam reprobi; et hi sunt tertia pars percussi, et vidi. Hic ostenditur differentia inter quatuor praedictas visiones, et tres sequentes. Nam quatuor praecedentes narrantur ut praeteritae, tres autem sequentes narrantur ut futurae. In quo potest intelligi quod tres sequentes status Ecclesiae, graviores et periculosiores erunt, quam fuerunt quatuor praecedentes. Ideo introducit vocem unius aquilae volantis per quam designatur praedicatorum sublimium coetus, qui nostras miserias peccatoribus denuntiat. Dicit ergo: et vidi, visu interiori, et intellexi, et audivi, auditu exteriori vocem unius aquilae, idest praedicatorum qui dicuntur aquila propter acutum visum et altum volatum. Aquila siquidem ultra mare videt escam suam. Sic praedicatores, non in hoc mundo, sed ultra in caelo conspiciunt et quaerunt refectionem suam. Job 39, numquid ad praeceptum tuum evacuabitur aquila, et in arduis ponet nidum suum? In petris manet, et in ruptis silicibus commoratur, atque inaccessis rupibus: inde contemplatur escam, et de longe oculi ejus prospiciunt. Dicuntur autem una aquila licet multi sint, propter concordiae unitatem; quia concorditer in unum sentiunt, unum quaerunt, unum praedicant. De quo uno dicit Psal. unam petii a domino, hanc requiram. Luc. porro unum est necessarium. Volantis per medium caelum, idest discurrentis velociter, non propter terrena, sed propter celestia, per mediam Ecclesiam, non dextram tantum, idest ad divites tantum, nec ad sinistram idest non ad pauperes tantum, sed communiter ad omnes, sine personarum acceptione, et dicentis, idest praedicantis, voce magna, quia propter magna fiebat, vel quia in toto mundo resonabat, vel quia ex magno affectu procedebat, vae, vae, vae, idest triplex miseria imminet habitantibus in terram, mente et corpore, hoc est diligentibus terrena. Non filiis Dei quorum habitatio in caelis est, juxta, illud Philipp. 3, conversatio nostra in caelis est: ideo tales non timent vae terrenorum. Unde Proverb. 1, frustra jacitur rete ante oculos pennatorum. Ibi Glossa, facile evadit laqueos in terris, qui semper oculos habet in caelis. Terrenae siquidem tribulationes reprobis veniunt in dispendium, quae bonis cooperantur in bonum, ut dicitur Rom. 8, qui secundum propositum vocati sunt sancti. Agios, idest sine terra: ideo non dicit simpliciter: vae habitantibus; sed addidit, in terra. Et dicitur ter vae, vae, vae, propter triplex periculum mundi, in quibus fere omnes periclitantur, scilicet concupiscentia carnis, concupiscentia oculorum, et superbia vitae, idest divitiae, delitiae et honores. Ideo dicitur: in delitiis castitas, in divitiis charitas, in honoribus humilitas. Isa. 24, formido, et fovea, et laqueus super te, qui habitas in terram. Fovea luxuriosis, formido avaris, laqueus ambitiosis. Et huic ternario misero, respondet alius ternarius miserior, in Inferno. Ignis contra avaritiam, sulphur contra luxuriam, spiritus procellarum pars calicis eorum. Vel vae propter poenarum diversitatem, vae propter poenarum acerbitatem, vae propter poenarum aeternitatem. Item vae animae, vae corpori, vae conjuncto. Item vae gentili, vae Judaeo, vae malo Christiano. Item vae conjugatis, vae viduis, vae virginibus fatuis. Item vae clericis, vae laicis, vae religiosis. Item vae propter peccatum cordis, vae propter peccatum oris, vae propter peccatum operis. Item vae propter peccatum in Deum, vae propter peccatum in proximum, vae propter peccatum in seipsum. Item vae propter peccatum in patrem, vae propter peccatum in filium, vae propter peccatum in spiritum sanctum. Item vae pro culpa originali, vae pro culpa actuali, vae pro omissione praecepti. Item vae facientibus, vae consentientibus, vae negligentibus. Item vae in mundo, vae in Purgatorio, vae in Inferno. Item vae nascentibus, vae viventibus, vae morientibus. Diabolus promisit homini tria: scilicet vitae perpetuitatem, nequaquam moriemini. Potentiae libertatem, eritis sicut dii. Scientiae universitatem, scientes bonum et malum, Gen. 3. Et ipse miser cecidit in tria contraria: scilicet in moriendi necessitatem, in servitutis vilitatem, in ignorantiae caecitatem. Ergo dicitur vae, propter primum vae, propter secundum vae, propter tertium vae. Propter omnes istas causas dicitur Zach. 2, o, o, o fugite de terra Aquilonis. Jerem. 1, a, a, a domine. Ezech. 9, heu, heu, heu, domine Deus. Joel. a, a, a diei, qui prope est dies domini. Secundum Glossam triplex vae, respondet tribus Angelis sequentibus. Sed quomodo convenit vae tertio Angelo, qui inter omnes prospera nunciat? Ut patebit in suo loco. Sed dicimus quod gloria electorum, quam ille nunciat, erit occasio quaedam augens poenam reproborum, sicut e converso poena reproborum erit occasio augens gloriam electorum. Ad literam ergo triplex ponitur, propter futurum triplicem statum Ecclesiae. Unde sequitur de ceteris vocibus, trium Angelorum, qui erant tuba canituri, supple oritur hic triplex vae. Tamen quidam dicunt, quod hoc non respicit praecedentia, sed est quasi titulus sequentis capituli, in quo agitur de tribus aliis Angelis. Tamen glossator isto modo exponit.


Caput 9

[89025] Hugo de Sancto Charo (?), Super Apocalypsim, cap. 9 Et quintus Angelus et cetera. Hoc est nonum capitulum in quo agitur de duobus penultimis Angelis tuba canentibus, et de persecutionibus ad eorum tubicinium contra Ecclesiam suscitatis. Secundum hoc patet, quod hoc capitulum duas habet partes, secundum quod in eo status Ecclesiae, et duo Angeli consolantes Ecclesiam describuntur. In prima parte de persecutione Ecclesiae, sub praecursoribus Antichristi futura, et de quinto Angelo consolante eam, et hic est quintus Ecclesiae status. In secunda agitur de persecutione Ecclesiae sub Antichristo futuro, et de sexto Angelo consolante Ecclesiam, qui est sextus status Ecclesiae, ibi: et sextus Angelus. Ad vocem ergo ultimi Angeli introducuntur praecursores Antichristi sub specie locustarum, de quibus quatuor determinantur. Primo est generatio eorum, ibi: vidi stellam. Secundum paritas eorum, ibi: et ita dotata est. Tertium est similitudo eorum, ibi: et similitudines. Quartum est rex eorum, ibi: habebant. Generatio harum locustarum est cognitio praecursorum Antichristi per signa antecedentia; potestas ostenditur per signa sequentia, similitudo per signa praesentia, et haec notitia sumitur ex parte rei. Praecursores vero Antichristi quodam modo cognoscuntur per nomina sui regis qui quarto loco ponitur. Postquam enim Diabolus sigillatim per Judaeorum aemulationem, per Romanorum crudelitatem, per haereticorum calliditatem, per hypocritarum falsitatem, impedire non potuit praedicationem, multa mala contra Ecclesiam hic modo struit ut quod per singula non potuit per praedicationem multa facere conetur. Ut nec sic tamen potuit vel potest, praedicationem omnino auferre immo plus modo quam alias praedicatur, quod est quartus status Ecclesiae et prope quintum. Dicit ergo, et quintus Angelus, idest quintus ordo praedicatorum secundum ordinem narrationis et temporis et statum Ecclesiae. Nam bene potest fieri ut desint praedicatores in quinto statu, qui fuerunt in quarto, qui ita sunt de quarto et de quinto ordine. Nam magis attenditur diversitas et ordo statuum Ecclesiae, quam diversitas praedicatorum sibi adinvicem succedentium: apostoli enim multi et suo primo ordine et secundo fuerunt, sicut et multi sub quarto et sub quinto potuerunt simul esse. Non determino tamen quod ita sit. Tuba cecinit, idest praedicare et Ecclesiam consolari et praevenire incoepit et se ad praelium parare. Hoc enim innuit clangore tubae. Et vidi spiritualiter stellam, idest Diabolum qui prius ut stella splendidissima luxit; nam plenus sapientia et perfectus decore fuit, ut dicitur Ezech. 28, de caelo Empyreo ubi creatus fuit cecidisse, propter peccatum superbiae qui semper habet casum, juxta illud Prov. 29, superbum sequitur humilitas, idest dejectio. Luc. 10, videbam Satanam de caelo cadentem. Et ubi ceciderit determinat: in terra, idest in terrenos, in quibus accepit dominium: vel in terram, idest in istum aerem terrae vicinum, qui quasi carcer teterrimus respectu caeli Empyrei deputatum est eis ad hominum probationem, usque in diem judicii. Unde Ephes. 5, colluctatio est nobis adversus principes et potestates mundi hujus, adversus rectores tenebrarum et spiritualia nequitiae in caelestibus, idest in aere habitantes. Vel in terram, idest in Infernum, ubi forsan jam aliqui sunt et in finem omnes projiciendi. Unde 2 Petr. 2, si enim Deus Angelis peccantibus non pepercit, sed Inferni rudentibus detractos in Tartarum tradidit cruciandos in judicium reservari. Isa. 14, quomodo cecidisti, Lucifer, qui mane oriebaris? Corruisti in terra qui vulnerabas gentes, qui dicebas in corde tuo, in caelum ascendam et ero similis altissimo, super astra caeli exaltabo solium meum, sedebo in monte testamenti, in lateribus Aquilonis, ascendam super altitudinem nubium, similis ero altissimo. Verumtamen ad Infernum detraheris in profundum laci, et data ei clavis putei abyssi, idest concessa est ei potestas nocendi et dominandi super eos qui sunt puteus propter malitiae profunditatem. Juxta illud Prov. 18, peccator cum venerit in profundum peccatorum, veniam contemnit. Et qui sunt puteus propter conscientiae tenebrositatem. Juxta illud Ephes. 4, tenebris obscuratum habentes intellectum. Item per puteum abyssi intelligitur Antichristus, qui erat puteus, idest profundus per astutiam et tenebrosus per malitiam: unde de ipso dicitur Dan. 8, cum creverint iniquitates consurget rex impudens, faciens et intelligens propositiones, et reprobabitur fortitudo ejus, sed non in viribus suis, et supra quod credi potest universa vastabit et prosperabitur. Et secundum hoc sic exponitur litera, et data est ei, idest Diabolo, clavis putei abyssi, idest potestas revelationis Christi, idest concessum est quod suscitet et revelet Antichristum. Unde sequitur, et aperuit puteum abyssi, idest revelavit et extulit malitiam et astutiam Antichristi, et eduxit extra de corde ipsius et suorum satellitum ad nocendum bonis. Hic est usus clavis, idest potestas concessa a Diabolo. Unde Job 39, super ipsum sonabit pharetram, idest decipiet eum, scilicet praedicatorem, si potest machinatione occulta; et si non potest, vibrabit hastam et clypeum, idest aperta pugnatione desaeviet. Unde ibi dicit Gregorius, contra praedicatorem Dei post sonitum pharetrae hasta vibratur, quando post terrores exhibitos, e vicino jam ferietur, aperta poena perducitur, et ascendit fumus. Hic ostenditur triplex effectus acceptae potestatis qui sequitur ex usu ejus. Primus productio pravae doctrinae ejus. Secundus obscuratio verae doctrinae. Tertius multiplicatio falsorum praedicatorum qui erunt praecursores Antichristi, de quibus agitur sub nomine locustarum. Dicit ergo, et ascendit fumus, idest prava doctrina invaluit, obscura et obscurans et excaecans oculos multorum. Ascendit dicit, per superbiam Antichristi et praecursorum ejus: de quo dicit Dan. 11, adversus dominum dominorum loquetur magnifica. Item fumus est mala cogitatio de corde in opus exiens. Et sicut fumus ascendens signum est ignis ardentis sub cinere, sic mala operatio signum est malitiae accensae in corde. Unde Isa. 14, de radice colubri egredietur regulus, idest de mala cogitatione malum opus; et semen ejus absorbens volucrem, idest bonos devorare intendens. Et quia non modicum invalescit prava doctrina Antichristi et praecursorum ejus; ideo sequitur sicut fumus fornacis magnae a qua magnus fumus et altus ascendit. Et signanter comparatur Antichristus et praecursores ejus fornaci magnae. Primo propter abundantiam ignis malitiae et propter magnam nocendi cupiditatem. Unde Oseae 7 dicitur de ipsis, applicuerunt quasi clibanum cor suum cum insidiaretur eis: tota nocte dormivit coquens eos: mane ipse succensus quasi ignis flammae: omnes calefacti sunt quasi clibanus et devoraverunt judices suos. In hoc clibano coquitur panis mendacii, idest falsa doctrina. De quo Prov. 9, aquae furtivae dulciores sunt et panis absconditus suavior, in principio, sed postea fit valde amarus. Unde Job 20, panis ejus in utero ejus vertetur, in fel aspidum intrinsecus. Item comparatur fornaci, quia purgat bonos et consumit malos, sicut legitur Dan. 3, de fornace Babylonica, cujus flamma Chaldaeos interfecit et pueros illaesos servavit. De hac fornace potest intelligi illud Gen. 19, vidit Abraham favillam ascendentem de terra tamquam fumum fornacis. Et obscuratus est sol. Ecce secundus effectus diabolicae potestatis; scilicet obscuratio verae doctrinae. Per solem enim intelliguntur hic doctores Catholici alios illuminantes ad cognitionem veri et inflammantes ad amorem boni. Per aerem vero illi qui illuminantur utroque fumo fornacis, idest prava doctrina Antichristi et praecursorum ejus obscurabuntur. Quia vera doctrina non reputabitur, immo tamquam falsa a multis repudiabitur. Unde Job 41, sub ipso erunt radii solis, et sternet aurum quasi lutum. Et hoc est quod dicitur, et obscuratus est sol et aer, idest doctores et discipuli Catholici, de fumo putei, idest ex prava doctrina eorum non reputabitur propter novam doctrinam pseudo praedicatorum. Et videtur quod jam venerit in tempore illud; quia hodie plus placet novitas quam veritas; et libentius auditur vana subtilitas quae facit admirationem, quam utilis veritas quae facit compunctionem. Unde 2 Timoth. 4, erit enim tempus cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros prurientes auribus; et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur. Psal. narraverunt iniqui fabulationes, sed non ut lex tua. Vel certe hoc dicitur, quia multi ex his et illis, idest ex majoribus et minoribus, prava doctrina malorum procurante Diabolo decipientur, et contempta sana doctrina Christi, confugient ad praecursores Antichristi. Dicitur autem sol et aer obscuratus, non penitus excaecatus, quia Antichristo et suis lumen dextri oculi sui, idest veram sapientiam Dei subtrahent, sed lumen sinistri oculi, idest sapientiam et astutiam mundi relinquent. Sicut Naas voluit facere Jabes Galaad 1 Reg. 11. Naas autem interpretatur coluber, et significat Antichristum, de quo dicitur Gen. 19, fiat Dan coluber in via, cerastes in semita: idest Antichristus de tribu Dan nasciturus mordens ungulas equi, ut cadat ascensor ejus retro. Et de fumo putei. Ecce tertius effectus clavis, idest diabolicae potestatis; scilicet multiplicatio pseudo prophetarum, vel praedicatorum qui revera ex doctrina Antichristi et praecursorum ejus multiplicabuntur. Unde Salomon de Antichristo, Eccle. 4, vidi cunctos juvenes qui ambulabant sub sole cum adolescente secundo, idest Antichristo, qui est adolescens secundus Christi qui consurget pro eo, idest loco Christi. Infinitus est numerus populi omnium qui fuerunt ante illum; et qui postea futuri sunt non laetabuntur in eo. Dicit ergo, de fumo putei, idest de prava et vana doctrina Antichristi, exierunt locustae in terram, idest exibunt falsi praedicatores in Ecclesiam, terrena amantes et quaerentes. Matth. 24, surgent pseudo Christi et pseudo prophetae, et dabunt signa magna et prodigia: et isti comparantur locustis, quia salient in altum per superbiam, cadent in terram per avaritiam, plus diligent terrena quam caelestia, quod signant crura locustarum, quae retro sunt longiora. Tales modo sunt in Ecclesia multi doctores et praedicatores. Unde Nahum 3, custodes tui quasi locustae, et parvuli tui quasi locustae locustarum. Joel 1, residuum erucae comedet locusta. Per erucam signatur humana corruptio quae mores depravat; et quae modo non corrumpitur malis moribus, decipietur ab illis falsis praedicatoribus. Isti etiam alte saltabunt, sed cadent sicut locustae, quia per Enoch et Eliam destruetur prava doctrina eorum. In cujus rei significationem Joannes Baptista, qui est Elias, ut dicitur Matth. 3, comedebat locustas: et hoc est quod virga Moysi, virgas magorum devoravit, ut dicitur Exod. 7. Et data est illis. Hic agitur de potestate praecursorum Antichristi. Quorum duo genera erunt: scilicet quidam mali principes, et quidam pseudo praedicatores. Et dicuntur hic quatuor. Primo ostenditur potestas, per similitudinem scorpionum. Secundo ostenditur refrenatio potestatis impiorum, ibi: praeceptum est. Tertio ostenditur in quibus nocebunt, ibi: et dictum est. Quarto ostenditur quod quamvis refrenetur eorum malitia, tamen tanta erit persecutio, quod homines desiderabunt mori, ibi, et cruciatus eorum. Dicit ergo, data est illis, idest pseudo praedicatoribus et malis principibus praecursoribus Antichristi, potestas nocendi, et saeviendi, et affligendi data est. Sed usus malus illius potestatis permissus, in simile Dan. 7, post haec aspiciebam et ecce alia bestia quasi pardus, et alas habebat quatuor super se, et quatuor capita erant ei, et potestas data est ei, sicut habent potestatem scorpiones terrae qui blandientes cauda pungunt occulte. Sed isti blandiendo verbis, per temporalia quae debent esse retro decipient: et sicut non sentitur in principio punctio scorpionis, sed postea paulatim venenum diffunditur per totum corpus et moritur punctus, sic decepti ab istis praecursoribus Antichristi, primo non sentient deceptionem, sed tandem miserabiliter perimentur. Prov. 5, favus distillans labia meretricis ejus et cetera. Item in eodem 23, ne intuearis vinum quando flavescit, eum splendet in vitro color ejus ingreditur blande, sed in novissimo mordebit ut coluber, et quasi regulus venena diffundet. Psalm. molliti sunt sermones ejus super oleum et ipsi sunt jacula. Et praeceptum est illis. Hic ostenditur refrenatio potestatis et malitiae illorum Antichristianorum. Nisi enim dominus illorum malitiam refrenaret, nullus aut paucissimi possent resistere. Unde Matth. 24, erit tribulatio magna qualis nunquam fuit ab initio mundi usque modo, neque fiet postea; et nisi abbreviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro: sed propter electos breviabuntur dies illi, idest non diu durabit illa tempestas tribulationis, quia dominus temperabit et abbreviabit: et salvabuntur quidam de numero incipientium, quidam de numero perfectorum, quidam de numero proficientium. Primi per foenum, proficientes per viride, perfecti per arborem designantur. Dicit ergo, et praeceptum est illis, idest divina virtute prohibiti sunt, licet occulta. Unde dicit Glossa: licet non intelligant: ne laederent foenum terrae incipientes, virides in fide et decipi faciles. Neque omne viride, idest provectos, seu proficientes, qui jam virent in bona operatione, neque omnem arborem, idest perfectos et aliis fructum bonum exemplorum tribuentes. Sed quare non apponitur omne primum sicut alia duo? Solutio. Quia incipientium major numerus est; nec omnes qui incipiunt perseverant, quia de facili seducuntur, tamquam novellae plantationes. Cant. 6, sexaginta sunt reginae, ecce perfecti jam coronati; et octoginta concubinae. Ecce proficientes, qui jam cubabant cum sponso. Et adolescentularum non est numerus, ecce incipientes. Et nota quod dicit, ne laederent; et non dicit, ne percuterent, quia sancti percussionem corporum non reputant laesionem, sed magis lucrum. Unde Gregorius, sancti poenas praesentes lucrum putant, quia per has aeternas evadere non ignorant. Philipp. 1, donatum est vobis pro Christo non solum ut in eo credatis, sed etiam ut pro eo patiamini ideo apostoli gaudebant quando pro Christo aliquid sustinebant. Act. 5, ibant apostoli gaudentes et cetera. Matth. 6, beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum caelorum. Vel per ista tria significantur tres ordines salvandorum, scilicet Daniel, Noe et Job. Per foenum Job, idest conjugati qui terrae adhaerent. Per viride Daniel, idest continentes qui virorem corporis servant. Per arborem Noe, idest praelati designantur, quorum rami umbram refrigerii praestant aliis. Est ergo sensus: praeceptum est illis a Deo limitante potestatem eorum, ne laederent foenum terrae, idest conjugatos, in anima, licet corpus affligerent et temporalia auferrent. Job 2, ecce in manu tua est, verumtamen animam illius serva. Neque enim viride, idest continentes vigore pudicitiae, neque omnem arborem, idest praelatos foliis arborum, idest verborum suorum alios sanantes, et fructibus operum reficientes, et verba exemplorum vel consolationum alios recreantes. Nisi tantum homines ab humo, idest carnales. 1 Cor. 3, cum sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis? Qui non habent signum Dei in frontibus suis. In alphabeto hoc signum est tau, quod post signum crucis est ultima littera in alphabeto Hebraeorum, et interpretatur confirmatio. Unde significat finalem poenitentiam, quae confirmat hominem, et hoc signo liberantur omnes, qui habent. Unde Ezech. 9, signa tau super frontes virorum dolentium, et gementium super cunctis abominationibus suis: et ita omnem super quem videritis tau ne occidatis. Hoc signum non solum in corde, sed etiam in ore et in fronte ubi est locus erubescentiae, et est locus manifestus, portare oportet, ne homo erubescat poenitentiam facere aperte, et confiteri nomen domini nostri Jesu Christi. Luc. 9, qui me erubuerit, et sermones meos, hunc filius hominis erubescet, cum venerit in majestate sua, et patris, et sanctorum Angelorum. Quasi dicat: illi qui erubescunt agere poenitentiam, et confiteri nomen domini nostri Jesu Christi, laeduntur ab istis pseudo praedicatoribus, et aliis praecursoribus Antichristi: et hos permittet laedi dominus, quia non merentur a domino custodiri, quia diligunt plus carnem suam quam animam suam. Joan. 12, qui amat animam suam, idest istam carnalem, perdet eam. Et datum est. Hic ostenditur in quibus laedentur Christiani boni, in corporibus, et in animabus, et ideo non sunt timendi, juxta illud Matth. 10, nolite timere eos, qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere. Dicit ergo, et datum est illis, scilicet Antichristianis, idest providentia ordinatum, sive dispositum, ne occiderent eos in anima, quamvis in corpore permittantur occidi. Unde Glossa, cum per dolos nequeunt haeretici in aliqua volunt: contra quos Dei praeceptum est, ut occidant corpora, sed animas non decipiant. Et hoc est quod sequitur, sed ut crucient mensibus quinque, idest in corporibus, quia quinque sensibus reguntur. Vel, secundum aliam litteram, mensibus sex, idest aetatibus saeculi, in quibus Dei permissione tribulantur electi, ut in septima sint securi. Job 6, in sex tribulationibus liberabit te dominus, et in septima non tanget te malum. Deut. 15, si sex annis servierit tibi, in septimo dimittes eum liberum. Et cruciatus eorum. Hic ostendit Joannes quam gravis erit illa persecutio. Possent enim dicere: ex quo dominus refrenabit potestatem illorum, non oportet multum timere. Ideo dicit, quod adhuc oportet timere, quia nimis gravis illa persecutio erit. Et hoc est quod dicit, et cruciatus eorum, idest illatus ab eis, ut cruciatus scorpii, cujus cruciatus valde gravis est, et vix potest sanari cum percutit hominem, facie blandiens, et cauda pungens. Sic illi primo dicunt blanda, et quaedam vera; et in fine miscent venenum mortiferum erroris. Unde Joan. 2, omnis homo primo bonum vinum ponit, et cum inebriati fuerint, id quod deterius est. Vel hoc dicit, quia isti non propriis manibus saevient in electos, sed occulte principibus suggerent ut torqueant eos, et in diebus illis, scilicet quando aliis laedent per haeresim, alii per exemplum timore cadentes. Quaerent homines mortem, idest mori cupientes desiderabunt corporaliter prae nimio terrore et dolore tribulationis affecti taedio vivendi. Sicut Elias in persecutione Jezabel, 3 Reg. 19, quaesivit animae suae ut moreretur, dicens, sufficit mihi domine, tolle animam meam; neque enim melior sum quam patres mei. Et Tob. 3, et tu, domine Deus, secundum voluntatem tuam fac mecum misericordiam, et praecipe in pace recipi spiritum meum: expedit mihi mori magis quam vivere. Jonas 4, et nunc, domine, quaeso tolle animam meam a me, quia melior est mihi mors quam vita. Job 10, taedet animam meam vitae meae. Et non invenient eam, ut probatiores reddantur, vel propter minores quos ipsi consolantur, et ne in morte eorum minis perterriti vincantur. Et ut ostendat Joannes magnum affectum et desiderium moriendi quem habebunt electi illius temporis, propter mala quae videbunt, subjungit, et desiderabunt mori timentes casum, et dolentes de his quae videbunt, et fugiet mors ab illis ne minores absque consolatione remanentes, caderent in desperationem. O domine Jesu. Quantus dolor erit videre haec quando amici tui turpiter occidentur, nec audebit aliquis loqui, et inimici tui florebunt divitiis et honoribus, et affluent deliciis, insuper et miracula multa facient, o domine, quis poterit sustinere? Mathathias pater Machabaeorum propter quamdam modicam tribulationem quam vidit in Israel, non valens amplius sustinere, inquit 1 Mach. 2, vae mihi, ut quid natus sum videre contritionem populi mei, et contritionem civitatis sanctae? Et similitudines locustarum. Hic determinat Joannes qualitatem praedicatorum Antichristi, quae in undecim conditionibus comprehenduntur: quorum quinque pertinent ad mali perpetrationem, quatuor ad boni declinationem. Decima ostendit praedicatores Antichristi sub similitudine locustarum similes, in quo habent potentiam nocendi. Undecima monstrat quo instigante nocebunt. Prima autem illarum quinque conditionum, quae complent malitiam, et desiderium nocendi. Unde dicit: et similitudines locustarum similes equis paratis in bellum erant, supple in impetu, et sine discretione currentes in conculcatione electorum. Thren. 4, velociores fuerunt hostes tui aquilis caeli. Aequaliter currunt et irruunt in cives et in hostes. Sic illi non attenderent quos opprimant et conculcent dummodo non faciant voluntatem eorum. Isa. 5, ungulae equorum ejus quasi silex. Erunt igitur similes equis propter velocitatem, atrocitatem, impetuositatem. Et sic nota desiderium eorum, quo desiderabunt vehementer exaltare nomen Antichristi, sicut boni praedicatores nomen Christi, sed tamen differenti fine. Quia illi propter divitias et delitias et honores quae Antichristus dabit illis. Isti vero tantummodo propter gloriam Christi quam toto corde volunt et desiderant exaltare, et super capita eorum et cetera. Hic ostenditur secunda conditio eorum, quae est perversa intentio eorum qui intendunt exaltare suos haeresiarchas et suum dominum Antichristum, et sicut nos apostolos honoramus et dominum nostrum Jesum Christum, attribuentes illis victorias quas dicent se habere ab Ecclesia, et se inde praemia habituros. Sed re vera, nec illi victoriam, nec isti praemia habebunt. Unde dicit, et super capita eorum, idest super doctores eorum, tamquam coronae, sua scilicet opinione, sed non re vera coronae, idest victoria de praecipitatione justorum, similes auro, idest apostolis quibus suos doctores aequiparabunt. Item super capita eorum, idest in mentibus eorum, tamquam coronae, idest retributiones aeternae, similes auro, idest verae sapientiae: quasi dicat: suis doctoribus victorias, et sibi praemia aeterna, de hoc quod per sapientiam suam vicerunt Ecclesiam. Sed re vera nec doctores eorum victoriam, nec ipsi praemium habebunt, sed utrique descendent in Infernum. Unde 2 Petr. 2, hi sunt fontes sine aqua sapientiae et nebulae turbinibus exagitatae quibus caligo tenebrarum reservatur. Et facies eorum sicut facies hominum. Haec tertia conditio, scilicet hypocrisis, qua exterius apparebunt boni et interius erunt mali. Unde Matth. 6, attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces. Item per tria quae sunt in facie hominis, scilicet oculi, nasus et os, notantur tria, scilicet intelligentia, discretio, eloquentia, quibus isti videbuntur pollere, propter quod etiam multos seducent, quia facilius creditur praedicatori, quando est intelligens, discretus et eloquens, et insuper mansuetus: et tales apparebunt isti. Et hoc est quod dicitur, et facies eorum, scilicet locustarum, idest praedicatorum Antichristi, sicut facies hominis, idest mansueti, intelligentes, discreti et eloquentes apparebunt, sed non erunt: quod notat haec dictio, sicut. Quarta ipsorum est latens malitia. De qua subditur, et habebant capillos, sicut capillos mulieris, idest habebant mores femineos, molles in vita, lucentes in apparentia, ad terram dependentes, in quo notatur avaritia. Collum tegentes, in quo fallacia. Sicut enim capilli colli tegunt turpitudinem, sic isti majorum suorum pravitatem abscondent. Unde Psalm. inhabitabunt et abscondent, ipsi calcaneum meum observabunt. Calcaneum Christi sunt ultimi sancti, qui tunc portabunt Ecclesiam, quibus illi insidiabuntur. Unde et de Eva in figura Ecclesiae dicitur, Gen. 3, ad Diabolum, ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo ejus. Item capilli eorum sunt sicut capilli mulierum, quibus adhaerentes sibi decipiunt, subtrahentes vigorem fidei et virtutum, subtiles in malitia, sibi invicem cohaerentes ad invicem se defendentes. Unde Job 41, corpus ejus, (idest Beemoth), quasi scuta fusilia compacta squamis sese prementibus, una uni jungitur, ut nec spiraculum quidem incedat per eas. Et quia omnes tales erunt molles et flexibiles in omne vitium, sicut mulieres. Ideo dicit, et habebant, idest habebunt praecursores Antichristi, capillos, idest discipulos sibi adhaerentes, sicut capilli capiti adhaerent. Sicut capillos mulierum, idest molles et effeminatos et flexibiles ad omne malum. Quinta conditio eorum est aperta credulitas. De qua sequitur et dentes eorum sicut leonum erant, quasi dicat: quando per falsi boni ostentationem et veri mali occultationem laedere non poterunt, tunc aperte saevient in electos, laniantes eos et devorantes quasi leones sine omni contradictione. Vel per dentes locustarum intelliguntur doctores eorum, qui exponunt eis Scripturas et praeparant panem mendacii, sicut dicitur Job 24, vigilantes ad praedam praeparant panem liberis. Et dicuntur dentes leonis propter crudelitatem, quia crudeliter sine pietate devorabunt sanctos. Unde Eccles. 21, dentes leonis dentes ejus, interficientes animas hominum. De istis dentibus dicit Job 29, convertebam molas iniqui, et de dentibus illius auferebam praedam. Tria igitur dicuntur habere isti pseudo praedicatores: scilicet faciem hominis, quia omnia se dicent agere ad normam rationis. Item capillos mulieris, quia ad mollitiem vitae fraudulenter detrahent. Item dentes leonis, quia crudeliter et aperte in bonos desaevient. Per primum simulant bonum, per secundum malum, per tertium aperte desaevient. De his dicitur Job 41, quis revelabit faciem indumenti ejus, idest Diaboli, idest quis deteget speciem boni quam praetendit et in medium oris ejus quis intrabit? Idest latens malum ejus, quod cogitat, quis manifestabit? De tertio nihil dicit, quia apertum est malum omnibus notum. Vide ergo quam signanter posuit illa quinque, quae faciunt ad completionem mali, ut diximus: scilicet desiderium nocendi, malam intentionem, simulationem boni, dissimulationem mali, apertam saevitiam in electos. Sequitur, et habebant. Hic ostendit quatuor, quae pertinent ad declinationem boni. Primum est obstinatio. Secundum clamor, ibi: et vox. Tertium malus conatus, ibi: et habebant caudas. Quartum defensio mali, ibi: et aculei. Dicit ergo, et habebant loricas, sicut loricas ferreas, idest corda obstinata et scientiis deceptoriis munita. Unde de Diabolo dicitur Eccles. 43, super omnem congregationem aquarum, idest mentium frigidarum et fluidarum requiescit, et sicut lorica induit se aquis, idest cordibus frigidis et gelatis, et in peccato obstinatis. Ferreas autem dicit loricas: propter duritiam talium cordium quae non possunt sagittis sacrae Scripturae penetrari. Unde Job 41, cor ejus indurabitur quasi lapis, et stringetur quasi malleatoris incus. Et postea additur, reputabit quasi paleas ferrum et quasi lignum putridum aes, non fugabit eum vir sagittarius. In stipulam enim versi sunt lapides fundae quasi stipulas aestimabit malleum et deridebit vibrantem hastam. Pluraliter autem dicit loricas propter duritiam affectus ad amandum bonum. Unde Luc. 24, dixit dominus discipulis suis: o stulti et tardi corde ad credendum. Vox alarum earum, idest tres eorum quibus, idest quasi quibusdam alis elevabantur, ut justi et sapientes credantur a multis. Sicut vox curruum equorum multorum currentium in bellum, idest diversi currus diversis equis tracti, cum impetu currentium in bello contra eamdem personam. Sicut isti Antichristi diversis haeresibus interfecti et diversis rationibus praemuniti current unanimiter contra Ecclesiam expugnandam; quorum vox clamosa, impetuosa, irrationabilis et multiplex erit. Unde signantur Judith 15, per vulpes caudas habentes ligatas, sed facies diversas. De hoc bello Antichristianorum contra Ecclesiam dicitur Job 39, procul odorabitur bellum, exhortationem ducum et ululatum exercitus. Item 38, numquid ingressus es thesauros nivis, aut thesauros grandinis aspexisti, quos paravi in tempus hostis et in diem pugnae et belli? Et habebant caudas similes scorpionum, idest doctrinas blandas et deceptorias. Unde Isa. 9, disperdet dominus ab Israel caput et caudam incurvantem et depravantem in die una. Longaevus et honorabilis ipse est caput, et propheta docens mendacium ipse est cauda. Vel caudas, vocat principes illius temporis qui ad modum caudarum blandiendo et terrendo multos pervertent, qui caudas Antichristiani sibi associabunt contra Ecclesiam utrique pugnantes, et aculei. Hic ponitur quarta conditio; scilicet defensatio mali, quae fiet per potentiam principum et astutiam pseudo praedicatorum, quibus se defendent a bonis. Cum enim non potuerint eos per blandimenta seducere, oppriment per tormenta. Unde dicit: et aculei, idest violentiae, in caudis eorum, idest in principibus temporis illius. Item aculei in caudis eorum, idest blasphemiae et astutae argutiae et in fine praedicationis eorum. Sicut enim aculeis pungitur equus vel asinus, ut recalcitret, sic illi falsi praedicatores sanctos illos qui tunc erunt, et argutiis et blasphemiis pungent, si quo modo possent eos movere ad iram et a recta semita facere deviare. Sed frustra jacitur rete ante oculos pennatorum, ut dicitur Prov. 1. Et potestas earum. Haec decima conditio, scilicet potentia nocendi, quam habebunt principes et pseudo praedicatores illius temporis. Unde dicit, et potestas earum locustarum, idest praecursorum Antichristi nocere hominibus, idest ad nocendum carnalibus, humum sapientibus, mensibus quinque, idest omni tempore, sicut supra expositum est. Et habebant. Hic ponitur undecima conditio, scilicet instigatio, seu suggestio Diaboli. Ipso enim procurante et instigante, facient haec principes et pseudo praedicatores. Et ad quid tendent? Scilicet ad oppressionem sanctorum monstrat per quae potuerunt hoc, scilicet per Diabolum. Unde dicit, et habebant omnes, praedicti Antichristiani, idest locustae, et capita, et caudae eorum, hoc est pseudo praedicatores et doctores eorum et principes eis assentientes, et eos defendentes, super se regem, quem ipsi sibi constituerant, et Angelum abyssi, idest Diabolum qui est de abysso Inferni, idest sine bysso et candore omnis boni etsi aliquando se transfiguret in Angelum lucis, 2 Corinth. 11. Diabolus autem dicitur rex super omnes filios superbiae, cui nomen Hebraice Laabadon. Aliqui libri habent Aabadon. Sed vera litera est Laabadon. Unde Hieronymus dicit Laabadon, Hebraicum, et interpretatur exterminans; Abadon vero Graecum et interpretatur judicans. Unde cum postea ponitur idem nomen in Graeco apolleon et in Latino exterminans, patet quod non debet esse Abadon, sed Laabadon. Graece autem apollion, idest quod Laabadon, et eadem interpretatio, scilicet exterminans et Latine habens nomen exterminans, tres linguas solemnes ponit, ut in omni lingua versutia Diaboli intellecta vitetur. Et hoc praecipue, quia in triplici lingua, evangelica doctrina scripta est. Matthaeus enim in lingua Hebraica, Lucas et Joannes in Graeca, Marcus vero scripsit in Latina. Unde et titulus domini super crucem, hac triplici lingua scriptus fuit, Joan. 19. In omni igitur lingua nomen Diaboli significat exterminans. Quia de omnibus aliquos exterminat, idest extra terminos Catholicae fidei ponit, et in terram exterminii in Infernum, quia exules a patria sua relegat. Unde Psalm. exterminavit eam aper de sylva, idest Antichristus, qui dicitur aper propter ferocitatem. Sylvaticus autem seu Sylvester dicitur propter inhumanitatem. Sap. 3, ab itinere justo abierunt in exterminium, idest in Infernum, ad quem Diabolus multos trahet. Unde Job 21, ipse ad sepulchra ducetur et in congerie mortuorum vigilabit: dulcis fuit glareis Cocyti, et post se omnem hominem trahit et ante se innumerabiles. Vae unum abiit, idest tribulatio quae sub tuba quinti Angeli continetur. Et ecce veniunt adhuc duo vae post haec, idest duae tribulationes quae sub tubis sexti et septimi Angeli continentur. De quibus consequenter dicit. Et sextus Angelus et cetera. Ecce post singularem descriptionem quinque Angelorum consolantium Ecclesiam in quinque persecutionibus praedictis, subjungit Joannes de sexto Angelo. Et haec est secunda pars hujus capituli, in qua ostenditur acerbitas persecutionis futurae sub Antichristo. Et dicuntur hic septem, quae fient in illa misera persecutione. Primo ostenditur potestas et conatus Daemonum ad nocendum et duratio malitiae eorum, ibi: qui parati sunt. Secundo ostenditur malus profectus eorum, ibi: et ceciderunt. Tertio ostenditur numerus Daemonum, ibi: et numerus equestris. Quarto agit de numero equorum Diaboli, ibi: et vidi equos. Quinto de armatura equitum, ibi: et qui sedebat. Sexto de potestate equorum, ibi: et capita equorum. Septimo ostenditur damnatio infidelium, ibi: et ceteri homines. Dicit ergo, et sextus Angelus, idest sextus ordo praedicatorum, qui tempore Antichristi erit, tuba cecinit, idest dulciter et terribiliter praedicabit. Dulciter bonis; et hoc innuitur in cantu. Et terribiliter malis, et hoc innuitur in tuba. Et talis debet esse omnis praedicator, ut sit dulcis per consolationem et promissionem, et terribilis per consummationem et asperam reprehensionem. Et sic primus Angelus dicitur, tuba cecinit. Et audivi vocem unam, idest intellexi per spiritum futura praedicationis, procedentem ex quatuor cornibus altaris aurei, idest ex quatuor Evangeliis quae sunt cornua, idest protectio altaris aurei, in qua offertur omnis oblatio quae accepta est Deo. De quo altari dicit Psalm. tunc acceptabis sacrificium justitiae, oblationes et holocausta; tunc imponent super altare tuum vitulos. Quod dicitur aureum, quia Ecclesia rubea est per charitatem, fulgida per castitatem. Sap. 4, o quam pulchra est casta generatio cum claritate. Item solida per patientiam, ductilis per obedientiam, sancta per praedicationem, ponderosa per maturam conversationem, quod est ante oculos Dei, idest quam Ecclesiam semper respicit Deus oculis misericordiae. Sap. 4, gratia Dei et misericordia Dei est in sanctos ejus, et respectus in electos illius. Psalm. oculi domini super justos. Deuteronom. 11, terra ad quam gradieris possidendam non est sicut terra Aegypti, de qua existi, ubi jacto semine in hortorum morem aquae ducuntur irriguae; sed montuosa est et campestris, de caelo expectans pluviam, quam dominus Deus semper invisit: et oculis illius in eo sunt a principio anni usque ad finem ejus. Item nomine ejus altaris intelligitur Christus, super quem omnis oblatio est accepta Deo. De quo dicitur Exod. 20, altare de terra facies, idest Christum de virgine educes. Et dicitur aureum propter divinitatem, sapientiae claritatem, vel charitatis puritatem, vel obedientiae facilitatem, vel propter doctrinae severitatem. Quatuor cornua altaris sunt praedicatores quatuor Evangeliorum, per quos debet Christus elevari, qui debent Syriam, idest mundi superbiam ventilare, quae debent intingi sanguine agni, idest fide et memoria dominicae passionis. Quae dicuntur quatuor, quia debent de Christo praedicare, ut dicit Glossa 4, nativitatem, passionem, resurrectionem et admirabilem ascensionem. Omnia alia ad haec quatuor referuntur. Duo prima sunt infirmitatis. Duo alia sunt potestatis. De istis cornibus dicitur in Psalm. omnia cornua peccatorum confringam (idest malos Antichristi praedicatores), et exaltabuntur cornua justi, idest boni praedicatores Christi. Vox una quam audivit Joannes est concordia praedicatorum et ad unum. Dicit ergo, et audivi aure cordis, idest intellexi spiritu revelante vocem unam, idest concordiae doctrinam, ex quatuor cornibus altaris aurei, idest ex universis praedicatoribus Christi procedentem, quod est ante oculos Dei ut filii ante patrem, idest in beneplacito patris. Matth. 17, hic est filius meus dilectus in quo mihi complacui. Item ut advocatus ante judicem. 1 Joan. 2, si quis peccaverit, advocatum habemus apud patrem, dominum nostrum Jesum Christum justum. Beatus Bernardus, securum habes, o homo accessum ad Deum: ubi habes filium, habes matrem. Filius ostendit patri latus et vulnera. Mater ostendit filio pectus et ubera. Nulla certe potest esse repulsa, ubi tot occurrunt charitatis insignia. Ideo clamat Ecclesia in Psalm. protector noster aspice, Deus, et respice in faciem Christi tui, vocem, dico, dicentem sexto Angelo, idest ordini praedicatorum tempore Antichristi futuro, qui habebat tubam, idest qui habebat officium praedicandi, solve quatuor Angelos, idest Daemones universos praedicat solvendos, ut homines cautiores reddantur, qui alligati sunt divina virtute, in flumine magno Euphrate, idest in malignorum hominum societate, seu congregatione. Euphrates enim fluvius profundus est et impetuosus currens per Babylonem, et interpretatur humus, vel pulverulentus, vel crescens: et significat amatores hujus mundi, qui sunt profundi in astutia et impetuosi in malitia et currunt per saeculum ex avaritia in humo et pulvere, in carnalibus deliciis et in temporalibus divitiis crescentes. In hoc sunt alligati omnes Daemones, quia in istis habitant quasi in propriis domiciliis. Nec adhuc permittuntur aperte pro sua voluntate desaevire in bonos, quod tamen fiet tempore Antichristi; et tunc solventur Daemones, idest saevire crudelius et apertius permittentur in bonos. Et bene dicuntur fluvius magnus amatores mundi. Fluvius quidem, quia sunt fluidi per luxuriam, tumidi per superbiam, proclivi per avaritiam; et tamdem decurrent in mare, idest in amaritudinem Inferni. Eccles. 1, omnia flumina intrant in mare. Magnus vero dicuntur vel propter multitudinem vel propter scientiarum magnitudinem. Quia majores in saeculo sunt his tribus vitiis, idest luxuria, avaritia, superbia irretiti. 1 Joan. 2, omne quod est in mundo, aut est concupiscentia carnis, aut concupiscentia oculorum, aut superbia vitae. Item Daemones dicuntur Angeli, idest missi, quia mittuntur a Deo ad probationem bonorum a principe suo et sua propria voluntate, ad deceptionem et damnationem malorum. Quatuor autem dicuntur, quia per quatuor mundi partes, quatuor vitia principalia suggerendo discurrunt. Unde supra 7, post haec vidi quatuor Angelos terrae. Item per magnum fluvium Euphratem potest significari Baptismum, ubi Daemones alligantur, quia ibi eorum potestas debilitatur et vincula peccatorum solvuntur. Unde Exod. 15, ingressus est Pharao eques cum curribus et equitibus ejus in mare, et reduxit super eos dominus aquas maris. Item Euphrates fluvius potest dici sanguis et aqua quae de latere Christi in Ecclesia exierunt. De quo Ezech. 47, ecce aquae redundantes a latere dextro, cum egrederetur vir ad orientem, idest Christus ad immortalitatem, per ostium mortis, ubi ligati sunt Daemones, quia ibi debilitata est eorum potestas. Unde sequitur bene in Ezech. qui habebat funiculum in manu sua, quo scilicet Daemones ligarentur, et fuerunt ligati usque hodie, sed in fine, idest in tempore septimi Angeli et sextae tubae, idest in sexto statu Ecclesiae, idest in tempore Antichristi solventur, quia minus refrenabuntur a Deo et magis permittentur saevitiam suam ejicere in bonos, unde sequitur, et soluti sunt, idest solventur. Praeteritum pro futuro: vel soluti sunt jam in Dei praesentia quatuor Angeli, idest Daemones universi, qui dicuntur quatuor ratione praedicta, vel propter quatuor suggestiones quas faciunt in ordinandas et corrumpendas quatuor animae affectiones, ut anima sit intemperata, amet quae non decet, timeat quae non oportet, gaudeat vane, doleatque vanius, ut dicit beatus Bernardus. Vel propter quadruplicem modum temperandi. Est enim quaedam tentatio gravis et occulta, quaedam gravis et aperta; quaedam levis et occulta; quaedam levis et aperta, sicut beatus Bernardus, super illud, non timebis a timore nocturno. Ecce prima. A sagitta volante. Ecce secunda. A negotio perambulante in tenebris. Ecce tertia. Ab incursu et Daemonio meridiano. Ecce quarta. Qui parati erant, paramento malitiae et astutiae diligentis, in horam, et diem, et mensem et annum, et in omni tempore diei, mensis et anni, sine interpolatione et sine termino: quasi dicat: nulla pars est in die vel mense vel anno, in qua Daemones non sint parati ad nocendum; nunquam enim dormiunt. 1 Petr. 5, vigilate, quia adversarius vester Diabolus tamquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret. Job 30, qui me comedunt non dormiunt. Vel in his nominibus exprimuntur conatus et diligentia Daemonum ad nocendum: qui statim ut soluti sunt dicuntur parati in horam, et mensem, et diem, et annum, idest in tribus annis et dimidium: tantum enim durabit persecutionis illius acerbitas: ut per horam dimidius annus significetur, per alia tria tres anni. Et quia primo ponitur hora, postea dies, postea mensis, postea annus, significat qualiter illius processus persecutionis semper crescendo procedet. In principio gravis erit, sed in secundo gravior, in tertio gravissima et in fine omnino desaeviet ille iniquus, ut vix omnino possit ab aliquo sustineri. Unde Job 40, stringet caudam suam, idest ultimam malitiam, quasi cedrum. Et 41, sub ipso erunt radii solis, et sternet sibi aurum quasi lutum. Semper ergo parati referuntur Daemones, ut nos semper parati esse studeamus, ne imparati inveniamur. Matth. 25, et vos estote parati. Quanto ergo potestas Diaboli decrescet in tempore, tanto crescet in malignitate. Unde Jerem. 12, vae terrae et mari, quia descendet Diabolus ad vos habens iram magnam, sciens, quia modicum tempus habet. Sic tentatio Diaboli in fine crescit: et hoc est signum quod debet cessare tentatio, quando incipit aggravari. Unde Daemones quando exibant ab obsessis corporibus gravius affligebant. Ad quem autem finem tendant Daemones in suis tentationibus, et ad quid tendat Antichristus, ostendit Joannes cum subditur, ut occiderent tertiam partem hominum, prius morte peccati, et postea morte Inferni. Tertiam partem hominum vocat omnes reprobos, ut dicit Glossa, in quos habebunt potestatem. Prima pars sunt innocentes. Secunda poenitentes. Tertia reprobi in malitia pertinaces: et hos occidet, ut supra 8, tertia pars terrae combusta est. Et tertia pars arborum concremata est. Et numerus equestris. Hic ostenditur Joanni numerus equorum Diaboli et equorum Dei, secundum unam expositionem. Et sic in solutione quatuor Angelorum ostenditur libertas diabolicae potentiae tempore Antichristi. Ita in visione equorum et equitum ostenditur nocumentum malitiae. Equi Diaboli sunt praedicatores Antichristi; equites vero sunt ipsi Daemones, qui ducunt eos quocumque voluerunt. Equi Dei sunt praedicatores Christi; equites sunt boni Angeli, qui regent eos et defendent. Triplici autem ratione ostenditur Joanni numerus equorum et equitum Dei post ostensionem equorum et equitum Diaboli. Primo, ne visa multitudine malorum desperarent sancti. Sic fecit Elisaeus 4 Reg. 6, puero suo nimis timenti visa multitudine Syriorum qui obsidebant Samariam, per orationem suam aperuit oculos, et vidit, quod mons erat plenus equorum, et curruum igneorum in circuitu Elisaei. Item secundo, ut consolarentur boni super solutionem Daemonum; quia etsi solvendi sunt tunc Daemones, non permittentur omnino facere quod volunt, sed per bonos Angelos coercebuntur, et per eosdem servabuntur electi. Item tertio ne illi qui stabunt tunc possint praesumere de suis viribus, et se solos inter praessuras stabiles remansisse. Sicut Elias qui dixit, zelo zelatus sum pro domino Deo exercituum, quia dereliquerunt pactum domini filii Israel, altaria tua destruxerunt, et prophetas tuos occiderunt gladio, et relictus sum ego solus. Et dictum est ei, dereliqui mihi septem millia virorum, quorum genua non sunt incurvata ante Baal. Primo ponitur numerus equorum Diaboli, et signatur per vicies millies: postea ponitur numerus equorum Dei, et signatur per dena millia. Et plures sunt mali, quam boni; ideo majori numero designatur numerus equorum Diaboli quam equorum Dei. Utrobique tamen ponitur finitum pro infinito. Utrobique ponitur mille qui est numerus cubicus, idest habens tres dimensiones. Nam decies decem decies, faciunt mille: et illi peccant in tribus: scilicet in Deum, in proximum et in seipsos. Isti autem vivunt sobrie pie et juste, sobrie sibi, pie Deo, juste proximo. Item illi habent trinam dimensionem malitiae: scilicet concupiscentiam carnis et concupiscentiam oculorum et superbiam vitae. Isti autem habent trinam dimensionem bonitatis: scilicet fidem, spem et charitatem. Item denarius simpliciter ponitur ex parte bonorum, quia ipsi servant Decalogum praeceptorum: sed denarius duplicatus ponitur ex parte malorum, scilicet vicies, quia binarius recedit ab unitate, et sic significat transgressionem; unde binarius denarii transgressionem significat Decalogi. Mille enim perseverantiam significat. Bene ergo dicuntur equi Diaboli vicies millies, quia praedicatores Antichristi erunt transgressores Decalogi habentes malitiae dimensionem et in ea perseverantes. Boni vero dicuntur dena millia, quia in observantia Decalogi et in bona dimensione perseverabunt. Dicit ergo, et numerus equestris exercitus, idest numerus equorum exercitus, idest numerus equorum et equitum Diaboli vicies millies, et numerus equorum et equitum Dei dena millia, idest multi et infiniti, sed pauciores. Equi Diaboli sunt praedicatores mali qui portant ubique Diabolum; equites sunt Daemones qui ducunt eos, ut diximus. Equi Dei sunt boni praedicatores. Equites Dei sunt Angeli. Et haec expositio de utroque exercitu simul, idest bono et malo, ponitur in Glossa, et sumitur ex eo quod dicitur numerus equestris exercitus, nec additur Dei, vel Diaboli. Sed quare malos significat per adverbia, bonos vero per nomina? Solutio. Ad ostendendum, quod malum non stat per se, sed coalescit in bono, ut dicit Augustinus; bonum vero per se stat. Item quaeritur quare exercitus tam bonorum quam malorum designetur per numerum significantem et non per numerum numerantem? Nam numerus hic positus non numerat exercitum Daemonum vel Angelorum, sed tantum signat. Nam multo plures sunt mali, quam vicies millies; et boni multo plures quam dena millia. Ad hoc dicimus quod numerus significans magis exprimit qualitatem utriusque exercitus quam numerus numerans. Per numerum enim hic positum ostenditur quales sunt illi et isti, ut diximus: quod non fieret per numerum numerantem. Aliqui intendunt, per hos numeros, tantum malos designari. Nam cum sint tantum tres ordines Angelorum, ad decimum, qui cecidit, decem millia referuntur: per millies vero qui est numerus multiplex, Daemonum multitudo signatur: per vicies vero qui bis decem continet, ostenditur decimus ordo ex Daemonibus et malis hominibus duplicatus. Nihil ergo aliud est vicies millies, dena millia equestris exercitus, nisi quod decimus ordo ex malis hominibus et Daemonibus duplicatus innumerabilis et quasi infinitus existit, qui contra Ecclesiam tempore Antichristi pugnabit. Modo autem conservat Deus Ecclesiam suam. Alii dicunt, quod per utrumque numerum designantur boni: per vicies designantur sancti novi testamenti, qui decem mandata legis dupliciter servant, scilicet corde et opere, et secundum literam, et secundum spiritualem intellectum et perfecti sunt in justitia. In vicenario est duplex observantia Decalogi et in millenario perfecta justitia monstratur. Per dena millia significantur sancti veteris testamenti qui legem ad literam servaverunt, utpote umbram futurorum. Et quia contra utrosque Diabolus bellum habuit, ideo per hos numeros etiam exercitus numerus Daemonum et malorum hominum, per quos pugnat Diabolus, designantur. Omnes istas expositiones innuunt Glossae, sed satis obscure. Sequitur, et audivi numerum eorum, idest intellexi quid numerus eorum significaret. Et ita vidi equos in visione sicut dixit supra, secundum numerum equitum, numerum tam bonorum quam malorum. Per hoc, quod dicit, vidi in visione, nota hic: non corporaliter, sed tantum spiritualiter. Vel sic: et ita vidi equos in visione; idest sicut equites, idest sicut Daemones intendunt ad destructionem Ecclesiae, sic vidi equos, idest malos praedicatores, laborare ad destructionem Ecclesiae. Nam equi et equites, in praelio ad idem tendunt, sed equi per equites ducuntur. Sic Antichristiani per Daemones, contra Ecclesiam malignabuntur. Et qui sedebant. Hic agitur de armatura istorum equitum, quae duplex est: una ad muniendum, altera ad expugnandum: tamen hic non agitur nisi de armatura munitionis. Quia Diabolus nullum potest vulnerare nisi Deo volente; et ideo cassa esset armatura impugnationis. Dicit ergo, et qui sedebant super eos equos, idest praedicatores Antichristi, habebant loricas igneas et hyacinthinas et sulphureas. Prima furor irae ferventis in principibus. Secunda simulatio sanctitatis in praedicatoribus. Tertia foetens doctrina in praelatis, qui tunc erunt. Et huic triplici persecutioni convenit haec triplex qualitas armaturae equitum, idest Daemonum, qui super istos equos sedebunt. Diximus enim, quod equi sunt falsi praedicatores ultimorum temporum, equites sive sessores eorum Daemones, qui dicuntur habere hanc triplicem armaturam, qua se et equos muniunt. Per loricas significatur duritia obstinationis, et scientiarum perplexitas, quae dicuntur igneae propter iracundiae fervorem, quae erit in principibus contra Ecclesiam. Item dicuntur hyacinthinae, propter simulationem sanctitatis, quae erit in praedicatoribus. Hyacinthus enim habet colorem similem caelo. Item dicuntur sulphureae propter doctrinae foetorem, quae erit in praelatis, et doctoribus temporis illius. Dicit ergo, et qui sedebant, scilicet Daemones super eos, idest falsos praedicatores, habebant loricas, idest duritiam obstinationis, et scientiarum perplexitates, igneas, idest igne iracundiae accensas, et hyacinthinas, idest sanctitatis simulatione coloratas, et sulphureas, idest perversa doctrina foetentes. Haec dicuntur habere equites, idest Daemones, qui habebant ea in equis. Erunt ergo equi idest praedicatores et ministri Antichristi, obstinati, iracundi, simulati, haeretici. Vel aliter. Equi sunt praedicatores, ut diximus, loricae sunt omnes ministri ejus, quibus quasi lorica corpus suum tegitur et munitur, ne sagitta verbi Dei vulneretur. Unde quilibet malus est una macula loricae hujus, qui conjuncti ad invicem contra Ecclesiam faciunt loricam Diaboli, qua corpus ejus munitur. Unde Job 41, corpus ejus, quasi scuta fusilia, compactum squamis se prementibus, una uni conjungitur, et nec spiraculum quidem incedit per eas. Quod Job dicit scuta, vocat Joannes loricas. Istae loricae dicuntur igneae, hyacinthinae, sulphureae, quia ministri Antichristi erunt cupidi, superbi, luxuriosi. Nam per ignem cupiditas, per hyacinthum superbiae vanitas, per sulphur faetor luxuriae designatur, et maxime luxuriae contra naturam, propter quam pluit dominus ignem et sulphur. Gen. 19, omnes etiam, qui tales sunt computantur in familiam Antichristi: propter quod dicit Joannes in prima canonica cap. 2, sicut audistis, quia Antichristus venit, et nunc Antichristi multi sunt. Bene ergo dicit, qui sedebant super eos, idest Daemones falsi praedicatoribus insidentes, et eos regentes, habebant loricas, idest ministros se protegentes, et munientes. Igneos, igne cupiditatis accensos, et hyacinthinos, idest vanitate superbiae elatos. Hyacinthus enim colorem habet aureum, et ideo significat vanitatem, et sulphureas, idest luxuria foetentes. Hic etiam bene dicuntur habere Daemones quasi arma, quia his vitiis impugnant Ecclesiam, unicuique suggerendo id in quo ipsius animum magis declinare concupiscunt. Sequitur, et capita. Postquam egit de armatura equitum Joannes, agit de potestate et virtute equorum, incipiens a capite ipsorum, quae sunt haeresiarchae doctores, et ceteri majores inter eos erant, idest erunt tamquam capita leonum. In quo notatur superbia crudelitatis, et aperta malitia. Nam majores inter eos armabuntur contra Ecclesiam, superbia, crudelitate, et aperta malitia. Unde Jerem. 6, crudelis erit, et non miserebitur. Hoc de potestate eorum, et convenit etiam membris, et de ore ipsorum, idest de praedicatione et doctrina falsorum praedicatorum, procedit ignis avaritiae, et fumus superbiae, et sulphur luxuriae. Vel ignis furoris, odii, et iracundiae, et fumus erroris, et caecitatis faciens mentes hominum caligare, ne possint veritatem agnoscere. Et sulphur verba maledictionis, et blasphemiae. Item ignis invidiae, et fumus idolatriae. Et sulphur, idest foetor blasphemiae. Item ignis, idest malitia comminationis, et fumus, idest obscuritas simulationis, et sulphur, idest foetor corruptae eruditionis: et ab his tribus plagis occisa est tertia pars hominum, idest reprobi, quia aliis duabus partibus, idest innocentibus et poenitentibus, non nocebunt hae plagae, immo proderunt potius, juxta illud Rom. 8, omnia cooperantur in bonum, his qui secundum propositum vocati sunt sancti. Item prima pars hominum sunt perfecti. Secunda sunt proficientes. Tertia incipientes, sive imperfecti; et his pro majori parte nocebunt hae tres plagae. Item prima pars hominum sunt illi, qui inceperunt poenitentiam, et compleverunt, et in gratia decesserunt; et his debetur Paradisus. Secunda pars sunt qui inceperunt poenitentiam, sed non compleverunt, et in gratia decesserunt, et his debetur Purgatorium. Tertia pars sunt illi, qui nec inceperunt, nec compleverunt, et tamen peccaverunt; his debetur Infernus, et his nocebunt hae tres plagae. Item prima pars illi sunt, qui latitabant in speluncis et cavernis, propter metum Antichristi. Secunda illi, qui audacter confitebuntur, et praedicabunt Christum. Tertia illi, qui aperte negabunt; et haec tertia pars ab his plagis occidetur, et de igne, et de fumo, et de sulphure, quae procedent de ore ipsorum. Hic determinat, quae sunt illae partes, et tres plagae. Unde ponitur Proverb. 1. Potestas enim equorum et cetera. Hic ostendit Joannes in quo sit potestas praedicatorum Antichristi: et ponit duo in quibus consistit potestas eorum: scilicet in ore, et in cauda, scilicet in praedicatione. Per caudam, quae tegit turpitudinem, simulatio intelligitur; et haec est potestas Antichristi, equorum, idest praedicatorum Antichristi, in ore eorum est. Glossa 1, in mala praedicatione. Et caudis eorum, idest occultis deceptionibus, si aperte nequeunt. Et bene dico, quod in caudis habent potestatem nocendi. Nam cauda eorum similis serpentibus, qui blandiuntur facie, occulte mittunt venenum. Item per os equorum intelligitur persuasio, sive comminatio, seu promissio praedicatorum; per caudas intelligitur malitia ministrorum, qui occident sanctos, et his duobus consistet tota potestas praedicatorum Antichristi, scilicet falsa persuasione, et in malitia eorum. Dicit ergo, potestas equorum, idest malorum, in ore eorum est, idest in fallenti persuasione eorum, et in caudis eorum, idest malis ministris, nam caudae eorum, idest ministri, qui sequuntur praedicatores ad faciendum voluntatem eorum, similes sunt serpentibus, quia non quaerent nisi pulverem terrenorum. Mich. ult. lingent pulverem sicut serpentes. Isa. 65, serpentis pulvis panis ejus, Psal. inimici ejus terram lingent. Gen. 3, terram comedes omnibus diebus vitae tuae. Item per os significatur rationum inductio, per caudas temporalium donorum largitio, quae data sunt homini ad velandum, et supplendum defectum. Et per haec duo, idest per inductionem rationum, et per largitiones donorum, multos subvertent. Et ideo bene dicit, quod potestas equorum, in eorum ore est, idest in rationum inductione, et in caudis eorum, idest in dona temporalia eorum, similes serpentibus, quia in fine venenum mortiferum infundunt, quo dantes et recipientes occiduntur, licet placeant quando recipiuntur. Item per os intelligitur gula. Unde Eccles. 6, omnis labor hominis in ore ejus, sed anima ejus non implebitur. Per caudam vero accipitur luxuria. Unde legitur judicum 15, quod Samson cepit trecentas vulpes, et caudas earum ligavit, et faces ligavit in medio, quas igne succendens dimisit, ut illuc et huc discurrerent. In his duobus multum consistit potestas Diaboli, et ministrorum ejus. Nam per haec duo vitia multi corrumpuntur. De quibus dicitur Proverb. 30, sanguisugae, idest Diaboli sanguinem sugentis, duae sunt filiae, quae semper clamant, affer, affer; scilicet gula et luxuria. Et bene dicuntur caudae similes serpentibus, quia luxuria in principio habet voluptatem, sed postea poenitudinem. Unde quidam sanctus cum tentaretur de luxuria, dixit, non emo tanti poenitere, habentes capita, idest principes, qui praesunt ministris, et his nocent, idest auctoritate, et violentia eorum. Vel capita eorum sunt doctores falsorum philosophorum, scilicet Plato, Pythagoras, et hujusmodi, quorum dictis corroborabunt sententias suas, et in his nocebunt, idest decipient formando per eos doctrinam suam, et ceteri homines, qui non sunt occisi in his plagis praedictis, idest reprobi contra quos Diabolus non faciet conatum suum per Antichristum, quia erunt omnino obedientes ei. Neque egerunt poenitentiam de operibus manuum suarum, idest de peccatis suis. Ut adorarent Daemonia post poenitentiam, et simulacra aurea, et argentea, et aerea, et lapidea, et lignea, quae scilicet simulacra, nec videre possunt, nec audire, neque ambulare, idest aliquem actum exercere. Et non egerunt poenitentiam ab homicidiis suis, neque a veneficiis suis, nec a fornicatione sua, nec a furtis suis. Omnes enim inquam peribunt morte aeterna. Quamvis conatus Diaboli non sit contra eos, qui mortui sunt jam morte prima. Et tangit hic Joannes Paganos idolis servientes. Sed quaeritur. Quare potius determinatur de equis, quam de equitibus? Solutio. Quia quicquid facient Daemones, facient per malos praedicatores. Item quare ponit fornicationem in singulari numero, cum alia vitia ponat in plurali? Solutio. Ad notandum, quod plures pereunt per fornicationem, quam per cetera praedicta. Plus enim importat numerus singularis, quam pluralis; et sic dicitur nomen speciei, quae omnibus convenit. Daemonium interpretatur scientia. Unde Daemonium aureum potest dici theologia, quae in splendore et valore omnes scientias superat, sicut aurum caetera metalla. Aliae enim scientiae sunt ancillae, et ipsa domina, sicut dicit Boetius in libro consolationum. Unde de illis potest intelligi illud Proverb. 8, misit ancillas suas, ut vocarent ad arcem, idest ad theologicum apicem, quo vix aut nunquam potest ascendi nisi per illas. Item Daemonium argenteum est legalis scientia quae lucratur argentum, unde lucrativa scientia appellatur. Item Daemonium est sermocinalis scientia, idest logica, quae plus aliis resonat, immo etiam quasi mutae essent aliae nisi ab ista reciperent sonum. Item Daemonium lapideum, est naturalis scientia, quae est immutabilis, nec nobis subjacet, ut dicit Algazel, et ideo dicitur lapidea. Item Daemonium ligneum est moralis scientia, quae sicut lignum formari potest. Qui ergo istas scientias addiscunt, tantum ut sciant vel sciantur, vel certe ut ditent vel ditentur, vel honorentur, nec alium finem ponunt in studio suo, proculdubio hi adorant Daemonia, vel argentea et cetera. Et de his dicit Psal. corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in studiis suis. Beatus Bernardus, quidam student, ut sciant: quidam ut sciantur, et vanitas est: et quidam ut ditentur, et cupiditas est: quidam ut aedificent, et charitas est: quidam ut aedificentur, et prudentia est. Baruch 3, ubi sunt principes gentium, idest philosophi, qui argentum thesaurizant, et aurum, in quo confidunt homines, et non est finis acquisitionis eorum, qui argentum fabricant, et soliciti sunt, nec est inventio operum eorum? Et respondet. Exterminati sunt, et ad Inferos descenderunt. Item simulacra possunt dici multi praelati. Juxta illud Zach. 11, o pastor, et idolum, et derelinquens gregem. Dicuntur autem aurea per avaritiam, argentea propter apparentiam, aerea propter impatientiam, lapidea propter duritiam, lignea, quia materia sunt ignis infernalis, qui sunt tales. Isa. 30, praeparata est ab heri Tophet, regi, profunda, et dilatata. Nutrimenta ejus ignis, et ligna multa. Bar. 5, cum sint lignea, et inaurata, et inargentata, scietur postea, et falsata sunt a gentibus universis, et regibus, quae manifesta sunt, quia non sunt dii, idest veri praelati, sed opera manuum hominum. Haec simulacra adorant, qui tales praelatos adorant, honorant, et eis serviunt propter divitias temporales, vel honores saeculares. De quibus Psal. dicit: confundantur omnes qui adorant sculptilia, et qui gloriantur in simulacris suis. Item similes illis fiant, qui confidunt in eis.


Caput 10

[89026] Hugo de Sancto Charo (?), Super Apocalypsim, cap. 10 Et vidi alium et cetera. Decimum capitulum est, in quo agitur de consolatione fidelium tempore Antichristi: et dividitur in tres partes, secundum tres consolationes, quae hic ponuntur. Quarum prima est de poena malorum, quae hic affirmatur. Secunda de promissione vitae immutabilis, ibi, et Angelus quem vidi. Tertia de praenuntiatione futurorum malorum, ut citius caveantur, ibi, et vocem quam audivi. Et nota quod sicut solutio quatuor Angelorum indicavit supra violentiam potentiae Daemonum, ut visio equorum et equitum nocumentum malitiae: sic significatio tonitruorum, quae ponitur in hoc capitulo, indicat subtractionem praedicationis et sapientiae tempore Antichristi. Procedit autem Joannes hoc ordine. Primo commendans Christum, describit eum a quatuor conditionibus. Secundo ipsius testimonium, poenam malorum futuram ostendit ibi, et clamavit. Tertio hoc idem probat testimonio praedicatorum, idem praedicantium, ibi, ego. Dicit ergo, et vidi. Conjunctio copulativa. Nota quod haec visio non est alia a praecedente, sed illi quasi pars parti copulatur, alium Angelum, a praedictis, scilicet Christum, qui Angelus est magni consilii. Isa. 9, et Deus totius consolationis. 2 Corinth. Qui dicitur alius idest contrarius. Illi enim ad nocendum intendunt, iste ad salvandum. Illi sunt pura creatura, iste creator simul et creatura. Fortem, quia ipse est Dei virtus, ut dicitur 1 Corinth. 1, et Psal. dominus fortis et potens: sed fortitudinem suam ipse abscondit, in sanctam crucem. Habacuc 3, ibi abscondita est fortitudo ejus: sed eam manifestavit ibidem, quia mortem moriendo destruxit. Amplius autem eam manifestavit resurgendo. Sed plenissime manifestabit eam in futuro judicio. Unde Psal. cognoscetur dominus judicia faciens. Job 9, si fortitudo quaeritur, robustissimus est. Ergo fortitudo Dei recipit comparationem? Verum est quantum ad manifestationem, ut dictum est. Fortis enim apparuit moriens, mortem superando, fortior a morte propria resurgendo, fortissimus Daemones omnes cum omni suo corpore mortaliter condemnando, descendentem de caelo, idest de incognitione ad cognitionem, sive invisibilitate ad visibilitatem, sive de occulto ad publicum, sive de patre ad mundum humiliter venientem. Joan. 15, exivi a patre, et veni in mundum. Psal. a summo caelo egressio ejus. Joan. 6, ego sum panis vivus, qui de caelo descendi. Amictum nube, idest vestitum carne. Isa. 19, ascendet dominus super nubem levem, et ingredietur Aegyptum, idest mundum. 3 Reg. 8, dixit dominus, ut habitaret in nebula, de qua venerunt salutifera. Unde Eccles. 42, medicina omnium in festinatione nebulae. Ergo nube amictus fuit in nativitate, sive in incarnatione, quando veritas de terra orta est, sicut nubes ex aqua. 2 Reg. 7, ecce in nebula parva, quasi vestigium hominis ascendebat de mari, idest Christus puer parvulus nascebatur de Maria. Haec nubes in cruce levata refrigerium dedit toti mundo, ardorem solis, idest iram Dei patris temperans. Psal. sub umbra alarum tuarum protege me. Cant. 2, sub umbra illius quem desideraveram sedi. Tunc de illa pluvia pluit dominus duplicem pluviam: scilicet pluviam sanguinis in redemptionem, et pluviam in ablutionem. Joan. 19, unus militum lancea latus ejus aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua: his duobus indigebat genus humanum. Quia venditum erat, indigebat redemptione; quia sordidum erat, indigebat ablutione. Haec nubes dicitur levis, quia ab omni onere peccati immunis est. Item quia surrexit et ascendit. Psal. ascendit dominus super Cherubim, et volavit super pennas ventorum, idest velocius et levius ventis, et iris, idest ritus reconciliandi et propitiandi. In capite ejus, idest in divinitate, quae est caput humanitatis. 1 Cor. 11, caput Christi Deus. Et bene dicitur, iris in capite, quia non esset sufficiens redemptio, nisi Christus esset Deus. Unde 2 Cor. 5, Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi. Vel iris in capite ejus, idest clementia et pietas in intentione ejus. Oseae 6, misericordiam volo, et non sacrificium, et facies ejus, idest praesentia humanitatis ipsius. Erat sicut sol, illuminans et inflammans mentes hominum, quas fumus putei caligaverat. Isa. 9, vobis timentibus nomen meum orietur sol justitiae. Haec est facies, quam ita desiderabant antiqui. Unde Psal. ostende nobis domine misericordiam tuam, et salvi erimus. Exod. 33, si inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi faciem tuam. Esther 15, valde mirabilis es tu domine, et facies plena est gratiarum suarum, idest facies ejus sicut sol, in virtute sua. Item facies ejus, idest divinitas ejus, erat sicut sol, idest fons omnis luminis et caloris, quia ab ipso inquantum Deus, est omne bonum. Jacob 1, omne datum optimum, et omne donum perfectum, de sursum est descendens a patre luminum. Vel sicut sol, quia splendore suo reverberat oculos humanos, ut in suo fronte non plene possit videri. 1 Tim. 6, qui solus habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem. Cant. 6, averte oculos, quia ipsi me avolare fecerunt. Item faciem ejus, idest sancti, in quibus lucet facies ejus, idest imago, et similitudo ipsius. Juxta quod dicitur in Psalm. illumina super nos lumen vultus tui, domine: et alibi: illumina faciem tuam domine. Erat sicut sol, idest fidei cognitione clari, et calore charitatis fervidi, et immutabiles et infatigabiles in servitio Christi. Eccl. 27, homo sanctus in sapientia manet sicut sol. Nam stultus ut luna mutatur. Et pedes ejus, idest finales praedicatores per totum mundum ipsum portantes, non solum in corde per fidem, et in ore per confessionem et praedicationem, sed etiam in corpore per sanctam conversationem. 1 Cor. 6, empti enim estis praetio magno; glorificate, et portate dominum in corpore vestro. Tamquam columna ignis, idest plani per justitiam, recti per charitatem, erecti per contemplationem et desiderium aeternorum, fortes per fidem, alios portantes per pietatem infirmorum sustinere. Gal. 2, Jacobus, et Cephas, et Joannes, qui videbantur columnae esse. Nec dicit simpliciter, tamquam columna, sed addidit, ignis. Quia ipsi erunt ardentes in se per zelum: lucentes aliis per exemplum et doctrinam. Joan. 5, ipse erat lucerna ardens et lucens. Matth. 5, vos estis lux mundi. De his pedibus dicitur Isa. 52, quam pulchri pedes annunciantis pacem, annuntiantis bona, praedicantis salutem. Et habebat in manu sua libellum apertum, idest in potestate sua totam legem jam reservatam. Ipse enim omnia, quae in figuris de seipso in lege legebantur implendo aperuit, et praedicando per apostolos manifestavit. Unde supra in 5, vicit leo de tribu Juda, radix David, aperire, et solvere signacula ejus. Ibi satis diximus de libro, et ideo hic transimus. Et bene dicit, quod habebat in manu sua libellum, quia operatione legem adimplevit. Unde Matth. non veni solvere legem, sed adimplere. Sed quare dixit supra, librum, nunc dicit libellum, diminutivo nomine utens? Solutio. Ibi clausus ostenditur, quem superbia claudit. Hic autem liber apertus ostenditur, quem humilitas aperuit, quia per humilitatem venitur ad intelligentiam legis. Unde Matth. 18, nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum caelorum, idest in intellectum. Supra in quarto, ecce dedi te in ostium apertum, quia modicam virtutem habes, idest humilitatem. Et posuit pedem suum dextrum, idest fortiores praedicatores. Super mare, idest super impios et infideles plenos amaritudine peccatorum. Quia dominus ad majores peccatores misit firmiores praedicatores. Verbi gratia Petrum et Paulum ad Romanos, qui semper omnibus ferociores et crudeliores fuerunt. Et quia Romae maxime vigebat ritus gentilium, et cultus idolorum. Sinistrum autem super terram, idest minores praedicatores missi sunt ad minimos malos peccatores. Item per mare, significatur gentilitas amaritudine infidelitatis et idolatriae. Per terram, significatur duritia et avaritia Judaeorum, quae frequenter fuit arata prophetia. Per pedem dextrum significatur vita aeterna, per sinistrum poena aeterna. Unde in judicio boni ponentur a dextris judicis, mali vero a sinistris, ut dicitur Matth. 25. Propter quod dicitur Proverb. 4, vias, quae a dextris sunt, novit dominus; perversae vero sunt, quae a sinistris sunt. Est ergo sensus. Et posuit pedem suum dextrum super mare, idest gentilitatem illuminans ad fidem praedicando convertit, et perduxit ad beatitudinem. Unde Luc. 2, lumen ad revelationem gentium. Gen. 49, ipse erit expectatio gentium. Sinistrum autem super terram, idest Judaeos, qui fuerunt terra culta per legem et prophetas, propter duritiam suam et avaritiam excaecari permisit ad aeternam damnationem. Roman. 11, caecitas ex parte contigit in Israel, donec plenitudo gentium intraret. Item pes dexter est amor Dei, qui debet omnem tribulationem et adversitatum amaritudinem conculcare, et ideo poni dicitur super mare. Ut sicut Christus pro amore nostro calcavit amaritudinem passionis, sicut ipse dicit Isa. 43, torcular calcavi solus, et de gentibus non est vir mecum; sic nos pro amore ipsius calcemus omnem amaritudinem mundi, etiam non timentes pro ipso mori, si necesse fuerit. Unde dicit beatus Bernardus. Audi luctam, sustinuit te dilectus, sustine et tu dilectum: non illi vincent peccata tua, te quoque illius flagella non superent. Hoc pede quicquid tangimus nostrum facimus. Unde Deut. 11, omnis locus quem calcaverit pes vester, vester erit. Pes sinister est amor proximi, quo omnia terrena debemus calcare, quia amorem proximi debemus omnibus terrenis praeponere. Juxta illud Levit. 19, diliges proximum tuum sicut te ipsum, idest citra Deum, et super omnia terrena, et hoc exigit justitia. Unde Prov. 12, qui negligit damnum propter amicum, justus est. Eccl. 29, perde pecuniam propter fratrem et amicum, et non abscondas sub lapide in perditionem. Ideo hunc pedem dicitur posuisse super terram; ut sicut ipse propter nos omnia terrena contempsit, et amorem nostrum toti mundo praeposuit; sic et nos toti mundo amorem proximi praeponamus, alioquin non habemus hunc pedem. 1 Joan. 3, qui habuerit substantiam hujus mundi, et viderit fratrem suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua, quomodo charitas Dei manet in illo? Quasi dicat: nullo modo. Quia probatio dilectionis exhibitio est operis: et qui non habet hunc pedem, non habet dextrum. Quia qui non amat proximum non amat Deum. Unde 1 Joan. 4, qui non diligit fratrem suum, quem videt; Deum quem non videt, quomodo potest diligere? Quasi dicat: nullo modo. Nota quod in hac serie verborum, quae posita sunt, describitur et commendatur Christus a decem, quae debet habere quilibet praelatus, et quilibet praedicator. Primum est obedientia, quia missus a patre implevit ejus mandatum pro nobis moriendo. Unde Joan. 14, et sicut mandatum dedit mihi pater, sic laeto. Phil. 2, factus obediens usque ad mortem, et cetera. Haec obedientia notatur per hoc, quod vocatur Angelus. Vidi, inquit, alium Angelum et cetera. Secundum est charitas sive amor, quod notatur per hoc quod dicit, alium a praedictis, qui missi sunt in mundo a principe suo ex odio implent obedientiam suam, Christus autem ex amore charitatis. Joan. 15, majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Ephes. 1, Deus, qui dives est in misericordia, propter nimiam charitatem suam qua dilexit nos, tradidit semetipsum. 1 Joan. 3, in hoc apparuit gratia Dei. Tertia est patientia, quae notatur per fortem. De qua Proverb. 19, doctrina viri per patientiam noscitur. Isa. 42, silui, patiens fui, semper tacui et cetera. Quartum est humilitas, quae notatur per descendentem de caelis. De qua Philipp. 2, exinanivit semetipsum formam servi accipiens. Ibi ponit Glossa quatuor gradus humilitatis dicens, o quanta humilitas Christi. Humiliavit se usque ad incarnationem, usque ad mortalitatis humanae participationem, usque ad Diaboli tentationem, usque ad populi irrisionem, usque ad flagella, usque ad alapas, usque ad vincula, usque ad sputa, usque ad mortem, et si parum est hoc, addendum est aliquid de genere mortis. Mortem autem crucis, quae erat ignominiosior. O pellis morticina quid tenderis? O sanies foeda quid inflaris? Princeps tuus humilis, et tu superbus; caput humile, et membrum superbum. Absit. Ecce habemus humilitatis exemplum, superbiae medicamentum. Quintum est misericordia, quae per amictum nubis notatur. Unde Eccles. 23, thronus meus in columna nubis. Sextum est justitia, quae notatur per iridem capitis, de qua Psal. justitia ante eum ambulabit, et ponet in via gressus suos. Sed annexa erit justitiae ejus misericordia, quod significat caeruleus color iridis, qui conjungitur igneo. Unde Psal. misericordia et veritas obviaverunt sibi; justitia et pax osculatae sunt. Septimum est sapientia, quae notatur ibi, et facies ejus sicut sol. Eccles. 8, sapientia hominis lucet in vultu ejus. Eccles. 27, homo sanctus in sapientia manet sicut sol. Octavum est rectitudo affectionum, quae notatur ibi, et pedes ejus sicut columna ignis. De qua Psal. dulcis et rectus dominus, et propter hoc legem dabit delinquentibus in via. Nonum est perfecta doctrina, quia ostendit opere quod praedicavit ore, et hoc notatur ibi, et habebat in manu sua libellum. De quo dicitur Act. 1, coepit Jesus facere et docere. Luc. ult. qui fuit vir potens in opere et sermone. Decimum est discretio praedicationis, quae notatur ibi: et posuit pedem suum, quia aliter et alia praedicavit duris et rebellibus Judaeis, aliter et alia gentibus obedientibus. Gentibus blande loquebatur, Judaeis autem dure et acriter comminabatur. Matth. 24, vae vobis Scribae et Pharisaei: et ponit octo, quae omnia comminantur Judaeis: sic praedicator alios increpando debet praedicare veritatem. 2 Tim. 4, argue, obsecra, increpa. Sequitur, et clamavit. Hic ostendit testimonio Christi et suorum praedicatorum poenam malorum futuram, in consolationem bonorum, qui etsi ad modicum puniantur modo, postea coronabuntur in gloria; et e converso punitores eorum, etsi modo sunt in gloria, punientur post modum in Gehenna. Juxta quod dicitur Joan. 17, plorabitis et flebitis vos, mundus autem gaudebit, vos autem contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium. Dicit ergo, et clamavit Angelus, scilicet Jesus Christus, voce magna, idest praedicatione magna, promittente, scilicet regnum caelorum. Et magnas comminationes, scilicet poenas Inferni. Ideo dicitur praedicatio vox magna. De primo dicitur Matth. 4, coepit Jesus praedicare et docere. Poenitentiam agite, appropinquabit enim regnum caelorum. De secunda Matth. 23, vae vobis Scribae et Pharisaei, idest aeterna damnatio. Matth. 11, vobis et cetera. Deinde determinat modum clamoris. Quemadmodum cum leo rugit, idest audacter et terribiliter. Unde Glossa, vox leonis ostendit ejus virtutem, et infert terrorem; cum leo cauda circa sylvam sulcum fecerit, nulla bestiarum audet exire. Ita Christus fide concludens rugit, ut aliquis exeat. Oseae 11, quasi leo rugiet, quia ipse rugiet, et formidabunt filii maris. Legitur autem triplex clamor Christi. Primum fecit Jesus in templo docens Psal. laboravi clamans, raucae factae sunt fauces meae. Secundus fuit in cruce. Matth. clamavit Jesus voce magna dicens: eli, eli et cetera. Item infra: Jesus iterum clamans voce magna emisit spiritum. Hebr. 5, cum clamore valido et lacrymis offerens exauditus est pro sua reverentia. Tertius clamor erit in judicio. De quo Isa. 42, vociferabitur, et clamabit super inimicos suos. Proverb. 20, sicut rugitus leonis, ita et terror regis; qui provocat eum peccat in animam suam. Quarto autem legitur clamasse in Lazari suscitatione. Joan. 11, cum haec dixisset, voce magna clamavit, Lazare veni foras. Sequitur, et cum clamavisset, idest cum poenam malorum futuram insinuasset, et bonorum remunerationem, locuta sunt septem tonitrua, idest universi praedicatores, septiformi gratia spiritus sancti repleti, voces suas, idest tempori, et negotio eorum congruas. Item voces suas ab eos receptas. Nihil enim praedicabunt nisi quod ab eo audierunt. Matth. 10, quod in aure audistis, praedicate super tecta. Sed quaeritur quare dicat Christum clamare, et praedicatores loqui. Solutio. Ejus est comminari, cujus est punire. Ideo dicitur Christus clamare comminando, quia est ejus punire. Praedicatorum autem est cum modestia populum exhortare, et ideo dicuntur loqui. Item supra 8, signantur praedicatores, per Angelos habentes tubas; hic autem per tonitrua. Quare hoc est? Quia ibi hortabantur ad bellum, quod est usus tubarum. Hic agitur de poena malorum, quam praedicatores comminando annunciant; et ideo tonitrua dant voces suas, idest cum praedicatores annunciantes malorum poenam futuram, ut a malo cessarent, et bonorum remunerationem, ut amplius ferventes in bono perseverarent. Et ego scripturus eram, idest paratus scribere audita, ut aliis nunciarem, et audivi, idest intellexi vocem de caelo, idest inspirationem a Deo missam, vel admonitionem angelicam Antichristi. Qui volent praedicare, sed prohibebuntur, ne sanctum dent canibus, et margaritas spargant ante porcos, idest claude, et ne reveles, quae locuta sunt septem tonitrua, idest omnes praedicatores, et noli ea scribere, idest infidelibus manifestare, in quibus non habent locum, quia in eis non capit sermo. Tunc enim erit tempus cum sanam doctrinam non recipient, sed coacervabunt sibi magistros prurientes auribus, ut dicitur 2 Tim. 4. Tob. 12, sacramentum regis abscondere bonum est: opera autem Dei revelare et confiteri honorificum est. Et Angelus quem et cetera. Hic incipit secunda pars hujus capituli, in qua datur secunda consolatio, de promissione vitae incommutabili facta a Christo, quam per se, et per partem confirmat. Unde dicit, et Angelum quem vidi stantem supra mare, quo ad pedem dextrum, et super terram, quo ad pedem sinistrum. Levavit manum suam ad caelum, idest modum et gestum jurantis accepit, et juravit per viventem in saecula saeculorum, idest firmiter statuit, et veraciter affirmavit contra haereticos. Qui dicunt, quod non licet jurare. Et ostendit, quod ille per quod juratur, potens est promissa implere, dicens, qui creavit, idest de nihilo fecit caelum Empyreum scilicet et ea, quae in eo sunt, idest Angelos simul cum caelo creavit. Unde Beda, hoc superius caelum, quod a volutibilitate mundi secretum est, mox ut creatum est, Angelis impletum est, quos in principio cum caelo conditos testatur dominus dicens, ubi eras cum me laudarent astra matutina. Job 39, item caelum sydereum, et ea, quae in eo sunt, idest stellas. Item caelum aereum, et ea quae in eo sunt, scilicet volucres, et terram, et ea quae in ea sunt, idest animalia gressibilia et reptilia tam mitia quam immitia. Item terram, idest Ecclesiam. Et ea quae in ea sunt, idest distinctiones personarum, dona gratiarum, distributiones officiorum, bona temporalia, et quae data sunt Ecclesiae ad sustentationem bonorum. Et mare, quamlibet aquarum congregationem. Et ea quae in eo sunt, idest pisces. Item mare, idest tribulationum amaritudinem. Et ea quae in eo sunt, idest tribulationum utilitates. Et ex hac littera convincitur Manichaeus, qui dicit tantum invisibilia creata a malo Deo, idest a Diabolo. Item, qui creavit caelum, scilicet spiritum humanum, et ea quae in eo sunt, idest sensus et membra. Et mare, idest saeculum, ubi major minorem devorat et sicut in mare major piscis minorem devorat. Unde Habacuc 1, facies hominis sicut pisces maris. Et ea, quae in eo sunt, idest homines et jumenta et omnia alia quibus vita hominum sustentatur. Deinde ostenso qualis est per quae juravit Angelus, idest Christus, qui juravit dicens quia tempus non erit amplius. Contra. Psalm. et erit tempus eorum in saecula. Solutio. Tempus duobus modis accipitur: uno modo prout est mensura motus primi mobilis; sic non erit, quia stabit firmamentum, et sol et luna et ceteri planetae et stellae omnes. Unde Habacuc 3, sol et luna steterunt in habitaculo suo, idest stabunt in loco, in quo creata fuerunt in principio. Secundo modo dicitur tempus, prout est mora motus rerum mutabilium; sic erit tempus, quo ad malos in Inferno, ubi transibunt ab aquis nivium ad calorem nimium, ut dicitur Job 24. Verbum ergo Psalmi intelligitur de statu malorum in Inferno; quod vero dicitur hic, intelligitur de statu bonorum in caelo, ubi erunt omnia in statu. Unde Rom. 8, creatura vanitati subjecta est, idest mutabilitati; sed liberabitur a servitute corruptionis in libertate gloriae filiorum Dei. Triplex ergo est vanitas a qua liberabitur creatura. Prima est mortalitatis, et haec est in homine. Secunda mutabilitatis, et haec est in his, quae facta sunt propter hominem. Tertia est curiositatis, et haec est in his, quae sunt ab homine. Et quia homo omnium causa est, et omnes habet in se, ideo dicitur in Psal. universa vanitas omnis homo vivens. Quod ergo juravit Angelus, scilicet quod non erit tempus amplius, intelligitur, idest rerum vicissitudo, sive vanitas, et successio gaudiorum et tribulationum: quasi dicat Angelus fidelibus, qui tunc erunt. Estote patientes modicum tempus, quoniam finita hac horaria persecutione, nihil amplius tribulationis et varietatis patiemini. Neque etiam illud durabit multum. Sed in diebus vocis septimi Angeli, cum coeperit tuba canere, idest diebus ultimorum praedicatorum post tempus Antichristi cum ipsi coeperint praedicare, idest ipso initio praedicationis eorum, consummabitur mysterium Dei, idest implebitur promissio Dei, super remuneratione sanctorum, qui modo tribulationibus premuntur. Quae dicitur mysterium, quia oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se. 1 Corinth. 2. Psal. magna multitudo dulcedinis tuae domine, quam abscondisti timentibus te. Sicut evangelizavit per servos suos prophetas, quorum intentio fuit de adventu domini et consummatione saeculi prophetare, quando bonis praemium, malis poenam reddet Deus. Per hoc enim, et bonos ad poenitentiam, et malos retrahebant a peccatis. Jerem. 23, in novissimo dierum intelligetis ea. Et audivi vocem et cetera. Tertia pars capituli, in qua datur fidelibus tertia consolatio, quae est de eo, quod Joanni praecipitur, ut ea quae vidit nuntiet, ut sic ex provisione habeatur consolatio, et cautela in futuris persecutionibus. Mala enim, quae videntur, minus laedunt. In hac enim parte duo dicuntur Joanni. Primo ut accipiat librum. Secundo, ut praedicet gentibus: postea ostenditur ei modus praedicandi. Infra 12 cap. Dicit ergo, et vocem quam audivi, idest angelicam admonitionem, vel divinam inspirationem, iterum de caelo, idest de secreto, et in occulto cordis interius, loquentem mecum, idest mihi desideranti. Unde quia desiderium cordis est locutio, qua anima loquitur Deo, et Joannes desiderabat scire haec, ideo dicitur, loquentem mecum, et non mihi, et dicentem, idest praecipientem, vade, passibus mentis, et accipe librum apertum, idest Evangelii praedicationem, quod in veteri lege clausum est, et signatum ipse Christus aperuit, nascendo, moriendo, et resurgendo, ascendendo. De manu Angeli, idest de potestate Christi, stantis super mare et super terram, idest parati juvare gentiles et Judaeos accedentes ad se. Sed quomodo dicitur Joanni, quod accipiat librum, qui jam dudum ipsum acceperat, quando sibi et aliis discipulis Christus dedit officium praedicandi, et aperuit sensum, ut intelligerent Scripturas? Solutio. Hoc dicitur Joanni in persona futurorum praedicatorum, qui non acceperant officium praedicandi, sed accepturi erant. Item dicitur quod vadat in dioecesim suam, ut accipiat librum apertum sibi, ut resumat praedicationis officium, quod intermiserat propter exilium, in quo erat. Unde praedicitur ei reditus de exilio, et libera potestas praedicandi ea quae sibi ostensa fuerunt, scilicet graves tribulationes, quas patientur sancti tempore Antichristi, et eorum remunerationem; et hoc ad consolationem praesentium, ut illis auditis non reputent magna quae patiantur, et cum illa venerint patientius sustineantur, vel potius caveantur. Item sic. Et vocem, idest angelica revelatio, quam audivi, aure cordis. Item. De caelo loquentem mecum, idest de Ecclesia, vel de utilitate Ecclesiae, et dicentem, idest praedicantem. Vade, idest vades, vel vade ex praecepto, et accipe librum de manu Angeli, id est praedica, manifesta omnia mysteria legis adimpleta jam operatione domini nostri Jesu Christi, stantis super mare, et super terram, idest qui superavit omnes passiones, amaritudines, et mundi cupiditates, et regnat immobilis et impassibilis in caelo. Stare enim dicitur Christus post resurrectionem, quando factus est immutabilis et impassibilis. Unde Joan. 20, dicitur stare Jesus in littore, et discipuli maris fluctibus laborabant. Et nota quod illud quod Joannes dicit, vox de caelo, dicit cuilibet clerico: licet pauci audiant, idest se audivisse ostendant. Unde contra clericos quaeritur dominus per Isa. 42, quis caecus nisi servus meus, et quis surdus ad quem misi nuntios meos? Idest clericus, cui fit vox primum, et iterum, et frequenter, scilicet in lectione, et in praedicatione, in disputatione, in secreta meditatione. Vel primo fit invitando ad fidem. Secundo invitando ad operationem. Et quid dicit vox? Vade, et accipe librum apertum de manu Angeli, stantis super mare, et super terram. Liber est vita Christi, in quo sunt tot literae quot virtutes. Humilitas enim ejus una litera est, patientia alia, benignitas alia, et sic de aliis. Quas literas ipsemet suscepit in se. Unde Job 31: librum scribat ipse qui judicat, idest filius, cui pater dedit omne judicium, ut dicitur Joan. 5. Sed postea in hoc libro scripserunt homines, et alias literas satis legibiles nimio sanguine rubricatas, scilicet vulnera pedum, et manuum, et lateris, et sulcos virgarum totius flagellati. Unde Isa. 8, sume tibi librum grandem, et scribe in eo cum stilo hominis, idest lancea Pilati, et clavis Judaeorum. Utraeque literae valde legibiles sunt. Nemo enim potest se excusare quod non potuerit legere in libro. Unde Habacuc: scribe librum, et explana illum super tabulas, ut percurrat qui legerit. Ad exemplar hujus libri, debet quilibet scribere suum; quod qui non fecerit judicabitur de falso. Ipse enim dicturus est nobis, ostendite mihi numisma census. Quo ostenso quaeret cujus imago et super scriptio. Vae illis, qui dicent Caesaris: nam sententiando concludet consequenter. Reddite ergo, quae sunt Caesaris, Caesari, et quae sunt Dei Deo. Nec poterit quis decipere judicem, quia liber exemplaris in judicio apertus omnibus apparebit, ut videant omnes falsitatem librorum suorum, et etiam aliorum. Unde infra 20, libri aperti sunt, et alius liber, qui est vitae apertus est, et judicati sunt mortui, ex his, quae scripta erant in libris. Item liber est lex divina, sive Scriptura sacra. De qua dicitur in Psal. in capite libri scriptum est de me, idest in principio Scripturae, ibi scilicet: in principio creavit Deus caelum et terram. Hunc librum debent habere magistri legis divinae, in corde per intelligentiam, in opere per efficaciam, et tamdem in ore per doctrinam. Sic habuit, qui dicit Rom. 16, non audeo loqui aliquid eorum, quae per me non effecit Christus. Ideo Ezech. 3, missus est liber in manu, ut ipse doctor aut praedicator legem faciat priusquam doceat, et sic auditores librum accipiant non solum de ore, sed etiam de manu. Unde non solum a lingua, sed magis a vita, procedat doctrina necesse est. Dupliciter enim accipiendus est liber a doctore: scilicet de manu, et de ore. De primo dicitur hic Joanni, vade, et accipe librum de manu Angeli, idest boni magistri, vel praedicatoris, qui est nuntius Dei. De secundo dicitur Malach. 2, labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem ex ore ejus requirent, quoniam Angelus domini exercituum est. Sed quoniam exempla efficacius movent quam verba, et quia multi librum in ore, pauci in manu habent, ideo dicitur hic, accipe librum de manu Angeli, idest exemplum tene boni magistri, qui facit quod docet. E converso Matth. 23, super cathedram Moysi et cetera. Quaecumque dixerint vobis facite, secundum autem opera eorum facere nolite: quasi dicat: dominus. Accipite librum de ore eorum, non de manu, sed de bono doctore, stantis super mare, et super terram, idest superantis adversa et prospera mundi hujus. Talis enim doctor, non emolliet, neque mirabitur exponendo Scripturam, sed nudam dicet veritatem: et talis quaerendus esset magister, et talis credendus esset. Sed heu talis magister non quaeritur, et si esset aliquis talis non audiretur, quia non dicit placentia. Isa. 30, erit in die novissimo testamentum usque in aeternum, populus enim ad iracundiam provocans est, filiique mendaces: filii volentes audire verbum Dei, qui dicunt videntibus, nolite videre, et aspicientibus, nolite aspicere nobis ea, quae recta sunt; loquimini nobis verba placentia. Videte vobis errores, auferte a me viam, declinate a me semitam, cesset a facie nostra sanctus Israel, idest doctor docens veritatem. Hoc consonat apostolis. 2 Timoth. 4. Erit tempus cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros prurientes auribus; et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur. Sequitur, et abii, idest mundanis renunciavi, et terrenis curis me expoliavi, statim tamquam vere obediens. Ad Angelum, idest ad Christum, ad quem aliter non itur. Unde Luc. 14, si quis venit ad me, et non odit patrem, idest mundum, et matrem suam, idest concupiscentias, et uxorem suam, idest saecularem sapientiam, et filios et fratres, idest totam parentelam, adhuc autem et animam suam, idest vitam carnalem, non potest meus esse discipulus. Dicens ei: Glossa: quod verbo et opere, ut daret ei gratis non venderet meritis, mihi audienti et postulanti librum, idest libri intelligentiam. Ex libro isto patet quod ore et obedientia debet quaeri sapientia. Unde Jacob 1, siquis indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter et non improperat. Eccles. 1, fili concupiscens sapientiam, serva justitiam, et Deus praebebit eam tibi. Loquitur autem Joannes hic in persona praedicatorum, qui erunt in ultimis temporibus, qui forsitan non habebunt doctores veritatis, nisi Evangelium, idest Christum, qui eos docebit per spiritum sanctum. Et dixit mihi oranti, et dicenti, obedienti. Accipe librum, idest legis intelligentiam, et praedicandi officium. Hic dicit Glossa: Deus si quem invenit paratum, quod necessarium sponte offert. Inter alia, quae praeparant animam ad suscipiendam intelligentiam sapientiae divinae, est humilitas. Jacob. 2, Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam suam. Psal. inter medium montium pertransibunt aquae. Item Psal. valles abundabunt frumento, idest humiles intellectu divino. Proverb. 12, ubi humilitas ibi sapientia. Et devora illum, idest audi, et festinanter comede illum. Non dicit, mastica illum, exponendo, et praedicando aliis: sed devora includendo in corde, et memoriter retinendo. Quia mysteria Christi et Ecclesiae, non tunc erunt praecanda; sed tamen a bonis, ne pereant, erunt colligenda. Sicut dicitur Joan. 6, colligite fragmenta ne pereant, et faciet amaricari ventrem tuum, idest mentem tuam. Et hoc dicit, quia veritatem oportebit tunc in corde celare, quod facient cum magno dolore et amaritudine, quia libentius praedicarent, si haberent auditores. Sed in ore tuo erit dulce tamquam mel: quasi dicat: amarum erit praedicatoribus illius temporis tacere veritatem, quam habent in corde clausam; sed dulce erit si possent eam aliis ore praedicare. Sed revera signatur liber tunc, quia auferetur praedicatio omnino, et doctrina veritatis. Unde supra eodem dixit Angelus, Joan. 10, Christus ultimis praedicatoribus, signa, quae locuta sunt septem tonitrua. Et Dan. 12, dixit alius Angelus, tu autem Daniel claude sermones, et signa librum usque ad tempus statutum, hoc est usque ad mortem Antichristi, quando licebit libere praedicare; sed ipso vivente non audientur, neque possent si velint, quia non permittentur. Item accipe librum: intelligendo, et devora illum, operando. Et faciet amaricari ventrem tuum, idest sensualitatem tuam, quae mollis est et fragilis. Scriptura difficilis est ad intelligendum, maxime fragilibus, sed tamen facilis et dulcis ad praedicandum. Magnus labor est in studio legis, et major in exercitio operis; sed quaedam recreatio est praedicatio sermonis. Unde Psal. quam dulcia faucibus meis eloquia tua. Super mel ori meo. Unde et hic sequitur. Sed in ore tuo erit dulce tamquam mel, idest illud quod cum amaritudine intellexisti studendo et operando, cum jucunditate et dulcedine dices praedicando. Ergo qui non laborant studendo et operando, non sentiunt aliquam devotionem vel suavitatem legendo et praedicando: et ideo tales nec libenter legunt, nec libenter praedicant, quia nullam sentiunt devotionem. Illi autem, qui forti animo laborant studendo et operando, quando legunt vel praedicant sentiunt aliquam devotionem, ex hisque reficiuntur in ipsa locutione vel praedicatione, propter quod etiam libentius praedicant et legunt, et minus gravantur legendo et praedicando. Job 3. Antequam comedam, idest reficiar per devotionem, suspiro, scilicet in studio et operatione. Sequitur, et accepi librum, idest Scripturae intellectum, et praedicandi officium, de manu Angeli, idest ex dono et opere filii Dei, non ex meo merito vel studio, et devoravi illum, idest memoriae tradens, et opere adimplens. Et erat in ore meo tamquam mel dulce, idest in praedicatione. Et cum devorassem eum, idest memoriae commendassem, et opere adimplessem, idest hoc duplici modo mihi incorporassem, amaricatus est venter meus, idest sensualitas mea, in ipsa scilicet devoratione, idest in studio et operatione. Jerem. 4, ventrem meum doleo, ventrem meum doleo, sensus cordis mei turbati sunt in me. Item accepto et devorato libro, dicit Joannes, amaricatum esse ventrem suum, quia intellectis malis quae passuri erant sancti temporibus ultimis, ex passione doluit. Et haec mala ostensa fuerunt Joanni, ut ea praesentibus praedicaret ad eorum consolationem. Nam ista mala quae modo patitur Ecclesia, vel passa est temporibus Joannis, modica sunt respectu eorum quae patietur tempore Antichristi. Et ut cautior reddatur Ecclesia contra mala futura, ideo sequitur, et dixit mihi Angelus, scilicet, oportet te iterum, post quam exieris de exilio prophetare, id est futura mala, quae praevidisti, praedicare populis, et gentibus, et linguis idest diversis nationibus, et regibus multis. Sed quaeritur, quibus, quia non legitur, quod Joannes post reditum ab exilio exierit de Asia. Dicimus quod si non verbo, tamen Scriptura pluribus regibus praedicavit, et adhuc hodie praedicare non cessat, quia quaecumque ab eo scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt. Rom. 15, item hoc dicitur de praedicatoribus ultimis, quos oportebit iterum praedicare, mortuo scilicet Antichristo. Unde sensus est, et dixit mihi, idest praedicatoribus ultimis, quorum personam gerebat Joannes, oportet te, idest eos mortuo Antichristo scilicet, prophetare, idest libere praedicare populis, et gentibus, et linguis, et regibus multis, qui erunt tunc, quibus dabitur spatium ad poenitentiam agendam, ut dictum est supra, quadraginta dierum.


Caput 11

[89027] Hugo de Sancto Charo (?), Super Apocalypsim, cap. 11 Et datus est mihi calamus et cetera. In primo ostenditur auctoritas, et modus praedicandi. Nam in fine praecedentis capituli fuit promissa Joanni libertas redeundi ab exilio, facultas praedicandi: et ideo in principio hujus capituli bene ostenditur modus et auctoritas praedicandi. In secunda ponitur praedicatio, mors, et resurrectio Eliae, quae est quarta consolatio Ecclesiae, ut diximus in principio capituli praecedentis: et haec pars incipit ibi, et dabo duobus. In tertia agitur de tubicinio septimi Angeli, ubi terminatur tertia visio: et haec pars incipit ibi, septimus Angelus. Dicit ergo Joannes, et datus est mihi calamus, idest libertas praedicandi, quae calamo scribitur, vel calamus, idest scientia Scripturae, lingua, sive eloquentia ad praedicandum ipsam scientiam. Isa. 50, dominus dabit mihi linguam eruditam, ut sciam sustentare eum, qui lapsus est verbo. Eccles. 51, dedit mihi dominus linguam et cetera. Et similis virgae per quam significatur regia majestas: quasi dicat Joannes: ex auctoritate jubentis accepi libertatem praedicationis: quasi dicat: non ex mea voluntate, sed Christi auctoritate praedicandi accepi libertatem: hoc dicit contra illos qui non missi a Deo praedicabant. Contra quos dicitur Rom. 9, quomodo praedicabunt nisi mittantur? Et Jerem. 33, non mittebam eos et ipsi currebant. Praedicatio autem Scripturae dicitur calamus, quia sicut calamo scribitur, sic fides et ceterae virtutes ministri praedicatione auditorum cordibus inserentur. Unde Rom. 10, fides ex auditu, auditus autem per verbum Dei. Deuteronom. 30, dabo legem meam in visceribus eorum et scribam eam. Virgae vero dicitur similis, quia regit homines, sicut virga pastoris oves. Unde Psalm. virga directionis, virga regni tui. Item quia flagellando castigat. Prov. 22, stultitia colligata est in corde pueri, et virga disciplinae fugabit eam. Item quia virga flexibilis est in omnem partem, sic et Scripturae praedicatio Catholicam exquirit expositionem. 2 Timoth. 3, omnis Scriptura divinitus inspirata, utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, ad erudiendum in justitia, ut perfectus sit homo Dei. Item virga recta et rectos facit credentes. Prov. 8, justi sunt omnes sermones mei, non est in eis pravum quid neque perversum; recti sunt intelligentibus et aequi invenientibus scientiam. De hoc calamo dixit Psalm. lingua mea calamus Scribae velociter scribentis. Scriba est spiritus sanctus. Matth. 10, non enim vos estis qui loquimini, sed spiritus patris vestri, qui loquitur in vobis. Sicut ergo non laudatur calamus de bona litera, sed scriptor, ita non debet laudari de praedicatione bona praedicator, sed spiritus sanctus. Unde beatus Bernardus, de bona Scriptura laudatur manus non calamus: sic de bona scientia laudatur non praedicator, sed spiritus sanctus. Et dictum est mihi ab Angelo, surge, de lectulo pigritiae. Proverb. 6, usque quo piger dormis? Quando consurges ex somno tuo? Vel surge, idest a morte erige. Ephes. 2, surge qui dormis et exurge a mortuis, idest a terrenis quae mortua sunt, et illuminabit te Christus, sicut sol electos et conversos ad se illuminat, non conversos ad terram, et metire templum et altare, et adorantes in eo, idest omnibus secundum eorum capacitatem praedica, majora majoribus, sicut apostolus 1 Corinth. 2, sapientiam loquimur inter perfectos. Et minoribus minora. 1 Corinth. 3, ego, fratres, non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus; tamquam parvulis in Christo, lac vobis potum dedi non escam. Per templum Dei signatur Ecclesia communiter, idest fidelium congregatio. 1 Corinth. 3, templum Dei sanctum est quod estis vos. Per altare signantur poenitentes qui die ac nocte vigiles in jejuniis et disciplinis et aliis spiritualibus exercitiisque macerant et mortificant carnem suam in sacrificium Deo, juxta illud Rom. 12, obsecro vos per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra Deo hostiam vivam, sanctam et beneplacentem. Vivam fide, sanctam spe, beneplacentem charitate. Per adorantes in templo signantur viri spirituales qui magis orationi et contemplationi intendunt. De quibus Joan. 4, venit hora, et nunc est, quando veri adoratores adorabunt patrem in spiritu et veritate. Nam et ipse pater tales quaerit qui adorent eum. Spiritus est Deus, et eos qui adorant eum in spiritu et veritate oportet adorare. Item per templum quod totum erat auro tectum interius et immobile, signatur Ecclesia triumphans, ubi splendet et lucet aperta Dei bonitas et sapientia et immobilis perseverat. Unde Isa. 33, respice Sion civitatem solemnitatis vestrae: oculi tui videbunt Jerusalem habitationem opulentam, tabernaculum, quod nequaquam transferri potest, nec auferentur clavi ejus in sempiternum. Et de hoc templo dicit Psalm. in templo ejus omnes dicent gloriam. Quod enim ibi dicitur erit gloria dicentis. Per altare significatur Christus super quod offeruntur Deo patri omnes oblationes Ecclesiae. De quo Exod. altare de terra facietis mihi, idest Christum de virgine nasciturum secundum carnem credetis per me. Per adoratores signantur omnes fideles. Et valde eleganter ponuntur altaria inter templum et adorantes, quia per Christum conjungitur militans Ecclesia triumphanti et triumphans militanti. Unde et mediator dicitur 1 Timoth. 2, mensura templi est bonorum operum contemplatio quae sunt in Ecclesia triumphante. Quae mensura extenditur a summo caeli usque ad profundum Inferni, et in circuitu undique, quia quocumque te vertas invenies gloriam. De qua mensura dicitur Luc. 4, mensuram bonam, et confertam, et coagitatam et supereffluentem dabunt in sinum vestrum. Bonam, quia de re bona: confertam, quia profundam: coagitatam, idest dilatatam; supereffluentem, quia altam. Mensura altaris est fides qua credendum est de Christo, quod est verus Deus et verus homo. Unde Sap. 8, attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter. Prov. ult. mulierem fortem quis inveniet? Procul, et de ultimis finibus pretium ejus. Primus finis Deus est; ultimus finis homo, Christus est Deus et homo. De hac mensura dicitur Rom. 12, unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei. Mensura adorantium est a solis ortu et occasu ab Aquilone et mari, quia ex omnibus gentibus hominum constat Ecclesia, et ipsa se extendit ad quatuor partes mundi. Unde Ezech. 37, a quatuor ventis veni spiritus et insuffla super interfectos istos et reviviscant. Dicitur ergo Joanni, idest cuilibet praedicatori, surge, idest soporem tolle. Vel surge, idest mentem ad caelestia erige, et metire templum Dei, idest contemplare gaudia caeli, ut aliis dicas, sicut exploratores qui post explorationem, ut alios incitarent ad amorem terrae, attulerunt inde uvam, ficum et malogranatum. Num. 14, per uvam intelligitur laetitia divinae visionis, per ficum dulcedo dilectionis, per malogranatum securitas habitationis, quia sub cortice quasi in securitate sunt concorditer grana ordinata sicut sancti in caelo. Unde Isa. 32, sedebit populus meus in pulchritudine pacis, in habitaculis fiduciae, in requie opulenta. De qua securitate dicit Salomon, Prov. 15, secura mens quasi juge consilium, et altare metire, supple, idest Christum verum Deum et verum hominem crede, et hoc aliis praedicare stude. Et adorantes in eo metire, idest numerum et multitudinem fidelium. Attende quia non ex una gente tantum congregata est Ecclesia, immo ex omni gente sine personarum acceptione. Unde et omnibus annuntianda est mensura templi et altaris, idest gloria caeli et fides Christi. Unde Ezech. 40 dicitur, ecce ubi erat species aeris, et funiculus lineus in manu ejus, et calamus mensurae in manu ejus: stabat autem in porta et locutus est mihi in die victoriae, fili hominis, vide oculis tuis et auribus tuis audi et pone cor tuum in omnia quae ego ostendam tibi, quia ut ostendantur tibi adductus sum huc. Iste vir est praedicator qui debet virere virtutibus, et ad modum aeris sonare in praedicatione, et dilatari in tribulatione. Funiculus lineus est castitas, quam debet habere, non solum in ore, sed in opere. Calamus mensurae est praedicationis discretio, qua mensurat unumquemque secundum capacitatem ejus, quam recte portat in manu, quia quod dicit praedicator ore debet opere demonstrare. Sed quare supra 9, dicitur de Ecclesia malignantium quod fuit numerata, ibi: et numerus equestris exercitus. Hic autem dicitur de Ecclesia fidelium, quod sit mensurata. Unde hoc? Solutio. Numerus dicit divisionem, mensura vero continuitatem. Quia ergo mali divisi sunt ab invicem et a Christo, ideo recte dicitur eorum Ecclesia numerata. Sed quia boni conjuncti sunt adinvicem et continui ad invicem, et cum Christo glutino charitatis conjuncti, ideo recte dicitur eorum Ecclesia mensurata. Sequitur, atrium autem quod est foris templum, idest falsos Christianos qui sunt extra Ecclesiam numeratos et sine numero, numero licet non nomine. Ejice foras. Glossa 1, excommunicando ostende esse foras. Et est argumentum quod pro quolibet peccato mortali episcopus potest excommunicare subditos suos: quod concedimus si post legitimam admonitionem noluerunt dimittere peccatum suum. Unde Timoth. 3, haereticum post unam et secundam correctionem devita. Item. Ejice foras, idest praedic ejiciendos in futuro cum Diabolo. Unde infra ult. foris canes et cetera. Matth. 9, multi ab oriente et occidente venient et recumbent cum Abraham, Isaac et Jacob et omnibus prophetis in regno Dei, vos expellemini foras; et venient ab oriente et occidente, ab Aquilone et Austro, et accumbent in regno Dei. Haec est mensura, de qua supra diximus, qua mensurantur omnes adorantes in templo. Matth. 13, elegerunt bonos in vasa sua, malos autem foras miserunt. Hoc signatum fuit in ejectione Adam de Paradiso, Gen. 3, et in ejectione Agar et Ismael, Gen. 21. Unde Paulus Galat. 3, ejice ancillam et filium ejus: non enim erit haeres filius ancillae cum filio liberae. Bene autem per atrium signantur mali Christiani; quia etsi per Baptismum sint sanctificati, tamen sunt intus pleni peccatis; sicut atrium in terra sancta est, et tamen ibi reponuntur cadavera mortuorum. Item atrium adhaeret Ecclesiae; quia tamen informis est, propter peccatum manet extra. Sequitur, et ne metiaris illud, idest mensuram praedicationis omnino subtrahe illis quasi indignis, non enim merentur metiri calamo verbi, qui nolunt subesse praecepto. Unde Matth. 7, nolite sanctum dare canibus, neque spargatis margaritas ante porcos. Et quare? Quia datum est gentibus, idest dati sunt erroribus, et vitiis gentium, et quia sunt conformes in culpa. Et civitatem sanctam, idest Ecclesiam in unitatem fidei congregatam calcabunt, idest persequentur ad conculcandum, gentiles scilicet et falsi Christiani, mensibus quadraginta duobus, idest tribus annis et dimidio, quibus regnabit Antichristus. Item per hunc numerum, qui constat ex senario ductum in septenarium, significatur tota vita praesens, quae septem diebus agitur et sex misericordiae operibus occupatur. Vel conculcavit bonos, quod significat persecutio Caim contra Abel, et Ismael contra Isaac, et Esau contra Jacob, et Saul contra David, et Judaeorum contra Christum; in cujus rei figuram fecerunt filii Israel mansiones in deserto, ut dicitur Num. 33. Et dabo duobus testibus meis et cetera. Secunda pars capituli, in qua praemittitur Ecclesiae adventus Enoch et Eliae, quorum praedicatio fuit eorum consolatio: et dicuntur novem in hac parte de his duobus. Primum est de tempore praedicationis. Secundum est de habitu corporis eorum, ibi: amicti saccis. Tertium de habitu mentis eorum, ibi: hi sunt duae olivae. Quartum de fiducia eorum, ibi: et si quis. Quintum de potestate eorum, ibi: hi sunt. Sextum de morte ipsorum, ibi: et cum fuerit. Septimum de resurrectione eorum, ibi: et post dies tres. Octavum de ascensione in caelum, ibi: et audierunt vocem. Nonum de plaga futura in mundo, in ascensione eorum, ibi: et in illa hora. Et sicut dicit Glossa, per istos duos intelliguntur omnes alii praedicatores qui sunt modo, et erunt: istos autem adducit in exemplum, ut sicut illi per tam graves persecutiones non dimittuntur tunc praedicare, ita et alii per minores tribulationes non debent cessare praedicare etiam si propter hoc debeant mori; quia sicut illos suscitabit et remunerabit dominus, ita interfectores damnabit: ita faciet et aliis praedicatoribus. Dicit ergo, et dabo, non dicit quid; ad significandum, quod inenarrabile est illud quod dabit. Isa. 44, oculus non vidit Deus absque et cetera. Simile dicitur in Psalm. ponam in salutari; non dicit quid, ut intelligas omne bonum. Duobus testibus meis. Eliae et Enoch et aliis omnibus, qui ideo sub binario ponuntur, quia de duobus testamentis accipiunt quod praedicant. Unde Psalm. de medio petrarum dabunt voces. Item quia duo de Christo praedicant: scilicet quod pertinet ad humanitatem, et quod pertinet ad divinitatem. Item quia Christum praedicando magnificant et Antichristum damnando monstrant. Item quia praemia bonorum ad consolationem et supplicia malorum ad resurrectionem praedicant. Item quia docent declinare a malo et facere bonum, quae sunt duae partes justitiae. Item quia in ore duorum vel trium testium stat omne verbum, et ut dicitur Deuteronom. 8. Ideo etiam misit dominos duos discipulos suos binos ante faciem suam in omnem locum, quo ipse erat venturus, ut dicitur Luc. 10. Hi fuerunt testes Christi. Primo praedicando. Unde Act. 3, et eritis mihi testes in Jerusalem et in omni Judaea. Secundo moriendo. Unde supra 2, in diebus illis Antiphas testis meus fidelis occisus est apud vos. In hoc quod dicit, dabo, notat quod maximam gratiam facit dominus illi, cui dat gratiam ut praedicando et moriendo sit testis ejus. Philipp. 1, donatum est vobis non solum ut in eum credatis, sed etiam ut pro eo patiamini. Ideo ibant apostoli gaudentes a conspectu Concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati, ut dicitur Act. 5. Et prophetabunt diebus mille ducentis et sexaginta. Glossa, in tribus annis et dimidium. Tamen alia Glossa dicit: nota quod hi dies non perficiunt tres annos et dimidium: et hoc verum est, quia desunt viginti unus dies: sed non est contrarietas, quia Elias et Enoch solummodo praedicabunt tanto tempore quanto Christus praedicavit tribus annis et dimidium, uno defuit fere quinta pars dimidii anni. Christus enim post quam fuit baptizatus, supervixit tribus annis tantum, et quantum est ab Epiphania usque ad Pascha quod pro anno dimidio computatur. Unde sicut Christus praecise non perfecit tres annos et dimidium in sua praedicatione, sic isti non perficient: et haec solutio habetur in interlineari quae dicit sicut ipse praedicavit. Alia solutio potest dari: scilicet quod Scriptura non facit vim in numeris minutisque minutorum; et ideo licet mille, ducenti sexaginta dies desint, non facit vim Scriptura. Prima solutio melior est: quia ita poterat ita bene dixisse, praedicabunt mille ducentis sexaginta diebus. Sequitur, amicti saccis. Hic agitur de habitu corporis qui satis vilis et abjectus erit, scilicet saccus: et hoc facit Joannes, ut ostendat, quod Ecclesia in sua senectute revertetur ad diem juventutis suae. Idem enim dicitur de praecone primi adventus, scilicet Joanne Baptista, Matth. 1: et erat Joannes vestitus pilis camelorum, et zona pellicea circa lumbos ejus. Item ut ostendat qualem habitum debent habere praedicatores medii, qui scilicet praedicant inter praedicationem Joannis Baptistae et istorum duorum. Non debet enim medium ab extremis discrepare. Unde de Isaia, qui fuit magis praedicator evangelicus, quam propheta, ut dicit Joannes, dicitur 20 ejusdem. Vade et solve saccum de lumbis tuis et calceamenta tolle de pedibus tuis, et fecit sic. Item Isa. 50, induam caelos tenebris, et ponam saccum operimentum eorum: quasi dicat: praecones adventus domini, licet sint caelestes, tamen vilibus induentur; ergo qui pretiosis et mollibus induuntur non sunt praecones adventus domini, sed potius Antichristi. Ideo dicuntur praedicatores, amicti saccis, qui est habitus poenitentium, quia debent praedicare poenitentiam, non solum verbo, sed exemplo. Sequitur de habitu mentis, hi sunt, non enim sufficit habitus exterior. Nam multi sunt qui habent habitum sanctitatis exterius, et interius portant habitum iniquitatis, sicut dicitur Eccles. 19, est qui nequiter se humiliat, interiora ejus plena sunt dolo. De quibus dicitur Matth. 6, attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intus autem sunt lupi rapaces. Dicit ergo, hi sunt duae olivae, et duo candelabra. Oliva propter opera misericordiae. Dicit vero duplicem effectum misericordiae. Interiorem scilicet, qui est compassio cordis; et exteriorem, qui est subventio operis. Zach. 4, isti sunt duo filii olei. Candelabra propter lumen doctrinae. Duo propter exemplum et verbum. Matth. 5, vos estis lux mundi: vos estis sal terrae, in conspectu domini terrae stantes. Glossa, idest quod domino placeant attendentes, sicut Elias, qui dicit 3 regum 18, vivit dominus ante vultum cujus sto. Item stantes dicuntur in conspectu domini, quia in nullo se inclinabunt ante conspectum Antichristi, licet cadant corporaliter ante eum. Vel stantes dicuntur ante eum, idest erecti in caelis: sic omnes praedicatores, qui portant Christum et Ecclesiam, in atriis tuis Jerusalem, idest in tribulationes per quas intrat in gloriam. Act. 14, per multas tribulationes etc. et si quis. Hic ostenditur fiducia eorum, quam habebunt in Deum, per quam stabunt firmi et immobiles, secundum quod dicitur Jerem. 17, benedictus vir qui confidit in domino, et erit dominus fiducia ejus; et erit quasi lignum, quod plantatum est super aquas, quod ad humorem mittit radices suas, et non timebit cum venerit aestus, idest tribulatio. Dicit ergo, si quis parvulus, vel magnus homo, vel Diabolus voluerit nocere eis. Glossa, idest a praedicationis proposito revocare, vel eorum doctrinam annullare, vel eos a fide retrahere. Sicut, qui primo blanditiis, postea minis conabitur eos avertere, vel ad minus facere eos tacere, sed non poterit, quia dominus custodiet eos. Ignis, idest praedicatio verbi divini, quae dicitur ignis, quia inflammat ad amorem, illuminat ad cognitionem, emollit ad compassionem, consumit peccati rubiginem. Unde Jerem. 23, numquid non verba mea sunt quasi ignis, et sicut malleus conterens petram? Exiet de ore eorum quasi de fornace accensa. Eccles. 48, surrexit Elias quasi ignis, et verbum illius quasi facula ardebat. Et inimicos eorum devorabit, idest devorandos et damnandos ostendet. Quod significatum est 4 Reg. 1, in duobus quinquagenariis, qui ad verbum Eliae consumpti sunt igne caelesti. Unde ibi dicitur, ecce ignis descendit de caelo, et devoravit duos principes quinquagenarios. Item devorabit principes eorum, idest praedicando et disputando confutabit, quia Antichristus et sui non poterunt respondere eis. Juxta illud verbum domini, Luc. 21, ecce dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri. Ideo Antichristus videns eos inflexibiles, et in doctrina fortes, tentabit eos occidere, sed non impune. Unde sequitur, et si quis voluerit eos laedere, idest corporali morte occidere, sic, idest simili sententia sicut primi, oportet eos occidi, idest aeternaliter condemnari. Matth. 26, omnis, qui gladium acceperit, gladio peribit. Hi sunt. Hic agitur de potestate eorum, quae consistet in clausione et resurrectione sanctorum, quae in Scriptura celantur, propter quod vocatur caelum; et in manifestatione falsae doctrinae adversariorum, et comminatione peccatorum. Unde dicit, hi sunt, qui habent potestatem claudendi caelum, idest Scripturas, quibus celantur arcana, vel totam Ecclesiam, quae est gaza Elias, idest domus Dei. Isa. ult. caelum mihi sedes est. Ne pluat, pluviam doctrinae diebus prophetiae illorum, quae durabit per tres annos et dimidium, quod significatum est 3 Reg. 17, ubi ad praeces Eliae clausum est caelum, ne daret rorem vel pluviam annis tribus et mensibus sex. Unde Jacob. 5, Elias homo erat similis nobis passibilis, et oratione oravit ut non plueret super terram, et non pluit annos tres et menses sex; et rursum oravit, et caelum dedit pluviam, et terra dedit fructum suum. Sequitur: potestatem habent super aquas, idest suas doctrinas, quibus fidelium mentes irrigantur, ut fructificent, convertendi eas in sanguinem. Glossa, idest, in peccatum, vel cum audita negligitur, vel cum audita contemnitur. Hoc duplici modo convertitur doctrina sanctorum reprobis in peccatum; scilicet cum audire contemnunt, vel cum audita facere nolunt. Jacob. 4, scienti facere bonum et non facienti, peccatum est illi. Item potestatem habent super aquas, convertendi eas in sanguinem, idest contra peccata malorum redarguenda et contemnenda. Jer. 48, maledictus vir, qui prohibet sanguinem suum a sanguine, idest doctrinam suam a sanguine, idest doctrinam suam a peccati repraehensione. Item potestatem habent super aquas, idest super humanas mentes, convertendi eas in sanguinem, idest in fidem passionis dominicae, et martyrii amorem. Exod. 7, elevans Aaron virgam, idest doctrinam, percussit aquam fluminis, idest mentes populi fluidi, quae versa est in sanguinem, idest in fidem Christi, et amorem martyrii, et in carnis mortificationem. Item potestatem habent super aquas, idest super falsorum praedicatorum doctrinam, convertendi eas in sanguinem, ostendendi eorum falsitatem, et latentem perversitatem, quia pervertere intendunt bonos: et percutere terram, idest terrenos, qui dicuntur terra propter nimium amorem, quo uniuntur ipsi terrae. Omni plaga, omni genere damnationis, sicut dominus per Moysen et Aaron, percussit Aegyptum multis plagis. Luc. 12, servus, qui cognovit voluntatem domini sui, et non se praeparavit, et non fecit secundum voluntatem ejus, plagis vapulabit multis. Quotiescumque voluerint. Quia sicut ipsi faciunt voluntatem domini, ita dominus facit voluntatem eorum. Unde Psal. voluntatem timentium se faciet dominus. Joan. 15, quodcumque volueritis, petetis, et fiet vobis. Et cum finierint. Hic agitur de morte illorum, et de derisione, seu illusione, quam facient eis mali. Postquam enim praedicaverunt tribus annis et dimidio, tunc Antichristus occidet eos in medio platearum Jerusalem. Dicit ergo: et cum finierint testimonium suum, idest praedicationem suam, in qua testimonium perhibebunt veritati, unde supra eodem appellati sunt testes, bestia, idest Antichristus ferox et malus et immisericors, ut bestia, quae ascendit de abysso. Glossa, idest per tenebrosos exaltabitur ad regnum. Item quae ascendit de abysso, idest quae de vilitate generis sublimatur in regem; et per hoc significatur, quod de fornicatione vili nascetur. Item quae ascendit de abysso, scilicet qui nascetur de vili tribu, scilicet de Dan, qui fuit de concubina Bala, ancilla Rachel, ut dicitur Gen. 49, fiat Dan coluber in via. Glossa ibi, Antichristus veneno consumens eos, quos ad latitudinem vitae provocat. Item, quae ascendit de abysso, idest de obscura et occulta malitia cordis in opus exibit. In principio enim bonus videbitur, unde tyranni et hypocritae ponent eum in regnum. De hoc dicitur Dan. 7, post haec accipiebam, et ecce bestia quarta, per quam designatur regnum Romanorum, terribilis, atque mirabilis, et fortis nimis, dentes ferreos, idest principes severos magnos, comedens atque comminuens, idest omnes reges destruens, et reliqua pedibus suis conculcans, idest omnia sibi subjugans. Dissimilis autem erat ceteris bestiis, quas ante videram, idest regno Assyriorum, et regno Medorum, regno Graecorum, quia omnibus illis ferocior et crudelior fuit. Et habebat cornua decem, idest reges decem, quos sibi subjugavit. Et considerabam cornua; et ecce parvulum cornu ortum est de medio eorum, idest Antichristus, qui tempore regni Romanorum nascetur, et tunc fiet dissensio Romani imperii temporalis vel ecclesiastici, ut dicitur secundae Thess. 2. Faciet adversus eos bellum multiplex scilicet disputando, blandiendo, promittendo, miracula faciendo, et vincet illos, secundum vulgi opinionem, et occidet eos, corporaliter, et corpora eorum jacebunt in plateis civitatis magnae, idest Jerusalem, quae dicitur magna, vel multitudine et magnitudine aedificiorum, vel multitudine et magnitudine peccatorum, quae in ea erunt. Unde Jerem. 6, haec est civitas visionis, omnis calumnia in medio ejus. Isa. 1, quomodo facta est meretrix civitas fidelis, plena judicii? Justitia habitavit in ea, nunc autem homicidae. In plateis autem jacebunt corpora eorum, vel quia nullus audebit eos sepelire propter timorem Antichristi, aut propter odium eorum, vel ut homines videntes, timeant eos imitari, vel eis conformari, quae vocatur spiritualiter Sodoma, idest cessans a laude Dei. Unde Isa. 1, legem Dei vestri populus Gomorrhae. Hoc dixit Isaias pro tempore Antichristi. Unde Thren. 4, major effecta est iniquitas populi mei peccato Sodomorum. Et Aegyptus, idest tenebrosa sine Dei cognitione, ubi et dominus eorum, idest Christus, qui duplici jure erat dominus eorum, scilicet jure creationis, et jure emptionis. Et intellige, eorum, scilicet Eliae et Enoch, sicut dicit Glossa, cui ipsi servient usque ad mortem. Crucifixus est in se corporaliter, spiritualiter in suis. Matth. 24. Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Luc. 10, qui vos spernit, me spernit: ergo qui vos occidit, me occidit. Unde dixit Paulo Act. 10, Saule, Saule, quid me persequeris? Et videbunt de populis, et tribubus, et linguis, et gentibus. Quidam oculis, quidam literis, quidam fama, et jacebunt corpora eorum inhumata per tres dies et dimidium, et corpora eorum non sinent poni in monumentis. Glossa, ne memoria eorum habeatur, vel ut alii magis terreantur. Sed quare permittet dominus, tam inhumane et tam crudeliter tractari servos suos? Solutio. Ut major sit eorum gloria: de his autem permittit, ut per hoc fiat eorum evidentior resurrectio; quia et si sepulta essent, non ita clare pateret eorum resurrectio, quae facta sunt post tres dies. Sed iterum quaeritur, cum terra illa calida sit, quomodo possunt jacere super terram corpora illorum sine magno foetore? Solutio. Non putrefient corpora illorum, quia solidata erunt propter frequentem usum ligni vitae, quo ipsi vescuntur modo, et usi sunt, ex quo translati fuerunt in Paradiso; tamen tamdiu possent ibi jacere quod foeterent, vel putrescerent. Vel forte hoc erit a virtute divina, ut magis appareat bonitas eorum, et clarior sit eorum resurrectio. Et inhabitantes terram, idest omnia terrena amantes, gaudebunt super illos, quia mortui sunt, et jucundabuntur. Glossa, justorum afflictio impiorum est epulatio. Et munera mittent invicem, idest obsonia et dona ad literam, vel congratulationes et confabulationes in invicem, de eis loquentes prae gaudio, et putantes se esse liberos et securos, illis occisis, qui vitae eorum derogabunt. Unde sequitur, quoniam ipsi duo prophetae cruciaverunt eos, idest praedixerunt cruciandos, vel contradicendo eorum iniquitati, et resistendo audacter, juxta illud Proverb. 28, justus quasi leo confidens absque terrore erit. Qui habitant super terram, idest qui amant terrena, quae illi contemnebant, et contemnenda praedicabant; et ideo odiosi et contemptibiles erant eis, sicut dicitur Job 15, deridetur justi simplicitas, lampas contempta parata apud cogitationes divitum ad tempus statutum. Sap. 2, gravis est nobis etiam ad videndum, quoniam dissimilis est aliis vita illius, et immutatae sunt viae illius. Et post tres dies. Hic agitur de resurrectione illorum, quae fuit post tres dies et dimidium: sed non videtur hoc credibile, quod tanto tempore potuissent stetisse, et praeterea Antichristus post eorum adventum non regnavit tantum. Verum est quod surrexerunt quarta die post interfectionem suam, mortuo prius Antichristo. Sed quaeritur qualis erit eorum resurrectio, scilicet aut gloriosa fuerit, ut resurrectio domini nostri Jesu Christi, aut non gloriosa qualis fuit resurrectio Lazari? Si primo, ergo ante alios erunt consummati; quod est contra apostolum Hebr. 11, hi omnes testimonio fidei probati, nec acceperunt repromissionem domini, pro nobis ad melius providente, ne sine nobis consummarentur. Si secundo modo, ergo fiet eis injuria, cum iterum sint morituri. Solutio dicimus, quod resurgent glorificati, sicut dominus noster Jesus Christus, nec iterum morientur. Cum enim nunc alantur fructibus Paradisi, propter quod nec corrumpenda sint corpora eorum, gravissima erit mors illorum, quia optimae sunt complexionis, et maxime vigent sensus in eis. Unde maxime sentient dolorem, et divisionem animae et corporis: propter quod habebunt corpora glorificata. Et quod objicitur de auctoritate Pauli, dicimus quod hoc erit eis privilegium speciale, propter quod occidentur. Praeterea non debent dici resurgere ante alios, quia parum post erit resurrectio generalis. Sed iterum quaeritur, si habebunt corpora glorificata, quomodo videbuntur ab hominibus? Ad quod dicimus, quod naturaliter, et sine miraculo. Nam corpora glorificata naturaliter sunt visibilia, quando non utuntur sua subtilitate; sed quando utuntur tunc non possunt videri, et hoc habent a virtute glorificationis, ut quando volunt, possunt uti et non uti, et ita quando volunt videntur et non videntur. Dixerunt quidam quod anima intrabat in corpora eorum, non ut in organa, sed ut in materia. Unde nec corpora erunt viva. Quod patet esse falsum, per hoc quod hic dicitur, scilicet, quod spiritus vitae intrabit in eos. Dicit ergo, et post tres dies et dimidium ab interfectione eorum, spiritus vitae, idest anima vivificans corpus et vivificata a spiritu sancto, a Deo idest virtute divina, non sua natura, intrabit in eos, idest intra eos. Per hoc, quod dicit, a Deo, patet quod resurrectio corporum non erit naturalis, sed miraculosa. Et steterunt, idest stabunt super pedes suos. Glossa, immortales et impassibiles. Et timor magnus ex tam subita resurrectione eorum, cecidit, idest cadet sicut pondus grave opprimens pro Dei reverentia, vel pro Inferni poena, super eos, qui viderunt, idest qui videbunt eos tam gloriose resurrexisse, et audierunt, idest audient Elias et Enoch. Vocem magnam, idest magnae potestatis judicativam, vel magnam idest omnibus audibilem, de caelo dicentem, idest a domino nostro Jesu Christo. Vel ab Angelo in aere factam, et directam idest Eliae et Enoch suscitatis, et stantibus super pedes suos in terra, ascendite huc ad consortium sanctorum de medio hominum impiorum. Et ascenderunt in caelum Empyreum, in nube eos obumbrante, et malos terrente, sicut Christus, Act. 1. Justum est, ut illi, qui Christum sic imitabuntur in praedicatione et tribulatione, conformentur ipsi in ascensione: et quia ipsi descenderunt prius humiliati saccis amicti, pro Christo occisi, jam merito dicuntur ascendere. Luc. 14, qui se humiliat exaltabitur. Joan. 2, nemo ascendit in caelum, nisi qui descendit de caelo filius hominis. Ephes. 4, quis ascendit, nisi qui descendit? Ipse est, qui ascendit super omnes caelos, et viderunt illos, idest videbunt sic glorificatos inimici, qui de morte eorum gaudebant, sed multo plus timebunt, atque stupebunt de resurrectione eorum. Unde Sap. 5, videntes autem turbabuntur timore horribili, et mirabuntur in subitatione insperatae salutis, et illa hora. Hic agitur de plaga futura mundo post ascensionem, factus est terraemotus magnus, ad literam, vel terrae idest terrenorum, qui post mortem audacius et violentius movebuntur, et insurgent ad Ecclesiae destructionem, vel ad suam damnationem; et forte movebuntur aliqui ad poenitentiam, ex timore et subita visione. Et decima pars civitatis cecidit, idest omnes sancti: de quibus decimus ordo Angelorum debet restitui, se humiliaverunt gratias agentes Deo de glorificatione servorum suorum. Vel ceciderunt in mortem gladio malorum. Vel decima pars civitatis dicuntur omnes mali, qui Decalogi praecepta transgressi sunt, et non sunt de aliquo novum ordinum ecclesiasticae hierarchiae. Ecclesia enim militans facta est ad similitudinem Ecclesiae triumphantis, secundum quod dictum est Moysi, Exod. 25, inspice et fac secundum exemplar, quod tibi in monte monstratum est. Unde, sicut in Ecclesia triumphante sunt novem ordines Angelorum, ita in Ecclesia militante sunt novem ordines hominum; et sicut de quolibet ordine aliqui ceciderunt, et tot quot possent facere decimum ordinem, ita de novem ordinibus hominum tot salvabuntur, quot poterunt reparare integrum numerum Angelorum; et ideo numerus electorum signatur Luc. 15, per decimam ovem, quam pastor venit quaerere, et per decimam drachmam, quam mulier invenit. Maligni, qui de nullo novem ordinum sunt, dicuntur decima pars civitatis, quae cecidit, idest cadet in Infernum irreparabiliter, sicut Antichristus dux eorum, de quo dicitur in Psal. cadet cum dominatus fuerit pauperum. Et alibi de malis, cadent in retiaculum ejus peccatores, et occisa sunt in terraemotu supradicto nomina hominum septem millia, idest omnes reprobi nominati, et septem vitiis irretiti, sive illaqueati. Occisi sunt inquam, morte prima, et secunda: et dicit Glossa, mali dicuntur nomina, quia tantum nomen habent, et non rem nominis. De quo Isa. 14, perdam Babylonis nomen. Proverb. 9, nomen impiorum putrescet. Et reliqui, qui scilicet non sunt in peccatis indurati, in timorem sunt missi, idest in reverentiam Dei, visa poena aliorum. Prov. 21, mulctato pestilente sapientior erit parvulus. Vel in timore ne cadant, sicut alii ceciderunt, quia nemo securus est. Unde 1 Corinth. 10, qui se existimat stare, videat ne cadat. Et dederunt, idest dabunt, boni scilicet, gloriam Deo caeli, gratias referentes Deo de exaltatione humilium et depressione superborum sicut beata virgo, Luc. 12, magnificat anima mea dominum; et postea addit quare; quia deposuit potentes de sede et exaltavit humiles. Vae secundum abiit, idest tribulatio tempore Antichristi futura pertransiit, idest transibit celeriter, et ecce vae tertium veniet cito, idest pavor et tribulatio judicii post mortem illorum veniet cito. Et septimus Angelus et cetera. Tertia pars est hujus capituli quae est finis tertiae visionis, in qua agitur de septimo statu Ecclesiae et septimo ordine praedicatorum qui erunt post mortem Antichristi, qui signatur per hunc septimum Angelum qui ultimo tuba cecinit: et dicuntur hic tria. Primum exultatio justorum, et quies eorum in comparatione ad poenam malorum, de qua immediate supradictum est. Secundum est gratiarum actio sanctorum, ibi vigintiquatuor seniores. Tertium est causa exultationis justorum, quia scilicet Deus malos judicabit, et bonos exaltabit, ibi: quia accepisti virtutem. Et septimus Angelus tuba cecinit, idest septimus ordo praedicatorum dulciter et terribiliter praedicavit: dulciter inquam bonis et terribiliter malis. Dulcedo enim in cantu, terror in tuba signatur. Quaecumque vero et in isto et in praecedenti Angelo dicuntur per praeteritum probabili certitudine intelliguntur de futuro, et factae sunt voces magnae, idest exultationes: et laudes bonorum de pace collata eis et damnatione impiorum justa reddita illis. De his duobus gaudebunt sancti, et laudabunt dominum salvatorem animae illorum. Unde Isa. 50, consolabitur dominus Sion, idest Ecclesiam, et consolabitur omnes ruinas ejus. Et bis dicitur consolabitur propter causam praedictam, et quia tempore Antichristi sustinebit Ecclesia duplicem desolationem. Unam quia a multis vexabitur. Secundam quia non faciet miracula; et ideo post mortem Antichristi, scilicet tempore septimi Angeli, erit duplex consolatio; scilicet pacis redditio et fidei multiplicatio. Tunc enim multi Judaei convertentur ad fidem, juxta illud Isa. 10, in veritate reliquiae convertentur, et reliquiae inquam Jacob ad dominum fortem. Malach. ult. ecce ego mittam vobis Eliam prophetam, antequam veniat dies domini magnus et horribilis; et convertet cor patrum ad filios et cor filiorum ad patres eorum; et post mortem ejus multi convertentur visa ejus resurrectione. Ex hac auctoritate manifeste habetur quod Elias est unus de duobus testibus Christi, de quibus loquitur Joannes in hoc capitulo. Sed unde habetur quod Enoch sit alter eorum? Forte ex hoc habetur, quod cum Elia translatus est vivus in Paradisum. Tamen aliqui dixerunt, quod Moyses erit ille alter: quod conjiciunt ex hoc quod dominus apparuit tribus discipulis in monte cum Moyse et Elia. Matth. 17, sancti magis consentiunt, quod Enoch erit ille alter, qui nondum mortuus est, et cum Elia occidetur ab Antichristo, sicut Joachin dicit, cui consentit. Joannes consentire videtur, hoc quod dicitur hic de his duobus in spiritu esse consummandos, non in litera; et quod hi duo testes, sunt duo ordines, qui in fine mundi sunt venturi; et duae olivae et duo candelabra dicuntur, quia et oleo charitatis ardebunt et splendore sapientiae lucebunt: quorum duorum ordinum reliquias stare oportet in conspectu illius principis, qui tunc erit, sicut Moyses et Aaron steterunt coram Pharaone, qui erat dominus terrae Aegypti, et Petrus et Paulus coram Nerone qui erat imperator totius orbis. Qui habebant potestatem claudendi caelum, ne pluat diebus prophetiae illorum, quia ipsi spiritualia verba Scripturae abscondent indignis, et praedicationem et doctrinam haereticorum cessare facient, ita ut docere et praedicare publice non audeant, sic faciebant ante adventum illorum ordinum. Convertent etiam aquam in sanguinem, idest doctrinam haereticorum esse mortiferam ostendent; et non solum doctrinam haereticorum mortiferam ostendent, immo etiam philosophorum, quae plena est vanitate; et scientias saeculares, quae sicut abyssum plenae sunt cupiditate; percutient quoque terram omni plaga, quia terrena et carnalia corda hominum ostendendo plagas mundi percutiunt. Quas illi, quia velamen habent ante oculos, per se videre non possunt. Cruciabuntur etiam populi a conspectu eorum. Vel quia prohibebunt pluviam ut descendat diebus suis, vel quia multorum scientiam et doctrinam quae putatur esse utilis, ostendent esse carnalem, ita ut non sit salutis, sed mortis et perditionis fere omnibus utentibus ea; et sic hac de causa semper odio habebuntur. Tamen in fine quando abundabit magis cupiditas et refrigerabit plus charitas, tunc multi insurgent contra eos, in disceptationibus Scripturarum, sed non praevalebunt, quia ignis exiet de ore ipsorum, idest spiritualis doctrina charitate et sapientia evidenter plena; qui destruent et confundent inimicos eorum. Quod autem dicitur de finito testimonio eorum, ascendet bestia de abysso quae faciet bellum eos, et vincet et occidet eos, hoc significat quod circa finem mundi rex ipsius assistentibus pseudo prophetis qui cupiditate terrenorum ei favebunt, incipiet disputare de fide Christi et quos poterit attrahere ad perfidiam suam, vel donis, vel minis, vel roboribus, vel disceptationibus. Quod iterum dicitur, quod corpora eorum jacebunt inhumata, tribus diebus et dimidio in plateis civitatis magnae quae spiritualiter vocatur Sodoma et Aegyptus, hoc significat, quod occisis a bestia, idest a rege impio, praedicatoribus veritatis in mundo, et maxime in illis qui sunt plateae civitatis, idest lata via vadunt, quae ducit ad perditionem, morientur omnino intellectus spirituales et testimonia veritatis quae signantur per corpora sanctorum. Unde mortuo domino, sol obscuratus est, sed eo resurgente multa corpora sanctorum qui dormierant resurrexerunt et apparuerunt multis in sancta civitate. Haec sunt testimonia veritatis prius occulta malis, domino resurgente revelantur in Ecclesia multis. Quod iterum dicitur, quod postea spiritus vitae intrabit in eos et stabunt super pedes suos, hoc significat quod mox, ut sancti occiduntur, a carcere liberantur; et qui prius habebant corpora alia quae cadere poterant, virtute Dei fient spiritualia quae cadere non poterunt, sicut prius. Quod iterum dicitur, in illa hora erit terrae motus magnus et decima pars civitatis cecidit et occisa sunt a terraemotu nomina hominum septem millium et reliqui in timore missi. Hoc significat quod in hora ultimae persecutionis multi de clericis et multitudo innumera laicorum, qui Christiano nomine censentur, seducti cadent a fide. In caelo, idest in Ecclesia quae tunc maxime caelestis erit amissa terra. Voces dico dicentes factum est regnum hujus mundi, in quo longo tempore regnavit hostis antiquus domini nostri Jesu Christi. Glossa, patris et filii, quorum semper fuit regnum hujus mundi secundum potestatem. Sed tunc dicitur finis eorum, quia fraudulentia et saevitia Diaboli quae diu regnavit in mundo, penitus deficiet, et dominus in suis fidelibus in tranquillitate et pace perpetua regnabit. Unde sequitur, et regnabit in saecula saeculorum, idest in aeternum. Unde Dan. 7, ubi agitur de eadem materia, dicitur, suscipient autem regnum Dei altissimi sancti et obtinebunt usque in saeculum regnum et saeculum saeculorum. Aliqui libri habent, amen, sed non est textus, immo interlinearis quae ostendit omnia firma et vera. Nota quod mundus tribus modis accipitur. Uno mundus est, cujus Deus creator est et servator, scilicet universitas rerum. De quo dicitur Joan. 1, in mundo erat et mundus per ipsum factus est. Alio modo dicitur mundus cujus Deus redemptor est et salvator, scilicet universitas fidelium. De quo Joan. 3, sic Deus dilexit mundum, ut filium suum unigenitum daret. Tertio modo mundus est, cujus Diabolus princeps et rector est, scilicet universitas malorum, qui mundum istum plus debito diligunt. De quo Joan. 14, princeps mundi ejicietur foras. Item 1 Joan. 2, filioli mei nolite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt. Primus mundus nunquam est Diaboli, sed semper Dei. Secundus similiter semper est Dei, et nunquam Diaboli per damnationem, licet divina virtute eis exponatur in parte ad exercitationem hujus mundi. Regnum tunc perfecte fiet Dei, quando omnino exterminabitur potestas Diaboli et apparebit potestas Christi. Quintus mundus est Diaboli quo ad vexationem et seductionem et pravae voluntatis suae effectum; sed tamen Dei est, quo ad pravae actionis ordinationem. Mera enim bonitate Dei fit, ne malum quod ab ipso non est ortum, nunquam dimittat sub se inordinatum. Et vigintiquatuor seniores. Hic agitur de gratiarum actione sanctorum de sua liberatione et glorificatione, et Diaboli et suorum damnatione. Unde dicit, et vigintiquatuor seniores, idest universi praedicatores, et doctores, et Ecclesiae doctores, tam novi quam veteris testamenti, qui in conspectu domini sedent. Active qui semper quod divino conspectui placet considerant et intendunt. Psalm. meditatio cordis mei in conspectu tuo semper. Et passive, quia et ipsi et facta eorum a domino approbantur. Psalm. exultent justi in conspectu Dei. Dicuntur autem sedere ut judices sui ipsorum. 2 Corinth. 11, si nos ipsos et cetera. Ut reges. Prov. 20, rex qui sedet et cetera. Ut episcopi, idest superintendentes. Act. 20, attendite et cetera. In sedibus suis, vel sedent, idest sedebunt in sedibus suis, idest in thronis, de quibus dicitur Matth. 19, vos qui secuti estis me, sedebitis super sedes, judicantes duodecim tribus Israel, ceciderunt in facies suas, idest intus considerantes conscientias suas, se humiliaverunt, nil suis meritis, sed Deo attribuentes. Glossa, in faciem cadit qui in hac vita culpa suam agnoscit et eam poenitendo diluit. Retrocadit qui in hac vita repente cadit et ad quae supplicia ducatur nescit. Sic cecidit eli, ut dicitur 1 Reg. 4, sic omnes reprobi. Prov. 4, via impiorum tenebrosa, nesciunt ubi currunt. Et adoraverunt Deum, omnia sua ei attribuentes, dicentes corde, ore, opere, quae est dictio Christiana gratias agimus tibi, cui soli debetur honor et gloria, ut dicitur 1 Timoth. 2. Et ultra domine cui servi sumus, Deus quem colimus omnipotens quem timemus. Vel, domine qui nos liberasti, Deus qui nos creasti: omnipotens qui nos judicabis: qui es immutabilis qui eras olim cum despiciebaris. Non dicit, et qui venturus es, quia agitur de fine mundi, unde apparebit jam venisse, vel statim venturus. Qui accepisti. Hic ostendit quare gratiae sunt agendae, quia scilicet bonos liberavit et malos damnavit: quasi dicat: merito gratias agimus, quia dignus es qui accepisti virtutem magnam Ecclesiam congregandi, a morte resurgendi, discipulos virtute ex alto induendi, malos damnandi, bonos glorificandi, et regnasti, idest tuos a Diabolo defendisti et tuo imperio subjecisti et iratae sunt gentes idest mali gentiliter viventes, videntes regnum contrarium surgere et elevari et suum deprimi. Sicut Herodes audito, quod natus esset Jesus, turbatus est et omnis Jerosolyma cum illo, ut dicitur Matth. 2. Ubi dicit Glossa, rege caeli nato rex turbatur, quia nimirum terrena altitudo confunditur, cum caelestis celsitudo aperitur. Et advenit contra illos ira tua, idest justa vindicta tua quae in omnibus est ad iram, vel cum ira frequentissime vel semper, in Deo autem nunquam, sed semper cum tranquillitate judicas. Et advenit similiter tempore mortuorum, idest opportunitas judicari, idest separari post mortem bonos a malis. De quo judicio dicit Psalm. judica me domine et discerne causam meam de gente non sancta, ab homine iniquo et doloso erue me. Matth. 25, congregabunt ante eum omnes gentes et separabunt eos adinvicem. Et reddere mercedem servis suis prophetis, idest praedicatoribus et praelatis praevidentibus et providentibus sibi et aliis in futuro, et sanctis, id est pauperibus, vel omnibus in Baptismo sanctificatis, et timentibus, filialiter. Nomen tuum, idest te nominabilem, pusillis et magnis: quasi dicat: non solum majoribus reddet mercedem quando tempus advenerit, sed omnibus fidelibus qui laborant in vinea tua. Matth. 20, voca operarios et cetera. Psalm. cum dederit dilectis suis somnum. Vel sic. Tempus advenit reddere mercedem, idest praemium laboris et servitii sui, servis suis, idest prophetis et sanctis, idest confessoribus qui fuerunt magni dignitate, et charitate et fide. Unde Eccles. 44, homines magni virtute et prudentia sua praediti. Et iterum, tempus advenit exterminandi, idest eliminandi a regno Dei, eos qui corrumpunt terram, idest corpus suum male vivendo et aliis malum exemplum dando. Ecce vae septimi Angeli, scilicet exterminatio malorum in fine mundi, de quo dixerat supra eodem, vae secundum abiit et ecce vae tertium cito: sed multi qui non credunt quod ita cito debeat venire. Quia revera si crederent aliter viverent et alibi aedificarent et thesaurizarent, siquidem thesauros ubi se mansuros in perpetuum sperarent. Sed quia hic diu manere sperant; ideo hic aedificant et thesaurizant. Contra quos dicit dominus, Matth. 6, nolite thesaurizare vobis thesauros in terra, ubi aerugo superbiae et tinea luxuriae demolitur. Ubi fures, ad literam, vel parentes, vel principes effodiunt et furantur. Thesaurizate autem vobis thesauros in caelis, ubi nec aerugo nec tinea demolitur, et ubi fures non furantur. Job 26, dives cum dormierit nil secum affert; aperiet oculos suos et nil inveniet, quia nil praemisit. Unde sequitur, ibi: apprehendent eum quasi ab inopia. Psalm. dormierunt somnum suum omnes viri divitiarum, et nil invenerunt in manibus suis. Quare? Quia nil posuerunt in manu pauperis, quia portasset eis in caelum. Ideo dicitur Eccles. 9, mitte manum tuam super transeuntes aquas, scilicet pauperes, quia post multa tempora invenies illum. Luc. 16, facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut cum defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula. Jacobi 5, agite nunc divites, plorate et ululate in miseriis vestris quae advenient vobis: divitiae vestrae putrefactae sunt, et vestimenta vestra a tineis comesta sunt; aurum vestrum et argentum vestrum aeruginavit et aerugo eorum in testimonium vobis erit, et manducabit carnes vestras sicut ignis. Thesaurizastis enim vobis iram in novissimis diebus. Qui re vera cito erunt. Joel 1, a, a, a dicit, quia prope est dies domini et quasi vastitas a potente veniet. Deuteronom. 33, juxta est dies perditionis et adesse festinant tempora. Et apertum est templum et cetera. Hic incipit quarta visio in qua agitur de pugna Ecclesiae cum dracone et familia ejus, in quo continetur profectus illius Ecclesiae per mulierem designatae: et satis competens est ordo visionum. Prima enim continet correctionem Ecclesiae generalis et est arguitoria per correctionem septem Ecclesiarum monens ad poenitentiam per affectum doloris. Secunda est consolatoria, per revelationem mysteriorum et apertionem sigillorum, idest secretorum universalis Ecclesiae movens ad amorem per affectum gaudii. Tertia est comminatoria per clangorem Angelorum et damnationem reproborum in septem ordinibus, movens nos ad terrorem, per affectum timoris. Quarta est exhortatio ad pugnam, exemplo victricis mulieris ut animet nos ad victoriam per affectum spei. Unde patet quod istae quatuor visiones Joannis generant quatuor affectiones animae ordinatas in Deum. Prima dolorem de peccatis. Secunda gaudium de beneficiis. Tertia timorem de poenis. Quarta spem de victoria obtinenda. Istae ergo quatuor visiones respiciunt universalem statum Ecclesiae. Tres ultimae quae sequuntur hanc respiciunt finalem statum, de quo etiam statu aliqua dicta sunt in apertione quinti et sexti et septimi sigilli. Sciendum est autem, quod duplex describitur hic pugna. Primo ponitur hic pugna mulieris cum dracone: et haec ponitur in tertiodecimo et quartodecimo capitulo: siquidem haec visio continet tria capitula, ut diximus a principio: scilicet duodecimum et tertiumdecimum et quartumdecimum. Primum istorum trium capitulorum, agit de processu Ecclesiae sub persecutione Diaboli, quae persecutio incipit a principio mundi. Secundum agit de profectu ejusdem sub persecutione Antichristi quae erit circa finem mundi. Tertium agit de auxilio Dei impenso Ecclesiae contra tyrannidem Antichristi. Hoc autem praesens capitulum dividitur in duas partes. In prima describitur pugna mulieris et draconis in caelo, ubi continetur profectus Ecclesiae sub aperta persecutione. In secunda parte describitur pugna mulieris et draconis in terram, ubi continetur profectus Ecclesiae sub aperta persecutione ipsius, ibi, et postquam vidit draco. Item prima pars hujus capituli continet quinque. Primum est descriptio mulieris, ibi, mulier amicta. Secundum descriptio draconis, ibi, et visum est aliud signum. Tertium est pugna draconis cum muliere, ibi, et draco stetit. Quartum est adjutorium mulieris a Deo, ibi, et factum est praelium. Quintum est victoria mulieris in projectione Diaboli, ibi, et projectus est draco. Ante vero quam ponatur visio, ponitur quoddam antecedens, quod continet tria: scilicet templi apertionem, arcae visionem, et aeris immutationem. Dicit ergo, et apertum est. Copulativa conjunctio innuit, quod haec visio dependet a praecedentibus: unde etiam duo ponuntur hic: quorum unum pertinet ad secundam visionem. Sic apertio templi, pertinet ad tertiam visionem, scilicet aeris immutationem. Sed ex hoc videtur, quod haec quarta visio non incipiat hic, sed infra ibi, et signum magnum. Solutio. Haec quae ostenduntur ibi, ideo pertinent ad secundam et tertiam visionem, et non ostendit visionem inquantum pertinet ad profectum Ecclesiae, quod determinatur in quarta visione. Posset tamen concedere, quod haec quarta visio incipit ibi, et signum magnum apparuit in caelo. Quia ibi incipit tractare de profectu Ecclesiae, et ea quae praeponuntur sunt quasi continuatio istius visionis ad alias praecedentes. Dicit ergo, et apertum est templum Dei in caelo, idest manifestatum est mysterium domini nostri Jesu Christi latentis prius in Scriptura. Nomine enim caeli intelligitur Scriptura. Habens luminaria: luminare majus novum est testamentum: minus, vetus est testamentum. Stellae, sanctorum expositiones, scilicet singulae sententiae: quatuor partes caeli, scilicet oriens, occidens, Auster et Septentrio, sunt quatuor modi exponendi, scilicet historicus, allegoricus, tropologicus, anagogicus. In hoc caelo fuit clausum templum, quod diu mysticum latuit sub figuris; sed apertum est, quando veritate veniente in medium, recessit sub umbra, evanescunt tenebrae ascendente aurora, et de hoc caelo dicitur in Psalm. extendens caelum sicut pellem, idest Scripturam, dilatans per multiplicem expositionem. Unde Dan. 12, pertransibunt, et multiplex erit scientia. Quid autem secutum sit apertionem templi in caelo, idest patefacta veritate, in Scriptura, ostendit. Et visa est arca testamenti ejus, idest Christus, ipsius testamenta, quae tamdiu latuerunt sub figuris in templo ejus idest Ecclesia, vel Scriptura; unde moriente Christo scissum est velum templi, et terra mota est, velamen Scripturarum et veritas patefacta. Christus vero dicitur arca, quia tria habuit in se veraciter quae fuerunt in arca figuraliter: ibi enim fuerunt tabulae testamenti, virga Aaron, urna aurea plena manna caelesti: et in Christo sunt tabulae testamenti, quia de patre nobis fidele testimonium tulit et de nobis patri. Unde supra 1, qui est testis fidelis primogenitus mortuorum. Hoc scivit Job 16, quando dixit, ecce in caelo testis meus, et conscius meus in Ecclesiis. Item in eo fuit virga, idest natura disciplinae. Unde Isa. 53, disciplina pacis nostrae super eum, et livore ejus sanati sumus. De qua virga dicit Psalm. virga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt. Item in eo fuit urna aurea plena manna, idest caelestis doctrina dulci consolatione plena. Col. 2, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi: in quo habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter. Item in eo sunt tabulae testamenti, quia ipse est nobis eruditio et forma vivendi. Item virga, quia nos corrigit et dirigit. Unde Psal. virga directionis, virga regni tui. Item manna, quia nos consolatur, cum tribulamur. Unde 2 Cor. 1, Deus totius consolationis, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra. Item nomine caeli signatur Ecclesia. Isa. ultimo, caelum mihi sedes est Psal. dominus in caelo sedes ejus. Habens luminaria sua: luminare majus, idest majores praelatos, et luminare minus, idest minores praelatos, et stellas, idest singulos fideles. Unde Phil. 2, inter quos lucetis, sicut luminaria, in mundo verbum vitae confitentes. Eccles. 42, fili hominis, ostende templum domini Israel, et confundantur ab iniquitatibus suis. Sed templum apertum fuit in caelo, idest in Ecclesia. Primo per Angeli denuntiationem. Luc. 2, annuntio vobis gaudium magnum, quia natus est vobis salvator mundi, qui est Christus dominus, in civitate David. Secundo per magorum adorationem, et stellae demonstrationem. Matth. stella quam viderant in oriente antecedebat, donec veniens staret supra ubi erat puer: quasi dicat: hic est quem quaeritis, et statim intrantes adoraverunt eum. Tertio per sanctam conversationem, et miraculorum apertionem. Joan. 2, hoc fecit initium signorum Jesus in Cana Galilaeae, et manifestavit gloriam suam. Quarto per crucifixionem, et lateris apertionem. Joan. 19, unus militum lancea latus ejus aperuit: et fluxerunt aqua et sanguis. Quinto per ejus resurrectionem et apostolorum eruditionem. Luc. 22, aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas. Sexto per ascensionem et sancti spiritus missionem. Act. 1, videntibus illis elevatus est. Septimo per apostolorum praedicationem, quae tota est de Christi manifestatione. Matth. ult. illi autem profecti praedicaverunt ubique. Item nomine arcae debet accipi intelligentia sacrae Scripturae, ubi sunt tabulae, duo testamenta, et virga, idest veteris testamenti duritia, et manna, idest novi testamenti dulcedo: vel virga justitiae, et manna misericordiae. Dicit ergo, et apertum est templum in caelo, idest manifestatus est Christus in Ecclesia, quem Judaei et gentiles, et aliis infideles negant adhuc esse Deum, et visa est arca testamenti ejus in templo ejus, idest sapientia Dei, et intelligentia Scripturae manifeste visa fuit in Christo. Luc. 4, quando aperuit librum, et legit in eo: et Matth. 5, quando aperuit os suum dicens: beati pauperes spiritu et cetera. Item, apertum est templum in caelo. Glossa, idest data est intelligentia mysteriorum Christi Ecclesiae ejus, et facta sunt fulgura, idest miracula manifesta. Et hoc necessarium erat in principio Ecclesiae novellae, quae magis indigebat potu lactis, quam solido cibo. Visio enim miraculorum fuit quasi potus, ducens cibum praedicationis per membra Ecclesiae, ut sic fieret eis nutrimentum fidei. Et dicuntur miracula fulgura propter stuporem, propter splendorem, propter foetorem, propter sectionem, propter ustionem. Sunt enim tria genera fulgurum: quedam urentia, et miracula primo foetebant, quia peccata, quae prius placebant, foetere et displicere faciebant. Deinde urebant quia in amore Christi accendebant. Et voces, idest laudum confessiones, quia visis miraculis omnes laudabant Deum, et benedicebant, et terraemotus, idest terrenorum, quidam enim ad iram, et quidam ad fidem movebuntur. Joan. 7, dissensio facta est in turba propter eum. Et grando magna, idest persecutio magna quibus videbatur praedicatio intolerabilis. Et merito comparatur persecutio grandini: quia sicut grando in casu suo frangit segetes virentes, et laedit primitia, et tamen liquefacta postea humectat, et terram uberem reddit, ita persecutio novellos in fide frangit: et tamen Ecclesiam reddit fecundam, quia ex tribulatione augetur virtus et charitas ejus. Unde Psal. in tribulatione dilatasti mihi. Exod. 1, quanto magis affligebantur filii Israel, tanto magis multiplicabantur. Item, facta sunt fulgura, idest eruditiones, et voces, idest admonitiones, et terraemotus, idest admirationes, et grando magna, idest increpationes. Ideo omnino, habitum supra 8.


age retro   age ultra




© 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264
CORPUS THOMISTICUM
Hugoni de Sancto Charo
Expositio super Apocalysim
authenticitate dubia
a capite XII ad caput XIV

Thomas de Aquino in Coronatione Mariae a Fra Angelico depicta

Textum Parmae 1869 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit




age retro   age ultra






Caput 12

[89028] Hugo de Sancto Charo (?), Super Apocalypsim, cap. 12 Et signum magnum et cetera. Hic incipit agere de pugna mulieris et draconis, idest Ecclesiae et Diaboli quae ab ipso ortu Ecclesiae incipit, per quod armat et animat fideles, ne deficiant in tribulatione, sed confidant in domino cujus auxilio superabunt, sicut mulier ista, si tamen ei assimilentur. Propter quod describitur ipsa mulier secundum statum et habitum. Unde dicit, et signum magnum, idest magnificans, apparuit in caelo, idest Ecclesia militante, quia virtus erit in triumphante. Hoc autem fuit signum, mulier amicta sole, idest Ecclesia ornata Christi imitatione, juxta illud Gal. 3, quicumque in Christo baptizati estis, Christum induistis, idest mores et virtutes ejus, scilicet paupertatem, vilitatem, humilitatem et cetera. De hoc signo dicitur Luc. 2, et hoc vobis erit signum: invenietis infantem positum in praesepio, pannis involutum. Per infantem signatur Christi humilitas, per praesepium vilitas, per pannos paupertas. Sed de hoc signo dicit Simeon ad Mariam eodem capitulo: ecce positus est hic in ruinam, et in signum cui contradicetur. Item, mulier amicta sole, idest Ecclesia circumdata ferventi tribulatione, quae nomine solis intelligitur. Unde Psal. dicit de Christo: in sole posuit tabernaculum suum, idest tribulationis fervore et merito: quia sicut sol illuminat mundum et desiccat lutum, sic illuminat tribulatio intellectum, et desiccat peccatum. Isa. 28, tantummodo sola vexatio dabit intellectum auditui. Jerem. 6, secundum aliam translationem, per omne flagellum erudieris Jerusalem. Ecclesia vero dicitur mulier propter prolis fecunditatem, et subjectionis humilitatem. Ephes. 5, ut Ecclesia subjecta est Christo, ita, et mulieres viris suis in omnibus. Item, mulier amicta sole, idest Ecclesia induta charitate, et cognitione. Sol enim calorem habet, in quo charitas designatur; et splendorem, in quo signatur cognitio; et ista duo vestiunt Ecclesiam. Prov. 21, omnes domestici ejus vestiti sunt duplicibus: et luna, idest mundi prosperitas, qui crescit et decrescit, ut luna. Eccles. 27, homo sanctus in sapientia manet. Sub pedibus ejus, idest sub affectibus. Quia licet Ecclesia temporalibus sustentetur, tamen non affectat ea. Unde Cant. 2, laeva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me. Cant. 5, lavi pedes meos, quomodo inquinabo eos? Item, luna sub pedibus ejus; idest mundus sub praedicatoribus, qui sunt pedes Ecclesiae, quia portant et sustentant eam: de quibus Cant. 6, quam pulchri gressus tui in calceamentis filia principis. Idest Ecclesia filia domini nostri Jesu Christi. Isa. 52, quam pulchri supra montes pedes annunciantis. Supra montes dicuntur, quia totum mundum conculcant et contemnunt. Deut. 8, omnis locus quem calcaverit pes vester, vester erit, et in capite ejus corona aurea stellarum duodecim, idest in initio Ecclesiae duodecim apostoli, quibus quasi stellis duodecim illuminata, quasi duodecim margaritis ornata cognoscitur. Ipsi enim, hostes Ecclesiae vicerunt. Ipsi Ecclesiam ornaverunt. Ipsi quasi praecipui milites in capite exercitus positi, sicut stellae in firmamento caeli in nocte adversitatis luxerunt, et totum mundum illuminaverunt. Unde Matth. 5, vos estis lux mundi. Baruch 3, stellae dederunt lumen in custodiis suis. Thomas in India majori, Bartholomaeus in India minori, Simon et Judas in Persia, Philippus in Samaria, Matthaeus in Ethyopia, Matthias in Alexandria, Joannes in Asia, Andreas in Achaja, duo Jacobi in Judaea, Petrus in Cappadocia, Paulus in Graecia, et tandem Paulus et Petrus in Italia. In his regionibus praedicaverunt, et miracula multa fecerunt apostoli, et sic stellae dederunt lumen in custodiis suis, et laetatae in tribulationibus suis, et vocatae sunt a Christo ad istud officium, et dixerunt, adsumus, et luxerunt ei cum jucunditate, qui fecit eas. Dicuntur autem stellae, quia mundum in adversitatis nocte illuminaverunt. Item quia in Christo quasi in firmamento fixi manserunt. Unde judicum 5, stellae manentes in ordine in cursu suo, adversus Sisaram pugnaverunt, idest contra Diabolum, qui nititur nos excludere a gaudio Paradisi. Hi dicuntur corona, quia undique ambierunt et munierunt Ecclesiam et Christum, idest sponsam et sponsum. Cant. 3, in lectulum Salomonis ambiunt sexaginta fortes ex fortissimis Israel, omnes tenentes gladios, et ad bella doctissimi. Job 29, cum sederem quasi rex circumdante exercitu, erat tamen moerentium consolatio. Unde: Christus rex sedet in coena, turba cinctus duodena. Item quia per eos vicit Christus mundum. Unde Habacuc 3, dicit de Ecclesia, deducet me super excelsa mea victor in Psalmis canentem. Excelsa Ecclesiae fuerunt apostoli. Item, quia suas victorias non sibi, sed Christo attribuerunt. Unde Job 38, numquid mittet fulgura? Idest apostolos corruscantes miraculis. Ibunt, et reverentia dicent, adsumus, idest totum quod fecimus, tibi attribuimus. Item, in capite ejus corona stellarum duodecim, idest habitus, et ornatus duodecim fructuum spiritus. De quibus Gal. 5, fructus autem spiritus est charitas, gaudium, pax, modestia, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas, mansuetudo, fides, continentia, castitas. Item, in capite ejus corona stellarum duodecim, idest in mente ejus spes gaudiorum. Quorum primum et praecipuum est de plena cognitione, quia scient tunc omnia, juxta illud 1 Corinth. 13, nunc cognosco ex parte, tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum. Secundum est de plena dilectione; tunc enim plene diliget unusquisque Deum et proximum, secundum gradum suum. Juxta illud Isa. 31, dicit dominus, cujus ignis in Sion, et caminus in Jerusalem. Tertium est de firma apprehensione, de qua Cant. 3, tenui, et non dimittam illum. Philipp. 3, sequar, si quo modo comprehendam, et in quo modo comprehensus sum a Christo domino. Haec tria pertinent ad tres dotes animae. Quartum est de corporis claritate. De quo Matth. 13, fulgebunt justi sicut sol. Quintum est de corporis agilitate, de qua Sap. 3, fulgebunt justi, et tamquam scintillae in arundineto discurrent. Sextum est de corporis subtilitate, quod notatur in hoc, quod justi dicuntur fulgere sicut sol. Cujus radium penetrat vitrum et chrystallum, sine eorum laesione: quod etiam notatur, quando dominus januis clausis intravit ad discipulos, Joan. 20. Septimum est de corporis impassibilitate, de qua dicitur Corinth. 15, seminatur corpus in infirmitate, surget in virtute: haec quatuor pertinent ad statum corporis. Octavum est de pacis tranquillitate: de qua Isa. 32, sedebit populus meus in pulchritudine pacis. Nonum est de grata et magna et nobili societate, de qua dicitur infra 14, ecce agnus stabat supra montem Sion, et cum eo centum quadragintaquatuor millia habentia nomen ejus, et nomen patris ejus scriptum in frontibus suis. Et infra, hi sunt qui cum mulieribus non sunt coinquinati; virgines enim sunt, hi sequuntur agnum quocumque ierit. Hi empti sunt ex omnibus primitiae Deo et agno, et in ore ipsorum non est inventum mendacium. Sine macula enim sunt ante thronum Dei. Decimum est de loci amoenitate. Erit enim locus ille luminosus, spatiosus, deliciosus, sanus et mundus. De primo infra dicitur 21, civitas non eget sole neque luna, ut luceant in ea; nam claritas Dei illuminabit eam, et lucerna ejus erit agnus. De secundo dicitur Judith 18, introibimus ad securos in regionem latissimam. De tertio dicitur Ezech. 28, in deliciis Paradisi fuisti. De quarto dicitur infra, absterget Deus omnem lacrymam ab oculis sanctorum, et mors ultra non erit. De quinto Tob. 13, ex lapide candido et mundo, omnes plateae ejus sternentur. Infra 21, plateae civitatis aurum mundum, tamquam vitrum perlucidum. Omnia ista tangit apostolus Gal. 4, ubi dicit: quae sursum est Jerusalem, quae mater est nostra. Locus enim sublimis et clarus, deliciosus, et spatiosus, et sanus, et mundus consuevit esse. Undecimum est de status immutabilitate, de quo Psal. Jerusalem, quae aedificatur ut civitas, cujus participatio ejus in idipsum. Jacob. 1, apud quem non est transmutatio, neque vicissitudinis obumbratio. Duodecimum est de securitate, de qua Isa. 32, sedebit populus meus in pulchritudine pacis, in tabernaculis fiduciae, in requie opulenta. Psal. lauda Jerusalem, dominum, quoniam confortavit seras portarum tuarum. Item, in capite ejus corona stellarum duodecim, idest in nobiliori et digniori dignitate et parte Ecclesiae decor virginum. Primo enim sunt conjugati, postea aliquantulum altius viduae, super omnes virgines, quae recte duodenario numero comprehenduntur, quae supra Decalogum addunt duplicem castitatem, interiorem et exteriorem. Dicuntur autem stellae virgines, quia sicut stellae caelum decorant, ita virgines Ecclesiam. Unde Eccles. 43, species caeli gloria stellarum, et in utero habens, idest in mente filios quos parere desiderat, idest fide imbuere et charitate perficere, et clamat parturiens, idest parere desiderans, et cruciatur, vigilando, praedicando, jejunando, ut pariat, Christo filios multos. Filios quotidie parit Ecclesia sponso suo, non tamen sine dolore et cruciatu, quia patitur ab aemulis detractiones et a seipsa carnis tentationes et afflictiones jejunando, orando, praedicando, discurrendo, sicut sciant illi qui hoc experimento didicerunt. Sic faciebat apostolus 1 Corinth. 9, castigo corpus meum et in servitutem redigo, ne cum aliis praedicaverim, ipse reprobus efficiar. Sic etiam faciebat ipse Christus dominus noster. Matth. 4, circuibat Jesus totam Galilaeam docens. Sic facit Joan. 16, mulier cum parit tristitiam habet. Isa. 37, venerunt filii usque ad partum et virtus non est pariendi. Et Galat. 4, filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis. Signum magnum apparuit mulier amicta sole et cetera. Primo notantur hic tria, quae facta sunt in ipsa die assumptionis ipsius. Primum est corporis ipsius glorificatio, quod notatur ibi: mulier amicta sole, idest Maria induta corporis glorificatione, quae consistit in quatuor dotibus ejus; scilicet claritate, agilitate, subtilitate, impassibilitate, quae omnia in sole signantur. Radius enim solaris clarus est, iterum est agilis, unde subito volat ab oriente in occidentem. Iterum subtilis est, quia intrat vitrum sine ejus fractione. Iterum impassibilis est, quia nec gladio nec lapide potest laedi: propter hoc dicit dominus, Matth. 14, fulgebunt justi sicut sol. Beatus Bernardus, quis erit splendor animarum, quando solis splendorem habebit lux corporum? Item Isa. 61, dicit dominus: dabo ei coronam pro cinere, idest gloriam animae pro humilitate poenitentiae et oleum gaudii, idest stolam seu gloriam corporis. Unde gaudium erit pro luctu. Oleum enim sanativum seu mitigativum doloris est, per quod significatur impassibilitas. Item penetrativum est per quod significatur subtilitas. Item leve est, unde supernatat, per quod significatur agilitas. Item lucidum est, ut cibus luminis, per quod significatur claritas. Beatissima virgo Maria dicitur mulier sexus discretione, non corporis fractione. Item prolis fecunditate, non mentis fragilitate. Ideo ipse dominus noster Jesus Christus, vocat eam mulierem. Joan. 19, mulier, ecce filius tuus qui pendet in cruce. Item Joan. 2, quid mihi et tibi mulier? Nondum venit hora mea, ut ostendatur quid a te habeo. Eccles. 26, sicut sol oriens in mundo, in altissimis Dei, sic mulieris bonae species in ornamentum domus suae: idest sicut oriens et in alto existens, illuminat mundum, sic Maria hodie ascendens illuminat caelum, quod est domus Dei et filiorum ejus, in qua domo mansiones multae sunt, ut dicitur Joan. 14, quarum pulchriorem et nobiliorem et altiorem elegit domina nostra sancta Maria. Unde ipsamet dicit Eccli. 14, quasi cedrus exaltata sum in Libano. Cedrus super omnes arbores exaltatus, sic domina nostra sancta Maria super omnes creaturas exaltata est in caelo. Psalm. exaltata est magnificentia tua super caelos, idest Maria te magnificans super Angelos. Item dicitur Maria, amicta sole, in die assumptionis suae, idest circumdata sanctorum congregatione, qui cum Christo veniunt ei obviam, et cum magno gaudio deduxerunt in caelis. Item Num. 10, elevata est nubes, idest virgo Maria, et profecti filii Israel per turmas suas eam comitando. Turma Angelorum una, turma patriarcharum alia. Turma prophetarum tertia, turma apostolorum quarta, turma martyrum quinta, turma confessorum sexta, turma virginum septima. Omnes hi, qui cum ea fuerunt semper: unde ipsa dicit Eccles. 24, radicavi in populo honorificato, et in parte Dei mei haereditas illius, et in plenitudine sanctorum detentio mea. Item in eodem, in domino honorabitur et in medio populi sui gloriabitur et in Ecclesiis altissimi aperiet os suum et in conspectu virtutis illius gloriabitur et in medio populi sui exaltabitur et in multitudine sancta admirabitur et in multitudine electorum habebit laudem et inter benedictos benedicetur. Hoc totum satis eleganter significatum fuit 2 Reg. 6, ubi dicitur, abiit David et adduxit arcam Dei de domo Obededom, idest de mundo in civitate David cum gaudio, et erant cum eo septem chori, de quibus praedictum est, idest septem turmae Angelorum, patriarcharum et prophetarum, apostolorum, martyrum, confessorum, atque sanctarum virginum. Item inter quos pinguior et excellentior fuit et est sanctissima virgo Maria. Unde ipsa dicit, Eccles. 24, in omni gente principatum tenui in mundo. Et adhuc habet in caelo, quia ipsa sedet juxta filium suum, qui est rex caeli et alii omnes inferius. Unde 3 Reg. 2, surrexit rex in occursum suum. Positus quoque est thronus matri regis quae sedet ad dexteram ejus. Secundum est omnis defectus et imperfectionis depositio. Tunc enim deposuit beata virgo Maria omnem defectum et perfecta est omni bono. Quod notatur ibi: et luna sub pedibus ejus, idest omni defectus et imperfectio. Unde tunc potuit dicere beata virgo Maria: dominus regit me, et nihil mihi deerit, in loco pascuae ibi me collocavit. Et quid mirum? Saepe rogaverat hoc ipsa. Cant. 1: indica mihi quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie, idest in caelo, ubi est meridies, idest cognitio sine obscuritate. Prov. 30, multae filiae congregaverunt divitias, tu supergressa es universas. Et ideo luna sub pedibus ejus, idest tota Ecclesia tam militans quam triumphans inferior ea. Esther 4, ducta est Esther ad cubiculum superius. Tertium est plena animae beatitudo quae consistit in duodecim gaudiis Paradisi quae signantur infra ulterius per duodecim fructus ligni vitae, quod notatur cum dicitur, in capite ejus corona stellarum duodecim, idest in mente ejus perennitas duodecim gaudiorum: quorum duo oriuntur a domino, scilicet gaudium de visione divinitatis et gaudium de visione humanitatis. Item alia duo a loco; unum de speciositate, aliud de spatiositate. Item duo a consortio. Unum de societate Angelorum, aliud de societate hominum. Item alia duo a mundo. Unum de pulchritudine creaturarum, aliud de stabilitate creaturarum. Item duo ab Inferno; uno ab evasione, aliud a clausione. Item alia duo a seipso; unum de stola corporis, aliud de stola animae. Vel thema in nativitate beatae virginis. Item. Signum magnum apparuit in caelo, idest Ecclesia, mulier amicta sole, idest beata Maria ornata clarissima et altissima castitate. Clara quidem et alta est castitas conjugalis si bene servatur. Clarior et altior castitas vidualis. Clarissima et altissima castitas virginalis. Unde 1 Corinth. 15 dicitur, quod alia sit claritas solis, idest continentiae virginalis, alia claritas lunae, idest claritatis vidualis. Item alia claritas stellarum, idest continentiae conjugalis. Omnes habuit beata virgo. Nam conjugata fuit, et virgo castissima fuit. Ideo ipsa dixit, Eccles. 24, in me omnis gratia, quia conjugatarum et viduarum et virginum gratiam habuit. Praeterea, sol septem habet effectus, qui omnes fuerunt in beatissima virgine spiritualiter et specialiter. Primus effectus solis est calefactio: hoc est donum sapientiae quo spiritus incalescit in amorem Dei. Eccles. 44, sol simpliciter exurens montes, idest excelsas mentes inflammans tripliciter: in amorem scilicet Dei, sui et proximi. Vel in amorem Dei tripliciter: scilicet ex toto corde, ex tota anima, ex tota mente, radios igneos exsufflans, idest calidas affectiones immittens. 2 Machab. 1, refulsit sol qui prius erat in nubilo, et accensus est ignis maximus. Spiritus enim gustans Deum per donum sapientiae, inardescit in amorem ipsius. Augustinus, gustavi, et esurio, et sitio; tetigisti me et exarsi in concupiscentiam tuam. Eccles. 24, qui edunt me adhuc esurient et cetera. Secundus effectus est illuminatio, qui pertinet ad donum intellectus. Eccles. 44, sol illuminans per omnia respicit et respicere facit in caelo summa gaudia et in Inferno summa supplicia et in mundo pressuras et angustias, in seipso peccata et negligentia. 1 Machab. 6, refulsit sol in clypeos aureos, idest in Christum et Mariam, et resplenduerunt montes ab eis idest electorum mentes. Tertius effectus solis est denudatio, quia facit vestes exurere: et hoc ad donum consilii refertur, quod docet veterem conversationem et saecularem vitam deponere. Cant. 1, nolite considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol, idest colorem pristinae conversationis me mutare fecit. Matth. si vis esse perfectus, vade et vende omnia quae habes et da pauperibus; et veni sequere me. Quartus effectus solis est consolidatio; et hoc ad donum fortitudinis pertinet, per quod spiritus solidatur. Eccles. 27, homo sanctus in sapientia manet sicut sol sanctus, idest firmus. Quintus effectus solis est totius vitae humanae regulatio; et hoc pertinet ad donum scientiae, per quod scimus bene conversari in medio pravae et perversae nationis, ut dicit Augustinus. Unde Philipp. 2, simplices filii Dei in medio nationis pravae et perversae, inter quos lucetis, sicut luminaria in mundo. Sextus effectus solis est liquefactio, et hoc ad donum pertinet pietatis, quo liquescit anima in compassionem proximi. Exod. 16, cum incaluisset sol, liquefiebat manna. Sap. 16, quod ab igne non poterat exterminari, statim ab exiguo radio solis calefactum tabescebat. Psalm. flavit spiritus ejus et fluent aquae. Septimus effectus solis est desiccatio humidorum; et hoc ad donum timoris pertinet, quo carnis concupiscentia desiccatur. Unde Jacob. 1, exortus est sol cum ardore et arefecit foenum, idest carnem, quia omnis caro foenum et omnis gloria ejus quasi flos foeni, Isa. 40. Prov. 12, in timore domini declinat omnis a malo. Propter hos septem effectus solis salvatur homo: et ideo dicitur 1 Reg. 11, cras erit vobis salus cum incaluerit sol. Hic est sol qui nescit occasum. Unde Isa. 60, non occidet ultra sol tuus. Sequitur, et luna sub pedibus ejus, idest tota Ecclesia et omnis defectus. Sunt autem quatuor quae generant defectum homini. Primum est superbia. Psalm. inimici, idest superbi, defecerunt frameae in fine. Item Psalm. auferes spiritum eorum et deficient. Secundum est impatientia. Job 4, venit super te plaga et defecisti. Tertium est avaritia. Isa. 40, deficient pueri et laborabunt, idest avari qui plus diligunt pomum quam regnum caelorum. Quartum est vanitas. Psalm. defecerunt in vanitate dies eorum. E converso sunt quatuor, quae defectum impediunt. Primum est patientia. Jacob 1, patientia perfectum opus habet, ut simus perfecti et immaculati, in nullo deficientes. Secundum est spei constantia. Isa. 40, qui sperant in domino habebunt fortitudinem; assument pennas sicut aquilae, current et non laborabunt, ambulabunt et non deficient. Tertium est memoria dominicae passionis. Hebr. 12, recogitate eum qui tales sustinuit a peccatoribus adversus semetipsum contradictiones, ut non fatigemini animis vestris deficientes. Quartum est desiderium petendi Deum. Psalm. inquirentes autem dominum non minuentur omni bono. Galat. 6, bonum autem facientes non deficiamus; tempore enim suo metemus non deficientes. Sequitur, et in capite ejus corona stellarum duodecim, idest duodecim praerogativae virginitatis. Prima est spiritualis electio Dei patris ad opus filii sui. Unde 24, virgo quae egredietur ad hauriendam aquam, ipsa est quam praeparavit Deus, Isaac, idest Christo. Unde Psalm. elegit dominus Sion, idest beatissimam virginem quae est speculum et specula Ecclesiae. Secundo ipsa praerogativa virginum est Dei filii specialis desponsatio. Unde 2 Corinth. despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo. Et in festo virginum cantat Ecclesia: agnum sponsum virginum. Unde in veteri lege summus pontifex, non ducebat uxorem, nisi virginem. Tertia est spiritus sancti foecundatio. Unde Zach. 9, quid bonum est, aut quid pulchrum ejus nisi frumentum electorum et vinum, idest gratia sancti spiritus germinans virgines ab effectu. Matth. 1 dicitur de beata virgine. Inventa est habens in utero de spiritu sancto. Quarta est Dei conceptio et generatio. Isa. 7, ecce virgo concipiet et pariet filium et vocabitur nomen ejus Emmanuel, idest nobiscum Deus. Quinta est Dei refectio. Cant. dilectus meus mihi et ego illi, qui pascitur inter lilia, idest inter virgines. Sexta est Dei meditatio. 1 Corinth. 7, mulier innupta et virgo cogitat quae sunt domini, ut sit sancta corpore et spiritu. Septima est inscriptio in libro vitae. Apoc. 3, habes pauca nomina in Sardis qui non inquinaverunt vestimenta sua, et non delebo nomina eorum de libro vitae. Magnum quippe nomen acquireret sibi, quod nunquam posset oblivioni tradi, si quis parvus et modicus et debilis fortissimum athletam et astutissimum superaret in campo certaminis. Hoc facit beatissima virgo Maria, et quaelibet virgo, quia Diabolum in mundo superat. Unde Judith 13, una mulier Hebraea fecit confusionem in domo regis Nabuchodonosor. Una dicitur indivisa: unde una mulier idem est, quod virgo quae Diabolum vicit, unde nomen sibi magnum acquisivit. Unde et Augustinus dicit, quanto fragilior sexus, quanto infirmius vasculum, quod repraesentat ab hoste triumphum, tanto majoris opprobrii confusionis Diabolus induitur, tanto mirabilior Deus in sanctis suis agnoscitur, tanto rex martyrum Christus in pugnatricibus suis jucundius delectatur. Praeterea magnum nomen sibi faceret inter amantes, quae pro amico suo delitias divitias et honores magnos pro nihilo reputaret, et pro ipso paupertati et utilitati subjiceret. Sic inter sanctos faciunt virgines. Unde de ipsis cantat Ecclesia: regnum mundi et omnem ornatum saeculi contempsi propter amorem domini mei Jesu Christi, quem vidi, quem amavi, in quem credidi, quem dilexi. Octava est quod ipsa est ornatus et pulchritudo caeli. Unde Eccles. 44, species caeli gloria stellarum, idest virginum, quae dicuntur stellae, quia de die non lucent, sed in vespere incipiunt apparere, idest in praesenti latere, sed in fine apparebit quid sunt. Unde Joannes virgo electus a domino et pro se et aliis virginibus dicit, infra cap. 3, filii Dei sumus, sed nondum apparet quid erimus; scimus autem quoniam cum apparuerit similes ei erimus. Nona est perfecta Christi assimilatio. Unde infra 14, virgines enim sunt; hi sequuntur agnum quocumque ierit. Decima est novi cantici decantatio, quod solae virgines decantabunt. Unde infra 14, cantabant quasi canticum novum ante thronum Dei. Psalm. quomodo cantabimus canticum novum in terra aliena? Idest in carcere corrupta. Undecima majoris fructus promissio: nam fructus trigesimus promittitur bonis conjugatis, sexagesimus viduis, centesimus virginibus. Matth. 15, propter quod dicitur 1 Corinth. 15, alia est claritas solis, idest virginum: alia lunae, idest viduarum: alia stellarum, idest conjugatorum. Duodecima est duplicis coronae adeptio; nam ipsis debetur aurea et aureola; unde 1 Machab. 4, ornaverunt faciem templi coronis aureis. Facies, quae altior et nobilior pars corporis est, est corpus virginum, quod est nobilius et pulchrius et altius membrum Ecclesiae; quae ornantur coronis aureis; non corona una tantum, sed coronis; quia aurea pro charitate, aureola pro virginitate. Jerem. 31, virgo Israel, adhuc ornaberis timpanis tuis et gradieris in choro ludentium, ludo illo de quo dicitur Eccles. 32, praecurre prior in domum tuam, et illic advocare, et illic lude ludo devotionis, quoniam reliquiae cogitationis diem festum agunt Christo, idest agent tibi. Item dicitur, mulier amicta sole Maria, propter peccati omnimodam immunitatem. Unde Cant. tota pulchra es amica mea, et macula non est in te, et luna sub pedibus ejus, propter omnimodam paupertatem, quam habuit et amavit. Unde Eccles. 24, mater pulchrae dilectionis, quia nullo modo fuit in ea amor terrenorum, et in capite ejus corona stellarum duodecim, idest duodecim praerogativae, quas super illas mulieres habuit in caelo quae super terram fuerunt. Prima fuit uteri sanctificatio, propter quod dicitur electa et praeelecta. Secunda fuit Angeli salutatio. Tertia spiritus sancti superventio. Quarta fuit Dei conceptio. Propter haec quatuor dicitur, ave gratia plena. Aliae quatuor fuerunt ex parte animae. Quarum prima fuit humilitas, ex qua dixit, ecce ancilla domini. Secunda fuit prudentia, ex qua quesivit, quomodo fiet istud. Tertia fuit erubescentia, ex qua turbata fuit, viso et audito Angelo. Quarta fuit charitas, ex qua cognatam servivit, et vino deficiente in nuptiis dixit, fili, vinum non habent. Joan. 2, propter haec quatuor dicitur, dominus tecum. Alias quatuor habuit ex parte corporis. Prima fuit maternitas sine corruptione. Secunda virginitas cum fecunditate, seu fecunditas cum virginitate. Tertia fuit gravitas sine gravamine. Quarta fuit partus sine dolore. Propter has quatuor dicitur: benedicta tu inter mulieres. Sequitur, et in utero habens, filium spiritualiter et corporaliter, quia statim ut credidit et consensit ipsum concepit, et in utero habuit. Unde Angelus ei dixit, dominus tecum. Et clamat, admirando, dicens: quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco? Parturiens, id est parere cupiens, salva omni virginitate. Et cruciatur, idest jejuniis, vigiliis et orationibus abstinentia, continentia, et aliis hujusmodi castigatur. Ut pariat, idest tanto partu digna fiat. Mulier amicta sole, potest dici religio induta caelesti conversatione. Unde Phil. 3, conversatio nostra in caelis est. Et luna sub pedibus ejus, idest mundus, quem religio contemnendo conculcat. Phil. 3, omnia arbitratus sum ut stercora, ut Christum lucri facerem. Unde Roman. 6, tamquam nihil habentes, et omnia possidentes, idest sub pede tenentes. Et in capite ejus corona stellarum duodecim, idest quatuor cardinales virtutes, quarum quaelibet triplicata fuit in species duodecim. Prudentia enim tres habet species: scilicet memoriam, intelligentiam, et prudentiam. Prima respicit vitam praeteritam. Secunda praesentem. Tertia futuram. Item temperantia tres habet species: scilicet abstinentiam, continentiam, et modestiam. Prima gulam, secunda renes, tertia linguam moderatur. Fortitudo tres habet species; scilicet magnanimitatem ab ingressu bonorum. Patientiam in tolerantia malorum, longanimitatem in expectatione praemiorum. Item justitia tres habet species, scilicet humilitatem, aequitatem, benignitatem. Prima ordinat ad superiores. Secunda ad aequales. Tertia ad inferiores. Et habens in utero, scilicet duas filias, congratulationem et compassionem. Et clamat orando, consolando, parturiendo, suspirando, gemendo. Et cruciatur, jejunando, vigilando. Ut pariat filios et filias servientes domino nostro Jesu Christo. Et visum est aliud signum in caelo et cetera. Descripta muliere, describit Joannes draconem, contra eam pugnaturum, quia non nisi per pugnam venitur ad coronam, juxta illud 2 Tim. 2, non coronabitur nisi qui legitime certaverit; et promittitur ut virilius certetur in pugna. Ista autem pugna incepit in isto principio mundi, quando tentavit mulierem primam, et durabit usque in finem: et semper acerbior fit pugna, quia draco semper crescit in malitia: propter quod et mulier, idest Ecclesia debet crescere in patientia et virtute, ne vincatur, sed potius vincat et coronetur. Dicit ergo, et visum est aliud signum. Non dicit a quo visum, sed intelligendo ab eodem quo primum. Et bene dicit aliud, quia primum fuit signum proficiendi, istud fuit signum impugnandi, et impediendi profectum. Eccles. 11, multae sunt insidiae dolosi, idest Diaboli, quibus impedit bona quae potest. Et specificat illud signum, idest ubi vidit, in caelo, idest in Ecclesia, quae pugnat in se ipsa, quia extra se vinceretur, sicut membrum nisi in corpore maneat pugnare vel operari non potest. Deinde ostendit quale sit, dicens: et ecce draco, magnus et rufus, idest Diabolus, qui dicitur draco propter astutiam, qua latenter insidiatur, ut noceat. Gen. serpens erat callidior cunctis animantibus terrae. Psalm. insidiatur in abscondito, quasi leo in spelunca sua, magnus propter potentiam nocendi. Job 42, non est potestas super terram quae comparetur ei. Rufus, propter malitiam, qua mortem et sanguinem hominis sitit ab initio. Joan. 8. Ille homicida fuit ab initio. Et nota, quod aliquando Diabolus dicitur leo, aliquando draco. Leo dicitur ubi aperte saevit. Draco ubi occulte decipit. Ideo duo sunt mulieri necessaria: scilicet patientia contra malitiam leonis, et sapientia contra fallaciam draconis. Et ideo dicitur infra, eodem, quod duae ale datae sunt mulieri, quibus se defendat, scilicet patientia et sapientia. Habens capita septem, id est universos principes mundi per quos operatur et cornua decem, idest opulentiam et potentiam, et sapientiam saecularem, quae dicuntur cornua, quia per haec elevaverunt homines in superbia. Unde Isa. 7, dicitur, quod Syria requievit super Ephraim, idest superbia super opulentias. Ideo dicit apostolus 1 Tim. 6, de divitibus hujus saeculi praecipe, non sublime sapere. Ibi, Augustinus, vermis divitum superbia. Psalm. prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum. Dicuntur autem decem, quia propter haec Decalogus impugnatur, et propter illa despicitur. Unde Habac. 1, congregabit quasi arenam captivitatem, et ipse de regibus triumphabit et tyranni ridiculi ejus erunt, ipse super munitionem sedebit, et comparabit aggerem, et capiet eum. Aggerem vocat propheta divitias seculares, et honores, quibus Diabolus Ecclesiam capere intendit et coepit jam pro magna parte, quia eorum amore pervertitur aequitas, relinquitur veritas, et dominatur falsitas. Unde Oseae 4, non est veritas, non est misericordia, non est scientia Dei in terra. Maledictum et mendacium et homicidium et furtum et adulterium inundaverunt, et sanguis sanguinem tetigit, scilicet peccatum superbiae, peccatum avaritiae. Et in capitibus ejus, idest in principibus saecularibus septem diademata, idest septem vitia principalia, quasi victores coronantur a rege suo Diabolo. Non enim nisi per vitia vincit Diabolus; et ideo vitia vocat Joannes diademata. Item Diabolus habet septem capita, inquantum suggerendo movet ad septem criminalium peccatorum commissionem. Et in capite ejus diademata septem, quod ad septiformem tentationem, per quam victores coronantur. Unde beatus Bernardus, septem sunt genera tentationum. Prima est importuna, quae procaciter insistit, ut saltem taedio vincat. Job 14, mons cadens defluit, et saxum transfertur de loco suo, lapides excavant aquae, et alluvione paulatim terra consumitur. Secunda est dubia, quae animum ambiguitatis nubilo involvit. Job 20, idcirco tentationes meae variae succedunt sibi, et mens mea in diversa rapitur. Tertia est subita, quae judicium praevenit. Thren. 4, velociores fuerunt persecutores mei aquilis caeli. Quarta est occulta, quae deliberationes considerationes praeterfugit. Unde Job 13, quantas habeo iniquitates et peccata, et scelera ostende mihi. Item Job 31, quis ei velabit portas vultus ejus, quis aperiet, idest occultas ejus tentationes. Quinta est violenta, quae vires animae suae mentis transcendit. Job 30, quasi rupto muro et aperta janua irruerunt super me, et ad medias miserias devoluti sunt. Sexta est fraudulenta, quae animum seducit. Prov. 4, est via, quae videtur homini recta, novissima autem illius ducunt ad mortem. Septima est perplexa, quia variis vitiis simul impetit. Job 39, procul odoratur bellum, exhortationem ducum, et ululamen exercitus. Possent et per septem capita intelligi septem haeresiarchae, et per decem cornua, decem reges, qui tempore Antichristi tam falsa praedicatione, quam tyrannica potestate affligent sanctos et Ecclesiam totam, multos vincentes. Unde dicuntur in capitibus habere septem diademata, propter victoriam, quam habebunt de vitiis, quae victoria magis fiet fraudulenta, quam violenta. Unde subdit, et cauda ejus, idest finalis tentatio, vel simulata deceptio: quae malitiam tegit, sicut cauda, dicitur Isa. 9, propheta loquens mendacium ipse est causa. Qua trahebat, de fide ad infidelitatem, tertiam partem stellarum caeli, idest omnes reprobos qui reprobi dicuntur stellae, propter fidem quam habent saltem informem, et misit eas, tractas et allectas, in terram, idest in amorem terrenorum, ut plus ea, quam caelestia diligant. Nota: quidam sunt, qui semper volunt trahi, et nunquam trahere, ut simplices faciunt, qui nunquam volunt alios regere suo sensu, sed semper volunt ab alio regi. Quidam volunt aliquando trahere et aliquando trahi, ut sapientes et boni magistri, qui aliquando regunt alios suo sensu, et aliquando nolunt regi ab alieno sensu, quia nolunt inniti semper suae prudentiae. Ecce, duae partes stellarum. Alii sunt qui semper volunt trahere et nunquam trahi: hi semper volunt alios regere et nunquam ab alio regi, ut sunt illi, qui semper praeponunt sensum suum omnibus aliis: hi sunt tertia pars, quam trahit cauda Diaboli in Infernum, una de Lucifero qui dixerat, ascendam in caelum et ero similis altissimo. Dictum est Isa. 14, verumtamen ad Infernum traheris, idest in profundum laci. Ad literam haec auctoritas inducitur frequenter a sanctis, ubi agunt de numero Angelorum qui cum Lucifero ceciderunt, quos vocant tertiam partem stellarum caeli. Sed quaeritur quomodo dicatur tertia pars cum tamen decima ceciderit? Item quaeritur, quare Lucifer cauda sua traxerit eos. Gregorius 2 Moralium: potest esse quod suggesserit ei, ut consentirent ei, quia omnes cum Lucifero peccaverunt et simul de caelo statim facto peccato ceciderunt. Solutio. Ad primum dicimus, quod duo sunt genera Angelorum: quidam ministrant, quidam assistunt. Unde Dan. 7, millia millium ministrabant ei et decies millies centena millia assistebant ei. Boni ministrantes dicuntur prima pars stellarum. Item boni assistentes dicuntur secunda pars. Alii autem qui nec assistere Deo voluerunt, nec ministrare bonis propter Deum, sed Lucifero consenserunt: Lucifer simul enim appetiit aequalitatem Dei et aliis Angelis revelavit voluntatem suam; ideo dicitur eos traxisse, et in terram misisse, idest in istum caliginosum aerem, in quo sunt usque ad diem judicii, ad nostram probationem. Item stellae caeli dicuntur omnes in Christo fideles, quasi in firmamento manentes, fide et vita lucentes; sed maxime clerici dicuntur stellae, quia vita et doctrina debent Ecclesiam illuminare. Sed causa Diaboli, idest suggestio in fine poenitentiam promittens, multos trahit in terram, idest in terrenam concupiscentiam. Promittit enim eis longam vitam et in fine poenitentias, et multi capiuntur et decipiuntur. Eccles. 29, repromissio nequissima multos perdidit diligentes et amovit eos, quasi fluctus maris. Sed quia terraemotus est violentus et cauda sonat in deceptionem, ex illorum conjunctione, nota quod Diabolus quosdam trahit violenter, quosdam fraudulenter: sunt et multi qui nullo istorum malorum trahuntur, sed ipsi secum trahunt peccata post se et ad se tentationes praeveniendo. De quibus dicit Isa. vae qui trahitis iniquitatem in funiculis iniquitatis. Et quare? Vinculum plaustri peccatum. Thren. 1, parvuli ejus ducti sunt in captivitatem ante faciem tribulantis. Merito utrisque subvenire debemus, immo tenemur quantum possumus, maxime praelati. Prov. 24, erue eos qui ducuntur ad mortem et eos qui trahuntur ad interitum liberare non cesses. Sequitur. Et draco stetit ante mulierem et cetera. Hic ostenditur pugna draconis contra mulierem. Et primo ostenditur pertinax malitia Diaboli, cum dicit, stetit. Secundo status mulieris, cum dicit, quae erat paritura: quod valde notabile est. Cum enim gravida est anima conceptione boni propositi, instante partu, maxime insurgit Diabolus, ut impediat partum. Tertio ostenditur intentio stantis draconis, cum dicit, ut cum peperisset: et postea ponitur partus mulieris, cum dicit, et peperit filium. Quarto ponitur conservatio partus, cum dicit, et raptus est filius. Tamdem ponit fugam mulieris in solitudinem a facie draconis, ubi servata est ab illo, cum dicit, et mulier fugit. Dicit ergo, et draco, idest Diabolus sic armatus, ut dictum est, scilicet potentia, astutia et malitia, quae est maligna Trinitas, stetit, non fessus, non fatigatus, sed semper vigilans et insidians bonis, ante mulierem, idest contra Ecclesiam quae erat paritura, sed nondum pepererat per effectum. Contra tale maxime nititur Diabolus impedire. Vellet enim Diabolus, quod semper essent praegnantes, et nunquam parturientes. Isa. 27, filii venerunt usque ad partum, et virtus non est pariendi. Luc. 21, vae praegnantibus et nutrientibus in illis diebus: erit enim pressura magna super terram. De diligentia et solicitudine Diaboli contra Ecclesiam dicitur Isa. vae. Ecce festinus veniet velociter; non est deficiens neque laborans in eo; non dormitabit, neque dormiet, neque solvetur cingulum renum ejus, neque rumpetur corrigia calceamenti ejus, quia ab omnibus his expeditus est. 1 Petr. 5, sobrii estote et vigilate, quia adversarius vester Diabolus tamquam leo rugiens. Ad quid autem stabat, ostendit. Ut cum peperisset filium ejus, ad peccatum traheretur: sed ubi non potest Diabolus impedire partum boni operis, postea nititur edere partum per vanam gloriam, quam frequenter in fine operis ostendit. Unde Genes. 3 dicitur mulieri. Ipse insidiabitur calcaneo tuo, et tu conteres caput suum. Zach. Satan autem stabat a dextris ejus, ut adversaretur ejus. Ideo dicitur Exod. 3, quod parentes Moysi videntes puerum elegantem, absconderunt eum tribus mensibus. Tres menses sunt tres defectus qui debent attendi in operibus nostris, ne inde inaniter gloriemur. Primus quia opera nostra non sunt pura. Isa. 44, universae justitiae nostrae quasi pannus menstruatae. Job 9, si lotus fuero quasi aquis nivis et fuerint velut mundissimae manus meae, tamen sordibus intinges me. Gregorius. Saepe sordet ante oculos judicis, quod fulget ante oculos facientis. Secundus est quia et si essent pura sine admixtione peccati, tamen non sunt plena. Supra 3, non invenio opera tua, plena coram Deo. Tertius est, quia etsi essent pura et plena, non sunt multa, sed pauca. Unde Psalm. paucitatem dierum meorum nuntia mihi, idest quam pauca merita habeam ostende mihi. Unde dicebat Job 9, verebar omnia opera mea, sciens, quod non parceres delinquenti. Et certe si haec tria concurrant in operibus nostris, scilicet quod essent pura et plena, et multa, tamen non debemus adhuc extolli, quia non sunt a nostra virtute, sed Dei operantis in nobis. Unde Isa. 26, omnia opera nostra operatus es nobis domine. Ideo dicit apostolus 1 Cor. 4, quid habes, quod non accepisti? Et nota quod dicitur, et cum peperisset filium ejus. De filio enim Ecclesiae maxime insidiatur Diabolus ad devorandum. De aliis enim non multam curam gerit, quia de facili habet illos. Job 40, absorbebit fluvium et non mirabitur; habet enim fiduciam, quod Jordanis influat in os ejus. Item non dicit: ut cum peperisset filiam ejus devoraret, sed filium. Quia quanto quis fortior et sanctior est, tanto invidia Diaboli major est; et quanto melius opus facit, tanto Diabolus magis eum extinguere nititur. Aut a principio intentionem pervertendo, aut in finem vanam suggerendo. Exod. 1, dixit Pharao obstetricibus Hebraeorum: quando tempus advenit pariendi, si masculus fuerit, interficite eum, feminas reservate. Et peperit mulier, idest Ecclesia, filium masculum, idest Christum nil femineum in se habentem, quod opponitur virtuti sed omnino virtuosum. 1 Corinth. 1, quod infirmum est Dei, fortius est omnibus hominibus. De hoc partu dicitur Isa. 7, ecce virgo concipiet et pariet filium. Mich. 5, dabit eos dominus usque ad tempus, in quo parturiens pariet, qui recturus erat omnes gentes in via justitiae. Unde Isa. 33, dominus judex noster, dominus legifer noster, dominus rex noster, ipse veniet, et salvabit, et faciet judicium et justitiam in terra. Unde et hic dicitur, in virga ferrea quasi in potentia, vel justitia inflexibilis Dei misericordiae unita. In virga enim signatur misericordia. Unde Psalm. visitabo in virga iniquitates eorum et in verberibus peccata eorum. Misericordiam autem meam non dispergam ab eo. In ferro autem notatur justitiae rigor; sed misericordia superexaltat judicium, ut dicitur Jacob. 1. Ideo virga ponitur substantive et ferrea adjective. Sed in futuro non reget dominus nisi forte virga aequitatis, sed confringet malos in virga ferrea. Quia et si puniendo condemnet irrevocabiliter, tamen puniet et misericorditer, quia non juxta condignum. Psalm. reges eos in virga ferrea, et tamquam vas figuli confringes eos. Et raptus est filius ejus ad Deum, idest ascendit in caelum captivam ducens captivitatem, et ad thronum ejus, idest ad aequalitatem patris, non per effectum novum, quia ab aeterno fuit coaequalis et coaeternus et consubstantialis patri; sed per manifestationem, sicut dicitur Rom. 1, praedestinatus est filius Dei. Philipp. 2, dabit illi nomen, quod est super omne nomen. Item raptus est filius ejus ad Deum, idest virtute divinitatis ascendit in caelum. Juxta illud Joan. 3, nemo ascendit in caelum, nisi qui descendit de caelo filius hominis qui est in caelis. Et ad thronum ejus, idest ad potestatem ejus, ut cum potestate regat et judicet omnia, sicut ab aeterno. Proverb. 8, quando appendebat fundamenta terrae, cum eo eram cuncta componens, et delectabar per singulos dies cum eo. Moraliter, per filium masculum significatur fides, vel opus bonum, quod mulier vel Ecclesia parit et generat, praedicando et bene vivendo, in cordibus auditorum. Jacob. 1, voluntarie genuit nos verbo veritatis. Hic filius regit gentes in virga ferrea, idest motus carnales et animales et affectus domat et ordinat rationabili disciplina. Haec est virga quam dominus dedit Moysi, Exod. 4, in qua fuerunt miracula in Aegypto. Quia qui in mundo disciplinatur, securus est, quod salvabitur. Hic filius debet rapi ad Deum, et ad thronum Dei, idest non homini credenti, sed operanti, debet attribui, quod credit, vel operatur: sed Deo auctori, qui operatur in nobis velle et perficere pro sua bona voluntate, Philipp. 2. Et est hic optimum documentum contra tentationem Diaboli, cum vult devorare opus bonum, scilicet referre ad Deum, et nil sibi attribuere. Et tunc non solum evadet filius, immo superabitur Diabolus. Unde Isa. 9, sceptrum exactoris ejus superasti. Et subdit quare: parvulus enim natus est nobis, et filius datus est nobis. Sequitur, et mulier, idest Ecclesia, fugit, per auxilium filii sui, in solitudinem, Glossa, in mentis secretum spreto mundi tumultu. Unde Psal. elongavi fugiens, et mansi in solitudine. Ubi habet locum paratum a Deo ad quiescendum, quia in mundo non est quies. Unde Job 39, dicit de viro sancto sub figura onagri: quis dimisit onagrum liberum, et vincula ejus dissolvit? Qui dedit in solitudine domum, et tabernaculum ejus in terra salsuginis, idest in carne, ubi multas sentit amaritudines. Et ideo libenter fugit in solitudine, idest ad mentis quietem. Vel, in solitudinem, idest in caelum per contemplationem, quae dicitur solitudo, sicut desertum, propter tumultus carentiam, et quia derelictum fuit a Lucifero et sociis ejus. Unde Luc. 15, quis ex vobis homo, qui habet centum oves, et si perdiderit unam ex illis, nonne dimittit nonagintanovem in deserto, et vadit ad illam quae perierat? Quasi dicat dominus: sic feci ego, idest in caelo, et dimisi novem ordines Angelorum, et veni in mundum quaerere hominem qui perierat, qui ovis centesima reputatur, quia de hominibus reparabitur ruina Angelorum, ut eorum numerus integer sit, ubi habet locum paratum a Deo, ut tamdem rapiatur ibi per apertam visionem. Joan. 14, vado vobis parare locum. Ut ibi pascat eam esca Angelorum. Sap. 16, Angelorum esca nutrivisti populum tuum, et paratum de caelo panem praestitisti illis, sine labore, omne delectamentum in se habentem. Vel, in solitudine, idest in religione, ubi mundo contempto, soli Deo et sibi vacant religiosi. De qua dicitur Isa. 51, consolabitur dominus Sion, et consolabitur ruinas ejus, et ponet desertum ejus quasi delicias, et solitudinem ejus quasi ortum domini. Ubi habet locum paratum a Deo ad comedendum, non cibum qui perit, sed cibum aeternum, et in aeternum, scilicet verbum Dei, et ipsum Deum. Uterque cibus comeditur in lectione, uterque in contemplatione: et hunc locum parat ipse dominus suis. Unde Psal. parasti in dulcedine tua pauperi Deus. Et hoc est quod sequitur. Ut ibi pascat eam pane doctrinae, pane Eucharistiae, et pane gloriae. De quibus dicitur Luc. 11, amice, commoda mihi tres panes. De hoc dicit Psal. dominus regit me, et nihil mihi deerit; in loco pascuae ibi me collocavit. Jerem. 34, congregabo oves meas de terris, et inducam eas in terram suam, et pascam eas in montibus Israel, idest in claustris, in rivis, et in cunctis et cetera. Multi non credunt quod tanta sint refectio animarum in claustro, quia non senserunt, et ideo non credunt. Unde dicitur in Psal. numquid poterit Deus parare mensam in deserto? Idest doctrinam in claustro. Hoc est nomen, idest res nominis, quod nemo scit nisi qui accipit, supra 2. Unde cum Andreas quaereret a domino. Rabbi, ubi habitas? Respondit dominus, veni, et vide: quasi dicat: non signo, sed experientia potest cognosci locus hujus habitationis. Habacuc 1, opus factum est in diebus nostris, quod nemo credet cum enarrabitur, supple nisi probaverint sensum. Eccles. 34, qui non est expertus, pauca recognoscet. Bernardus. Multi vident cruces nostras, qui non sentiunt nostras consolationes. Diebus mille ducentis sexaginta, idest toto tempore vitae praesentis; quia tantum durabit Ecclesia, idest Christi doctrina. Matth. 9, vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi. Per dies mille ducentos sexaginta, intelligitur omne tempus a praedicatione Christi usque ad finem mundi, quod tot diebus praedicavit Christus, et doctrina et veritas ejus praedicationis non variatur. Quamvis dies multo sunt plures, quam mille ducenti sexaginta, a praedicatione Christi usque ad finem mundi, tamen tot dicuntur esse quot sunt illi in quibus facta est praedicatio. Nullum enim alium cibum sumimus in Ecclesia vel in claustro, nisi quem in illis mille ducentis sexaginta diebus dominus noster Jesus Christus praeparavit. Tale est ergo ac si diceret: ut ibi pascat eam suavissimo ac dulcissimo cibo, quem Christus in illis mille ducentis sexaginta diebus, praeparavit. Haec refectio significata est Matth. 24, ubi turbam, quae secuta est eum, pavit quinque panibus et duobus piscibus, et postea alia vice septem panibus et pisciculis paucis. Sequitur. Et factum est et cetera. Diabolus insidiatur Ecclesiae, quod significavit cum dixit, draco stetit ante mulierem parituram, qui callidus et malitiosus et fortis est: ideo indiget Ecclesia adjutorio: propter quod ostendit hic Joannes duplex adjutorium, quod habet Ecclesia contra Diabolum. Unum a filio quem peperit, qui draconem expugnavit, et Ecclesiam liberavit, et de hoc adjutorio jam dictum est. Aliud adjutorium habet a ministris filii, idest Angelis bonis, qui contra malos Angelos pro Ecclesia pugnant. Vel praeliare dicuntur, quia conatibus malorum resistunt, et Ecclesiam monitionibus et inspirationibus bonis instruunt, quam mali destruere nituntur, et eam trahere ad peccatum. Unde et ipsi fide pugnare dicuntur: et de hoc adjutorio dicitur ibi, et dicit hic Glossa. Dicit ergo, quod factum est praelium in caelo, idest pro caelo, quod Daemones volunt auferre hominibus ex invidia, quia inde per superbiam ceciderunt. Similem expositionem habemus Ephes. 6, ubi dicitur: non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates etc. in caelestibus, idest pro caelestibus quae nobis auferre conantur mali Angeli; sed boni nos custodiunt, ideo pugnare invicem dicuntur. Unde sequitur. Michael, et Angeli ejus pugnaverunt cum dracone, idest cum Lucifero. Michael nominatur solus, quia est praepositus Ecclesiae. Unde ei praecipue incumbit custodia ejus. Alii Angeli, qui singuli singulis hominibus sunt deputati, sub illo sunt, sicut episcopi sub praepositis: et ideo dicuntur Angeli ejus, idest minores, qui sunt. Michael autem fuit praepositus synagogae. Unde Angelus domini dixit: nemo adjutor meus fuit in omnibus his, nisi Michael princeps noster, Dan. 10. Sed ex quo synagoga crucifixit Christum, translatus est Michael ad praeposituram et custodiam ejus, idest minores, qui sunt, idest custodes singulares. De quibus dicitur Hebr. 1, omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos, qui haereditatem capiunt salutis. Item Matth. 19, Angeli eorum in caelis semper vident faciem patris. Ibi dicit interlinearis: Angeli eorum deputati sunt eis ad custodiam. Item: magna dignitas animarum, ut unaquaeque habeat ab ortu nativitatis in custodiam sui, Angelum delegatum. Praeliabantur Ecclesiam sustentantes, pro ea orando, ei bona inspirando, malos refrenando, cum dracone, idest contra Luciferum principem Daemoniorum, et draco, idest Lucifer, pugnabat, et Angeli ejus, idest qui cum eo et propter eum ceciderunt, et ei obedierunt tamquam principi suo, supple, praeliabantur contra Michaelem et Angelos ejus, destruentes munitiones eorum, et contrarias suggerendo hominibus. Et non valuerunt removere auxilia bonorum Angelorum, neque locus eorum amplius inventus est in caelo, idest in Ecclesia. Quod ad bonos, dicit Glossa: et si aliunde Deo permittente peccent boni, non habent tamen Daemones locum in eis, quia eos non detinent quantum volunt, quia dominus cito liberat eos. Unde 2 Petr. novit Deus pios de tentatione eripere, iniquos vero in die judicii cruciandos servare. Vel in malis, qui sunt in Ecclesia, saltem non habet Diabolus locum, idest quietam mansionem, sicut habebat in Antichristi adventum, et adhuc in infidelibus, quia frequenter inquietatur a praedicatoribus, multo plus solito. Unde Job: maledicant ei, qui maledicunt diei, qui parati sunt suscitare Leviathan. Et hoc significavit dominus Matth. 8, ubi Daemones ejecit de duobus hominibus, et misit in porcos. Ibi dicit Glossa, nisi forte ad probandum. Unde sequitur. Et projectus est draco ille magnus et cetera. Potentia serpens astutia antiquus ex antiquo tempore nocens. Joan. 8, ille homicida fuit ab antiquo qui vocatur Diabolus, idest deorsum fluens de caelo ad terram: de bonis ad malos: vel de peccato in peccatum, quia continue peccat, et quanto plus peccat profundius fluit. Unde Psal. superbia eorum qui te oderunt ascendit semper, et Satanas, idest adversarius. 1 Petr. 1, adversarius vester Diabolus et cetera. Qui seducit, idest seorsum divertit a veritate ad falsitatem: a charitate ad cupiditatem ducit actu vel voluntate universum orbem. Et projectus est in terram, idest in corda terrenorum, et Angeli ejus, idest ministri illo auxilio filii et ministrorum ejus, in quo magis desaevivit, repulsi a sanctis. Ad literam hoc totum potest exponi de bello, quod fuit in caelo Empyreo, quando Lucifer et sui propter superbiam ceciderunt, et alii propter suam sapientiam et Dei gratiam remanserunt. Unde diversitas affectuum et effectuum potest dici eorum praelium. Lucifer et sui, superbiendo ceciderunt. Michael et sui humiliando se, steterunt. Unde dicit, et factum est praelium in caelo, id est diversitas voluntatum et consensuum. Ad literam, in caelo Empyreo, Michael, et Angeli ejus praeliabantur cum dracone. Deo adhaerentes, et Lucifero reprobantes, et draco pugnabat, et Angeli ejus, idest Lucifer et ejus complices superbiendo super omnem, divinitatem appetendo, et non valuerunt assequi quod optabant. Neque locus inventus est eorum amplius, in caelo Empyreo, et projectus est draco ille, ut Lucifer, qui draco dicitur, propter audaciam. Draco enim animal est sitibundum, magnus, propter superbiam, serpens, propter astutiam, antiquus, propter longam experientiam, qui vocatur Diabolus, propter ruinam, vel propter invidiam. Quia vult de homine duos bolos facere: idest unum de corpore, et alium de anima. Totum enim intendit perdere, propter invidiam. Et Satanas, propter iram, vel propter malitiam, qua omni bono adversatur, qui seducit universum orbem, per fallaciam, sicut Adam, quibus promisit immortalitatem, libertatem, scientiam. Nequaquam, inquit, moriemini, ecce primum. Eritis sicut dii, ecce secundum. Scientes bonum et malum, ecce tertium. Sed solum inde moriendi necessitate, servitute, ignorantia. De primo dicitur Rom. 5, genus, propter peccatum mortale est in moriendi necessitatem adductus. De secundo Joan. 8, qui facit peccatum, servus est peccati. De tertio, Eccles. 9, nescit homo finem suum et cetera. Et projectus est in terram, infimam, idest infima in Infernum. Ezech. 31, ecce ductus est cum lignis voluptatis ad terram ultimam, et in medio incircumcisorum dormiens cum eis, qui interfecti sunt gladio. Et Angeli ejus missi sunt cum eo, idest mittentur, quando dicetur, ite, maledicti, in ignem aeternum, qui praeparatus est Diabolo et Angelis ejus. Sequitur. Et audivi. Hic ostenditur quantum Angeli gratulentur de liberatione Ecclesiae, et Diaboli dejectione. In quo provocat nos Joannes ad gratulandum de bonis proximi. Nam si Angeli gaudent de bono hominis, multo fortius gaudere debent homines de bono hominum, qui sunt fratres. Propter hoc debet unusquisque laborare, ut vincat Diabolum cum sua victoria, ut sancti Angeli exultent. Unde dicit, et audivi vocem magnam, idest laetitiam magnam, in caelo, idest in Ecclesia, tam militanti quam triumphanti, dicentem, idest significantem. Nunc principe mortis devicto, facta est salus, idest remissio peccatorum in Baptismo, et virtus, idest pugnandi audacia Diaboli virtute deliberata, et regnum Dei nostri, regnum scilicet hujus mundi, in quo Diabolus dominari ut rex videbatur. Joan. 13, nunc princeps hujus mundi ejicietur foras, et potestas Christi ejus, supple, facta est, nunc, inquit, super genus humanum, quam prius habebat Diabolus. Deo permittente, et peccatis nostris exigentibus: sed domino veniente superatus est ab eo, et perdidit eum. Unde Luc. 11, cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt omnia quae possidet. Si autem fortior eo superveniens vicerit eum, universa arma ejus auferet, in quibus confidebat, et spolia distribuet et cetera. Quia projectus est, quasi: bene dico: facta est salus, et virtus, et regnum Dei nostri, qui regit eos de virtute in virtutem, et potestas Christi ejus, qua dominatur destructo dominio Diaboli, quia projectus, idest procul jactus, sine spe revertendi, accusator fratrum nostrorum. Dicunt Angeli, idest Diabolo, cujus officium est accusare fratres, idest per peccatum accusabiles reddere. Dicit Glossa, sed quaeritur quomodo Angeli dicant nos fratres, cum non sint per naturam? Vel per creationem, quia ab uno sumus nos et ipsi creati, vel quia ad eamdem haereditatem sumus nos et ipsi vocati. Sed iterum quaeritur quare dicit singulariter, accusator. Solutio: propter unitatem intentionis omnium Daemonum. Vel hoc refertur ad principem Daemonum, a quo mittuntur alii. Qui accusabat, idest accusabiles facere laborabat, illos, idest fratres, suggerendo eis materiam peccandi, ante conspectum Dei nostri, quem nil latet. Unde Hebr. 4, omnia nuda et aperta sunt oculis ejus, ad quem nobis sermo, die ac nocte, idest continue, vel per prospera, vel per adversa. Ipse enim cognoscit quos potest damnare per prospera, et quos per adversa, et secundum hoc tentat eos. Et credo, quod plures damnentur per prospera, quam per adversa. Unde Psal. cadent a latere tuo mille, idest in adversitate, et decem millia a dextris tuis, idest in prosperitate, et ipsi, scilicet fratres auxilio Angelorum fulti, vicerunt eum, suggestionem ejus non recipiendo. Semper enim vincuntur, quando suggestio eorum non recipitur: quod satis facile videtur. Unde illud: debilis est hostis, qui non potest vincere, nisi volentem. Sed ne crederet quis quod virtute vicisset: ideo sequitur, propter sanguinem agni, idest propter fidem et imitationem passionis Christi. 1 Joan. 5, haec est victoria quae vincit mundum, fides nostra. Hebr. 11, sancti per fidem vicerunt regna. Hoc significatum fuit Exod. 12, ubi dicitur quod tantum illis non nocuit exterminator, qui postes domus, et superliminare, sanguine tinxerunt. Duo sunt postes anima et corpus. Superliminare domus est ratio sive intellectus. In corde est sanguis agni per affectum compassionis. In corpore per affectum imitationis. In ratione per fidei illuminationem. De hoc dicitur Cant. 8, pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum. Et propter verbum testimonii sui, idest propter praedicationem qua testificati sunt nativitatem, passionem, resurrectionem et ascensionem ejus et cetera. Unde Act. 4, virtute magna reddebant apostoli testimonium resurrectionis domini nostri Jesu Christi, et non dilexerunt animas suas usque ad mortem, exclusive, idest non dilexerunt vitam suam temporalem, ut animae eorum morerentur. Sicut Paulus dicit Act. 5, non facio animam meam pretiosiorem quam me, dummodo consummem cursum meum. De his dicitur Judith 5, qui sponte obtulistis ex Israel animas vestras ad periculum, benedicite domino. Propterea hic invitant se mutuo Angeli et sancti ad gaudendum super Diaboli dejectionem et liberationem hominis. Unde dicunt, propterea. Quia Diabolus est dejectus et homo liberatus, laetamini caeli, idest vos majores Angeli, et qui habitatis in eis, idest vos minores. Et dicuntur minores in majoribus habitare, quia ab illis recipiunt illuminationem, ut dicit Dionysius. Vel caeli dicuntur Angeli, et qui habitant in eis dicuntur sancti alii qui auxilio aliorum sunt salvati; et ideo dicuntur habitare in eis, cum eis et pro eo. Vel caeli dicuntur praelati, quorum vita caelestis est, juxta illud Philip. conversatio nostra in caelis est: et qui habitant in eis dicuntur boni subditi, qui quasi in castro habitant in praelatorum subsidio. Et omnes hi invitantur ad gaudium propter Diaboli dejectionem et Ecclesiae exaltationem. Vae habitatoribus terrae. Supra actum est de pugna draconis cum Michaele in caelo. Hic agit de pugna ejusdem in terra. Priori enim pugna impugnatur Ecclesia. Vel prior pugna est occulta, secunda manifesta. Vel prior pugna fuit contra perfectos; et ideo dicitur fuisse in caelo. Secunda contra imperfectos; et ideo dicitur fuisse in terra. Vel prior fuit per occultam fraudem, secunda erit per apertam tribulationem. Volens ergo Joannes significare nobis finalis persecutionis magnitudinem, dicit, vae, maxime tribulationis, vel aeternae damnationis, terrae et mari, idest omni peccatori. Per terram significatur avaritia, per mare superbia. De utrisque legitur quod est caput omnium malorum. De avaritia dicitur 1 Timoth. 6, radix omnium malorum cupiditas. De superbia dicitur Eccles. 10, initium omnis peccati superbia. Et ideo recte per terram et mare significantur omnes peccatores, quibus imminet gravis tribulatio et aeterna damnatio. Vel per terram possunt significari mali Christiani, propter amorem terrenorum avidi. Per mare significantur infideles, propter errorum amaritudinem. Vel per terram, quae stabilis est, significantur illi, qui sunt stabiles in uno peccato; per mare, quod instabile est significantur illi, qui de uno peccato in aliud fluunt. Unde Isa. 60, impii quasi mare fervens, quod quiescere non potest. Et omnibus illis, vae. Quare autem dicitur, vae terrae et mari, determinat dicens, descendit, idest de caelo dejectus est, vel de sanctis expulsus et confusus Diabolus, non jam inveniens locum in sanctis ad eos decipiendos et possidendos, habens iram magnam de sua dejectione et sanctorum salvatione, quos non patitur amplius impugnando vexare sciens quod modicum tempus habet ad impugnandum sanctos; et ideo ferventius in eos qui recte volunt vivere et ardentius eos impugnare conatur. Et notantur hic duo modi impugnationis, qui erunt tempore Antichristi. Unus est per simulatam habitudinem; et ideo ad hoc dicitur, descendit. Alius erit per apertam persecutionem: et quo ad hoc dicitur, habens iram. Sequitur, et postquam. Hic ostenditur conatus Diaboli aperte Ecclesiam persequentis. Postquam enim vidit Diabolus se per occultam fraudem non posse perficere, aperta tribulatione aggreditur expugnare. Unde dicit, et postquam vidit draco, idest Diabolus, qui habet acumen visus per subtilem astutiam, et magnitudinem corporis per potentiae violentiam. Ad literam draco habet subtilem visum et corpus magnum; et significatur Diabolus, qui est subtilis per astutiam et magnus per potentiam, qui projectus est de caelo in terram, idest in Infernum. Vel in terram, idest inter reprobos expulsus a sanctis, persecutus est mulierem, idest Ecclesiam. Quae peperit masculum, idest dominum nostrum Jesum Christum qui ei praestabat auxilium contra apertam tribulationem Diaboli. Sic contra occultam tribulationem vel impugnationem. Ecce postquam sancta Ecclesia vel sancta quaelibet anima facit aliquod magnum, statim insurgit tribulatio et persecutio iniquorum. Et datae sunt mulieri, idest Ecclesiae. Duae alae aquilae magnae, idest duae vitae. Activa scilicet et contemplativa. Vel duo testamenta. Vel contemptus mundi et desiderium caelestis regni: quae dicuntur alae aquilae, quia in caelum faciunt volare; et ideo fixum habent intuitum. Unde Isa. 40, qui sperant in domino habebunt fortitudinem, assument pennas sicut aquilae. Item duae alae possunt dici patientia et sapientia, quae datae sunt Ecclesiae contra duplicem impugnationem qua impugnatur ab adversariis. Una est per verba: contra hanc datur sapientia. Alia est per verbera: contra hanc datur patientia. Aquila magna, cujus sunt hae alae, proprie Christus est. Unde Deuteronom. 13, sicut aquila provocans ad volandum pullos suos, et super eos volitans, atque portat in humeris suis. Vel duae alae aquilae magnae, possunt dici humilitas et virginitas beatissimae Mariae, quibus mulier, idest Ecclesia, fuit a Diabolo liberata. Et bene per aquilam significatur Maria: quia sicut aquila excedit alias aves, ita virgo Maria alias mulieres, quasi regina et domina mulierum. Prov. ult. multae filiae congregaverunt divitias, tu supergressa es universas. Cant. 2, sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias. Job 39 dicitur de hac aquila: numquid ad praeceptum tuum elevabitur aquila et in arduis ponit nidum suum? Vel duae alae aliquae magnae, sunt duo praecepta charitatis: quae recte dicuntur alae aquilae, quia sicut aquila alias volatu superat aves, ita charitas alias virtutes. 1 Corinth. 13, manent autem tria haec fides, spes, charitas; major autem horum est charitas. Ezech. 1, aquila desuper ipsorum quatuor. Vel duae alae aquilae magnae, sunt duae partes justitiae, scilicet declinare a malo et facere bonum, quibus volatur in caelum. Unde Psalm. quis est homo qui vult vitam et cupiet dies videre bonos? Declina a malo et fac bonum et cetera. Et recte dicitur justitia aquila magna; quia sicut aquila habet acumen visus, sic justitia acuit intellectum. Unde Psalm. lux orta est justo. Item Psalm. a mandatis tuis intellexi, idest in observantia mandatorum tuorum. Eccles. 2. Fili concupiscens sapientiam serva justitiam. Vel duae alae aquilae, sunt timor et amor Ecclesiae, quae sursum et non deorsum volat. Cant. 4, vadam ad montem myrrhae, idest ad tumulum immobilem tormentorum Inferni, et ad collem thuris, idest ad culmen immobile gaudiorum Paradisi. Et licet majora sint gaudia caeli quam tormenta Inferni: tamen quia minus cognoscuntur et sentiuntur gaudia caeli; ideo per collem thuris designantur, et tormenta Inferni per montem myrrhae. Vel per montem myrrhae intelligitur multitudo peccatorum, per collem thuris paucitas meritorum quae uterque alternis vicibus sunt consideranda. Vel duae alae, sunt intellectus et affectus, quibus volat Ecclesia cogitando et desiderando. Quae datae sunt Ecclesiae, ut cum illis a facie draconis volando fugiat. Vel duae alae aquilae magnae, sunt justitia et misericordia. Quae datae sunt Ecclesiae, ut de se justitiam faciens et aliis misericordiam impendens, cum Deo ambulet fugiens draconem. Mich. 6, indicabo tibi homo quid sit bonum, et quid dominus requirit a te: utique facere judicium et justitiam, et diligere misericordiam et sollicitum ambulare cum Deo tuo. Vel duae alae aquilae, magnae, sunt duae partes sapientiae; scilicet cognitio Dei et cognitio sui. De quibus Augustinus in libro de confessione: domine noverim me, noverim te: bona et brevis est oratio, nam cognitio Dei vitat desperationem, cognitio sui praesumptionem. Sapientia vero dicitur aquila propter acumen visionis. Magna propter dignitatem, quia primum locum obtinet inter dona. De qua dicitur sapientiae 7, dilexi sapientiam et proposui pro luce habere illam, quoniam inextinguibile est lumen illius. Et de his aliis dicitur 1 Reg. 7, quinque cubitorum ala Cherub una, et quinque cubitorum ala Cherub altera, idest decem cubitos habentes a summitate alae usque ad alterius summitatem et cetera. Quid sunt quinque cubiti primae alae nisi quinque quae debet homo cognoscere? Primum est nascendi vilitas. Secundum vivendi brevitas. Tertium moriendi necessitas. Unde quidam dixit, vae mihi nascenti, vae morienti, vae vivo. Quartum est vivendi calamitas. Quintum est mortis incertitudo. De quatuor primis dicit Job 13, homo natus de muliere, brevi vivens tempore, repletur multis miseriis: qui quasi flos egreditur et conteritur et fugit velut umbra. De quinto dicitur Eccles. 9, nescit homo suum finem et cetera. Item quinque cubiti alterius alae sunt quinque, quae debet homo cognoscere de Deo et in Deo. Primum, quod est largissimus donator. Jacob. 1, dat omnibus affluenter et non improperat. Secundum, quod est patientissimus redditor. Eccles. 5, ne dixeris, peccavi et quid mihi accidit triste? Altissimus enim est patiens redditor. Tertium est, quod est sapientissimus investigator, cui nihil potest abscondi. Hebr. 4, omnia nuda et aperta sunt oculis ejus, ad quem nobis sermo. Magnae probitatis necessitas indicta est nobis, nisi dissimulare velimus, cum cuncta agamus ante oculos judicis cuncta tenentis. Quartum est quod est justissimus judex, quia nulla causa potest flecti. Psalm. Deus judex, justus, fortis. Prov. 6, zelus et furor viri, non parcet in die vindictae et cetera. Quintum est quod est potentissimus executor. Exod. 15, dominus, omnipotens nomen ejus. Sap. 13, misereris omnium, quia omnia potes. Ad quod autem datae sunt istae alae mulieri, dicit Joan. consequenter, ut volaret, adjutorio illarum, in desertum, sanctae conscientiae. Vel in locum poenitentiae. Vide quantum proficiat Ecclesia in tribulatione. Supra dictum est quod mulier fugit in solitudinem, pedibus utens quasi adhuc terrena inhians ordinate: nunc dicitur quod volat, quia non jam pedibus tangit terram. Item prius fugit in solitudinem, quia excludit tumultum hominum, sed non copiam rerum. Nunc dicitur volare in desertum, quia excludit tumultum et copiam rerum in locum suum proprium. Unde patet quod proprius locus Ecclesiae et filiorum ejus, est desertum: ubi, nec tumultus causarum, nec frequentia hominum, nec copia rerum invenitur. Job 3, requiescere cum regibus et consulibus terrae qui aedificant sibi solitudines. Et infra ibi: cessaverunt a tumultu, requieverunt fessi robore; et quondam victi pariter sine molestia, non exaudierunt vocem exactoris, idest ventris. Ubi alitur per tempus, et tempora et dimidium temporis: idest doctrina praedicationis Christi, si hoc referatur ad statum Ecclesiae tempore Antichristi, quae fit per tempus, et tempora, et dimidium temporis, idest tribus annis et dimidium. Est enim mos Hebraeorum per tempus significare annum unum, per dimidium temporis dimidium. Si autem hoc referatur ad generalem statum Ecclesiae, tunc est sensus, ubi alitur per tempus, et tempora, et dimidium temporis, tanto tempore factae. Christus enim tribus annis et dimidium praedicavit: cujus praedicatione pascitur Ecclesia quotidie ab initio praedicationis ipsius usque ad finem. A facie serpentis, idest contra serpentem et praesentem impugnationem Diaboli. Unde Psalm. parasti in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant me. Modum impugnationis Diaboli ostendit Joannes consequenter dicens: et misit serpens, idest callidus Diabolus, post mulierem, idest post Ecclesiam, quia ad eam attingere non potuit, quia non habebat alas sicut ipsa, ex ore suo, idest inspiratione per suos satellites, aquam tamquam flumen, idest tribulationem inundantem. Licet enim Diabolus non ad emendationem, sed ad suffocationem mittat tribulationem, tamen Deus sua dispositione facit, ut tribulatio missa mundet justos. Isa. 4, si abluerit dominus sordes filiarum Sion et in spiritu judicii: et cum David dicebat, amplius lava me ab injustitia et cetera. De his aquis tribulationum dicitur Cant. 8, aquae multae non possunt extinguere charitatem. Psalm. salvum me fac domine, quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam. Vel misit serpens, idest Diabolus tortuosus, ex ore suo, id est suggestione sua venenosa, post mulierem, fugientem in desertum, aquam tamquam flumen, idest jucunditatem et abundantem tribulationem, per principes mundi quibus Diabolus tota die suggerit, ut Ecclesiam persequantur, ut eam faciat trahi in peccatum, de peccato in Infernum, a flumine, idest ab impetuosa et abundanti tribulatione. Isa. 8, adducet dominus super eos aquas fluminis fortes et multas, regem Assyriorum et omnem gloriam ejus, et ascendet super omnes rivos ejus et fluet super universas ripas ejus, et ibit per Judam inundans et transiens, usque ad collum veniet, et erit extensio alarum ejus implens latitudinem terrae Emmanuel. Usque ad collum dicit, non usque ad os vel oculos: quia et si opprimatur Ecclesia multitudine et magnitudine tribulationis, tamen non suffocabitur, sed a Christo misericorditer liberabitur. Et signanter ostenditur Matth. 14, ubi dicitur, vespere autem facto solus autem Jesus erat in monte. Navicula autem in medio maris jactabatur fluctibus, et erat ventus contrarius ei: quarta autem vigilia noctis venit ad eos super mare. Quatuor vigiliae noctis sunt quatuor partes persecutionis Ecclesiae. Prima fuit tyrannorum contra martyres. Secunda haereticorum contra confessores. Tertia falsorum Christianorum contra praedicatores. Quarta erit tempore Antichristi, quae gravior omnibus erit de qua hic mentio fit. Et tamen tunc liberabitur Ecclesia, quia dominus veniet et interficiet eum spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui, ut dicitur 2 Thess. 2. Unde Psalm. multae tribulationes justorum et cetera. Unde hic sequitur, et adjuvit terra, idest caelestis Ecclesia, quae est viventium, et aperuit terra, idest caelestis Ecclesia, os suum, in orbem ad praedicandum Deum pro muliere, et absorbuit flumen, idest consumpsit et annihilavit illam magnam tribulationem. Vel terra, idest Christus in carne assumpta. De qua dicit Job, terra data est in manu impii. Et adjuvit mulierem, idest Ecclesiam militantem, quotidie filios suos parientem viro suo Christo. Et quomodo adjuvit? Quia tribulationes ipsius primo portavit et exemplum et virtutem sustinendi donavit. Unde Isa. 53. Vere languores nostros ipse portavit et cetera. Adjuvit, et orando pro Ecclesia, ut non deficiat in tribulationibus. Unde Luc. 22, Simon, ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum; ego autem rogavi pro te ut non deficiat fides tua. Unde juvit eam tempore tribulationis eam breviando. Unde Matth. 24, erit tunc tribulatio magna quae non fuit ab initio mundi usque modo neque erit. Et nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro; sed propter electos breviabuntur dies illi. Vel adjuvit eam, non permittendo augeri tribulationes, quantum vellet tentator supra vires justorum. Unde 1 Corinth. 10, fidelis Deus qui non patietur vos tentari supra id quod potestis, sed faciet cum tentatione etiam proventum, ut possitis sustinere. Vel adjuvit eam, Angelos suos ad custodiam deputando. Unde Psalm. Angelis suis mandavit Deus de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis. Et Isa. 63, super muros tuos Jerusalem constitui custodes, scilicet Angelos, ut dicit Glossa. Item adjuvit eam, idest adjuvat quotidie et adjuvat usque in finem faciendo praedicari Evangelium, ubi sua passio recitatur. Cujus victoria absorbet in electis magnitudinem tribulationis, ut non sentiatur, vel ut non timeatur. Quia, ut dicit beatus Bernardus, devotus miles sua non reputat cum benignitas ducis vulnera intuetur. Propter quod dicitur Hebr. 12, curramus ad propositum nobis certamen, aspicientes in auctorem fidei et consummatorem Jesum, qui proposito sibi gaudio etc. usque ad sanguinem restitistis. 1 Petr. 4, Christo sibi in carne passo, et vos eadem cogitatione armamini. Sicut fecit Moyses. De quo dicit apostolus Hebr. 11, fide Moyses grandis factus negavit se esse filium Pharaonis, magis eligens affligi cum populo Dei, quam et cetera. Et hoc est, quod sequitur, aperuit terra os suum, idest Christus praedicatores Evangelii sui. De quo ore dicit Jerem. 15, si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris. Psalm. os meum aperui et attraxi spiritum. Et absorbuit flumen, idest destruxit tribulationem. Matth. 10, noli timere eos qui occidunt corpus. Luc. 12. Nolite timere pusillus grex. Et non solum absorbuit flumen aperiendo os ad praedicandum, immo ad bibendum in cruce nimium myrrhatum calicem passionis potum nostrae salutis. Psalm. de torrente in via bibet. Matth. 21, potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum? Beatus Bernardus. Super omnia reddit te amabilem, mi bone Jesu, calix quem bibisti, opus redemptionis nostrae. Hoc enim omnino amorem meum vendicat totum sibi. Neque solum aperuit os suum ad sorbendum flumen nostrae tribulationis; immo etiam latus, et manus, et pedes, et quasi totum corpus suum aperuit: verum postea pluvia inundans tota recipitur, et quasi absorbetur. Psal. absorpti sunt juncti petrae judices eorum, idest apostoli. Et comparat Christo, quia eorum passio et tribulatio respectu passionis Christi tota absorpta est. Ideo dicit Isa. 3, ingredere in petram, et abscondere in fossam humo. Vel adjuvit mulierem, idest auxilium in pugna ostendit, et post pugnam, adjuvit adjutorium promittendo. Genes. 15, noli timere, Abraham: ego protector tuus sum, et merces tua magna nimis, post pugnam. Vel terra, idest beata Maria. De qua Psalm. terram autem dedit filiis hominum, scilicet adjuvat mulierem, idest Ecclesiam, pro ipsa orando, exemplum patientiae conferendo, filium Dei adjutorem fortissimum pariendo. De quo Psalm. unde Eccle. 23, in Ecclesiis altissimi aperuit os suum, idest Ecclesiae. Et absorbuit flumen, idest sua prece Ecclesiae tribulationem mitigavit. Vel per aquam fluminis significatur abundantia terrenorum, quae fluunt continue sicut aqua. Unde Psalm. divitiae si affluant, nolite cor apponere. Et de hac aqua fluminis dicitur Jerem. 2, et nunc quid tibi vis in via Aegypti, ut bibas aquam turbidam? Et quid tibi cum via Assyriorum, ut bibas aquam fluminis? Significat abundantiam quam misit draco domino permittente in Ecclesiam Dei, quando a Constantino datum est ei imperium Occidentalis Ecclesiae. Et signanter dicit, quod draco sive serpens ex ore suo misit aquam post mulierem. Quia ex ore serpentis non exit nisi sibilus et venenum. Et ista temporalia non sunt nisi sibilus unus quia cito transeunt, et plena sunt novitatis et litis, et quae venenosa sunt, quia libenter occidit. Unde tunc audita fuit vox Angelorum in aere dicentium, hodie infusum est venenum in Ecclesia Dei, sicut legitur in apocryphis Sylvestri; et quia jam appropinquat venenum ad cor Ecclesiae: in Psalm. salvum me fac domine, quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam. Et de consueta bonitate, nunc primo incipit adjuvare Ecclesiam suam. Misit mundo adjutorem, idest terram, quae absorbere vult totum flumen; idest principem terrenorum, qui vult auferre ab Ecclesia omnia temporalia. Et licet intentio ejus non sit eadem cum domino, qui propter bonum Ecclesiae suae misit illum. Sic Nabuchodonosor dicitur, quod dominus misit eum in vindictam et ad correctionem. Ipse autem ivit ad occidendum totum, et diripiendum bona eorum. Dominus misit eum ex misericordia, et ipse ivit ex superbia et avaritia. Unde Isa. 10, vae Assur virga furoris mei; et baculus ipse est, in manu ejus indignatio mea. Ad gentem fallacem mittam eum, et contra populum furoris mei mandabo illi, ut auferat spolia, et diripiat praedam, et ponat illum in conculcationem, quasi lutum platearum. Ipse autem non sic arbitratur, et cor ejus non ita aestimabit, sed ad conterendum erit cor ejus, et ad interemptionem gentium non paucarum. Dicet enim. Numquid non principes mei simul reges sunt? Multa ergo, quae ibi dicuntur, et modo. Dicit ergo, et misit serpens, idest Diabolus, ex ore suo, venenato, idest suggestione sua, post mulierem, idest Ecclesiam, aquam tamquam flumen, idest a fluxu temporalium, quae superfluunt deorsum. Et bene dicit, trahit. Tractus enim motus est violentus. Nam contra naturam est, quod Ecclesia deorsum feratur, quae facta est ut feratur sursum. Et ideo motus sursum est ei naturalis, deorsum est ei violentus. Et ideo dicit Salomon, Prov. 24. Erue eos, qui trahuntur ad mortem, et qui trahuntur ad interitum liberare non cesses. Et adjuvit terra, idest principes terreni desiderium suum. Et absorbuit flumen, idest opulentiam temporalium. Et misit draco de ore suo aquam, idest abundantiam temporalem procreavit, quam procuravit Ecclesiae dari. Non quod Constantinus hoc fecerit ex diabolica suggestione; sed credo, quod magis fecit, hoc ex instinctu spiritu sancti. Sed quia Diabolus procuravit, et procurat quotidie, quod Ecclesia cor apponat in istis temporalibus, et sic minus possit intendere spiritualibus; ideo dixi, quia Diabolus procuravit dari Ecclesiae abundantiam temporalem. Et tamen Diabolus modo procurat ut terra absorbeat flumen; hoc facit in adjutorium mulieris. Sed nescius juvat eam, quia sic paupertate recuperata liberius vacabit saluti animarum. Nam cum esset in divitiis suis, non poterat vacare orationi, nec lectioni, et meditationi. Unde Psalm. in diluvio aquarum multarum ad eum non approximabunt. Sed siccato diluvio melius faciet officium suum. Sed modo nimia ira caecatus, non advertit. Unde sequitur. Et iratus est draco in mulierem, id est contra Ecclesiam, videns, quod non potest eam trahere post se, et quod habet auxilium, unde ipse putavit inferre nocumentum: et sic non desinit Ecclesiam Diabolus impugnare semper, quaerens novos modos et novas artes impugnandi eam. Unde sequitur. Et abiit, ab illo modo a quo non potuit nocere Ecclesiae, facere praelium cum reliquis, de servis ejus, qui custodiunt mandata ejus mente et opere, et habent testimonium Jesu active et passive, idest qui testimonium perhibent Jesu, et dominus Jesus eis. Matth. 10, qui me confessus fuerit coram hominibus, confitebor et ego eum coram patre meo, et Angelis ejus. Item qui habent testimonium Jesu in charitate, quo signantur filii Dei. Joan. 1, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus. De hoc testimonio dicit Psalm. testimonium domini fidele, sapientiam praestans parvulis. Reliquos autem de semine Christi vocat ideo omnes minores sanctos, qui habent fidem, et fidei confessionem, quos pugnare aggreditur. Unde dixit dominus serpenti de muliere, per quam significatur Ecclesia: ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo ejus, idest minoribus, qui erunt in fine. Psal. insidiatur ut rapiat pauperem, idest illum, qui parum habet virtutis. Sed neque omnes minores potest vincere, sed tantum instabiles et incompactos et aridos, sub se tenens eos, et insidiatur homini. Unde Psalm. sedet in insidiis cum divitibus in occultis, ut interficiat innocentem. Et ideo sequitur et stetit super arenam maris. Job: vocat umbra calamum, et loca humentia. Per umbram proprie significantur hypocritae, qui habent sanctitatis figuram sed non veritatem: per calamum, qui intus est vacuus et extra nitidus, de facili movetur a quolibet vento, signantur nobiles, et instabiles: per loca humentia voluptuosi, qui malis moribus et humoribus abundant.


Caput 13

[89029] Hugo de Sancto Charo (?), Super Apocalypsim, cap. 13 Et vidi de mari bestiam et cetera. Descripta est pugna in partu mulieris, et draconis in praecedenti capitulo; hic describitur pugna familiae draconis. Describitur autem acies draconis sub duplici specie monstruosa duarum bestiarum; unius ascendentis de mari, et alterius ascendentis de terra. Et videtur prima bestia conflagari ex malitia laicorum, et superbia saecularium principum: et ideo dicitur, ascendentem, de mari, quia significat elationem superbiae. Unde Psalm. mirabiles elationes maris. Et Isa. 57, impii, idest superbi, quasi mare fluctuans quod quiescere non potest. Secunda bestia constat ex malitia clericorum, et cupiditate praelatorum. Unde de terra per quam significatur avaritia, dicitur ascendere. Et huic expositioni concordat Glossa quae dicit primam bestiam constare ex principibus Antichristi, per quos violenter opprimet Ecclesiam. Secunda ex apostolis, seu ex praedicatoribus ejusdem, per quos fraudulenter impugnabit Ecclesiam. Ex his patet, quod hoc capitulum duas habet partes. In prima ponitur descriptio primae bestiae, ibi, et vidi de mari. In secunda ponitur descriptio secundae bestiae, ibi, et vidi aliam bestiam. Circa descriptionem prioris bestiae, hoc modo procedit Joannes: primo ponit ejus proprietatem, secundum quod dividitur ab aliis bestiis, cum dicit ipsam ascendere de mari, et habere capita septem et cornua decem: ponit triplicem convenientiam: in pelle cum pardo, in pedibus cum urso, in ore cum leone. In pelle pardi, varietas hypocritarum, in exteriori conversatione: in pedibus ursi, diversitas voluptatum, in interiori affectione: in ore leonis foetor detractionis, in superba locutione. Vel forte similitudo refertur ad pseudo claustrales. Assimilatio ursi ad pseudo saeculares. Assimilatio leonis ad pseudo principes, seu praelatos. Ad claustrales enim pertinet pellis, idest ostensio sanctae conversationis exterius. Ad saeculares suppositio pedum. Ad praelatos doctrina ejus. Quia igitur in doctrina familia draconis: primo ponitur et ostenditur ejus crudelitas per hoc, quod notatur bestia, quia totum vastabit. Deinde ostenditur ejus nativitas sive genus, cum dicitur, ascendentem de mari, idest de Judaeis: quia et si primo fuerunt terra fertilis exculta per legem et prophetas, cum propter peccatum, maxime crucifigendo Christum, facti sunt sicut mare, et instabiles et amari. Juxta illud threnorum 1: peccatum peccavit Jerusalem: propterea instabilis facta est. Hoc est, quod dixit dominus ad Cain, Genes. 4: vagus et profugus erit super terram. Quia scilicet occidit Abel fratrem suum. Hoc satis bene competenter figuratum fuit, Gen. 13, ubi dicitur quod Pentapolis erat sicut Paradisus Dei, sed postea propter peccatum suum facta est abominabilis, et mare mortuum appellatum. Sic Judaicus populus primo fuit populus peculiaris Dei et quasi Pentapolis, propterea habuit Pentateucum. Sed post peccatum, factus est abominabilis, instabilis et foetidus, sicut mare mortuum. Dicitur etiam ascendere de mari, quia per Antichristum magna tribulatio nascetur, qui erit de tribu illa Dan, quae fuit vilissima inter tribus Israel. Unde Gen. 49, fiat Dan coluber in via, cerastes in semita et cetera. Bene etiam dicitur ascendere, quia de vili genere venit ad magnam potentiam, et ideo ad magnam crudelitatem inardescet; quia quando aliquis vilis sublimatur, crudelior omnibus est. Et in alia Scriptura: rusticus si exaltatus fuerit, in audaciam crescit. Unde versus: asperius nihil est humili cum surgit in altum. Per hoc etiam quod dicitur ascendere de mari, non cito casurus. Et de instabili et fluxibili fundamento veniet, et ideo non potest super hoc aedificium, hoc modo diu stare. Unde et in fine praecedentis capituli dicitur stare super arenam maris. De quo dicitur Matth. 6: omnis qui audit verba mea, et non facit, similis est viro stulto, qui aedificat domum suam super arenam et cetera. Sed licet per bestiam possit accipi et intelligi congrue et vere Antichristus, ut dictum est, congruentius intelligitur per bestiam istam tota collectio malorum, idest integer Antichristus. Dicit ergo, et vidi, idest spiritualiter intellexi, bestiam, idest malorum multitudinem bestialem. De mari, idest de amara suggestione Diaboli. Vel de infidelitate cordis Christi. Ascendentem. De vitio in vitium. Vel per principes malos contra Ecclesiam, se extollentes. Habentem capita septem, idest universos principes, qui regunt et defendunt bestiam, idest infidelium multitudinem contra Ecclesiam bestialiter insurgentem. De quibus capitibus dicitur Amos 6, vae qui opulenti estis in Sion, et confiditis in montes Samariae optimates capita populorum et cetera. Item septem capita, bestiae sunt principes totius iniquitatis, in septem aetatibus mundi. Quorum primum est Cain in prima aetate, in quo incoepit Ecclesia malignantium, sicut Ecclesia Catholica ab Abel. Et recte a Cain incepit Ecclesia malorum, et Ecclesia bonorum ab Abel. Cain interpretatur possessio. Abel interpretatur nihil hoc. Quia malorum Ecclesia surgit, et fundatur super divitias. Bonorum vero ex paupertate surgit et super paupertatem fundatur. Ecclesia malignantium terminatur in Antichristum, in secunda aetate, qui est ultimum caput. Et Ecclesia bonorum terminatur in Christum pauperem, qui est ultimum caput Ecclesiae bonorum. Secundum caput fuit Nembroth, qui coepit primo dominari in orbem terrarum. Unde de ipso dicitur Gen. 10, porro Chus genuit Nembroth. Ipse coepit esse potens in terra, et erat robustissimus venator coram domino: fuit autem principium regni ejus Babylon. Caput fuit Ismael, a quo fuerunt Ismaelitae, idest Saraceni, cujus manus contra omnes, et omnes contra ipsum, ut dicitur Gen. 16. Et haec fuit tertia aetate. Quartum cap. in quarta aetate Pharao in terra Aegypti rex qui populum Israel multipliciter in Aegypto afflixit, ut legitur Exod. 2 et 3. In quinta aetate fuit quintum caput Nabuchodonosor, qui populum Israel captum duxit in Babylonem, ut legitur 4 Reg. 25. In sexta aetate fuit sextum caput Herodes qui dominum quaerens pueros occidit, ut legitur Matth. 2. In fine sextae aetatis, quae similis erit cum septima, quasi in septima aetate erit septimum caput, scilicet Antichristus, sub quo erit maxima persecutio et afflictio Ecclesiae Dei. Sed quoniam haec bestia quam vidit Joannes tantum contra Ecclesiam Christi pugnaturam ostendit, videtur, quod aliter sint assignanda septem capita, per quae Ecclesia Christi a principio Christi usque in finem legitur esse oppressa et afflicta. Primum ergo caput bestiae, per quod bestia venenum suum effundit in Ecclesia, et eam inquantum potuit laniavit, fuit Herodes. Per ipsum enim voluit natum Christum devorare, et quaesivit; et quia ipsum occidere non potuit, innocentes occidit. Matth. 2, cum ipso autem accipiendi sunt omnes reges regionis Judaeorum, quos in persecutione Christi tam regni quam sceleris habuit successores. Secundum caput fuit Nero interfector principum apostolorum Petri et Pauli, cum quo accipiendi sunt omnes ejus successores, usque ad Julianum apostatam, qui omnes persecuti sunt Ecclesiam Christi. Tertium caput fuit Constantinus Arianus, qui miro modo cum omnibus Arianis afflixit Ecclesiam Dei. Quartum caput fuit rex Persarum Chosroas, in cujus tempore confirmata est secta Manichaeorum. Quintum caput fuit rex Babylonis novae qui volens apparere similis altissimo, et sedere in monte testamenti, multas propter hoc Ecclesiis domini nostri Jesu Christi, persecutiones ingessit. Sextum caput est illud, de quo dicitur in Danielis 7, alius consurget post eos, et ipse potentior erit prae omnibus: qui nostris temporibus multa mala fecit Ecclesiae Christi. Sed quis sit ille non est nostrum determinare. Septimum caput erit Antichristus. De quo dicit Dan. 8, consurget rex impudens facie, et intelligens propositiones, et roborabitur fortitudo ejus, sed non in viribus suis, et supra quam credi potest universa vastabit. Quamvis aliquibus videatur, quod hic rex, de quo sic loquitur Dan., ad sextum caput pertineat. Sed forte sicut Joannes Christum praevenit, sic iste Antichristum: et ideo, quod dicit Daniel, utrique potest convenire. Septimum caput, idest Antichristum, inducit Diabolus ad loquendum per os ejus, qui in signis et prodigiis et mendaciis decipiet multitudinem infinitam, ita ut pauci evadant. Et sicut Christus dictus est rex, pontifex et propheta, ita ipse nunc regem, nunc pontificem, nunc prophetam se simulabit et dicet et tam magna signa faciet, licet omnia sint falsa, ut nulla existimentur signa Christi comparatione signorum ejus. Ab his septem capitibus Joannes vidit Ecclesiam passuram: quae tamen septuplex persecutio figurative praecessit in synagoga. Omnia siquidem contingebant illis in figura, ut dicitur Corinth. 10. Prima fuit ab Aegyptiis mortuo Joseph, quorum caput fuit Pharao cum magis suis. Secunda fuit a Chananeis mortuo Josue, quorum caput fuit Jabin cum Sisara, Judith 4. Tertia fuit decem tribuum contra duas, cujus caput fuit Jeroboam mortuo Salomone, 3 Reg. 12. Quarta fuit ab adversariis, quorum caput fuit Salmanassar, contra decem tribus, et Sennacherib contra duas tribus, 4 Reg. 17 et 18. Quinta fuit a Chaldaeis, quorum caput fuit Nabuchodonosor, qui Jerusalem destruxit, et Israel captivum duxit. Sexta fuit in ipsa captivitate, sub Assuero rege, qui dedit sententiam de omnibus Judaeis pariter occidendis, Aman caedem procurante, Esther 3. Septima fuit in Assyriis, quorum caput fuit Antiochus Epiphanes, qui templum domini profanavit, et multa mala fecit populo Israel, ut legitur 1 Machab. in multis capitulis, circa principium. Sed est valde notandum, quod in qualibet persecutione misit Deus filiis Israel aliquem adjutorem, vel liberatorem, qui eriperet eos de manibus inimicorum. A prima liberavit Moyses et Aaron. A secunda Barach et Debora. A tertia Ezechias, qui reliquias decem tribuum revocavit ad cultum divinum, cum ducibus: a quarta Angelus Dei, qui una nocte occidit exercitus Sennacherib, scilicet centum octuagintaquatuor millia. A quinta Cyrus rex Persarum sub Esdra et Zorobabel. A quinta Esther et Mardochaeus. A septima Judas Machabaeus et fratres ejus. Sic Ecclesiae suae misit et mittit adjutores Christus in suis persecutoribus. Nec est mirum si praedictis septem capitibus Ecclesia tribulatur Diabolo procurante, qui super omnia studet operibus creatoris contrarius inveniri: propter quod contra praedicta septem capita, septem ordines praedicatorum, de quibus supra dictum est, misit Christus, qui Ecclesiam suam consolati sunt in septem suis persecutoribus. Sed Diabolus, ut dixi, operibus creatoris vult semper contrarius inveniri. Unde per Adam, quem quasi colonum Deus posuit in Paradiso, ipse Diabolus in civitatem, Deo permittente, sibi praeparavit Herodem ad Christi persecutionem. Item pro Noe, viro justo, arcae rectorem posuit in urbe Neronem, Ecclesiae destructorem. Item pro Abraham fideli posuit in imperio Constantinum Arianum. Item pro Moyse legis sanctae latore posuit Machometum, legis profanae doctorem. Item pro Joanne Baptista surget, vel forte jam surrexit rex ille, qui scriptus est in Dan. 7 capite. Item pro Elia, qui venturus est, surget rex septimus, scilicet Antichristus Eliam occisurus. Et cornua decem, idest Decalogi decem transgressores et impugnatores, qui illi bestiae adherebunt, et membra bestiae erunt, et super cornua ejus decem diademata, idest gloriam de impugnatione eorum, qui servant Decalogum, et de destructione Decalogi, quia omnia praecepta per principes illos infringentur, et de hoc gloriantur. Sicut dicitur Proverb. 1, laetantur cum male fecerunt. Et super capita ejus, idest super principes iniquos, nomina blasphemiae. Quia dicent, et dici facient, Christum fuisse non verum Deum, sed magum. Item septem capita bestiae possunt dici septem vita capitalia. Et decem cornua, praevaricatores Decalogi: et ideo capita et cornua conjunguntur, quia per septem vitia capitalia Decalogus impugnatur. Et super cornua ejus, idest super legis praevaricatores, decem diademata, idest decem gentes, quae miro modo Ecclesiam Christi expugnare conati sunt, et super eam victoriam obtinere volunt. Quarum prima est gens Judaeorum. Secunda gens Paganorum. Tertia gens Saracenorum. Quarta gens Arianorum. Et hae quatuor significatae sunt in Dan. 7, per quatuor bestias, de quibus ibi dicitur, ecce quatuor venti caeli pugnabant in mari grandi, et ecce quatuor bestiae ascendebant de mari diversae inter se. Prima, quasi leaena, et alas habebat aquilae: aspiciebam donec avulsae sunt alae ejus, et sublevata est de terra, et super pedes quasi homo stetit, et cor ejus datum est ei. Et ecce bestia alia similis urso, in parte stetit, et tres ordines dentium erant in ore ejus, et sic dicebant ei: surge, comede carnes plurimas. Et post haec aspiciebam, et ecce alia bestia quasi pardus, et alas habebat avis quatuor super se, et quatuor capita erant in bestia. Post haec aspiciebam in visione noctis, et ecce bestia quarta terribilis atque mirabilis, fortis nimis, dentes ferreos habebat magnos, comedebat, atque comminuebat. Caeli nomine signatur sacra Scriptura. Ergo quatuor venti caeli sunt quatuor intellectus Scripturae, scilicet hystoricus, allegoricus, tropologicus et anagogicus. Per mare magnum designatur hoc saeculum. Quatuor ergo venti caeli pugnant in magno mari, quia quatuor sunt intellectus Scripturae, quibus mundus impugnatur, quia per hos terrena contemni videntur, atque docentur. Cum autem haec pugna fieri coepit praedicantibus apostolis, tunc prima bestia apparuit, idest ferocitas synagogae. Cujus duae alae, quibus superbiendo ferebatur in altum, sunt duae sectae Judaici populi. Una Sadducaeorum, alia Pharisaeorum. Sed hae ejus alae sunt avulsae a leaena, quia tradita est bestia, idest exercitus Judaeorum in manibus inimicorum, qua tradita, mox illae sectae perierunt. Et tunc stetit supra pedes suos quasi homo, quia humiliata fuit, et se homines cognoverunt Judaei, qui prius se super alios efferebant. Quod autem sequitur, et cor ejus datum est ei, refertur ad tempus Eliae, quando revertentur corda patrum ad filios, ut dicitur ult. Malachiae. Vel forte, quia semper fuerunt durae cervicis, et indomabilis cordis, dicitur, quod tunc datum est ei cor ejus, quia adhuc in sua duritia persistunt. Secunda bestia similis urso: haec est Paganorum bestialis multitudo, cui dicitur, ut surgat, et comedat carnes plurimas, quia infinita multitudo Christianorum occisa est a Paganis. Unde Psal. effunde iram tuam in gentes quae te non noverunt, et in regna quae nomen tuum non invocaverunt. Et rursus. Et comederunt Jacob, idest populum Christianum. Tres ordines dentium, quos habebat in ore, sunt tyranni eorum, sacerdotes templorum, et cultores idolorum, quia sine timore in Christianorum necesse saevierunt. Tertia bestia similis pardo fuit gens Ariana, quae idcirco quatuor capita dicuntur habuisse, quia quatuor gentes tunc temporis in illam haeresim convenerunt, a quibus inchoata est gens Gotthorum, Vandalorum. Longobardorum, qui omnes simul contra sanctam Ecclesiam surrexerunt. Et recte dicitur haec bestia similis pardo, quia quidam Arianorum Pagani fuerunt, quidam Christiani. Item per malitiam latentem interius, et simplicitatem apparentem exterius. Quatuor autem ejus alae sunt quatuor errores. Una propria Arii. Alia Eunomii. Tertia Macedonii. Quarta Cerinthi, quibus per totum mundum volabat haeresis Ariana, propter quam Martinus Papa, jubente Constantio imperatore, in exilium missus est. Quia Arius fuit caput inter omnes istos, ideo caput nomine ejus omnis haeresis illius temporis dicta est Ariana. Quarta bestia est gens Saracenorum a Machometo decepta, cujus ferocitas sive malitia, quantum invaluerit, testatur desolatio Ecclesiarum Syriae, Phoenicis, Palestinae, Aegypti, Mauritaniae, et multarum insularum maris. In quibus abolito Christi nomine, ipsius Machometi detestanda traditio quasi magni prophetae praedicatur. Heu quanta mala faciet Antichristus, cum iste in suo mendacio, tot mala fecerit. Sicut enim Moyses lator legis praecessit Christum, sic Machometus lator mendacii praecessit Antichristum. De ista bestia dicitur, quod non est similis alii. Quia Judaei, licet peccaverint contra fidem Christi, etiam ipsis renitentibus, aedificatae sunt Ecclesiae multae in Jerusalem, et non post multos dies dissipati sunt a Romanis. Item Pagani pugnaverunt contra Christum, sed quotidie vincebantur a militibus Christi, ita ut in diebus Sylvestri Papae, ipsi Christi vicario jus imperiale tradiderunt. Item Gothi et Vandali, Longobardi, et alii Ariani, partim deleti sunt exercitu Romanorum, partim suasi ad fidem Catholicam. Sed haec quarta bestia indomabilis extitit semper, ut etiam hodie nullus valeat contra eos os aperire, quia capitalis sententia data est contra praedicatores, si quis auderet contra eam praedicare. In his ergo quatuor bestiis, si bene advertas, decem diademata, idest decem gentes invenisti. Nam prima bestia duas fecit; scilicet Saducaeos et Pharisaeos. Secunda tres; scilicet tyrannos, Paganos, sacerdotes templorum, et cultores idolorum. Tertia bestia quatuor facit: Graecos, Gothos, Vandalos, Longobardos, qui fuerunt omnes Ariani. Haec nona cum ultima bestia sunt decem. Sequitur, et super capita ejus, idest super septem vitia, nomina blasphemiae, habebat, idest viros blasphemos, in nequitia nominatissimos. Et dicuntur esse super, quia non ipsi ut tententur expectant, vel ut trahantur ab amicis; sed ipsi trahunt vitia, et subjectos his vitiis servientes, et de familia sua habent. Juxta illud Proverb. 14, princeps, qui libenter audit verba mendacii, omnes mendaces habet ministros. Sequitur, et bestia quam vidi, hic describit bestiam Joannes, tam a potestate, quam a nequitia instigante. Unde dicit, et bestia, eadem scilicet quam vidi de mare ascendentem, similis erat pardo, propter varios modos decipiendi, quos habebat haec bestia. Variis enim haeresibus erat plena, et variis simulationibus occultans sua vitia. Jerem. 13, si mutare potest Aethyops pellem suam, et pardus varietates suas et cetera. Et pedes ejus, idest inferiores portantes eam, hi sunt, qui necessaria provident bestiae laborando, et artibus diversis lucra congerendo, unde vivit bestia. Sicut pedes ursi, qui lati, sunt, et pilosi, et unguibus armati, et isti erunt possessionibus plurimis dilatati, et nihilominus cupidi et avari, quocumque modo rapientes non sua. Et os ejus, idest doctores bestiae. Sicut os leonis quod est foetens et vorans; et doctores bestiae foetent fama et nocent malitia, Jerem. 4, ascendit leo de cubili suo; praedo gentium sublevabit se, et egressus est de loco suo ut ponat terram suam in solitudinem. Et dedit illi, scilicet bestiae, draco, scilicet Diabolus, virtutem suam ad nocendum, et decipiendum, ad miracula faciendum, ut dicit Glossa. Sed cum miracula fiant ad Dei manifestationem, et Deus non manifestetur per illa, quomodo erunt miracula? Praeterea Diabolus non habet potestatem nisi in naturalibus, et non in eis quae supra naturam sunt; unde videtur, quod non possit facere miracula. Ergo non potest dare potestatem aliis faciendi illa. Solutio. Re vera illa non erunt miracula licet videantur, sed erunt mirabilia praeter solitum usum naturae facta. Et vera differentia est inter mirum, et mirabile, et miraculum. Mirum enim et mirabile sunt juxta naturam, miraculum supra. Vel mirum dicit admirationem in vidente. Mirabile in visibili. Miraculum in utroque, et fit proprie ad manifestandum Dei virtutem. Est ergo sensus, dedit illi draco virtutem suam, ad faciendum miracula, idest mirabilia. Unde admirari possunt videntes propter novitatem rei, vel propter modum faciendi. Sicut quando fecerunt magi serpentes de virgis, non fuit miraculum, sed mirabile, quia cito fecerunt quod natura tardius faceret. Et potestatem magnam, seducendi multos. Vel opprimendi. Et nota undecim, quae ponuntur hic per ordinem, per quae significatur totum corpus malorum, qui semper sunt in transgressione. Primo dicitur bestia ascendere. Secundo, de mari. Tertio, habens septem capita. Quarto, habens cornua decem. Quinto, habens decem diademata. Sexto, habens nomina blasphemiae. Septimo, quod est similis pardo. Octavo, quod habet pedes ursi. Nono, quod habet os leonis. Decimo, quod habet virtutem draconis. Undecimo quod habet os loquens, et quod habet potestatem magnam. Et quia undenarius numerus est transgressionis, ideo significatur, quod haec bestia complectitur totum corpus malorum. Sicut in Psal. ubi dicitur tabernacula Idumaeorum, et Ismaelitae. Ibi nominantur undecim populi, per quos significatur totum corpus Diaboli, cui debetur poena significata per undecim generationes. Soph. 1, ubi dicitur: dies illa et cetera. Et per undecim onera Isa. 13, usque ad 24. Sequitur, et vidi. Post descriptionem bestiae, in qua dictum est quod habet septem capita, describit Joannes principale caput ejus, idest Antichristum. Primo ponens simulationem, per quam cunctos adducit in admirationem. Ipse enim, ut credatur esse Christus in lege promissus, simulabit se esse mortuum, et post tres dies per artem magicam feretur in aerem, ministerio Daemonum, et sic putabitur resurrexisse. Sed tandem patebit falsitas simulationis, quando a Christo occidetur. Dicit ergo, et vidi, spiritualiter, unum de capitibus suis, idest Antichristum, qui principatum obtinet inter septem capita nefandae multitudinis, quasi occisum in mortem, idest quasi mortuum, et plaga ejus mortis, simulatione curata est, per simulatam rationem. Sic enim mors simulata erit, et in numero. Sic et resurrectio utcumque magna arte et mysterio Daemonum fiet, quod patet quia moriens non occidet mortem, sed Christus, de quo dicitur Oseae, ego mors tua, o mors et cetera. Et admirata est universa terra idest homines qui nesciebant fraudem, admirati sunt, dicentes et credentes mortuum resurrexisse; post bestiam euntes mente, et corpore. Ad literam sequuntur eam, admiratione. Sicut legitur Joannis 12, et multi veniebant videre Lazarum, quem Jesus a morte suscitavit. Et adoraverunt draconem. Glossa, idest Diabolum, qui dedit potestatem. Glossa, resurgendi, ut videbatur, bestiae, idest Antichristo, et adoraverunt bestiam, idest Diabolum in Antichristo, quem putabant vere a mortuis resuscitatum: sicut illi, qui videbant Christum miracula facientem, glorificabant Deum, qui per Christum et in Christo talia faciebat. Sed numquid isti credent Antichristum a Diabolo habere potestatem an a Deo? Si a Deo, ergo adorabunt Deum, et non Diabolum. Si a Diabolo, quomodo ergo sequentur eum? Solutio. Multi scient eum esse malum, et multi simplices non advertent aliquid de malitia aut de bonitate sua. Sed omnes sequentur eum propter dona quae dabit, aut propter timorem mortis, aut videntes mirabilia quae ipse faciet, dicent, benedictus, qui dedit illi talem potestatem, idest usum talis potestatis, et hic est Diabolus; et ita in communi adorabunt Diabolum, non sub propria ratione, dicentes, ex admiratione visorum, et ex pusillanimitate cordis, quis similis bestia huic, idest potestate, et miraculorum operatione? Et quis poterit pugnare cum ea? Idest resistere potestati et voluntati ejus? Quasi dicat: nullus. Et nota quod quatuor dicuntur hic de bestia, idest de Antichristo, in quo laudatur. Primum admiratio. Unde dicitur, et admirata est universa terra. Secundum est imitatio. Unde dicitur, post bestiam. Tertium est adoratio. Unde dicitur, et adoraverunt bestiam. Quartum est laudatio. Unde dicitur, dicentes, quis similis bestiae? Haec quatuor debet omnis Christianus reddere Christo: scilicet admiratio sapientiae ejus. Unde Rom. 11, o altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei. Hic enim valde admirabilis in majoris mundi creatione, quia de nihilo scivit tam pulchrum mundum facere. Sed magis admirabilis est in minoris mundi idest hominis formatione, in quo totum mundum majorem conclusit, quod valde mirabile est. Unde et omnis creatura dicitur, supra, quia universalis mundus in homine extrinsecus abbreviatus est. Et significatum est in hoc, quod universale verbum, aeternum, et inclytum erat, et abbreviandum, quod maxime admirabile est. Modo sapientia Christi admirabilis est in mundi creatione. Admirabilior in hominis formatione. Admirabilissima in sui humanatione. Item imitatio debet reddi patientiae, humilitati, et obedientiae ejus. Unde Matth. 11, discite a me, quia mitis sum, et humilis corde. Ideo factus est homo ad imaginem Dei, ut scilicet posset eum imitari, in quibus imitandus est. Item adoratio debet reddi ejus divinitati, sive potentiae. Unde Matth. 4, dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies. Item laudatio debet reddi ejus bonitati. Unde Psal. confitemini domino, quoniam bonus idest laudare eum. Infra ibi, laudem dicite Deo omnes sancti ejus. Exod. 15 quis similis tui in fortibus domine, quis similis tui, magnificus in sanctitate, terribilis atque laudabilis, et faciens mirabilia. Revera mirabilia, quia fecit Deum, hominem, matrem virginem, cor credulum. Et datum est ei hic ostenditur Joanni effectus simulationis Antichristi. Ex eo enim quod ipse videbit, quod credetur eum resurrexisse a mortuis orietur in eo praesumptio blasfemandi Christum et sanctos eius, ut dicit Glossa. Unde dicit quod datum est ei permissive, tamen os loquens magna, de se. Dicet enim se esse Christum verum Deum, et blasphemias, quia dicet se esse majorem Christo. Unde 2 Timoth.: qui adversatur, et extollitur supra omne, quod dicitur Deus, aut quod colitur. Dan. 11, adversus Deum deorum loquitur magnifica. Ad istum pertinent tamquam membra ejus, omnes qui se magnificant: contra quos dicit Psal. disperdat dominus universa labia dolosa, et linguam magniloquam. Et data. Hic ostenditur, quantum durabit persecutio Ecclesiae, et dominatio Antichristi; scilicet tribus annis, et dimidium, quantum duravit aperta praedicatio Christi. Et haec frequenter recitat Joannes, triplici ex causa. Primo, ut nos praemuniamur contra illam. Secundo, ut minus timeamus, quia cito transibit. Tertio, ut non quaeramus talem gloriam, quia cito terminabitur. Dicit ergo, et data est illi potestas, idest voluntas facere praedicta mala, menses quadraginta duos, idest per tres annos et dimidium. In quo tempore, maxime circa finem, in tanta praesumptione extolletur, ut jam publice audeat blasphemare, quod prius faciebat occulte. Unde sequitur, et aperuit os suum in blasphemias, apertas et manifestas, ad Deum, idest contra Deum, vel ad Deum, idest usque ad Deum, quia dicet Christum non fuisse vel esse filium Dei, et apostolos Christi non fuisse veros apostolos. Dan. 7, contra excelsum loquetur, sanctos altissimi conteret, et putabit quod possit mutare tempora et leges, et tradentur ad manus ejus, usque ad tempus, et tempora, et dimidium temporis. Item Daniel. 11, adversus Deum deorum loquetur magnifica, et dirigetur donec compleatur iracundia: perpetrata quippe est definitio: et Deum patrum suorum non reputabit et erit in concupiscentia feminarum. Unde adhuc sequitur hic, blasphemare nomen ejus, adhuc supple, aperuit os suum. Ut scilicet blasphemet nomen domini. Glossa, idest omnem institutionem ejus. Vel nomen ejus, idest vitam et doctrinam ejus, per quam nominabilis est, dignus nominatione et memoria. Prov. 10, memoria justi cum laudibus et nomen impiorum putrescet, et tabernaculum ejus. Glossa, idest illos qui Christo militant. Vel tabernaculum ejus, idest sancta Ecclesia, in quo Christi milites suscipiunt arma, idest virtutes, doctrinam, et dona, et sacramenta quae sunt arma fidelium, idest corpus, dicendo ipsum phantasticum non verum. Vel dicendo ipsum adhuc in morte detentum, vel dicendo ipsum peccato obnoxium, vel de Joseph semine esse natum. De hoc tabernaculo dicitur infra 21, ecce tabernaculum Dei cum hominibus, et habitavit cum eis. Levit. 26, ponam tabernaculum suum etc., idest ardorem passionis in corpus suum. Et tabernaculum, scilicet et eos qui in caelo habitant, idest sanctos, jam ferventes Deo, ut Petrus et Paulus et alios, quos ipse condemnabit, idest damnatos praedicabit, quia secuti sunt Christum. Sic dicunt multi haeretici: scilicet: omnes confessores qui fuerunt a tempore Sylvestri, esse condemnatos. De quibus dicit Psalm. adipem suum concluserunt, os eorum locutum est superbiam et datum est illi idest permissum est facere bellum cum sanctis disputando promittendo, convivando. Et vincere eos corporaliter occidendo, quod non multum timendum est, quia dominus pro quo corpus occiditur, cito reddet melius. Occidetur enim corpus mortale corruptibile et deforme, et dominus reddet immortale, incorruptibile et gloriosum. 1 Corinth. 15. Mortale hoc induet immortalitatem, et corruptibile incorruptibilitatem. Vincet etiam Antichristus aliquos specialiter quos vel minis vel beneficiis, vel rationibus vel promissionibus trahet in peccatum. Unde Dan. 11. Ingredietur terras, et conteret, et pertransiet et introibit in terram gloriosam, et multos conteret vel corruet. Et data est illi potestas, in omnem tribum quo ad minores. Et linguam, quo ad malos Christianos, et gentem, quo ad Paganos. Et adorabunt eam, idest bestiam, omnes qui habitant in terra, Glossa, idest qui dediti sunt terrenis. Quorum non sunt scripta nomina, stylo praedestinationis. In libro vitae et agni, qui est ipse agnus. Eccles. 24, haec omnia liber vitae et testamentum altissimi et agnitio veritatis. Agni dico, qui occisus est ab origine mundi, idest praefiguratus occidi in mortem ipsius. Vel in agno quem obtulit Abel. Vel occisus est, idest praevisus occidi a tempore, idest ab origine mundi, idest ante originem mundi. Simile Eccl. 24, ab initio et ante saecula, idest ante initium mundi, praevisa sunt creari. Vel occisus ab origine mundi. Tunc enim statim, idest post originem mundi caepit Christus occidi in suis. Cum aliquis pro Christo occiditur, Christus in eo occiditur. Unde Petro quaerenti de eo, quo vadis? Respondit dominus, vado Romam iterum crucifigi. Matth. 25, quod enim uni ex minimis fecistis et cetera. Siquis habet aurem, corporis, audiat, et auribus cordis, quae scilicet poena et miseria sequatur Antichristum qui in tanta gloria erit, sed parum durabit. Unde Psalm. ne timueris (tu Christiane) cum dives factus fuerit homo, idest Antichristus; qui revera erit homo, quamvis dicat se Deum. Quoniam cum interierit non sumet omnia et cetera. Qui in captivitatem, peccati, vel Inferni duxerit velit nolit, vadit. Non dicit, vadet, quia data est sententia de talibus. Joan. 3, qui non credit jam judicatus est. Item Joan. 12: princeps mundi ejicietur foras cum corpore suo. Ezech. 12, in transmigrationem et captivitatem ibunt, scilicet socii Antichristi et dux qui est in medio eorum, idest ipse Antichristus, in humeris scilicet portabunt in Infernum. Amos 1, super tribus sceleribus traham, et super quatuor non convertam, eo quod conclusit per peccatum captivitatem in Idumaeam. Isa. 33. Vae qui praedaris et cetera. Et qui in gladio mortali, vel iniquae persuasionis, aut cujuscumque pravae deceptionis, occiderit alios sicut Antichristus et sui, oportet eum gladio, finali sententiae, occidi, in anima et corpore. De quo gladio dicit Job 19, fugite a facie gladii, quoniam ultor iniquitatis est gladius. Similiter intelligitur illud verbum domini, Matth. 26, omnis qui occiderit gladio, gladio peribit: aeterno, sive extremo judicio: vel gladio spiritus quod est verbum Dei, Ephes. 6. Et talis morte bona non occiditur, quia peccato moritur. Item qui in gladio linguae occidit aliquem tradendo, vel maledicendo, vel litigando, vel falsum testimonium dicendo, vel jurando, vel causam injustam in advocatione scienter favendo, oportet eum gladio occidi hic bona occisione gladio propriae linguae peccatum confitendo et veniam petendo. Sicut dicit Augustinus, non pigeat ex ipso ore proferre medicamenta et cetera. Vel in futuro, gladio aeternae damnationis. De quo Psalm. gladius ipsorum intret in corda ipsorum. De gladio linguae dicit Psalm. lingua eorum gladius acutus. Jerem. sagitta vulnerans lingua eorum. Vel in gladio occidit, qui injuriam suam quasi judex vindicat, oportet in gladio occidi, idest ipsa vindicta quam sumpsit erit ei causa damnationis, quia rem alienam sibi usurpavit. Deuteronom. 32, mihi vindicta, vel mea est ultio, Rom. 12, Eccles. 28. Qui judicari vult a domino inveniet vindictam, vel qui in gladio etc. idest juxta mensuram culpae vel injuriae dabitur eis mensura poenae vel emendae. Matth. 6, eadem mensura et cetera. Deuteronom. 25, juxta mensuram peccati et erit et cetera. Hic est patientia et fides sanctorum, idest hoc tempore probatur quicumque sanctorum sint patientes et fideles. Multi enim tempore pacis videntur sibi patientes et fideles, qui tempore persecutionis inveniuntur infideles et impatientes. Luc. 8, ad tempus credunt et cetera. Ideo dicit Eccles. 2, in humilitate tua patientiam habe, quoniam in igne probatur aurum et cetera. Vel hic, inter tribulationes praesentes est patientia necessaria, qua aequanimiter sustineatur. Et fides sanctorum, similiter est necessaria, quia credunt post tribulationem se remunerandos et per tribulationes ad regnum perventuros, Act. 14. Per multas tribulationes apparet patientia et fides sanctorum, idest in tempore tribulationis quae tempore pacis latent. Unde Eccles. 12, non agnoscitur in bonis amicus et non abscondetur in malis inimicus. Item haec est patientia et fides sanctorum, idest ad considerandas poenas malorum et remunerationes bonorum. Licet modo opprimantur, et vincunt et superant omnes tribulationes, aspicientes in futurum. Unde Hebr. 12, per patientiam curramus ad propositum nobis certamen, aspicientes in auctorem fidei et cetera. Super hoc verbo dicit Augustinus, omnia bona contempsit Christus homo, ut contemnenda monstraret; et omnia mala sustinuit quae sustinenda praecepit; ut nec in illis quaereretur felicitas, nec in istis timeretur adversitas. Item hic est, idest in praesentia est sustinentia passionum quae est patientia et fides sanctorum, sunt illaesa et incontaminata, quia quantumcumque sint graves passiones omnes, in nullo redditur patientia et fides eorum, immo in omnibus superat. Hebr. 11, sancti per fidem vicerunt regna, operati sunt justitiam. Jacob. 6, haec est victoria quae vincit mundum fides nostra. Luc. 21, in patientia vestra. Vel hic, idest sustinendo praesentes tribulationes, est patientia et fides sanctorum. Quia ad hoc datur omnis fides et patientia, ut possit substinere praesentes tribulationes. Unde Paulo oranti ut discedat ab eo stimulus dictum est, sufficit tibi gratia mea, 1 Corinth. 12, idest patientia quam dominus dederat ei, ut posset sustinere. Vel hic est patientia et fides, scilicet in praesenti, et usus fidei et praemia sanctorum quae in futuro cessabunt. 1 Corinth. 13, cum venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est: patientiae vero succedet praesentia fidei et visio manifesta. Vel hic est, idest contra haec, scilicet passiones et tribulationes, est patientia et fides sanctorum, sicut circa merces est negotiatio eorum: hic siquidem sunt merces et negotiatio eorum. Unde comparant sibi divitias regni caelorum. Beati qui patiuntur propter justitiam. Matth. 5 et Luc. 19, negotiamini dum venio. Gregorius, sancti poenas praesentes lucrum putant, quia per has aeternas evadere non ignorant. Vel hic est patientia et fides sanctorum, sicut argentum in argentaria et aurum in aurifodina. Fides enim et patientia sanctorum ex his exercetur. Rom. 5, tribulatio patientiam operatur. Job 28, habet argentum venarum suarum principia, et auro locus est in quo conflatur. Vel hic est fides et patientia sanctorum, sicut fructus in arbore verbi oritur et maturatur. Cant. 6, ascendam in palmam et apprehendam fructus ejus. Vel hic, idest in tribulationibus. Est patientia, sicut piscis in aqua, sine aqua vivere non potest. Isa. 50, ponam flumina in siccum, computrescent pisces. Vel hic est patientia, sicut aurum in fornace, ubi purificatur. 1 Petr. 1, in quo exultabitis modicum nunc si contristari oportet in variis tentationibus, ut probatio fidei vestrae, probatior sit auro. Quod fornax auro, hoc tribulatio viro justo. Vel hic est patientia, idest ad hoc considerat finem eorum, cujus consideratione conficitur patientia vel fides sanctorum. Unde Glossa, respiciendo poenam malorum et remunerationem beatorum patientes sunt et fidem tenent sancti. Vel hic, idest in tribulationibus et pressuris mundi, est patientia et fides sanctorum, sicut in auro gemma. Eccles. 32, gemma carbunculi in ornamento auri expectatio praestolantis. Vel hic est patientia, sicut semen in agro, ubi non solum servatur, sed crescit ac multiplicatur et fructificat. Psalm. in tribulatione dilatasti mihi. Exod. 1, quanto opprimebant eos, tanto magis multiplicabantur. Genes. 7, multiplicatae sunt aquae, idest tribulationes, et elevaverunt arcam in sublime. Sequitur. Et vidi unum de capitibus et cetera. Hic est secunda pars capituli, in qua agitur de persecutione Ecclesiae a falsis Christianis Antichristi inferenda; quae nomine bestiae designatur, quia carnales et irrationabiles erunt circa Ecclesiam bestialiter saeviendo. Primo autem describit Joannes hanc bestiam. Postea docet quomodo cavendum est ab ea. Describit autem a duobus. Primo a malitia tam occulta quam aperta. Deinde a potentia et potentiae suae differentia. Haec autem bestia differt a praecedenti, quia illa de mari ascendit, haec autem de terra. Unde per illam significatur Antichristus et principes sui. Item per illam significatur multitudo gentium Christo adhaerentium in Ecclesiae persecutione. Per hanc significatur multitudo falsorum Christianorum Ecclesiam persequentium cum Antichristo. Dicit ergo, et vidi, idest spiritualiter intellexi aliam bestiam. Glossa, idest pseudo apostolos Antichristi, bestialiter et irrationabiliter Ecclesiam lacerantes. Crudelius etiam persequentur Ecclesiam pseudo apostoli et falsi Christiani, quam principes vel gentiles. Deuteronom. 32, dentes bestiarum immittet in eos, idest pseudo apostolos falsa doctrina Ecclesiam lacerantes. Psalm. dentes eorum arma et sagittae. Arma ad protectionem sui, sagittae ad impugnationem Ecclesiae. Et lingua eorum gladius acutus, corda fidelium seducendo. Glossa. Dicit quod haec bestia est minor praedicta: et intelligimus, quod minor sit numero vel potentia, sed non crudelitate. Sequitur, ascendentem, idest in superbiam proficientem, de terra, idest de terrenorum opulentia. Psalm. prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum. 1 Timoth. 6, praecipe non sublime sapere. Ibi Glossa, vermis divitum superbia. Isa. 7, requievit Syria super Ephraim, idest superbia super divitias. Vel ascendentem, idest in malitia sua proficientem et super fideles invalescit. De terra, idest per terram, per divitias terrenas quas habebunt. Vel per divites terrenos qui pseudo apostolos Antichristi mittent et defendent. Et nota quod Joannes dicit de bestia, unde ascendit, sed non dicit quo; quia malorum finis est descensus. Job 21, ducunt in bonis dies suos et cetera. Exod. 16, descendit in profundum quasi lapis. Psalm. dejecisti eos dum allevarentur. E contra dicitur de bonis quo ascendunt, et tacetur unde: supra 9, ascendite huc, idest in caelum, sicut dictum est Eliae et Enoch. Supra 7, unde ascendent boni, ut sciant et velint illud fundamentum, unde ascenditur, in seipsis habere? Hi, inquit, sunt qui venerunt ex magna tribulatione. Et haec bestia, habebat duo cornua similia agni, idest duo testamenta quae defendunt Ecclesiam, sicut cornua defendunt animal, quae habebunt praedicatores Antichristi per notitiam, sed non per vitam; vel per usurpationem, non per veritatem; dicent enim se scire utrumque testamentum, et re vera nescient; et ideo dicitur quod non habebunt cornua agni, sed similabunt habere. Vel duo cornua, dicuntur, similia agni, idest simulata dilectio Dei et proximi quae erit in eis. Unde Glossa, siquid bonum in eis erit, similatum erit. Vel duo cornua, possent dici virtus faciendi miracula et prava vita et doctrina quae se habere simulabunt praedicatores Antichristi; et ideo non dicit simpliciter quod habebant duo cornua agni, sed similia agni. Vel duo cornua, possunt dici virtus faciendi miracula et vitae innocentia quae per simulationem non per veritatem habebunt, et per hoc impugnabunt quasi cornibus. Et loquebatur sicut draco, idest sicut Antichristus in quo Diabolus loquebatur: quasi dicat: ita loquentur apostoli Antichristi a Diabolo, sicut spiritus sanctus loquitur in apostolis Christi. Unde Matth. 10, non enim vos estis qui loquimini, sed spiritus patris vestri qui loquitur in vobis. Sic loquetur malignus spiritus in apostolis Antichristi. Unde 3 Reg. 22, ego ero spiritus mendax in ore vestro pro eis. Et potestatem prioris bestiae omnem, idest omnes modos decipiendi et nocendi, quibus Diabolus per priorem bestiam nocuit et decepit faciebat in conspectu ejus, idest in beneplacito Dei, vel Antichristi. Sicut enim apostoli Christi faciunt omnia ut placeant Deo sive Christo, ita apostoli Antichristi omnia faciunt ut placeant Antichristo a quo sperant habere divitias et honores. Unde Dan. 11, multiplicabitur ejus gloria, et dabit ei potestatem in multis, et terram dividet gratuito. Et fecit terram et inhabitantes in ea, idest amatores terrenorum, et in hoc amore perseverantes, adorare bestiam primam, idest Diabolum, vel Antichristum qui est principale caput prioris bestiae, quam adorabunt apostoli sui, sicut Christum adoraverunt apostoli sui. Sicut enim cupiditas Judam excaecavit, ut Christum quem tot miracula fecisse viderat, et in cujus nomine ipse multa miracula fecerat, et putavit postea incantatorem et magum, ut dicit Isa., ita excaecabit istos, ut credant Antichristum Deum. Vel certe si non crederent, tamen servient ei cum magna reverentia, sicut domino, propter cupiditatem. Tanta enim est labes, et pestis avaritiae ut de facili faciat declinare a fide. 1 Tim. 6, radix omnium malorum est cupiditas, quam quidam appetentes erraverunt a fide. Causa autem, quae multos trahet ad Antichristum adorandum erit simulatio resurrectionis. Unde sequitur, cujus, idest quia ejus, curata est plaga mortis, simulatae, per simulatam resurrectionem, quam tamen ut veram praedicabunt apostoli ejus, quos ipse mittet per universum mundum. Unde supra 9, dictum est, de fumo putei, exierunt locustae in terram, idest praedicatores Antichristi, et fecit, idest faciet, signa magna. Glossa, ad confirmationem suae praedicationis. Sicut de apostolis Christi dicitur Matth. ult.: illi autem profecti praedicaverunt ubique. Tamen non erunt vera miracula, quia non fient voce divina, sed potestate Diaboli, sicut ea quae fecerunt magi Pharaonis, ut etiam ignem faceret de caelo descendere in terram in conspectu hominum. Ad literam hoc facere poterunt apostoli Antichristi operatione Daemonum, quia alia vice hoc idem fecisse leguntur. Job 1, ignis de caelo venit et cetera. Vel sicut apostolis Christi datus fuit spiritus sanctus in spiritu ignis, Act. 2, ad praedicationem apostolorum Christi dabatur etiam spiritus sanctus signo visibili. Sicut dicitur Act. 10, adhuc loquente Petro et cetera. Sic illi dabunt spiritum, scilicet, malignum in specie ignis, quod totum facient arte magica. Et quia hoc fiet palam in conspectu hominum, jactabunt se meliores esse apostolis Christi, qui in conclavi receperunt spiritum sanctum, Act. 2. Per haec autem signa multi seducentur. Unde sequitur, et seduxit, idest seducent, habitantes in terra, idest amore terrenis inhaerentes, propter signa, quae data sunt illi, permissione divina, facere in conspectu bestiae, idest Antichristi, in cujus nominis vocatione apostoli ejus facient miracula, sicut veri apostoli ad invocationem nominis Christi fecerunt vera miracula: dicens, idest praecipiens, habitantibus in terra, idest amatoribus terrenorum, ut faciant imaginem bestiae, idest se conformarent illi, in malitia, in Ecclesiae persecutione, quae habet plagam gladii et vixit, idest quae de morte surrexit, non tamen vere, sed simulate, sicut dictum est supra. Ideo forte dicta est bestia de terra ascendere, quasi de sepultura resurgere. Quia Antichristus, qui est caput bestiae, simulans se mortuum tertia die, ascendet in aerem quasi de morte resurgens. Vel ad literam praecipient apostoli Antichristi hominibus sibi credentibus, ut faciant imaginem, idest statuam Antichristi, et illam adorent in ejus veneratione. Sicut fecit Nabuchodonosor, Dan. 3. Et datum est illi, bestiae, idest apostolis Antichristi a Diabolo, Deo permittente, ut daret spiritum imagini bestiae, idest statuae factae ad similitudinem et ad reverentiam Antichristi. Quam imaginem ipse faciet loqui, et moveri, ad majorem hominum deceptionem. Quod Deus permittet exigentibus peccatis hominum, sicut olim permisit, cum vigeret idolatria ante adventum Christi, et ut loquatur imago bestiae, idest statua per malignum spiritum. Respondens sicut olim in idolis dabant responsa: et faciet, per suam suasionem, principum etiam saecularium potentia, ut quicumque non adoraverit imaginem bestiae, idest statuam Antichristi, occidatur, morte corporali. Similiter fecit Nabuchodonosor, Dan. 3, edictum siquidem dedit, ut quicumque statuam auream non adoraverit, quam fecerat, interficeretur: recte illud fuit figura hujus, et faciet omnes pusillos et magnos, et divites et pauperes, liberos et servos habere characterem, idest signum aliquod, in dextera manu, ad literam, aut in frontibus suis, idest in capitibus suis, per quod cognoscantur esse de familia Antichristi, sicut Judaei modo habent. Vel dicitur, quod faciet omnes et cetera. Intelligitur fieri distributio pro generibus singulorum, non pro singulis generum. Quia de omni statu et conditione multos habebit credentes Antichristus. Immo plurimos, ut ne quis possit emere vel vendere, ad literam haec facient apostoli Antichristi, per principes, qui eis per omnia acquiescent, nisi qui habeat characterem, idest signum. Aut nomen bestiae; ut sicut a Christo dicuntur Christiani, ita ab Antichristo Antichristiani dicantur. Vel ab aliquo discipulorum ejus. Sicut ab Ario Ariani, a Sabellio Sabelliani, et sic de aliis, qui tunc erunt. Ad literam dabitur edictum, ut nullus possit emere vel vendere aliquid in nundinis, vel mercatis, qui non emunt vel vendunt alicujus sectae, de illis quae erunt tempore Antichristi. Aut in nomine ejus, idest virtutem, qua faciet opera, quibus confiteatur se esse Antichristum, absque ullo timore. Vel sic. Ab illo loco, datum est illi, idest bestiae Antichristo, ut daret spiritum prophetandi, imagini bestiae, id est sequacibus suis, ut loquatur diversitate linguarum. Imago bestiae, idest discipuli et sequaces Antichristi. Sic datum fuit discipulis Christi, ut possent loqui variis linguis. Sed quomodo dabit haec Antichristus, vel Diabolus, qui etiam non potest dare scientiam? Eccles. 1, omnis scientia et sapientia a domino Deo est. Praeterea. Solus Deus scit futura, quia solus potest dare spiritum prophetandi, idest praevidendi et praedicendi futura. Solutio. Daemones velocissimi sunt, et quasi in instanti possunt longa terrarum spatia pertransire. Unde quod fit hodie in Jerusalem statim possunt Romae nunciare, tamquam res illa sit adhuc quasi futura. Verbi gratia, si multus sanguis in fonte funderetur unde Sequana oritur, ita ut totus fieret rubeus, statim possent dicere Parisius, cras erit Sequana sanguineus, et cum ita fieret, diceretur, quod ille, per quem Diabolus dixisset haec, praedixisset futura. Haec modo revelant Daemones futura, vel divinando ex conjecturis praeteritorum. Unde mentiuntur frequenter. Et faciet. Antichristus et Diabolus. Ut quicumque non adoravit nomen bestiae, idest apostolos Antichristi conformes sibi non adoraverit, et obedierit eis, occidatur, corporaliter. Quod melius est quam adorare eum, quia omnes qui adorabunt occidentur spiritualiter. Et faciet, bestia, idest Antichristus, vel Diabolus, quasi dicat, totus malorum coetus, frequenter enim nomine bestiae modo Diabolus modo Antichristus modo malorum coetus intelligitur, quae diversitas potest discerni ex diversitate attributorum, omnes pusillos et magnos, corpore vel corde, et divites, et pauperes, sensu, vel censu, liberos, et servos, justitiae vel peccati, habere characterem, idest vitae et doctrinae conformitatem, in dextera manu, idest in praecipuis operibus suis, aut in frontibus suis, idest ut manifeste omnibus appareat, quod sunt ministri Antichristi, ut sic sine verecundia Antichristum confiteantur esse suum dominum et magistrum, et se discipulos et servos ejus, et nequis possit emere intelligentiam veritatis, studendo vel audiendo, vel emere, aut, vendere, docendo, vel praedicando: auditores siquidem labore studii emunt scientiam, et doctores praedicando et docendo vendunt. Proverb. 23, veritatem eme, et noli vendere sapientiam, pretio scilicet temporali, quia pro spirituali, scilicet pro fide et patientia audientium, debet omnis doctor vendere scientiam, secundum sententiam Isa. 55, omnes sitientes venite ad aquas, sanctae doctrinae; et qui non habetis argentum, properate et emite, idest vobis incorporate, venite et cetera. Vel nequis possit emere caelestia, vel vendere temporalia. Matth. 10. Glossa, idest, servos Dei acquirere, aut vendere tunicam conversationis humanae, idest mundanae per opera misericordiae: hoc siquidem non licebit, quia dicent tunc, non est tempus flendi, sed ridendi et deliciis affluendi. Unde Luc. 16, sicut factum est in diebus Loth, edebant et bibebant et cetera. Thess. 5, dies domini sicut fur in nocte, ita veniet. Cum enim dixerit: pax et securitas, tunc repentinus super eos veniet interitus sicut dolor parturientis et refugiet. Ad literam quasi excommunicati erunt omnes boni, ut nec bona facere possint, nec aliquem contractum emptionis et venditionis, cum aliis hominibus habere, nisi habeat characterem, idest pravam fidem in corde, aut nomen bestiae, idest confessionem fidei Antichristi in ore, aut numerum nominis ejus, idest opera et conversationem cum impiis. Haec sapientia est, idest ad hoc intelligendum est necessaria sapientia, vel hoc attendere et cogitare est sapientia, vel hic, idest in hoc tempore quando tanta erit tribulatio, est sapientia, necessaria ad cavendum casum, quia res obscura est multo. Et ideo attentos reddit auditores dicens, qui habet intellectum, idest sensum et gratiam intelligendi mysteria, et obscura, explicet, vel computet numerum bestiae, idest literas nominis ejus, quibus patebit ipsa bestia, idest Antichristum esse purum hominem licet dicat se Deum esse, numerus enim hominis est, idest per quem probatur esse homo, et numerus ejus est sexcenti sexaginta sex, idest literae nominis ejus talem numerum significant. Et quoniam liber iste Graece scriptus fuit a Joanne, idcirco hic numerus more Graecorum requirendus est, apud quos singulae literae numeros continent, et significant per se apud Graecos nomen Antichristi. Primum nomen est attemos, quod nomen continet numerum praedictum, idest sexcentum sexaginta sex, juxta significationem literarum nominis. Verbi gratia a, apud Graecos significat unum. Numerus quinquaginta, signatur t CCC, est signatum V m signat XL o signat LXX s signat c c quae simul collecta faciunt praedictum numerum, idest DCLXVI. Item alia duo nomina, quibus nominatur Antichristus, apud Graecos sunt, quae eumdem numerum continent. Primum est arnoyme: et considera numerum significationem literarum secundum Graecos, et habebis eumdem numerum, scilicet DCLXVI. Verbi gratia a, signat unum; r signat c n signat l o LXX y CCCC m XL e V: quae simul collecta faciunt praedictum numerum, idest DCLXVI. Iterum nomen Antichristi apud Graecos est Teytan, quod hunc eumdem numerum continet. Verbigratia t significat CCC e V y X t CCC a unum. N quinquaginta: quae simul collecta faciunt DCLXVI. Item, et satis conveniunt haec nomina Antichristo, secundum eorum interpretationes. Attemos enim interpretatur Deo contrarius, et ipse in omnibus Deo contrariabitur, idest Christo. Item arnoyme interpretatur negans, alias negatio, et ipse Christum et fidem ejus negabit. Item Teytan interpretatur sol, vel gigas: et ille miser dicet se solem justitiae, et gigantem geminae substantiae, idest divinae et humanae: hujus nomina idest res nominum usurpabit sic Antichristus. Ipse enim faciet se vocari antemos, idest Christo contrarium; et arnoyme, quia Christum negabit esse Deum, et se esse Deum confirmabit; et Teytan, quia solem justitiae, et Deum, et hominem se praedicabit, et sui idem praedicabunt. Item Latinis literis scribitur nomen ejus, qui se vocari faciet dic lux, quia ipse dicet se esse lucem mundi, et per hoc nomen idem habetur apud Latinos. Nam d significat CCCCC, I unum, c centum, l quinquaginta, V quinque, X decem. Collecta simul faciunt DCLXVI. Per hunc numerum, qui continetur in nominibus Antichristi, volet ipse apparere Deus. Sed a sapientibus et veritatem cognoscentibus purus homo apparebit. Ideo dicit Joannes, qui habet intellectum computet numerum bestiae. Sed quaeret aliquis quomodo per hunc numerum apparere poterit Deus, vel quomodo per eumdem numerum apparebit purus homo? Ideo per senarium, cujus aliquotae tres sunt, et perficiunt totum, nec ultra procedit, nec ultra remanet, significatur perfectio Dei, cui nihil est addendum vel subtrahendum, sed simpliciter tenendum vel subtrahendum quod ipsa Scriptura determinat. Sicut senarii sunt tres partes, scilicet duo, tria, unum, sic tria credenda, et subjecta fidei scilicet tres personae, duae naturae in Christo, una essentia Dei. Haec est enim prima perfectio, et magna, sine qua quis non potest Deo placere: ut dicitur Hebr. 11. Per sexaginta significatur perfectio duplex. Una propter senarium operationis. Altera propter Decalogi observationem. Sexaginta enim fiunt ex senario ducto in denarium. Nam sex decem, vel decies sex sunt sexaginta. Et haec est secunda perfectio major quam prior, quia fides sine operibus mortua est, Jacob. 2. Per sex centenarium significatur perfectio triplex. Una fidei per senarium. Alia operationis propter denarium. Tertia supererogationis, propter impletionem consiliorum quam inducit charitas, quae significatur per centenarium: haec est perfectio maxima sine qua aliae parum valent. Posset enim fides esse integra, sed informis. Item possent servari mandata, sed ex timore; et parum valeret hoc totum nisi aliquando addantur consilia quod totum perficit charitas, vel charitatis regula, juxta illud 1 Corinth. 13, si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem non habuero, nihil sum et cetera. Quia igitur hanc triplicem perfectionem, vel potius praemium, quod debetur huic triplici perfectioni, promittet Antichristus suis, propterea reputabitur Deus ab illis, quia hujus dare est solius Dei, et sic responsio ad primum. Ad aliud dicitur, quod licet per praedictum numerum, triplex perfectio significetur, tamen quia per senarium describitur, et homo sexta die factus est, per hoc creatura monstratur non creator. Item per senarium significatur prima perfectio, quae est conjugatorum. Per sexaginta significatur secunda, quae est viduarum, atque continentium. Per sexcenta signatur tertia, quae est sanctarum virginum. Prima facit fructum trigesimum. Secunda sexagesimum. Tertia centesimum. Discipuli autem Antichristi tunc praedicabunt, neminem posse salvari, nisi Antichristo obtulerit aliquando de fructibus istis, quasi Deo. Item in praedicto numero est triplex senarius. Unus est unitatum, scilicet sex. Secundus sex decies denarii, scilicet sexaginta. Tertius centenarii, sexcenta. Primus signat initium boni. Secundus profectum boni. Tertius consummationem boni. Unde per primum designatur incipientium vita, per secundum proficientium, per tertium vita perfectorum. Item primus senarius significat perfectionem naturae, quae sex diebus facta est. Secundus perfectionem gratiae, quae consurgit ex observantia mandatorum. Tertius signat perfectionem sapientiae, quae consistit in contemplatione caelestium, quae per centum designatur: et hanc perfectionem dicent Antichristi discipuli, dari ab illo solo: et ideo credent illum esse Deum, quamvis sit purus homo: et per eumdem numerum designatur, qui est numerus hominis. Nam senarius unitatum respicit naturam creatam. Senarius denarii, respicit gratiam datam. Senarius centenarii, respicit gloriam promissam, ad quod est omnis homo. Quia nomen et natura hominis condita per gratiam, venit ad gloriam promissam; ideo numerus hominis est sexcentum sexaginta sex.


Caput 14

[89030] Hugo de Sancto Charo (?), Super Apocalypsim, cap. 14 Et vidi, et ecce agnus et cetera. Descripto dracone, et familia ejus, a quibus Ecclesia gravissime impugnatur, describit hic Joannes agnum, et familiam ejus, a quibus Ecclesia sufficientissime adjuvatur. Sicut autem a prima descriptione incussit timorem, sic in hac subjicit consolationem. Dum enim Ecclesia tales habet adjutores, non oportet timere qualescumque habeat impugnationes. Juxta illud Rom. 8, si Deus pro nobis, quis contra nos? Propter quod dicit Job 17, pone me juxta te, et cetera. Dividitur autem hoc capitulum in quinque partes. In prima ostenditur agnus stare paratus, et familia ejus cum eo in auxilium Ecclesiae. In secunda monetur Ecclesia ad talem accedere auxiliatorem, ibi, et vidi alterum Angelum. In tertia monetur ad mundi contemptum, et aliorum quae praestant impedimentum accedendi ad Deum, ibi, et alius Angelus. In quarta proponitur, quod promittitur servis suis, ut securius et libentius accedatur ad ipsum, ibi, et audivi vocem. In quinta agitur de judicio futuro, ubi omnes boni et mali remunerabuntur secundum merita sua, ibi, et vidi, et ecce nubem. Dicit ergo, et vidi, idest intellexi spiritu revelante mihi, et ecce agnus, idest Christus pro mundo immolatus, stabat, semper juvare paratus, unoquoque monstratur humanitas passa, in statu commendatur divinitas illaesa: pati quidem humanitati convenit, sed stare divinitati. Unde quia simul fuit homo et Deus, pati simul et stare potuit. Et ideo agnus stabat supra montem Sion, idest supra Ecclesiam virtutibus celsam et Deum speculantem, quam Christus virtutibus, etiam speculationis, superexcellit. Isa. 2, erit in novissimis diebus praeparatus mons domus domini in vertice montium, et elevabitur super omnes colles. Dicitur autem agnus propter omnimodam innocentiam, quam habuit, quia sine originali et actuali fuit. 1 Petr. 1, agnus immaculatus et incontaminatus. Immaculatus, quia non contraxit originale, quod probat matris gloriosae virginitas. Incontaminatus, quia non commisit actuale, quod probat patris divinitas. De hoc agno dicitur Exod. 12, erit agnus absque macula et cetera. Item in eodem. Non comedetis ex eo et cetera. Crudum comedit qui eum habuisse originale credit. Coctum aqua manducat, qui eum per naturam peccasse affirmat. Nos nascimur crudi et immundi, et postea coquimur aqua concupiscentiae. Ipse autem, et sanctus conceptus est, et sanctus natus est, et sanctus decrevit, propter quod, nec crudum quid ex eo, nec coctum aqua debet comedi, sed assum igni, passum ex charitate debet credi. Ignis iste non est comburens, sed illuminans; ideo Christus significatur per piscem assum, Joan. 21, ubi dicitur, viderunt prunas positas, et piscem positum. Luc. ult. et obtulerunt partem piscis assi. Caput et pedes cum intestinis vorare, est divinitatem et humanitatem Christi credere, et infirmitates ejus, per fidem et unitatem sibi incorporare. Ergo agnus virtute divinitatis, stantis, merito cadentis humanitatis, mundi peccata purgavit. Unde Joan. 1, ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi: et bis dicit, ecce, ut utrumque admiretur in Christo, et stans divinitas, et cadens humanitas. Et ideo considerabant antiqui ejus adventum. Isa. 16, emitte agnum domine dominatorem terrae de petra deserti ad montem, idest de Ruth Moabiti ad montem filiae Sion idest ad exaltationem Ecclesiae. Unde et hic dicitur supra montem stare: sed certe in hoc non fuit solus agnus immo multos habuit sanctos secum, per quos salvavit et sublimavit Ecclesiam. Unde sequitur, et cum eo centum quadragintaquatuor millia, ex quatuor partibus mundi, collectos, qui omnes per hunc numerum designantur. Siquidem hic numerus surgit ex duodenario ducto in se. Nam duodecim duodecies sunt centum quadragintaquatuor. Duodenarius autem primus numerus abundans est, et conficitur ex tribus ductis in quatuor. Unde significat abundantes in fide Trinitatis collectos ex quatuor partibus mundi. Per mille vero significatur perfectio maxima, quae est virginum. Nam cum sit magna perfectio conjugatorum, major perfectio continentium, maxima est perfectio virginum: et ita per centum quadraginta quatuor millia, recte signantur omnes virgines perfecti, et abundantes in fide sanctae Trinitatis ex quatuor partibus mundi collecti: omnes hi stant cum domino supra montem Sion, quia sunt in supremo gradu Ecclesiae constituti. Sequitur, habentes nomen ejus, idest Christi a quo dicuntur Christiani. Et nomen patris ejus, ut a Deo patre dicantur filii Dei. Psalm. ego dixi, dii estis et filii excelsi omnes. 1 Joan. 4, videte qualem charitatem dedit nobis Deus, ut filii Dei et cetera. Roman. 8, ipse spiritus reddet testimonium spiritui nostro, quod sumus filii Dei, si autem filii et cetera. 1 Joan. 3, charissimi filii Dei sumus, hoc est nomen quod Exod. 20, non accipias nomen Dei tui in vanum. Quod revera in vanum omnis accipit, ille qui non facit opera ejus. Vel habentes nomen ejus, in gratiae susceptione, qua interius uncti dicuntur Christiani. Et nomen patris ejus, in haereditatis participatione, quod erit in gloria: haec duo dat dominus. In praesenti dat gratiam, per quam sumus Christiani, et a Christo uncti. In futuro dabit gloriam, per quam erimus haeredes et filii. Psalm. gratiam et gloriam dabit dominus. Vel vidi, idest mente conspexi. Et ecce admirationem notat in vidente, et admirabilem in viso. Agnus, idest Christus innocens, patiens, humilis, mansuetus. Stabat, ut adjutor, ut speculator, ut pugillator. Supra montem Sion, idest supra Ecclesiam tamquam super specula sua. Ecce fili hominis speculabitur de te. Habacuc 2, super custodiam meam stabo. Et cum eo centum quadragintaquatuor millia stantes, non supra montem, sed circa montem, cum agno montem custodientes, et ei se conformantes. Et significantur quatuor status bonorum per quatuor praedictos numeros. Nam quadraginta cum sit numerus poenitentium, signat statum incipientium; quatuor signat statum proficientium, qui scilicet in quatuor virtutibus secundum regulam Evangeliorum se extendendo in bono proficiunt: per centum, qui transit de laeva ad dextram signatur status contemplantium, seu perfectorum, qui jam mente conversantur in caelo. Per mille, signatur numerus perseverantium, et hi omnes cum agno stant ad defensionem et custodiam Ecclesiae, et ad bellandum contra ejus hostes parati. Habentes nomen ejus, idest rem nominis, scilicet gratiae unctionem. 1 Joan. 2, et vos unctionem habetis. Et nomen patris ejus, idest rem nominis ejus, scilicet gratiae unctionem, idest rem nominis paterni, scilicet filiationem Dei. Isa. 56, dabo eis in domo mea, et in viis meis locum, et nomen et cetera. Scriptum in frontibus suis. Scriptum dicit, non pictum vel tinctum, ut possit ab aliis videri. Proverb. 3, misericordia et veritas non te deserent et cetera. Primo ponitur nomen Christi, et postea nomen patris. Debet describi in mentibus nostris fides passionis, et spes promissionis, et amor promissoris: quas quidem scriptiones, idest virtutes, aqua tribulationis non delet, sed magis informat. Quod fides tribulatione formetur, habetur 1 Petr. 1, ut probatio fidei vestrae multo pretiosior sit auro, quod per ignem probatur. De spe Rom. 5, tribulatio patientiam operatur, patientia spem. Cant. 8, aquae multae et cetera. Sequitur. Et audivi. Hic exprimit et ostendit Joan. desiderium, quod habent de adjuvando Ecclesiam, quam re vera totis conatibus juvant. Unde, et stare cum agno dicuntur. Dicit ergo, et audivi, auditu quidem interiori. Vocem de caelo, idest ad admonitionem a perfectis, qui cum agno sunt, ad imperfectos coelitus procedentem. Tamquam vocem aquarum multarum, idest populorum multorum: de quibus sancti cum agno stantes collecti sunt. Per aquas siquidem, quae continuae defluunt in mare, signantur homines, qui sine intermissione fluunt in morte. Unde 2 regum 14, omnes morimur, et quasi aqua dilabimur. Eccl. 1, generatio praeterit et cetera. Et hoc dicit, quia oratio unius sancti viri, vim obtinet orationum multarum, vel propter efficaciam emendationis, vel certe ideo, quia sicut aquae velocius et impetuosius currunt cum oppressionem inveniunt, sic sancti cum tribulationes crescunt, ferventius orant et praedicant. Jud. 6, humiliatus est valde Israel in conspectu Madian, et clamavit ad dominum postulans auxilium. Sequitur, et tamquam vocem tonitrui magni, idest plena terroris et admirationis. Sermo enim sanctorum valde terribilis est omnibus malis, qui ad eorum consortium venire nolunt. De hac voce sanctorum quae tonitruo comparatur, propter terrorem et admirationem, dicit Psal. vox tonitrui tui in rota. Job 26, cum parvam stillam sermonum ejus audiverimus, quis poterit intueri tonitruum magnitudinis ejus? Ut autem vox ista non modice virtutis et efficaciae reputetur, dicit Joannes quales sunt illi a quibus procedit: quia quod dicebant, opere implebant, propter quod efficacior erat sermo eorum. Dicit ergo, et vocem, idest vox, quam audivi, erat sicut vox citharaedorum, idest praedicatorum, citharizantium, idest carnis mortificationem praedicantium. In citharis suis, idest in seipsis ostendebant. Ideo dicit apostolus 1 Cor. 10, castigo corpus meum, et in servitutem redigo et cetera. Cithara duo habet, lignum et chordas: in ligno extensas: chordae sunt corda poenitentium, vel corporis singula membra, quae singula debent habere suam mortificationem, eo quod peccandi instrumenta fuerunt. Unde Roman. 6, sicut exhibuistis membra vestra et cetera. In cithara enim, ad hoc ut bene cantet, oportet tangere omnes chordas, non simul, sed successive. Ita in poenitentia, ad hoc ut Deo placeat, oportet singula peccata dicere in confessione et singula tangere in satisfactione. Ut per quae peccavit homo, per haec puniatur, ut Sap. 11. Dives ideo torquetur in Inferno, quia in lingua peccavit hic in mundo. Dicit Isa. 23, sume tibi citharam, circui civitatem, meretrix oblivioni tradita est, bene cane, frequenta canticum. Nota quod dicit sume citharam, idest voluntariam accipe poenitentiam. Psalm. voluntarie sacrificabo tibi. Matth. 10, tollite jugum meum super vos et cetera. Item bene dicit, cane, idest benefac confessionem omnia nude et aperte dicendo, frequenta canticum, quia frequens debet esse confessio cum frequentes sint defectus nostri, et incerta hora mortis. In hoc ergo, quod dicit citharizantium in citharis suis, vocat illos, qui semper citharizant in citharis alienis, idest qui praedicant aliis poenitentiam, et ipsi nullam, vel modicam faciunt. De quibus dicitur Matth. 23, super cathedram Moysi et cetera. Et in hoc notantur claustrales, et praelati, qui jejunante conventu, vel male procurato, comedunt, vel in cameris abundanter et large. Isti re vera cantant, sed in citharis alienis, non suis, quia religionem tenent, non in se, sed in subditis suis. Contra quos dicit sapiens: patere legem, quam ipse tuleris. Eccle. 32, rectorem te posuerunt? Noli extolli: sed esto in eis quasi unus ex illis scilicet in refectorio, in dormitorio, in oratorio et in claustro. In vigiliis, in jejuniis et in disciplinis. Et cantabant, gratias agendo de acceptis beneficiis, et de integritate mentis observata. Quasi canticum novum, quod nunquam veterascit, sed semper erit novum. Quasi canticum, dicit ut notetur quaedam imperfectio integritatis et gaudii quousque anima et corpus glorificentur. Tunc enim erit gaudium plenum et perfecta integritas, quia non poterit amplius amitti. Nunc autem fragile bonum est corporis integritas, et ideo gaudium imperfectum. Sed quia multi citharizant in citharis suis, et cantant pro favore mundi, ut hypocritae et virgines fatuae, et ideo sequitur, ante sedem, et ante quatuor animalia, et seniores, idest in praesentia et approbatione Angelorum, in quibus sedet Deus, et prophetarum, et apostolorum, quasi per quatuor per quos exercet Deus judicia sua. Per quatuor animalia praedicatores quatuor Evangeliorum: per seniores antiqui patres: ante quos isti cantant quia illi istorum canticum approbant. Et ne crederes, quod quilibet posset hoc canticum cantare et ita non esse magnum cantare canticum ante sedem, ideo addit. Et nemo poterat dicere canticum, idest de integritate mentis et corporis habere gaudium. Nisi illa centum quadraginta quatuor millia, idest nisi virgines perfecti, qui per centum quadraginta quatuor signantur, secundum primam expositionem, quam facit Glossa. Qui empti sunt de terra, idest separati a carnis concupiscentia per virtutem Baptismi, cujus innocentiam servaverunt. Item ideo dicit, empti sunt, quia per Baptismum mundati, qui habet a Christi sanguine virtutem. Quod ergo dicit apostolus, 1 Cor. 6, empti enim estis, convenit baptizatis. Quod autem dicitur 1 Petr. 1, non corruptibilibus auro vel argento redempti et cetera. Convenit poenitentibus. Qui autem sunt isti, evidentius ostendit Joannes, dicens. Isti sunt, qui cum mulieribus non sunt coinquinati, nec mente per consensum, nec opere per corpus coinquinati. Et hoc probat, quia mente et corpore incorrupti. Virgines enim sunt, et ideo sequuntur, quasi imitantur Christum. Quocumque ierit. Pede, scilicet, mente, et corpore, scilicet corporis integritate. Quocumque ierit, idest quacumque via ierit, sive praeceptorum viam vadit sive viam consiliorum teneat. Hi sequuntur, post eum. Unde beatus Bernardus, sequitur ad praecepta sicut plures, sequitur ad consilia sicut pauci virginitatem servant. Altissimus enim status in Ecclesia est virginitas. Unde Ambrosius, supergreditur virginitas conditionem humanae naturae, per quam homines Angelis assimilantur. Qui enim virginitatis puritatem servant, supercaelestibus assimilantur. Unde Augustinus de doctrina Christiana, et sunt verba Cypriani. Nobis ad virgines sermo est; quorum quo sublimior est gloria, eo major cura de ea esse debet custodienda, quia cito potest amitti, et recuperari nunquam. Unde Amos 5, cecidit, non adjiciet ut resurgat virgo Israel. 1 Cor. 6, qui marito jungit virginem suam et cetera. O quam pulchra est casta generatio cum claritate. Sed cum Christus praedicator fuerit, et martyr, sic et virgo quilibet, omnibus debetur aureola spiritualis: quare potius dicitur de virginibus, quod sequuntur ipsum quocumque ierit, quam de praedicatoribus, vel martyribus? Virginitas signum est innocentiae generalis. Praedicatio vero vel martyrium peccata sequuntur. Ut patet in Paulo, qui de persecutore factus est praedicator, et latro in cruce factus est martyr: sed virginitas omnia peccata praecedit. Sed iterum quaeritur quare istis tribus debetur aureola spiritualis. Solutio: tres sunt vires animae, rationalis, concupiscibilis et irascibilis. Potissimum actus rationalis est praedicatio veritatis, et hoc convenit praedicatoribus. Item potissimus actus concupiscibilis est observantia virginitatis, et hoc convenit virginibus. Potissimus actus irascibilis est contemptus mortis, et hoc convenit martyribus. Primus actus vitat falsitatem mundi. Secundus voluptatem carnis. Tertius horrorem mortis. Et ideo probat hanc triplicem victoriam esse debitam his praedictis statibus, aureola spiritualiter. Sequitur, hi empti sunt ex hominibus, idest separati quadam prerogativa, ex fructibus melior fructus. Primitiae oblatae Deo et agno, idest filio. Sed quare non dicitur spiritui sancto, cum sit tribus honor unus? Solutio. Spiritus sanctus est nexus et amor filii cum patre; et ideo per illos sub aliis positus necessario intelligitur spiritus sanctus. Vel forte, quia ad observandam virginitatem, haec duo sunt necessaria, scilicet potentia patris, et sapientia filii. Item quaeritur quare virgines potius dicuntur oblatae Deo quam martyres et praedicatores. Solutio. Virginitas in ipso principio vitae habetur, sed non praedicatio vel martyrium. Unde martyres et praedicatores possunt dici decimae oblatae Deo: sed virgines dicuntur primitiae, quia primordia vitae suae obtulerunt Deo. Et in ore ipsorum non est inventum mendacium. Quia quod in Baptismo promiserunt, fideliter servaverunt. De quibus dicit Isa. 20, vota vovebunt domino, et solvent. Sed de aliis dicit, Isa. 33, irritum factum est pactum. Glossa, baptismale. Sunt autem, ut dicit Augustinus in libro de mendacio, octo genera mendaciorum. Primum est in doctrina, ad quod nulla causa debet adduci. Secundum est, quod tale est, quod nulli prosit, et alicui obsit. Tertium est tale, quod ita prodest uni quod obsit alteri. Quartum tale est quod fit sola causa mentiendi, fallendique libidine. Quintum, quod fit placendi cupiditate. Sextum, quod nulli obest, et prodest omnibus; ut si aliquis alicui pecuniam injuste vellet tollere, sciens ubi sit, nescire se mentiatur. Septimum est quod omnibus prodest. Si quis nolens hominem ad mortem ducere, mentiatur. Octavum est, quod nulli obest et quod ab immunditia corporali aliquem tueatur. Et postea dicit Augustinus. In his tanto minus quisque peccat, cum mentitur, quanto magis a primo recedat. Quisque vero aliquod hujusmodi genus mendacii putaverit peccatum, non sic decipit se ipsum turpiter, cum honestum esse deceptione arbitretur. Ergo genus mendacii summopere fuge, quia omne mendacium non est a Deo. Eccle. 20, potior fur, quam assiduitas viri mendacis. Sap. os quod mentitur et cetera. Sine macula sunt ante thronum Dei, idest ante Deum judicem. Psal. beati immaculati. Nota quod multiplex est macula: carnalis voluptatis, quae multos magnos maculat. Unde de Salomone legitur Eccl. 47, potestatem habuisti in corpore tuo, et dedisti maculam in gloria tua; et de Ruben primogenito dicitur Gen. 49, Ruben primogenitus meus, ut fortitudo mea, et principium doloris mei. Prior in donis, major in imperio: effusus es sicut aqua. Non crescas, quia ascendisti cubile patris tui, et maculasti stratum ejus. Ruben gerit hic typum clericorum, qui sunt filii visionis, et priores in donis, et majores in imperio. Haec macula multum deformat Ecclesiam, et multum laboratum est, et quotidie laboratur ad emendationem hujus maculae: multae siquidem fuerunt ejus constitutiones, multae prohibitiones, multae visitationes, multae suspensiones, et excommunicationes. Contra hanc maculam, nec aliquid valet. Unde Ezech. 24, vae civitati sanguinum, et ollae ejus; rubigo in ea est, et rubigo ejus non exivit de ea per partes suas et cetera. Et non cecidit super eam sors: sanguis enim ejus in medio ejus est, et in multo labore fundatum est. Et mirum est quomodo sacerdos vel clericus eisdem manibus audet tangere corpus Christi, quibus paulo ante tractaverat pudenda meretricis. De quibus dicitur Malach. 1, dicit dominus exercituum ad vos, o sacerdotes, qui despicitis nomen meum, et dicitis, in quo despeximus nomen tuum? Respondet dominus. Offertis super altare meum panem pollutum. Item Psalm. initiati sunt idest consecrati, Beelphegor, et comederunt sacrificia mortuorum, idest sacerdotes. Quibus dicit dominus, Jerem 26, ecce ego autem in manibus vestris sum: facite mihi quod bonum et cetera. 1 Corinth. 11. Quicumque manducaverit panem et cetera. Glossa, ita puniendus est, sicut si dominum occidisset. Hebr. 10, irritam quis faciens legem domini, sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur: quanto magis putatis deteriora mereri supplicia, qui filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit? Secunda macula est gulositas quae etiam hodie multum maculat. Unde dicitur in Scriptura, hi sunt in epulis suis multum convivantes sine timore semetipsos pascentes. Unde Isa. 28, omnes mensae eorum repletae sunt vomitu sordium, ita ut non esset ultra locus. Tertia est macula loquacitatis. De qua dicitur Jacob. 3, lingua constituitur in membris nostris quae maculat totum corpus. Haec tertia macula ex secunda provenit, quia ex gulositate nascitur loquacitas. Ut legitur Exod. 8, videtur quia ex fluvio Aegypti ascenderunt ranae. Unde dicitur Luc. 16, dives qui epulabatur quotidie splendide, torquebatur in lingua propter loquacitatem. Quarta est macula cupiditatis. De qua dicitur Eccles. 21, beatus ille, qui inventus est sine macula. Et infra, quis est hic et laudabimus eum? Quasi dicat: si quis talis est, quicumque ille sit. Septem tamen inveniuntur in Scriptura, qui post aurum et argentum non abierunt, sed potius manus suas ab omni munere excusserunt: et per omnes illos significantur ecclesiasticae personae quae tenentur similiter facere. Primus est Abraham, Genes. 14, qui regi dicenti sibi: da mihi animas, cetera tolle tibi, respondit. Levo manus meas ad Deum excelsum possessorem caeli et terrae, quod a filo subtegminis, usque ad corrigiam caligae, non accipiam ex omnibus quae tua sunt. Per Abraham qui hostes occidit et praedam reduxit intelliguntur viri ecclesiastici, qui pro justitia facta, vel etiam facienda, non debent accipere munera parva vel magna, occulta vel aperta: quod notatur in filo subtegminis et in corrigia caligae. Secundus fuit Moyses, qui ait ad dominum, Num. 16, ne respicias eorum sacrificia: tu scis, quod nec quidem asellum unum acceperim ab eis, idest quodcumque munus. Per Moysen autem qui Levitas instituit et ordinavit significantur episcopi quorum est conferre orationes et beneficia. Unde per hoc notatur, quod episcopi pro collatione beneficiorum et ordinum nullum debent munus accipere. Tertius fuit Samuel, 1 Reg. 12, qui ait, conversatus sum coram vobis ab adolescentia mea, usque ad diem istum: ecce praesto sum, loquimini ad me coram domino et coram Christo ejus utrum bovem alicui tulerim, vel asinum, si quippiam aliud. Per hunc intelliguntur omnes orantes pro aliis. Quia de ipso legitur, quod pro aliis oravit. Unde dixit: absit a me hoc grande peccatum in Deo, ut cessem orare pro vobis. Per hoc significatur quod sacerdotes pro Missis aut sepulturis, aut Psalteriis, nullum munus debent accipere. Neque etiam illi qui orant pro beneficiis vel ordinibus obtinendis aliis. Quartus fuit Eliseus, 4 Reg. 5, qui dixit Naaman, vade et lavare septies in Jordane et mundaberis, et post factam lotionem vel mundationem, nil voluit accipere, licet ille multa offerret. Septena lotio significat septem sacramentorum dispensationem, per quae fit mundatio animarum. Per hoc ergo notatur quod aliqua debent accipi: licet postea non acceperit. Quintus est Daniel, cui cum dixisset Balthasar, si valueris Scripturam legere et interpretationem dicere, purpura vestieris et torquem auream circa collum tuum habebis et eris tertius in regno meo, respondit: munera tua tibi sint et dona domus tuae alteri da. Scripturam autem legam tibi et interpretationem ostendam tibi, rex, Dan. 5. Per hoc notatur quod doctores et expositores sacrae Scripturae pro expositione sua nullum debent accipere munus. Item legitur de Paulo, Act. 20, aurum et argentum (inquit) aut nullius vestem concupivi. Unde manifestum est quod nullum temporale accipi debet pro praedicatione, licet praedicatori debeatur victus necessarius. Matth. 10, dignus est mercenarius et cetera. Sextus fuit beatus Petrus, Act. 8, cui cum dixisset Simon magus: date mihi hanc potestatem, ut cuicumque imposuero manus, accipiat spiritum sanctum, respondit Petrus: pecunia tua tecum sit in perditionem. Per hoc ostenditur quod opera miraculorum aut impositio manuum aut gratia dispensationum, non debent mediante pretio fieri. In quo etiam facto arguuntur venditores et emptores reliquiarum. Septimus fuit Naboth, 3 Reg. 21, cui cum dixisset Achab: da mihi vineam tuam, et faciam mihi hortum olerum, daboque tibi vineam meliorem pro ea, aut pecuniam accipe, respondit: propitius sit mihi Deus: ne dem tibi haereditatem patrum meorum. Per hoc ostenditur, quod decimae et primitiae et hujusmodi non sunt pro temporalibus commutanda. In quo etiam damnatur commutatio Ecclesiarum et beneficiorum quae fiunt temporalis lucri intuitu. Felices sunt qui sine his maculis sunt ante thronum Dei. Scriptum est enim Levit. 21, homo de semine tuo, qui habuerit maculam, non offerat panem Deo suo, nec accedat ad ministerium ejus. Huic etiam simile legitur 1 Machab. 4, elegit Judas sacerdotes sine macula. Haec omnia pertinent ad laudem et commendationem virginitatis, cujus status dignior et favorabilior Deo dicitur esse. Propter quod dicitur quod sine macula sunt ante thronum Dei. Ad quod etiam facit illud, Eccles. 26, gratia super gratiam mulier sancta et pudorata. Omnis autem ponderatio non est digna continentis animae. Ecce quam digna res et quam nobilis est virginitas, quam sic commendat dominus, quam etiam tantum honoravit, in sancta nativitate, in vita, in praedicatione, in morte. In nativitate, quia de virgine natus. In vita, quia virgo semper vixit. In praedicatione, quia virginitatem ceteris statibus plus commendavit, quando fructum centesimum eis assignavit, Matth. 13. In morte, quia matrem suam, quam supra omnia diligebat, virgini commendavit, et virgines tamquam sibi familiares ad se vocavit et inter eos spiritum reddidit. Item apparet dignitas virginum, quia habent vitam mundiorem, securiorem, jucundiorem, salubriorem, excellentiorem. Et ideo dicit apostolus. 1 Corinth. volo omnes homines esse sicut me, idest virgines, quia talis erat Paulus. Sequitur. Et vidi alterum Angelum et cetera. Secunda pars capituli, in qua monetur Ecclesia accedere ad talem et tantum auxiliatorem. Haec autem pars duo continet. Primum est dignitas admonentis. Secundum dignitas admonitionis, ibi: timete dominum. Dignitas vero admonentis consistit in quinque, quae necessaria sunt omni praedicatori. Primum auctoritas. Secundum humilitas. Tertium vita. Quartum doctrina. Quintum finis, sive intentio recta: hi sunt quinque lapides quos David, idest Christus, posuit in pera pastorali, idest praedicatoribus et praelatis, ad occidendum Goliam, idest Diabolum, 1 Reg. 12. Dicit ergo, et vidi, idest intellexi, alterum Angelum. Idest praedicatores qui sunt alteri a Christo, idest vicem ejus exequentes. Et per hoc quod dicitur Angelus, idest missus, notatur auctoritas praedicandi. Rom. 10. Quomodo praedicabunt nisi mittantur? Per hoc quod dicitur, alterum, idest vicarius, notatur humilitas et auctoritas: quae recte junguntur. Quia auctoritas reprimit humilitatem, ne sit pusillanimus; et humilitas reprimit auctoritatem ne sit praesumptuosa. Volantem, Glossa, idest a terrenis se removentem et ad caelestia elevantem et velociter discurrentem per medium caeli, idest per omnem Ecclesiam, quam secum exemplis et verbis trahit, sicut equi currum. Isa. 60, qui sunt isti, qui ut nubes volant? Habent ergo praedictas alas, sive pennas quibus volant. Ezech. 1, quatuor facies uni et quatuor pennae uni. Prima facies hominis per mansuetudinem. Secunda leonis per audaciam. Tertia bovis propter patientiam. Quarta aquilae per sapientiam. Hae quatuor virtutes sunt quatuor facies; sed quatuor pennae, quibus volant, sunt quatuor animae affectiones, scilicet spes futuri boni, timor futuri mali, gaudium de praesenti bono, dolor de praesenti malo. Nec sufficit quod praedicator sit pennatum animal, nisi sit unus de Seraphim: de quibus dicit Ezech. 6, stabant Cherubim super illud; sex alae uni et sex alae alteri. Sex primae alae sunt sex opera misericordiae, quae debet habere perfectissimus praedicator. Quo ad Deum duo, scilicet contemplationem et orationem. Duo quo ad seipsum, scilicet lectionem et moderationem. Duo quo ad proximum, scilicet verbum et exemplum. Duabus primis volat ad Deum. Duabus mediis circa se ipsum. Duabus ultimis ad proximum. Siquis talis esset, stare secure posset cum domino super solium ejus. Sed plures volunt esse Cherubim quam Seraphim, quia magis laborant lucere per scientiam, quam ardere per charitatem; et tunc magis vacant studio, quam orationi. Forsitan vellent esse domini principes et potentes. Item vidi alterum Angelum, idest praedicatorem Catholicum, volantem per medium caeli, volantem, inquam, per utriusque testamenti concordiam, per medium caeli, idest vetus testamentum. Per hoc non volat Manichaeus quia vetus testamentum non recipit, cujus finis est novum testamentum. Per hoc non volat Judaeus, quia in Christum non credit, nec novum testamentum recipit. Medium caelum est concordia utriusque testamenti: per hoc volat fidelis praedicator. Unde Psalm. De medio petrarum dabunt voces. Ezech. 6, vidi et ecce quadrigae quatuor egredientes de medio duorum montium. Habentem Evangelium aeternum, in corde per fidem et obedientiam et per amorem et intellectum. In ore per doctrinam et praedicationem. In manu per operis adimpletionem. Hoc triplici modo praedicator debet habere Evangelium. De primo Psalm. In corde meo abscondi eloquia tua. Prov. 3, misericordia et veritas non te deserant; circumda ea gutturi tuo et describe in tabulis cordis tui. De secundo, judicum 14, ecce examen apum erat in ore leonis, idest Evangelium in ore praedicatoris. Isa. 40, clama, ne cesses. Psalm. Semper laus ejus in ore meo. De tertio, Psalm. Gladii ancipites in manibus eorum. Supra 10, vidi alium Angelum et habebat libellum in manu. Dicitur autem Evangelium Christi aeternum, quia ei non succedit aliud. Item quia aeterna promittit. Matth. Agite poenitentiam, appropinquabit enim regnum caelorum. Lex vero temporalia promittit. Isa. 1, si volueritis et audieritis me, bona terrae comedetis. Multi habent non Evangelium, sed vanilogium, quia magis vanitatem, quam veritatem vel bonitatem nuntiant. Psalm. narraverunt mihi iniqui fabulationes. Psalm. Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum. Multi etiam habent literas Uriae quas portant contra se. Hi sunt qui bene docent et male vivunt. Matth. 23, super cathedram Moysis sederunt Scribae et Pharisaei. Rom. 2, qui alios doces, te ipsum non doces? Hi revera portant nuntium, sive literas mortis suae sicut Urias. 2 Reg. 11, unde Augustinus in libro prosperitatis, bene docere et male vivere, nil aliud est quam se sua voce damnare. Unde Rom. 2, in quo alios judicas, teipsum condemnas. Item, dicit, habentem Evangelium non dissipantem. Sicut illi qui ad libitum exponendo, veritatem intelligentiae lacerant, ne forte contra se loquantur si dicerent veritatem sicut jacet. De quibus Psalm. Tempus faciendi, domine, dissipaverunt legem tuam. Isa. 24, transgressi sunt legem, mutaverunt jus, dissipaverunt foedus sempiternum. Deinde vidit Joannes, ad quid haberet Angelum. Non enim ad vendendum in foro, sicut venditores olerum. Neque ad custodiendum in armariolo, ut librarii. Neque ad illuminandum pulchriores literas ut pueri. Sed magis ad praedicandum. Unde sequitur, ut evangelizaret, idest ut bona nuntiaret, sedentibus super terram, idest bonis qui terrena calcando et sibi subjiciendo et omnia abjiciendo contemnunt. Et quia parum esset praedicare solis bonis, ideo dicit, et super omnem gentem, idest omnibus gentibus, et omnem tribum, idest omnibus Judaeis, qui dicuntur tribus, quia per tribus fuerant distributi, et linguam et populum, idest populo cujuscumque linguae sit. Vel forte hoc dicit propter nobiles qui filios suos faciunt edoceri diversas linguas et diversa idiomata. Sub eadem lingua continentur, verbi gratia, Gallicum, Lombardicum et cetera. Eadem lingua est, sed diversa idiomata. Populum autem vocat minores in quacumque gente: per quod innuit, quod sine omni acceptione personae omnibus, tam nobilibus quam plebeis, est praedicandum Evangelium. Matth. ult. Praedicate Evangelium omni creaturae. Dicit autem, super, quia praedicator omnis debet excedere merito vitae, sicut praedicatoris officium. Isa. 40, super montem excelsum ascende tu qui evangelizas Sion. Mons est cumulus terrae, idest cupiditas terrenorum, divitiarum, delitiarum carnalium, et dignitatum saecularium. Primus est mons Gelboe, idest acervus arenae. Secundus mons Seyr, idest hispidus. Tertius Ebal, ubi dantur maledictiones. Deuteronom. 27, quare omnes maledicunt praelatis. Super hunc triplicem montem ascendere debet praedicator omnia conculcando. Isa. 52, quam pulchri supra montes pedes et cetera. Talibus enim praedicatoribus dat dominus virtutem verbi. Psalm. Dominus dabit verbum evangelizantibus virtute multa. Ideo dicit Paulus, 2 Timoth. 4, opus fac Evangelistae. Dicentem voce magna, idest libera sine timore. Isa. 40, exalta in fortitudine vocem tuam qui evangelizas Sion, exalta noli timere. Magna ergo debet esse vox praedicatoris, idest libera et severa, et ex magno cordis amore, et propter magna, scilicet honorem Dei et salutem animarum, timete dominum. Hic ostenditur dignitas amoris Christi quae apparet ex re. Quoniam si eum amamus, ipsum timere et honorare debemus. Et hic est cultus Dei qui est duplex; interior et exterior. Interior vero duplex: honor scilicet et timor; exterior autem est adoratio quae consistit in bona operatione, per quam conformatur homo Deo. Dicit ergo Angelus, timete dominum, casto et filiali timore quo timendus est dominus qui est omnipotens, non homo vel Diabolus qui non potest nocere nisi volenti, ut dicit Hieronymus, et date, gratis et bona voluntate. Illi, Deo non Antichristo, honorem, latriae, quae consistit in fide, spe et charitate. Timor proprie debetur Deo, honor vero patri. Unde Malach. 1, filius honorat patrem et servus dominum suum timebit: si ego pater sum et cetera. Vel timete dominum, ejus praecepta faciendo et prohibita vitando. Et date illi honorem, non vobis, sed ejus gloriae, si quid boni habetis, attribuendo. 1 Timoth. 1, soli Deo honor. Vel timete dominum, declinando a malo. Proverb. 6, in timore domini declinat omnis homo a malo. Et date illi honorem, faciendo bona. Proverb. 3, honora dominum Deum tuum, quia venit hora judicii ejus, quando justi haereditabunt terram, injusti autem disperibunt. Malach. 4, ecce dies veniet succensa quasi caminus, et erunt omnes superbi et omnes facientes impietatem stipula et inflammabit eos et cetera. Ideo magis timendum est quia illa hora judicii omnibus est incerta. Matth. 24, de die autem illa et hora nemo scit. Et adorate eum, humiliando subjiciendo et inclinando ei. Non solum corde interius, sed et corpore exterius. Ut inclinatio capitis, aut corporis exterius facta, sit signum cordis interius faciendi inclinationis. Matth. 4, dominum Deum tuum adorabis. Et merito adorandus est dominus, quia fecit caelum et terram, mare et omnia quae et cetera. Scilicet in caelo Angelos, in terra homines, in mari pisces. Et fontes aquarum dulcium. Ad literam istud est valde contra Manichaeos: quia si malus Deus, nullo modo adorandus: ille autem adorandus est, qui fecit caelum et terram et cetera. Unde verum est, quod ipse Diabolus non fecit haec. Item quaeritur, si omnes aquae a mari veniunt, juxta illud Eccles. 1, et ad locum unde exeunt flumina revertuntur, quomodo ergo copulat inter mare et fontes aquarum? Conjunctio est enim copulativa quae quaerit diversitatem inter copulata. Unde cum pars non differat a toto, non potest cadere copula inter partem et totum. Solutio. Verum est quod omnes aquae veniunt a mari per meatus subterraneos, ubi ipsae aquae quae in mari erant salsae et amarae fiunt dulces, quod facit Deus mediante natura; et ideo quia ibi est quaedam operatio nova, ponitur conjunctio copulativa mystice. Qui fecit caelum, idest spiritum rationalem. Et ea quae in eo sunt, idest vires et virtutes. Et terram humanam carnem. Et ea quae in ea sunt, idest sensus et membra. Luc. 11, stulti, qui fecit quod de foris est, nonne et cetera. Et mare, idest tribulationum, et tentationum amaritudinem, et ea quae in eo sunt, idest utilitates, quae inde proveniunt, et fontes aquarum, idest duo testamenta, unde omnes aquae doctrinae exeunt: quibus omnes sordes peccatorum lavantur, et ardor malae concupiscentiae temperatur, et sitis mali desiderii sedatur. De quibus dicitur Isa. 12, haurietis aquas in gaudio de fontibus salvatoris et cetera. Sequitur. Et alius Angelus et cetera. Haec est quarta pars capituli, in qua monetur Ecclesia accedere ad auxiliatorem suum, et recedere a mundo, et eis quae in eo sunt, quae impediunt accedere ad dominum. Duo autem sunt generalia impedimenta accedendi ad Deum: scilicet amor male inflammans, et timor male humilians; a quibus recedere monetur hic Ecclesia, per casum et ruinam Babylonis, quae hic ostenditur. Unde dicit, et alius Angelus, idest alius ordo praedicatorum, non officio quidem praedicandi alius, sed diversitate personae, quae sibi invicem succedunt in praedicatione secundum temporis successionem et Dei revelationem. 1 Corinth. 14, si quid revelatum fuerit sedenti, etc. potestis per singulos prophetare, idest unus post alium secutus illum priorem. Glossa, quia praedicatores sibi invicem succedunt, dicens, cecidit Babylon illa magna, idest malorum universitas, quae est civitas, quam primo aedificavit Cain, Gen. 3, et postea gigantes. Unde Gen. 11, venite faciamus nobis civitatem, et turrim ejus. Hic dicit, cecidit, ad majorem confirmationem et certitudinem. Unde et praeterito utitur pro futuro, prophetali certitudine. Vel ideo, quia cito cadit, et jam incepit. 1 Corinth. 6, praeterit figura hujus mundi. 1 Joan. 5, transit mundus, et concupiscentia ejus. Vel ideo forte, quia homo primo cadit per culpam, postea per poenam. Vel in casu culpae primo cadit per consensum, postea per opus. Vel in casu poenae primo cadit anima in Inferno, postea cadit simul cum corpore. Vel ideo, quia velox et continua est ruina mundanae gloriae, et ascensus ejus casus, sicut fumus ascendendo declinat, et quanto magis ascendit, tanto citius deficit. Sic vana gloria mundi. Psal. defecerunt sicut fumus. Job 30, elevasti me, et quasi super ventos posuisti, elisisti me valide. Sap. 5, quid nobis profuit superbia, et divitiarum jactatio et cetera. Isa. 13, erit Babylon civitas gloriosa in superbia Chaldaeorum versa sicut subvertit dominus et cetera. Dicitur autem magna, vel propter multitudinem spatii et superbiae, vel dignitatis, quia et caput regni erat. Vel propter altitudinem turrium et murorum, sicut Roma. Unde Dan. 4, gloriabatur Nabuchodonosor dicens: nonne haec est Babylon magna, quam ego aedificavi in domum regni. Causam autem quare cecidit Babylon subjungit, quae, idest quia illa, a vino irae fornicationis suae potavit omnes gentes. Per vinum intelligitur quodlibet mortale peccatum, quod mentem seducit, ut vinum, et animam separat a vero sponso, sicut fornicatio carnalis. Joel. 1, expergiscimini ebrii, flete et ululate omnes qui bibitis vinum in dulcedine. Calix autem quem Babylon potat, idest mundus, est voluptas, pro cujus mensura mensuratur poena. Infra 18, quantum glorificavit se et cetera. Matth. 7, eadem mensura qua mensi et cetera. De hoc calice dicitur Jerem. 5, calix aureus Babylonis in manu domini inebrians omnem terram, et de vino ejus biberunt omnes gentes. Sequitur. Et tertius Angelus et cetera. Hic removet Joannes secundum impedimentum accedendi ad Deum, scilicet timorem malae humilitatis, ostendens quod mundani non sunt timendi. Et ostenditur quasi triplici argumento, quia ipsi cadent, sicut et mundus quia ut dicit Augustinus, cum mundo labente labitur, qui labenti mundo innititur. Secundo quia ipsi a domino puniuntur. Tertio quia justi ex persecutione impiorum proficiunt. Sicut filii Israel ex persecutione Aegyptiorum multiplicabantur, ut dicitur Exod. 1, dicit ergo, tertius Angelus secutus est illos, duos praecedentes: qui dicitur tertius pro fide Trinitatis quam praedicavit, sicut alii duo. Significatur autem hic tertius Angelus ultimus ordo praedicatorum. Qui quanto plus appropinquare vident finem mundi, tanto magis quotidianae praedicationi instabunt, et omnem gloriam mundi contemnendam monstrabunt, et mundanas persecutiones non esse timendas. Dicens voce magna, idest secura et libera praedicatione. Quia illi praedicatores audacter dicent veritatem, sine omni timore mundano, vel humano. Si quis adoraverit bestiam, idest Antichristum, qui nomine bestiae hic accipitur, cum supra per bestiam omnis multitudo intelligatur. Et in hoc est difficultas. Quia bestia aliquando dicitur Antichristus, et aliquando Diabolus, aliquando multitudo malorum. Sed hoc prudens lector potest advertere, et imaginem ejus, idest statuam ad honorem ejus factam. Illi enim qui praesentialiter videbunt, adorabunt ipsum. Aliqui absentes erunt, qui habebunt imaginem, quam in ejus veneratione adorabunt, sicut nos adoramus imaginem crucifixi, in honorem Christi. Et accepit characterem, idest fidem ejus in fronte sua, idest in mente sua, aut in manu sua, idest in comparatione sua: quasi dicat: quicumque crediderit Antichristo, vel vixerit secundum doctrinam ejus, et hic bibet de vino irae Dei, sicut Babylon, idest de aeterna damnatione, quod mixtum est mero, idest praesenti flagellatione, quae fit ad correctionem, in calice irae ipsius, idest ad vindictam, quod iratus facit, tamen secundum mensuram culpae. Unde Isa. 27, in mensura contra mensuram cum abjecta fuerit, judicabit eam. In hoc calice est merum superius, faex inferius, mixtum in medio. Per merum intelligitur poena inflicta per correctionem, vel assumpta voluntarie: per faecem poena aeterna, quam reprobi potabunt in Inferno, qui modo nolunt bibere merum. Per mixtum significatur flagellum, quod adhuc potest converti in utrumque, scilicet ad correctionem et damnationem. Quod ideo dicit mixtum, quia hic mixtae sunt tribulationes consolationibus. Unde dicit Augustinus, sic omnes delectationes meas domine amaritudinibus respersisti. Vel melius calix domini est justitia ejus, qua unicuique mensurat praemium secundum meritum. Merum autem est gaudium poenitentiae quod est purum sine admixtione tristitiae vel doloris, vel alicujus modi extrinseci. Ex perfectione significatur dolor aeternae damnationis quae est sine omni consolatione. De qua Isa. 51, bibisti de manu domini calicem irae ejus, usque ad fundum saporis calicis bibisti, et potasti usque ad faeces. Ezech. 23, dolore repleberis calice moeroris et tristitiae, calicem sororis tuae Samariae bibes illum, et potabis usque ad faeces: et de hac faece se gloriatur ereptum. Psal. eduxisti me de lacu miseriae, et de luto faecis. Per mixtum vero significatur praesens poena, ubi mixta sunt merum caeli et poena Inferni per spem et timorem. Ibi enim pariter mixta sunt consolatio, et tribulatio. Proverb. 14, risus vero dolore miscebitur. Sicut enim aqua vino miscetur, ne bibenti noceat vinum purum, sic gaudiis in patria praesentibus, Deus miscet tribulationes, infirmitates. Ne bibentes praesentia gaudia nimis inebriarentur, et nocerent eis. De hoc dicit Psal. calix in manu domini vini meri plenus mixto, in via, et inclinavit ex hoc in hoc, idest de mero in mixtum. Quia tota die, cum praesenti tribulatione infundit Deus spem consolationis internae et externae. Sic igitur de mero potat amicos in caelo, in faece potat inimicos in Inferno. Mixto potat omnes in mundo, quos post praesentem tribulationem recipit in patria, et per primam transfert de mundo, idest de mixto in merum. Unde Joan. 16, tristitia vestra vertetur in gaudium. Qui autem murmurat in flagellis, et in tribulatione patientiam non habet, mixtum transibit ad faeces, et nihil aliud bibet. Unde Jerem. 50, ecce quibus non erat judicium, ut biberent calicem, bibentes biberunt, et tu quasi innocens relinqueris? Non eris innocens, sed bibens bibes. Quod ergo Psal. faeces vocat calicis domini, vocat hic Joannes vinum irae Dei. Unde sensus est: et hic scilicet. Qui accepit characterem bestiae, idest qui conformaverit se Antichristo, credendo, vel imitando illum, bibet de vino irae Dei, idest damnabitur in Inferno, ubi habebit abundanter poenam et tribulationem, quod est mixtum mero, in calice irae ipsius, idest quae poena et tribulatio aeterna, mixta est modo, in calice irae Dei, idest in vindicta praesenti, quam iratus infligit. Quia, ut dicit Hieronymus, quicquid mali patimur, peccata nostra meruerunt. Vel calix domini dicitur sacra Scriptura. David dicit in Psal. calix tuus inebrians, quam praeclarus est. Continet autem iste calix quadruplex vinum, idest quadruplicem intelligentiam: scilicet historicam, tropologicam, allegoricam, et analogicam. Primum vinum laetificat et inebriat, rerum gestarum narratione. Secundum affectuum faciendorum institutione. Tertium intellectuum intelligendorum ostensione. Quartum totum hominem, appetendorum et fugiendorum praelibatione. Sunt autem in calice: merum vinum, faex et mixtum. Vinum merum propinat nobis calix iste, ubi caeli gaudia tractat: faecem propinat ubi Inferni supplicia comminatur. Mixtum vero propinat ubi poenitentia perhortatur. Unde Ezech. 1, vidit librum ubi erant lamentationes poenitentium, et ecce mixtum carmen triumphantium, et ecce merum irae damnatorum, et ecce faex: de quo Psal. bibent omnes peccatores terrae. Nihilominus vinum merum, dicitur expositionis intelligentia, quam propinant expositores et doctores Ecclesiae. Faex dicitur commixtae expositionis intelligentia: quam propinant haeretici. Mixtum est expositio prophetica Scripturae sacrae, quam propinant multi miscentes vanitatem philosophicae curiositatis cum soliditate theologicae veritatis, secundum, quod dicit dominus per Isa. 1, caupones tui miscent aquam vino. Heu hodie libentius bibitur mixtum quam merum, quia libentius auditur vanitas philosophica quam veritas theologica. Unde Proverb. 9, aquae furtivae dulciores sunt, idest expositiones quas theologici furantur a philosophis libentius audiuntur. 2 Tim. 4, in novissimis diebus erit tempus cum sanam doctrinam non sustinebunt et cetera. Vel certe mixtum potest dici expositio haereticorum, qui aliquid veritatis primo proponunt, et postea miscent falsitatem. Quia si tota esset falsa expositio eorum, non reciperetur ab aliquo: et ideo falsitatem palliant aliquantula veritate. Unde Joan. 2, omnis homo primum bonum vinum ponit, idest haereticus veram expositionem. Cum hoc mixto potabit Antichristus et sui omnes illos, qui ejus characterem acceperint: quos et Deus postea potabit faece, idest poena aeterna, quae faex dicitur: hoc vinum calicis irae Dei. Secundum hoc sensus est, tertius Angelus, idest ordo praedicatorum ultimis temporibus venturis, secutus est illos, idest priores praedicatores, doctrinam et vitam imitatus, dicens voce magna, idest corde, et ore, et opere praedicans, siquis adoraverit bestiam, idest Antichristum ei obediendo, et imaginem ejus, qui eum in omnibus imitantur et praedicant sicut imago praedicat rem imaginatam, et acceperit characterem, idest ejus confessionem, in frontibus suis, idest in apparentia, in evidentia, et publice eum confessus fuerit. Vel in manu sua, idest opere eum imitatus fuerit, et hic est talis, qui sic damnatus bibit, idest biberit de vino, calicis irae Dei, idest pravae expositioni Antichristianorum, assenserit, quod mixtum est, mero. In cujus expositionis intelligentia, mixta est veritati Catholicae, in calice irae ipsius, idest in sacra Scriptura, quam damnant illi: propter quod dicitur calix irae Dei: et talis, quicumque est ille, cruciabitur igne et sulphure, idest foetenti et foetore ardenti. Hae enim sunt duae poenae Inferni. Unde Psal. ignis, sulphur et spiritus procellarum pars calicis eorum. Et prima pars illorum erit in stagno ardenti. Haec duo, scilicet ardor et foetor, sunt in omni peccato, et maxime in peccato carnali, et praecipuae in illo ignominioso contra naturam. Unde et civitates sulfureae fuerunt succensae, ut poena responderet culpae. Gen. 18, pluit dominus et cetera. Nec erit occulta poena eorum, immo omnibus nota. Unde sequitur, in conspectu Angelorum sanctorum, idest videntibus Angelis, et omnibus etiam aliis, hoc dicit, quia Angeli testes erunt contra eos, qui viderunt peccata eorum, et ante conspectum agni, quae illorum saecula non latebunt: et ideo dicitur quia nec poena ipsorum abscondetur ei. Et dicit hoc ideo, quia boni semper vident poenas malorum, et hoc ipsum erit cumulus doloris reprobis, quia scient se et poenas suas manifestas esse apud Christum et Angelos et alios spiritus: et ex hoc etiam augebitur dolor eorum, quia scient Christum sufficienter passum pro omnibus, et sufficientissimum pretium dedisse pro redemptione omnium, et se privatos tanto beneficio pro modica voluptate seminatae corruptionis, de qua surgit vermis conscientiae. De quo Isa. in fine, vermis eorum non morietur. Sequitur, et fumus tormentorum eorum, quae plura et varia erant, ascendit in saecula saeculorum, idest aeternaliter sine fine. Ubi enim semper fumus ascendit, ibi nunquam ignis deficit. Et re vera, ignis ille inextinguibilis est, quia nec extinguet illos quos cremabit, nec extinguetur, ad literam. Erit autem fumus densissimus, qui violenter extrahet lacrymas ab oculis eorum, quae lacrymae ita calidae erunt, quod comburent corpora eorum. Unde quidam de patribus dixit discipulo suo: ploremus hic, frater, antequam veniamus ad locum illum, ubi lacrymae comburent corpora nostra. Nihilominus tamen cum ardore illo vehementissimo erit ibi algor vehemens. Unde compellentur stridere dentibus. Matth. 18, ibi erit fletus. Quod autem dicitur quod fumus ascendit, non est intelligendum, quod ascendit in caelum, ubi sancti sunt: nec etiam extra Infernum. Sed per hoc tangit fumi proprietatem. Et nota, quod poena illorum semper erit in notitia eorum sanctorum sine oblivione. Unde Jerem. 20, confundantur confusione, quia non intellexerunt opprobrium sempiternum, quia nulla poterit oblivione deleri. Et ne forte putaret aliquis illorum, quod poena illorum in Inferno aliquando cessaret, et per intervalla puniret, et non continue, subjungit, nec habent requiem die ac nocte, idest nunquam quiescent a poena. Sed numquid erit dies et nox? Patet quod non, quia sol stabit immobilis in oriente, in loco ubi fuit creatus, nec veniet ad occasum. Nec impii in tormentis sub terra positi fruentur luce ejus, ut dicit Isidorus. Sed in Inferno semper erit nox et dies simul, quia ibi erunt densissimae tenebrae, sicut dicitur Matth. 25, ibi erunt tenebrae exteriores. Erit etiam ibi quaedam lux, quia ignis ille aliquid lucis habebit, non ad consolationem eorum, sed ut videant unde magis doleant, ut dicunt Gregorius et Isidorus. Qui autem sunt illi, quorum talis poena est, determinat dicens, qui adoraverunt bestiam, idest Antichristum, ei obediendo, et imaginem ejus, idest statuam factam ad honorem ipsius, vel praedicatores ipsius ipsum imitantes, et siquis acceperit characterem nominis ejus, idest in signo aliquo, sibi se conformem ostenderit, vel domesticum ipsius appellari fecerit, similiter, supple, punietur. Et ideo bonum consilium dat Paulus, 1 Corinth. 15, ut siquis portavit imaginem Antichristi, portet de cetero imaginem Christi. Et 1 Reg. 15. Dixit Saul, abite, recedite ab Amalec, ne forte involvam vos cum eo. Hic, idest in vita praesenti. Vel in tribulatione praesenti et consideratione futura, patientia sanctorum est. Glossa, idest hic debent sancti patienter pati ne veniant ad aeternam poenam. Ideo dicit Gregorius, sancti poenam praesentem lucrum putant, quia per hanc aeternam evadere non ignorant. Sanctorum dico, qui custodiunt opere adimplendo mandata Dei, diligendo Deum et proximum, ad quae omnia alia reducuntur, ut dicitur Matth. 22, in his duobus mandatis tota lex pendet et prophetae. Diliges etc., dulciter, prudenter, fortiter, et proximum tuum sicut teipsum, idest quomodo teipsum, et quo ordine teipsum, et quo tenore teipsum. Et fidem Jesu confitentes, ipsum verum Deum esse, et verum hominem corde, ore et opere. Rom. 10, corde creditur ad justitiam. Et audivi vocem de caelo et cetera. Quinta pars capituli; ubi ponitur sanctorum praemium, ut securius accedant ad auxiliatorem, et fugiant mundum, et ea quae accessum impediunt. Unde dicit, et audivi, aure interiori, vocem de caelo, idest de caelesti visione, dicentem mihi interius sine strepitu soni, scribe, primo in corde tuo, deinde in codice, ubi diutius retineas, ne oblivioni tradas, et sit ad doctrinam et consolationem futurorum. Rom. 15, quaecumque scripta sunt et cetera. Habacuc 2, scribe visum et explana eum super tabulas. Et est advertendum quod omnia illa scribenda sunt quae valent ad eruditionem et consolationem multorum. Quod debebat scribere subjungit dicens, beati mortui et cetera. Sed quomodo possunt mori mortui? Nam si moriuntur, non sunt mortui; et si mortui sunt non moriuntur. Solutio. Quinque sunt mortes, ut dicit Augustinus: duae malae et duae bonae et una indifferens. Prima est mors culpae, idest ipsa culpa quae dicitur mors animae, quae separat vitam ejus, idest Deum ab ipsa. Isa. 59, iniquitates nostrae diviserunt inter nos et cetera. Sap. 1, perversae cogitationes separant a Deo. Multo fortius perversi consensus. Adhuc fortius perversae locutiones. Maxime autem perversae operationes. De hac morte dicitur Sap. 1, Deus mortem non fecit. Glossa, idest peccatum, sed impii, idest Adam et Eva manibus ac verbis accersierunt illam. Manibus quas extenderunt ad pomum, verbis quibus Eva suggessit Adae ut de pomo comederet et quibus male respondit Diabolo. Secunda est mors Gehennae, idest ipsa poena Inferni; quae dicitur mors aeterna, quia sine fine est ibi cruciatus, multo major, quam sit in morte corporali; qui tamen tantus est, ut vix possit una hora sustineri. De hac morte dicitur in Psalm. mors peccatorum pessima. Mala quidem propter poenarum diversitatem, pessima propter acerbitatem. Haec est secunda mors de qua supra 4, qui vicerit non laedetur a morte secunda; et infra 19, beatus et sanctus qui habet partem in resurrectione prima: in his secunda mors non habet potestatem. Glossa, idest damnatio aeterna, haec mors dicitur secunda respectu praecedentis, sicut effectus respectu causae. Quia haec ex illa causatur priori morte, mortui moriuntur morte secunda, sed non in domino; et ideo non dicit, beati, sed miseri. Unde Ezech. 18, quare moriemini domus Israel, quia nolo mortem peccatoris, dicit dominus, sed ut magis convertatur et cetera. Hae duae mortes malae sunt; et ideo fugiendae. Contra has duo sunt remedia praecipua: unum est eleemosyna. Unde Tob. 4, eleemosyna ab omni peccato et morte liberat et non patitur animas ire in tenebras. Secundum est obedientia, idest impletio mandatorum Dei. Unde Ezech. 18, quare non portat filius iniquitatem patris, quia filius judicium et justitiam operatus est, omnia praecepta mea custodivit et fecit illa, vita vivet et non morietur. Duplicem vitam duplici morti opposuit: contra mortem culpae, vitam gratiae; et contra mortem Gehennae, vitam gloriae. Tertia mors quae est bona, qua homo peccato moritur et peccatum sibi; quae fit per virtutem poenitentiae, quae peccatum destruit in anima per contritionem et confessionem et instrumenta peccandi per satisfactionem. Col. 3, mortificate membra vestra. De hac morte dicitur Rom. 6, qui enim mortui sumus, quomodo vivimus in illo? Quarta mors quae iterum bona est mors, qua homo spiritualiter moritur mente. Quam mortem operatur ingressus claustri per votum et confessionem obedientiae. De qua dicitur Col. 3, mortui estis et vita vestra abscondita est et cetera. Sic fuit mortuus Paulus qui dixit Galat. 6, mihi mundus crucifixus est et ego mundo. Quinta mors est mors naturae qua moritur corpus separatione ab anima. De qua dicitur Genes. 3, quacumque hora comederitis morte moriemini, idest moriendi necessitati addictus eris, 2 Reg. 14, omnes moriemur. Illi qui sunt mortui tertia vel quarta morte, moriuntur ista quinta morte et in domino; et ideo beati. Dicit quoque, beati, parte beatitudinis, idest stolae animae. Mortui peccato, ut boni Christiani, vel mundo, ut boni religiosi, qui in domino, idest in confessione domini. Vel in domino existentes per charitatem; quia qui manet in charitate in Deo manet et Deus in eo, ut dicitur 1 Joan. 4. Moriuntur corporaliter separatione animae a corpore. Horum autem quidam statim evolant et sine Purgatorio, ut pueri baptizati, martyres, poenitentes perfecta poenitentia. In cujus signum Christo baptizato caeli aperti sunt, Luc. 3, Stephano lapidato, Act. 7, et Joanni in Patmos insula, supra 12. Hi moriuntur in terra promissionis, cum Abraham. Alii vero non statim evolant, sed vadunt in Purgatorium, ut imperfecti qui non perfecerunt poenitentiam de peccatis suis, vel addiderunt venialia quae secum portaverunt. De quibus dicitur 1 Corinth. 3, si quis aedificat supra fundamentum hoc lignum, foenum, stipulam et cetera. Hi moriuntur in Aegypto cum Jacob et Moyse, quorum ossa portata fuerunt de Aegypto in terram promissionis. In signum quod illi qui sunt in Purgatorio, peracta poenitentia deferuntur ministerio Angelorum in Paradisum. Unde Eccles. 46, ossa eorum pullulant de loco suo et nomina eorum permanent in aeternum. Nullus autem eorum qui mortui sunt in deserto deportatus legitur in terram promissionis. In signum eorum qui mortui sunt in peccato mortali deserti a gratia, tales nunquam ibunt in Paradisum, cujus figura tenet terra promissionis. Item beati mortui, peccato, qui in domino vel propter dominum moriuntur corporaliter martyrium sustinendo, vel spiritualiter claustrum intrando: et tales dicuntur mortui, quia mors talium nil aliud est quam carceris ruptio, peregrinationis terminus, laquei contritio, finis exilii, laboris meta, periculi evasio, periculosae domus exitus, descensio de equo praecipiti, reditus ad patriam, paternae haereditatis investitio, victoria pugnae, exterminatio miseriae, janua vitae. Propter quod dicitur, pretiosa in conspectu domini mors sanctorum ejus. E contrario autem mors peccatorum pessima quae est carceris introitus, peregrinationis initium, laquei captio, exilii inceptio etc. quae supradicta sunt per contrarium. Et ideo dicit Eccles. o mors, quam amara est memoria tua. Isti sine domino moriuntur, et ideo infelices: priores in domino, et ideo sunt beati. Sunt enim ab hoste securi, a periculo liberi, a poena expediti, de gloria certi. Magnum bonum est esse ab hoste securum, qui nos multifarie, dum hic vivimus, inquietat, unde multifaria sortitur vocabula ob multiplices quas contra nos molitur insidias. Nam aliquando tentando adversatur bono proposito nostro, ne proficiamus; et secundum hoc dicitur Satan, idest adversarius. Aliquando suggerit plusquam facere possumus; et secundum hoc dicitur Leviathan, idest additamentum; quando suggerit voluptatem carnalem sub specie necessitatis vel discretionis, et sic dicitur Behemoth, idest animalis. Interdum suggerit pusillanimitatem, et secundum hoc dicitur Diabolus deorsum cadens, quando suggerit sub specie calliditatis, et sic serpens vocatur et multis aliis modis. Unde vere beati censendi sunt qui a tali hoste sunt securi. Secundum est quod a periculis sunt liberi, quorum infinitus est numerus. Sed ad praesens illa octo exponamus quae ponit apostolus 2 Corinth. 11: scilicet pericula fluminum, pericula latronum et cetera. Pericula fluminum sunt periculum divitiarum, ubi perit humilitas. Quia vermis divitum est superbia, ut dicit Augustinus super illud. Praecipe divitibus hujus saeculi. 1 Timoth. 6, Isa. 7, requievit Syria super Ephraim, idest superbia super divitias. Syria enim sublimis interpretatur, Ephraim fructificans, propter hoc dicit Psalm. divitiae si affluant, nolite cor apponere. Pericula latronum sunt pericula delitiarum quae furantur homini cordis virtutes: unde Oseae 4, fornicatio et vinum et ebrietas aufert cor. Pericula ex genere supra generis nobilitate, ubi perit fraternitas. Quia ex quo aliquis ex una parte aliquid habet nobilitatis, omnes alios de genere suo non recognoscit, et despicit omnes quasi non ipse sit homo. Unde Malach. 2, numquid non unus pater omnium nostrum et cetera. Pericula ex gentibus sunt pericula ex amore parentum, fratrum, sororum et aliorum qui nobiscum vel ex nobis sunt geniti; quae pericula destruunt Ecclesiam Dei. Unde Habacuc 2, vae qui aedificant Sion in sanguinibus. Pericula in civitate, sunt pericula conspirationis et discretionis, ubi perit pax et aequitas. Unde Psalm. vidi iniquitatem et cetera. Pericula in solitudine sunt pericula singularitatis, ubi perit charitas et dominatur avaritia: propter quod dicitur Eccles. 4, vae soli: quia si ceciderit: non habet sublevantem. Pericula maris sunt pericula saeculi, ubi perit charitas, sicut dicit beatus Bernardus: propter quod dicit apostolus Rom. 12, nolite conformari huic saeculo. Pericula in falsis fratribus, sunt pericula malae societatis. Seneca, nequam socius candido et innocenti socio ingerit rubiginem. Eccl. 13, qui tetigerit picem et cetera. Tertium propter quod mortui sunt beati, quia sunt a poena et miseria expediti. Quae triplex est. Mundana, purgatoria, et aeterna. Mundana poena et purgatoria est finita, nec meritoria. Et hujus scilicet triplex pestilentia exprimitur 2 Reg. ult. Per triplicem vindictam domini, quorum optio data est David per Gad prophetam: scilicet pestilentia trium dierum, aut persecutio inimicorum per tres menses, aut fames septem annorum. Pestilentia trium dierum est praesens poena quae tripliciter affligit per contritionem, confessionem et persecutionem inimicorum, per tres menses est poena Purgatorii quae pro ligno, foeno et stipula sustinetur, ut dicitur 1 Corinth. 3. Fames septem annorum est poena Inferni, ubi est universalis omnium bonorum defectus: ubi etiam corpus ex quatuor elementis compositum et anima in tribus potentiis existens punietur. Quarta causa beatitudinis illorum est certitudo gloriae, de qua dicitur Judic. 18, vidimus terram valde opulentam et uberem; nolite negligere, nolite cessare, eamus et possideamus eam et cetera. Isa. 32, sedebit populus meus in pulchritudine pacis. Quia illi qui in domino moriuntur sunt beati, probat dicens, amodo jam dicit spiritus, vel tota Trinitas qui est missus spiritus, ut requiescant a laboribus suis, sic ordina constructionem: vere beati sunt enim, quia spiritus dicit ut jam amodo, idest post mortem, requiescant, aeternaliter, a laboribus suis, idest post labores suos et pro laboribus suis. Sap. 3, bonorum laborum gloriosus est fructus. Matth. 11, venite ad me omnes qui laboratis et cetera. Isa. 14, erit in die illa cum requiem dederit ei Deus a labore suo, quia tunc mirabitur anima, quomodo potuit a tot periculis liberari. Illi autem qui in labore hominum non sunt, nec cum hominibus non flagellabuntur, non terminabitur in requiem labor eorum, sed erit perpetuus. Unde Psalm. laboraverunt in aeternum et cetera. Beati igitur dicuntur sancti cum moriuntur propter praeteritorum malorum evasionem; et non solum propter hoc; immo potius propter bonorum omnium adeptionem, quia de carcere egrediuntur ad regnum. Unde Eccles. 4, de carceris catenis, quia interdum quis egreditur ad regnum. Hoc quaerebat Psalm. educit de carcere animam meam. Et apostolus, Rom. 6, infelix ego homo quis me liberabit de corpore mortis hujus? Et Joseph, Gen. 40, memento mei, ut suggeras Pharaoni, ut educat me de isto carcere. Item de pugna ad victoriam, 2 Timoth. 4, bonum certamen certavi. Item de labore ad requiem, Psalm. convertere anima mea in requiem tuam. Item de servitute ad libertatem, Rom. 8, creatura liberabitur a servitute corruptionis. Job 3, ubi servus liber a domino suo et cetera. Galat. 3, illa autem quae sursum est Jerusalem et cetera. Item de periculis ad securitatem, Isa. 32, sedit populus meus in pulchritudine pacis et cetera. Psalm. confortavit seras portarum tuarum. Item de exilio ad patriam, Matth. 2, per aliam viam reversi sunt et cetera. Item de paupertate ad haereditatem paternam, Psalm. cum dederit dilectis suis somnum, idest majorem quietem, ecce haereditas domini; ideo dicitur Isa. 41, noli timere vermis Jacob qui mortui estis ex Israel. Sed ne putaret aliquis quod sancti nihil cooperati sunt suae beatitudini; et ideo si operati essent, nihilominus beatitudinem expectarent, et ideo vellent occisi esse; sequitur, opera enim illorum sequuntur illos sicut famuli dominum suum sequuntur. Et bene dicit, sequuntur, non praecedunt, quia sancti non vident opera sua, ut Deus videt. Unde Job 31, si vidi solem cum fulgeret et lunam incedentem clare. Matth. 6, cum facis eleemosynam noli tuba canere ante te, sicut hypocritae faciunt. Item opera illorum sequuntur illos, idest reddetur in futuro, non in praesenti, sicut hypocritis, quibus statim redditur merces eorum. Unde Matth. 6, amen dico vobis, receperunt mercedem suam. De sanctis autem dicitur, labores manuum tuarum, quia manducabis, beatus es et bene tibi erit et cetera. Unde dicitur Eccles. 11, mitte panem tuum super transeuntes aquas, et post multa tempora invenies illum. Et vidi. Quinta pars capituli agit de judicio futuro, ubi redduntur praemia bonis et supplicia malis secundum quod praedictum est. Dicuntur autem hic sex. Primo describitur judex idoneus ad judicandum. Secundo ostenditur desiderium sanctorum de judicio faciendo, ibi: et Angelus exivit. Tertio ostenditur, quod sancti tunc exaudientur, qui tunc videntur obliti, ibi: et misit ille. Quarto ostenditur quod sancti qui modo judicantur et comprimuntur judicabunt tunc cum Christo, ibi: et alius Angelus exivit de templo. Quinto ostenditur quod licet sancti cum Christo judicent, tamen auctoritas judicii penes Christum erit, ibi: et alius Angelus exivit de altari. Sexto ostenditur obedientia sanctorum, ibi: et misit Angelus falcem. Sunt autem judici tria necessaria: scilicet justitia, scientia et potentia, sive auctoritas. Ideo Joannes ab his tribus describit judicem. Unde dicit, et vidi, idest intellexi, et ecce nubem candidam, idest carnem dominicam, et puram, et mundam. Et supra nubem sedentem, idest divinitatem supra humanitatem existentem: vel animam Christi, carni ejus praesidentem et ad libitum sine omni rebellione regentem. Unde Isa. 19, ascendet dominus super nubem levem. Similem filio hominis, immo vere filium hominis: et hoc dicit Joannes, quia non jam immortalis et impassibilis erat sicut homo naturaliter post peccatum. Quod enim homo immortalis et impassibilis sit, gratia est; quia ex sua natura corrupta tantum habet quod sit mortalis. Habentem in capite suo, idest in se qui est caput Ecclesiae. Vel in divinitate. Coronam auream. Et ad similitudinem triumphantis. Quia ipse virtute divinitatis vicit Diabolum et Antichristum per sapientiam. Et in manu sua, idest in potestate sua, falcem acutam, idest judiciariam potestatem qua malos a bonis separabit, sicut manus metentis segetes secat et atterrat et separat. Item vidi et ecce nubem candidam, idest sanctam Ecclesiam, habentem non maculam neque rugam; quae pluit doctrinis, coruscat miraculis, tonat minis. De qua nube dicitur Eccles. 24, thronus meus in columna nubis, idest in Ecclesia. Unde sequitur, et supra nubem sedentem, ut judicem, ut regem, ut episcopum. Isa. 34, dominus judex noster, dominus rex noster. Similem filio hominis, idest Christum Deum et hominem; et ideo dicit, non filium hominis, sed similem. Vel dicit Joannes, similem, quia si tamquam judex sedeat quasi nubem in judicio, tamen humilis et mansuetus apparebit bonis, sed valde terribilis reprobis. Unde Isa. 30, ardens furor ejus et gravis ad portandum. In capite suo coronam auream, idest aeternam gloriam, qua coronabit suos pro victoria, qua Diabolum et peccata vicerunt. Dicitur autem eam habere in capite suo, quia eamdem coronam et gloriam quam habebit Christus homo dabit suis, licet non tantam. Quod significatum est Esther: fecitque eam reginam, et in manu sua falcem, idest in potestate justitiam ad puniendos malos. Unde Dan. 7, dicitur quod fluvius igneus rapidusque egrediebatur a facie ejus. Idem significatur per flumen igneum rapidumque, et per falcem acutam, hic scilicet severitas justitiae irae Dei, quae dicitur gladius. Job 19, fugiant a facie gladii. Et alius Angelus. Hic ostendit Joannes desiderium sanctorum de futuro judicio, quod re vera desiderant sancti propter duo. Primo, quia tunc recipient secundam stolam. Secundo propter consortium fratrum, quod perficiendum est, quod ipsi expectant. Unde supra 6, dictum est eis, ut requiescerent modicum tempus. Dicit ergo, et alius Angelus, scilicet quidam coetus fidelium, qui sunt alii a Christo, qui per praecedentem Angelum designantur, exivit de templo, idest de occulto: hoc est: desiderium, quod habent de futuro judicio sancti, tunc manifestum est; et ideo dicitur exire Angelus de templo, quia desiderium sanctorum, quod modo latet, tunc veniet in aperto. Clamans voce magna, idest laborans desiderio, affectu magno, ad sedentem supra nubem, idest ad Christum, Ecclesiam regentem, mitte falcem tuam, idest exerce potestatem judiciariam, et mete, idest collige tuos tamquam triticum in horreum, quia venit hora ut metatur, seges de agro, idest tollantur homines, et excussa segete, granum in horreo recondatur, et palea in igne comburatur. Matth. 3, cujus ventilabrum in manu ejus et cetera. Et ostendit, quod hora est metendi, quoniam aruit messis terrae, idest quia consummata est malitia mundi, et jam plus non habet aliquid viriditatis, quod de cetero posset esse ad utilitatem bonorum. Unde malitia mundi dicitur viridis, quam diu prodest bonis. Sed quoniam impletus erit numerus electorum, tunc erit arida messis terrae, idest consummata malitia mundi, et boni parati ad suscipiendam palmam, et mali ad suscipiendam poenam promeritam. De hoc dicitur Joan. 3, nonne vos dicitis et cetera. Messes sunt quatuor defectus Ecclesiae generalis, quos sustinuit Ecclesia, ex quatuor persecutoribus generalibus; quae inceperunt ab introitu Ecclesiae sub Herode Ascalonita, qui occidit pueros; et continuatae sunt una post aliam, usque ad messem generalem, quae fiet in die judicii. Prima ergo fuit persecutio tyrannorum, qui martyres occiderunt. Secunda haereticorum, qui confessores vexaverunt. Tertia falsorum Christianorum, idest hypocritarum, qui Christi mores corrumpent. Quarta erit Antichristi, et suorum, qui fidem et mores corrumpent, et vitam auferent, et ideo gravior omnibus erit. Matth. 23, tunc erit tribulatio magna qualis et cetera. Matth. 13, messis est consummatio saeculi. Angeli sunt messores, sic ergo colligunt zizania. Et misit. Hic ostenditur exauditio sanctorum, et impletio desiderii eorum. Unde dicit, et misit, qui sedebat supra nubem, idest Christus Ecclesiae praesidens, ut rector judex, et dominus, falcem suam in terram, idest omnes homines terrae in unum locum, quasi in arena congregabit ad judicandum. Unde Joel 3, congregabo omnes gentes in unum locum, quae sub caelo sunt. Et appareat arida, idest Ecclesia. Et vocavit Deus aridam, terram, idest stabilem Ecclesiam ab humore noxio desiccatam. Congregationes aquarum Inferni appellavit maria, quia in Inferno erit maxima amaritudo. Amos 4, per aperturas exibitis alter contra alterum. Vel exibit de Inferno, et corpus de sepulchro, et ipsis convictis projicientur in Arnon, quod interpretatur arca moeroris, idest in Infernum, ubi erit fletus et stridor dentium sempiternus, et alius Angelus. Hic ostendit Joannes, quod sancti cum Christo judicabunt; non tamen omnes: sed illi, qui pro ipso omnia reliquerunt, et secuti sunt eum. Unde Matth. 19, dicit Petrus ad Jesum, ecce nos reliquimus omnia. Supra 4, qui vicerit dabo ei sedere mecum, in throno meo. Job 28, non salvabit impios, et judicium pauperibus tribuet. Isti enim se judicantes propter Deum hominibus se subjecerunt, et ideo potestas judicandi eis a Christo tribuetur. Dicit ergo, et alius Angelus, idest supradictus sanctorum coetus aliud habens officium, exivit de templo, quod est in caelo, idest de occulto in publicis venit, et qualis esset apud Deum innotuit, habens, et ipse, sicut Christus, falcem acutam, idest potestatem judiciariam, quia ex ejus potestate judicabunt. Cap. 23, judicabunt sancti nationes. Isa. 3, dominus ad judicandum veniet cum senibus populi. Et alius Angelus. Hic ostendit Joannes, quod potestatis judiciariae auctoritas residet penes Christum, qui dat sanctis suis ut possint cum eo judicare. Dicit ergo, et alius Angelus, idest Christus alius a sanctis, quia super omnes est, exivit de altari. Glossa, idest talis qualis est apparuit, scilicet Deo patri consubstantialis, qui prius vilis apud infideles fuerat. Ideo dicitur exire de altari, idest de loco secretiori, ubi nullus potest pertingere; quia et si alii sancti sunt in templo Dei, Christus tamen est in loco altiori et secretiori, etiam inquantum homo, quia in gloria majori. Unde dicitur sedere a dextris Dei, idest frui potioribus donis Dei, et modo potissime. Qui habebat potestatem, sicut verus Deus, super ignem, idest super poenam aeternam, infligendi eam cuilibet reprobo secundum exigentiam meritorum. Et clamavit voce magna, idest potestate, et auctoritate imperiali, ad eum, qui habebat falcem acutam, idest ad sanctos, qui habebant potestatem judiciariam, dicens, mitte falcem tuam acutam, idest exerce potestatem tuam judiciariam, et vindemia botros vineae terrae, idest separa bonos a terrenis vino malitiae inebriatis, quoniam maturae sunt uvae ejus, idest completa est malitia eorum, et jam non habet locum, quoniam non prodest amplius bonis. Nam permittit Deus ex sui dispensatione, regnare malos, quamdiu prosunt bonis. Eccles. 8, peccator ex eo quod centies facit malum, et per patientiam sustentatur, ego cognovi quod bonum erit timentibus Deum, qui venerantur faciem ejus. De hac vindemiatione, idest malorum separatione. Matth. 13, exibunt Angeli et separabunt et cetera. Et misit. Hic ostenditur obedientia sanctorum, quorum ministerio punientur, idest puniendi judicabuntur, mali. Et ostenditur etiam ubi patientur, scilicet in lacu; et modum punitionis, quia calcabuntur in lacu. Unde dicit, et misit Angelus, idest sanctorum coetus statim post imperium Christi, falcem suam in terra, idest exercuit potestatem judiciariam in terrenos, qui plus terram quam caelum finaliter amaverunt, et vindemiavit vineam terrae, idest separavit bonos a malis, omnes terrenis delectationibus inebriatos. Et quod hic dicitur factum, facient, sed in futuro judicio. Non per executionem operis, quod est Angelorum, ut patet Matth. 13, sed per approbationem et sessionem et suam cooperationem, ad malos, qui in eis legent ea, quae facere debuerunt et noluerunt. Unde judicabuntur. Et misit in lacum irae Dei magnum, idest in Infernum, ubi multi perpetuo iram Dei sustinebunt. Qui dicitur propter profunditatem, lacus. Isa. 30, praeparata est enim ab heri Thophet, a rege praeparata, profunda, et dilatata. Item propter miseriam quam ibi inveniet. Psal. eduxit me de lacu miseriae. Dicitur magnus, propter capacitatem, quia magni sunt ibi, quia multos capit. Isa. 5, dilatavit Infernus animam suam, et aperuit os suum et cetera. Isa. 24, visitabit dominus super militiam caeli, idest super clericos militantes in excelso, et super reges terrae, qui sunt super terram, idest super principes et praelatos, et congregabuntur in congregatione unius faciei in lacum, et claudentur ibi in carcere, quia abusi sunt hic libera potestate. Ad literam. Sic fiet, sicut fit in adventu alicujus principis de novo vel de longe venientis in civitatem suam: mundantur plateae civitatis, et projiciuntur sordes in lacubus et fossatis. Sic in adventu domini purgabitur mundus a malis, et projicientur in Infernum. Psal. ut lutum platearum delebo eos. Amos 4, per aperturas exibunt de sepulchris corpora, et de Inferno animae, et una contra alteram projicientur in Arnon, quod interpretatur arca moeroris. Et calcatus est lacus, idest compressi et abjecti sunt mali in Infernum. Extra civitatem, unum in mundo, aliud in Purgatorio, alterum in Inferno. De primo dicitur Isa. 63, torcular calcavi solus. Thren. 1, calcavit dominus torcular virgini filiae Sion. De secundo et tertio, Joel 3, plenum est torcular, Purgatorii scilicet; exuberant torcularia, Inferni; scilicet, quia multiplicata est malitia eorum. Vel aliter: peccatum in praesenti omnino per poenitentiam non purgatum, et in torculari mundi depressum, mittit in torculari Purgatorii. Multiplicatio malitiae mortalium reprobos mittit in torcularia Inferni. Duo prima non sunt extra civitatem, quia virtute charitatis et patientiae quo ad primum, et meritis et precibus Ecclesiae quo ad secundum, de ipsis eligitur bonum vinum, quod portatur in cellarium Paradisi. Tertium est extra civitatem, quia nec patriae nec Ecclesiae subsidia valent eis qui ibi sunt, sed in perpetua poena et conculcatione remanebunt. Malach. in fine. Calcabitis impios cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum. Et exivit sanguis de lacu, idest de poena exuberavit, usque ad frenos equorum, idest usque ad Daemones rectores eorum iniquorum, qui simul eadem poena puniuntur cum iniquis hominibus. Argumentum est hic, quod Daemones non praeerunt hominibus in puniendo, in Inferno. Ad quod facit illud apostoli, 1 Corinth. 15, tunc evacuabit omnem principatum et cetera. Super hoc dicit Haymon, dum durat mundus, Angeli Angelis, Daemones Daemonibus praesunt: sed omnibus collectis, tum jam omnis praelatio cessabit. Tamen quidam dicunt quod Daemones, qui fuerunt incentores reproborum in culpa, erunt tunc tortores eorum in poena. Neque hoc est contra Haymonem; quia ipse non loquitur nisi de praelatione Daemonum ad Daemones. Item per frenos equorum intelliguntur praelati rectores minorum; qui sicut in culpa fuerunt similes, sic et in poena. Immo magis punientur praelati quam subditi, quia gravius peccant. Unde Sap. 6, judicium durissimum fiet his qui praesunt. Durum, quia male intraverunt in praelatione, non per ostium, sed aliunde; idest mediante carnalitate, aut calliditate aut pecunia aut prece armata. Durius, quia post ingressum male vixerunt. Durissimum, quia ingressi non poenituerunt. Et haec tria tangit Psal. dicens, Deus, venerunt gentes in haereditatem tuam, idest in praelationem Ecclesiae, non vocati a te, nec electi canonice. Ecce malus ingressus. Polluerunt templum sanctum tuum male vivendo. Ecce mala vita post ingressum. De quo dicitur Jerem. 2, induxi vos in terram Carmeli et cetera. Et egressi occupastis eam. Posuerunt Jerusalem in pomorum custodiam, idest in custodiam puerorum, qui debent custodire poma. Nahum 3, custodes tui quasi locustae, quae totum comedunt; et parvuli tui quasi locustae locustarum, quae potius nocent. Vel posuerunt Jerusalem in pomorum custodiam, idest ad modum custodiae pomoeriorum, quae custodiuntur dum poma sunt ibi, sed collectis pomis recedunt custodes, et relinquit domumculam custodiae solam. Sic faciunt clerici praebendati: quando fructus colliguntur, et denarii dantur, et redditus distribuuntur, sunt in Ecclesiis; sed facta distributione, tunc vadit quilibet ad domestica negotia, et relinquunt Ecclesiam solam usque ad futuros fructus, et tunc iterum revertuntur. Unde Proverb. 7, non est vir in domo, idest praelatus vel canonicus in Ecclesia. Abiit in via longissima, idest a Deo remota. Sacculum pecuniae secum tulit, idest redditus suos. In die plenae lunae reversurus in domum suam, idest in Antichristo, quando iterum fiet distributio reddituum, et divisio praebendarum. Isa. 1, ecce relinquetur filia Sion, ut umbraculum. Item hoc, quod dicit, exivit sanguis de lacu usque ad frenos, innuit duo Joannes: abundantiam poenarum in Inferno, notitiam eorumdem per totum mundum. Loquitur enim parabolice. Sicut enim cum magnum praelium et magna strages hominum alicubi facta esset, et significare volumus, solemus dicere tanta est effusio sanguinis, quod equi natabant in eo. Sicut in hoc loco, volens Joannes divinam ultionem et malorum poenam notificare, dicit eorum sanguinem usque ad fraenos equorum crevisse. Quod videtur exponere Isaias in fine, ubi dicit: egredientur sancti, et videbunt cadavera eorum qui praevaricati sunt in me, et erit usque ad satietatem omnis carnis, hoc est usque ad frenos equorum. Quantum autem exibit sanguis, ostendit, scilicet usque ad notitiam omnium, qui in mundo sunt, vel fuerunt in septem aetatibus mundi. Unde dicit, per stadia mille sexcenta. Per mille stadia intelligitur totius mundi ambitus. Per sexcenta, sex aetates. Et merito per mille stadia totus mundus intelligitur, quia mille continet sub se omnes numeros sicut mundus omnis, exivit ergo sanguis de lacu usque ad frenos equorum mille stadia, quia omnibus qui in mundo sunt poena eorum notificata est. Iterum exivit per sexcenta stadia, quia nulla aetas fuit, in qua hoc idem non fuerit revelatum. Quod autem non solum terrae dimensio sed etiam temporis longitudo stadium notat, testatur apostolus 1 Corinth. 2, nescitis, quia hi qui in stadio currant et cetera. Sic currite, idest tamdiu et cetera. Et hoc videtur exponere, 2 Tim. 4, bonum certamen certavi et cetera. Glossa aliter exponit dicens, quod per stadia intelliguntur omnes, qui subjecti sunt lusibus et vanitatibus hujus saeculi; qui quaerunt tantum coronam et gloriam in praesenti et futuro; sicut illi qui Romae bene currunt in stadio, statim recipiunt, idest in ipso spatio, suam coronam corruptibilem, ut dicit apostolus. Horum tria genera sunt. Quidam sunt minus exercitati in his ludis, et hi significantur per sex. Alii magis exercitati, et hi per centum. Alii sunt plene et perfecte exercitati, et hi per mille significantur. Et omnibus secundum diversitatem statuum suorum reddetur poena in Inferno et hoc est, exivit, inquit, sanguis de lacu usque ad frenos equorum, idest a minoribus usque ad majores, omnes involvendo; scilicet perfectos in malo, mediocres et minores, hoc est, mille sexcenta. Malum est ergo se immiscere ludis; quia qui fuerit socius ludorum, erit et socius suppliciorum. Ideo dicit Psal. non sedi cum Concilio vanitatum, et cum his qui in levitate ambulant participem me non praebui. Jerem. 15, non sedi cum Concilio ludentium, et gloriatus sum.


age retro   age ultra




© 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264
CORPUS THOMISTICUM
Hugoni de Sancto Charo
Expositio super Apocalysim
authenticitate dubia
a capite XV ad caput XVII

Thomas de Aquino in Coronatione Mariae a Fra Angelico depicta

Textum Parmae 1869 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit




age retro   age ultra






Caput 15

[89031] Hugo de Sancto Charo (?), Super Apocalypsim, cap. 15 Et vidi aliud signum et cetera. Hic incipit quinta visio. Quatuor praecedentes visiones monstrant universalem statum Ecclesiae, a nativitate Christi usque ad diem judicii, sicut dictum est. Tres ultimae, quae hic incipiunt, monstrant finalem statum Ecclesiae: quae sic distinguuntur. Haec praesens est de effusione septem phialarum irae Dei, et refertur ad tempus Antichristi. Secunda post hanc de damnatione Babylonis et bestiae et pseudo prophetae, et refertur ad tempus judicii. Ultima est de gloria sanctorum, et refertur ad statum Ecclesiae post judicium. Praesens igitur visio est de septem Angelis, effundentibus septem phialas irae Dei: per quarum effusionem intelligitur damnatio, sive demonstratio damnationis malorum qui erunt tempore Antichristi. Est enim phiala praedicatio comminatoria damnationis aeternae, de qua hic agitur phiala vero misericordiae est praedicatio promissoria remunerationis aeternae. De qua dicitur Judic 5, in phiala principum obtulit butyrum. Et dicitur phiala praedicatio propter formae significationem. Est enim phiala clausa deorsum, et aperta sursum. Sic praedicationis intentio, ad caelestia est, non ad terrena. Manifestatur igitur in hac visione quinta damnatio reproborum, quae erit tempore Antichristi: et hoc tripliciter. Primo per inspirationem, et haec in praesenti capitulo. Secundo per praedicationem, et hoc in sextodecimo capitulo. Tertio per causam, et hoc in decimoseptimo capitulo. Demonstratio autem, quae fit in hoc capitulo, per inspirationem, dupliciter fit. Primo quidem revelatur poena reproborum, per gratias agendum Deo; postea revelatur ad documentum. Deinde aliis, ut et ipsi consolationem habeant de vindicta malorum. Dividitur autem hoc capitulum in sex partes. In prima ostendit Joannes septem Angelos habentes septem plagas novissimas, quibus reprobi punientur, sed non boni. Secunda ostendit causam, quae liberat bonos ab istis plagis, ibi, et vidi tamquam mare. In tertia ostendit causam involvendi malos in his plagis, ibi, et post haec vidi. In quarta agitur de praedicatione septem Angelorum administrantium septem plagas, ibi, et exierunt septem Angeli. In quinta ostenditur, quod ad hoc sunt idonei praedicti Angeli, ibi, vestiti lapide mundo. In sexta agitur de obstinatione malorum, ibi, et repletum est templum. Dicit ergo, et vidi. Visio haec fuit imaginaria, cui contradicunt multi. Sed potest dici, quod Joannes primo videt rem figurative intellectuali visione, et postea ostensa est ei in figura, sub qua nuntiaret eam, et scriberet et vidi aliud signum. Quia hoc signum proprie signat profectum malorum. Praecedens nota profectum bonorum, ex persecutione malorum provenientium. In caelo, idest in Ecclesia virtutum, varietate stellata et a terrenis elevata. Vel in caelo, idest in ministerio reprobis collato, magnum, significatione, et mirabile, dignum admiratione, propter rei arduitatem. Magnum enim et mirabile est hominem dare potestatem damnandi alios. Deinde ostendit quod fuerit illud signum dicens, Angelos septem, idest universos praedicatores qui dicuntur Angeli, quia missi. Juxta illud Rom. 10, quomodo praedicabunt nisi mittantur? Matth. 10, ecce ego mitto. Dicuntur autem septem, propter septem virtutes, tres theologicas et quatuor cardinales, quas debent in se et aliis praedicare. Vel propter septem dona spiritus sancti, quae similiter debent habere et praedicare. Et hi septem Angeli significantur per septem columnas, quibus tota Ecclesia sustentatur: unde Proverb. 9, sapientia aedificavit sibi domum, excidit columnas septem. Habentes, ex eo officio praedicationis, septem plagas novissimas, ad denunciandum, idest universa mala, quibus reprobi qui erunt tempore Antichristi plagabuntur: unde dicuntur novissimae plagae, quia novissimi temporis homines his ferientur. Item quia post illas non inferuntur aliae. Vel novissimae, idest graves, quia illi gravissime peccaverunt. Quoniam in illis consummata est ira Dei, idest in his plagis illis illatis, non inferet Deus alias plagas mundo, sed his consummatis incipiet in eis furor Inferni. Moraliter hoc signum magnum et mirabile in caelo, idest in Ecclesia, est, quod praedicatores qui debent esse medici ad curanda vulnera peccatorum et qui debent portare unguenta suavissima, idest verba consolationis et compassionis ad sanandum, non porrigunt nisi gladium ad occidendum, idest verba dura et mordentia. De quibus dicitur Mich. 3, haec dicit dominus super prophetas qui seducunt populum meum, quem mordent dentibus suis et praedicant pacem: siquis non dederit in ore eorum quidpiam, sanctificant super eum praelium. Proverb. 30, gens quae pro dentibus gladios habet et commandit molaribus suis et cetera. Jerem. 9, sagitta vulnerans sinum eorum. De talibus dicit Gregorius Nazianzenus, meliores praedicatores aestimantur qui melius mordere noverunt; et sancti sunt praedicatores satyrici. Unde quaeritur dominus, Ezech. 9, ecce viri veniebant de via portae superioris quae respicit ad Aquilonem, et uniuscujusque vas interius in manu ejus. Sequitur. Et vidi tamquam mare et cetera. Haec est secunda pars capituli, ubi ad consolationem bonorum agit Joannes de causa liberante ab his plagis; quae triplex est secundum triplicem statum bonorum. In statu incipientium causa liberans est firmitas fidei; quod notatur per hoc quod dicit, vicerunt. Fide enim Diabolo resistitur. Unde 1 Petr. 5. Cui resistite fortes in fide. Et etiam mundus fide vincitur. Unde Joan. Haec est victoria quae vincit mundum, scilicet divitias, delitias, honores. Unde Hebr. 11, fide Moyses grandis factus negavit se esse filium filiae Pharaonis (et sic vicit Hebraeos) majores divitias aestimans thesauro Aegyptiorum improperium Christi: et sic vicit delitias. In statu perfectorum causa liberans est praerogativa operum, maxime circa carnis propriae mortificationem: quod notatur per cytharas. Sed quare hic agit Joannes de causa liberante a plagis istis ad bonorum consolationem, quum eos non tangat? Non enim erunt universales plagae istae, sed proprie malorum. Solutio. Ideo agit, ut haec tria quae liberant ab his plagis carnis amplectantur. Dicit ergo, et vidi, spiritu revelante conspexi. Tamquam mare vitreum, idest Baptismum, qui per mare designatur. Sive dicatur mare lavatorium vitrum factum ad lavandum faciem, ubi etiam solebant poni specula mulierum ad videndum si aliqua macula esset in facie, sive mare proprie accipiatur pro aquarum congregatione. Nam sicut in lavatorio lavata facies et clara ac munda efficitur; item sicut in mari rubro submersi sunt Pharaonistae, sic in Baptismo submerguntur et destruuntur peccata, et animae purae et lucidae et lucis receptivae, idest gratiae efficiuntur: quod notatur in vitro, quod est lucidum et lucis solaris receptivum. Mixtum igne, idest spiritu sancto qui datur in Baptismo. Hic tanguntur tria quae fiunt in Baptismo. Primum est peccatorum remissio sive mundatio; et hoc intelligitur per mare, sicut dictum est. Secundum est characteris impressio, quod notatur per vitrum. Est enim character quaedam dispositio animae qua anima est pervia gratiae divinae. Tertium est gratiae collatio; quod notatur per ignis admixtionem. Et notandum quod sunt tres Baptismi, scilicet sanguinis, flammae et aquae: hic ultimus solus habet haec omnia. Nam duo primi characterem non imprimunt. Et eos, qui vicerunt bestiam, idest Antichristum vel Diabolum, nolentes credere ejus miraculis, nec flecti promissis, nec ejus minis. Et imaginem illius vicerunt similiter nolentes conformari vitae illius. Vel imaginem vocat statuam Antichristi, quam noluerunt, idest nolent adorare. Vel forte imaginem dicit praedicatores et principes Antichristi, qui ei per omnia conformabunt se, quos similiter sancti vincent, nullo modo acquiescentes eis, nec abstracti divitiis, nec illecti delitiis, nec subducti blanditiis, nec fracti verberibus, nec territi verbis. Et tangitur hic secunda causa liberans, scilicet fides: per fidem autem omnia vincent sancti, Hebr. 11, sancti per fidem et cetera. Augustinus, qui veram fidem de Deo habet, non quaerit in his miseriis fieri dives. Et numerum nominis ejus, vicerunt similiter, idest vincent: quasi dicat: licet per nomen quod sibi imposuit velit Antichristus videri et existimari Deus, tamen ipsi purum hominem cognoscent et falsum; et ideo vilipendent. De hoc dictum est supra 13, numero hominis et cetera. Stantes supra mare vitreum. Glossa, idest gratiam Baptismi integram servantes. De quibus dictum est supra 13, hi sunt qui cum mulieribus non sunt coinquinati; virgines enim sunt, idest mundi et integri. Item stantes supra mare vitreum, idest supra mundum contemnendo et conculcando. Ideo vincunt. Joan. 16, confidite quia ego vici mundum. Quomodo? Certe conculcando. Unde Matth. 14, venit Jesus ad eos ambulans super mare. Sic venit ad eos, quia docebat calcare mundum. Deuteronom. 11, omnis locus quem calcaverit pes vester, vester erit. Item stantes supra mare, idest perseverantiam tribulationum et tentationum amaritudines superantes, non fracti, non incurvati earum multitudine vel amaritudine. Tales fuerunt apostoli Christi. Unde 2 Corinth. 4, in omnibus tribulationem patimur, sed non angustiamur et cetera. Item per mare significatur Infernus, ubi est multum amaritudinis. Eccles. 1, omnia flumina intrant in mare, idest omnes peccatores fluidi per peccatum descendunt in Infernum. Psalm. transferentur montes in cor maris, idest superbi in Infernum. Super hoc stant sancti considerantes poenam Inferni et fugientes ab eis. Quia, ut dicit Bernardus, non potest vitari malum, nisi cognitum; similiter nec desiderari bonum. Ideo dicit sponsa, Cant. 4, vadam ad montem myrrhae et ad collem thuris: quasi dicat: aliquando cogitabo de Inferni amaritudine, aliquando de Paradisi dulcedine, ut illum possim vitare, alterum desiderare. De hoc dictum est supra 4, in circuitu sedis, tamquam mare simile crystallo. Et in judicio erit Inferni amaritudo ad recipiendos impios qui modo in circuitu ambulant. Et bene per mare significatur Infernus. Est enim mare latum, profundum, longum, multas habens aquas amaras. Latus est Infernus. Unde Isa. 30, praeparata est ab heri Tophet. Longus, quia perpetuo durabit. Matth. 35, ite maledicti in ignem aeternum. Isaiae in fine. Vermis enim non moritur. Propter haec tria dicit Joel 1, aaa. Mare hoc etiam dicitur vitreum: hoc est stabile non defluens, sicut amaritudo praesens quae in se deficit et terminatur in gaudium, Proverb. 14. Cor quod novit amaritudinem animae suae. Matth. 5, beati qui persecutionem et cetera. Item dicitur vitreum propter transparentiam. Vel quia sancti videbunt semper poenam malorum, juxta illud Isaiae in fine, egredientur et videbunt cadavera mortuorum. Vel quia ipsi reprobi semper videbunt causam amaritudinis suae, idest peccata sua, et semper erit amaritudo et causa amaritudinis ante oculos eorum. Unde semper murmurabit contra eos conscientia accusans eos et condemnans. Quia pro tam modico lucro, tam magnam incurrerunt poenam et tam magnam gloriam perdiderunt. Unde Luc. 12, fili, recordare, quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala. Quia utique finaliter, ecce transparentia causae. Nunc vero hic consolatur, tu vero cruciaris; ecce transparentia poenae. Dicitur etiam simile crystallo, propter frigiditatem, quae nimia erit in Inferno. Psalm. a facie frigoris ejus quis sustinebit? Job 24, ab aquis nivium et cetera. Item propter duritiam. Cant. 8, dura sicut Infernus aemulatio. Item crystallus gelatur ab aquis per flatum Aquilonis. Eccles. 43, frigidus ventus Aquilo flavit, et gelavit crystallus ab aqua. Sicut divitiae temporales, delitiae carnales et honores, quae omnia fluunt et transeunt sicut aqua, flatu Diaboli indurantur in poenam Gehennae quasi in lapidem crystallinum. Proverb. 20, suavis est panis mendacii, et postea replebitur os ejus calculo. Qui lapis est durus et ponderosus et frigidus, et poena Inferni est in intellectu dura, in affectu ponderosa, in memoria frigida. Vel in duritia calculi notatur poenarum acerbitas. In ponderositate diversitas. Per hoc quod dicit, os ejus implebitur, notatur poenae acerbitas. Lapis enim qui implet os, nec potest projici extra, nec transgluti, nec masticari. Durus et hyspidus erit iste morsellus. Job 6, numquid potuit comedere insulsum, quod non est sale conditum? Aut poterit aliquid gustare quod gustatum affert mortem? Psalm. mors depascet eos. Sequitur. Et habentes cytharas Dei, idest carnis mortificationem, juxta mandatum et praeceptum Christi, qui primus mortificavit carnem suam, vigilando, jejunando, discurrendo, ad ultimum moriendo, in Ecclesiam propter Deum assumptam. Pluraliter autem dicit cytharas, quia pluribus modis fit mortificatio carnis. Scilicet jejuniis. Unde Joannes, non sanat oculum, quod sanat calcaneum. Jejunio sanantur pestes corporis, oratione pestes mentis. Item vigiliis. Eccles. 31, vigilia honestatis tabefacit carnes. Item disciplinis. Unde Eccles. 34, cibaria et virga et onus asino: idest cibus ne deficiat: disciplina, ne lasciviat: onus, ut proficiat. Item meditationibus. Unde Eccles. 12, frequens meditatio carnis est afflictio. Joannes, ama studium literarum, et carnis vitia non amabis. Item operibus et laboribus assiduis. Eccles. 33, jugum et lorum gravant collum durum, et servi inclinantur operatione assidua. Per haec omnia mortificabat apostolus carnem suam. Unde dicebat 1 Corinth. 9, castigo corpus meum et in servitutem redigo, ne cum aliis praedicaverim ipse reprobus efficiar. Ad hoc quod cythara bene sonet oportet quod omnes chordae per ordinem tangantur. Sic ad hoc quod poenitentia sive carnis mortificatio valeat, oportet quod omnia membra corporis quae peccaverunt puniantur. Juxta Sap. 11, per quae peccat quis, per haec et torquetur. Unde dicit apostolus Rom. 6, sicut exhibuistis membra vestra servire et cetera. De hoc satis dictum est supra 14, quasi cytharoedorum. Item pluraliter dicit cytharas. Quia tres sunt cytharae quas debent habere praedicatores ad hoc ut bene cytharizent: alias autem non bene cytharizabunt. Prima est carnis mortificatio. Eccles. 39, confitemini domino in voce labiorum vestrorum in canticis et cytharis, idest in confessione et oratione, in carnis mortificatione. Secunda est cordis compassio. Isa. 16, venter meus ad Moab, idest ad peccatores, quasi chorda sonat. Tertia est oris praedicatio. Isa. 24, conticuit dulcedo cytharae. Job 30, cythara mea versa est in luctum. Prima tot chordas habet, quot sunt miseriae proximorum. Tertia quatuor habet chordas, quia quadruplex est praedicatio: historica, tropologica, allegorica, anagogica. Haec habet altissimum sonum quia tantum de caelestibus et divinis cantat. Canticum Moysi servi Dei, idest cum gaudio praedicantes continentiam veteris testamenti, quod canticum est bonum intelligenti. Exod. 15, cantemus domino, gloriose et cetera. Canticum Moysi. Et cantantes. Glossa, idest cum gaudio adimplentes praecepta veteris testamenti. Canticum agni, idest facientes et opere adimplentes cum gaudio praecepta novi testamenti. Psalm. confitemini domino in cythara et cetera. Dicentes corde, ore et opere. Magna et mirabilia sunt opera tua domine Deus omnipotens. Magna quidem in creatione, mirabilia, in recreatione. Item magna, tam quantitate continua, quam discreta, mirabilia, specie et potestate. Job 5, qui facit magna et inscrutabilia et mira absque numero. Sap. 13, a magnitudine spei et cetera. Sunt autem tres considerationes creaturae mundi, ex quibus potest cognosci creator per triplicem considerationem, secundum quod creator existit. Nam ex magnitudine creaturae potest cognosci potentia quae patri appropriatur, et hoc respicit hic quod dicitur, omnipotens. A pulchritudine potest cognosci bonitas, sive benignitas Dei. Et hoc respicit cum dicitur, dominus. Sequitur, justae et verae sunt viae tuae, idest opera tua et mandata tua. Vel judicia et flagella, quibus tu venis ad nos et nos ad te, justa, quia unicuique pro merito redditur seu poena seu gloria. Psalm. quia tu reddes unicuique juxta opera sua. Psalm. universae viae domini misericordia et veritas. Rex saeculorum, idest ordinator temporum. Quis non timebit te? Idest quis non ex timore serviet? Intellige de timore filiali. Psalm. servite domino in timore. Glossa, per timorem domini declinat omnis a malo. Item quis non timebit te domine? Glossa, idest quis non reverebitur te domine? Sunt autem octo genera timoris. Primus est timor naturalis, qui est fuga eorum quae sunt contra nostram naturam. De quo dicitur Genes. 9, terror vester ac tremor sit super cuncta animantia terrae. Hoc timore timuit Christus mortem, Luc. 14, coepit Jesus pavere et taedere. Secundus est timor humanus quo homo timet omnia gravamina carnis; qui dicitur esse intra terminos naturae. Non naturalis est, quando excedit humanam naturam et est peccatum. Hoc timore timuerunt obstetrices martyrium, propter quod mentitae sunt, Exod. 1. Tertius est timor mundanus, quo nimis timemus amissionem rerum mundanarum; et est vitiosus sicut humanus. Nam naturalis indifferens est. Et de hoc timore mundano dicitur in Psalm. illic trepidaverunt timore. Et hic timor fuit in Judaeis, quia ideo Christum occiderunt, quia gentem et regnum amittere timuerunt, Joan. 11. Quartus est timor servilis, quo tantum timetur poena; quo etiam timore, tantum cessatur a peccatis. Unde Augustinus, qui timet serviliter regnat in eo peccandi voluntas, et sequeretur opus si speraretur impunitas: hic est a spiritu sancto et non cum spiritu sancto. Et de hoc dicitur Joan. 4, perfecta charitas foras mittit timorem. Quintus est timor nuptialis, quo partim timore poenae, partim amore justitiae declinatur a malo, licet nulla poena timeatur. De hoc dicitur Eccles. initium sapientiae timor domini. Sextus est timor separationis, quo tantum declinatur a malo, licet nulla poena timeatur. De quo Eccles. 15, qui timet Deum faciet bona. Septimus est timor offensionis; quo licet nec poena nec separatio timeatur, tamen pure, ne offendatur sponsus, declinatur a malo. De quo Psalm. beatus vir qui timet dominum. Octavus est timor reverentiae quo sola reverenda timetur majestas. Isa. 11, replevit eum spiritu timoris domini: hic solus erit in patria. Psalm. timor domini sanctus permanens in saeculum saeculi. Hic timor facit hominem resilire in sua parvitate et aspecta majestate divina, et sic exaltatur et magnificatur Deus. Unde sequitur, et magnificabit nomen tuum? Repete quis non magnificabit nomen tuum, credendo, praedicando, operando? Psalm. magnificate dominum mecum. Luc. 2, magnificat anima mea dominum. Eccles. 43, benedicentes dominum, exaltate illum, quantum potestis; major est enim omni laude. Et vere omnes debent te timere et magnificare, quia solus pius es. Glossa, idest gratis salvans, unde Psalm. salvum me fac Deus. Sap. 11, parcis domine omnibus, quoniam omnia bona tua sunt, qui amas animas. Sed non videtur quod assignet bonam causam quare debeat timeri; quia severus et durus princeps magis timetur quam pius. Solutio. Hic agitur de timore reverentiae, vel separationis, qui dicitur non severi. Quia in hoc apparet pietas tua. Quoniam omnes gentes, idest aliqui de omnibus, ut fiat distributio pro generibus singulorum, et non pro singulis generum. Venient, passibus fidei, et bonorum operum. Fides enim sine operibus et cetera. Jacob. 2. Et sine illa nemo venit ad Deum. Unde oportet, quod qui vult venire ad Deum, quod fide et opere ad Deum veniat. Et adorabunt, adoratione latriae. Hoc est in spiritu et veritate, ut dicit Glossa: et sumitur de Joan. 4. In conspectu tuo, Glossa, idest in beneplacito tuo, et facit placere Deo adorantes. Vel sic: in conspectu tuo, idest ut te conspiciant. Et tu es et re vera adorandus, timendus et magnificandus es. Quoniam judicia tua manifesta sunt. Glossa, idest quoniam revelata sunt mysteria Ecclesiae, in quibus Deus habitat, et illi qui ad honorem Dei militant. Vel judicia tua, quibus bonos eligis et malos reprobas: quibus hos flagellas et humilias in praesenti, et cetera judicia tua discretionis et definitionis. Manifesta sunt, tam bonis quam malis, et erunt. Quia omnes scient, quia omnia juste fecisti. Unde Deut. 32, date magnificentiam Deo nostro. Dei perfecta et cetera. Contra. Roman. 11, o altitudo divitiarum et cetera. Psalm. judicia Dei abyssus multa. Solutio jam dicta est, ut diximus: sunt idest erunt. Vel potest dici, quod multiplex est judicium Dei. Est enim judicium singulare, et est judicium universale. Judicium singulare dicitur, quo dominus sine merito hunc eligit et hunc reprobat. Verbi gratia, Jacob et Esau. Item quo unum facit divitem, alium pauperem. Vel alium semper infirmum, alium semper sanum. Vel unum pulchrum, alium turpem. Ex causa rationabili facit haec omnia, licet nobis ignota. Unde Job 5, nil in terra sine causa fit praelata. Nihil fit cujus ortum legittima causa non praecessit. Haec omnia judicia manifesta sunt in suo actu in quem exeunt. Quia omnibus patet, quod sic est; sed occulta sunt in causa sua, ex qua exeunt. Quia incertum est omnibus quare ita sit. Unde Gregorius dicit, quod Job sciebat se puniri, sed causam punitionis ignorabat. Unde dicebat 11 cap. quis et cetera. De his ergo judiciis dicit apostolus, quod incomprehensibilia sunt. Et David dicit. Abyssus multa, quo ad causae cognitionem, quae penitus ignota est mundo. Hic vero dicit, quod sunt manifesta, quo ad exitus evidentiam, quia omnibus notum est quod ita est. Quia judicium universale est triplex. Primum est discretionis, quo Deus judicabit in futuro separando bonos a malis, collocando bonos ad dexteram suam, malos ad sinistram, ut dicitur Matth. 25, et de hoc judicio dicitur in Psalm. judica me Deus, et discerne causam meam et cetera. Secundum est judicium disceptationis, quo primo dicet bonis, esurivi et cetera. Malis: esurivi, et non dedistis et cetera. Matth. 25. Et de hoc judicio dicitur Joel 3, adducam omnes gentes in vallem Josaphat, et ibi disceptabo cum eis. Tertium est judicium definitionis, quando hoc facto dabit sententiam de bonis et de malis. Ite maledicti. Venite benedicti. Matth. 25, et de hoc judicio dicitur in Psalm. rectum judicium tuum. Item Psalm. judicia domini et cetera. Haec omnia modo manifesta sunt in causa, quia manifestum est quod omnes secundum exigentiam operum suorum judicabuntur. Sed ignota sunt in exitu causae, quia nescitur adhuc, qui sunt, hi vel illi. Unde quo ad exitum causae loquitur apostolus, ubi dicit, judicia Dei incomprehensibilia. Et David similiter, quando dicit, abyssus multa. Joannes autem hic loquitur quo ad causam tantum exitus, quae manifesta in genere vel in corpore est. Sequitur. Et post haec vidi et cetera. Haec est tertia pars capituli involvens in plagis praedictis. Unde Glossa, cum ostendisset Joannes illos Angelos habere potestatem plagandi, dicturus quas plagas illi sunt illaturi, prius proponit causam, qua ostendit illos dignos esse, qui plagas sunt passuri; scilicet quia omnia mysteria fiunt revelationibus. Et qui volunt intrare in illa, oportet intervenire merita, quae isti malo merito suo non possunt intelligere, ideo merito plagabuntur. Dicit ergo, post haec, id est post praedicta, vidi, idest spiritu revelante intellexi. Et ecce apertum est templum tabernaculi testimonii in caelo. Templum vocat hic coetum apostolicum, juxta illud Cor. 3, templum Dei sanctum est et cetera. Tabernaculum testimonii vocat Ecclesiam, quae modo militat Deo, et in qua est Christus et milites ejus, in qua etiam armantur milites Christi armis virtutum, doctrinarum, sacramentorum, exemplorum, sanctorum, divinorum beneficiorum. De quibus armis, 2 Cor. 6: in omnibus exhibete vosmetipsos, sicut Dei ministros, in multa patientia: et postea additur: per arma justitiae. Et dicitur tabernaculum testimonii, quia Christus perhibet fidele testimonium vivendo, docendo, moriendo. Vel quia utriusque testimonia fideliter servat. Unde dicit Ecclesia per Psalm. a testimoniis tuis non declinavi. Item Psal. inclina cor meum Deus et cetera. Vel quia multos testes pro Christo producit in causa ejus, idest martyres, qui moriendo testimonium dicunt pro fide, et ideo moriuntur. Martyr enim Graece, testis interpretatur. Unde quot fuerunt, sunt et erunt in Ecclesia martyres, tot producit Ecclesia pro ipso testes. Unde Isa. 43, vos vere testes mei, dicit dominus. In caelo, idest in Ecclesia triumphante, cujus status nobis modo celatur, juxta illud Isa. 3, oculus non vidit Deus absque te. In hoc caelo habitabant apostoli mente, cum in terra essent corpore. Unde Phil. 3, conversatio nostra in caelis est. Templum, ergo tabernaculi testimonii in caelis, id est revelata sunt mysteria Ecclesiae et secreta caeli, per apostolorum praedicationem. Item per templum intelligitur Christus, juxta illud Joan. 2, solvite templum hoc. Tabernaculum testimonii dicitur sacra Scriptura, quae tot continet testimonia, quot habet verba. Unde significatur per montem Galaad, qui interpretatur acervus testimonii: ut dicitur Genesis trigesimo primo. Templum tabernaculi testimonii, idest Christus, continens in se testimonia utriusque testamenti, et dicitur eum continere, quia scit in se omnia, et de ipso sunt omnia. Per caelum autem significatur Ecclesia quae dicitur caelum, idest casa Eloim, hoc est domus Dei. Et secundum hoc tantus est sensus: et apertum est templum tabernaculi testimonii, idest doctrina Christi, mundo manifesta est. Et exierunt septem Angeli, idest septem praedicatores, in septem statibus Ecclesiae praedicantes et interna gratia spiritus sancti revelantes, idest vitia per septem virtutes quas praedicant detestantes. Habentes septem plagas, poenitentiam praedicantes. Vel poenam aeternam impoenitentibus comminantes. Vel septem plagas vocat Scripturae auctoritates, quibus quasi quibusdam sagittis plagantur a praedicatoribus peccantes ad salutem. Unde Psalm. sagittae parvulorum, idest humilium praedicatorum factae sunt plagae. Unde Isa. 13, ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non habent et cetera. Et determinat unde exierunt, dicens, de templo, idest a Christo, a quo missi sunt. Vel de templo, idest de coetu apostolico, a quo omnes praedicatores originem duxerunt, et quod suis temporibus praedicatione ab aliis didicerunt. Vestiti lino mundo et candido, idest firmitate fidei et patientiae. Mundo, ab omni peccato. Candido, omni virtute. Sic enim debent esse vestiti, fide et patientia firma. Psalm. bene patientes erunt et cetera. Prov. 19, doctrina viri per patientiam noscitur. Ezech. 3, ut adamantem et ut silicem scilicet dedi faciem tuam. Adamas ferrum attrahit, et silex, ictus repellit, vel non sentit. Sic praedicator per fidem debet attrahere peccatores: et per poenitentiam et per patientiam repellere a se, vel non sentire ictus tribulationis. Debent etiam esse mundi per declinationem malitiae, et candidi per occupationem boni: et hoc vestimentum debent habere praedicatores et praelati. Unde Isa. 3, vestimentum tibi est, esto princeps noster: et ipse respondet: non, sum mendicus, et in domo nostra non est panis, neque vestimentum: nolite constituere me principem populi. Quia sine dubio, qui non habet in domo sua panem doctrinae, et vestimentum virtutum, et panem maxime justitiae, cujus duae sunt partes, scilicet declinatio a malo, et operatio boni, non debet constitui princeps populi. Unde Job 29, justitia indutus sum, et vestivi me, sicut vestimentum. Psalm. sacerdotes tui induantur justitia. Eccle. 50, dicitur, quasi vas auri solidum, ornatum omni lapide pretioso. Et praecincti pectora zonis aureis, idest mundis cogitationibus, et sanctis desideriis, quae regunt cor et corpus a fluxu malarum cogitationum, seu carnalium affectuum. Istas zonas debent habere praedicatores et praelati. Sed multi habent zonas luteas, quia habent cogitationes carnales, et desideria terrena. Unde Isa. 3, pro zona erit funiculus (idest pro consideratione caelestium erit cogitatio terrestrium) pro crispanti crine calvitium (idest pro ornatu virtutum denudatio vitiorum, et mentis evagatio ad acquirendum), pro suavi odore foetor, idest pro desiderio caelestium, ambitio terrenorum. Aureae autem dicuntur zonae praedicatorum, quia cogitationes et desideria eorum debent fabricari auro charitatis, quia circa amorem Dei et proximi versantur eorum cogitationes et desideria. Quod significatur 3 Reg. 6, per expansionem et contractum alarum Cherubim. Unde ibi dicitur, posuit Salomon, scilicet Cherubim, in medio templi interius. Expandebant autem alas suas Cherubim, et tangebat ala una parietem alterum. Alae autem alterae in medio templi se invicem contingebant. Et nota quod dicitur, praecincti: per quod ostenditur, quod ministri domini debent esse praedicatores et praelati. Nam accingimur pugnaturi, subcingimur ituri, praecingimur ministraturi. Ideo dicitur Luc. 12, sint lumbi vestri praecincti. Et lucernae ardentes, quasi diceret: illuminate alios quasi ministri portantes ante eos lucernas, idest doctrinam verbi et Christi. Job 12, balteum regum dissolvit, et praecingit fune renes eorum. Joan. 13, cum accepisset linteum praecinxit se. Ecce officium implevit ministri, et postea dixit, exemplum dedi vobis. Ideo dicit apostolus 1 Cor. sic nos existimet homo, ut ministros Christi. Sequitur. Et unum de quatuor animalibus, idest concordia et unitas quatuor Evangelistarum. Dedit septem Angelis, idest praedicatoribus universis, septem phyalas aureas, idest sacrae Scripturae universas intelligentias, quae dicuntur phyalae, quia clausae sunt inferius et apertae superius: et dicuntur aureae, propter sapientiam charitatis quam continent. Unde significantur per scyphos aureos, Salomonis. De quibus dicit Eccle. 2, feci mihi scyphos et urceolos in ministerium, ad vina fundenda. Plenas iracundiae Dei, quam plene comminantur peccatoribus. Unde Psalm. effunde iram tuam. Iram dico Dei viventis in saecula saeculorum, idest in aeternum. In quo notatur potentia punitionis, quia potest punire per omne tempus: quasi dicat: quicquid loquantur praedicatores de poenis infligendis malis, procedit doctrina quatuor Evangeliorum. Et ideo patet, quod sunt apti ad praedicandum, et digni, ut per omnia eis credatur. Sed cum dicantur phyalae aureae, idest charitatis et sapientiae plenae, quomodo dicuntur postea plenae iracundiae Dei? Solutio. Verba sacrae Scripturae plena sunt charitate, ad quam vocant praedicatores; et plena sunt irae Dei, ad quam revocant. Sequitur. Et impletum est templum Dei et cetera. Sexta pars capituli est, ubi ostenditur obstinatio reproborum: quae ex hoc potest perpendi, quia sanctis aperta erunt divina judicia, quae ipsi timebunt, et Scriptura sacra, quam credent, et Ecclesiae occulta, quae revelabuntur. Reprobis autem erunt omnia clausa, propter iniquitatem et infidelitatem eorum. Unde dicit, et impletum est templum, idest Ecclesia vel Scriptura. Fumo, idest obscuritate et ignominia, quo ad malos, qui non videbunt mysteria Ecclesiae et secreta Scripturae, et judicia divina, quae erunt bonis aperta: quod erit a divina virtute, sic juxta voluntatem suam et justitiam faciente. Unde sequitur, a majestate Dei, idest a virtute Dei, et hoc juste et misericorditer disponente. Unde sequitur, et virtute ejus. Et pro idest. Vel majestas dicitur, quo ad revelationem bonorum; virtus quo ad clausionem malorum. Unde Isa. 21, dabo claves domus David: aperiet, quo ad bonos, et claudet, quo ad malos. Et hoc est, quod dicitur supra 3, haec dicit, qui habet clavem David. Et nemo de numero reproborum poterat introire in templum, idest Ecclesiam per fidei susceptionem, vel in sacram Scripturam per veram intelligentiam. Excaecavit enim eos malitia eorum. Sap. 2. Donec consummarentur septem plagae Angelorum, idest donec impletae essent comminationes omnium praedicatorum, de malis puniendis, et ad Infernum retrudendis. Tunc enim sensus experientiae poenarum, faciet eos intelligere, quod modo etiam nolunt audire. Unde Gregorius, poena oculos aperit, quos culpabilis prosperitas claudit. Unde tunc dicetur illud Sap. 5, hi sunt quos aliquando habuimus in derisum. Haec est confessio reproborum in Inferno: sed nimis tarda, et non valebit eis, quia a mortuo, quasi ab eo qui non est. Vel quasi: nil poterit confessio, ut dicitur Eccles. 17, ubi dicit, in parte vade saeculi sancti, cum vivis, et dantibus confessionem domini; nec demoreris in numero impiorum: ante mortem quaerent: a mortuo, quasi nil perit confessio: confiteberis vivus, et sanus confiteberis, et laudabis Deum, et glorificabis in miserationibus ejus. Vel nemo malorum poterat, et poterit, introire, in templum, caelestis curiae. Donec consummarentur septem plagae septem Angelorum, idest donec perfecte erunt puniti mali, ut praedixerunt praedicatores. Et ponitur donec inclusive; quia nec postea poterunt introire in templum caelestis Ecclesiae. Simile 1 Reg. 3 de Heli, qui non poterat videre lucernam domini, donec extingueretur. Vel nemo, generaliter nec bonus nec malus. Poterat introire in templum, idest penetrare caelestia ad intelligendum. Donec consummarentur in ipso, septem plagae Angelorum, idest universa peccata, et universae miseriae de quibus locuti sunt praedicatores. Quod erit scilicet post vitam temporalem, quia tunc intelligent veritatem caelestium bonorum, quam modo non possunt capere. Unde Psalm. existimabam ut cognoscerem, secretum, idest statum caeli. Sed labor est ante me, idest supra me, donec intrem in sanctuarium Dei, idest in caelum, et tunc intelligam in novissimis eorum, scilicet bonorum, et etiam malorum.


Caput 16

[89032] Hugo de Sancto Charo (?), Super Apocalypsim, cap. 16 Et audivi vocem magnam et cetera. Haec est secunda pars quintae visionis, in qua demonstratur damnatio reproborum, tempore Antichristi per praedicationem. Et introducuntur hic septem Angeli, per quos septem ordines praedicatorum in septem statibus Ecclesiae praedicantium intelliguntur: et septem phialae, per quas intelliguntur universae comminationes poenarum, et septem loca, per quae universitas reproborum accipitur: et hoc secundum distinctionem septem capitalium vitiorum, et septem effusiones: in quibus designantur reproborum damnationes. In prima effusione primae phialae in terram, demonstratur damnatio gulosorum. In secunda, in mare, damnatio luxuriosorum. In tertia, in fontes, damnatio iracundorum. In quarta in solem, damnatio reproborum, superborum, sive vanaegloriantium. In quinta in flumen magnum Euphratem, damnatio cupidorum et avarorum. In septima in aere, damnatio accidiosorum. Et satis est conveniens haec distinctio, quae resolvit septem capitalia peccata ad tres primas concupiscentias, quae sunt concupiscentia carnis, concupiscentia oculorum, et superbia vitae. Nam ex concupiscentia carnis fluunt gula et luxuria. Gula secundum inordinationem nutritivae. Luxuria secundum inordinationem generativae. Ira vero et invidia et vanagloria, fluunt ex superbia vitae. Ex concupiscentia oculorum, fluunt avaritia et accidia. Dividitur autem istud capitulum in octo partes. In prima praecipitur Angelis ut phialas effundant. In septem aliis partibus agitur de septem effusionibus secundum ordinem quem praediximus. Dicit ergo, et audivi, auditu interiori. Vocem magnam idest inspirationem divinam, vel admonitionem angelicam. De caelo, idest de occulto. Vel de caelo, idest a Christo, vel ab Angelo habente sensum relatum, dicentem septem Angelis, idest praedicatoribus universis, ite: in quo duo notantur. Primo, quod nullus debet se ingerere ad praedicandum nisi missus. Rom. 10, quomodo praedicabunt nisi mittantur? Secundo, quod debent pedites esse, et non equites. Non enim dicit equitate, sed ite. Joan. 15, posui vos, ut eatis. Psal. euntes ibant et flebant. Act. 5, ibant apostoli gaudentes. Job 38, numquid mittes fulgura, et ibunt? Isa. 18, ite Angeli veloces. Effundite septem phialas irae Dei, quas accepistis, in terram; idest annunciate peccatoribus, qui terrae adhaerent, poenas sibi debitas, juxta numerum et mensuram suorum peccatorum. Et abiit primus Angelus et cetera. Haec est secunda pars cap. in qua agitur de septem effusionibus phialarum, quae dividuntur in septem partes, secundum numerum septem Angelorum, effundentium phialas super septem gentes, quas septem gentes possumus intelligere allegorice, secundum septem persecutiones Ecclesiae. Vel moraliter secundum septem genera peccatorum. Primo autem exponemus hoc totum allegorice, quia magis convenit cum praecedentibus haec expositio, quam moraliter: et postea exponemus totum moraliter, quod magis ad nostram instructionem pertinet. Dicit ergo et abiit idest praecipienti obedivit, primus Angelus, idest primus ordo praedicatorum, et effudit phialam suam in terram, idest poenam futuram comminando annuntiavit, in Judaeam, vel praedicationem suam in Judaeos terrenos. Sed Judaei noluerunt recipere doctrinam Angelorum, qui fuerunt primus Angelus. Ideo punivit eos, et temporaliter et aeternaliter. Unde sequitur, et factus est vulnus saevum, quo ad temporalem persecutionem factam per Romanos, et pessimum, quo ad aeternam damnationem, quae dicitur mala propter poenarum acerbitatem, pejor propter poenarum diversitatem, pessima propter poenarum aeternitatem. Unde Psal. mors peccatorum pessima. Sed quia aliqui de Judaeis crediderunt ad praedicationem apostolorum, qui participes non fuerunt hujus poenae, ideo ostendit in quos factum fuit istud vulnus pessimum, dicens, in homines, qui habebant characterem bestiae, idest fidem, et opera Diaboli, similitudinem Antichristi, in resistendo et expugnando veritatem Christi, et in eos, qui adoraverunt bestiam et imaginem ejus, idest qui obedierunt Diabolo, et Antichristo, et praedicatoribus ejus. Licet enim Antichristus nondum esset quando apostoli praedicaverunt in Judaea, tamen Judaei persequendo apostolos Christi, et expugnando veritatem, ostendebant se ministros Diaboli et Antichristi. Juxta quod dicit apostolus 2 Thess. 2, et nunc quid detineat scitis: ut reveletur in suo tempore: nam ministerium jam operatur iniquitatis. Et secundus Angelus, idest secundus ordo praedicatorum qui fuit post apostolos, effudit phialam suam in mare, idest in gentes amaras sine sapore fidei. Unde Isa. 57, impii, quasi mare fremunt. Et factus est sanguis tamquam mortui, et omnis anima vivens mortua est in mari, idest praedicatores viventes in Christo sunt ab eis interfecti. Et tangit Joannes, quod secundo ordine praedicante, gentilium quidam sunt conversi et mortui peccato, et quidam in sua malitia permanentes occiderunt sanctos eis praedicantes. Et tertius Angelus effudit phialam suam, idest tertius ordo praedicatorum, scilicet confessores et doctores, qui successerunt martyribus, qui fuerunt in secundo ordine. Effudit phialam suam super flumina, scilicet super haereticos et instabiles, et fluentes de errore in errorem, et secum alios rapientes, et super fontes aquarum, idest super philosophos, a quibus sunt ortae insipidae doctrinae et variae. Unde haeretici originem duxerunt. Et factus est sanguis, idest occisio sanctorum, vel doctrina haereticorum et philosophorum, facta est sanguis, idest ostensa est esse mortifera et crudelis. Et audivi Angelum aquarum, idest Angelum custodem Scripturarum, vel animarum, dicentem, justus es domine, idest justum facis judicium, puniendo malos et servando bonos, qui es, et qui eras sanctus. Licet non appareat, sed tandem apparebit, qui hoc judicasti, illos puniendo, et merito, quia sanguinem sanctorum et prophetarum, idest majorum, effuderunt, idest fundi fecerunt, per principes, et sanguinem eis dedisti bibere, idest poenam debitam pro effusione sanguinis sanctorum eis reddidisti, digni enim sunt, idest sicut meruerunt. Non solum unum Angelum audivit congratulantem de justa retributione Dei, immo multos. Unde sequitur, et audivi alterum Angelum, scilicet ad confortationem bonorum, dicentem, etiam, idest certe, vel vere, domine Deus omnipotens, vera et justa judicia tua, idest in malis et bonis. Quartus Angelus idest quartus ordo praedicatorum, effudit phialam suam in solem, idest contra hypocritas praedicavit, qui ostendunt se exterius quasi solem, et dicunt se habere veram doctrinam, et datum est illi Angelo, idest quarto ordini praedicatorum, aestu affligere homines et igne, idest hypocritas humum sapientes puniendos fore igne Inferni ostenderet, et aestuaverunt homines, idest hypocritae, aestu magno, idest magna cupiditate, vel ira, vel invidia magna contra praedicatores, et blasphemaverunt, idest exasperati sunt nomen Dei. Dum in pace sunt hypocritae boni videntur; sed quando exasperantur tunc apparet quales sunt. Unde Matth. 6, a fructibus eorum cognoscetis eos. Dei dico habentis potestatem super has plagas infligendas quibus et quando voluerit, neque egerunt illi poenitentiam, ut darent illi gloriam. Quia et quando de hypocrisi pauci poenitent, et pauci recognoscunt se fuisse hypocritas. Quia cum semper apparuerint boni, nimis confunduntur apparere mali; et ideo in die judicii maxime confundentur, quia omnibus apparebit quales fuerunt. Et quintus Angelus, idest quintus ordo praedicatorum, effudit phialam suam super sedem bestiae, idest praedicavit contra praecursores Antichristi, in quibus quasi in sede sua quiescet et dominabitur. Et factum est regnum ejus, idest iniqui, in quibus regnabit Antichristus et Diabolus, tenebrosus, tenebris infidelitatis et crudelitatis, et manducaverunt linguas suas, idest stridentibus dentibus mordentes linguas suas prae nimio dolore. Quia non potuerunt convincere, immo nec resistere rationabiliter praedicatoribus illius quinti status. Juxta illud quod dixit dominus discipulis suis. Ego dabo vobis os et sapientiam cui non potuerunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri. Et blasphemaverunt Deum coeli, idest Christum, dicentes, ipsum non esse Deum, prae doloribus vulnerum suorum, idest sibi illatis a praedicatoribus, et non egerunt poenitentiam ex operibus suis, ad monitionem praedicatorum. Et sextus Angelus, idest ordo praedicatorum, effudit phialam suam in flumen magnum Euphraten, idest contra Antichristum divitem et potentem, et siccavit aquam ejus, idest doctrinam Antichristi, sine humore gratiae esse monstravit. Vel divitiarum affluentiam, quam habebit Antichristus, et dabit siccandam, idest definiendam esse monstravit, ut praeparetur via regibus, idest fidelibus in tribulatione illa se bene regentibus, ab ortu solis, idest a Christo sole justitiae, qui natus est de virgine temporaliter, et de patre aeternaliter, et quotidie oritur in cordibus poenitentium per gratiam. Malach. in fine. Vobis timentibus nomen meum, orietur sol justitiae. Et vidi, facta praedicatione septimi Angeli, de ore bestiae, idest Antichristi, et de ore pseudo prophetae, idest prophetarum, sive praedicatorum ejus. Tres spiritus immundos exire, supple, in modum ranarum, idest sequaces multos, fidem sanctae Trinitatis impugnantes, loquaces, et turpem vitam habentes. Vel tres ranas dicit tria genera hominum, per quos Antichristus persequetur Ecclesiam: scilicet principes saeculi, per quos affliget sanctos; sapientes mundi, per quos seducet multos. Haec duo genera hominum, exeunt de consilio suo. Tertii minores satellites, per quos fiet executio malitiae in occisione sanctorum. Et bene dico, ad modum ranarum, quae in paludibus semper manent in loquacitate, seu garrulitate, sine ratione loquentes, sunt enim spiritus Daemoniorum, idest per Daemonum inspirationem sive suggestionem operabuntur multa maleficia, facientes signa, Glossa, idest miracula, et procedunt ad reges totius terrae, idest totius mundi, congregare illos in praelium, contra sanctos, qui tunc erunt. Sed haec congregatio erit ad malum eorum. Quia erit eis, ad diem magnum Dei omnipotentis, idest ad diem judicii, ubi apparebit magna potestas Dei, ad quem cito ducentur illi. Sed nequis putaret illam de longe esse, sequitur, et ecce venit sicut fur, idest subito, et nullo sciente: et quia ita venit, beatus, qui vigilat, et qui solicitus est de salute sua, bene operando, et custodit vestimenta sua, idest corpora sua, quibus animae vestiuntur, mundae a peccato declinando, ne nudus, a virtutibus, ambulet, ad judicium, et videant omnes, qui erunt in judicio, turpitudinem suam, idest peccata ipsius. Et congregabit: quasi dicat, quod procedent ad reges terrae, congregare illos in praelium, contra bonos, et congregabit illos, scilicet, qui in omnibus illis operabitur, in locum, qui vocatur Hebraice Armageddon, idest illos congregabit Diabolus, cum aliis, qui Antichristo adhaerent, et Ecclesiam persequuntur. Armageddon interpretatur mons furum, vel mons globosus: quasi dicat: ad Antichristum congregabuntur illi, cum illis, qui animas furantur Christi. Et septimus Angelus, idest septimus ordo praedicatorum, effudit phialam suam in aere, idest praedicabit illis quibus principes aeris hujus dominantur, mortuo Antichristo, et exivit vox magna de templo, idest de caelo, et a throno, idest a Christo judicaturo, dicens, ad confortationem bonorum, qui tunc erunt, factum est, idest persecutio Antichristi consummata, et finis mundi adest, et facta sunt fulgura, idest miracula, et voces, idest blasphemiae, et tonitrua, idest comminationes, et terraemotus magnus, idest terrenorum commotio contra sanctos, qualis nunquam fuit ex quo homines fuerunt super terram, idest a tempore Abel, qui fuit justus occisus. Et hoc debet referri ad tempus Antichristi, licet hic loquatur de septimo Angelo, qui in septimo statu Ecclesiae praedicabit. Quia illi duo status propinqui sunt, ideo conjunctim loquitur de illis. Talis terraemotus sic magnus, idest tam gravis tribulatio, nunquam fuit, sicut erit tempore Antichristi. Et facta est civitas magna, idest congregatio magna malorum, qui ad Antichristum conglobantur, in tres partes, quia ibi erunt principes saeculi, sapientes mundi, et eorum ministri, ut dictum est supra. Et civitates gentium ceciderunt, idest omnes civitates malorum, et congregationes eorum peribunt. Et Babylon magna, idest confusio, vel confusa illorum collectio, quia multi et magni erunt, venit in memoria ante Deum, idest commemorabitur omnium malorum, quae prius oblitus videbatur, dare, idest ad dandum ei, scilicet Babyloni, calicem vini, indignationis, et irae ejus, idest poenam aeternam, quae procedit ab ipso indignato irrogativa. Et dicitur poena talis, quia mensurabitur secundum culpam. Unde Matth. 7, eadem mensura qua mensi fueritis et cetera. Et omnis insula, idest illis, qui semper manent in aquis deliciarum, fugit, a facie Dei, ne ipsum videat, quia tolletur impius, ne videat gloriam Dei. Isa. 26, secundum aliam translationem. Et montes, idest principes et superbi omnes, non sunt inventi, inter bonos. Unde Psal. inimici domini, mox ut honorificati fuerint et cetera. Vidi impium, idest Antichristum, superexaltatum et cetera. Et grando magna, idest ultio divina, sicut talentum, idest ponderosa et gravis: secundum aliam editionem, quod meritum, descendit de caelo, idest a Christo judice, in homines, idest in peccatores humum sapientes et diligentes terram plusquam caelum, et blasphemaverunt homines, idest damnati in Inferno peccatores, Deum propter plagam grandinis, idest divinae ultionis, quoniam magna facta est vehementer. Ista blasphemia malorum, in Inferno, nil aliud est, nisi murmuratio et dolor reproborum, qui dolebunt et murmurabunt de Deo, quod Deus tantam potentiam habet, quod tales plagas potuit eis inferre, et abiit. Adhuc exponemus totum hoc allegorice: et aliquando tangemus allegoriam, quae vario modo tangitur in Glossa. Dicit ergo, et abiit primus Angelus, per quem significatur primus ordo praedicatorum, idest apostolorum, qui contra Judaeos praedicaverunt, et effudit phialam suam in terra, idest iracundiam Dei terrenis Judaeis imminentem nuntiavit, et factum est vulnus saevum ac pessimum in homines, idest in Judaeos, et habebant characterem bestiae, qui erant Antichristo conformes, in sanctorum persecutione: et ideo miseri Judaei carum eum habebant, quia Diabolus, qui docebat Antichristum, illos informabat, et eos, qui adorabant bestiam et imaginem ejus. Imago ejus fuit Simon magus, Arianus, Sabellius, Nero, Constantinus, Photinus, Julianus etc. hujusmodi, quos Judaei et alii sui temporis adoraverunt. Imaginem Antichristi, Judaei adhuc venerantur, quia adhuc Messiam futurum praestolantur: tamen cum venerit Antichristus recipient eum, ut magnum prophetam in lege promissum, Deut. 18. Unde dominus dicit Joan. 5, ego veni in nomine patris mei, et non accepistis me; si alius veniet in nomine suo illum accipietis. Ille alius erit Antichristus, ut dicit Glossa; quem plurimi recipient, non solum de Judaeis, sed etiam de Christianis. Unde Eccles. 24, vidi cunctos juvenes, qui ambulant sub sole, cum adolescente, secundum Glossam, idest Antichristo, qui consurget pro eo, idest pro Christo: infinitus numerus est populi omnium qui fuerunt ante eum: et qui postea futuri sunt, non laetabuntur in eo. In his saevum factum est vulnus, quia dispersi sunt per Romanos, et venditi pro uno denario triginta, sub Valeriano, et pessimum, quod nunquam sanabitur, quia sunt a domino abjecti et reprobati. De quo dicit dominus, Joan. 15, si non venissem, et locutus eis non fuissem et cetera. Sed numquid Christus eos vulneravit? Absit. Sed Christo praedicante per se et per apostolos, et ipsis nolentibus audire, Diabolus vulneravit eos, et excaecavit. Et secundus. Secunda pars est de secundo Angelo, et secunda plaga. Est autem secundus Angelus secundus ordo praedicatorum, qui scilicet post expulsionem apostolorum de Judaea gentibus praedicaverunt. Mare, dicitur gentilitas, propter fervorem impietatis, quae regnavit tunc in eis, quando fuit secunda persecutio Ecclesiae, sicut supradictum est octavo capitulo, ibi, secundus Angelus tuba cecinit, et tamquam mons magnus ardens missus est in mare. Tunc facta est phiala secunda, idest secundi Angeli effusio, idest divinae ultionis comminatio. Sed cum supra jam sufficienter actum sit de his septem Angelis, per quos significantur septem ordines praedicatorum, qui in septem statibus Ecclesiae et septem persecutionibus ejus praedicaverunt, et consolati sunt eam, quare hic iterum repetitur de illis? Ad hoc solum, nostra Glossa dicit, quod supra actum est de Angelis, inquantum consolabantur Ecclesiam in tribulationibus, quae ei inferebantur a malis: hic autem agitur de eisdem inquantum comminantur poenam inferendam malis, quod iterum facit ad consolationem beatorum: et si ibi supra erat aliquod verbum de damnatione malorum, hoc ponebatur incidenter ad consolationem sanctorum. Ibi ergo agitur de poenis illatis sanctis a malis, hic autem de poenis inferendis malis a sanctis. Dicit ergo, et secundus Angelus effudit phialam suam, idest secundus ordo praedicantium, idest discipuli expulsi a Judaeis divinam ultionem venturam super gentiles nuntiaverunt. Et factus est sanguis tamquam mortui, idest illa ultio divina, quam illi nuntiabant, erit irrevocabilis, sicut non est regressus a morte in vitam. Unde Job 15, non credit frustra errore deceptus, quod aliquo pretio redimendus sit. Omnis anima vivens, mortua est in mari, idest omnes illi qui consentiebant tyrannis persequentibus discipulos, qui videbantur vivere, eo quod non persequebantur per se discipulos, damnabuntur cum illis qui per seipsos persequebantur, quia consentiunt. Quia facientes et consentientes pari poena constringit. Unde Rom. 1, qui talia agunt digni sunt morte: non solum qui faciunt ea, sed etiam qui consentiunt facientibus. Et supra 8, mortua est tertia pars creaturae eorum, quae habebant animas in mari, idest qui consentiebant sanctorum persecutionibus. Et tertius Angelus effudit et cetera. Haec est tertia pars, ubi agitur de tertio Angelo, et de tertia plaga: et significat tertium ordinem praedicatorum, qui scilicet poenam futuram haereticis nunciant, sicut primus Judaeis, secundus gentibus. Haeretici enim tertio loco impugnaverunt Ecclesiam: et ponit hic ideo congratulationem sanctorum de poena haereticorum. Sed cum non posuit hoc ipsum in prima plaga, quae fuit plaga Judaeorum, nec in secunda quae fuit gentilium, quare ponit hic in plaga haereticorum? Solutio. Hoc ideo facit, ad innuendum, quod persecutio haereticorum gravis et magis nociva est quam aliorum; et est hoc contra fidem quae est fundamentum omnium bonorum. Qua perdita nil retinetur, ut dicit Seneca. Et ideo de plaga erit majus gaudium sanctorum. Dicit ergo, et tertius Angelus, idest tertius ordo praedicatorum, effudit phialam suam super flumina, idest divinam ultionem super haereticos damnantes Scripturam annuntiavit. Et super fontes aquarum, idest super magistros haereticorum qui dicuntur haeresiarchae a quibus oritur prava doctrina eorum. De quibus 2 Petr. 2, hi sunt fontes nebulae turbinum agitatae, quibus caligo tenebrarum reservatur. De hoc supra 8, stella magna ardens tamquam facula cecidit in tertiam partem fluminis et fontes aquarum. Quid autem sit stella illa ad hoc patuit. Sed forte illa stella est aliquis nominatus et magnus in Ecclesia qui convertetur cum principe Ecclesiam persequente. Et factus est sanguis, per quem intelligitur poena haereticorum detestabilis et crudelis. Sanguis enim horribilis est poena haereticorum; quae erit horribilis, quia doctrina fuit talis. Quod significatum est Exod. 7, ubi Moyses vertit aquas in sanguinem. Et hoc est quod sancti praedicatores doctrinam haereticorum ostenderunt esse horribilem et detestabilem; et ideo poenam eorum crudelem. Et audivi, idest per ipsos praedicatores intellexi, Angelum aquarum, idest horum doctorum qui custodiunt sacras Scripturas et exponunt. Unde maculas lavant auditorum collaudando divinam justitiam. Dicentem: justus es domine idest aequitatem tenendo, omnibus praesidendo. Qui es, immutabiliter et aeternaliter. Qui eras, sine principio aeternaliter. Sanctus, ab omni labe liber et alienus. Qui hoc judicasti, idest ea quae nuntiavimus vera et firma demonstrasti, et malos, sicut praediximus, condemnasti. Sed quare non dixit, qui venturus es, more solito? Ad hoc dicit Glossa, venturum non imponit, quia in proximo intelligitur. Unde patet quod hic loquitur de poena haereticorum futura tempore Antichristi, quae cito erit, ut credo. Et vere justus es puniendo illos qui sanguinem sanctorum et prophetarum effuderunt, vel procuraverunt, ut patet in tempore Constantini et Juliani. Et sanguinem eis dedisti bibere, idest poenam aeternam eis reddidisti pro sanctorum occisione seu persecutione. Ut digni sunt, idest sicut justum est, ut qui sanguinem effuderunt, sanguine puniantur. Ad literam, multi haeretici, hodie comburuntur. Sap. 11, per quae peccat quis et cetera. Sicut legitur in historiis Romanis, quod Parthi in dolo multum aurum promiserunt crasso, obsidenti civitatem eorum, et postea receperunt eum in civitate cum paucis quasi vellent ei solvere aurum promissum, et ipsum aurum liquidum infuderunt in os ejus, dicentes, aurum sitisti, aurum bibe. Et de hoc dicitur Deuteronom. 32, inebriabo sagittas meas sanguine etc., idest carnalia sapientes. Thren. 4, filia Edom ad te perveniet calix, inebriaberis atque nudaberis. Edom interpretatur sanguineus et haereticos significat. Et audivi alterum Angelum, scilicet minores sanctos magistrorum suorum sententias confirmantes, et hoc dicentes etiam verum esse, quod dixerunt. Domine, per justitiam. Deus, per clementiam, omnipotens, per potestatem. Vera et justa judicia tua. Vera, quia reddunt quod promittunt. Justa, quia secundum meritum retribuuntur. Unde Psalm. quia justus es, domine, et rectum judicium tuum. Et quartus Angelus et cetera. Quarta pars capituli et quarta plaga est. Hic Angelus est quartus ordo praedicatorum qui est contra hypocritas et contra Antichristum qui dicit se solem totum mundum illuminantem comminabit praedicando. Dicit ergo, et quartus Angelus, idest quartus ordo praedicatorum, effudit phialam suam, idest praedicavit ultionem divinam futuram. In solem, idest in hypocritas et Antichristum qui se solem mundi affirmabit. Et datum est illi, idest Antichristo, idest permissum est, aestu affligere homines et igne, idest minori et majori tribulatione. Et aestuaverunt homines fideles, ratione utentes, aestu magno, idest gravi tribulatione afflicti et angustiati. Ita quod multi ita deficient, ut dicit Glossa Jonae 4, percussit sol super caput Jonae et aestuavit, et petiit animae suae ut moreretur: similiter erit tunc. Et blasphemaverunt nomen Dei habentis potestatem super has plagas, inferendi cui vult et quando vult, ipse enim habet claves mortis et Inferni, ut dicitur supra 1. Deus cui vult miseretur: similiter erit nunc. Et blasphemaverunt nomen Dei habentis et cetera. Et non egerunt poenitentiam, quae praedicabitur eis. Ut darent illi gloriam. Hoc dicit forte, quia aliqui interius poenitebunt et dolebunt de peccatis suis. Sed ore non audebunt Christum confiteri prae timore: et hoc non sufficit, secundum quod dicitur Rom. 10, si confitearis in ore tuo dominum Jesum Christum, et in corde tuo credideris, quod dominus exercituum excitavit illum a mortuis, salvus eris. Corde enim creditur de his enim qui cadent in illa persecutione et qui non audebunt publice confiteri Christum, dicit Nahum ad Jerusalem sub typo Ecclesiae: filii tui, idest infirmi Catholici, sicut locustae locustarum qui considunt in sepibus in die frigoris, idest tenent fidem in tempore pacis, ortus est sol, idest Antichristus graviter affligens sanctos, et avolaverunt, idest a fide recesserunt. Sap. 4, et si in ramis germinavit, infirmiter posita a vento commovebuntur. Luc. 8, ad tempus credunt et cetera. Sequitur. Et quintus Angelus et cetera. Haec est quinta pars in qua agitur de quinto Angelo et effusione phialae ipsius, quae erit contra complices Antichristi, in quibus quasi in sede quiescit. Factum est regnum ejus, idest illi in quibus regnabit, idem est quod sedes. Tenebrosum, idest perfidia excaecatum. Isa. 6, excaeca cor populi hujus et aures ejus aggrava, idest excaecabis et aggravabis, quia tunc nec videre bonos, nec audire poterunt, ita odient eos. Et commanducaverunt, idest manducabunt, linguas suas, idest mutuo se detrahendo vorabunt unus alium, sicut canis. De quibus dicit Salomon, Proverb. 33, noli esse in conviviis potatorum, nec in mensa eorum, qui carnes ad vescendum conferunt; quia vacantes potibus et dantes symbola consumentur. Galat. 5, si mordetis adinvicem, videte, ne adinvicem consumamini. Prae dolore, invidiae, quam contra sanctos habebunt dolentes de constantia eorum. Sicut legitur Act. 7, de Judaeis contra Stephanum: audientes haec dissecabantur cordibus suis. Et blasphemaverunt Deum caeli, dicendo, Christum fuisse magum, prae doloribus suis. De hoc quod non poterunt eos incorporare Antichristo et avertere a Christo. Vulneribus suis quae faciebant sibi invicem detrahendo, vel quae sancti fecerunt eos comminando, vel constanter resistendo, vel firmiter consistendo in fide Christi. Haec enim erit magna plaga. Et non egerunt poenitentiam ex operibus suis: in quo notatur finalis impoenitentia quae est peccatum in spiritum sanctum. Et sextus Angelus et cetera. Sexta pars hujus capituli: in qua agitur de sexto Angelo et sexta plaga, a sexto Angelo, super falsos Christianos Antichristo adhaerentes inferenda. De omni enim secta quamplurimae adhaerebunt Antichristo, et ipse omnes capiet ad expugnandam Ecclesiam sanctorum. Dicit ergo, et sextus Angelus, idest sextus ordo praedicatorum. Effudit phialam suam, idest praedicavit iram Dei futuram. In flumen magnum Euphratem, idest in illos qui amore divitiarum a fide Christi apostatabunt et Antichristo adhaerebunt. Et siccavit aquam ejus, idest mundi affluentiam cito esse siccandam, seu perituram praedicavit. 1 Corinth. 6, praeterit figura hujus mundi. 1 Joan. 2, transit mundus et concupiscentia ejus. Isa. 49, omnis caro foenum. Ideo dicit Psalm. divitiae si affluant et cetera. Ut praeparetur via regibus, idest ut praedicatoribus daretur via veniendi ad corda hominum, quod impedit abundantia divitiarum. Quia divites nolunt audire praedicationem quae consulit divitias abjicere. Unde juveni qui quaerebat a domino quid faciendo vitam aeternam posset habere? Respondit dominus, ut mandata servaret. Et ille dixit, quod a juventute sua omnia servaverat. Et dominus dicit: vade et vende omnia quae habes et da pauperibus. Et contristatus est adolescens. Erat enim multas habens divitias. Glossa dicit Matth. 10, hic usque huc libens audivit sermonem domini. Sed ubi coepit dicere de divitiis abjiciendis, non potuit audire sine molestia. Unde divites sunt sicut aspides surdae, quae unam aurem obstruunt cauda, aliam figunt in terram, ne audiant vocem incantantium et cetera. Ab ortu solis venientibus, idest a Christo, qui ortus est mundo, sicut sol illuminans a quo veniunt praedicatores. Alia editio habet, ut praeparetur via regi, idest Christo cui obstruit viam veniendi ad mentes hominum amor divitiarum. Et unde venit Christus? Ab ortu solis, idest a gratia orienti quae illuminat mentem ad cognoscendum illum qui venit et utilitatem adventus ejus, quae etiam purgat et praeparat ei locum. Et vidi de ore draconis, idest de inspiratione Diaboli. Et de ore bestiae, idest de praedicatione Antichristi, et de ore pseudo prophetae, idest de praedicationibus apostolorum Antichristi, quos ipse mittet per totum mundum. Spiritus tres immundos procedere et exire, supple verba ferentia et fidem Trinitatis impugnantia. Vel sic. Vidi de ore draconis, idest de suggestione Daemonis. Et de ore bestiae, idest de praeceptis Antichristi. Et de ore pseudo prophetae, idest de consilio suorum sapientum. Tres spiritus immundos exire, idest vel procedere: supple in omnes impios ministros, quos ipse mittet in mundum de suggestione Diaboli et de consilio suorum sapientum: et mittet pejores quos poterit invenire; qui dicuntur spiritus, propter astutiam et subtilitatem nocendi, et decipiendi, et velocitatem perficiendi mandatum. Dicuntur etiam immundi, propter immunditiam vitae et doctrinae. Dicuntur etiam tres, quia fidem Trinitatis corrumpere intendunt. Ut autem magis exprimeretur; ideo conditionem istorum nuntiorum Antichristi adjunxit. Ad modum ranarum, qui semper manentes in paludes peccatorum semper garrulant, sic illi garruli et immundi erunt. Unde Glossa, ranae in luto oriuntur et morantur, et garrulae sunt, et aliis inquietudinem ferunt, et indisciplinabiles sunt, sic et illi. Et subdit causam. Sunt enim spiritus Daemoniorum, idest a Daemonibus docti et ducti. Facientes signa, idest miracula per quae habebant efficaciam verborum. Ex hoc loco patet quod facere miracula non est inditium sanctitatis. Unde et quidam mali dicturi sunt in judicio, domine, nonne in nomine tuo ejecimus Daemonia? et cetera. Et dicet dominus: discedite a me operarii iniquitatis, Matth. 7. Et procedunt, idest immundi spiritus procedent. Dicit in praesenti, quia forte jam sunt in januis. Ad reges totius terrae, idest ad principes totius mundi, quos primo subvertent et per eos alios inclinabunt ad se, aut violentia, aut fraudulentia. Congregare illos in praelium, contra Ecclesiam. Et quomodo congregantur? Dicit Isa. 24, et post congregabuntur in congregatione unius falcis in lacum et cetera. Unde sequitur. Ad diem magnum, idest ad diem judicii, qui dicitur magnus, qua justitia magna erit tunc. Et dicitur etiam specialiter, Dei omnipotentis, cum dies omnes sui sint, et quia ibi ostendet Deus suam potentiam, quam modo continet in termino misericordiae; et tunc egredietur dominus de loco sancto suo, ut dicit Isa. 26, et quia posset putari quia adhuc multum distaret dies ille, ideo dicit Joannes illum prope esse. Unde dicit, ecce, in brevi aperte venit dies domini, vel dominus in die illo, sicut fur, omnibus ignorantibus, 1 Thess. 5, dies domini sicut fur. Et ideo beatus qui vigilat, et custodit vestimenta sua, quibus Christianus debet vestiri. Ne nudus, idest sine operibus virtutum, ambulet, de hac vita ad aliam. Et in judicio, videant turpitudinem ejus, idest peccata sua, quae faciunt animam turpem. Et congregabit. Hoc refertur ad illud quod supra dixit quod tres immundi spiritus congregati procedent in praelium ad reges totius terrae, contra sanctos: et ita fiet, quod omnes cum Antichristo erunt contra Ecclesiam, praeter paucos: et hoc est quod dicit: congregabit, idest congregabat, et jam congregare incoepit Diabolus sibi quod omnibus illis operabitur. Illos scilicet reges totius terrae. In locum qui vocatur Hebraice Armageddon, quod interpretatur furum mons, vel mons globosus. Sicut enim mons furum dicitur, ubi fures habent refugium, sic ad Antichristum omnes fures, idest omnes mali, fugient et ipse omnes receptabit et defendet. Sicut dicitur liber 1 Reg. 22, de David quod convenerunt ad eum omnes qui erant in angustia constituti et oppressi aere alieno et amaro animo, et factus est princeps, sic Antichristus malorum erit princeps, qui ad eum convenient ei consentiendo. Quod significatum est Genes. 1, ubi dicitur, congregatae sunt aquae quae sub caelo sunt, in unum locum, idest omnes mali de peccato in peccatum fluentes venient ad Antichristum, qui erit alveus iniquitatis: et factum est, ita ut appareat arida, idest Ecclesia; et appellavit Deus aridam terram, idest pauperem Ecclesiam securam et firmam; congregationemque aquarum appellavit maria, propter amaritudinem irae, odii, invidiae et totius malitiae, quem habebit Antichristus et sui. Et septimus Angelus et cetera. Septima pars in qua agitur de septimo Angelo et plaga illius quae super homines futura praedicitur. Unde dicit, et septimus Angelus, idest septimus ordo praedicatorum. Effudit phialam suam in aerem, idest iram Dei futuram praedixit in Daemones, qui in hoc aere habitant usque in diem judicii, et tunc in Inferno cum reprobis retrudentur. Et est effusio phialae in aerem, idest praedicere Daemonum in Inferno retrusionem. Et dicuntur etiam Daemones aer, propter levitatem, quia velociter huc et illuc discurrunt. Vel propter fluxibilitatem, quia aer est quodam modo corpus spirituale. Iste ergo septimus Angelus est septimus ordo praedicatorum qui post mortem Antichristi praedicabit instare diem judicii quod est dolor et angustia Daemonum, et tandem magis saeviet, ut dictum est supra 12, et exivit vox magna de caelo, idest de Ecclesia, vel de Christo, idest a praedicatoribus suis. A throno dicens, idest ab illis, qui cum Christo judicabunt. Factum est, quod faciendum erat: quasi dicat: prope est ut totum sit factum quod ibi erit. Primum judicium non erit in fieri, sed in esse stabili. Ut dicitur Deuteronom. 32, adesse festinant tempora. Ezech. Finis venit et venit finis. Bis dicit idem, sed non eodem ordine. Nam primo praeponit finem. Secundo postponit. Ad significandum, quod quidam prius cogitant de fine, quam veniat, ut boni qui praevident sibi. Alii sunt quibus venit finis antequam cogitent de fine, ut mali. Unde Genes. 6, finis universae carnis venit coram me qui nondum venerat coram eis. Immo ipsis non cogitantibus diluvium inundavit et omnes involvit. 1 Thessa. 5, cum dixerint pax et securitas tunc et cetera. Et facta sunt, idest fient fulgura, ad litteram. Et voces clamantium. Matth. 24, sicut fuit in diebus Noe prae timore. Et tonitrua, ad literam. Et terraemotus factus est, idest fiet, qualis nunquam fuit, ex quo omnes homines fuerunt super terram. Talis terraemotus sic magnus bis ponitur hic, ut per hoc innuat Joannes, quantitatem modum excedere. Excedet enim omnes qui ante fuerunt, quia universalis erit. Alii qui praecesserunt particulares. Unde Matth. 24, erunt terraemotus magni per loca. Illius autem motus naturalis non erit causa naturalis, sed voluntaria. Non enim possibile est quod secundum naturam fiat motus terrae universalis, sed particularis. Sicut qui fit ex grosso fumo incluso in aliqua parte terrae, qui cum exire cogatur natura impellente non habens respiraculum facit terraemotus, sicut patet in castanea. Alia quae sequuntur usque ad finem capituli, non recipiunt varias expositiones. Ideo revertamur ad totum moraliter, et totum ad nostram instructionem exponamus juxta hoc quod diximus. Per septem Angelos, praedicatores significantur, qui debent esse septem. Quia debent habere septem dona, septem virtutes, septem sacramenta, septem dotes, septem tribulationes. De quibus dicitur Job 5, in sex tribulationibus liberavi te, et in septima non tanget te malum. Iidem significantur, per septem mulieres. De quibus Isa. 4, apprehendent septem mulieres virum unum. Et bene dicuntur mulieres, quia molliunt herum, idest animum superbum. Vel septem ordines, vel septem poenarum notitiam ad eam detestandam. Hos septem septenarios omnes debent habere praedicatores; et ideo sub numero tali designantur. Qui dicuntur Angeli. Primo per sanctimoniam cordis et corporis. Unde Matth. 22, in resurrectione, neque nubent neque nubentur, sed erunt sicut Angeli Dei in caelo. Unde in veteri lege sacerdotes balteo cingebantur circa pectus et femoralibus: per primum significatur castitas cordis. Per secundum sanctimonia corporis. Et hoc dicitur Exod. 28, sic etiam sacerdotes evangelici cinguntur uno quidem amictu qui descendens per collum in corpore cancellatum, et per humeros ductum, postea ante pectus reducitur, ut ibi ligetur: per quod ostenditur sanctimonia cordis, quam debent habere. Per amictum enim significatur fides, quam sub velamine vident. Sicut dicitur 1 Corinth. 13, videmus nunc per speculum in aenigmate. Per ligulas significantur duae partes fidei. Quia de duobus tantum est fides; scilicet de humanitate et divinitate, in corde, et ore per confessionem. Quod significatur, quod ligulae per collum ducuntur, et supra pectus adinvicem conjunguntur. Quod autem ducuntur per humeros ligulae illae, et dependent super umbilicum, significatur, quod fides operatur in illo castitatem cordis. Unde Isa. 11, erit fides cinctorium renum ejus. Item aliis cinguntur circa renes, quo alba restringitur, ne defluat ad terram: per hoc significatur castitas corporis, quam facit poenitentia justitiae, sicut dicit Isa. 11, erit justitia cingulum renum ejus. Quae etiam justitia facit, ne alba, idest continentia, defluat ad terram: per hoc significatur castitas, ut colligat inde pulverem vanae gloriae, vel avaritiae. Secundo dicuntur Angeli, propter contemplationis, et administrationis officium, quod simul habent. Nam secundum quod vident in contemplatione velle Deum, sic exequuntur in administratione. Dan. 7, millia millium et cetera. Matth. 28, Angeli semper vident faciem et cetera. Glossa dicit: Angeli quocumque vadant, nunquam a Dei contemplatione recedunt. Sic praedicatores debent aspicere in contemplando, quod postea doceant praedicando. Sic primo dictum est Moysi, Exod. 25, inspice, et fac secundum exemplar, quod monstratum est tibi in monte. Unde, et sacerdotes legales induebantur tunica hyacinthina, quae caelestem habet colorem, et Evangelii sacerdotes casula induuntur, quae ex omni parte est rotunda, in medio modicum habet apertum, per quod caput mittitur, unde significatur exterior contemplatio. Quod autem caput velatum egreditur amictu, et significatur, quod contemplatio fide regitur. Tertio, propter sedulam custodiam hominis commissi. Psal. Angelis suis mandavit de te. Sic praedicatores solliciti debent esse in custodia Ecclesiae sibi commissae. Cant. 3, lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt. Isa. 62, super muros tuos, Jerusalem, constitui custodes. Quarto per officium missionis. Angelus enim idem est, quod nuntius, sive missus. Hebr. 1, omnes sunt administratorii spiritus et cetera. Item de praedicatoribus dicitur in Psal. qui facit Angelos suos spiritus. Malach. 2, labia sacerdotis et cetera. Ideo dicitur Rom. 10, quomodo praedicabunt nisi mittantur? Septem ergo Angeli sunt praedicatores universi, septem habentes septenarios praedictos ad bene vivendum et praedicandum. Septem phialae sunt praedicationes et doctrinae eorum inferius ad terrena clausae, superius ad caelestia apertae. Septem loca, ubi effunduntur phialae, sunt homines universi, secundum numerum septem vitiorum, septem virtutum numerum et ordinem distinguendi. Joannes igitur in persona Ecclesiae, vel cujuslibet fidelis, vel etiam sua, loquens, dicit, audivi vocem magnam de templo, idest inspirationem occultam, vel visionem apertam venientem a Deo dicentem septem Angelis, idest praedicatoribus universis, item non solum pedibus corporis, sed etiam pedibus mentis, qui sunt intellectus et affectus. De quibus Cant. 6, quam pulchri sunt pedes tui in calceamentis filia principis. Idest sanctorum exemplis, Scripturarum testimoniis, o anima fidelis. Septem phialae irae Dei quas effudit in terram, idest praedicavit contra gulam, quae dicitur terra, propter sitim et famem continuam. Proverb. 30, tria sunt insatiabilia: Infernus, et os vulvae, et terra quae non satiatur aqua, idest voluptate vel gula. Num. 13, terra quam lustravimus suos devorat habitatores. Et factum est vulnus saevum, ac pessimum in homines, qui habebant characterem bestiae, et in eos qui adoraverunt bestiam et imaginem ejus, qui vivit ad similitudinem bestiarum, omni hora sine discretione potationi et bibitioni et comessationi vacando, ventri suo serviendo, ut Deo, immo plusquam Deo. Quia plus laborant ut faciant voluntatem ejus, quam Dei. Unde Rom. 16, dicitur de hujusmodi, Christo domino non serviunt, sed suo ventri. Philipp. 3, multi ambulant quos saepe dicebam vobis, et nunc flens dico, inimicos crucis, quorum Deus venter est. De his dicitur in canonica Judae: hi sunt in epulis suis, male convivantes. In hoc fit vulnus saevum, ac pessimum, quando pro gulae vitio, Gehennae supplicium pronunciatur. Est autem vulnus continui divisio: et quanto partes continui magis sunt sibi consertae, tanto divisio eorum facit gravius vulnus. Saevum ergo vulnus est in separatione a deliciis, quibus per amorem nimium adhaeserunt. Sed pessimum erit vulnus, quando non solum deliciis carebunt, sed etiam cruciatus perpetuos sustinebunt. Unde Isa. 65, ecce servi mei comedent, et vos esurietis et cetera. Prima effusio phialae, est contra peccatum gulae; et hoc est quasi fomes aliorum. Unde super Matth. 4, ubi agitur de tentationibus Christi, dicit Glossa, in pugna Christi primum contra gulam agitur: quia nisi prius refrenetur, frustra contra alia vitia laboratur. Et alia Glossa dicit, quod Diabolus victus de gula, non tentat de libidine. Committitur autem hoc vitium quinque modis, ut dicit Glossa super Gen. 25, ubi Esau vendidit primogenita sua. Primo quando quis sine causa necessaria praevenit comedendo, sicut legitur de Jonatha 1 Reg. 14. Horam debitam comedendi, credimus esse tertiam, quando non jejunatur; propter illud actuum 2, non sicut vos aestimatis, hi ebrii sunt, cum sit hora diei tertia: quasi dicat Petrus, qui hoc dixit: non est credibile, quod hi biberunt et comederunt, quia non transiit hora tertia. Quando autem jejunatur, credimus, horam post sextam; quia tunc transiit medietas diei, et tunc fuit dominus noster Jesus Christus crucifixus, et tunc legitur sitisse. Omnes illi, qui hoc modo peccant, incurrunt in illam maledictionem, de qua dicitur Eccles. 10, vae terrae cujus rex puer est, et cujus principes mane comedunt. Terra, ut diximus, caro est, rex est ratio, quae debet eam regere; principes sunt quinque sensus, qui mane comedunt, quando horam praeveniunt. E contrario vero illi, qui expectant horam, benedici merentur. Unde dicitur ibidem, beata terra, cujus rex nobilis, etiam cujus principes vescuntur in tempore suo, ad reficiendum, non ad luxuriandum. Hoc dicit, quia multi, licet horam expectent, tamen nimis comedunt. Secundus modus est, quando nimis pretiosa, aut nimis deliciosa, quis affectat comedere vel bibere, ut dives epulo. De quo dicitur Luc. 16, quod epulabatur quotidie splendide: et filii Israel in deserto aestuarunt desiderio carnium, ut legitur Num. 11. Contra quos dicit Joannes, non sit tibi curae ex quibus deliciosis cibis stercora conficias. Seneca, palatum tuum fames excitet, non sapores. Joel 1, ululate, qui bibitis vinum in dulcedinem, periit de ore vestro. Tertius modus est, quando quis in nimia quantitate comedit aut bibit, sicut Sodomitae. De quibus dicitur Ezech. 15, haec fuit iniquitas Sodomae sororis tuae, superbia, saturitas panis, abundantia et otium. De hoc dicit Eccl.: pluvia quae sensim descendit optima est: subitus autem et nimius praeceps imber, arva subvertit, sicut nimius cibus nocet. Unde dominus dicit Luc. 21, attendite ne graventur corpora vestra crapula et ebrietate, idest nimia cibi vel potus repletione. Quartus modus est studiositas praeparandi laute. Hoc modo peccaverunt filii eli, 1 Reg. 2, qui carnes crudas a populo accipiebant, ut lautius sibi facerent praeparari, contra legis consuetudinem. De hoc dicit Isidorus, tota die epulas ruminant ad explendam gulam, vespere delitias praeparant. Quintus modus est quando nimis ardenter et avide comedit et bibit, ut Esau, Genes. 25. Contra quos dicitur Eccles. 37, noli esse avidus in omni epulatione. Augustinus, melius est piscibus vesci more domini, quam lenticula more jumenti. Beatus Bernardus, quanto ordinatius cibus ingreditur ad sanitatem corporis, facilius digeritur. Hi quinque modi notantur his versibus. Est certum quod quinque modis gula damnat edaces, praepropere, laute, nimis, ardenter, studiose; mel Jonathae, carnes populi, panis Sodomitae, lens Esau, Phinees arguit olla gulam. Hoc vitium in praesenti multa mala facit ubique. Primum est, quod luxuriam facit, vel gignit, et nutrit. Jerem. 5, saturavi eos, et moechati sunt. Hieronymus, venter mero aestuans, facile in luxuriam solvitur. Vicina enim sunt venter et genitalia, et pro vicinitate membrorum sequitur confoederatio vitiorum. Secundum malum est, quod claustrum animae, idest virtutes destruit. Unde 4 Reg. 25 dicitur, quod Nabuzardan princeps cocorum, destruxit muros in Jerusalem. Interpretatur autem Nabuzardan profanans paleas: hic est venter, qui cocus est omnium membrorum, et tota die et nocte profanat paleas, idest cibos carnales, qui cito consumentur, ut palea. Hieronymus, per luxum et abundantiam voluptatum animae fortitudo mollescit, et ejus prudentia constipatur. Tertium malum est, quod non solum cor, sed etiam corpus inquinat. Unde Petrus loquens de gulosis, 2 Petr. 2, hi velut irrationabilia pecora in coinquinatione sua peribunt, percipientes mercedem et cetera. Canonica Judae, hi sunt maculae convivantes: non dicit, quod sint maculati, seu maculosi, sed ipsae maculae, quia seipsos sponte maculant. Quartum est, quia non solum inquinat, imo occidit animam et corpus simul. Ad literam, multi per gulam incurrerunt infirmitatem, de qua moriuntur. Eccles. 37, multi propter crapulam perierunt: qui autem abstinens est adjiciet vitam. Job 1, filiis et filiabus ejus vescentibus et bibentibus et cetera. Psal. adhuc escae eorum et cetera. Quintum malum est quod depauperat. Unde Proverb. 21, qui diligit epulas in egestate erit. Sextum est, quod omnia secreta revelat. Unde Prov. 31, nullum secretum, ubi regnat ebrietas. Horatius, quid non ebrietas designat? Noe per ebrietatem nudavit femora sua, quae per centum annos per sobrietatem obtexerat. Eccles. 31, ignis probat aurum, ferrum; sic vinum superborum corda arguet, in ebrietate potatum. Unde versus, luxuriam gignit, virtutum robora sternit, inquinat, et perit, depauperat, omnia pandit. Sequitur. Et secundus Angelus effudit phialam suam in mare, idest secundus praedicavit contra luxuriam, quae maris nomine designatur, propter foetorem, propter fervorem, propter amaritudinem, propter multitudinem. De quo dicit Joel. 1, computruerunt jumenta in stercore suo. Ibi Gregorius, jumenta putrescere in stercore suo est vitam in foetore luxuriae finire. Psal. disperierunt in Endor, facti sunt ut stercus terrae; idest ferventes, et immundi. De quibus dicitur Oseae 7, omnes adulterantes, quasi clibanus succensus a coquente, idest a Diabolo. Eccles. 9, multi speciem mulieris alienae admirati, reprobi facti sunt: ex hoc enim concupiscentia quasi ignis exardescet. Hieronymus, flammigero igne percutit femina conscientiam pariter habitantis. Proverb. 6, numquid potest homo abscondere ignem in sinu suo et cetera. De tertio Proverb. 5, favus distillans labia meretricis, et nitidius oleo guttur ejus. Novissima autem illius amara, quasi absynthium. Eccles. 7, inveni amariorem morte, mulierem, quae laqueus venatorum est, idest Daemonum. De quarto dicitur ibidem, vincula sunt, et sagena cor ejus, quae capit omnes pisces magnos et parvos. Habacuc 1, facies hominis, sicut pisces maris, et quasi non habens principem; in hamo se levabit, et traxit illum in sagena, et congregavit in rete suo. Augustinus, efficacissimum glutinum est mulier ad capiendas animas. Hieronymus, si cum viris habitent feminae, viscum non deerit Diaboli et cetera. Unde de hoc mari dicitur Gen. 14, convenerunt in vallem silvestrem, quae nunc est mare salis. Hujus autem peccati, scilicet luxuriae, quinque sunt species. Prima est simplex fornicatio. Secunda adulterium. Tertia stuprum, idest defloratio virginis. Quarta incestus, idest consanguinearum vel affinium abusus; sub qua specie comprehenditur luxuria claustralium sive hominum, sive mulierum. Quinta luxuria contra naturam, quae fit multis modis; scilicet cum vir in virum, vel femina in feminam, vel aliquis vel aliqua in seipsum, vel cum bestiali modo vir accedit ad feminam. Vel cum mulier supergreditur virum, vel cum semen extra vas naturale effunditur. Sicut fecit Onan filius Judae, Genes. 38, et idcirco percussit eum dominus eo quod rem detestabilem faceret. Hoc peccatum, quinque mala facit. Primo inquinat, sicut gula, imo plusquam gula: propter quod dicitur Corinth. 6, omne peccatum quodcumque fecerit homo et cetera. Quia illud destruit et polluit, Eccles. 9, omnis mulier quae est fornicaria, quasi stercus conculcabitur. Secundo irretit hominem ita ut vix possit reverti ad Deum per poenitentiam. Prov. 7, considero vecordem hominem qui transit per plateas, et ecce mulier occurrit ei ornatu meretricio praeparata ad decipiendum animas, garrula et vaga quietis impatiens, apprehensumque juvenem deosculatur et procaci vultu blanditur et irretivit eum multis sermonibus, et quasi bos ductus et cetera. Oseae 5, non dabunt cogitationes suas ut revertantur ad dominum, quia spiritus fornicationis est in medio eorum. Ideo ille qui fuerat invitatus ad nuptias respondit, uxorem duxi, Luc. 12, tertio facit contemnere praedicationem et omnem admonitionem. Unde Eccles. 21, audiet luxuriosus et displicebit et projiciet illud post dorsum suum. Quarto sapientem infatuat. Unde Eccles. 10, ne zeles mulierem fratris tui, ne ostendat super te malitiam doctrinae nequam, idest ne te infatuet, sic patet in Salomone, Jacob. non est uxor ducenda sapienti: primum quidem impediuntur studia prophetiae. Non potest quisquam libris et uxori pariter inservire, Eccles. 19, vinum et mulieres apostatare faciunt sapientes. Quinto homines facit similes bestiis. Psalm. homo cum in honore esset, non intellexit: comparatus est jumentis insipientibus et cetera. Hieronymus: qui post carnis concupiscentias in desideriis ambulant, in ventrem et libidinem proni, quasi irrationabilia jumenta reputantur. Propter quod dicit Psalm. nolite fieri et cetera. Jerem. 5, equi amatores in feminas et emissarii facti sunt, unusquisque ad uxorem suam inhiabat. Unde versus, inquinat, irretit, doctrinae pabula spernit, doctos infatuat, homines animalibus aequat. Sequitur. Et factus est sanguis tamquam mortui. Hoc dicit, quia sicut a morte nullus regreditur, nisi miraculose, ita et a peccato luxuriae. Rom. 8, prudentia carnis mors est, Prov. 23, fovea profunda est meretrix, et puteus angustus aliena. Unde vix poterit aliquis exire, et tamen de facili potest quilibet cadere. Unde sequitur ibi: quasi latro in via insidiatur, et quos incautos viderit interficiet. Et omnis anima vivens mortua est in mare, 1 Timoth. 5, vidua in deliciis vivens mortua est. Eccles. 9, propter speciem mulieris multi perierunt. Et sequitur. Et tertius Angelus effudit phialam suam super flumina et super fontes: idest tertio loco contra iram praedicant. Per flumina enim et fontes aquarum iracundia designatur propter motuum impetuositatem. Nam sicut flumen decurrens si obstaculum inveniat, impetuosius currit et totum frangit, sic motus irae. Unde Eccle. 4, noli resistere contra faciem potentis ne corruat contra incertum fluvii. Dicitur autem motus iracundiae fons, dum stat in corde: effluit in fluvium, dum exit in verbum vel in factum, propter quod dicitur Eccle. 25, ne des animae tuae exitum, nec ad modicum, nec mulieri nequam idest irae, veniam prodeundi. Notandum est autem, quod est duplex ira. Una bona, et alia mala. Bona ira, qua homo irascitur vitiis et peccatis, tam suis quam alienis. Alia dicitur ira per zelum. De qua dicitur Eccle. 7, melior est ira risu. Ira mala est qua homo irascitur homini: quae quatuor habet species sive gradus. Primus gradus sive prima species subita, sive subitus motus. Vel ante consensum, et deliberationem rationis; et est venialis. De qua potest intelligi uno modo illud Psal. irascimini, nolite peccare et cetera. Ibi Glossa: idest si motus animi surgit, quod non est in potestate nostra, non consentiat ratio. Venialis enim ira est, quae non ducitur ad effectum. Secunda species sive secundus gradus est, quando cum consensu et deliberatione tamen adhuc latens in corde, non exit foras ad verbum vel factum, et haec est mortalis. De qua dicitur Matth. 5, qui irascitur fratri suo et cetera. Tertius gradus est quando ira deliberata procedit a corde usque ad verba contumeliosa, vel facta injuriosa; et tunc majus peccatum est. Et de hac dicitur Matth. 5, qui autem dixerit racha et cetera. Quartus gradus est ira inveterata, qui dicitur odium: quam prohibere videtur apostolus Ephes. 4, ubi dicit: sol non occidat super iracundiam vestram. Augustinus, ne ira crescat in odium et cetera. 1 Joan. 4, qui odit fratrem suum, homicida est. Et haec ira quinque mala facit. Primum est, quod rationem obnubilat et pervertit. Unde Job 17, caligavit ab indignatione oculus meus. Psalm. turbatus est a furore oculus meus. Cato, impedit ira animum et cetera. Et sic infamat ira rationem. Unde Gregorius super Job 5, virum stultum interficit iracundia. Dum per iram mansuetudo amittitur, supernae imaginis similitudo vitiatur. Proverb. 12, fatuus statim indicat iram suam. Secundum est, quod decurtat vitam. Unde Eccle. 30, zelus et iracundia minuit dies. Tertium est, quia jurgium et lites generat, et per haec pax turbatur, et spiritus sanctus contristatur. Unde Proverb. 26, sicut carbones ad prunas, et ligna ad ignem, sic vir iracundus suscitat rixas. Eccl. 28, homo iracundus incendit lites et cetera. Ephes. 3, nolite contristare spiritum sanctum. Gregorius, dum ira animum pulsat, spiritui sancto suam habitationem turbat. Quartum est, quod non potest esse in societate, quia omnes fugiunt ejus societatem. Eccl. 8, cum iracundo non facias rixam, et cum audace non eas in desertum; quoniam quasi nihil est ante eum sanguis. Prov. 27, ira non habet misericordiam. Et infra, spiritus ejus quis ferre poterit? Quasi dicat, nullus. Quintum malum est quod ira est via et janua ad omne malum. Unde Augustinus super Leviticum: ira est janua omnium vitiorum, quae clausa virtutibus parat ingressum, aperta vero in omne facinus derivatur. Proverb. 29, vir iracundus provocat rixas et cetera. Versus, conturbat, vitam decurtat, jurgia gignit. Ira fugat socios, ad mala quaeque paratur. Et factus est sanguis, idest poena pro effusione sanguinis. Justum est enim, ut sicut ira effundit sanguinem in culpa, ita effundatur sanguis ejus in poena. Nomine enim sanguinis, et culpa et poena intelligitur. Unde Oseae 4, sanguis sanguinem tetigit, idest culpam poena. Respondet dominus Petro Matth. 27, omnis enim, qui gladium accipit, gladio peribit. Hinc etiam dicit Glossa; similiter isti damnabuntur pro sanguine, quem fuderunt corporaliter vel spiritualiter. Similiter dicit quod supra in effusione secundae phialae, ubi agitur contra luxuriam, similiter determinatur poena ejus per sanguinem sicut hic poena irae: et satis convenienter fit hoc, quia in utroque peccato est commotio sanguinis, sed tamen differenti modo. Nam in peccato luxuriae est commotio sanguinis delectabilis; in peccato irae est commotio sanguinis contristabilis. Et audivi Angelum aquarum, idest Angelum custodem populorum. Infra 17, aquae multae populi multi. Vel Angelum aquarum, in expositione seu revelatione Scripturarum. Isa. 55, omnes sitientes, venite ad aquas. Vel Angelum aquarum, idest motorem seu datorem lacrymarum. Joan. 5, Angelus domini secundum tempus descendebat in piscinam et cetera. Angelum aquarum, idest datorem et conservatorem gratiarum. Joan. 7, qui credit in me, flumina de ventre ejus et cetera. Dicentem, collaudando, vel collaudandam ostendendo justitiam divinam, quae bonos sanat et salvat, et malos condemnat. Justus es domine, ut nec prece, vel pretio flectaris a rectitudine aequitatis. Psal. justus dominus, et justitias dilexit. Psalm. cum accepero tempus, ego justitias judicabo. Qui es, aeternaliter, et ideo immutabiliter. Jacob. 1, apud quem non est transmutatio et cetera. Exod. 3, ego sum qui sum, qui eras, sine principio, et ideo aeternaliter. Non dicit, qui fuisti, ne esse ejus terminatum sive praeteritum putaretur. Sed dicit, eras, quod est praeteritum imperfectum, ut per praeteritum ostendatur fuisse, et per imperfectum ostendatur non praeteriisse, nec finitus esse. Ideo dixit Joan. 1, in principio erat verbum, non, fuit verbum. Similiter Prov. 8, nondum erant abyssi, et ego jam concepta eram, idest genita, et apud eum manens, ut proles apud concipientem, sanctus ab omni sorde alienus. Quia hoc judicasti, tuos misericorditer liberans, et malos potenter condemnans: et merito: quoniam sanguinem sanctorum et prophetarum effuderunt, et sanguinem dedisti eis bibere ut digni erant, idest poenam aeternam reddidisti eis, pro eo, quod sanguinem sanctorum effuderunt. Deut. 32, laudate gentes populum ejus, quoniam sanguinem suorum ulciscetur: et vindictam retribuet et cetera. Et audivi alterum Angelum dicentem et cetera. Etiam domine Deus omnipotens, vera et justa judicia tua. Hoc secundum testimonium introducit ad majorem confirmationem justitiae Dei: et possunt per hos duos Angelos perhibentes testimonium intelligi duo testamenta, quae sine aliqua dubitatione testificantur de ipso. Et quartus Angelus effudit phialam suam in solem. In quarto loco praedicavit contra gloriam inanem sive contra inaniter gloriantes qui per solem designantur, propter claritatem et sublimitatem, quam tales appetunt in hoc mundo non in caelo. Unde Joan. 5, quomodo potestis credere, qui gloriam ab invicem recipitis, et gloriam quae a solo Deo est non quaeritis? Ego claritatem ab hominibus non accipio. Luc. 12, nolite in sublime tolli. Haec enim omnia gentes quaerunt. Job 31, si vidi solem, cum fulgeret, et lunam incedentem clare, et laetatum est in abscondito cor meum: et osculatus sum manum meam ore meo: quod est iniquitas maxima, et negatio contra Deum altissimum. Ibi Glossa, sol in fulgore est opus manifestatione. Solem igitur fulgentem Job non vidit, quia cum opus suum aliis luceret ad exemplum, hoc ad praesumptionis gloriam sibi erat absconditum. Lunam clare incedentem. Fama de bono opere veniens: nec hanc vidit Job, quia cum bonum diceretur de eo, non attendit, contra hoc manum osculatur, quando malum, quod provenit ex vana gloria sive ex superbia monstratur. Hoc autem est unum et summum malum, quod ex superbia provenit; quod omne quod invenit, perdit; et quod non invenit, ne inveniat impedit. De primo dicit beatus Bernardus. Superbia, sive jam existens, sive non: semper causa est subtractae gratiae. Gregorius, sicut humilitas omnia vitia enervat quasque virtutes colligit et roborat, sic superbia virtutes destruit et enervat. Augustinus, cum cetera vitia in malis operibus exercentur ut fiant, sola superbia in bonis operibus insidiatur ut pereant. Zosimus, cum bene pugnaris, cum cuncta subacta putaris quae magis infestat vincenda superbia restat. Et alius: sit tibi gratia, sit sapientia, formaque detur. Sola superbia destruit omnia si comitetur. De secundo dicitur illud: tumor infusa repellit. Unde quidam dixit Alexandro, qui valde superbus erat: Deus praesto est tibi dare sapientiam, sed non habes ubi recipias eam. Secundum malum quod facit aeque magnum est: quia origo omnis peccati. Sicut dicit Gregorius, regina est omnium peccatorum: et ideo vix vadit sola, sed multis vitiis comitatur. Unde Eccles. 10, initium omnis peccati superbia: qui tenuerit illam adimplebitur maledictis. Glossa, idest vitiis. Beatus Bernardus, initium omnis peccati et totius perditionis superbia est. Propterea quisquis es qui salutem tuam operaris, studeas adversus hanc, super caput tuum cornu crucis habere memento, ut non eleveris in superbia. Tob. 4, superbiam nunquam in tuo sensu aut animo dominari permittas. In ipsa enim initium sumpsit omnis perditio. De his duobus malis generalibus superbiae dicitur in versu, crimina cuncta parit, virtutum germina perdit. Praeterea aliud malum facit spirituale, quia semper depauperat dominum suum. Unde Eccle. 21, objurgatio et injuriae annullabunt substantiam: et domus quae nimis est locuples annullabitur superbia. Praeterea aliud malum facit, quod vix et raro sanatur vitium superbiae, quia nescit se humiliare superbia, et sine humilitate non est salus. Unde Eccle. 3, synagogae superborum non est sanitas. Frutex enim peccati eradicabitur in illis. Praeterea aliud malum facit, quia ubicumque sit, semper facit contentiones et rixas. Proverb. 18, labia stulti miscent se rixis, os jurgia provocat. Stultus dicitur quasi stans altus; et hic superbus. Proverb. 28. Qui se jactat, et dilatat, jurgia gignit. Propter haec, et alia multa mala, quae facit superbia, dicitur Eccle. 10, odibilis coram Deo, et hominibus superbia. Sequitur, et datum est illi, Angelo malo scilicet affligere homines: superbos sive vanagloriosos, aestu ambitionis, tempore prosperitatis, et igne iracundiae tempore adversitatis. Hoc enim est proprium superborum, ut tempore prosperitatis semper sint ambitiosi, et adversitatis tempore iracundi. Vel aestu, elationis cum laudatur. Igne confusionis cum vituperatur. Proverb. 17, semper jurgia quaerit malus, Angelus autem crudelis mittetur contra eum. Et aestuaverunt homines aestu magno. Quidam: aestu ambitionis, cum bene succedit eis. De primis dicitur Nahum 3, custodes tui quasi locustae, et parvuli tui quasi locustae locustarum, quae consident in sepibus in die frigoris: sol est ortus, et ambulaverunt, idest superbierunt. De secundo dicitur Jonae 4, percussit sol super caput Jonae, et aestuabat, et petiit animae suae, ut moreretur. Et blasphemaverunt nomen Dei, sibi appropriantes quod solius Dei est. Vel spernendo majores suos, quod utrumque proprium est superborum tantum. Psalm. superbia eorum qui te oderunt et cetera. Quia superbia nec vult nec scit subesse, sed semper praeesse. Unde quidam sapiens satis bene distinxit dicens, omnis superbus irrationabilis est, habitu superfluus, incessu pomposus, cervix erecta, facies torva, truces oculi, de loco superiori decertans, omnibus se praeferri affectat, sententias suas ex verbo et facto jactat, et reverentiam in obsequio non observat. Sed ne putetur quod Deus peccatum superborum relinquat impunitum, ideo addit, habentis potestatem super has plagas: ut quando voluerit irrogare possit superbis. Psalm. oculos superborum humiliabis. Eccle. 10, radices gentium superbarum arefecit Deus. Isa. 2, incurvabitur omnis sublimitas. Neque egerunt poenitentiam. Quia vix poenitet quis de peccato superbiae, ut supra diximus. Unde Gregorius, difficile est valde vitare peccatum, quod etiam de victoria nascitur vitiorum. Ut darent illi gloriam, quod faciunt poenitentes. Josue 7, fili mi da gloriam domino Deo Israel. Hanc gloriam auferunt superbi domino, quia nolunt confiteri defectus suos. Et quintus Angelus effudit phialam suam super sedem bestiae, idest quinto loco praedicavit contra invidiam, quae sedes est Diaboli proprie. Unde Isa. 14, sedebo in monte testamenti. Mons testamenti est superbia scientiae. Latera Aquilonis sunt invidiae dediti, frigidi nil de igne vel calore charitatis habentes. Super sedem ergo bestiae phialam effundere, est contra invidiae vitium praedicare, et quantum noceat demonstrare. Ex hoc, quasi ex radice corrupta, nascitur fere omne vitium. Primo ipsa excaecat mentem, ubi est. Unde Job 5, per diem inducunt tenebras, et quasi in nocte sic palpabunt in meridie. Ubi dicit Glossa Gregorii. Cum mens de alterius melioratione affligitur, quasi a solis radio obscuratur. Item, invidi debent perpendere quantae sint caecitatis, qui alieno profectu deficiunt, aliena laetitia tabescunt: quantae etiam infelicitatis sint, qui melioratione proximi deteriores fuerint. Qui igitur invidiae peste carere desiderant, illam haereditatem appetant quam haeredum numerus non angustat, quae omnibus una est, et singulis tota. Deberentque invidi in omni civitate oculos habere, ut felicitate omnium torquerentur. Secundum malum est quod primo subjectum proprium cruciat quam alii noceat. Hoc est, primo sibi, quam alii nocet. Unde Hieronymus, invidia primum sui mordax est. Svetonius. Invidus omnino medullitus aestuans, a semetipso livoris proprii semper exigit poenas. Tullius, nunquam melius torquebis invidos, quam virtuti et gloriae serviendo. Socrates, quanta felicium gaudia sunt, tanti invidorum gemitus. Felicitas enim semper subjecta est invidiae. Sola miseria caret invidia. Tertium malum est, quod facit hominem imitatorem Diaboli. Sap. 2, invidia Diaboli mors intravit in orbem terrarum. Imitantur autem illum, qui ex parte illius sunt. Quartum malum est, quod non habet finem. Unde Cyprianus, zelus finem non habet, cum cetera finiantur; quantoque ille cui invidetur successu meliore profecerit, tanto invidus successu, et ignibus incendii livoris exardescit. Huic vultus minax, torvus aspectus, pallor in facie, et tremor in labiis, stridor in dentibus, verba rapida, effrenata cervix, manus ad violentiam prompta; quae etsi interdum gladio vacet, odio tamen furibundae mentis armata est. Gregorius, cum per omne vitium antiqui hostis virus infundatur humano cordi, in peccato invidiae tota viscera sua serpens concutit. Haec dejicit in omnia vitia: hoc est, quod magis cruciat subjectum proprium. Unde Horatius: invidia Siculi, non invenere tyranni. Sap. 17, cum sit timida nequitia, data est in omnium condemnationem. Semper enim praesumit saeva perturbatio, et perturbata conscientia. Proverb. 14, putredo ossium invidia. Multa alia mala facit invidia: sed haec modo sufficiant. Sequitur: factum est regnum ejus tenebrosum. Regnum Diaboli invidi sunt, in quibus specialiter regnat: sicut dictum est: qui tenebrosi recte dicuntur, quia bona aliorum tenebrae eorum sunt, sicut satis dictum est. Et commanducaverunt linguas suas adinvicem, detrahendo. Detractio enim filia est invidiae, ut dicit Gregorius, prae dolore, quod habet invidus de felicitate aliorum. Unde Horatius, invidus alterius macrescit rebus opimis. Ideo per bufarios designantur invidi, qui moriuntur de odore florentium vinearum. Unde et apostolus dicit 2 Cor. 2, Christi bonus odor sumus, aliis quidem odor mortis et cetera. Et blasphemaverunt nomen Dei caeli, prae doloribus, et vulneribus suis. Glossa, quae ipsi sibi ipsis fecerunt, commanducatione linguarum. Inter invidos enim pugna continua: unus alium detrahendo sagittat et vulnerat. Hieronymus, omnes adulteri sunt coetus praevaricatorum, extenderunt linguam suam quasi arcum mendacii et non veritatis, confortati sunt et cetera. Unde serpenti comparatur detractor Eccle. 10, ubi dicitur, si mordeat serpens in silentio, nihil eo minus habet qui detrahit occulte. Et satis convenienter comparatur serpenti detractor. Serpens enim semper portat venenum in lingua, et occulte mordet, et tortuose incedit. Unde venenosus est, et perniciosus, et tortuosus. Sic detractor perditor est, quia illos mordet retro, quibus in facie ridet, et blanditur etiam: tortuose incedit, quia a laude incipit, et in vituperium finit orationem. Isa. 27, visitabit nos dominus in gladio suo duro et grandi et forti super Leviathan serpentem vectem, et super Leviathan serpentem tortuosum. Et homines assueti detractioni, vix corriguntur: ideo subditur: et non egerunt poenitentiam de operibus suis. Unde Eccle. 23, homo assuetus verbis improperii, omnibus diebus vitae suae, non emendatur. Beatus Bernardus. Numquid vipera est lingua, quae tres inficit flatu uno: scilicet detrahentem, audientem, quando libenter audit et consentit, et eum de quo detrahitur, quando pervenit ad audientiam ejus. Ideo beatus Bernardus dicit alibi: gladius triceps lingua detractoris: hujus linguam mucrone illo, quo dominicum latus confossum est, crudeliorem dicere compellaris. Fodit enim corpus, non jam exanime, sed facit exanime. Proverb. 30, generatio quae pro dentibus gladios habet. Unde significatur detractor, Dan. 7, per bestiam similem urso: et habebat tres ordines dentium, qui sunt tria genera detractionum. Primum est aperti boni minutio. Secundum aperti mali ampliatio. Tertium falsi criminis impositio. Prov. 25, jaculum et gladius, et sagitta acuta; homo qui loquitur contra proximum suum falsum testimonium. Et sextus Angelus effudit phialam suam in flumen illud magnum Euphraten. Sexto loco contra avaritiam praedicavit. Euphrates enim crescens vel frugifer seu pulverulentus interpretatur. Unde significat avaritiam, sive cupiditatem, quae semper fructificare vult et crescere in pulveribus, idest in terrenis rebus: sed tamen fluunt semper, quia Euphrates flumen est. Psalm. divitiae si affluant et cetera. Quia sicut aqua fluminis defluente non remanet nisi lutum, ita divitiis crescentibus, non remanet nisi peccatum. Unde Eccles. 27, sicut in percussura cribri remanebit pulvis, sic aporia hominis in cogitatu illius. Ideo dicit Habacuc 2, vae ei qui multiplicat non sua usquequo et aggravat contra se densum lutum. Est ergo phialam in flumen Euphratem effundere contra avaritiam praedicare: quae tantum malum est, quod etiam lutus potest eam accusare. Unde dicit Hieronymus, hanc maledicunt prophetae. Unde Habacuc 2, vae qui congregat avaritiam malam domui suae. Item Isa. 5, domum ad domum. Item Amos 6, vae qui opulenti estis in Sion. Et non solum propheta, sed etiam prophetarum dominus dicit, Luc. 6, vae vobis divitibus. Jacob. 5, agite nunc divites, plorate et ululate in miseriis vestris. Apoc. 8, vae, vae, vae habitantibus in terra. Augustinus, vae illis qui vivunt ut augeant res perituras, unde aeternas amittent breviter. Omnes maledicunt dispensatorem avarum, cujus dominus dives et largus est: talis est omnis avarus; et ideo ab omnibus est maledictus. Ideo dicit Eccles. 10, avaro nihil est scelestius. Ibidem, nihil iniquius, quam amare pecuniam. Hic enim et animam suam venalem habet, quoniam in vita sua projecit intima sua. Unde et araneae comparatur avarus. Isa. 59, confidunt in nihilum et loquuntur vanitates: conceperunt dolorem et pepererunt iniquitatem, ova aspidum ruperunt et telas araneae texuerunt, et telae eorum non erunt in vestimentum, neque operientur operibus suis. Opera enim illorum inutilia. Ideo etiam dicit Isa. 30, vae filii desertores dicit dominus, ut faceretis consilium et non ex me, et ordiretis telam et non per spiritum meum. Hoc autem summum malum avaritiae est quod idolatria appellatur. Unde apostolus Ephes. 5, avaritia quae est idolorum servitus. Ibi Glossa, avari Deus est numus. Matth. 7, non potestis domino servire et mammonae. Ibi Glossa, divitiis servire est Deum negare. Ut autem tamquam pestis mortifera fugiatur avaritia, ibidem nostram phialam effundamus in eam, ostendentes quaedam quae ipsa facit omnibus habentibus et amantibus eam. Primum est, quod solicitudinem generat, quae requiem tollit. Ut patet in divite illo, qui cum deberet dormire et quiescere, conquerebatur quod horrea sua nimis parva essent. Luc. 12, et nesciebat miser, quod dominus sibi multa horrea praeparaverat magna et tuta, ubi posset reponere omnia sua, scilicet pauperes, qui cum multo incremento omnia redderent tempore opportuno. Ideo dicit Eccles. 2, de divite: quid proderit homini de universo labore suo et afflictione spiritus, quam sub sole cruciatus est? Cuncti dies ejus laboribus et aerumnis pleni sunt, nec per noctem mens ejus quiescit. Eccles. 5, saturitas divitis, non sinit eum dormire. Secundum malum est turbatio cordis et totius domus. Unde Proverb. 15, conturbat domum suam qui sequitur avaritiam. Tertium est perditio sui et suorum: Prov. 21, rapinae impiorum detrahent eos, quia noluerunt facere judicium. Luc. 16, mortuus est dives et sepultus est in Inferno. Ecce ipse dominus immediate conjungit mortem divitis et sepulturam Inferni. Quod autem Deus conjunxit, homo non separet. Quartum est quod gravat et deprimit. Unde Genes. 13, ubi nos habemus, Abraham ascendit de Aegypto dives valde, alia editio habet, gravis vehementer. Zach. 5, iniquitas ejus super caput et cetera. Quintum est inquinatio, Oseae 9, facti sunt abominabiles, sicut ea quae dilexerunt. Jacob. 5, religio munda et immaculata et cetera. Ibi Glossa: qui temporalia non diligit, immaculatum ab hoc saeculo se ostendit. Sextum est inflatio superbiae. Augustinus, extra plenus, intra vacuus: carne crepat, corde mendicat. Job 20, cum saturatus fuerit, arctabitur et aestuabit, et omnis dolor irruit super eum. Isa. 7, requievit Syria super Ephraim. Septimum malum est, quia facit hominem mutum. Isa. 57, viam manus tuae invenisti prosperam, non rogasti. Gregorius, qui felicitatem quaesitam in terris invenit, auctorem qui tribuit non requirit. Octavum est quod claudit introitum Paradisi. Luc. 16, quam difficile est confidentes in pecuniis regnum Dei intrare. Facilius enim et cetera. Nonum est quia est origo et radix omnium malorum. 1 Timoth. 6, radix omnium et cetera. Eccl. 11, si fueris dives, non eris immunis a peccato. Decimum est, quod munitionem virtutum destruit. Habacuc 1, super omnem munitionem ridebit, et comportabit aggerem et capiet eam. Multa alia mala facit, sed haec modo sufficiant. Unde Ver. sollicitat, turbat, perdit, gravat, inquinat, inflat: os mutum reddit, Paradisi limina claudit, crimina quaeque parit, virtutum moenia frangit. Sequitur. Et siccavit aquam ejus, idest temporalem abundantiam siccandam praedicando ostendit. 1 Joan. 2, transit mundus et concupiscentia ejus, Jacob. 1, exortus est sol cum ardore et arefecit foenum et flos ejus et cetera. Ut praeparetur via regibus, idest praedicatoribus ad corda eorum siccata aqua quae ipsos non sinebat prius transire. Isa. 19, in die illa erit ibi via de Aegypto in Assyrios, qui interpretantur dirigentes. Isa. 11, levabit dominus manum suam super flumen in fortitudinem spiritus sui, et percutiet eum in septem rivis, ita ut transeant per eum calceati: et erit via residua populi mei. Sed ne praedicatores hoc sibi attribuerent, Joannes ostendit, unde fiat hoc: ab ortu solis, idest a Christo, qui de stella nasci voluit, idest Maria. Psalm. ortus est sol: et quotidie nasci dignatur in cordibus timentium se. Unde Malach. in fine, vobis timentibus nomen meum et cetera. Et vidi de ore draconis et de ore bestiae et de ore pseudoprophetae tres spiritus immundos in modum ranarum. Draco, qui est animal sitibundum, significat cupiditatem quae semper sitit, et nunquam potest satiari. Juxta illud Eccles. 5, avarus non impletur pecunia. Proverb. 30, tria sunt insatiabilia: Infernus et os vulvae et terra quae non satiatur aqua. Tres spiritus immundi, qui de ore ejus exeunt, sunt sagacitas in acquirendo, tenacitas in conservando, providentia in dispensando. Hae sunt tres dietae quibus ambulatur per Ninivem, idest per mundum. Jonae 3, Ninive erat civitas magna itinere trium dierum. Frequenter autem contingit istud: quod divites qui sagaces sunt in acquirendo et tenaces in custodiendo, non habent providentiam in dispensando vel distribuendo, sed relinquunt illis qui male expendunt. Unde Eccles. 6, est aliud malum quod vidi sub sole, et quod frequentius est apud homines. Vir cui Deus dedit divitias et substantiam et honorem, et nihil deest animae suae ex omnibus quae desiderat; nec tribuit ei potestatem Deus, ut comedat ex eo, sed homo extraneus vorabit. Et ibidem. Est alia infirmitas pessima quam vidi sub sole: divitiae conservatae in malum domini sui pereunt in afflictione pessima. Per bestiam significatur superbia quae omnia bona vastat. Unde Augustinus, omnis iniquitas in malis operibus exercetur, ut fiant: superbia vero in bonis operibus insidiatur ut pereant. De ore ejus exeunt tres spiritus immundi: scilicet irreverentia majorum, contemptus aequalium, oppressio minorum. Hae sunt tres lanceae, quibus Joab, idest inimicus, sic enim interpretatur, fodit Absalon, idest pacem patris, ut dicitur 2 Reg. 17, superbia enim semper aufert occidit pacem, Proverb. 13, inter superbos semper jurgia sunt. Per pseudo prophetam significatur caro, sive carnalis concupiscentia, cujus prophetia monstrosa. Rom. 8, sapientia carnis mors est. De ore ejus tres spiritus qui exeunt sunt lautities ciborum, mollities vestimentorum, segnities otiorum. Haec sunt tres unciae ferri in lancea Jesbidemob qui volebat occidere David, 2 Reg. 21, ibi enim dicitur quod deficiente David, Jesbidemob qui fuit de genere Acafa, cujus ferrum hastae tres uncias appendebat et accinctus erat ense novo, nisus est percutere David. Jesbi interpretatur minae: interpretatur etiam ablacerans; et significatur carnis concupiscentia quae semper est nobis ablacerans rationem. Unde Rom. 7, video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae. Tres unciae hastae sunt illa tria quae praediximus. Ensis est adinventio novitatis in saporibus, in vestibus, in lectis, et in aliis quae sunt provocamenta malae concupiscentiae. Haec tria etiam sunt tria canistra quae portabat pistor Pharaonis, Genes. 40. Et omnes hi spiritus ranae comparantur propter loquacitatem et immunditiam. Item tres spiritus immundi sunt tres species advocatorum, qui ut ranae quietem et pacem Ecclesiae turbant, qui in aquis divitiarum et luto delitiarum semper vivunt. Quidam enim falsas leges fingunt per quas veritatem impugnant. De quibus dicitur Isa. 10, vae qui condunt leges iniquitatis et cetera. Alii sunt qui veras leges male exponendo depravant, et sic decipiunt, ubi non est bonus judex. De quibus dicitur Isa. 9, disperdat dominus ab Israel caput et caudam, idest actorem et advocatum, incurvantem et depravantem. Incurvans dicitur actor qui muneribus leges male exponendo aut decurtando depravat. Tertii sunt, qui nec falsas allegant, nec veras depravant, sed per exceptiones dilatorias et appellationes frivolas causas multiplicant et dilatant et prorogant. Ita quod ante quam veniatur ad principale, praecedunt aliquando tres vel quatuor vel quinque causae, quas ipsi per suam astutiam suscitaverunt, sine quibus poterat causa principalis bene terminari si advocati voluissent. Sed sicut medico magis gratum est tempus infirmum quam sanum, quia tunc plus lucratur, ita advocatis hujusmodi plus placet lis et contentio quam pax. De his dicitur in Psalm. dissipa gentes quae bella volunt. Et de omnibus his potest intelligi illud quod dictum est supra, et manducabunt linguas suas prae dolore in Inferno. Qui enim in lingua peccant, in lingua peribunt atque torquebuntur, sicut dives epulo, Luc. 15. Sap. 11, per quae peccabit quis et cetera. Hi omnes exeunt de ore draconis, quando causa cupiditatis aliquo praedictorum modorum advocando peccant. Item de ore bestiae exeunt, quando causa laudis humanae, vel causa superbiae, quia nolunt aliquo modo vinci, causas injustas defendunt. Item de ore pseudo prophetae exeunt, quando ex amore carnali haec faciunt, et ad haec facienda Daemones eos incitant, quibus displicet pax et concordia. Unde sequitur, sunt enim spiritus Daemoniorum, tales advocati, idest Daemonibus inspirati. Sicut enim spiritus sanctus inspirat praedicatores suos et in eis loquitur, ut dicitur Matth. 10, sic spiritus malignus inspirat malos advocatos et per eos loquitur cum causas injustas defendunt. Unde minatur dominus, Isa. 19, disrumpetur spiritus Aegypti in visceribus ejus, et consilium ejus praecipitabo, facientes signa, quod vellent pacem, et postea exterius et interius, in occulto turbant negotium et impediunt pacem. Unde Psalm. loquuntur pacem cum proximo suo et cetera. Unde sequitur, et procedunt ad reges totius terrae, tam saeculares, quam ecclesiasticos. Congregare illos in praelium, unum contra alium, litis seminarium aliquod proponendo. Eccles. 37, verbum nequam immutabit cor. Ex quo partes quatuor oriuntur, bonum et malum, vita et mors; et dominatrix illorum est assidua lingua. De qua iterum eodem libro, 28, bilinguis maledictus: multos enim turbavit pacem habentes. Tertia lingua multos commovit et dispersit illos de gente in gentem et cetera. Qui respicit illam non habebit requiem, nec habebit amicum in quo requiescat. Ex ista autem lite frequenter incurrit odium et rancorem perpetuum, pars utraque adinvicem; et ex odio incurrunt damnationem aeternam. Unde sequitur, ad diem magnum Dei omnipotentis, idest ad diem judicii. Quoniam omnes illi, propter odium damnabuntur, nisi poenituerint. Tunc advocatus qui seminavit litem non poterit eos juvare; immo et ipse nisi poenituerit, damnabitur cum illis. Jerem. 12, congrega eos, sicut gentes ad victimam. Job 21, in diem perditionis malus servatur et in diem furoris ducetur. Tempus judicii dicitur dies, quia omnia secreta erunt ibi manifesta. Dan. 7, consilium sedit et libri aperti sunt, 1 Corinth. 4, nolite ante tempus judicare, quoadusque veniat dominus et illuminabit abscondita cordium. Item dicitur magnus, quia magna ibi fient. Quia bonis omnibus aeterna gaudia dabuntur quae magna sunt, et reprobis omnibus aeterna supplicia tradentur. Quae iterum magna sunt. Psalm. qui facis mirabilia magna. Item dicitur dies, quia nihil judicem latebit. Hebr. 5, omnia nuda et aperta sunt ante oculos judicis et cetera. Item dicitur omnipotentis esse, quia nullus poterit effugere vel resistere. Psalm. quo ibo a spiritu tuo et cetera. Et ecce. Hic ostenditur confirmatio poenae eorum: quasi dicat: bene dico quod ad diem judicii ducentur qui cito erit. Unde sequitur, et ecce venit sicut fur, idest cito et ex improviso; et ideo sequitur, beatus qui vigilat, in sui custodia, ne cadat in Diaboli retiacula. Et custodit vestimenta sua, idest opera sua vel virtutes suas a macula peccati, vel perditione. Ne nudus ambulet, ad judicium sine veste nuptiali. Et videant turpitudinem ejus, idest peccata sua. Nahum 3, revelabo pudenda tua in facie tua, et ostendam gentibus nuditatem tuam. Et dicit, custodit, non dissipat, sicut filius prodigus qui omnia bona sua dissipavit vivendo luxuriose cum meretricibus, Luc. 15. Ideo dicit Eccles. 9, omni tempore vestimenta tua sint candida, et oleum de capite tuo non deficiat. Oseae 2, auferat fornicationes suas a facie sua et adulteria sua de medio uberum suorum. Et postea subdit: nunc revelabo stultitiam ejus in oculis amatorum ejus. Quid autem facturus sit Diabolus, per illos qui procedunt ad reges totius terrae, Joannes ostendit dicens, congregabit, idest congregabit illos, scilicet reges terrae. In locum qui vocatur Hebraice Armageddon, idest mons furum, per quem significatur Ecclesia. Quae revera mons est propter continentiam virtutum in qua sita est. Sed fures plurimi habitant in ea, qui bona pauperum furantur et dant parentibus suis, vel sibi thesaurizant. Unde Isa. 1, quomodo facta est meretrix civitas fidelis, idest habitantes in ea. Nunc autem homicidae principes tui, infideles socii furum. Item 3, vos depasti estis vineam meam, et rapina pauperum in domo vestra est. Ibi Glossa Hieronymi: principes quoque nostri, cum pauperes peccantes publice arguant et confundant, divitibus pejora peccantibus nec nutum faciunt. In quorum domo rapina pauperum est, dum opes Ecclesiae sibi thesaurizant, et ea quae dantur ad sustentationem pauperum sibi usurpant, vel suis propinquis distribuunt, et in delitiis abutuntur, et alienarum inopias suas vel suorum divitias faciunt. Ad hoc laborat Diabolus, ut tales fures super montem Ecclesiae statuat, res ejus quis pauperum, vel sibi retineant, vel parentibus distribuant: tales sunt omnes qui se ingerunt. Unde Joan. 10, omnes quotquot veniunt fures sunt et latrones. Sequitur et septimus Angelus effudit phialam suam in aerem, idest septimo loco contra accidiam praedicant: quae ad modum aeris agitati huc et illuc circa illicita pervagatur: quia omnem creaturam reprehendendam ostendit quae praeceptum domini sine intermissione continue peragit, licet modicam remunerationem expectet: ut patet in sole qui omni die de oriente venit in occidentem, et omni nocte redit ad orientem: et quantumcumque laborabit uno die, summo tamen mane sine murmuratione surgit alio die: et tamen non expectat talem remunerationem ex sua diligentia, vel talem poenam ex sua negligentia, qualem homo. Et hoc respexit Augustinus quando dixit: indecens est Christiano, si radius solis in lecto inveniat eum. Ad hoc etiam respectum habuit Salomon, quando mittit hominem ad formicam erudiendum ab ea. Proverb. 6, vade, inquit, ad formicam et cetera. Et sunt quinque in hac auctoritate, quae satis possunt confundere pigritiam hominum. Primum est parvitas formicae quam Salomon ponit homini magistram, quod satis erubescibile est. Unde versus, pudeat ab exiguis animalibus non trahere mores. Secundum est quod considerat vias ejus, non viam. Vias enim vocat discursus quos facit pro uno grano colligendo: pro quo pluries vadit longe a domo. Unde satis possunt confundi quidam qui gravantur semel in septimana venire ad Ecclesiam, ad requirendum verum cibum animae. Tertium est, quod dicitur formica non habere ducem cujus sequatur exemplum, nec praeceptorem, cujus verbo erudiatur, nec principem qui remuneret benefacientem, vel puniat negligentem. Homo tamen haec omnia habet, et adhuc pigrescit miser. Quartum est quod formica purum granum eligit quo pascatur: et homo miser pascitur spurcitia peccatorum alienorum. Proverb. 15, os stultorum pascitur imperitia. Quintum est quod formica onus portat aliquando majus se: et homo modicam poenitentiam non potest portare. Et licet hoc vitium reputetur a paucis tamen multa mala facit. Primo retrahit a bono. Unde Proverb. 15, iter pigrorum quasi sepis spinarum quae claudit viam ad procedendum, sic pigritia ad proficiendum. Seneca, turpissima jactura est quae per negligentiam fit. Secundo bona facta dissipat, Proverb. 18, qui mollis et dissolutus est in opere suo, frater est sua opera dissipantis. Tertio mala vitia nutrit. Proverb. 24, per agrum hominis pigri transivi, et per vineam viri stulti, et ecce totum repleverant urticae et cetera. Quarto damnat hominem, idest est causa damnationis, sicut alia vitia, licet non videatur multis. Proverb. 11, manus in manum non erit innocens malis. Luc. 19, serve male et piger, sciebas quod homo austerus sum et cetera. Matth. 25, et additur in fine: inutilem servum ejice. Quintum malum est, quod occidit vivum. Proverb. 21, desideria occidunt pigrum. Noluerunt enim quicquam operari manus ejus. Eccles. 22, in lapide luteo lapidatus est piger. Sextum malum est praesumptio; quia cum nihil faciat, tamen videtur sibi, quod melius faciat quam alii. Proverb. 26, sapientior sibi videtur piger septem viris loquentibus sermones. Septimum malum est quod facit egere. Proverb. 10, egestatem operata est manus remissa, manus autem fortium divitias parat. Item in eodem, 21, cogitationes robusti, semper in abundantia. Omnes autem pigri semper in egestate sunt. Octavum est quod facit varia, et quandoque contraria, velle. Proverb. 13, vult et non vult piger: anima autem operantium impinguabitur. Nonum est, quod inducit soporem. Proverb. 16, pigredo immittit soporem, et anima dissoluta esuriet. Et 6, usquequo piger dormis? Quando consurges a somno tuo? Decimum est, quia etiam mendicum facit. Proverb. 20, piger, propter frigus arare noluit et cetera. Undecimum malum est, quia facit hominem luxuriosum. Unde: quaeritur Aegistus quare sit factus adulter? In promptu causa est: desidiosus erat. Exemplum habemus de David, 2 Reg. 12, qui quamdiu cum aliis se exercitavit in bello, non cecidit in peccatum luxuriae; quando vero mansit in palatio otiosus, cecidit in adulterium. Ezech. 16, haec fuit iniquitas Sodomae sororis tuae: superbia, et abundantia panis, et otium. Duodecimum malum est torpor, sive taedium boni. Unde Proverb. 26, sicut ostium vertitur in cardine suo, sic piger in lectulo suo. Item in eodem, abscondit piger manus sub axilla sua, et laborat, si ad os suum convertit eas. Tertiumdecimum malum est, quia reddit hominem timidum. Unde Proverb. 18, pigrum dejicit timor, animae autem effeminatorum esurient. Quartumdecimum malum est, quia facit hominem prophetare malum, et dubia interpretari in pejus. Unde Proverb. 22, dicit piger: leo est foris in medio platearum, occidendus sum. Idem 26, vulgo dicitur, servus piger est propheta. Hieronymus, malum est quia facit hominem maledictum a Deo et hominibus. Unde Jer. 48, maledictus, qui opus Dei facit negligenter. Et haec mala accidiae possunt his versibus contineri: damnificat, bona dissipat, et mala nutrit. Damnat et occidit, consumit, reddit egentem. Multivolum, sopidum, mendicum, luxuriosum. Torpentem, timidum, vatem simul, et maledictum. Sequitur: et exivit vox magna de templo, idest exhortatio et comminatio magna sanctorum contra septem praedicta vitia: vox, dico, exiens a throno, idest a doctoribus, qui ex officio sedent in throno, idest cathedra magistrali, dicens, factum est, idest consummata est malitia mundi, ut veniat finis ejus. Gen. 6, finis universae carnis venit coram me. Et facta sunt fulgura miraculorum, et voces, exhortationum. Et tonitrua, comminationum. Et terraemotus factus est magnus, scilicet conversio peccatorum multorum. Psal. illuxerunt coruscationes tuae orbi terrae et cetera. Qualis nunquam fuit ex quo homines fuerunt super terram. Talis terraemotus sic magnus respicit hoc tempus praesens, in quo multi ad praedicationem modernorum praedicatorum sunt conversi ad fidem et poenitentiam. Nam de solis Cumanis conversi sunt ad fidem, et baptizati in duobus vel tribus annis, et in modico tempore, plusquam centum millia. Multi etiam de Georgianis, etiam de Barberia, multi de Africa, multi haeretici, et quam plures de aliis partibus mundi. Nam per gratiam Dei fere ad omnes praedicatur modo Evangelium domini nostri Jesu Christi. Potest etiam respicere hoc tempus competenter Antichristi, quando ad praedicationem Eliae et Henoc multi de Judaeis convertentur ad fidem Christi, ut dicitur Malach. in fine. Sequitur: et facta est civitas magna in tres partes, idest mundus divisus est in tres partes, scilicet in concupiscentia carnis, concupiscentia oculorum, superbia vitae. 1 Joan. 2, omne quod est in mundo, est concupiscentia carnis, concupiscentia oculorum, et superbiae vitae. Vel tres partes dicit tria genera reproborum, qui sunt in mundo: scilicet Judaei, gentiles et haeretici: de quibus constat, quod damnati sunt, si in illo statu decedunt. Joan. 3, qui non credit, jam judicatus est. Item in tres partes, dicit, propter tres modos peccandi: per impotentiam, per malitiam, per ignorantiam. Item tres partes sunt relicti in agro, in lecto, et in mola. Sicut dicitur Matth. 24, duo in agro, unus assumetur, et alter relinquetur et cetera. Item mali omnes dicuntur tres partes, quia peccant in Deum, in se et in proximum. Item peccant corde, ore et opere. Zach. 13, erunt in omni terra, sicut domus duae partes, et dispergentur, et deficient, et tertia pars derelinquetur in ea, et ducam tertiam partem per ignem, et uram eos, sicut uritur argentum. Et civitates gentium, idest congregatores malorum ceciderunt. Primo in peccatum. Secundo in Infernum. Psal. ibi ceciderunt omnes, qui operantur iniquitatem. Psal. civitates eorum destruxisti. Et Babylon magna venit in memoriam ante dominum, dare ei calicem indignationis irae ejus. Babylon magna, est universitas malorum in confusione vitiorum versantium. Venit in memoria ante Deum, idest Deus recordatus est singula peccata eorum, quorum videbatur prius oblitus, in praesenti enim expectans ad poenitentiam, dissimulare et oblivisci videbatur, quae in fine mundi reducet ad memoriam, dum inferet vindictam. Deus enim omnibus malis, quorum peccatorum hic videtur oblitus esse, quia non punit, reddet poenam juxta mensuram culpae eorum; et sic per effectum ostendet, quod non est oblitus peccatorum ipsorum. Unde Isa. 27, in mensura contra mensuram, cum abjecta fuerit, judicabit eam. Item Isa. 51, bibisti de manu domini calicem irae ejus, usque ad fundum calicis bibisti, et potasti usque ad faeces. Et vide poenam reproborum nominat per calicem vini, ad notandum, quod desperata est plaga eorum. Sicut signum est, quod infirmitas sit desperata, quando vinum datur infirmo febre laboranti acuta. Vel nominat calicem poenam reproborum, ad significandum, quod dat malis poenam mensuratam, pro delectationibus quas habuerunt in mundo. Et dicitur poena, calix indignationis irae ejus, quasi quae procedit ab illo indignante et irato, vel quod propinat indignans et iratus Deus. Et quia boni nequaquam damnationis impiorum erunt participes, subditur: et omnis insula, idest Ecclesia sive congregatio sanctorum, et persecutionum fluctibus undique agitata, et persecutionum amaritudinum afflicta, sed non a loco suo mota, fugit, hanc vindictam. Vel fugit, de Babylone, idest malorum societate, ne cum eis involveretur in culpa et poena. Isa. 52, recedite, recedite, exite inde, pollutum nolite tangere, exite de medio ejus, scilicet Babylonis, mundamini, qui fertis vasa domini; quia non in tumultu exibitis, nec in fuga properabitis. Et montes, idest eminentes, in virtutibus, non sunt inventi, in culpa, et non erunt in poena. Juxta illud, non accedet ad te malum, et flagellum non appropinquabit. Vel non sunt inventi, in consortio pereuntium, quia alieni inventi sunt a consensu malorum, vitantes consortia eorum: quorum poenam describens ait et grando. Item montes, vocat sanctos, propter vitae altitudinem, et constantiae stabilitatem. Et primo recipiunt lumen solis et postea diffundunt ad valles. Unde Psal. illuminans tu mirabiliter a montibus aeternis. Item Psalm. suscipiant montes pacem populo. Quare autem non sunt inventi in culpa, subdit. Psal. super montes stabunt aquae, tribulationum, vel lachrymarum, vel doctrinarum, vel gratiarum, quae omnes inundant, et lavant maculam peccatorum. Et ideo, grando magna, idest poena aeterna, quae descendit, sicut talentum, idest ponderosa et mensurata, descendit, idest descendet de caelo, idest a Christo, in homines, idest in omnes qui humum sapiunt. Et nota tria genera talentorum: magnum, medium, et minus. Magnum est centum et viginti librarum. Medium est octogintaduo librarum. Minus et cetera. Vel de medio loquitur hic Joannes, ut dicit Glossa, quia peccatores in septuaginta duobus linguis, non effugient hanc vindictam. Et blasphemaverunt homines, sic grandinati Deum, qui eos sic grandinat, propter plagam grandinis, idest quia tantam poenam eis inflixit. In Inferno enim positi, quamvis sciant se pro merito puniri, dolebunt tamen, quod Deus tantam potentiam habeat, quod eis plagas inferat: et haec est blasphemia. Unde sequitur, quoniam magna facta est vehementer. Magna quidem, quia aeterna, quia acerba, quia varia. Jer. 30, plaga inimici percussi te, castigatione crudeli, propter multitudinem iniquitatis tuae, et propter peccata tua dura. Hic dicit Glossa, quod mali in Inferno positi blasphemabunt, quamvis sciant se pro merito puniri, sicut dictum est supra. Idem dicitur Ezech. 32, descenderunt ad Infernum cum armis suis. Glossa: idest cum supra rebellantibus, sed cum rebellione peccatum, cujus poena erit in Inferno. Thren. 4, completa est iniquitas tua, filia Sion. Ibi Glossa, cum iniquitas facto judicio cessaverit, et requies data fuerit, amplius mitigatio non erit. Ergo in Inferno non peccatur? Solutio. Invidia, odium, rancor, blasphemia erunt in Inferno, sicut dicit Glossa. Sed non erunt meritoria sive demeritoria, sed tantum afflictiva. Unde inquantum poenae sunt, non inquantum peccata, erunt ibi.


Caput 17

[89033] Hugo de Sancto Charo (?), Super Apocalypsim, cap. 17 Et venit unus de septem Angelis et cetera. Haec est secunda pars visionis, in qua ostendit causam damnationis malorum sub figura mulieris meretricis, cujus ponitur hic descriptio imaginaria, hoc ordine procedens. Primo ponitur ipsius mulieris descriptio. Secundo ponitur intellectualis expositio, ibi. Et miratus sum. In hac descriptione mulieris significat Angelus quinque: scilicet locum, sive sedem mulieris, habitum, officium, nomen, affectum. Ex praedictis jam patet divisio capituli, quia duas habet tantum partes. In prima ponitur descriptio mulieris imaginaria. In secunda intellectualis expositio, ibi, et miratus sum. Vel aliter. Descriptis plagis, quas inferent praedicatores tempore Antichristi, et damnatione aeterna, qua inde patientur impii, monet Joannes, attendere causas ipsius damnationis: quasi dicat: ostende nobis, quid in futuro fiet, modo cavetur in praesenti: quia idem Diabolus, quod tunc aperte sicut leo decipiet, nunc occulte persequitur sicut draco, et ad eamdem mortem occulte ducit. Dicit ergo, et venit, per visionem, per intelligentiam, unus de septem Angelis, qui habebat septem phialas, idest universitas praedicatorum, quorum officium est denuntiare plagas malorum: et dicuntur unus, quia unum finem habent, et unum praedicant omnes, et ab uno mittuntur omnes. Ephes. 4: unus dominus, una fides, unum Baptismum. Et nota, quod Angelus hic habet partem docentis, idest dicentis. Et locutus est mecum. Non solum mihi, sed mecum, quia Joannes loquebatur per desiderium, et Angelus per inspirationem, sive per revelationem, dicens, interius in corde, sine strepitu sonitus exterioris, veni, idest intellectum tuum applica, ad intelligendum. Et ostendam tibi, desideranti, damnationem, idest causam damnationis, meretricis magnae, idest vanitatis mundanae, civitatis Romanae, peccatricis animae, vel Antichristianae fallaciae. Unaquaeque istarum dicitur meretrix, quia relicto vero sponso fornicatur cum Diabolo, per peccatum; cum mundo, per amorem illicitum. Magna autem dicitur, propter multitudinem et magnitudinem fornicantium. Unde sequitur, quae sedet, ut domina, super aquas multas, idest super populos multos, quos attrahit ad se cupiditate et luxuria. Unde dominus ad Job, virtus ejus in lumbis ejus, quando viros quorum seminarium in lumbis est, decipit, et in umbilico, dum mulieres quarum semen est in umbilico, decipit. Unde Ezech. 16, ad Jerusalem, quasi meretricem, dicit: in die ortus tui, non est praecisus umbilicus tuus: idest hoc tempore saeculi, tuam luxuriam non refrenasti. Dicuntur autem populi aquae, quia sicut aquae continuae et decursim defluunt, sic populi per mortem transeunt. Unde 2 Reg. 13, omnes morimur, et quasi aqua dilabimur. Unde beatus Bernardus loquens ad Diabolum, dicit, o nequam, ubi est illa sententia, nequaquam moriemini? En omnes morimur. Super has aquas sedet mundana vanitas, quia fere omnes subjecti sunt vanitati mundanae. Eccles. vidi in omnibus vanitatem et afflictionem animi, et nihil permanere sub sole. Psal. universa vanitas omnis homo vivens. Jerem. 2, ambulabunt post vanitatem, et vani facti sunt. Ideo clamat propheta: filii inclyti, usquequo gravi corde, usquequo ignominiose diligitis vanitatem et cetera. Item super aquas, sedit olim, et adhuc pro parte sedet Romana civitas, quae omnibus dominatur, quae tamen meretrix appellatur. Isaiae 1, quomodo facta est meretrix filia. Ezech. 16, omnibus meretricibus dantur mercedes: tu autem dedisti mercedem amatoribus tuis, et donasti eis, ut intrarent ad te. Item Antichristiana fallacia, super aquas, sedebit, quia dominium universale fere super omnes gentes habebit: et ideo, sedet super multos, in quibus jam comparatur et regnat. Unde 2 Thess. 2, nunc quid detineat scitis, ut reveletur in suo tempore. Nam mysterium jam operatur iniquitas. Et 1 Joan.: filioli mei, novissima hora est; et sicut audivistis, Antichristus venit, et nunc multi Antichristi facti sunt. Cum qua meretrice, idest mundi vanitate, fornicati sunt reges terrae, idest majores saeculi, plus amantes saeculi vanitatem, quam Deum. Unde Jerem. 2, quid invenerunt in me patres vestri iniquitatis, quia elongaverunt se a me, et ambulaverunt post vanitatem, et vani facti sunt, et non dixerunt, ubi est Deus. Si autem nomine meretricis Romana civitas accipiatur, tunc est sensus, cum qua, idest ad exemplum ejus, fornicati sunt reges terrae. Laborem, et studium, et amorem suum totaliter circa temporalia expendendo, quem debent circa servitium et cultum Dei expendere, ad quod facti sunt. Eccles. nihil iniquius, quam amare pecuniam. Hic enim, et animam, scilicet venalem habet, quoniam in vita sua projecit intima sua. Si vero meretrix accipitur Antichristi fallacia, tunc est sensus, cum qua fornicati sunt reges terrae, idest principes mundi, Deum relinquendo, et ipsi serviendo, et obediendo, et honorem quem Christo debent, ei impendendo. Joan. 5, ego veni in nomine patris mei, et non suscepistis me: si alius venerit in nomine suo, scilicet Antichristus, ut dicit Glossa, illum accipietis. Regibus autem fornicantibus, qui se et alios regere deberent, fit supra modum peccatum, quando illi, qui alios deberent regere, semetipsos sceleribus student foedare. Et inebriati sunt, idest extra briam facti sunt. Nam sicut ebrius nihil timet, sic terrenis cupiditatibus excaecati nec Deum diligunt, nec futuras poenas metuunt, qui scilicet inhabitant terram, idest qui terrena plusquam caelestia curant, de vino prostitutionis ejus, idest carnali delectatione seu terrenorum amore; qui multos ita inebriat, ut sicut ebrii nihil timent nec sentiunt, ita ipsi, qui immoderato terrenis amore inhaerent, nec poenas timeant, nec flagella comminationis sentiant. Isa. 28, hi pro vino nescierunt, prae ebrietate erraverunt, sacerdotes et prophetae nescierunt, prae ebrietate absorpti sunt a vino, erraverunt in ebrietate, nescierunt videntem, ignoraverunt judicium. Prov. 23, ne intuearis vinum, quando flavescit: cum splenduerit in vitro color ejus, ingreditur blande, una praebenda post aliam; sed in novissimo mordet ut coluber, et sicut regulus venena diffundet: oculi tui videbunt extraneas et cor tuum loquetur perversa, et erit sicut dormiens in medio maris et quasi sopitus gubernator amisso clavo: et dices verberaverunt me et non dolui, traxerunt me et non sensi, quando cogitabo et rursus vitam reperiam. Vel de vino prostitutionis, idest exemplo manifestae fornicationis, ut dicit Glossa. In quo tangitur corruptela quae provenit de exemplo majorum, quos minores imitari semper volunt, juxta illud: regis ad exemplum totus componitur orbis. Et ideo multi pereunt. Unde Seneca. Nullum hodie malum est quam quod innuitur ad exemplum: et Glossa, nequam velut sobrii pensant pondus mali, quod operatur. Et abstulit me, idest sustulit Angelus, ad sublimiora videndo. In desertum, idest reprobos a Deo desertos, vel ad contemplanda reproborum corda quae sunt a Deo deserta. In spiritu, idest spirituali visione, hoc est illuminavit me spirituali luce. Ad videnda et cognoscenda corda reproborum, quos Deus deseruit quia ipsi prius deseruerunt. Unde Augustinus, vel Dionysius: benignissimus Jesus ultimus est in recessu, et primus in reditu. Et vidi, sic ablatus a spiritu, quia talia corporeis oculis videri non possunt. Mulierem, idest omnium mundanorum universitatem quae dicitur mulier, propter vitae mollitiem et fallendi facilitatem. Isa. 19, in die illa erit Aegyptus, idest mundus, quasi mulier sedens. Super bestiam, idest nutantem et quiescentem, super Antichristum, vel Diabolum. Coccineam, idest sanguineam, quod dicitur propter sanguinis effusionem nimiam, quam faciet Antichristus Diabolo suggerente. Ezech. facit conclusionem, quia terra plena est judicio sanguinis, et civitas plena iniquitate. Vel super bestiam coccineam, idest Diabolum qui est sanguineus, et in se, et in suis, quia sui complices sanguinem sanctorum fuderunt. Unde manus vestrae sanguine plenae sunt. Super bestiam coccineam sedent, qui Scripturam male intelligunt et alios male intelligere faciunt. Unde qui nimis emungit elicit sanguinem. Plenam nominibus blasphemiae. Hoc dicit Joannes, quia omnia quae faciet Antichristus, et dicet, et similiter sui, blasphemia erunt: et tamen dicet illa non displicere Deo, sed placere, quae est maxima blasphemia. Item hoc dicit, quia multa nomina habebit quae prima facie innuent ipsum esse Christum, ut dictum est supra 13 capitulo. Habentem capita septem, vitia capitalia. Vel quinque sensus et postea errorem, et tamdem Antichristum: per quae septem Diabolus adducet homines ad peccandum. Et cornua decem; idest decem regna, quae erunt tempore Antichristi subjecta sibi. Item universa regna mundi, Diabolum impugnantia. Et mulier circumdata erat purpura, idest omnium gloria decorata. Mulier, ut diximus, dicuntur omnes mali illius temporis, propter vitae mollitiem et seducendi facilitatem, quia ipsi habiles erunt ad seducendum active et passive. Nahum ultimo, omnes munitiones tuae, sicut ficus cum grossis suis; cum concussae fuerint, cadent in os comedentis: ecce populus tuus mulieres in medio tui. Vel purpura, idest regali veste, quia mali dicent se reges esse, et regale sacerdotium habere, et se student gloria divitiis et ornamentis hujus saeculi, ut bonos decipiant, decorare. De quibus, ecce qui mollibus vestiuntur in domibus regum sunt. Et coccino, idest sanguine sanctorum, quos occident, sibi acquiescere non volentes. Et inaurata auro, sanctitatis et sapientiae figmento. Fingent enim se sanctos et sapientes esse, ut videantur quasi divina illuminati sapientia, vel mundana, quae saecularibus pretiosa et aurea apparebit. Et lapide pretioso, idest simulata virtutum soliditate. Vel lapide pretioso, carbunculo scilicet, ex eo quod dicent se fidem Christi et charitatem habere. Margaritis, idest moribus pretiosis. Vel sicut Glossa, mulier erit circumdata purpura, qua utuntur reges, ut decipiat liberius. Per coccinum vero significatur simulata compassio miserorum, quam fingent se habere, cum tamen sint interius lupi rapaces: propter quos dicit dominus, Matth. 6, attendite vobis a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium et cetera. Per aurum vero significatur sapientia, quam se habere mentiuntur. Per lapidem pretiosum, sapientiam quam iterum praetendent exterius, cum tamen non habeant illam. Per margaritas, diversae significantur virtutes, quas se habere jactabunt mendaciter. Per haec etiam signatur affluentia divitiarum, quam in virtute habebunt; et ideo plurimos seducent et pervertent. Unde Matth. 24, multi venient in nomine meo dicentes, quia ego sum Christus, et multos seducent: habebunt auctoritates Scripturae ad manum; et ideo facilius credetur eis. Unde sequitur, habens poculum aureum, idest divinam Scripturam qua potantur fideles ad salutem, in manu sua, idest in potestate sua, quia exponent eam sicut voluerint, quia nullus contradicet eis; et siquis contradicet morietur statim occisus. Vel in manu, idest in operatione manifesta, ut alios inebriet et ad culpam trahat, suaeque damnationis participes faciat. Plenum abominatione, idest errore et falsitate secundum eorum expositionem. Vel plenum abominatione, idest abominabili cultura et delectatione illicitae voluptatis et immunditia fornicationis ejus, idest immunda fornicatione, tam mentis quam corporis, quam docebunt: illam quae mentis est docebunt aperte; aliam docebunt occulte. Quae enim in occulto fiunt ab eis turpe est etiam dicere. Et quamvis tales sint, ita operti simulationibus, tamen poterunt agnosci a fidelibus, quia habebunt signum aliquod manifestum electis, sed opertum reprobis. Unde sequitur. Et in fronte ejus nomen scriptum, idest in aperto erit malitia eorum obstinata. Per frontem enim manifestatio. Per scriptum, obstinatio. Per nomen, malitia eorum designatur. Sed quia ista malitia erit reprobis occulta, quia reputabunt illos sanctos et bonos corrupti muneribus, decepti rationibus, allecti blanditiis, tracti minis; ideo additur, mysterium, idest occultum sive secretum, quo ad reprobos intellige. Item mysterium dicitur quia multa simulatione erit velata eorum malitia: tamen cognosci poterit ab electis, quorum oculis revelabit Deus. Sed reprobi in sua caecitate manebunt, suis peccatis exigentibus. Unde Isa. 6, excaeca cor populi hujus et aures ejus aggrava et oculos ejus claude, ne forte videant oculis suis et auribus suis audiant et corde intelligant et convertantur et sanem eos. Pars autem illius mysterii erit malum exemplum magnatum, quibus maxima multitudo hominum conjungetur. Juxta illud Dan. 13, iniquitas egressa est de Babylone a senioribus judicibus qui videbantur regere populum, et haec est Babylon magna, idest magnatorum concertatio confusa. Mater fornicationum et abominationum terrae. Glossa, dando exemplum faciendi peccata. Oseae 5, audite sacerdotes, et attendite domus Israel, et domus regis auscultate, quia vobiscum judicium est, quoniam laqueus facti estis speculationi, et sicut rete expansum super Thabor qui interpretatur lumen veniens. Unde autem venire deberet lumen inde venit fumus. Unde Gregorius. Cum pastor per abrupta vitiorum graditur, necesse est ut in praecipitium grex sequatur, sequitur. Et vidi mulierem, idest mundanam vanitatem, rigorem virtutum emollientem. Vel mulierem, idest malorum congregationem mollia diligentem, nihil vigoris habentem. Ebriam de sanguine sanctorum, idest sitientem mortem sanctorum et in parte repletam. Et sanguine martyrum Jesu, idest illorum qui sancto amore testificantur Jesum esse filium Dei et dominum suum. Item per sanctos possunt accipi illi qui ante adventum Christi fuerunt occisi, ut Abel, Zacharias filius Barachiae et multi alii. De quibus dicitur 4 Reg. 21, sanguinem innoxium fudit Manasses multum nimis, donec impleretur Jerusalem usque ad os. Matth. 23, ecce ego mitto ad vos prophetas, et ex illis occidetis et crucifigetis: ut veniat super vos omnis sanguis et cetera. Per martyres Jesu, accipiuntur sancti, qui post adventum Christi, propter fidem ejus et testimonium sunt occisi: ut Stephanus, Jacobus, Petrus, Paulus, Laurentius et multi alii. De quibus dicitur Hebr. 11, lapidati sunt, secti sunt, in occisione gladii mortui sunt. Et bene dicitur, ebria mulier de sanguine istorum. Quia sicut cum corpus biberit et nullam habet necessitatem bibendi tamen appetitum non dimittit, sic mali etsi multos occiderunt, nec causam occidendi habeant, tamen desiderium habent. Et miratus sum et cetera. Secunda pars capituli, ubi ponitur intellectualis expositio imaginariae visionis superius positae. Unde hic ostenditur Joanni damnatio meretricis magnae, qua visa dicit se mirari Joannes, propter magnitudinem damnationis et improvisionem. Sed quaeritur quare miratur Joannes, cum ipse sciat causam damnationis meretricis? Solutio. Causam re vera sciebat, et quod esset digna meretrix magna damnatione: tamen quod tanta esset poena ejus nesciebat. Vel potest dici sicut Glossa, quod scilicet Joannes loquebatur hic in persona illorum, qui cum vident hic in mundo malos exaltari et prosperari, mirantur cum audiunt poenas quas ipsis Deus minatur; et cum ita sint puniendi, quare Deus ita permittit exaltari eos. Sed per hoc debent intelligere justam damnationem esse eorum qui de bonis sibi collatis a Deo ipsum impugnaverunt Deum, juxta illud Jacob. 1, omne gaudium existimate fratres et cetera. Dicit Glossa, ne indignemini si mali in mundo floreant et vos patiamini; quia non est Christianae religionis in temporalibus exaltari, sed potius deprimi. Mali nihil habent in caelo et nos nihil in mundo; ideo quicquid in via accidit, spe illius ad quod tenditis, gaudere debetis. Eamdem admirationem habebat Jerem. 12, loquens similiter in persona talium. Quare, inquit, via impiorum prosperatur, bene est omnibus qui praevaricantur et inique agunt? Habacuc 1, quare respicis contemptores, et taces conculcante impio justiorem se? Dicit ergo Joannes: et admiratus sum cum viderem, primo. Illam, meretricem et postea sic conculcatam. Admiratione magna, de tam subita et mira mutatione. Sap. 5, videntes turbabuntur timore horribili, et mirabuntur in subitatione insperatae salutis. Et dixit mihi Angelus, quare miraris? Quasi dicat: si attentius investigares, sine admiratione cognosceres, quod justo Dei judicio punientur aeternaliter impii, qui hic permittuntur temporaliter prosperari. Sed quae justitia est, ut peccatum temporale puniatur poena aeterna? Gregorius, quia homo peccavit in suo aeterno; ideo Deus puniet ipsum in suo aeterno. Unde quia homo noluit facere finem suo peccato, nec Deus faciet finem suo supplicio, quod praeparavit peccato. Sed quae est adhuc justitia haec, cum aeternum Dei finem non habeat et aeternum hominis finem habeat? Solutio. Ideo peccatum quod per poenitentiam non est deletum, punietur poena aeterna, quia offendit judicem aeternum. Quantitas enim offensae attendenda est ex parte offensi. Quia quanto offensus dignior est, tanto offensa gravior est. Nota etiam quod poena inflicta, digna non est admiratione, sed potius culpa. Non enim mirum est si Deus aeternus, pro offensa sui poenam aeternam infligit. Sed illud mirandum est quomodo creatura audet offendere creatorem. Unde Isa. 14, quomodo cecidisti Lucifer qui mane oriebaris? Non miratur Isaias poenam, sed casum sive culpam. Similiter Thren. 1, quomodo sedet sola civitas plena populo? et cetera. Et in eodem, quarto. Filii Sion inclyti, amicti auro puro, quomodo reputati sunt in vasa testea? Sequitur. Tibi dicam, idest aperte exponam sacramentum mulieris et bestiae quae portat eam, scilicet mulierem. Quae habet capita septem et cornua decem. Haec mulier est reproborum collectio, per mollitiem vitae et artem fallendi. De quo Prov. 5, ne intenderis fallaciae mulieris. Favus enim distillans labia meretricis, et nitidius oleo guttur ejus et verba suavia. Novissima autem illius amara quasi absynthium. Bestia, portans mulierem est Antichristus sive Diabolus qui portat reprobos de peccato in peccatum et postea in Infernum. Unde et Angelus dicit, bestia quam vidisti. Glossa, idest Diabolus qui bestiales facit, fuit in potestate magna ante adventum Christi, et non est; quia Christo nato vim suam pro magna parte amisit. Joan. 13, nunc princeps hujus mundi ejicietur foras. Et ascensura est de abysso: idest de occulto et profundo malo, in apertam saevitiam exibit tempore Antichristi. Ut infra 21, consummati sunt mille anni, solvetur Satanas de carcere suo et in interitum ibit, idest in aeternam damnationem. Item ascensura est de abysso, idest per illos qui profundum erunt in malum ascendet Diabolus vel Antichristus in elationem. Et in interitum ibit, Antichristus, quia dominus noster interficiet eum illustratione adventus sui, ut dicitur 2 Thess. 2, item Diabolus ibi, in interitum, quia mortuo Antichristo, non habebit amplius locum nec potestatem tentandi, quod est mors et poena ejus. Et nota quod eleganter dicitur bestia fuisse et non esse, quia Diabolus ante adventum Christi, fere omnes bestialiter vivere faciebat. Sed tempore Christi de bestiis facti sunt homines, quia coeperunt homines uti ratione. Unde Psalm. posuisti tenebras et cetera. Ortus est sol, idest Christus, et congregati sunt, et in cubilibus suis collocabuntur bestiae et stabit homo ad opus suum, qui prius latebat, ut bestia, Antichristus etiam dicitur ascensurus de abysso, idest de malis per quos habebit potestatem. Dicitur etiam in interitum ire, quia post ascensum cadet in mortem et in Infernum. Unde Psalm.: insidiatur ut rapiat pauperem; rapere pauperem dum attrahit eum; in laqueo suo humiliabit eum, scilicet pauperem; inclinabit se, et cadet cum dominatus fuerit pauperum; idest cito cadet cum non avertet. Ezech. 28, nil factus est, et non eris in perpetuum. Sequitur. Et murmurabunt inhabitantes terram, de tantae potestatis subita annihilatione. Psalm. subito perierunt, propter iniquitatem suam, item Psalm. Inimici defecerunt frameae in finem, et civitates eorum destruxisti, periit memoria eorum cum sonitu. Qui autem sunt illi qui admirantur ostendit dicens, quorum nomina non sunt scripta in libro vitae. Quidam enim ibi scribuntur in pagina praesentis justificationis, qui non sunt ibi scripti in pagina aeternae praedestinationis. De quibus dicitur in Psalm. deleantur de libro viventium, et cum justis et cetera. Quasi dicat: ostendantur non esse scripti cum justis in pagina praedestinationis, unde nemo potest delere, licet scripti fuerint in pagina praesentis justificationis, unde multi delentur. Ibi scriptus fuit Judas, sed quando peccavit deletus fuit, quia peccatum delet gratiam. Videntes bestiam, idest Diabolum vel Antichristum. Qui erat, in tanta potestate, et non est, quia cito periit. Non esse dicitur quia a vero est separatus, Job 18, habitent in tabernaculo ejus socii ejus et qui non est. De hac admiratione stuporis dicitur Ezech. 28, omnes qui viderint te in gentibus obstupescent super te. Sicut etiam de aliis divitibus et potentibus hujus mundi, cito transeunt, ita quod mirantur homines. Psalm. vidi impium superexaltatum et elevatum et cetera. Eccles. 10, omnis potentatus brevis vita, Job 30, elevasti et quasi super ventum ponens elisisti me valide. Et hic est sensus, idest de poena hujus bestiae potest haberi sensus cavendi sibi, Sap. felix quem faciunt aliena pericula cautum. Qui autem sit sensus ostendit: qui habet sapientiam: quasi dicat: qui habet sapientiam et intelligentiam, qua juste existimat de unoquoque secundum valorem proprium et sapit unumquodque secundum saporem proprium. Ille in quo est sensus talis, fiet cautus de consideratione. Sed stulti nunquam possunt fieri cautiores, quantumcumque vident, aut alios mori, vel damnari; similes porcis, qui vident socios suos de augia furfuris duci ad macellum, et nihilominus manent ad augiam juxta furfur. Septem capita. Hic revelatur Joanni mysterium. Septem capita bestiae, per quae intelligitur universalis potestas bestiae, idest malorum in primo statu. Primus fuit ab Adam usque ad Noe. Secundus a Noe usque ad Abraham. Tertius usque ad Moysen. Quartus usque ad David. Quintus usque ad Christum. Et pro his quinque dicitur infra, quinque ceciderunt. Sextus a Christo usque ad Antichristum. Septimus erit tempore Antichristi. Et de his duobus dicit, unus est et alius nondum venit. Dicit ergo, septem capita bestiae, septem montes sunt, super quos sedet mulier, idest innititur et fulcitur malorum congregatio. Quid autem appellet. Montes, aperit dicens, et septem reges. Hoc est principes Ecclesiae malignantium. Secundum septem status Ecclesiae significantur septem capita bestiae, et per septem montes, dicuntur septem reges. In capite est sensus; ideo per septem capita signantur omnes principes qui de mundi sapientia extolluntur gloriando. Per septem montes, proprie vero designantur qui de opulentia gloriantur, vel extolluntur. Septem vero reges dicuntur omnes illi, qui de potentia dignitatis gloriantur. Ex his tribus maxime oritur elatio. Unde Jerem. 9, non glorietur sapiens in sapientia sua et non glorietur fortis in fortitudine sua et non glorietur dives in divitiis suis. Super hos sedet mulier, quia hi dant multitudinem malorum, fulcimentum malitiae suae. Quinque ceciderunt, idest quinque status transierunt et superbia eorum cum eis. Unus est, scilicet status gratiae, sub Christo, cujus nomen sit benedictum. Et alius nondum venit, scilicet status futurus in fine saeculi sub Antichristo. Glossa dicit, quod quinque primi reges sunt quinque sensus corporis, qui si Adam non peccasset ad nullam malam concupiscentiam verterentur, sed qui per peccatum ita corrupti sunt, jam naturale fit eis laevia tactu, sapida gustu, nare odorifera, pulchra visu, melodias auditu quaerit in quibus delectatur. Et hi sunt quinque reges, per quos regitur aetas puerilis. Hi sunt quinque viri mulieris Samaritanae, Joan. 4. His in adulta aetate succedit error. Quia postquam homo habet discretionem, si peccat, non sensualitati imputatur, sed domino erranti. De quo dominus dixit ibidem: et hunc quem habes non est tuus vir. Sextus rex est Christus, qui nunc regnat. Septimus est Antichristus qui nondum venit, sed cito veniet et cito deficiet. Secundum hoc sensus est. Quinque ceciderunt. Glossa, transacta infantia: quasi dicat: non jam quinque sensus regunt homines, sicut ante adventum Christi. Et unus est, scilicet Christus qui nunc regnat. Qui recte dicitur unus, quia singularis est non habens parem. Isa. 7, in die illa apprehendent septem mulieres virum unum. Et alius nondum venit, scilicet Antichristus. Glossa, qui maxime faciet peccare. Et cum venerit, idest regnare, scilicet tribus annis et dimidio. Et ideo non est multum timendus. Et bestia quae erat in magna potestate ante adventum domini nostri Jesu Christi, per quam crudeliter repugnabatur populus electorum, et non est post adventum Christi in tanta potestate scilicet, ipsa octava est super septem, quia omnes transcendit malitia et nequitia: et de septem est, idest similis septem, quia similiter peccat, cum eis punietur. Unde dicitur Matth. 25, ite maledicti in ignem aeternum, qui praeparatus est Diabolo et Angelis ejus. Hoc etiam exponit Glossa de Antichristo, sicut et bestia, Glossa, idest Antichristus. Quae erat et non est, idest cujus potestas cito transibit. Et ipsa octava est et de septem. Est octava, propter excellens et singulare dominium. De septem vero est propter naturam consimilem, et culpam et poenam. Sicut enim dicitur Ezech. 1 de aquila, quod erat desuper ipsorum quatuor, quia levat se super se contemplando divina, quod est super humanum intellectum; sic Antichristus non est; de septem, sed tamen octava, quia Diabolus plenus super humanam potentiam, extollet se. Unde Dan. 8, surget rex impudens facie et intelligens propositiones, et roborabitur fortitudo ejus, sed non in viribus suis, et supra quam credi potest universa vastabit. Et in interitum vadit uterque, scilicet Diabolus et Antichristus, quia uterque in aeternum peribit, Job 18, avellatur de tabernaculo suo fiducia ejus et calcet super eum quasi rex interitus. Et decem cornua. Hic exponit Angelus decem cornua bestiae, dicens per ea signari decem reges, qui erunt sub Romano imperio, tempore Antichristi. Deinde ostendit, quod parum regnabunt, tamen valde mali erunt: postea ostendit quod Antichristus et sui pugnabunt cum agno et agnus vincet eos. Dicit ergo, et decem cornua quae vidisti in bestia decem reges sunt, futuri tempore Antichristi. Dan. 7, porro decem cornua ipsius regni, decem reges sunt, qui dicuntur cornua triplici ratione. Primo propter ferocitatem et irrationabilitatem bestialem eorum. Secundo quia adhaerebunt Antichristo, sicut cornua adhaerent capiti. Tertio quia per eos pugnabit Antichristus contra Ecclesiam, sicut bestia pugnat in cornibus suis. Et licet decem futuri sunt reges Romani imperii, tamen unus erit effectus, quia per eos impugnabit Antichristus omnes observatores Decalogi. Et potestatem tamquam reges una hora acceperunt, idest accipient post bestiam, idest Antichristum, vel Diabolum, quia uterque caput eorum erit. Vel post bestiam euntes per adhaerentiam et imitationem. Et nota quod dicit, tamquam reges. Quia non vere reges erunt, quia sub alio erunt, et quia tyranni erunt. Vel una hora dicit, quia modico tempore durabit regnum eorum, quia non per successionem haereditariam, sed per intrusionem accipient dominium: et hoc dicit ad consolationem Ecclesiae. Hi unum consilium habebunt, quo Christum negabunt et Antichristo credent. Et virtutem, idest fortitudinem. Et potestatem suam, idest dominium suum. Bestiae tradent, idest Antichristo: quia quod potuerunt per se et suos, totum Antichristo tribuent, et facient quicquid poterunt pro ipso contra Ecclesiam. Hi cum agno pugnabunt, idest contra Christum verbo et facto, subtrahentes ei servos suos, et occidentes eos qui sibi nolunt acquiescere. Et agnus vincet eos, illorum malitiam refrenando et suis constantiam tribuendo. Dan. 7, super excelsum loquetur et sanctos altissimi conteret et putabit quod possit mutare leges et tempora, et tradentur in manum ejus usque ad tempus et tempora et dimidium temporis, et judicium sedebit ut auferatur, potentia etiam conteratur et dispereat usque in finem. Regnum autem ejus potestas et magnitudo regni quae subter omne caelum est, detur populo sanctorum altissimi, cujus regnum sempiternum est. Unde et hic sequitur: quia dominus dominorum est, et utens malis ad utilitatem bonorum. Et rex regum; ideo devincet illos, atque dejiciet quando et quomodo voluerit vincet illos; et non solum Christus, immo etiam electi ejus vincent illos reges, non sua tamen sed Christi virtute. Unde sequitur. Et qui cum illo, idest cum Christo sunt ei adhaerentes. Vocati, per praedicationem, vel inspirationem. Et electi per praedestinationem. Et fideles, fidem ipsius integre conservando et suum officium fideliter exequendo et totam Ecclesiam suo domino reservando. Sed quare dicit Joannes, quod agnus vincet eos, et non magis leo? Solutio. Propter modum vincendi, quia per patientiam quam dabit suis vincet, ut quasi agni coram tondente se non aperiant os suum. Sicut de ipso Christo legitur Isa. 53, vel quia utetur eorum malitia ad utilitatem bonorum. Et dixit mihi. Hic ostendit Angelus Joanni quid signant aquae super quas sedet meretrix, idest quibus dominatur Antichristus. Dicens, per aquas illas designari, populos, et gentes, et linguas: populos vocans illos quos regit cupiditas et avaritia: gentes, illos quos dirigit gentilitas, idest carnalis vita, seu carnalis concupiscentia. Linguas, vocat illos quos dirigit astutia et superbia. Et in his omnibus dicitur meretrix idest Antichristus sedere per dominium et consensum. Dicit ergo. Et dixit mihi. Angelus dicit Joanni, aquas, idest aquae: casus pro casu: synecdoche: sermonem quem audistis non est meus, Joan. 14, quas vidisti, ubi meretrix sedet, idest quibus dominatur et quiescit Antichristus jam per mysterium quod operatur in eis, ut dicitur 2 Thess. 2, populi sunt, quo ad avaros. Et gentes, quo ad luxuriosos. Et linguae, quo ad superbos qui volunt. Vel populi, quo ad illos qui legem habuerunt. Gentes, quo ad illos qui sine lege fuerunt. Linguae, quo ad utrosque: quasi dicat: ex omni diversitate hominum erunt aliqui subjecti Antichristo, sicut et Christo. Et decem cornua. Hic ostendit Angelus, quare non debemus conformari mulieri, nec imitari eam. Quia scilicet etiam amatores ejus odiunt eam in fine, etiam damnati in Inferno cum ea; et tunc dolebunt qui gaudent modo de societate ipsius. In Inferno siquidem omnes odient se; et quanto plures erunt, tanto majus erit odium eorum, et ita major poena. In caelo e contrario omnes diligent se; et ideo quanto plures erunt, tanto majus erit eorum gaudium. Dicit ergo, et decem cornua quae vidisti in bestia, idest omnes qui Antichristo adhaeserunt. Hi odient fornicariam, idest Antichristum, cui consenserunt. Vel mundum quem dilexerunt et etiam se ipsos, quia sic fecerunt. Vel fornicariam, idest iniquorum massam quae cum Diabolo fornicata est, vel vanitatem mundanam, quam secuti sunt. Vel saecularem sapientiam quam amplexati sunt, vel civitatem Romanam, ubi praecipue olim ferbuit idolatria, et tunc fortassis praecipue fervebit haeresis et omnis malitia. Et desolatam facient illam fornicariam, idest Antichristum. Hoc est, facto illorum erit desolatus, quia completo numero illorum malorum perdet solatium de sua potestate et malorum societate. Et carnes ejus manducabunt, idest delectationes, quas habebant de poenis justorum illorum facto amittent. Et igne concremabunt, idest secum in Inferno cremari facient. Nam per facta illorum tam ipsi quam Antichristus in Inferno ardebunt. Et nota hic quod quatuor dicit in poena Antichristi, contra quatuor alia quae ipse habuit in honore et potestate. Nudam, contra delectationes delitiarum: et ipsa igne cremabitur contra hoc quod ipse sanctos occidit et occidendo delectabatur. Hi odient fornicariam, idest impiorum massam, de ipsis erunt, quia unus odiet alium in Inferno, et si posset vellet unus alium devorare. Unde affectu se invident qui se affectu oderunt in mundo. Et desolatam facient, fraudulenter seducendo unus alium, ut postea gemant in Inferno. Amisso enim solatio. Et nudam, omni virtute quae est vestimentum animae. Et carnes ejus manducabunt, idest delectationes ejus carnales, quas hic habuit, manducabunt, tamen occasionaliter, quia de hoc vermis interior cruciabit et ignis exterior. Ad literam concremabit. Isaias in fine, vermis eorum non morietur et ignis eorum non extinguetur. Jacob. 5, agite nunc, divites, plorate ululantes in miseriis vestris quae evenient vobis: aurum et argentum vestrum aeruginavit et aerugo eorum in testimonium erit vobis et manducabit carnes vestras, sicut ignis. Ibi Glossa, quia luxuriosas animas et exterius saeviens flamma et interius pungens dolor suae tenaciae accusabit. Et illam. Glossa, in memoria venit eis, quod possent poenas quas sustinent evitasse, et per eleemosynas redemisse, quod erit eis magna poena. Et ipsam igne. Vel ambulate in flammis quas succedent vobis. Et quia haec justo Dei judicio evenient reprobis; ideo subjungit, Deus enim dedit, idest permisit. In corda eorum, ut faciant quod placitum est illi, idest bestiae. Ut dent regnum suum bestiae, idest concedant et consentiant super se regnare Diabolum et Antichristum, et ei suam potestatem attribuant. Simile habetur Rom. 1, tradidit illos Deus in reprobum sensum, ut faciant ea quae non conveniunt. Donec consumentur verba Dei: quasi dicat: hi ita et praemiis electorum quae in fine mundi complebuntur. Vel verba Dei vocat Dei ordinationem de adimpletione numeri electorum. Nam usque ad illud tempus permittentur mali cum bonis regnare, sicut palea cum grano. Sed completo numero electorum ventilabitur area domini, et palea comburetur igni inextinguibili, et granum in horreum domini recondetur, ut dicitur Matth. 3. Et mulier quam vidisti est civitas magna, idest reproborum universitas, vel Romana civitas. Quae habet regnum super reges terrae, quia omnes ei serviunt. Loquitur autem Joannes pro tempore Antichristi. Multitudo vero malorum dicitur mulier, propter mollitiem vitae et artem fallendi. Dicitur civitas, propter collectionem multorum et convenientiam in malo. Dicitur magna, propter magnos qui in ea sunt, vel propter superbiam. Unde etiam dicitur habere regnum, idest potestatem et dominium, super reges terrae. Quia omnes reges serviunt ei publice, et ad literam coacti obediunt principes. Dicitur etiam meretrix, quia Diabolo corruptori se subjicit. Dicitur autem Babylon, quia confusa est et confundit; et ideo aeterna confusione erit confusa, Jerem. 10, congrega de terra confusionem tuam, quae habitas in confusione.


age retro   age ultra




© 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264
CORPUS THOMISTICUM
Hugoni de Sancto Charo
Expositio super Apocalysim
authenticitate dubia
a capite XVIII ad caput XX

Thomas de Aquino in Coronatione Mariae a Fra Angelico depicta

Textum Parmae 1869 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit




age retro   age ultra






Caput 18

[89034] Hugo de Sancto Charo (?), Super Apocalypsim, cap. 18 Et post haec vidi et cetera. Hic incipit decimum octavum capitulum, et sexta visio, in qua agitur de damnatione malorum futura. A principio siquidem libri, egit Joannes de his, quae facta sunt in Ecclesia a primo statu ejus usque ad finem mundi. Hic incipit agere de his quae fient circa membra Ecclesiae, in die, et post diem judicii. Quia membra putrida abscindentur, et projicientur in lutum Inferni. Sana vero in melius mutata ascendent in gaudium Paradisi. In hac autem sexta visione agitur de membris putridis: ubi describuntur poenae, quas habebunt in Inferno. Continet autem visio haec, tria capitula: scilicet decimum octavum, decimum nonum et vigesimum. Dividitur autem hoc praesens capitulum in duas partes. In prima ponitur casus Babylonis, idest malignae congregationis. In secunda ponitur exultatio sanctorum de vindicta malorum, ibi, exulta super eam in prima parte procedit Joannes hoc modo. Primo describit casum Babylonis. Secundo docet cavendum esse ab ea. Describit fletum et planctum malorum inconsolabiliter. Volens ergo Joannes ostendere poenas, quas patientur impii in Inferno, pro singulis peccatis: primo agit de poena Babylonis. Secundo de poena bestiae, et pseudoprophetae. Tertio de poena Diaboli, quo damnato erit finis. Ut autem major fides adhibeatur, in principio ostendit istam damnationem a Christo praedicatam fuisse. Dicit ergo, et post haec, idest post quinque visiones, de quibus actum est usque huc, vidi, spirituali visu. Alium Angelum, idest Christum, qui dicitur Angelus, quia missus. Et alium, quia differt ab aliis Angelis, sicut dominus a servis. Descendentem in carnem. De caelo, idest de invisibilitate. De quo descensu dicitur in Psal.: domine inclina caelos tuos, et descende. Isa. 64, utinam disrumperes caelos et descenderes, habentem potestatem magnam, idest aequalem Deo patri, licet occultam. Tunc ait Isa. 45, vere tu es Deus absconditus. In secundo adventu erit manifesta potestas ejus. Matth. 24, veniet cum potestate magna et majestate. Et terra, idest Ecclesia situ infima super nihilum fundata, firmiter stabilita, cultu et attritione fecunda, vacatione spinosa. Illuminata est a gloria ejus, idest a praedicatione ipsius gloriosa, quam scilicet gloriosa reddebant miracula quae faciebat, et sanctitas vitae ejus. Luc. 13, omnis populus gaudebat in universis, quae gloriose fiebant ab eo. Isa. 9, habitantibus in regione umbrae mortis et cetera. Vel terra, idest humana natura, illuminata est a gloria ejus, a divinitate sibi eam uniente in unitate personae. Psalm. in voluntate tua deduxisti me, et cum gloria suscepisti me, idest meam naturam, dicit David. Isa. 60, surge illuminare Jerusalem, quia venit lumen tuum, et gloria domini super te orta est. Vel terra, idest fidelis anima, illuminata est a gloria ejus, idest a fide caelitus data, quam facit filius Dei, quod est gloria magna. Joan. 1, dedit ei potestatem et cetera. Et exclamavit, idest excellenter claruit praedicando, in fortitudine, idest audacter et constanter sine omni timore et dubitatione. Quia quod dixit, non potuit carere effectu. Unde Isa. 58, praedicatori, clama ne cesses exalta vocem tuam, et annuncia populo meo scelera eorum. Dicens, cecidit, cecidit Babylon, idest congregatio mala confusione digna. Geminatio verbi cadendi, et postea in Infernum. Vel bis dicit, cecidit, propter duplicem damnationem, animae scilicet et corporis, ut dicit Glossa. Unde Jerem. 17, duplici contritione contere eos. Psalm. operiantur sicut diploide confusione sua. Item geminatio verbi cadendi notat damnationis continuationem, ut dicit Gregorius. Item forte geminam causam damnationis ostendit geminatio verbi: scilicet peccatum omissionis et peccatum transgressionis: vel peccatum spirituale et peccatum carnale, per quae sit homo habitaculum Daemonum. Unde, quasi assignans causam casus, subjungit: et facta est habitatio Daemoniorum, per peccata, et ideo cecidit: ut dicit Glossa. Et custodia omni spiritus immundi, et custodia omnis volucris immundae et odibilis, idest sedes et locus, seu receptaculum peccatorum carnalium et spiritualium, per quam Daemones habitant in homine sicut Christus per gratiam. Unde Glossa: Daemones in pravis cordibus, pro carnis illecebris, sunt immundi; pro mentis elatione volucres et odibiles. Unde Eccle. 10, odibilis est coram Deo et hominibus superbia, et execrabilis omnis iniquitas gentium. Custodia autem dicitur, quando per contemptum confusionis peccatum in corde custoditur. Oseae 13, colligata est iniquitas Ephraim, absconditum peccatum ejus. Haec custodia mala est, quia inde habetur poena aeterna. Unde sequitur ibi, dolores parturientis venient ei. Vel forte ideo, et se ipsos, etiam Diabolum custodiunt. Unde Isa. 34, et erit cubile draconum, et pascua struthionum, et occurrent Daemonia, Onocentaurus et cetera. Jerem. 50, habitabunt dracones cum fatuis ficariis, et inhabitabunt in ea struthiones: et quare hoc? Quia de ira fornicationis ejus, idest de fornicatione corporali vel spirituali, irascitur Deus. Biberunt omnes gentes, communiter. Et reges terrae fornicati sunt cum illa, idest majores sicut minores peccaverunt. Isa. 24, erit sicut populus sic sacrificia; sicut servus, sic dominus ejus; sicut ancilla sic domina ejus. De hac fornicatione dicit Psalm.: perdidisti omnes qui fornicantur abs te. Et mercatores terrae. Glossa, idest avari, qui animas suas vendunt ambitione saecularium. Eccle. 10, nihil iniquius, quam amare pecuniam. Hic enim et animam suam venalem habet, quoniam in sua vita projecit intima sua. De virtute deliciarum ejus divites facti sunt, idest de peccatis per quae acquiruntur divitiae. Quia omnis dives iniquus, vel habens iniquitatem. Eccle. 11, si fueris dives, non eris immunis a peccato. De his divitibus dicit Psalm.: divites egerunt et esurierunt. Jac. 5, divitiae vestrae putruerunt. Psalm.: melius est modicum justo super divitias peccatorum multas. Et audivi. Descripto casu Babylonis monet cavendum a consortio malorum, qui casu involvuntur, et a malis actibus per quos fit casus. Dicit ergo, et audivi, idest intellexi, aliam vocem, idest divinam inspirationem, vel Christi et suorum praedicationem. Quae dicitur alia, quia cum prior sit de malorum condemnatione, haec est de bonorum commonitione. De caelo factam, idest pro caelo, idest pro Ecclesia quae mysteria Christi celat infidelibus et indignis, quae etiam dicitur casa elios, idest domus solis, sicut dicitur Isa. 19, domus solis vocabitur una. Dicentem, exite de illa, scilicet de consortio meretricis, sive de mundi malitia. Populus meus, idest ne faciatis opera ejus. Et ne participes sitis delictorum ejus, consentiendo eis. Nam facientes et consentientes pari poena constringit. Unde sequitur: et de plagis ejus non accipiatis: quasi dicat: si non fueritis similes in vita, non eritis similes in poena. Jerem. 51, egredimini de medio ejus populus meus, ut salvet unusquisque animam suam ab ira furoris domini. Numer. 16, recedite a tabernaculis hominum impiorum, et nolite tangere quae ad eos pertinent, ne involvamini in peccatis eorum. Quoniam pervenerunt peccata ejus usque ad caelum: quasi dicat: propter hoc fugite a consortio malorum quoniam pervenerunt peccata eorum usque ad caelum, idest adeo creverunt, quod plus crescere non possunt: vel usque ad contemptum Dei per desperationem, et blasphemationem, et peccatorum enormitatem. Gen. 18, Sodomorum et Gomorrhaeorum clamor multiplicatus est, et peccatum eorum aggravatum est nimis. Jerem. 51, curavimus Babylonem, et non est sanata: derelinquamus eam, et eamus unusquisque ad terram suam, quoniam pervenit usque ad caelos judicium ejus, idest peccatum pro quo vindicanda est, et elevatum est usque ad nubes. Et recordatus est dominus iniquitatum ejus; qui prius videbatur oblitus, cum permitteret prosperari, dissimulans peccata hominum propter poenitentiam, ut dicitur Sap. 11. Sed multi abutuntur ejus patientia, quia ipso dissimulante et expectante, ipsi audacius peccant. Unde Job 24, et dedit ei Deus locum poenitentiae, et ipse abutitur eo in superbia. Eccle. 8, quia non profertur cito contra malos sententia, absque ullo timore filii hominum perpetrant mala. Et tamen peccator ex eo, quod centies facit, malum et per patientiam sustentatur, ego cognovi, quod est bonum timentibus Deum. Reddite. Posita monitione ad sanctos, ut fugiant Babylonem, ponit ejus condemnationem. Et assignat tria, quae debentur reprobis, pro malis, quae faciunt in sanctos. Primum est poena culpae respondens. Secundum est ut, sicut ipsi malam habuerunt intentionem in persequendo sanctos, sic habebunt impatientiam in sustinendo poenam; et sic duplicabitur poena; quia intus uret impatientia, exterius seviet poena. Tertium est, ut secundum mensuram voluptatis malae, mensuretur tormentum poenae. Dicit ergo dominus ad sanctos qui hoc modo affliguntur a malis. Reddite illi, scilicet Babyloni, idest malorum congregationi, qui vos comprimunt et affligunt. Sicut et ipsa reddidit vobis: sicut ipsa vos punivit injuste, ita vos ipsam juste puniendam nuntiate. Poena, quam sancti modo sustinent, est ad purgationem: sed poena quae nuntiatur malis futura, erit ad condemnationem. Unde Glossa: sicut vindictam meam de vobis, qui purgamini, exercuit ad salutem, sic vos injuriam meam vindictae illic ad condemnationem. Et duplicate duplicia, idest puniendos nuntiate in corpore et in anima, licet ipsi tantum in corpore vobis poenam intulerint. Animae enim nolenti nullus potest nocere. Matth. 10, nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere. Et ne forte aliquis putaret, quia ipsi non meruissent duplicem poenam istam, ideo dicit, secundum opera ejus. Glossa, idest secundum quod ipsi peccaverunt. Licet enim ipsi tantummodo sanctis nocuerunt in corpore, tamen ipsi mente et corpore, idest voluntate et opere peccaverunt, et ideo juste in anima et corpore punientur. Jerem. 17, duplici contritione contere eos. Jerem. 50, reddite ei secundum opus suum, juxta omnia quae fecit facite illi, in poculo quod miscuit vobis, poenam inferendo, miscete illi duplum, idest duplicem poenam, scilicet in corpore et anima ipsam habituram nuntiate. Item duplum dicit, quia habebunt poenam exterius, et impatientiam interius; sive ignem exterius, vermem conscientiae interius. Quantum glorificavit se, honores appetendo, vel in honoribus gloriando, et deliciis fuit, carnalibus, scilicet in ipsis indebite delectando, tantum date, idest dandum nuntiate. Tormentum et luctum. Glossa: tormentum in corpore, luctum in anima. Unde tormentum, respondet deliciis. Luctus gloriae. Et nota, quod tantum et quantum non dicitur hic aequalitate quantitatis, sed proportione generis: hoc est dicere: qui multum peccavit puniendum, secundum exigentiam culpae puniendum praedicate. Isa. vigesimo septimo: in mensura contra mensuram cum abjecta fuerit judicabo eam. Matth. 7, eadem mensura qua mensi fueritis remetietur vobis. Deut. 25, juxta mensuram peccati erit et plagarum modus. Praecipua autem causa damnationis Babylonis est superbia. Unde subdit, quia in corde: quasi dicat: merito damnabitur Babylon; quia in corde suo dicit, superbiendo et gloriando. De donis Dei sibi attribuendo, sedeo, ut regina, idest de honore et dignitate mea mentiri non timebo. Et vidua non sum, quia multos habeo consolatores, et multas consolationes. Et luctum non videbo, quae mihi minantur Christi discipuli. Meritis enim peccatorum suorum sic excaecantur mundani, ut nec sibi spoliari prosperis timeant, nec opprimi adversis. Contra quos dicitur Job 21, ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad Inferna descendunt. Ideo dicitur Eccle. 11: in die bonorum ne immemor sis malorum: et in die malorum, ne immemor sis bonorum: quoniam facile est coram Deo, in die obitus retribuet unicuique juxta vias suas, et ideo in merito jactantiae et superbiae. In una die, judicii, venient plagae ejus, idest ultiones debitae peccatis suis. Et quae sint haec plagae ostendit. Mors, idest carentia visionis Dei, quod est vita animarum. Et luctus pro acerbitate poenarum. Et fames, idest defectus omnis boni. Haec tria respondent tribus de quibus jactatam se dixerat, sedeo, ut regina. Contra hoc praedicitur futura mors aeterna, de qua dicitur: sicut oves in Inferno positi sunt, mors depascet eos, contra hoc, quod dicitur, vidua non sum, praedicitur fames futura, idest consolationes et omnis boni defectus: de qua fame dicitur Deut. 32, consumentur fame, devorabunt eos aves, morsu amarissimo. Contra quod dixerat, luctum non videbo, praedicitur luctus aeternus, de quo Matth. 8, ibi erit fletus et stridor dentium. Erit autem miserabilis fletus ille, quia lacrymae illae tam calidae erunt, quod comburent corpora, sicut dixit quidam de patribus discipulo suo, ploremus (inquit) filia, antequam veniamus in locum, ubi lacrymae comburunt corpora: praesens luctus, sive praesentes lacrymae abstergunt futuras. Nam qui modo plorat non plorabit in futuro, sed potius ridebit. Unde Luc. 6, beati qui lugetis, quia ridebitis: et e contra, qui modo rident, in futuro plorabunt. Unde ibidem: vae vobis, qui ridetis, et plorabitis et flebitis vos. Prov. 14, risus dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat. Sunt autem quinque genera lacrymarum, quae hic habentur a sanctis. Primae sunt lacrymae contritionis, quae fiunt pro peccatis propriis: de quibus Psalm. lavabo per singulas noctes lectum meum et cetera. Secundae sunt lacrymae compassionis, quae fiunt pro peccatis et miseriis aliorum. De quibus dicitur Jerem. 9, quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrymarum, ut plorem die ac nocte, interfectos filiae populi mei? Tertiae sunt lacrymae devotionis quae fiunt ex consideratione beneficiorum Dei: de quibus dicitur in Psalm. cibabit nos pane lacrymarum, et potum dabit nobis in lacrymis in mensura. Primae significatae sunt, Exod. 14, per aquas Marath. Secundae 4 Reg. 2, per aquas Jericho. Tertiae 2 Reg. 24, per aquas Bethleem, quas sitiebat David. Unde dicitur ibi, desideravit David aquam de lacu, et ait: siquis daret mihi aquam de cisterna, quae est in Bethleem, prope portam. Quartae lacrymae sunt doloris pro incolatu hujus miseriae: de quibus dicitur Thren. 1, plorans ploravit in nocte (miseriae praesentis) et lacrymae ejus in maxillis ejus. Quintae sunt lacrymae amoris, ex desiderio caelestis patriae: de quibus dicitur in Psalm.: super flumina Babylonis, sedimus et flevimus et cetera. Job 16, oculus meus stillat ad Deum: et hae ultimae significatae sunt Judic. 1, et Josue 15, irriguum superius, et irriguum inferius, quod dedit Caleph Asae filiae suae. Haec quinque genera lacrymarum sunt quasi porticus probaticae piscinae, in qua lavabantur hostiae domino offerendae; ubi descendens Angelus domini movebat aquam, et quicumque descendebat in eam sanabatur, Joan. 5. Sequitur. Et igni comburetur aeterno. Matth. 25, ite maledicti in ignem aeternum. Isa. ultimo, ignis eorum non morietur, nec poterit Babylon resistere. Quia fortis est, Deus. Glossa, idest precibus non flectitur. Proverb. 6, zelus et furor viri non parcet in die vindictae: nec acquiescet cujusquam precibus, nec recipiet pro redemptione dona plurima. Et vere fortis est, qui judicabit illam Babylonem reginam. Omnes enim sine personarum acceptione, secundum sua merita judicabit; et qui majores fuerunt hic, gravius punientur aliis paribus. Sap. 6, judicium durissimum in his qui praesunt fiet, exiguo autem conceditur misericordia: potentes potenter tormenta patientur. Non enim subtrahet personam cujusquam dominus, qui est omnium dominator, nec reveretur magnitudini cujusquam. Fere hoc totum, quod hic dicitur, sumptum est de Isa. 47, ubi Isa. loquens ad Babylonem, ait: audi haec delicata habitans confidenter, quae dicis in corde tuo, ego sum, et non est praeter me amplius, non sedebo vidua, et ignorabo sterilitatem: venient tibi subito haec duo in una die, sterilitas et viduitas: universa venient super te, propter multitudinem malefactorum tuorum, et propter duritiam incantatorum tuorum. Et flebunt, idest dolorem in animo patientur, quia in illa fuerunt fundati. Et plangent se super illam reges terrae. Glossa, idest principes saeculi, dolorem cordis ostendent. Et ita duplex dolor hic exprimitur, quem habebunt divites hujus mundi: unum interiorem, timorem scilicet conscientiam remordentem eos de malis quae fecerunt, et de bonis quae omiserunt: et alium dolorem exteriorem in igne cruciante et comburente corpora eorum, quae in deliciis nutrierunt, et nullam poenitentiam hic fecerunt, vel facere noluerunt. Et ideo dicitur Joel 1, flete et ululate, qui bibitis vinum in dulcedine. Matth. 24, tunc plangent omnes tribus terrae: erit autem planctus ille continuus et inconsolabilis. Jerem. 31, plorans filios suos noluit consolari, quia non sunt. Deinde ostendit Joannes: qui sunt illi reges, qui ita dolebunt: qui cum illa fornicati sunt, et in deliciis vixerunt. Vidua in deliciis vivens mortua est, prima morte: et obnoxia secundae. Proverb. 19, non decent stultum deliciae, qui scilicet nescit uti. Job 30, esse subjectos delicias computabunt filii stultorum et ignobilium. Eccle. 2, dixit in corde meo, vadam, et deliciis affluam, et fruar bonis: et vidi quoque quod haec est vanitas, risumque reputavi errorem. Vel reges terrae, dicuntur illi, qui bene regunt carnem suam et animam suam, vel substantiam suam terrenam, tamen aliquando fornicati fuerunt corporaliter et spiritualiter, et ideo dolebunt quod illis quos sic videbunt et audiunt puniendos, nunquam similes fuerunt. Et huic sententiae concordat quod sequitur: et cum viderint fumum incendii ejus, idest incendium ejus fumosum, de quo Isa. 34, convertentur torrentes ejus in picem ardentem nocte et die, et non extinguetur in sempiternum, et ascendet fumus in generatione et generatione, longe stantes, propter timorem tormentorum ejus. Sed in quo statu erunt reges isti? Si in Inferno, quomodo ergo longe stantes propter timorem tormentorum ejus? Si in caelo, quomodo ergo dolebunt? Si in mundo, quomodo videbuntur? Solutio. Quaedam Glossa exponit hoc de malis regibus: et tunc dicendum est, quod in Inferno cum Babylone, idest cum impia multitudine: et stabunt longe voluntate, sed non actu, ut dicit Glossa, quia vellent surgere, sed non poterunt, ita timebunt tormenta, quae non solum videbunt in aliis, immo quae sentient in se ipsis. Si autem intelligatur de bonis regibus, qui terram suam bene regunt; tunc potest dici, quod in mundo stantes, dolebunt de poena malorum, quam audient ipsos patientes et passuros; et de hoc quod nunquam illis similes fuerunt. Quod autem, quaeritur quomodo videbunt poenam illorum, dicimus, quod oculo fidei, dicentes, ipsi majores adhuc viventes, si de bonis intelligatur, vel jam in Inferno lugentes, si de malis accipiatur. Vae, vae civitas illa magna Babylon, quae est mundus, sive omnium malorum congregatio, civitas illa fortis, ad mala facienda, sed debilis ad bona: de qua fortitudine dicitur Isa. vae, vae, induens duplicem poenam malorum, in corpore et anima, ut dicit Glossa. Jerem. 17, duplici contritione contere eos. Exod. 16, accidit tibi post omnem malitiam, vae, vae tibi dicit dominus Deus. Quoniam una hora, idest subito veniet, et cito. Joel 3, reddam vicissitudinem vobis, cito velociter. Job 21, ducunt in bonis dies suos et cetera. Et negotiatores terrae flebunt et lugebunt super illam Babylonem scilicet damnatam, quoniam merces eorum nemo emet amplius. Sed numquid tunc mercatores vel negotiatores habebunt merces ad vendendum? Praeterea de quibus negotiatoribus loquitur Joannes? Solutio. Glossa dicit, quod Joannes loquitur de utrisque negotiatoribus, scilicet temporalibus et spiritualibus. Ad literam enim negotiatores, qui in mundo merces suas et negotiationes suas fecerunt fraudulenter, et fraude divitias congregaverunt, dolebunt in morte, et in judicio, et in Inferno, de hoc, quod omnino deficientibus terrenis divitiis, vel derelictis, in quibus posuerunt amorem suum et gloriam, videbunt se expositos paupertati, dolori, et angustiae maximae. Unde dicit Glossa, flebunt et lugebunt, quia illos perire dolebunt, in quibus suam deputabant prosperitatem, et non potuerunt amplius vendere vel emere, quod erat eorum vita. Proverb. 11, non proderunt divitiae in die ultionis. Ezech. 7, argentum eorum et aurum, non valebunt liberare eos. Vel spirituales mercatores et mali sunt, qui caelum dant pro terra, ut avari; aeterna bona pro caducis, ut ambitiosi; justitiam pro pecunia, ut advocati; gloriam Dei pro laude humana, ut hypocritae; sacramenta pro denariis, vel alia spiritualia pro temporalibus, ut simoniaci: de quibus dicitur Ezech. 27, negotiatores tui a multitudine cunctarum divitiarum argento, ferro, stagno, plumbo, repleverunt nundinas suas. Argentum dicit sapientiam saecularem, ferrum dicit potestatem temporalem, stagnum sanctitatis simulationem, plumbum vero carnalem delectationem. Circa haec negotiantur multi, qui postea tanto amplius dolebunt, quanto plus debito haec dilexerunt. Unde Ezech. 28, negotiatores populorum sibilabunt et cetera. Duplicatur autem verbum pertinens ad luctum, quia tales plorabunt et dolebunt in morte, de duobus specialiter: scilicet de amissione rei amatae, et cum tanto labore acquisitae, et de poena pro amore illo illicito inflicta. Joannis 2, auferte ista hinc, et nolite facere domum patris mei, domum negotiationis. Scriptum est enim: domus mea, domus orationis et cetera. Vos autem fecistis eam speluncam latronum. Zach. ult.: non erit ultra mercator in domo Dei. Deinde enumerat Joannes merces illas, in quibus maxime delectati sunt illi mercatores, seu negotiatores, de quibus amissis dolebunt. Et primo ponit illas quibus abusi sunt per sensum et usum in acquirendo, et retinendo, et expendendo: dicens, merces auri: quasi dicat: re vera, merces eorum nemo emet amplius, quae tamen non viles reputantur, immo carae, et pretiosae, quae sunt, merces auri et argenti, scilicet nemo emet. Et lapides pretiosi, qui antonomastice dicitur carbunculus. Et margaritae, idest cujuscumque lapidis pretiosi. Et byssi, quod est linum Aegypti candidissimum. Et purpurae, et serici, et coccini, quod est flos, unde fit tintura pulcherrima: supple, merces eorum nemo emet, quae valde cara, et desiderabilia venduntur. Et omne lignum thyinum, idest cedrinum nemo emet. Et omnia vasa eboris, nemo emet. Et omnia vasa de lapide pretioso facta vel ornata nemo emet. Et aeramento et ferro, et marmore, idest vasa de illis metallis facta, nemo emet. Et cinnamomum et amomum, quibus delectatur odoratus et gustus nemo emet, et supple mercem, odoramentorum, quorumcumque. Et unguentorum, quorumcumque. Et thuris, et vini, et olei, et similae, et tritici, et jumentorum, et ovium, et equorum, et rhedarum, idest quadrigarum, et mancipiorum, et animarum hominum, idest viventium hominum, mercem scilicet horum nemo emet. Per hoc autem, quod dicit, animarum hominum, innuit, ut dicit Glossa, quod quidam cum venduntur fuerunt tantum servi corpore, ut Joseph, quidam autem, et animo et corpore, ut Aegyptius venditus Judaeis, eorum viam et cultum custodiens. Item Paganis eorum idola colentibus. Unde mancipia proprie dicuntur illi qui tantum corpore serviunt emptoribus suis, et non mente, sicut Joseph servivit Pharaoni corpore, sed mente Deo: animae vero hominum dicuntur, quae serviunt et mente et corpore. Vel mancipia dicuntur illi servi, qui ad tempus venduntur: animae vero hominum dicuntur illi, qui venduntur simpliciter, idest per totam vitam suam. Et poma tua, desiderii animae tuae, idest quae desiderabat anima tua, vel poma desiderii animae tuae, idest minora bona quae desiderabiliter dilexisti, discesserunt a te, idest quaecumque munera desiderabilia amisisti; et si immoderate illis adhaeseris, per amorem punieris. Et omnia pinguia et praeclara perierunt a te, idest quaeque delectabilia. Sapient. 5, transierunt haec omnia tamquam umbra; et non solum tamquam umbra; immo sicut fumus, qui relinquit post se amaritudinem et nigredinem: sic quamvis rerum delectabilium transeat praesentia, tamen remanebit in mente pravae dulcedinis pungens memoria. Unde super illud Jacob. 5, aerugo eorum in testimonium vobis erit, dicit Glossa, quia intelligent se male congregasse ea, quibus non indigebant ad usum vitae. Praeterea gravius punientur, et amplius, illa jam non invenient, idest non vendentur, quia tunc non erit tempus neque locus negotiandi sed pro transacta negotiatione recipiendi. Mercatores horum, idest praedictarum mercium, qui divites facti sunt ab ea, Babylone idest negotiationibus factis in ea, longe stabunt, quia jam non poterunt talia de cetero exercere. Vel longe stabunt, idest stare longe ab ea desiderabunt, tamen non poterunt. Vel longe stabunt, voluntate, idest dolebunt, quod non longe steterunt ab ea, per vitae dissimilitudinem, propter timorem tormentorum ejus, idest propter tormenta ejus, in quibus ipsi erunt, quorum continuatio semper timebitur, et praesentia semper sentietur, flentes, pro commissis. Et lugentes, pro omissis. Item per hoc notatur continuatio doloris eorum, ac dicentes, prae nimio dolore, vae, vae, idest poena corporis et animae, vel sensus et damni, civitas illa magna, idest mundus, seu malorum multitudo: quasi dicat: duplici miseria afflicta est illa civitas: scilicet animae et corporis; sensus et damni; praesentis et futuri. Quae amicta erat purpura, et bysso, ut dives epulo. Luc. 15. Bysso, propter mollitiem carnis, purpura ad oculos, propter vanitatem. Et cocco, idest panno violaceo, vel roseo. Et deaurata est auro, et lapide pretioso, et margaritis. Sed numquid haec erunt in Inferno? Constat, quod non. Sed signa, vel notae horum erunt ibi. Reprobi enim retinebunt in Inferno signa et memoriam felicitatis terrenae, quam habuerunt in mundo, quod erit eis in augmentum et cumulum poenae: haec autem signa, sive notae, nihil aliud erunt quam maculae, quas abusu divitiarum terrenarum contraxerunt, quae in perpetuum cremabuntur, quia semper comburentur, et numquam consumentur. Eccles. 27, conteretur cum delinquente delictum. Sap. 14, quod factum est cum eo qui stat, similiter tormenta patientur. Hoc totum ab illo, mercem auri, potest exponi moraliter de hypocritis, qui merces pretiosas venales deferunt mundo, scilicet virtutes, vel virtutum opera, quae faciunt ut laudentur, et ita pro vanagloria, vel favore humano vendunt omnia quae faciunt. De quibus dicitur ironice, Matth. 25, ite potius ad ementes et vendentes, et emite vobis. Sed tunc, idest die mortis vel die judicii non erit qui emat, quia omnibus apparebit falsitas et ignominia nuditatis eorum. Unde Nahum 3, revelabo pudenda tua in facie tua, et ostendam gentibus nuditatem tuam, et regnis ignominiam tuam, et projiciam super te abominationes tuas, et contumeliis te afficiam. Loquitur ad Ninivem, quae interpretatur sponsa; et significat hypocritam, cujus confusio tanto major erit, quanto sanctior modo videtur. Nunc praetendunt hypocritae, et simulant se habere aurum sapientiae divinae, argentum, spiritualis eloquentiae, lapidem pretiosum vel carbunculum, Christum, vel eminentiam conversationis sanctae, margaritam, idest candorem vitae apostolicae, byssum, idest sanctorum justificationem, purpuram, idest martyrii amorem, sericum, idest virginitatis splendorem, coccum, idest charitatem, lignum thyinum, idest constantiam indeficientem, quia hoc lignum imputribile est, ebur, castimoniae, virtutum pulchritudinem. Aes, longanimitatis vel fortitudinis, ferrum, patientiae vel sublimitatis, marmor, invictae humilitatis, cinnamomum, idest pallorem patientiae vel poenitentiae, amomum, opinionis redolentiam, et odoramentorum et unguentorum, idest donorum spiritus sancti. Et thuris, idest devotionis et nimiae compunctionis. Et oleum, idest pietatis, sive compassionis, et similae, idest puritatis, et tritici, idest firmitatis. Et jumentorum, idest laborum spiritualium, et omnium ovium, idest simplicitatis et innocentiae, et equorum, idest fortitudinis, et strenuitatis, et rhedarum, idest auxilii, et consilii ad supportanda onera infirmorum, et mancipiorum, idest mutui servitii et administrationis, et animarum hominum, id est irrationabilitatis. Horum omnium merces se simulant habere hypocritae, et vendunt pro laude hominum. Sed tunc nemo emet, quia apparebit ignominia eorum. Unde adhuc sequitur, et poma desiderii animae tuae, idest odorem bonae famae, quae pro omnibus desiderant hypocritae, discesserunt a te. Quia tunc erit pro suavi odore foetor, ut Isa. 3, et omnia pinguia, idest omnis devotio, et praeclara, idest omnis bona conversatio, perierunt a te, idest peribunt ab hypocritis: et amplius illa jam non invenientur, idest vendentur. Quia omnium hypocritarum malitia, prius latet, tunc manifesta erit. Hoc etiam totum exponit Glossa, de haereticis, quorum merces in hoc tempore aliquo modo cognosci possunt, sed in fine saeculi, a nullo poenitente ementur. Quia ab omnibus manifeste cognoscetur eorum dolus et falsitas. Ipsi modo habent multas merces, quas vendunt incautis. Habent enim aurum, mundanae sapientiae, argentum, saecularis eloquentiae, lapides pretiosos, idest praedicatores exterius religiosos, sed intus perniciosos, quales sunt pseudo prophetae et haeresiarchae. Et margaritas, idest doctores duros incompassibiles, qui docent errores, byssum, idest hypocritas, qui justi apparent. Et purpuram, idest martyres suos, sericum, idest exteriorem integritatem, qua palliant mentis corruptionem, coccum, idest simulatam charitatem, qua operiunt suam crudelitatem, lignum thyinum, idest obstinationem in malo, quae videtur incautis constantia in bono, ebur, simulatam virtutum pulchritudinem, quae tegit spurcitiam vitiorum, aes, erroneam praedicationem, qua simulant se habere et docere fidei rectitudinem, ferrum, idest simulatam patientiam, qua palliant deceptionis acumen, marmor, idest simulatam obedientiam, qua palliant suam rebellionem contra Ecclesiam, cinnamomum, et amomum, et odoramentorum mercem, idest exteriorem sedulitatem orationum, quibus simplices decipiunt, et viduarum domos comedunt. Et unguentorum mercem, idest honorem, et reverentiam, quam Christo se exhibere dicunt. Et thuris mercem, idest devotionis simulationem. Et vini mercem, idest simulatam compunctionem. Et olei mercem, idest simulatam pietatem, similae mercem, idest puritatem conscientiae, non veram, sed simulatam. Et tritici mercem, idest doctrinam Christi quam dicunt se habere. Et jumenta, et oves, et equos, et mancipia, et animas hominum, se dicunt habere, jumenta, domini idest fortes laboratores, qui portant onera aliorum. Sicut docet apostolus, Galat. 6, alter alterius onera portate. Oves, dicuntur Matth. 11, ecce ego mitto vos, sicut oves, in medio luporum et cetera. Equos, dicunt se habere. Et rhedas, idest praedicatores veloces qui fidem Christi discurrendo, vel velociter portant per universum orbem. Dicunt etiam habere mancipia, et animas hominum, illos qui dicuntur credentes eorum; dicunt se habere, poma desiderii animae suae, idest virtutes quibus sanctorum imitantur vitam. Unde per totum orbem suum effundunt odorem. Sicut dicit apostolus 2 Corinth. 2, Christi bonus odor sumus et cetera. Sed haec omnia pro magna parte jam amiserunt haeretici, et jam pauci emunt merces eorum, et ideo lugent. Sed in die judicii vehementius lugebunt, quando in poenis positi veraciter cognoscent errorem suum. Ideo dicitur, poma desiderii animae suae, discesserunt a te, idest sanctorum virtutes, et opera, quae dicebant se habere. Et omnia pinguia, et praeclara, idest devotio, et sanctitas. Perierunt a te Babylon, idest confusa haereticorum congregatio. Et amplius illa jam non vendent, idest amplius vendere non poterunt post judicium, vel mortem, quia tunc apparebit omnibus, quales sunt merces eorum. Et mercatores horum, id est praedicatorum mercium, idest avari, vel hypocritae, vel haeretici, qui divites facti sunt ab ea, sua reputatione, cum re vera pauperes sint, longe stabunt, propter timorem tormentorum ejus. Hoc dicit quia tam avari, quam hypocritae et haeretici videntes poenam malorum, timentes quod futurum est magis quam praesens, dolebunt quod longe steterunt ab illa mala negotiatione et mala congregatione. Nunc amatores mundi longe stant a Christo, qui sciunt, quod omnes qui pie volunt vivere cum Christo persecutionem patientur, 2 Tim. 3. Sed tunc longe stabunt ab ea, quia nullo modo ab eo consolabuntur. Psal. longe a peccatoribus salus, idest Jesus, qui justificat, non exquiritur. Et erunt miseri in poenis quas faciunt, sed tunc fugere non poterunt. Unde Job 6, qui timet pruinam, idest poenam temporalem, et irruet super eos nix, idest poena aeterna. Prima enim, quia de terra nascitur, significat poenam praesentem; nix vero, quia de caelo venit, significat poenam aeternam. Item Job 20, faciet arma ferrea, et irruet in arcum aereum. Dico quod longe stabunt flentes de commissis, lugentes, de omissis, ac dicentes vae, vae. Bis, propter poenam animae et corporis. Ezech. 30, ululate, vae, vae diei, quia juxta est dies domini. Civitas illa magna, idest mundus, vel Roma, quae amicta erat bysso, et purpura, et cocco, idest pretiosis et curiosis vestibus. Et deaurata est auro et lapide pretioso, et margaritis. Ad literam hic reprehendit Joannes superfluum apparatum et ornatum vestium mundanorum, et maxime Romanorum, quae pompa vestium si non esset peccatum, profecto tam studiose dominus non exprimeret eam in Evangelio, Luc. 16, ubi dicit, homo quidam erat dives, qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide, sed postea mortuus est, et sepultus est in Infernum. Ideo dicitur Isa. 3, pro eo quod elevatae sunt filiae Sion, idest mundanae mulieres, vel Romanae, et ambulabant extento collo, decalvabit dominus verticem filiarum Sion, et crinem earum nudabit. In die illa auferet dominus ornamentum calceamentorum, et lunulas, et torques, et monilia, et armillas, et mitras, et discriminalia, et perischelides et cetera. Et erit pro suavi odore foetor, et pro zona funiculus, et pro crispanti crine calvicium, et pro fascia pectorali Cilicium. Pulcherrimi quoque viri tui gladio cadent, et fortes in bello. Et moerebunt atque lugebunt portae ejus, et desolata in terra sedebit. Si ita minatur dominus mulieribus, propter superfluum ornatum earum, et viris ipsarum, numquid immunes erunt clerici et praelati ecclesiastici, qui de patrimonio crucifixi, hujus ornatum dant nepotibus suis, et supra genus suum de bonis Ecclesiae maritant, quae re vera furantur pauperibus, quorum sunt bona Ecclesiae? Unde Isa. 3, vos depasti estis vineam, et rapina pauperum in domo vestra. Ibi Glossa Hieronymi, qui fuit praelatus, et scivit statum Ecclesiae: principes quidem nostri, cum pauperes peccantes publice arguant et confundant, divitibus pejora peccantibus, nec tamen faciunt: in quorum domo rapina pauperum: et dum opes Ecclesiae sibi thesaurizant, et in deliciis abutuntur, et quae dantur ad sustentationem pauperum, sibi reservant, et propinquis distribuunt, et aliorum inopias suas vel suorum divitias faciunt. Et bene dixit, vae, vae, quoniam una hora, idest cito destitutae sunt tantae divitiae. Sap. 5, quid vobis profuit superbia, aut divitiarum jactantia quid contulit vobis? Transeunt omnia illa tamquam umbra, idest cito. Infra duobus aggravat Joannes poenam mundanorum. Primo, quia pristinam felicitatem ad memoriam reducit. Secundo in hoc, quod velociter defecisse ostendit. Unde conqueruntur ipsi, quod tali felicitati adhaeserunt. Et omnis gubernator, destitutus est. Et omnis, qui in lacum navigat, destitutus est. Et nautae, similiter sunt destituti, et qui in mari operantur navigando, vel potius naves ad navigandum fabricando, longe steterunt, idest longe stabunt a sua negotiatione, quia jam amplius exercere illam non possunt. Vel sicut in hoc mundo longe steterunt a Deo per culpam, ita longe stabunt in Inferno poenam interminabilem. Mystice autem ostenditur hic poena malorum praelatorum, ut innuit Glossa. Gubernatores dicit majores praelatos, ut episcopos, quorum officium est Ecclesiam gubernare. Sic Noe arcam, et Petrus naviculam habuit, in qua frequenter dominus sedit. Unde Luc. 5, ascendens Jesus in unam navem, quae erat Simonis, rogavit eum a terra reducere pusillum, et sedens in navi docebat turbas. Sic docuit praelatos quod ipsi deberent facere, scilicet reducere navem a terra, idest Ecclesiam elongare a cura terrena: et sic turbas docere de navi reducta a terra. Navigantes in lacum vocat illos, qui ad majorem praelationem aspirant, sicut dicit Glossa. De quibus dicitur Eccles. 43, qui navigant mare, enarrant pericula ejus, et audientes auribus nostris admirabimur. Nautas vocat minores praelatos, ut decanos, archidiaconos, et alios. De quibus Ezech. 27, gubernatores tui, idest episcopi, et senes Biblii, et prudentes ejus, idest doctores theologi, habuerunt nautas ad ministerium variae supellectilis tuae: omnes naves maris, idest Ecclesiae parochialis, et nautae eorum fuerunt in praelio negotiationis tuae. Operantes in mari vocat praedicatores. De quibus Psal. qui descendunt mare in navibus, facientes operationes in aquis multis, idest in doctrinis, et populis multis, hi omnes male implentes officium, longe steterunt, idest stabunt a suis praelationibus degradati, et in profundo Inferni detrusi. 1 Corinth. 15, deinde finis cum tradiderit regnum Deo et patri, cum evacuaverit omnem principatum et potestatem et virtutem. Ezech. 27, a sonitu clamoris gubernatorum tuorum, conturbabuntur classes, et descendent de navibus suis omnes qui tenebant remum, nautae, et universi gubernatores tui in terra stabunt, et ululabunt super te voce magna, et clamabunt a mari. Unde sequitur hic, et clamaverunt cum dolore et timore, videntes locum incendii ejus, Infernum succensum igne et sulphure, ut dicitur infra 20. Dicentes prae stupore: quae similis civitati huic magnae, idest mundo vel Romae, quae fuit in tanta gloria, et modo est in tanta miseria? Ezech. 27, quae est ut Tyrus, quae obmutuit in medio maris. Causa hujus damnationis est amor sive cupiditas terrenorum. De qua dicit, et miserunt pulverem super capita sua, idest in mente habuerunt terrena, non spiritualia, per amorem, quoniam domini fuerunt in hoc mundo. Ezech. 27, supponent pulverem capitibus suis, et cinere spargentur, et clamaverunt, idest clamabunt prae nimio dolore, flentes, pro poena sensus, et lugentes, pro poena damni, vel flentes, et lugentes, idest continue dolentes. Dicentes, vae, vae civitas illa magna. Duplex vae, duplici fletui respondet Ezech. 27, plorabunt te in amaritudine animae, ploratu amarissimo, et assument super te carnem lugubrem, et plangent te, in qua divites facti sunt omnes, qui habebant naves in mari conducendas de pretiis ejus, idest de mercibus suis, quae illo pretio emebantur. Tunc quidem divites ad tempus, sed modo sunt pauperes in perpetuum: tunc habuerunt naves in mari ad lucrandum, nunc habent merces in amaritudine ad lugendum. Mystice, habentes naves in mari, sunt rectores Ecclesiarum fluctuantium in mari hujus saeculi, qui modo ad literam, de pretiis navium ditantur, idest de redditibus Ecclesiarum. Unde Ezech. 27, in multitudine divitiarum tuarum et populorum tuorum ditasti reges terrae, idest, principes Ecclesiae. Unde, et ipsi dicunt Zach. 11, benedictus dominus, quia divites facti sumus. Sed modo sunt miseri, et pauperes omnimoda paupertate: sed nec etiam tunc fuerunt divites, sed quasi divites, quia divitiae quas habebant cito defecerunt, nec eas ferre secum potuerunt. Proverb. 13, est quasi dives cum nihil habeat. Psal. simul insipiens et stultus peribunt, et relinquent alienis divitias suas, et sepulchra illorum domus illorum in perpetuum. Et infra: ne timueris: cum interierit, non sumet omnia et cetera. Et hic miser homo cum in honore esset non intellexit, et ideo comparatus jumentis insipientibus et cetera. Job 20, hoc scio a principio, ex quo positus est homo super terram, quod laus impiorum brevis sit, et gaudium hypocritarum ad instar puncti item in eodem, 21, ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad Infernum descendunt. Psal. dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt et cetera. Jer. 17, perdix fovit, quae non peperit. Fecit divitias, et non in judicio; et in dimidio dierum suorum derelinquet eas, et in novissimo suo erit insipiens, idest apparebit. Exultate super eam et cetera. Secunda pars capituli in qua agitur de exultatione sanctorum, pro separatione eorum a malis: et dicuntur hic tria. Primo monet sanctos ad exultandum. Unde Glossa, postquam praedixit Joannes hanc damnationem futuram impiis, monet bonos exultare, ut concordent in divino judicio; quia his damnatis, sequitur eorum remuneratio. Secundo ut magis gaudeant sancti, ostenditur eis modus punitionis malorum, et separationis, ibi, et sustulit unus. Tertio ut hinc abundantius gaudeant de evasione poenae, et separatione societatis malorum, ostenditur ipsi, quod omnis consolatio subtrahitur malis, ibi, et vox citharoedorum. Item brevis epilogus praemissorum. Alter itaque Angelorum Christus: Babylon subversa, et habitatio Daemonum atque custodia facta. Universitas impiorum damnata, et Daemonum cruciatibus tradita. Alia vox de caelo, blanda admonitio justis exhibita, exitus de Babylone, quando separatio fit a confusione, luctus regum et negotiatorum, dolor superborum et cupidorum, sive majorum et minorum. Omnes quippe de nimia ejus ruina in Inferno lugebunt, qui ejus statum in mundo dilexerunt. Dicit ergo, exulta super eam caelum, idest Angeli secretorum divinorum conscii, et sancti apostoli et prophetae, qui in hoc mundo pressuras habuistis, sed futura mala praevidentes sapienter cavistis, quoniam judicavit Deus vindictam de illa, Babylone, idest impia multitudine; ut sicut illa bonos oppressit injuste, ita et ipsa juste opprimatur a Deo judice. Isa. 33, vae qui praedaris, nonne et ipse praedaberis? Vae, qui spernis, nonne et ipse sperneris? Cum consummaveris consummationem depraedaberis, et sustulit. Hic ostenditur modus damnationis malorum, ut magis gaudeant sancti, non de poena illorum, sed de justitia Dei, quae sine conditione fiet. Unde Psal. laetabitur justus cum viderit vindictam. Dicit ergo, et sustulit, idest sursum tulit, honores et divitias conferendo, superbire permittendo, unus Angelus, idest Christus, qui dicitur, Angelus, quia missus; et unus, quia invariabilis, semper in eodem statu manens, fortis, quia aereas potestates devicit. Psal. dominus fortis et potens, dominus potens in praelio. Jer. 46, fortis impegit in fortem, et ambo pariter ceciderunt. Lapidem, propter duritiam obstinationis. Magnus, propter multitudinem et magnitudinem malorum, molaris, propter circuitum mentis, quo cum mundo volvuntur in gyro. Psalm. impii in circuitu ambulant. 1 Reg. 25, dixit Abigail ad David, anima inimicorum tuorum rotabitur quasi in impetu, et circulo fundae. De primo lapide, idest impia multitudine, dicitur Job 28, lapidem caliginis, et umbra mortis dividit torrens a populo peregrinante. Zachar. 12, XV ponam Jerusalem lapidem oneris, idest onerosum, ut profundius corruat. Exod. 15, descendent in profundum quasi lapis. Et hoc est, quod sequitur hic, et misit in mare, idest amaritudinem Inferni, dicens, modo, propter praedicatores, hoc impetu mittetur, in Infernum. Hoc impetu, idest cito, et irrecuperabiliter. Quia quanto plus exaltati sunt, tanto gravius cadent; quanto gratia altiori et cetera. Babylon illa magna civitas, idest impiorum multitudo, in qua sunt multi et magni, secundum mundum. Hoc est, sicut lapis elevatus est in altum, majori impetu descendit, et profundius vadit, sic impia multitudo modo permittitur elevari, ut gravius et profundius corruat in Infernum: juxta illud, tolluntur in altum, ut lapsu graviore ruant. Psal. dejecisti eos dum allevarentur. Job 30, elevasti me, et quasi super ventum ponens elisisti me valide. Reprobi namque qui modo in gloria saeculi praesentis extolluntur, in fine saeculi ad ima demergentur. Psal. vidi impium superexaltatum et cetera. Et ultra non invenietur in mundo, vel in numero beatorum, postquam ceciderit in Infernum. Quod est contra quosdam haereticos, qui dicunt, quod reprobi in Inferno poenitebunt, et post mille annos liberabuntur: sicut dicit hic interlinearis. Et forte haec haeresis occasionaliter orta est ex illo loco Isa. 24, ubi dicitur, in die illa visitabit dominus super malitiam caeli, in excelso, et super reges terrae, qui sunt super terram, et congregabuntur in congregatione unius fascis in lacum, et claudentur ibi in carcere, et post duos dies visitabuntur. Sed ipsi decipiuntur: quia visitatio illa intelligitur de die judicii, quando venient omnes de Inferno, ut resumptis corporibus simul in corpore et anima, audita sententia in Infernum recludantur. Et quod hoc sit verum probatur multis auctoritatibus. Primo dicitur Job 4, de mane usque ad vesperam succidentur; et quia nullus intelligit, in aeternum peribunt. Secundo dicitur Eccles. 11, si ceciderit lignum ad Austrum aut ad Aquilonem, in quocumque loco ceciderit, ibi erit. Tertio Matth. 25, discedite a me maledicti in ignem aeternum. Quarto dicitur Apoc. 20, mors et Infernus dederunt mortuos suos, et judicatum est de singulis secundum opera ipsorum, et Infernus et mors missi sunt in stagnum ignis: haec est mors secunda. Et vox citharoedorum, et musicorum, et tibia canentium, et tuba non audietur in ea amplius: idest nulla consolatio erit in Inferno, vel jucunditas, quae solet aliquando fieri ex musicis instrumentis: potius planctus, et gemitus, et luctus, et ululatus erit ibi, et non melodia. Sophon. 1 ululate habitatores pilae, conticuit omnis populus Chanaan. 1 Reg. 2, impii in tenebris conticescent. Hoc contra illos, qui modo nimis in hujusmodi musicis delectantur. Unde etiam dicitur Isa. 5, cythara, et lira, et timpanum, et tibia, et vinum, in conviviis vestris, et opus domini et cetera. Notanter haec autem dixit, non quia haec instrumenta vel usus sit malus: sed multa comitatur vanitas, et frequenter peccatum: et ideo sic loquitur Scriptura. Et omnis artifex et omnis ars non invenietur in ea amplius, idest nullum officium, vel artificium erit ibi, unde possit homo acquirere victum, vel aliquid apud Deum promereri. Unde Eccles. 9, quodcumque potest manus tua, instanter operare; quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientia et cetera. Arg. est, quod philosophi obliviscentur scientiae suae in Inferno; et hoc satis probabile est. Cum enim sit aliqua infirmitas quae hominem adhuc viventem facit amittere scientiam, multo fortius videtur, quod poena Inferni, quae excedit omnem infirmitatem, hoc faciat. Habebit tamen recordationem multorum, ex quibus aggravabitur eorum poena, sicut dicit Gregorius de igne Inferni. Dicit, quod lucebit ad aliquid, et ad aliquid non lucebit. Lucebit enim ad hoc ut videre possint, unde doleant. Non lucebit ad hoc, ut non videant, unde gaudeant. Sic scientia eorum, quae faciet ad eorum poenam, illa remanebit, aliam amittent. Et vox molae, quae est vel ad sapores, vel ad panem praeparandum, non audietur in ea amplius. Et convertit modo sermonem Joannes ad Babylonem, ad majorem ipsius confusionem, et lux lucernae non lucebit tibi amplius, idest ad tuam delectationem. Eccles. 11, dulce lumen, et delectabile oculis videre solem: tunc non poterit videri sol ab eis, quia stabit in oriente, ubi creatus est, ut dicitur Habacuc 3, nec descendet amplius sub terra, ne ejus lumine perfruantur damnati, ut dicit Isidorus. Et vox sponsi et sponsae, idest cantilenae nuptiales, quae solent dici, vel gaudium nuptiale, quod solet fieri in nuptiis, non audietur adhuc in te, idest in Inferno, ubi tu eris. Et ne aliquis putaret, quod sine causa haec Babyloni subtrahet dominus, ideo ostendit Joannes causam quare omnia praedicta subtrahantur ipsi. Quia scilicet non elegit principes, nisi qui terrena amabant, et desiderabant, et quaerebant, et qui eis mala potius quam bona suadebant: et hoc est, quia mercatores, quasi dicat Joannes: patieris praedicta, quia mercatores tui erant principes terrae tuae, quasi dicat: tales principes eligebas, et ideo praedicta patieris: sed si Babylon ideo punietur, quia terraenos et cupidos principes eligebat, quid fiet de Ecclesia, idest de canonicis, qui terrenam sapientiam, plus quaerunt in suis electis vel eligendis, quam divina, et illos qui sciunt terrena procurare praeponunt illis qui scirent spiritualia procurare atque gubernare. Baruch 3, filii Agar, qui exquisierunt prudentiam quae de terra est et negotiatores terrae, et tenuerunt eam, viam autem sapientiae nescierunt. Infra, ibi fuerunt gigantes nominati illi, qui ab initio fuerunt statura magna scientes bellum. Ezech. 19, mater tua leaena inter leones cubavit, in medio leunculorum, et nutrivit catulos suos, et eduxit unum de leunculis suis, et leo factus est, et didicit capere praedam, hominemque comedere. Et talis bonus est praelatus. Et quia in veneficiis tuis erraverunt omnes gentes, idest exemplo maleficiorum tuorum imitantes te. Et dicit, omnes gentes, idest de omnibus aliqui, ut sit distributio pro generibus singulorum, non pro singulis generum. Et in ea sanguis prophetarum et sanctorum inventus est: quasi dicat: et ideo etiam punietur, quia effudit sanguinem prophetarum, et aliorum sanctorum, cujus vindicta a domino requiretur, sicut legitur Gen. 4, de sanguine Abel, cujus vox clamavit ad dominum de terra, et constat, quod vindictam petebat. Et quia multos occidit Babylon, idest impia multitudo, ideo addit, et omnium, qui interfecti sunt in terra: quasi dicat: non solum sanguis eorum inventus est in ea, immo, omnium, qui interfecti sunt in terra, etiam malorum, sanguis requiretur ab ea, quos juste occidit, etiamsi digni erant occidi. Quia, ut dicit Glossa, si malus malum occidat, occisorem non excusat nequitia occisi. Brevis epilogus praemissorum, unus ergo Angelus est ordo praelatorum. Secundo sublevatio lapidis molaris, redargutio elationis, durae, superbae instabilis Babylonis, missio in mare, prophetia, et praedicatio damnationis aeternae, vox citharoedorum, et aliorum, quae scripta sunt ab initio, bonorum temporalium privatio.


Caput 19

[89035] Hugo de Sancto Charo (?), Super Apocalypsim, cap. 19 Post haec vidi et cetera. In praecedenti capitulo dictum est de casu Babylonis, et de exultatione sanctorum gratias agentium Deo de vindicta assumpta de meretrice illa. In hoc autem capitulo agit de gratiarum actione sanctorum pro eo, quod separati sunt a malis. Dividitur autem capitulum istud in tres partes. In prima parte agitur de gratiarum actione pro vindicta assumpta a malis. In secunda de gratiarum actione pro salvatione Ecclesiae, ibi: gaudeamus. In tertia agitur de poena Antichristi et suorum, ibi: et vidi bestiam. Et notandum, quod sicut ostensum est Joanni, quod appropinquante die judicii majores de multitudine impia habitum poenitentiae praeferentes dicent: vae, vae, dolentes de eo quod fecerunt: ita quoque nunc ostenditur ipsi, sanctos, appropinquante die judicii dicturos tunc alleluja, idest gavisuros et Deum laudaturos de judicio suo, quo bonos remunerabit et malos condemnabit. Dicit ergo, et post haec, idest post completam damnationem malorum. Audivi quasi vocem tubarum multarum in caelo, idest in Ecclesia dicentium, alleluja, idest laus inexplicabilis. Laus, et gloria, et virtus Deo nostro est. Haec omnia significant gaudium sanctorum de vindicta malorum et salute bonorum; et fere idem significant illa quatuor nomina. Item dicitur alleluja propter unitatem essentiae divinae, quae propter sui immensitatem comprehendi non potest, nec digne laudari. Laus, gloria, virtus, dicitur, propter sanctam Trinitatem personarum. Laus, ratione potestatis quae attribuitur patri vel filio, qui dominus noster est Christus qui datus est nobis, ut dicitur in Isaia. Ipsi est alleluja inquantum Deus est; alia tria, inquantum homo. Nam laus debetur ei pro sancti spiritus missione, qui corda discipulorum adimplevit gratia ad recte credendum, cor eorum solidavit patientia ad sustinendum omnia pro Christo, ora aperuit ad laudandum ipsum. Unde Sap. 10, victricem manum tuam, domine, laudaverunt pariter, quoniam sapientia aperuit os mutorum et linguas infantium facit disertas. Gloria debetur ei pro nativitate. Unde cantaverunt Angeli ipso nato, gloria in altissimis Deo, Luc. 2: et Ecclesia quotidie dicit: gloria tibi domine qui natus es de virgine. Virtus debetur ei pro Diaboli victoriosa dejectione, ut dicit Glossa. Deinde ostendit Joannes causam laudationis et glorificationis, dicens: quia vera et justa judicia ejus sunt. Vera quidem promissa reddendo praedicta, vel facta implendo. Justa vero, unicuique secundum merita tribuendo. Psalm. fidelis dominus in omnibus viis suis, et sanctus in omnibus operibus suis. Et re vera justa sunt judicia ejus. Quia judicavit, jam in praescientia, et tandem in evidentia. De meretrice magna, idest Babylone quae est mundus vel multitudo impia, vel civitas Romana, Jerem. 51, vastavit Deus Babylonem et disperdidit ex ea vocem magnam. Et merito judicavit de ea dominus. Quae, idest quia illa, quae corrupit terram, idest Ecclesiam, in prostitutione sua, idest luxuria sua, vel potius in venalitate sua. Quia sicut meretrix venales sunt mundani et Romani. Juxta illud Eccles. nihil est iniquius, quam amare pecuniam. Hic enim animam suam venalem habet. Et vindicavit sanguinem servorum suorum, quem fudit impia multitudo, et maxime civitas Romana. De manibus tuis, idest Babylonis quae sanctos occidit. Deuteronom. 32, laudate gentes populum ejus, quoniam sanguinem servorum suorum ulciscetur. Psalm. requirens sanguinem eorum recordatus est, et non est oblitus clamorem pauperum. Est autem duplex sanguinis effusio. Una fit per occisionem, de qua Psalm. effuderunt sanguinem tamquam aquam in circuitu Jerusalem et non erat qui sepeliret. Alia fit per exactionem, de qua Eccles. 53, panis egentium, vita pauperum est; qui defraudat illum homo sanguinis est: qui aufert in sudore panem, quasi qui occidit proximum suum: qui effundit sanguinem et qui fraudem facit mercenario fratres sunt. Prima effusio olim celebrata est Romae, nunc alia celebratur, qua celebrata fiet de utraque vindicta. Habacuc 2, quoniam tu expoliasti gentes multas, spoliabunt te omnes qui residui fuerunt de populis propter sanguinem hominis et iniquitatem terrae civitatis; et exivit sanguis de lacu, usque ad frenos equorum. Quia inde re vera ponitur aurum et argentum in frenis; et impletur quod dicitur Zach. 14, in die illa erit, quod supra frenum equi est sanctum domino, idest re sanctificata domino acquisita, scilicet de bonis Ecclesiae quae Christus suo sanguine comparavit. Inde satyricus: dicite pontifices, in templo quid facit aurum? Beatus Bernardus, sic serpit hodie pudibunda tabes clericorum per omne corpus Ecclesiae. Nam officio sunt ministri Christi, sed serviunt Antichristo: honorati incedunt de bonis domini, cui honorem non deferunt: in eis utique meretricius nitor et histrionicus habitus, regius apparatus. Inde aurum in frenis, in sellis, in calcaribus; et plus calcaria eorum, quam altaria fulgent. Inde mensae splendidae et scyphi. Inde comessationes et ebrietates. Inde cythara et lira et tibia. Inde torcularia redundantia et cellaria referta et promptuaria plena eructantia ex hoc in illud. Inde dolia pigmentata. Inde referta marsupia. De his olim a domino praedicta est sententia, et nunc tempus advenit; ecce in pace amaritudo mea amarissima. Amara quippe fuit in nece martyrum. Amarior in conflictu haereticorum. Amarissima nunc in moribus clericorum. Et iterum dixerunt alleluja. Glossa, per hanc iterationem debemus intelligere laudem esse aeternam. Unde Psalm. beati qui habitant in domo tua domine et cetera. Unde Augustinus in fine de civitate Dei. Vacavimus et videbimus, videbimus et amabimus, amabimus et laudabimus: ecce quid erit in fine sine fine. Primo dictum est alleluja pro vindicta peccatorum quae fecerunt sanctos persequendo. Unde Eccles. 1: impiis et peccatoribus reddet vindictam custodiens eos in die vindictae. Deinde ostendit Joannes in parte qualis erit vindicta, dicens: et fumus ejus ascendet in saecula saeculorum, idest continue et perpetue: et per fumi perpetuitatem et continuationem, ostenditur ignis continuus et perpetuus. Isa. in fine, ignis eorum non extinguetur. Supra: fumus tormentorum suorum in saecula saeculorum ascendet. Ibi plenius dictum est de hoc. Et vigintiquatuor seniores, idest veteris et novi testamenti patres, mores maturos habentes, ceciderunt, idest se humiliaverunt gratias referendo de vindicta malorum, et quatuor animalia ceciderunt, similiter laudantia Deum. Per quatuor animalia designantur majores sancti, ut dicit Glossa, qui cum minoribus laudant, Deum sedentem super thronum, idest super Ecclesiam, ut judex. De hoc dicitur supra 4, cum darent illi quatuor animalia, et gloriam, et honorem et benedictionem sedenti super thronum, viventi in saecula saeculorum, procedebant viginti quatuor seniores ante sedentem in throno et adorabant viventem in saecula saeculorum. Dicentes, amen alleluja. Amen, quod est responsio confirmativa, pertinet ad minores, alleluja, quod est laus inexplicabilis, pertinet ad majores. Unde 2 Corinth. 14, quis supplet locum idiotae? Quomodo dicet, amen, super tuam benedictionem? Ideo in Ecclesia Carnotensi, canonici non respondent amen in choro, quando celebrat episcopus, ne videantur minores, vel idiotae, secundum Glossam. Amen alleluja, totum refertur ad minores: quasi dicat: verum est, quod Deus est ita gloriosus, etiam vere laudandus, ad hoc quod punit malos. Et vox de throno exivit, idest admonitio de ecclesiasticis viris, qui sunt thronus Dei, quia in eis sedet Deus, dicens, ad aures omnium, laudem dicite Deo nostro, idest Christo, qui creavit, et recreavit, et judicavit nos. Ad hoc facti sumus omnes, scilicet ad laudandum Deum. Deuteronom. 26, quos creavit in laudem, et nomen et gloriam suam. Isa. 42, cantate domino canticum novum, laus ejus ab extremis terrae. Psalm. laudate dominum omnes gentes et cetera. Sed quoniam non est laus speciosa in ore peccatoris, ut dicitur Eccles. 15, ideo ostendit qui sunt quos admonet ad laudandum; dicens: omnes sancti ejus. Glossa, vel servi, idest qui sancte serviunt ei, secundum illud Luc. 2, serviamus illi in sanctitate et justitia, idest sancte et juste. Et qui timetis Deum, timore casto seu filiali. Pusilli et magni. Hoc est quod dicitur Isa. 42, laus ejus ab extremis terrae. Extrema siquidem terrae sunt pusilli qui nequeunt implere consilia, nec secreta mysteria penetrare; et magni, qui utrumque possunt. Eccles. 24, in multitudine electorum habebit laudem. Et audivi. Posita mutua admonitione quae sancti se mutuo exhortantur in laudes Dei, ponit Joannes mutuam laudationem quae tripliciter nominatur: scilicet vox tubae, quia vocat ad festum et convivium spirituale. Item vox aquarum multarum, ad significandum, quod multi sunt in laude illa. Item vox tonitrui, ad significandum, quod ipsa est admirabilis bonis et terribilis malis. Dicit ergo, et audivi, post mutuam excitationem. Quasi vocem tubae magnae, idest eorum, qui ut tuba exaltaverunt vocem suam praedicando, et nunc exaltant in caelo jubilando, ut dicit Glossa, Isa. 43, populum istum formavi mihi, laudem meam cantabit. Et sicut vocem aquarum multarum, idest populorum multorum Deum laudantium, quorum praedicatio vim habuit mundandi, sicut aquae multae. Et sicut vocem tonitruorum magnorum. Glossa, quia sanctorum exultatio terret impios. Unde 1 Reg. 4, allata est arca domini in castra Israel, et timuerunt dicentes: vae nobis, dicentium alleluja, idest laudate Deum, quoniam potestis, quoniam major est omni laude, ut dicitur Eccli. 44. Quoniam regnavit dominus Deus noster omnipotens, destructo regno malorum. Isa. 2, incurvabitur altitudo virorum, exaltabitur autem dominus solus. Notandum, quod quater positum est alleluja in hoc capitulo propter laudem Trinitatis et unitatis, vel propter quatuor effectus ipsius circa nos, qui respondent quatuor nominibus positis, dominus Deus noster omnipotens. Dominus, qui potenter creat. Deus, qui sapienter gubernat. Noster, qui clementer educat. Omnipotens, qui gloriose glorificat. Sequitur. Gaudeamus et exultemus et cetera. Haec est secunda pars capituli, in qua agitur de laude sanctorum et gratiarum actione, pro sua liberatione et remuneratione. Hic quinque. Primo ponitur laus de singulari cujuslibet glorificatione. Secundo ponitur laus pro omnium glorificatione, ibi: quia venerunt. Tertio praecipitur Joanni, ut invitet ad illam gloriam verbo et scripto, ibi: et dixit mihi: scribe. Quarto vult Joannes Angelum adorare pro tantae revelationis munere, ibi: et cecidi. Quinto prohibetur hoc facere, et ostendit ei quem debet adorare, ibi: et dixit mihi. Dixit ergo Joannes in persona omnium sanctorum. Gaudeamus, propter dotes animae, et exultemus, propter dotes corporis. Et demus gloriam ei, idest nos omnia bona ab ipso reputemus. Sicut Isa. 26, omnia opera nostra operatus es in nobis domine. Quia venerunt nuptiae agni. Glossa, idest conjuncta est Ecclesia Christo, quorum nuptialia contracta fuerunt in prophetarum sponsione. Perfectum autem matrimonium fuit per verba de praesenti in collocutione mutua Angeli et Mariae. Consummatum vero fuit in carne et verbi unione. Solemnitas celebrari caepit in ascensione. Nunc autem paulatim traducitur sponsa in domum sponsi; sed in fine totaliter traducetur, et tunc generale convivium fiet, sicut dicitur Isa. 25, faciet dominus exercituum omnibus populis in monte hoc convivium pinguium et cetera. Item Esther 1, tertio anno imperii sui fecit grande convivium Assuerus cunctis principibus et pueris suis fortissimis Persarum et Medorum inclytis, et praefectis provinciarum coram se, ut ostenderet divitias gloriae regni sui. Principes dicit Angelos; pueros, prophetas; fortissimos Persarum martyres; Medorum inclytos, confessores; praefectos provinciarum, apostolos. Et uxor ejus praeparavit se, idest fecit se idoneam, ut ei copularetur. Amos 4, praeparare in occursum Dei tui Israel, ista autem praeparatio consistit in duobus: scilicet in depositione vetustatis, et induitione novitatis. Unde Rom. 13, abjiciamus opera tenebrarum et induamur arma lucis. Ephes. 4, deponite vos secundum pristinam conversationem veterem hominem qui corrumpitur secundum desideria erroris. Renovamini autem spiritu mentis vestrae, et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in justitia et sanctitate et cetera. Matth. 25, media nocte clamor factus est, ecce sponsus venit, exite obviam ei: et quae paratae erant intraverunt cum eo ad nuptias, et clausa est janua. Et datum est illi, a Deo a quo est omne bonum. Ut cooperiat se byssino splendenti et candido. Byssinum, ad literam est vestis de bysso facta. Byssus, autem est genus lini candidissimum, quod crescit in Aegypto. Significatur autem per byssinum justitia quae est vestis sanctorum. Unde Job 29, justitia indutus sum. Et Psalm. sacerdotes tui induantur justitia. Candor autem byssini respicit conscientiae puritatem. Splendor vero, conversationis exterioris honestatem. Unde sensus est, datum est illi, scilicet Ecclesiae, ut cooperiat se byssino splendenti et candido, scilicet puritate interioris conscientiae et honestatem conversationis exterioris. Et hoc est quod dicitur Isa. 35, gloria Libani data est ei, idest gloria conscientiae; decor Carmeli, idest honestas exterior. Unum propter se, alterum propter proximum est necessarium. Deinde ponit byssinum, dicens byssinum enim, quasi dicat: re vera byssino cooperta est sponsa, idest totius habitudinis puritate. Byssinum enim justificationes sanctorum sunt, quae candidae sunt interius in conscientia, quo ad se, et splendidae exterius, quo ad alios. Et dixit mihi. Hic praecipitur Joanni, ut invitet ad nuptias, et invitationem scribat, ut diutius possit durare. Unde dicit: et dixit mihi, Angelus, scilicet dominus ipse: scribe, hoc scilicet quod sequitur, beati qui ad coenam nuptiarum agni vocati sunt, idest ad convivium caeleste, ubi sancti omnes cum domino epulabuntur eum gaudio. Quod convivium dicitur coena, quia nullum aliud convivium succedit illi, et quia delicata fercula apponentur in ea. Ex qua nullus semel admissus expellitur: de prandio vero multi expelluntur, Matth. 22, amice, quomodo huc intrasti, non habens vestem nuptialem? et cetera. Prandium est gratia militantis Ecclesiae. Sed coena est gratia caelestis patriae. De qua Luc. 14, homo quidam fecit coenam magnam et vocavit multos. Item Luc. 22, vos estis qui permansistis mecum in tentationibus meis: et ego dispono vobis regnum sicut disposuit mihi pater meus, ut edatis et bibatis et cetera. In hac auctoritate ponuntur septem quae reddunt coenam delectabilem. Primum est nobilitas servitoris quae notatur cum dicitur: et ego. Secundum est ordinata positio ferculorum, quae notatur cum dicitur: dispono. Tertium est honestas convivarum, quae notatur ibi, vobis. Quartum est hilaritas invitantis, quae notatur ibi: sicut disposuit mihi pater meus. Quintum est abundantia ferculorum, quod notatur ibi, regnum, quasi totum cellarium dabit. Sextum est familiaritas domini, quod notatur ibi, super mensam meam. Septimum est amoenitas loci, quod notatur ibi, in regno. Octavum est securitas, quod notatur ibi, meo. Et dixit mihi, haec verba Dei vera sunt, et ideo scribenda sunt, scilicet quod illi qui vocati sunt ad coenam, vocatione dico praedestinationis, beati sunt, non autem omnes qui vocati sunt vocatione praedicationis, vel justificationis. Beati sunt. Quia multi sunt vocati, pauci vero electi. Matth. 20. Et cecidi. Hoc viso, vult Joannes reverentiam exhibere Angelo sibi haec revelanti, quasi gratiam post gratiam reddens. Unde dicit, et cecidi, idest me humiliavi mente et corpore, ante pedes ejus, idest Angeli, idest haec mihi revelantis, ut adorarem. Coram cano capite surge, et reverearis personam senis. Hoc exemplo docemur nos revereri majores nostros, et dixit mihi, volenti me humiliare, vide ne feceris, idest noli me adorare, quasi majorem et digniorem te, conservus enim tuus sum, et fratrum tuorum: quasi dicat: ego, et tu, et fratres tui, servi sumus ejusdem domini, scilicet Jesu Christi, qui est frater noster, o Angele, non tuus: et in hoc majores sumus, salva tua gratia. Sed quia sunt fratres natura, et fratres gratia, ostendit de quibus fratribus intelligat: scilicet de fratribus gratiae. Unde dicit, habentium testimonium Jesu, idest gratiam spiritus sancti, quae testificatur ipsos esse filios Dei. Joannis 8, spiritus reddidit testimonium spiritui nostro, quod filii Dei sumus. Et nota, quod in veteri testamento permiserunt se Angeli adorari, sicut legitur Josue 5. In novo autem non permittunt, hac ratione, quia tunc notatur Deus homo. Unde erat homo inferior simpliciter Angelo. Nunc factus Deus homo, et sublimior est homo Angelis. Unde videntes hominem supra se, nolunt ab homine adorari, ob reverentiam domini nostri Jesu Christi. Deinde ostendit quis sit adorandus, dicens, Deum adora, cui soli debetur adoratio. Matth. 4, dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies. Et subdit causam quare Deus sit adorandus, testimonium enim Jesu est spiritus prophetiae: idest quicquid dixerunt prophetae, perhibet de Christo testimonium. Unde 2 Petr. 1, firmiorem habemus propheticum sermonem, cui bene facitis attendentes. Non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia, sed spiritu sancto inspirati locuti sunt sancti Dei homines. Spiritus sanctus vero perhibet de Jesu testimonium. Unde Joan. 16, cum venerit ille spiritus veritatis, testimonium perhibebit de me. Vox ergo aquarum multarum in caelo auditarum, gratiarum actio sanctarum animarum, in caelesti beatitudine decantantium, quatuor animalia, vigintiquatuor seniores, universi sanctae Ecclesiae praedicatores et judices, nuptiae agni, conjunctio Christi et Ecclesiae in caelesti beatitudine, et vidi caelum. Joannes hic ostendit quantus sit ille cui gratiae sunt agendae, scilicet Christus. Et primo ostendit potestatem, quam habuit in primo adventu. Deinde ostendit potestatem, quam habuit in secundo adventu. Et postea monet fideles adhaerere Christo, ut sic possint vitare poenas malorum, et adipisci gaudia beatorum. Et ita secundum hoc contrariatur, quod dicit hic, ad praecedentia. Nam hic ostenditur quantus est ille, qui prius laudari meruerit secundum Glossam. Continuatur ad sequentia sic. Quia dicturus est Joannes de damnatione Antichristi et suorum, posset aliquis quaerere, quomodo damnabuntur, qui potentes tam erunt. Et respondet quia pugnaverunt contra Christum, qui potentior est, et eos devincet, et victos damnabit. Ideo potestatem ejus hic describit dicens, et vidi caelum apertum. Ad literam, januam Paradisi vidit apertam, quae prius fuerat clausa. Vel caelum apertum, idest Scripturam. Unde Glossa: idest mysteria revelata, quod homo possit ascendere caelum, et cognoscere Deum: et satis concordat. Deinde ostendit quis aperuit; dicens, et ecce equus albus, idest Christi humanitas pura et munda, sine omni fusco peccati, in qua quasi in equo verbum Dei contra Diabolum pugnavit. Proverb. 21, equus paratus ad diem belli. Dominus autem salutem tribuet, idest verbum. Hunc equum ascendit verbum in incarnatione. Isa. 19, ecce dominus ascendens super nubem levem, idest super humanitatem ab omni peccato immunem, et ingredietur Aegyptum, idest mundum, quasi caput certaminis ad pugnandum. Et qui sedebat super eum vocabatur fidelis, quia promissa implet, verax, quia ipse est veritas, et veraces facit. Vel fidelis, dicitur quo ad promissa praeterita, quae implevit, verax, quo ad futura, quia sine dubitatione implebit. Deut. 32, Deus fidelis, et absque ulla iniquitate. Joan. 3, qui acceperit ejus testamentum signavit, quoniam Deus verax est. Et cum justitia judicat. Glossa, quia unicuique juxta opera sua reddet. Et pugnat, modo pro suis. Exod. 14, dominus pugnabit pro vobis, et vos ipsi tacebitis: quasi dicat: Diabolo loquenti, non respondebitis, et tunc pro vobis pugnat. Diabolus loquitur cum peccatum suggerit; homo respondet quando consentit: et tunc vincitur homo, sed tacet, quando suggestioni non consentit; et tunc Diabolus vincitur, quod facit Deus. Unde in eodem dicunt Aegyptii. Fugiamus Israelem, quia dominus pugnat pro eis contra nos. Vel pugnat, idest pugnabit in die judicii, non tantum contra Diabolum, sed etiam contra totum exercitum suum. De quo bello dicitur in Psal. dominus potens in praelio. Sap. 5, pugnavit cum eo orbis terrarum contra insensatos. Oculi autem ejus. Glossa, idest dona spiritus sancti, sicut flamma ignis, qui inflammat, et illuminat, et consumit rubiginem, et emollit ferrum durum, et calefacit frigidum, et consolidat luteum: sic dona spiritus sancti inflammant in amorem Dei, et falsi consumuntur in rubigine peccatorum, duritiam cordis emolliunt, et frigidum cor calefaciunt, et fragiles mentes consolidant. Propter hoc missus fuit spiritus sanctus in apostolos in specie ignis. Thren. 1, de excelso misit ignem in ossibus meis, et erudivit me. Zach. 3, super lapidem unum oculi septem. De hoc dictum est supra 1, oculi ejus tamquam flamma ignis. Item oculi ejus sunt praelati, qui debent toti Ecclesiae providere, sicut oculi provident corpori. De quibus dicitur Cant. 7, oculi tui sicut piscinae in Esebon, qui sunt in porta filiae multitudinis. Quatuor dicit, quae exiguntur in praelatis. Primo ut sint oculi per discretionem, piscinae per compassionem, in Esebon per charitatem furor: quia Esebon interpretatur ignis meus: porta per Christum et praedicationem. Sed hodie oculi Ecclesiae, lippi sunt pleni sordibus divitiarum, et fame deliciarum. Unde Gen. 29, Lia, lippis erat oculis. 1 Reg. 3, oculi ejus, idest eli, caligaverant, et non poterat videre lucernam, donec extingueretur. Multa alia invenies ibi de istis oculis. Sequitur, et in capite ejus diademata multa. Hic ostenditur unde Christus habet talem potestatem, ut possit Antichristum et suos devincere: scilicet a Deo, qui est caput ejus, ut dicitur 1 Corinth. 11, caput mulieris vir, caput viri Christus, caput autem Christi Deus; et Christus, omne quicquid a Deo est, ut dicitur ad Rom. per diademata vero significantur victoriae, vel coronae victorum, vel ipsi victores, vel potestas eorum, quae est a Deo. Sapient. 5, accipient regnum decoris et diadema speciei de manu domini. Sap. 18, magnificentia tua in diademate capitis illius. Et hoc est, in capite ejus, idest in Deo. Diademata multa, idest victores multi, vel coronae multae. Disperget dans victoribus. Et bene multa, quia venit pugnare contra bestiam, quae habet septem capita, decem cornua, decem diademata, ut dicitur supra 13. Hanc bestiam Christus in sua passione superavit, et coronam sive diadema suum abstulit, et sibi imposuit, quia illos quos diximus possidebat: et qui erant quasi corona prius, Christus praedicando abstulit, et conversos ad fidem sibi coronam assumpsit et cetera. Quod bene significatum est 1 Paralip. 20, ubi legitur, quod David tulit coronam de capite Melchon, in qua invenit auri pondo talentum, et praetiosissimas gemmas, fecitque sibi diadema. Melchon interpretatur rex eorum. Et significat Diabolum, qui est rex superborum, sicut dicitur Job 41. Cujus corona sunt omnes mali, quos vel eorum aliquos Christus praedicando convertit ad fidem, et invenit in eis aurum, margaritas et gemmas ceterarum virtutum, quas ipsemet contulit eis, et sic eos sibi quasi diadema fecit. Cant. 4, veni coronaberis de capite Amana, de vertice Sanir, de vertice Hermon. Amana interpretatur iniquus. Sanir novitatem tollens, Hermon anathema verius. Et haec omnia significant Diabolum, de cujus capite coronatur Ecclesia, quando caput ejus conterunt, et decem auferunt peccatores, de quibus efficitur diadema domini, habens nomen scriptum, quod nemo novit nisi ipse. Glossa, quod hoc nomen est Deus homo vel Jesus: utrumque siquidem, nam ipsi soli convenit esse Deum et hominem. Unde Isa. 7, ecce virgo concipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel, idest nobiscum Deus. Item ipsi soli convenit esse Jesum, idest salvatorem, auctoritate, et mysterio. Ipse solus enim auctor, et minister est salutis humanae. Matth. 1, vocabis nomen ejus Jesum, idest salvatorem, auctoritate et mysterio. Ipse enim salvabit populum suum a peccatis eorum. De utroque nomine dicitur Gen. 32, cur quaeris nomen meum, quod est mirabile? Philipp. 2, humiliavit se factus obediens usque ad mortem: propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen, quod est super omne nomen. Hoc nomen scriptum dicitur duodecim literis, quod scripserunt Gabriel et Maria. Primam literam scripsit Gabriel, Mariam salutando. Ave, inquit, gratia plena. Scripsit et secundam, Mariam commendando. Dominus tecum, inquit, benedicta tu in mulieribus. Scripsit et tertiam idem Gabriel, Mariam consolando. Ne timeas, inquit, Maria, quia invenisti gratiam apud Deum. Scripsit et quartam, conceptum et partum divinum Mariae nunciando. Ecce, inquit, concipies in utero, et paries filium. Scripsit et quintam, nomen nascituri praenunciando: et vocabis, inquit, nomen ejus Jesum. Scripsit et sextam, ipsum describendo: hic erit magnus, et filius altissimi vocabitur. Scripsit et septimam literam, potentiam ejus praedicando: et dabit illi, inquit, dominus Deus sedem David patris ejus, et regni ejus non erit finis. Hae sunt septem literae, quas congrue scripsit Gabriel Archangelus in nomine pueri nascituri. Tamdem videns Maria, quod bene scriberet Gabriel, apposuit et ipsa manum. Et scripsit octavam literam, sapienter Angelo respondendo: quomodo, inquit, fiet istud? Scripsit et secundam, causam dubitationis assignando. Quomodo, inquit, quoniam virum non cognosco, idest me cognituram non propono. Nonam scripsit Gabriel responsione verissima dubitationis Mariae causam amovendo, et modum facti declarando. Spiritus sanctus, inquit, superveniet in te, et virtus altissimi obumbrabit tibi, scripsit et decimam literam, exempli positione Mariam dubiam certificando. Et ecce, inquit, Elisabeth cognata tua, et ipsa concepit filium in senectute sua. Scripsit etiam undecimam, auctorem totius negotii demonstrando, scilicet potentiam Dei. Quia, inquit, non erit impossibile apud Deum omne verbum: quasi dicat: hoc faciet potentia Dei, quae omnia potest. O Maria, quid facis? Quid tardas? Scribe duodecimam literam, et perfectum erit nomen ejus. Audivit me Maria, et credidit consilio, et scripsit ultimam literam, consensum suum adhibendo. Ecce, inquit, ancilla domini; fiat mihi secundum verbum tuum. Et perfecte statim scriptum est nomen ejus, quia statim verbum caro factum est, et habitavit in nobis, idest in natura nostra, ut vere possit dicere Maria, lingua mea calamus Scribae velociter scribentis. Vere velociter, quia ut dixit hoc, factus est Deus homo, quod est nomen scriptum. Ut dicit hic Glossa, Gabriel plures literas scripsit quam Maria. Novem enim scripsit, et Maria tres. Quia natura mulierum virginum est parum loqui, et plus audire: quae vere bene disposita fuit in Maria. Hae sunt duodecim horae diei, in quo, qui ambulat, non offendit, ut dicitur Joannis undecimo. Et vestitus erat veste aspersa sanguine. Ad literam, idest carne proprio sanguine cruentata, quem sexies fudisse creditur, pro nostra sanctificatione. Primo in circumcisione, Luc. 2. Secundo in prolixa oratione, quando factus est sudor ejus sanguineus, Luc. 27. Tertio in spinarum coronatione: ut creditur juxta patrum traditionem. Quarto in flagellatione ad columnam, Luc. 23. Quinto in manuum et pedum crucifixione. Sexto in lateris apertione, Joan. 19. De hac veste sic aspersa dicitur Gen. 37, tulerunt tunicam ejus, idest Joseph, et sanguine hoedi quem occiderant tinxerunt. Isa. 63, quis es iste qui venit de Edom, tinctis vestibus? Et infra, quare rubrum est indumentum tuum, et vestimenta tua quasi calcantium in torculari? Et respondet ibidem dominus: torcular calcavi solus, et aspersus est sanguis eorum, idest quem ipsi fuderunt, super vestimenta, et omnia indumenta mea inquinavi. Vel vestis aspersa sanguine, congregatio est martyrum, quorum sanguis pro Christo effusus est abundanter. Unde Psal. effuderunt sanguinem eorum tamquam aquam in circuitu Jerusalem. Gen. lavabit in vino stolam suam, et pallium suum in sanguine uvae. Et vocabitur nomen ejus verbum Dei, per quem pater omnia fecit: et dixit Joan. 1, omnia per ipsum facta sunt: idest verbum genuit, per quem omnia fecit. Per hoc nomen seu verbum innotuit mundo Deus pater, qui usque tunc extiterat incognitus. Unde Joan. 1, Deum nemo vidit unquam, nisi unigenitus Dei filius, qui est in sinu patris, ipse enarravit. Item Joannes 17, manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo. Et exercitus, martyrum, et omnium fidelium, qui sunt in caelo, idest Ecclesia, nomine, et numero, et merito sequebatur eum, per viam paupertatis, humilitatis, et charitatis, contra mundum, contra carnem, et Diabolum dimicantes. In equis albis. Glossa, idest in corporibus mundis, qui ab illicitis refrenantur, et stimulo charitatis ad bona incitantur. De quo stimulo dicitur 2 Corinth. 6, charitas Dei urget nos. De istis equis dicitur Habacuc 3, viam fecit in mari equis. Zach. 10, visitavit dominus exercituum gregem suum domum Juda, et posuit eos quasi equum gloriae suae in bello. Vestiti byssino albo et mundo, idest justitia, quae facit mentem albam per innocentiam, et mundam per operum evidentiam, quae sunt duae partes justitiae: scilicet, declinare a malo, et facere bonum, ut dicit Augustinus. Per primam est mens alba, per secundam munda, quae sola videt Deum, ut dicitur Matth. 5. Et de ore. Supra ostendit de potestate Christi in primo adventu. Hic incipit agere de potestate ipsius in secundo adventu ostendens, quod in utraque natura potens erit Christus tunc. Unde dicit, et de ore ipsius, idest Christi, procedit, idest procedet, gladius acutus. Glossa, idest divina sententia, intendens pravas cogitationes mentis, et illicitos motus corporis. Ezech. 5, sume tibi gladium acutum, radentem pilos, tam capitis quam corporis. Ezech. 21, gladius exacutus est. Bis dicit acutus, propter duplicem ejus usum: idest quia scindet interius et exterius, ut dictum est. Ut in ipso percutiat gentes, idest omnes peccatores, dicens, ite maledicti. Ideo dicitur Job 19, fugite a facie gladii, quia ultor iniquitatis est gladius. Vel de ore ipsius. Glossa, idest de praedicatoribus, qui sunt os domini, quia dominus loquitur per eos. Jerem. 15, si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris. Procedit gladius acutus, idest sermo praedicationis: de quo dicitur Hebr. 5, vivus est sermo Dei, et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti. Prov. 30, omnis sermo Dei ignitus clypeus, quod est verbum Dei. Ut in ipso percutiat gentes. Glossa. Quosdam ad mortem, quosdam ad vitam. Isa. 11, percutiet terram virga oris sui, et ipse reget eas, Glossa: sanctos de virtute in virtutem, malos de vitio in vitium, in virga ferrea. Glossa, inflexibili justitia, quae tantummodo potest flecti per poenitentiam. Jerem. 18, si poenitentiam egerit gens illa a malo suo, quod locutus sum adversus eam, agam et ego poenitentiam super malum quod cogitavi ut facerem ei. Sed in futuro nullo modo poterit flecti. Proverb. 6, zelus et furor viri non parcet in die vindictae, nec acquiescet cujusquam sermonibus, nec recipiet pro redemptione dona plurima. Et ipse calcat, idest calcabit, torcular furoris irae Dei omnipotentis, Glossa: idest mortem, quae primo homini peccanti ab irato Deo illata fuit, sed Christo resurgente destructa fuit in ipso totaliter idest re, in nobis specie. 1 Corinth. 15, novissima inimica destruetur mors. Item Glossa, torcular, idest tribulationem, in qua dominus sanctos positos calcat, in gratia eos ampliat: quam Deus iratus Adae peccanti intulit, et quasi furibundus continuans furorem, idest effectum vindictae in propagine ejus extendit. Et in vestimento, idest in humanitate, qua quodammodo vestitur divinitas, juxta illud Hebr. inventus est, ut homo. Habet in femore suo, idest humanitate, seu carne qualibet ex patrum progenie, per quam femur designatur, habet scriptum indelebiliter, rex regum, et dominus dominantium: quasi dicat: etiam secundum humanitatem, ipse est rex, et dominus sanctorum qui se et alios regunt, et dominium exercent in subditos. Vel sic: et in vestimento, idest in sanctis novi testamenti qui per gratiam Baptismi fiunt vestis domini. Juxta illud Galat. 3, quicumque baptizati estis, Christum induistis. Isa. 49, vivit dominus, quia omnibus his velut ornamento vestieris. Et in femore suo, idest in antiquis patribus, a quibus duxit secundum carnem originem. Habet scriptum, calamo fidei. Rex regum, et dominus dominantium. Quia tam hi quam illi credunt Christum esse regem, et Deum universorum. Et vidi unum Angelum. Glossa: ostensa divinitate Christi, per quam poterit Diabolum expugnare, subdit admonitionem de praesenti, ut tali domino omnes fideles adhaereant, ut possint vitare poenas et gaudia adipisci. Dicit ergo, et vidi unum Angelum, idest praedicatorum coetum. Stantem in sole, idest perseverantem in aperta praedicatione, manentem in plenitudine cognitionis et dilectionis divinae, vel in ferventi tribulatione. Et clamavit voce magna, idest praedicatione aperta et secura et libera. Dicens omnibus avibus. Glossa, idest omnibus fidelibus qui agiles, et leves sunt in promotione bonorum operum, quorum conversatio in caelis est, Phil. 3. Qui volabant alis contemplationis, per medium caeli. Ad litteram discurrendo mentis intuitu, per omnes ordines Angelorum, considerando vel cogitando, quantus sit ardor in Seraphim, quanta lux in Cherubim, quanta discretio in thronis, quanta sublimitas in dominationibus, quanta dignitas in principatibus, quanta potentia in potestatibus, quanta virtus in virtutibus, quanta obedientia in Archangelis et Angelis. Contemplando etiam, et turmas patriarcharum, cuneos prophetarum, choros apostolorum, exercitus martyrum, collegia confessorum, choreas virginum, matronarum contubernia, conventus praedicatorum, coenobia monachorum et monialium. Deinde ascendendo ad reginam omnium beatissimam, Mariam dico, post quam venitur statim ad Christum. Juxta illud Cant. 3, in lectulo meo quaesivi per noctem quem diligit anima mea; quaesivi illum, et non inveni: surgam, et circuibo civitatem, idest caelum vel Ecclesiam, per vicos et plateas, idest per diversos ordines sanctorum, et quaeram quem diligit anima mea. Invenerunt me vigiles, qui custodiunt civitatem. Num quem diligit anima mea vidistis? Paululum cum pertransissem eos, inveni quem diligit anima mea: invenerunt me vigiles, vel qui custodiebant. Volabant, studendo, praedicando. Per medium caelum, per concordiam utriusque testamenti, non in extremis. Manichaei tantum per novum, Judaei tantum per vetus testamentum volant; et ideo utrique sine virtute sunt, quia virtus in medio est. Quid autem clamet ostendit. Venite, per fidem, et congregamini, per bonam operationem. Vel venite bene operando. Et congregamini perseverando in bono. Ad coenam magnam Dei, idest quam Deus faciet suis. Luc. 13, homo quidam fecit coenam magnam: quae dicitur magna, tum propter magnitudinem convivantium, tum propter magnitudinem ferculorum, de quibus alibi dictum est; cum propter longitudinem temporis, quia aeterna erit coena illa. Ut manducetis carnes regum, et carnes tribunorum, et carnes fortium, et carnes equorum, et sedentium in ipsis, et carnes omnium liberorum et servorum, et pusillorum ac magnorum. Glossa, idest ut delectemini in cruciatu impiorum, tam majorum quam minorum. Per reges, intelliguntur majores principes saeculares, per tribunos, minores. Per fortes, mediocres. Per equos, subditos. Per sedentes, praelatos ecclesiasticos. Per liberos, clericos; et tales sunt liberi. Per servos, intelligitur laicus, qui tribunis et aliis subjacet. Vel per liberos, intelligitur absolutos a matrimonio. Per servos, conjugatos. Per pusillos, pusillanimes. Per magnos, superbos et ambitiosos. Et hoc totum sumptum est de Ezech. 39, ubi dicitur: dic omni volucri caeli et universis avibus, cunctisque bestiis agri, convenite, concurrite, properate undique ad victimam meam, quia ego immolo vobis, victimam grandem super montes Israel, ut comedatis carnes et bibatis sanguinem: carnes fortium comedetis, et sanguinem principum terrae bibetis, arietum, agnorum, taurorum, et altilium, et pinguium omnium; et comedetis adipem in saturitatem, et bibetis sanguinem in ebrietate de victima, quam ego immolabo vobis; et saturabimini super mensam meam de equo, et de equite forti, et de universis viris bellatoribus, ait dominus Deus. Et vidi bestiam et cetera. Haec est tertia pars capituli, in qua agitur de poena Antichristi et suorum. Et dicuntur hic quatuor. Primo causa poenae; scilicet pugna contra Diabolum dominum. Secundo poena exprimitur, scilicet mors aeterna, ibi, et apprehensa est. Tertio modus poenae, ibi, et vivi missi sunt. Quarto gaudium sanctorum de damnatione Antichristi et suorum, ibi, et omnes aves. Dicit ergo, et vidi bestiam, idest Antichristum crudelem et effrenatum. Et reges terrae. Glossa, idest apostolos ejus, sola terrena quaerentes. Et exercitus eorum, Glossa, idest omnes servientes ei. Congregatos unanimi militia. Ad faciendum praelium cum illo, idest contra Christum. Qui sedebat in equo, super carnem suam. Vel in equo, idest in choro praedicatorum qui sunt equus Christi. Job 39, numquid praebebis equo fortitudinem, aut circumdabis collo ejus hinnitum? Et cum exercitu ejus, idest contra sanctos. Unde Dan. 11, magnificabitur adversus omnem Deum, et adversus Deum deorum loquetur magnifica, et dirigetur, donec impleatur iracundia. Hoc autem praelium erit per tria: scilicet per blasphemias, per persecutiones, per miracula, sicut dicit Glossa. Unde Matth. 24, surgent pseudochristi, et pseudoprophetae. Apprehensa est. Hic exprimitur poena Antichristi et suorum. Unde dicit, et apprehensa est. Glossa, idest aeternaliter punita. Bestia, idest Antichristi. Et cum illa pseudoprophetae, qui bona futura promittebant servitoribus Antichristi. Et qui fecit signa coram ipso, idest quicumque fecit signa cum Antichristo, apprehensus est, idest punitus aeternaliter. Quibus signis seduxit, idest seorsum a rectitudine vitae et fidei duxit eos, idest credentes bestiae. Qui acceperunt characterem bestiae, idest confirmaverunt. Imaginem ejus, idest statuam ejus vel apostolos ejus, qui dicuntur imago ejus, quia repraesentant et comitantur eum. Vivi missi. Hic ostenditur modus poenae, quia vivi in Infernum mittentur, idest plus aliis punientur. Unde dicit, vivi missi sunt hi duo, scilicet bestia, et pseudoprophetae, et Diabolus, et corpus suum totum in stagnum ignis ardentis et sulphuris, idest in tormentum Inferni stabile et immobile, plenum ardore et foetore. Et dicuntur mittendi vivi in Infernum illi majores, quia scienter et ex certa malitia peccaverunt. Sicut illi de quibus dicit in Psalm. descenderunt in Infernum viventes. Deinde subjungit de poena minorum, quae re vera minor erit. Quia minus peccant minores, in eodem genere peccati, quam majores, aliis paribus: propter quod dicitur sapientiae sexto capitulo: exiguo concedetur misericordia, potentes autem potenter tormenta patientur, et fortioribus fortior instat cruciatio. Dicit ergo, et ceteri sequaces ejus, idest minores, occisi sunt, idest occidentur. In gladio sedentis super equum, idest sententia Christi. Qui procedit de ore ipsius, idest procedet in die judicii, quando dicet, ite maledicti et cetera. Matth. 21, et omnes aves. Hic ostendit gaudium sanctorum de punitione malorum; qui tamen non gaudent de poena, sed de justitia Dei impleta. Unde dicit, et omnes aves saturatae sunt de carnibus eorum, idest omnes sancti delectati sunt videndo poenas eorum. Psalm. laetabitur justus cum viderit vindictam. Isa. in fine, egredientur, ut videant cadavera virorum, qui praevaricati sunt in me; et erunt usque ad satietatem visionis omni carni. Brevis epilogus praemissorum. Apertio igitur caeli, est revelatio mysterii. Equus albus, homo Deus. Oculi sedentis, sapientia deitatis. Diademata multa. Praemia diversa. Nomen scriptum, deitatis bonum. Vestis sanguine aspersa caro sancta Christi passa. Exercitus caeli, omnes electi. Gladius acutus, sententia subtilis. Virga ferrea, justitia inflexibilis. Torcular uvae furoris irae, pressura divinae justitiae. Scriptura in veste et in femore, rex regum et dominus dominantium, perpetua potestas secundum humanam naturam assumptam. Unus Angelus, ordo praedicatorum universus. Vox magna, praedicationis instantia. Aves, Daemones. Coena, ultima poena. Bestia, Antichristus. Pseudo prophetae, falsorum doctorum chorus. Stagnum ignis, profundum damnationis. Occisio ceterorum, damnatio subjectorum. Saturatio avium de carnibus eorum, delectatio sanctorum de cruciatibus damnatorum.


Caput 20

[89036] Hugo de Sancto Charo (?), Super Apocalypsim, cap. 20 Et vidi Angelum et cetera. Dicta damnatione Babylonis et Antichristi et pseudo prophetarum et pseudo apostolorum, supponit hic Joannes damnationem ipsius Diaboli, ostendens causam damnationis eorum, et tempus, et auctorem, scilicet Christum, qui in humili adventu eum ligavit, et ideo multo fortius in secundo adventu, qui erit in virtute et majestate, poterit eum damnare. Dividitur autem istud capitulum in quatuor partes. In prima ostenditur auctor damnationis eorum, scilicet Christus. In secunda ostenditur damnatio obversionis datae potestatis, ibi, et cum consummati. In tertia ostenditur poena quam ex hoc promeretur, quod Antichristum et suos contra Ecclesiam congregabit et armabit, ibi, et descendit ignis. In quarta ostenditur generaliter poena totius corporis Diaboli, et ipsius Diaboli qui illos decipit, ibi, et vidi thronum. In prima parte sic procedit. Primo agit de ligatione Diaboli facta a Christo in primo adventu, et ostendit quanta libertas inde secuta est. Dicit ergo, et vidi Angelum, idest Christum, de quo Isa. 9, et vocabitur magni consilii Angelus, descendentem de caelo, idest carnem assumendo se humiliantem, in tantum ut de solio majestatis induerit saccum nostrae mortalitatis. Hic descensus fuit figuratus. Judic. 7, per descensum roris in vellus Gedeonis, area sicca manente. Vellus istud est beata virgo, quae repleta fuit gratia Dei, synagoga sicca manente. Psalm. descendet sicut pluvia in vellus, et sicut stillicidia stillantia super terram. Quia aliquae guttae gratiae, super aliquam partem inde ceciderunt. Hic descensus fuit significatus Dan. 3, per descensum Angeli in fornace, et tres pueros conservatos ab ustione ignis. Quia fecit medium fornacis quasi ventum flantem roris. Fornax est mundus igne tribulationum et tentationum accensus. Unde 1 Joannis 5, totus mundus in maligno, idest in malo igne, positus est, in quem Christus descendens, omnes fideles per tres pueros designatos, ab ardore tribulationum et tentationum liberavit, acerbitatem eorum temperando, adversarium refrenando, exemplum sustinendi docendo, sacramentorum gratiam conferendo, per doctrinam praedicationis erudiendo. Eccli. 43, obvians ros ab ardore veniente humilem efficit eum, scilicet ardorem. Sequitur: habentem clavem abyssi, idest potestatem super Diabolum ligandi et absolvendi eum quantum voluerit. Diabolus enim nihil potest nisi permissus. Crux etiam dicitur clavis, quae aperuit Paradisum, et clausit Infernum. Isa. 22, dabo clavem domus David super humerum ejus, et aperiet (Paradisum scilicet) et non erit qui claudat; et claudet (Infernum) et non erit qui aperiat. Supra 3, qui aperit, et nemo claudit et cetera. Et non solum super Diabolum habuit Christus potestatem, immo super omnia. Unde sequitur, et catenam magnam. Glossa, idest inevitabilem potentiam, qua omnia et omnes constringit. In manu sua, etiam cruci affixa, licet tunc non appareret. Unde Habacuc 3, cornua in manibus ejus; ibi abscondita est fortitudo ejus; ante faciem ejus ibi mors, idest Diabolus quem non latuit virtus divina, quoniam vinctum religavit eum. Hic ergo per catenam, Dei potentia designatur. Aliquando autem poena temporalis, aliquando etiam poena Inferni significatur nomine poenae, scilicet catenae. Unde Jerem. 28, catenas ligneas contrivisti, idest poenitentiam hic facere noluisti, et facies pro eis catenas ferreas, idest incurres poenas aeternas. Aliquando etiam ipsa peccata nomine catenae accipiuntur. Levitici 26, confregi catenas cervicum vestrarum, ut incederetis erecti. Et apprehendit. Ostensa Christi potentia, ostendit usum unum illius potentiae, scilicet alligationem Diaboli, quam facit in primo adventu. Unde dicit, et apprehendit, Christus scilicet draconem idest Diabolum. Serpentem antiquum. Diabolus dicitur draco, secundum Glossa, propter nocendi astutiam. Antiquus, propter consuetudinem longaevam, quia ab ipso initio nocere incepit. Unde Joan. 8, ille homicida fuit ab initio. Qui est Diabolus. Glossa, idest deorsum fluens, scilicet in eos, qui terram circa versantur: vel deorsum, idest de caelo corruit in Infernum. Item Diabolus, idest duos bolos faciens de peccatore. Unum de anima, alterum de corpore. Et Satanas. Glossa, idest adversarius, quia adversatur omnium bono, licet non semper impediat, quia non potest. Et ligavit eum. Glossa, idest priore potestate privavit, in parte scilicet, per mille annos, idest toto tempore quo numerus electorum impletur, hoc est usque ad tempus Antichristi. Et bene per mille annos tempus quo perficitur numerus electorum intelligitur. Componitur enim ex triplici denario: nam decies decem decies sunt mille: et sancti in triplici statu, idest conjugatorum, continentium, praelatorum, vel triplici, scilicet ante legem, sub lege, sub gratia, impleverunt Decalogum, ut impleretur numerus electorum. Sed contra hanc dispositionem videretur esse quod statim dicitur, scilicet quod oportet eum solvi modico tempore, scilicet tempore Antichristi, et tunc nondum erit impletus numerus electorum. Solutio. Illud modicum erit prope finem, et ideo non facit oppositionem cum toto: et hoc frequenter facit Scriptura per synecdochen a majori parte totum intelligens. Haec ligatio fuit signata. Tob. 8, ubi Raphael ligavit Diabolum in superioribus partibus deserti. Raphael siquidem medicina interpretatur, et Christum significat, qui est omnium medicina: de qua Eccli. 38, altissimus creavit de terra medicinam. Item Eccli. 43, medicina omnium in festinatione nebulae. Et misit eum in abyssum, idest in corda infidelium, ubi ejectus a fidelibus atrocius dominatur, ut dicit Glossa. Unde Matth. 8, si ejicis nos hinc, mitte nos in porcos. Non est enim aliud missio Christi, quam ejus permissio, qua permittit Diabolum dominari in malos. Et clausit Glossa, idest licentiam ingrediendi ei interdicit, ubi occulto Dei judicio. Job 38, quis conclusit ostiis mare? Idest Diabolum: quasi dicat: nullus, nisi Christus. Et signavit, Glossa, sigillum posuit, idest signum crucis, quod eum sic superat ut a fidelibus repellat, privans eum exercitio et usu potestatis suae. Unde Origenes, tanta est virtus crucis, ut si in mente fideliter habeatur, nulla libido, nulla peccati possit praevalere invidia; sed continuo ad memoriam ejus totius peccati et mortis fugiat exercitus. Unde Exod. 12, exterminator non poterat intrare domos super quarum postes erat sanguis agni. Ideo dicit sponsus ad sponsam, Cant. 8, pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum. Item signavit, quo ad scientiam. Quia Diabolus ante passionem Christi sciebat, quod omnes descenderent in Infernum; modo vero nescit etiam de illis, quos scit esse in peccatis; quia ignorat utrum poeniteant. Signavit, dico super illum. Hoc dicit, quia Diabolus omnino subjacet virtuti crucis, nihil potest nisi permissus a Christo, ut non decipiat amplius gentes, sicut solebat. Donec consummentur mille anni, Glossa, idest donec Antichristus veniat. Quia tunc fere erit impletus numerus electorum. Et post haec, idest post mille annos, idest appropinquante fine mundi, oportet, secundum Dei ordinationem, illum solvi, idest ejus potestatem, sicut prius, relaxari. Modico tempore, tribus annis et dimidio, quantum scilicet regnabit Antichristus; et ideo non est timendus quia tantum regnabit. Et vidi. Hic ostenditur quanta pax et libertas data fuit Ecclesiae post ligationem Satanae. Ipso enim ligato, soluta erit nostra ligatura: quae duplex est: scilicet una bene operandi ex saevitia ejus: alia scilicet necessitas descendendi in Infernum, et taliter duo ostendit hic Joannes. Primo quod reddita fuit libertas in Paradisum intrandi. Libertas autem bene operandi maxime consistit in bona ordinatione praelatorum ad subditos et subditorum ad praelatos. Ut scilicet praelati bene regant et judicent, et subditi humiliter et devote obediant. Dicit ergo. Et vidi, dracone ligato. Sedes, idest fideles subditos paratos ad obediendum. Et sedentes super eas majores bene regendo. Et judicium, idest auctoritas judicandi. Datum est illis, praelatis: et constat, quod a Deo a quo est omnis potestas. Unde Rom. 13, non est potestas nisi a Deo. Et non solum auctoritas judicandi data est praelatis; immo, et discretio, et executio quibusdam, et subditis gratia obediendi. Si autem esset, quod praelati bene regerent et subditi bene obedirent, bene esset ordinata Ecclesia et timeretur ab hostibus. Juxta illud Cant. 6, quae est ista quae progreditur quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol; terribilis ut castrorum acies ordinata? Sic fuit aliquando in tempore Moysi, et etiam in statu primitivae Ecclesiae. Unde Cant. 1, equitatui meo in curribus Pharaonis assimilavi te, idest ordinavi equitatum meum contra currus et exercitus Pharaonis, idest Diaboli. Psalm. currus Dei decem millibus multiplex, millia laetantium, dominus in eis in Sinai in sancto. Adhuc esset ita si praelati bene regerent et magis intenderent regimini quam dominationi, et profectui quam honori, et officio quam otio. Juxta illud actuum 20, attendite vobis et vestris gregibus, in quo vos posuit spiritus sanctus episcopos regere Ecclesiam, quam acquisivit sanguine suo. Nota ordinem verborum istorum. Primo dicit, attendite vobis, deinde gregi, et postea sequitur, regimen Ecclesiae. Praelatus debet attendere sibi primo, ut peccata caveat, Eccles. 1, attende in illis, ne forte cadas et adducas animae tuae minorationem. Item Eccles. 11, attende tibi a pestifero, fabricat enim mala. Item debet sibi attendere ab hypocrisi. Unde Matth. 6, attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis, Luc. 12, attendite a fermento Pharisaeorum, quod est hypocrisis. Item debet attendere sibi ab avaritia, ne velit per officium pastorale divitias congregare, sed potius pauperibus erogare. Eccles. 5, noli attendere ad possessiones iniquas. Item Eccles. 34, quasi qui apprehendit umbram, et sequitur ventum: sic qui attendit ad visa mendacia. Item debet sibi attendere a fornicatione super omnia: Tob. 4, fili mi attende tibi ab omni fornicatione. Item debet sibi attendere a gula, Luc. 21, attendite ne forte graventur corda vestra et cetera. Proverb. 23, quando sederis, ut comedas cum principe, diligenter attende quae sunt posita ante faciem tuam. Hinc dicitur sacerdotibus, Lev. 10, vinum et omne quod inebriare potest non bibetis, quando intrabitis in tabernaculum testimonii, ne moriamini. Ideo maxime debet sibi attendere ne peccet praelatus, quia exemplo ejus subditi scandalizantur et ad peccatum trahuntur. Unde Eccles. 47, peccavit Jeroboam et peccare fecit Israel et dedit viam peccandi Ephraim. Gregorius in pastorali, qui curam animarum suscipiunt, et si nunquam perversa perpetrant, tot mortibus digni sunt quot ad subditos suos exempla perditionis transmiserunt. Item debet praelatus attendere sibi, ut virtutes habeat etiam excellentes; ut sicut excellit dignitate, sic excellat sanctitate, 1 Timoth. 6: et 2 Timoth. 2, juvenilia desideria fuge, sectare vero justitiam, pietatem, fidem. Item debet praelatus attendere adversarios, ut sciat qualiter resistat, 2 Paralip. 20, attendite omnes viri Juda, et qui habitatis Jerusalem; et tu rex Josaphat noli timere omnem hanc multitudinem. Item debet attendere gregi, ut bene pascat. Mich. 7, pasce populum domini in virga tua. 1 Petr. 5, pascite qui in vobis est gregem domini. Et Joan. 21, praecipitur Petro, ut pascat agnos et oves, idest majores et minores ter, idest verbo et exemplo et temporali subsidio. Et animas decollatorum. Hic ostendit Joannes aliam libertatem intrandi in Paradisum. Unde dicit: et animas decollatorum propter testimonium Jesu, quod reddebant de ipso, scilicet quod esset verus Deus contra Arium, et verus homo contra Manichaeum, et quod vere surrexit a mortuis contra Judaeum. Et quod venturus est judicare vivos et mortuos contra Sadducaeum. Et propter verbum Dei, idest propter Evangelium quod praedicabant, vel recipiebant. De hoc testimonio sanctorum dicitur Act. 7, reddebant apostoli testimonium resurrectionis domini nostri Jesu Christi cum fiducia, loquentes verbum Dei. Joan. 3, quod scimus loquimur, et quod vidimus testamur, et testimonium nostrum non accipitis. 1 Joan. 1, quod fuit ab initio, quod audivimus, quod vidimus, quod perspeximus et manus nostrae contrectaverunt de verbo vitae, et vita manifestata est et vidimus, et testamur et annunciamus vobis vitam aeternam. Has inquam animas vidi. Et etiam vidi eos qui non adoraverunt bestiam, idest Antichristum. Neque imaginem ejus, idest statuam ejus, vel apostolos ipsius. Neque acceperunt characterem ejus, idest signum ostensivum, quod essent de familia ejus: vel characterem, idest literas quibus se recognoscerent esse fideles ipsius. In frontibus suis. Glossa, idest manifesta confessione. Aut in manibus suis. Glossa, idest in operatione. Et vixerunt, post mortem corporis vita gloriae. Et regnaverunt cum Christo, in caelo, quod non fiebat ante adventum. Mille annis, idest aeternaliter. Forte Joannes loquitur hic tantum de gloria animarum ante judicium. Totum autem tempus quo debet impleri numerus electorum, postquam recipient animae corpora sua et regnabunt in aeternum, significatur hic per mille annos. Et notandum est quod dicit: vixerunt et regnaverunt. Non autem dixit: vivent et regnabunt, quia jam praesentialiter cum Christo vivunt et regnant animae sanctorum, ex quo interfecti sunt pro Christo, ut dicit Glossa. Quod est valde contra haereticos, qui dicunt, quod nullus intrat in caelum usque in diem judicii. Et ceteri mortuorum, idest illi inter mortuos qui non fuerunt de numero praedictorum, sed fuerunt mortui in anima per peccatum. Non vixerunt. Glossa, idest aeternas patientur poenas. Minus dicit et plus significat. Donec consummentur mille anni, idest usque in finem mundi: et tunc non desinet poena eorum, sed tunc resumptis corporibus punientur simul cum eis sine fine. Unde per mille annos significatur tempus praesens usque ad judicium, quo numerus electorum perficitur sicut jam diximus. Haec est resurrectio prima. Glossa, idest quod Diabolus ligatus est et quod homines resurgunt a peccatis, et quod ipsis mortuis statim animae fruuntur aeterna requie. Et dicitur haec resurrectio prima, respectu secundae, in qua corpus et anima simul glorificantur. In prima autem resurrectione sunt tria: scilicet exitus a peccato per poenitentiam: item profectus in bono per justitiam et introitus in gloriam immortalem, quo ad animam. Deinde ostendit Joannes dignitatem et utilitatem hujus resurrectionis; quia prima resurrectio introducit ad secundam quae est plena beatitudo, et liberat a morte secunda quae est aeterna damnatio. Unde dicit: beatus et sanctus est ille, qui habet partem in resurrectione prima. Beatus quidem est gloria animae jam adepta. Vel sanctus, idest in gratia firmus. Et bene dicit: qui habet partem. Quia haec resurrectio fit tantum secundum partem, idest in animam quae resurgit, non secundum totum, idest secundum corpus et animam. In his secunda mors non habet potestatem. Glossa, idest aeterna damnatio quae erit in corpore et anima. Et dicitur haec mors secunda quia sequitur ex prima quae est mors culpae, sicut effectus sequitur ex causa. Et vere in his non habet potestatem secunda mors, idest isti non moriuntur secunda morte. Sed erunt sacerdotes Dei et Christi. Glossa, laudes aeternas offerentes Deo auctori nostrae salutis, et Christo homini ministro nostrae redemptionis. Et regnabunt cum illo, idest seipsos et alios bene regent. Mille annis, idest toto tempore ab ortu Christi usque ad adventum Antichristi. Potest etiam hoc intelligi de gloria et regno animarum, quia in hoc tempore sine corporibus sunt in gloria aeterna. Et cum consummati et cetera. Secunda pars capituli; in qua ostenditur causa damnationis Diaboli, quae est abusus collatae sibi potestatis. Et dicuntur haec tria. Primum est de relaxatione potestatis. Secundum est de abusu relaxationis potestatis. Tertium est de refrenatione malignitatis ipsius, quia non permittitur praevalere sanctis, nec tantum nocere quantum vellet. Dicit ergo, et cum consummati fuerint mille anni, idest tempus praesens, solvetur Satanas de carcere suo, idest relaxabitur ejus potestas quae modo ligata est in cordibus reproborum, quae dicitur ejus carcer. Quia in eis habitat et non potest saevire in sanctos, sicut vellet. Et exibit. Ecce abusus relaxatae potestatis, quia desaeviet in sanctos plusquam ante. Et primo occulte, postea aperte. Unde dicit: et exibit, de malis ad bonos exercendo potestatem suam contra sanctos. Et seducet, idest a Christo ad se ducet. Gentes multas quae sunt super quatuor angulos terrae. Non omnes, sed multas et de omnibus aliquos. Gog et Magog. Dicunt quidam Judaei, quod sunt duae gentes quae habitant in oriente et in fine mundi, idest circa finem venient contra Jerusalem, ut expugnent eam, sed a suo Messia devincentur, et tunc reaedificabunt Jerusalem auream, et erunt in ea gloria magna, et ducent uxores et facient convivia, et sic mille anni erunt et postea transferentur in caelum. Alii dicunt quod sunt decem tribus ultra montes Caspios inclusae, unde non possunt exire sine difficultate magna, propter montes et propter custodiam quae non permittit eos exire a regina Amazonum, sub cujus jurisdictione vivunt: et dicunt has in Jerusalem ad suum Messiam, cum quo contra Ecclesiam Christi pugnabunt. Alii dicunt per Gog et Magog gentes intelligi. Alii Getas et Massagetas. Alii vero totum exercitum Antichristi, qui circa finem hujus saeculi impugnabit. Et alii dicunt per Gog significari illos qui habitant in tabernaculis. Per Magog illos qui habitant in civitatibus. Alii dicunt per Gog Antichristum significari et per Magog exercitum ejus. Nos autem magis volumus Glossis sanctorum adhaerere quam aliquid temere definire. Sed Glossa, per Gog intelliguntur illi per quos aperte persequetur Diabolus Ecclesiam; et forte erunt iidem qui prius occulte et postea aperte persequentur: et hoc extrahitur ex nominis interpretatione. Gog, interpretatur tectum et Magog detectum. Tamen Augustinus videtur velle, ut Gog sit nomen exercitus Diaboli. Magog vero refertur ad Diabolum, qui de tecto suo, idest de malis exibit ad bonos expugnandos. Augustinus autem sic, 20 de civitate Dei cap. 1. Gentes istae quas appellant Gog et Magog, non sunt sic accipiendae, tamquam sint aliqui in aliqua parte terrarum barbararum constituti sive quos quidam suspicantur Getas et Massagetas propter literas horum nominum primas, sive alios quos alienigenas. Sed per interpretationes nominum Gog tectum, Magog detectum intelligimus, gentes toto orbe terrarum diffusas. Gog enim tectum domus Diaboli est, Magog detectus Diabolus est qui procedit de domo. Secundum hoc sic construe literam. Exibit. Diabolus de malis ad bonos suam potentiam exercendo. Et seducet gentes multas quae sunt super quatuor angulos terrae, scilicet Gog, per quos prius occulte pugnabat, et postea Magog, detecto manifeste exiens. Et tunc congregabit eos, scilicet Gog et Magog, idest illos per quos occulte et illos per quos aperte pugnabat contra Ecclesiam. Sic per Magog et per Gog similiter accipitur populus malorum. Secundum etiam propter hoc intelligitur per Magog, Diabolus exiens ab eis. Gog et Magog, sunt gentes diversae, vel eaedem pugnantes contra Ecclesiam occulte et aperte, quas tempore Antichristi congregabit Diabolus contra Ecclesiam in praelium, idest faciet praelium contra Ecclesiam, quorum, scilicet Gog, numerus est sicut arena maris quae dicitur propter multitudinem et felicitatem et diversitatem. De hoc habetur Ezech. 38, hoc modo: fili hominis pone faciem tuam contra Gog et terram Magog, principem capitis Mosoc et Tubal. Et ascenderunt, idest ascendent superbiendo et aperte debacchando. Super altitudinem terrae. Glossa, idest omni orbe. Joel 1, gens ascendet super terram meam fortis et innumerabilis: dentes ejus ut dentes leonis, et molares ejus ut catuli leonis: posuit vineam meam in desertum, idest Ecclesiam, et ficum meam decorticavit. Ezech. 38, ascendens quasi tempestas veniet et quasi nubes, ut operiret terram. Et circumierunt. Hic ostenditur quod non permittitur Diabolus secundum suum desiderium dominari in sanctos, dicens: et circumierunt, idest circumient, vel circuibunt quasi invadentes etiam intrare non valentes. Castra sanctorum, idest sanctos paratos ad pugnam. Et ideo non potuerunt Daemones intrare. Genes. 32, castra Dei sunt haec. Et civitatem dilectam, a Deo, idest Ecclesiam unanimem et concordem in bello contra Diabolum et exercitum ejus. Et descendit ignis et cetera. Haec est tertia pars capituli, in qua ostenditur poena Diaboli quam meretur ex hoc quod Antichristum et suos contra Ecclesiam congregabit et armabit. Unde dicit: et descendit, idest descendet ignis a Deo. De caelo, idest carnis poena involvens omnes illos, qui significantur per ignem. Quia sicut igni nil nisi aqua potest resistere, ita illi poenae nil potest resistere nisi sola Dei potentia. Psalm. Ignis ante ipsum praecedet et inflammabit in circuitu inimicos ejus. Unde et hic sequitur: et devoravit eos, idest devorabit subito. 1 Thess. 4, cum dixerint pax et securitas, tunc repentinus superveniet interitus. Et Diabolus qui seducebat eos, per Antichristum et suos, missus est, idest mittetur in stagnum ignis et sulphuris, idest in tormentum Inferni, stabilis, ardens et foetens. Ezech. 38, ignem et sulphur pluant super eum et super exercitum ejus et super populos multos, qui cum eo sunt. Ubi bestia, idest Antichristus. Et pseudoprophetae, idest omnes complices ejus, qui mendaciter promittent felicitatem sibi: supple erunt cum eo. Et cruciabuntur die ac nocte, idest continue et sine interpolatione. Vel die et nocte. Quia ex luce quidem erit ibi aliquid, et ex tenebris erit excruciatus in saecula saeculorum, idest sine fine. Supra 14, fumus tormentorum ejus ascendet in saecula saeculorum. Et vidi thronum et cetera. Quarta pars capituli, in qua ostenditur poena Diaboli, quam meretur, ex hoc quod multos decepit. Et dicuntur hic tria: et primum pertinet ad Diaboli confusionem. Secundo ponitur resurrectio omnium et remuneratio eorum, secundum opera eorum. Tertio subjungitur damnatio Diaboli cum toto corpore suo. Primum quod pertinet ad confusionem Diaboli, tria continet: scilicet mundi destructionem in quo principatum habuit, vel cordium manifestationem, in quibus latuit et consilia sua contulit. Vel apertam Christi dominationem super ipsum et suos, contra quem ipsi pugnaverunt. Dicturus autem Joannes de mundi destructione, praemittit a quo fiat, scilicet a Christo sedente supra thronum, idest Ecclesiam, et gubernante, et defendente. Unde dicit, et vidi thronum magnum, idest Ecclesiam auctam, et virtutum sublimitatem magnam. Baruch 3, o Israel, quam magna est domus Dei et cetera. Candidum, per innocentiam. Vel secundum Glossam, per immortalitatem et impassibilitatem. Immortalitas ad dotes corporis, et impassibilitas ad dotes animae, quod jam habet Ecclesia in quibusdam re, et in aliis spe. Et sedentem super eum, idest super thronum. Videlicet supple, hoc est Christum Ecclesiae praesidentem, et ipsam regentem. Cant. 3, ferculum fecit Salomon de lignis Libani, idest ex puris fidelibus, columnas fecit argenteas, idest praelatos claros fama, sonoros doctrina, claros vita. Reclinatorium aureum, idest claustrales obedientes. Aurum enim ductile est, et ideo significat obedientiam. Ascensum purpureum, idest martyres, media charitate constravit, quia omnes istos sic ex amore sibi conjunxit. De hoc etiam throno dicitur 3 Reg. 10, fecit Salomon thronum de ebore grandem. A cujus conspectu, idest quo ad judicium praesentialiter veniente, fugit terra, et caelum, aereum a specie quam nunc habet. Quia tunc amittent speciem istam, quae mutabitur in melius. 1 Corinth. 6, praeterit figura hujus, non substantia. Et locus non est inventus ab eis. Glossa, scilicet a terra et caelo, secundum priorem statum: quasi dicat: forma quam habuerunt usque hodie non erit in eis. Per hoc, quod dicitur, fugit, nota quod non omnino peribunt caelum et terra, sed manebunt secundum substantiam: sicut qui fugit alium non ideo perit, sed a visu illius subtrahitur. Vel antonomastice, per caelum, intelliguntur maligni spiritus, qui in caelo fuerunt elati. Per terram mali homines terrenis dediti. Et tam hi quam isti fugient a facie domini ad judicium venientis accepta sententia definitiva, ite maledicti et cetera. Matth. 26. Et postea non invenitur amplius eorum locus, quem prius habuerunt, quia in Infernum retrudentur in perpetuum. Huic expositioni concordat illud Psal. vidi impium superexaltatum, et elevatum et cetera. Sequitur. Et vidi mortuos. Hoc est secundum, quod pertinet ad confusionem Diaboli: scilicet manifestatio cordium, in quibus ipse dominatur, et consilia sua committit. Unde multum confundetur, quia tunc aperte revelabitur ejus iniquitas. Dicit ergo et vidi mortuos, utraque morte, scilicet culpae et naturae, pusillos, et magnos, idest tam majores, quam minores stantes, resumptis corporibus, in conspectu throni, idest judicis, et omnium sanctorum, qui omnino videbunt merita singulorum, ut dicit Glossa, et cum domino judicabunt. Unde Sap. 3, judicabunt sancti nationes. Et libri aperti sunt, idest conscientiae, quae modo latent, tunc apparebunt omnibus. Quia, ut dicit Gregorius, mentem uniuscujusque ab oculis alterius corpulentia non abscondit. Daniel. 7, sedet judicium, et libri aperti sunt. 1 Corinth. 4, nolite ante tempus judicare, quousque veniat dominus, qui illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium. Vel libri aperti sunt, idest praecepta divina, quae modo clausa videntur, quia non attenditur quod sequitur ex impletione vel transgressione eorum; sed tunc aperientur, quia tunc videbunt omnes malos, per transgressione praeceptorum divinorum puniri, et bonos, propter impletionem eorum remunerari. 1 Corinth. 5, omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit, seu bonum seu malum. Et alius liber. Hoc est testimonium, quid faciet, ad confusionem Diaboli; scilicet aperta et evidens potestas Christi super Diabolum et membra ejus qui contra ipsum pugnaverunt. Unde dicit et alius liber, idest Christus, apertus est, idest aperietur, quia omnibus apparebit omnipotens, malos damnando, et bonos praemiando. Unde Psal.: cognoscetur dominus judicia faciens: beatus Bernardus: qui modo ignoratur injuriam patiens. Qui est vitae dator. Job 10. Vitam et misericordiam tribuisti mihi. Act. 17, ipse dat omnibus vitam et inspirationem. Vel qui est vitae, idest vivens, vel vita. Joan. 14, ego sum via, veritas, et vita. Eccles. 24, haec omnia liber vitae. Joan. 5, sicut pater habet vitam in semetipso, sic et dedit filio vitam habere in semetipso. Vel liber ejus est praescientia Dei sive dispositio divina, quae modo latet, sed tunc erit omnibus aperta. Quia tunc manifeste videbitur, qui sunt praesciti ad mortem, et qui praedestinati ad vitam. Augustinus aliter exponit; intelligens per libros apertos omnes sanctos, in judicio existentes. Per alium librum intelligens vim divinam, per quam unusquisque videbit et recolet omnia mala quaecumque cogitavit, dixit aut fecit. Unde liber ille alius idest vis divina alios libros aperiet, quia unusquisque suam conscientiam, et quicquid in eo latet, ostendet. Unde dicit Augustinus, 20 de civitate Dei cap. 14: libri intelligendi sunt sancti veteres et novi, ut in illis ostenderetur, cui Deus sua praecepta fieri misisset. Sed vis divina intelligenda est, qua fiet, ut unicuique opera sua bona vel mala cuncta in memoriam revocentur: quae nimirum vis divina libri nomen accepit. In ea quippe quodam modo legitur quicquid ea faciente recolitur. Secundum hoc sensus est, libri aperti sunt, idest in judicio manifeste visui, in quibus mali poterunt legere bona, quae facere debuerunt et neglexerunt, et alius liber apertus est, idest illa vis divina unicuique ostendens facta sua omnia, qui est vitae, idest Christi, vel Dei. Nam vis illa divina solius Dei est. Et judicati sunt mortui, idest mali morte culpae mortui, ex his quae scripta erant in libris, idest propriis conscientiis, vel in Scripturis divinis, vel in scientiis, quorum comparatione judicabuntur reprobi, legentes in eis, quae ipsi facere noluerunt, ut dicit Glossa. Secundum opera ipsorum, quia unicuique reddetur secundum meritum suum. Et dedit mare. Hic agitur expressius de resurrectione corporum, ostendens, quod quantumcumque dejecta fuerint corpora sanctorum, tunc vivificabuntur et glorificabuntur. Quod quidam non credunt, ut dicit Glossa. Et mare dedit, idest dabit mortuos, idest corpora mortuorum quae dejecta sive submersa fuerunt in mare. De quibus minus videtur inesse et inest, ergo et de quo majus. Et inde probatur per locum a minori, quod omnes resurgent, quia mare dedit, idest dabit, idest reddet, mortuos, qui in eo erant, idest eorum corpora, secundum Augustinum. Sic et mare idest saeculum dedit mortuos, tam bonos quam malos, qui in eo erant, idest erunt tunc. Hic enim loquitur Joannes, secundum Augustinum, de his qui vivi reperientur in judicio: et secundum hoc boni dicuntur mortui, bona morte, qua sancti moriuntur peccato vel mundo. De quibus dicitur Coloss. 3, mortui estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Mali vero dicuntur mortui mala morte, quae separat a Deo, qui est vera vita hominum: de quibus dicitur Matth. 8, dimitte mortuos sepelire mortuos suos. Sequitur. Et mors. Glossa, idest Diabolus. Et Infernus. Glossa, idest tenebrarum locus, dederunt, idest dabunt mortuos, idest animas mortuorum, qui in ipsis erant, idest quos tenebant violenter, vel secundum expositionem Augustini, mors et Infernus dederunt mortuos, qui in ipsis erant. Quia sicut inventi fuerunt a judice veniente, sic aderunt judicio. Illos qui erant in Inferno reddet Infernus. Illos qui vivi erunt, occidet ignis, qui praecedet faciem judicis, et statim resurgent, et sic illos reddet mors. Vel sic. Et mare, idest Baptismus, dedit mortuos, qui in eo erant, idest repraesentabit Deo infantes, et ceteros qui in fide baptizati erunt. Et mors et Infernus dederunt mortuos, qui in ipsis erant. Mortuos vocat illos, qui fidem receperunt, sed postea male vivendo in Inferno se deputaverunt: et omnes illos repraesentabunt in judicio. Et judicatum est de singulis secundum opera ipsorum, sine acceptione personae. Sap. 6, non subtrahet personam cujusquam dominus, qui est omnium dominator, nec verebitur magnitudinem cujusquam. Et Infernus. Glossa, idest profundi in vitiis, qui fecerunt de cordibus suis habitaculum Daemonum et locum tenebrarum. Et mors Glossa, idest Diabolus, primus auctor mortis, missi sunt, idest mittentur, in stagnum ignis, idest in profunditatem infernalis conflagrationis, idest in poenam stabilem et acerbam. Haec est mors secunda. Prima mors est peccatum, quo separatur Deus ab anima. Isa. 59, iniquitates vestrae diviserunt inter vos, et Deum vestrum. Sap. 1, perversae cogitationes elongant se a Deo. Secunda mors est supplicium aeternum, quo utrumque, idest corpus et anima, separantur a gloria. Isa. 26: tollatur impius ne videat gloriam Dei. Qui cavet primam mortem, non incurret secundam. Unde supra 3, qui vicerit, non laedetur a morte secunda. Et qui non est inventus in libro vitae scriptus, stylo praedestinationis, quo scribuntur tantum electi, missus est in stagnum ignis, idest in Infernum, ubi est ignis stabilis, idest inextinguibilis, qui scilicet nec extinguet nec extinguetur. Epilogus praemissorum. Angelus, itaque est Christus; descensio Angeli incarnatio verbi; catena magna, potestas divina, ligatio Diaboli, cohibitio nocendi. Mille anni, tempus a Christo, usque ad adventum Antichristi. Sedes, subditi, sedentes, praelati. Ceteri qui non vixerunt mortuorum, reprobi, qui jam perierunt. Resurrectio, prima, justificatio in anima. Mors secunda, damnatio aeterna. Solutio Diaboli, relaxatio nocendi. Congregatio Gog et Magog in praelium, exercitatio malorum ad persequendum. Ignis et sulphur, incendium foetentis damnationis; thronus, Ecclesia; libri apertio, conscientiarum revelatio: mortui, judicati ex scriptis in libro vitae: damnatio malorum, ex comparatione justorum: stagnum ignis, profunditas damnationis.


age retro   age ultra




© 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264
CORPUS THOMISTICUM
Hugoni de Sancto Charo
Expositio super Apocalysim
authenticitate dubia
a capite XXI ad caput XXII

Thomas de Aquino in Coronatione Mariae a Fra Angelico depicta

Textum Parmae 1869 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit




age retro   Ad indicem operum omnium Sancti Thomae






Caput 21

[89037] Hugo de Sancto Charo (?), Super Apocalypsim, cap. 21 Et vidi caelum novum et cetera. Haec est sexta visio, in qua agitur de innovatione elementorum, et glorificatione sanctorum, et pulchritudine supernae Jerusalem. Et continet haec visio duo capitula: scilicet istud et vigesimum secundum, quod est ultimum. Differt autem haec visio a praecedenti: quia praecedens continet ea, quae circa judicium et post futura sunt circa malos. Haec autem visio continet ea quae futura sunt circa bonos. In hoc autem capitulo agitur de duobus: scilicet innovatione elementorum: et de glorificatione sanctorum. In sequenti capitulo agitur de pulchritudine et amoenitate supernae Jerusalem. Et quoniam in ore duorum vel trium testium stat omne verbum, ut dicitur Deut. 19, ideo ad certificationem istorum triplex testimonium inducit Joannes. Primo suum qui hanc visionem vidit. Secundo testimonium patrum quibus Deus multa revelavit. Tertio testimonium Dei sedentis in throno. Ex praedictis jam patet, quod hoc capitulum duas partes habet. In prima agitur de innovatione mundi, quae duplex est: scilicet innovatio elementorum, et innovatio corporum humanorum. In secunda agitur de dignitate et refectione caelestis Jerusalem, ibi, et venit unus. Circa primam partem dicuntur octo. Primo ostenditur gloria sanctorum, quam in ipsis habebunt: scilicet de innovatione mundi, quo bene usi sunt. Secundo describitur gloria sanctorum, quam in ipsis habebunt, ibi, et ego Joannes. Tertio, ne hoc incredibile videatur, confirmat auctoritate patrum, qui hoc praedixerunt, ibi, et audivi vocem. Quarto, ut hoc testimonium firmius habeatur, et carius, confirmat auctoritate, et testimonio domini, ibi, et dixit. Quinto praecipitur Joanni, ut hoc scribat ad utilitatem sequentium, qui ea sunt visuri, ibi, et dixit mihi, scribe. Ne ejus scriptum condemnetur, ostenditur, quod cito haec omnia complebuntur, ibi, et dixit mihi, factum est. Septimo, ut omnis dubitatio amoveatur, probat hoc idem Joannes per locum a minori sumptum a potentia Dei: quia si creare potuit Deus mundum, potuit et innovare, ibi, ego sum alpha et omega. Octavo subjungit executionem per comparationem poenae et praemii, ut omnes ad hanc innovationem, venire laborent, ibi, ego sitienti dabo. Dicit ergo. Et vidi, idest intellexi spiritu revelante, caelum novum. Glossa, idest aerem innovandum. Et terram novam, idest terram innovatam. Quae innovatio fiet per illum magnum ignem, qui praecedet faciem judicis. Sicut dicitur 2 Petr. 3, adveniet, inquit, dies domini, sicut fur, in qua caeli magno impetu transient, elementa vero calore solventur. Novos vero caelos et novam terram, et promissa ipsius expectamus, in quibus justitia habitat. Ibi Glossa: elementa quatuor, quibus mundus consistit, ille maximus ignis absumet. Nec cuncta in tantum consumet, ut non sint; sed duo ex toto consumet, duo vero in meliorem restituet faciem et statum. Ex hac Glossa videtur, quod non omnia elementa innovabuntur, sed duo tantum, et alia omnia consumentur. Sed dicendum est, quod revera omnia innovabuntur elementa, et remanebunt secundum substantiam suam, sed transibunt secundum exteriorem formam, et qualitates substantiales eorum remanebunt secundum quod sunt, sed secundum actionem et passionem mutuam transibunt. Homines vero existentes in statu mortis, indigent mutua actione elementorum. Et ideo peribunt qualitates elementorum, secundum quod sunt agentes et patientes. Unde Augustinus de civitate Dei cap. 16, elementorum, inquit, corruptibilium qualitates, quae in corporibus nostris corruptibilibus congruebant, ardendo penitus interibunt; atque eorum substantia eas qualitates habebit, quae in corporibus immortalibus mirabili mutatione conveniunt. Ut mundus in melius innovatus, apte accommodetur hominibus in carne in melius innovatis. De hac materia satis diximus in fine Lib. 4 sententiarum: et ideo modo transimus. Primum enim caelum et prima terra abiit, idest priorem statum amisit. Quia ille status amplius non erit necessarius, ut dicit Glossa. Et mare jam non est. Glossa, secundum priorem statum; quia amaritudo aquarum et crassitudo auferetur; et remanebunt secundum substantiam melioratam et innovantem. Sed quaeritur quis sit ille ignis maximus? Circa hoc multi multa dixerunt: sed Augustinus videtur velle, in libro de civitate Dei cap. 6, quod ignis ille maximus erit conflagratio mundanarum aquarum. Omnes enim materiae ignibiles tunc incendentur et comburentur. Sed ex hoc videtur, quod aqua non innovabitur, quia non est combustibilis, sed potius per ignem evaporabilis: de quo etiam Augustinus, dubitare videtur in libro 20 de civitate Dei cap. 10, ubi dicit, caelum quippe novum et terram novam legimus futuram. De mari autem novo, me uspiam legisse, non recolo. Item videtur, quod ignis non innovabitur, sed omnino deficiet; quia subtracta materia ignibili, naturaliter deficiet ignis, juxta illud subtrahe ligna foco, protinus ignis abest. Et constat, quod tunc deficiet materia ignibilis. Nam aliter duraret ille maximus ignis in perpetuum: quare videtur, quod ignis et aqua non consumentur. Item quaeritur, si omnia elementa innovabuntur, per quod innovabitur ignis? Cum ille maxime non ascendat, nisi quantum ascenderunt aquae diluvii? Et constat, quod aquae non ascenderunt usque ad ignis elementum. Dicitur, quod forte ignis elementum purgabitur sive innovabitur per seipsum, quia naturaliter habet virtutem purgativam, similiter et aqua, ut dicit Glossa. Mystice per caelum significatur spiritus humanus, per terram caro. Unde Isa. ult.: caelum mihi sedes est et cetera. Et haec innovabuntur, idest in melius mutabuntur. Per mare vero multitudo impiorum, quae amplius non erit, quia ab esse vero separati sunt. Unde Augustinus, 20 de civitate Dei: nomine maris significatur hoc saeculum turbulentum et procellosum. De quo Psal. hoc mare magnum et spatiosum et cetera. Et ego Joannes. Ostensa exteriori gloria, ostendit eam quam sancti habebunt in seipsis. Unde dicit: et ego vidi civitatem, idest Ecclesiam sub una civium suorum lege viventem et in uno libro legentem et sub uno domino degentem, Joan. 10, alias oves habeo et illas oportet me adducere, et fiet unum ovile et cetera. Psalm. Jerusalem quae aedificatur ut civitas et cetera. Sanctam, idest omnino mundam. Ephes. 5, dilexit Ecclesiam et tradidit se ipsum pro ea, ut illam sanctificaret et cetera. Item sanctam, idest firmam et stabilem securam: tunc certa erit, quod a sponso separari non poterit, nec toto nec in parte, Isa. 32, sedebit populus meus in pulchritudine pacis. Psalm. lauda Ierusalem dominum, lauda Deum tuum Sion, quoniam confortavit et cetera. Jerusalem: Glossa, idest in omni quiete et pace positam et Deum, qui est vera pax, videntem, ut nihil possit turbare pacem ejus: sicut Isa. 25: non erit leo, et mala bestia non ascendet per eam. Novam, idest innovatam, quia tunc plenarie auferetur omnis vetustas, tam culpae quam poenae ab ea, quando hoc mortale induet immortalitatem, ut dicitur 1 Corinth. 15. Descendentem de caelo, per humilitatem et innocentiam qua se omnino subjiciet Deo. Vel per recognitionem, quia recognoscet quicquid boni habet et habuit, a Deo, non a se habere. Unde supra 4, procidebant vigintiquatuor seniores ante sedentem in throno. Glossa, ibi in secreto cordis attribuentes Deo victoriam vitiorum et tribulationum. Augustinus, 9 de civitate Dei cap. 17, exponit sic dicens: de caelo descendentem. Civitas ista dicitur, quoniam caelestis est gratia, qua Deus eam fecit. Et de caelo quidem ab initio sui descendit, quando per hujus saeculi tempora gratia Dei superveniente per lavacrum regenerationis, per spiritum sanctum missa de caelo, subinde cives ejus ostenderet. Unde descendentem, non modo cum jam est in gloria, sed prius per infusionem gratiae in Baptismo. A Deo paratam. Apparatu virtutum quae a Deo solo sunt. Sicut sponsam ornatam, ornatu virtutum et operum. Viro suo, idest ad honorem viri sui. Vel sicut decet virum suum, cujus ornatum ostendit. Psalm. omnis gloria ejus filiae regis ab intus et cetera. 1 Petr. 3, quarum sit non extrinsecus capillatura, aut circumdatio auri et cetera. Sed qui est absconditus homini et cetera. Hic ornatus Ecclesiae significatur Esther 16 ubi legitur quod Esther induta gloria sua, volens ingredi ad Assuerum assumpsit duas ancillas suas, quarum una defluentia in humum vestimenta sustentabat, et altera super se incubantem quasi pro deliciis teneram supportabat. Esther interpretatur abscondita; et significat Ecclesiam quae semper in abscondito faciei sui sponsi est a conturbatione hominum. Una famula quae vestes colligit est humilitas quae pulverem excutit vanagloriae. Altera quae eam supportat est charitas quae omnia sustinet et omnia suffert, ut dicitur 1 Corinth. 12. Eleganter autem ponit hic nomen suum Joannes, ubi loquitur; ergo eleganter anteponit hic nomen ad innuendum quod ad illam gloriam nemo pervenit nisi per gratiam. Psalm. laetatus sum in his quae dicta sunt mihi et cetera. Quia stantes etc.: idest in gratia, per quam quasi per atrium intratur ad gloriam. Et dicuntur hic septem quae faciunt ad gloriam Ecclesiae: quorum quatuor habebit in futuro, tantum tria habet in praesenti, ut possit vere dici Ecclesia. O terque quaterque beati. Ter beati, propter tres dotes animae. Quater beati, propter quatuor dotes animae et corporis. Tamen tria quatuor, quae hic ponuntur communia sunt. Primum est unitas. Unde dicit: civitatem. Secundum securitas. Unde dicit, sanctam, idest firmam. Tertium est pax. Unde dicit Jerusalem. Quartum incorruptio. Unde dicit novam, quia semper in novitate sua erit, et nunquam veterascet. Deinde sequuntur tria quae in praesenti habita ducunt ad quatuor praedicta. Primum est descensus gratiae in Baptismum. Unde descendentem de caelo. Secundum est operum exercitium, quibus se parat in occursum sponsi. Unde dicit: a Deo paratam. Tertium est bonorum morum compositio et virtutum decor, quibus in exitu vitae obviatura sponso se ornavit. Unde dicit: sicut sponsam ornatam monilibus suis. Et audivi. Hic confirmat patrum testimonio, quod dixerat de innovatione elementorum et glorificatione prophetica: quae dicitur magna, quia a magnis est, idest de caelis, quae magna sunt respectus terrae. Terra enim respectu caeli est quasi punctus, sive centrum ad circulum. De throno, supple, procedentem, idest ab illis quibus Deus sedet. Dicentem: ecce tabernaculum Dei cum hominibus, idest in videnti et in apparenti est, quod humanitas Christi est in gloria cum hominibus, cum quibus militavit in terra: quasi dicat: sicut homo Christus Jesus habitavit in terra cum hominibus, ita inseparabiliter habitabunt cum eo in gloria qui imitati sunt eum. Et habitabit cum eis, ut dominus cum famulis. Ezech. ult. nomen civitatis ex illa dicit dominus ibidem. Et dicit tabernaculum; non quod in patria sit necessitas militandi; sed ad innuendum familiaritatem inter Deum et homines, et sanctos, sicut solet esse inter reges et milites, dum sunt in expeditione. Unde Isa. 33, oculi tui videbunt civitatem Jerusalem opulentam: tabernaculum, quod nequaquam transferri potest, nec auferentur clavi ejus in sempiternum: ibi magnificus dominus Deus noster. Et ipsi populus ejus erunt. Glossa, in nullo eum offendentes: quod esse non potest, dum sunt in carne. Quia, ut dicitur Eccles. non est sanctus, qui non peccet et faciat bonum. Et ipse Deus existens secundum divinitatem praesentialiter cum eis, apparens eis manifeste, secundum utramque naturam erit eorum Deus per essentiam et apparentiam, quia nunquam de cetero recedet ab eis, nec ipsi ab eo. Hoc totum sumptum est de Levit. 26: ubi dicitur: ponam tabernaculum meum in medio vestri, et non abjiciet anima vestra: et ambulabo inter vos, et ero Deus vester vosque eritis meus populus. Et absterget Deus omnem lacrymam ab oculis sanctorum, idest omnem causam lacrymandi movebit ab eis, et omnem miseriam culpae et poenae quae est causa lacrymandi. Quia ibi, nec culpa, nec poena, nec miseria poterit esse, ibique erit plena gloria. Et mors non erit ultra, ibi. Sed neque in Inferno mors, dico naturae, idest dissolutio animae et corporis de qua loquitur hic Joannes, ut dicit Glossa 1 Corinth. 15, absorpta est mors in victoria. Neque luctus erit, ibi, quia nulla causa lugendi erit ibi. Et nota quod quatuor modis fit luctus sanctorum, ut dicit Rabanus. Aut cum propria peccata deplorant, aut cum in Inferno cadentes plangunt, aut cum peccatis viventes lacrymantur, aut cum pro desiderio caelestis regni lugent. Patet quod nullus horum erit ibi, quia nec luctus: sed in Inferno erit omnis miseria; et ideo continuus luctus. Luctus non allevians conscientiam, sed cremans corpus, ut dicit quidam sanctus. Matth. 7, erit ibi fletus et stridor dentium. Neque clamor. Glossa, idest aliqua inquietatio. Quia ibi erit requies opulenta, ut dicitur Isa. 33. Neque dolor erit ultra quia nil mali erit ibi, de cujus praesentia est dolor. Isa. 65, exultabo in Jerusalem et gaudebo in populo meo, et non audietur in ea ultra vox fletus et vos clamoris. Quia prima, idest prius in hoc mundo habita, abierunt, cum reprobis in Inferno, ubi est omnis causa lugendi, sed in patria nulla causa luctus poterit intrare, quia tanta erit affluentia gaudiorum et omnium bonorum, quod etiam miseriae vel molestiae praesentes oblivioni tradentur, secundum quod sunt causa vel materia luctus. Isa. 5, non erunt in memoria priora. Ex his patet quod miseria praecedet ad gloriam, sicut via ad terminum. Act. 14, per multas tribulationes. Luc. ult. nonne oportuit Christum pati, et ita intrare et cetera. Stultus est qui per aliam viam vult intrare in gloriam, quoniam filius Dei et sapientia patris omnia potest et omnia scit. Per eamdem viam venerunt omnes sancti etiam mater sua, quam super omnia dilexit. Hieronymus, nimis delicatus miles es, si vis hic gaudere cum mundo, et cum Christo in fine regnare. Matth. 5, beati qui lugent. Augustinus: venale habeo quid? Regnum caelorum, quanti emitur? Paupertate regnum, labore requies, dolore gaudium, vilitate gloria, morte vita. Augustinus, de civitate Dei 22 cap. 17, dicit quod haec non possunt intelligi de Ecclesia militante, sic dicens: quis ita vesanus audeat affirmare in hujus mortis aerumnis, non dico populum sanctum, sed unumquemque sanctorum, qui habeat vel ducat vel duxerit vel ducturus sit vitam, nullas habentem lacrymas et dolores? Cum potius quanto est quisque sanctior et desideriis sanctis plenior, tanto sit in orando fletus ejus uberior? Quatuor ergo removet Joannes a patria, per quae possunt intelligi omnia alia mala. Per hoc quod dicit: absterget Deus omnem lacrymam ab oculis sanctorum, removet omnem gravem laborem. Supra 14, amodo jam dicit spiritus, ut requiescant a laboribus suis et cetera. Per hoc quod dicit: mors ibi non erit, amovet omnem infirmitatem. Unde Isa. 25, praecipitabit dominus mortem in sempiternum. Et per hoc quod dicit: neque luctus, removet omne peccatum, de quo solo lugendum est, ut dicit Glossa. Per hoc quod dicit: neque clamor, removet omnem violentiam et indigentiam. Per hoc quod dicit, neque dolor, removet praesentiam omnis mali. Isa. 14, in die illa cum dederit tibi requiem dominus. Sequitur, et dixit mihi. Hic confirmat Joannes auctoritate et testimonio Christi, quod dixit de innovatione mundi et glorificatione sanctorum dicens: et dixit mihi qui sedebat in throno, idest in Christo, cui data est potestas judicandi. Ecce, idest evidenter et statim. Nova facio omnia, superius dicta, idest caelum et terram et sanctorum corpora. Unde Isa. 65, ecce ego dominus novos creo caelos et cetera. Isaiae in fine, sic caeli novi et terra nova et cetera. Et dixit mihi, Christus scilicet, scribe. Hic praecipitur Joanni, ut visa scribat ad utilitatem sequentium: et ostenditur ratio quare scribenda sunt. Quia scilicet vera et fide digna sunt, triplici testimonio approbata. Dicit quoque, et dixit mihi, Christus scilicet, scribe. Primo in corde tuo, deinde in codice ad utilitatem legentium. Quia haec verba, quae audisti de mundi innovatione et sanctorum gloria, fidelissima sunt, idest fide dignissima sunt, triplici testimonio approbata. Et vera. Quia sicut dixi ita fiet; et ideo fidelissima sunt. Sed quare non dicitur quod verissima sint, sed fidelissima? Solutio: fidelissima dicuntur respectu numeri, unde potest recipere comparationem: vera dicuntur respectu rei; et ideo proprie non recipit comparationem: et si aliquando dicitur aliquid alio verius, hoc est respectu numeri et improprie. Et haec verba sunt fidelia quia confirmata Joannis testimonio. Fideliora, quia additum est testimonium sanctorum patrum; fidelissima, quia subjunctum est testimonium Christi. Et dixit mihi. Quia magnum est et mirum quod dixit, ne forte contemnatur quod dixit et scripsit, ostendit hic Joannes quod cito fient omnia quae dixit; et ideo contemnenda non sunt. Dicit ergo. Et dixit mihi, idem quod prius, scilicet Christus. Factum est, cito fiet quicquid praedictum est, Matth. 5, jota unum, aut unus apex et cetera. Ego sum. Hic probat Joannes quasi per locum a minori, quod haec omnia fient a Christo. Quia si potuit mundum ex nihilo creare, multo fortius poterit innovare creatum. Unde dicit: ego sum alpha et omega. Et exponit quid est hoc, initium et finis, idest dator et servator omnium: quasi dicat: ego creavi omnia, et ego consummabo omnia et innovabo ea. Ego sitienti. Hic subjungit exhortationem invitans ad credendam et consequendam et percipiendam hanc innovationem, per participationem poenitentiae et praemii. Et primo ponit primum quod dabitur fidelibus innovatis dicens: ego, cui subjicitur posse, et nosse, et velle, dabo gratis, non reddam meritis. Sitienti, idest Deum desideranti et expectanti. De fonte aquae vivae gratis, idest qui faciet vivere omnes qui bibunt de aqua ista. Joan. 4, qui bibit ex aqua quam ego et cetera. Fons iste Christus est. Unde Psalm. quia apud te est fons vitae et cetera. Aquae hujus fontis sunt virtutes, et dona, et cetera beneficia, quae ab ipso jugiter et abundanter emanant et largius emanabunt in die renovationis elementorum et glorificationis sanctorum. Ipsa enim innovatio et glorificatio rivuli sunt illius fontis; et singula bona quae dabit sanctis sunt rivuli istius fontis. Qui vicerit. Quia dixerat, sitienti se daturum de fonte aquae vivae gratis, ne putaret aliquis, quod sufficeret semel fuisse seu desiderasse; ideo ostendit, quia oportet perseverare in desiderio illo, quia sola perseverantia coronatur. Juxta illud Matth. 5, qui perseveraverit et cetera. 1 Cor. 20, omnes quidem currunt, sed unus etc., scilicet perseverans. Dicit ergo. Qui vicerit, omnes hostes, et in victoria perseverat. Possidebit haec, idest firmiter et immobiliter Deum immortalem tenebit. Supra 2, qui vicerit dabo ei etc.: et ibidem: qui vicerit et custodierit usque in finem opera mea, dabo illi potestatem super gentes: et ero illi Deus omnia bona ei tribuens et ipse erit mihi filius filiali amore me amplectens: quasi dicat: sicut pater diligit filium et bona sua illi communicat, sic ego diligam eos et bona mea illis communicabo. Isa. 56, dabo eis in domo et cetera. Timidis autem. Hic ostendit Joannes poenam illorum qui non desiderant illam innovationem et glorificationem, nec laborant ut ad illam perveniant. Et ponit octo genera malorum, quibus infligetur poena aeterna. Unde dicit: timidis autem, quasi dicat: vincentibus dabo supra dicta: timidis autem, idest illis qui timore humano vel mundano fidem negant, vel recipere nolunt, vel peccant mortaliter. Et incredulis, idest de hac innovatione desperantibus. Et execratis, idest excommunicatis et sine pudore peccantibus. Et homicidis, non solum corporalibus, sed etiam spiritualibus, 1 Joan. 3, qui odit fratrem suum et cetera. Ambrosius, pasce famelicum morientem, si non pavisti occidisti. Eccles. 34, qui aufert in sudore panem, idest qui cum sudore acquisitus est, quasi qui occiderit proximum et cetera. Et fornicatoribus, corporalibus et spiritualibus. Et veneficis, idest illis qui venenum propinant ad literam, vel venenum detractionis, seu erroris. Et idolatris, idest illis qui (ad literam) colunt idola, vel adulatoribus, qui principibus et praelatis malis et indignis qui sunt idola spiritualia adulantur et eis adulantes adorant. Psalm. confundantur omnes qui adorant sculptilia. Et omnibus mendacibus, idest omnibus quibus mendacium est in usu. Sap. 1, os quod mentitur, occidit animam: et intelligitur de mendacio pernicioso, quia officiosum et otiosum non sunt mortalia, ubi ex alio fiunt. Et pars illorum, idest omnium praedictorum. Erunt in stagnum ignis ardentis et sulphuris. Unusquisque tamen pro qualitate culpae suae: quod est mors secunda: ut dictum est supra eodem. Psalm. ignis, sulphur et cetera. Et venit unus et cetera. Secunda pars capituli, in qua ostendit Joannes dignitatem supernae Jerusalem: quae dignitas ad similitudinem civitatis naturalis consistit in duodecim conditionibus a quibus commendatur. Primo igitur describitur civitas caelestis a situ, ibi, et situ. Secundo ab artifice, ibi, et ostendit. Tertio a firma clausura, ibi, et habebit murum. Quarto a fundamenti positione, ibi, et murus civitatis. Quinto a qualitate dispositionis, ibi, qui loquebatur. Sexto a quantitate mensurationis, ibi, et mensus est civitatem. Septimo a pretiositate materiae, ibi, et erat structura. Octavo a munditia platearum, ibi, et plateae. Nono a regis auctoritate, ibi, et templum non vidi in ea. Decimo a servitorum industria, ibi, ambulabunt gentes. Undecimo a plena securitate, ibi, et portae ejus non claudentur. Duodecimo a civium puritate et bonitate, ibi, et afferent gloriam et honorem. Et haec omnia sunt spiritualiter intelligenda, quia ad litteram non possunt esse vera. Situs ergo civitatis caelestis est mons magnus, idest Christus. Juxta illud 1 Cor. 3, fundamentum aliud et cetera. Artifex est dominus. Hebr. 11, expectabat enim fundamenta habentia civitatem, cujus artifex et conditor Deus. Unde Isa. 26, urbs fortitudinis et cetera. Antemurale exterius est humanitas. Murus interior est divinitas, fundamenta sunt prophetae et apostoli. Jam non estis hospites et cetera. Dispositio civitatis est ordinata positio personarum. Quia una supra aliam, vel quadratura virtutum. Muri civitatis sunt fideles, vel virtutes. Plateae sunt conjugati. Vir est Christus. Servitores Angeli. Securitas est ibi, quia omnes certi erunt, quod non amittent quod habent. Civium puritas, quia nullus malus est ibi. Hanc ergo descripturus civitatem Joannes ostendit primo quo monstrante hoc scivit: quod facit, ne fictum putaretur. Dicit ergo: et venit, missus a patre luminum. Unus de septem, ordinibus praedicatorum, de quibus dictum est supra decimoquinto et decimo capitulo. Habentibus septem phialas, idest universas Scripturas. Plenas septem plagis novissimis, idest tempore novissimo infligendis. Et per hoc quod est unus de septem Angelis, innuit Joannes, quod universus praedicatorum coetus, praesentium, praeteritorum et futurorum, in hoc concordat quod talis sit dignitas caelestis Jerusalem, qualis nunc describitur a Joanne. Vel unus de septem Angelis, potest Christus intelligi, qui est de numero praedicatorum, sicut caput dicitur pars corporis et numeratur inter membra, et est tamen supra membra regens ea. Cujus inspiratione Joannes cognovit ea quae dicit: et locutus est mecum. Non dicit, mihi, sed, mecum, quia mutua erit locutio. Dicens interius loquens per inspirationem. Veni. Glossa, idest intellectum applica, vel amplia: quod fit cum homo separat et subtrahit se a tumultu mundi et curis saeculi et diligenter audit quae dicuntur. Eccles. 4, custodi pedem tuum domum Dei ingrediens, et appropinqua, ut audias. Et ostendam tibi sponsam, idest Ecclesiam sponsione prophetarum desponsatam. Oseae 2, sponsabo te mihi in fide. Uxorem agni, idest eamdem Ecclesiam sibi in incarnatione de praesenti convictam. Vel sponsa dicitur, quamdiu est in peregrinatione extra domum sponsi. Joan. 3, qui habet sponsam, sponsus est. Uxor vero erit, quando trasducta fuerit in domum sponsi. Et sustulit. Hic incipit Joannes describere civitatem, incipiens a statu, quia scilicet in monte posita est. Unde dicit: et sustulit me in spiritu, idest in mentis excessu, in montem magnum et altum. Glossa, mons est Christus qui est munimentum suorum. De quo Micheae 4, erit in novissimis diebus praeparatus mons domus domini. Super hunc montem aedificata est Ecclesia Dei, Matth. 10, super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. Hic mons dicitur magnus, quia totam Ecclesiam replet, ut dicit Glossa. Jerem. 23, caelum et terram ego impleo. Isa. 6, plena est terra gloria ejus. Dicitur autem altus, quia insuperabilis est, ut dicit Glossa. Vel dicitur magnus, idest immensus, secundum divinitatem: altus et eminens in vita, secundum humanitatem. Vel magnus potentia, altus incomprehensibilitate. Rom. 11, o altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei. Et ostendit mihi. Hic describitur artifex a quo Ecclesia recipit tria: scilicet descensum infusionis gratiae, claritatem cognitionis divinae, lumen operationis bonae, sicut reperitur ad literam in domo materiali. Primo descendit artifex fundamenta jaciendo. Secundo parietes superius erigendo. Tertio tectum supraponendo. Dicit ergo de primo: et ostendit mihi civitatem, idest Ecclesiam super illum fundatam. Sanctam, idest mundam et firmam Jerusalem, idest Deum in pace videntem. Descendentem de caelo, idest quicquid boni habet se a Deo habere cognoscit. Descendentem de caelo, idest recipientem gratiam desuper in Baptismo a Deo, a quo est omne bonum, Jacob. 1, omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est et cetera. Habentem claritatem Dei, idest divinam opinionem, quam modo habet obscuram, quoniam nunc videmus per speculum in aenigmate. Vel habentem claritatem Dei, idest divinam claritatem, quia Deus illuminabit eam. Et lumen ejus, idest Christus, qui est lumen in testamento. Infra, civitas illa non eget sole, neque luna, ut luceat in ea, quia claritas Dei illuminabit eam et lucerna ejus est agnus. Lumen, dico, simile lapidi pretioso, idest Christo, qui fuit in proposito firmus et lucens virtutibus: de quo dicitur Isa. 28, ecce ego mittam in fundamentis Sion lapidem angularem, probatum, pretiosum, electum, in fundamento fundatum. Tamquam lapidi jaspidis: in quo significatur firmitas et veritas fidei quam habet Ecclesia in via, cui succedit firma cognitio spei, quam habebit in patria: et utraque in jaspide designatur. Jaspis enim acuit oculos corporales: sic fides viae et cognitio patriae acuit et comportat oculos spirituales. Sed quia opera nostra non sunt pura omnino; ideo necessaria est confessio qua purgatur mens, quae significatur per crystallum quae est transparens et lucens, nil celans: sic pura confessio, ut dicit Glossa. Et ideo sequitur, sicut crystallum, supple lumen ejus, idest ipsa civitas lucens. In via quidem habet fidem et confessionem puram. Unde Rom. 5, corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem et cetera. In patria est cognitio plena et confessio laudis. Unde Augustinus de civitate Dei, videbimus et amabimus, Isa. 51, qui redempti sunt a domino invitentur et venient cum laetitia in Sion laudantes. Hoc dictum est supra quarto, qui sedebat similis erat aspectui lapidis jaspidis et sardinis, et in circuitu sedis mare vitreum simile crystallo. Per mare Baptismus: per crystallum confessio designatur, quae sunt duo lavatoria Ecclesiae. Sequitur. Et habebat murum. Hic describitur civitas et clausura. Et dicuntur hic tria. Primo qualis et quantus sit murus. Secundo ponitur muri ornatus qui est, in ordinatione portarum. Tertio ponitur dispositio portarum. Per murum Christus significatur, ut diximus: per portas apostoli et praelati, per quos intratur in caelestem Jerusalem: per dispositionem ternarum portarum in quatuor partibus civitatis ostenditur, quod intratur caelestem Jerusalem per fidem de quatuor partibus mundi. Dicit ergo: et habebat civitas ista quam vidit Joannes murum magnum, secundum humanitatem per vitae eminentiam. Et altum secundum divinitatem qua excedit omnem scientiam. Unde Psalm. mirabilis facta est scientia tua ex me. Habens portas duodecim. Glossa, idest patriarchae per quorum exemplum alii ad fidem introducuntur. Quorum fidem praedicaverunt apostoli et tenemus nos moderni. Unde sequitur, et in portis Angelos duodecim, idest apostolos, vel prophetas; qui dicuntur anguli, quia sicut angulus connectit duos parietes, sic prophetae, sic apostoli, doctrina et praedicatione converterunt in fide una, vel quia duo praedicaverunt relata ad unum, scilicet fidem et mores vitae Christi: vel duo praecepta charitatis servaverunt et praedicaverunt: propter quod etiam misit dominus discipulos suos ad praedicandum, Luc. 12. Secundum aliam Glossam portae sunt apostoli, quorum doctrina intratur ad fidem et regnum. Anguli sunt subditi quos ipsi instruxerunt et quasi angulos in Ecclesia constituerunt. Et nomina scripta, supple erant in portis. Quae sunt nomina duodecim tribuum filiorum Israel, idest memoria et auctoritas et exemplum sanctorum patrum veteris testamenti qui ortum habuerunt ex duodecim patriarchis, erunt in vita et doctrina apostolorum. Quod antiqui videntes dixerunt esse futurum. Apostoli sanctum praedicaverunt et vitam eorum vivendo tenuerunt. Hebr. 10, umbram enim habens lex futurorum non ipsam imaginem rerum. Ideo se Christus in veritatem exhibuit et apostoli exhibitam praedicaverunt. Joan. 1, lex per Moysen data est, gratia et veritas et cetera. Ideo dicit dominus apostolis, Joan. 10, alii laboraverunt et vos in labores eorum introistis. Dominus dedit eis cisternas quas non foderunt, vineam et oliveta quae non plantaverunt, sicut dicitur Deuteronom. 6. Sequitur de dispositione portarum. Ab oriente portae tres et ab Austro portae tres, ab Aquilone portae tres et ab occasu portae tres, idest per fidem Trinitatis, quam antiqui patres tenuerunt et praedicaverunt apostoli, ex quatuor partibus mundi intratur in requiem Dei. Unde Psalm. dicant nunc qui redempti sunt a domino, quos redemit de manu inimici et de regionibus congregavit eos. A solis ortu et occasu, ab Aquilone et mari. Secundum Glossam, per orientem significantur Judaei, a quibus sol justitiae ortus est. Unde Joan. 4, salus ex Judaeis est. In his portae tres, quia his primo fides Trinitatis et a prophetis et apostolis praedicata est. Et primi de Judaeis introierunt ad fidem. Per Aquilonem significantur gentiles frigidi per infidelitatem, qui post Judaeos ad fidem intraverunt et per fidem in Ecclesiam. Per Austrum significatur totum tempus ab ortu Christi usque ad adventum Antichristi in quo caluit charitas. In his portae tres, quia multi hoc tempore Ecclesiam intraverunt. Per occasum significatur tempus ab Antichristo usque ad finem mundi, quando per Enoch Eliam et socios eorum praedicabitur fides Trinitatis, et multi etiam tunc intrabunt. Item per orientem significatur prima aetas hominis, infantia sive pueritia. Ab hac sunt tres portae, quia infantibus et pueris patet introitus in Ecclesiam per fidem Trinitatis. Item per Aquilonem ventum frigidum significatur senectus quae frigida est, quia naturalis calor tunc frigescit: et ab hac portae tres, quia etiam senibus patet introitus in Ecclesiam per fidem Trinitatis. Item per Austrum significatur juventus sive adolescentia, quando fervet calor naturalis amplius. Et ab hac portae tres, quia adolescentibus sive juvenibus patet introitus in Ecclesiam per fidem Trinitatis. Item per occasum significatur senium sive decrepita aetas quae juxta occasum est, et ab hoc etiam tres portae, quia senibus et decrepitis patet introitus in Ecclesiam per fidem Trinitatis. Quid ergo volunt sibi duodecim portae civitatis, sic dispositae, nisi quod ostendunt, quod in omni aetate et in omni tempore patet introitus in Ecclesiam Dei? Ideo clamat dominus quater incessanter, revertere, revertere, Sunamitis, revertere, revertere, ut intueamur te. Sed in morte clauduntur istae januae. Ideo clamat apostolus Hebr. 14, festinemus ingredi in illam requiem. Cant. 2, surge, propera amica mea et cetera. Vel tres portae sunt tres virtutes theologicae, scilicet fides, spes, charitas: vel tres partes poenitentiae, scilicet contritio, confessio et satisfactio, per quas ex quatuor partibus mundi intratur in Ecclesiam. Item oriens potest esse nativitas hominis, ubi portae tres sunt nativitatis sive nascentium conditiones, scilicet paupertas, seu nuditas foeditas et imbecillitas. Occasus est mors hominis, ubi tres sunt portae, scilicet tres morientium conditiones: scilicet incertitudo mortis, quia nescitur quando vel quomodo, vel in quo statu mors venit. Juxta illud Eccles. 9, nescit homo finem. Amaritudo doloris. Juxta illud Eccles. 41, o mors quam amara est memoria tua. Homini pacem habenti in substantiis suis, multo amarior est ejus praesentia. Item formido insidiatoris, quia in morte maxime insidiatur Diabolus. Unde Gen. 3, ipsa conteret caput tuum et tu insidiaberis calcaneo ejus. Inter hos terminos est tota vita hominis: quae aut est in prosperitate, et sic est Auster, cujus portae tres, tres ejus sunt qualitates, scilicet vanitas, brevitas, instabilitas. Quia omnis prosperitas vana est. Unde Eccles. 1, vanitas vanitatum et omnia vanitas. Item brevis est. Unde Eccles. 10, omnis potentatus brevis vita. Isa. 40, omnis caro foenum et omnis gloria ejus quasi flos foeni. Item instabilis est. Unde Ezech. dicit: a mane usque ad vesperam finies me. Aut est in adversitate, cujus portae tres. Ipsa scilicet tribulatio quae purgat hominem. Unde Eccles. 27, vasa figuli probat fornax. Item in via fidei accelerat. Unde Psalm. multiplicatae sunt infirmitates eorum, postea acceleraverunt. Item oculos illuminat ad sui et Dei cognitionem. Unde Isa. 28, secundum aliam editionem, per omne flagellum erudi Jerusalem, sola vexatio dabit tantummodo intellectum auditui. Gregorius, poena quippe interrogat, si quis Deum veraciter amat. Gregorius, qui dubitat an dii sint adorandi, indiget poena: quasi dicat; si poena esset, de hoc non dubitaret. Per has portas intratur in civitatem; quia qui haec perfecte consideraret, ad caelestem patriam sine dubio festinaret. Unde Ezech. 37, a quatuor ventis veni super interfectos istos et reviviscant. Item duodecim portae civitatis sunt duodecim partes praedicationis. Sicut enim per portas intratur in civitatem, sic per praedicationem intratur in Ecclesiam caelestem. Per orientem significatur praedicatio monitoria cujus portae tres sunt species admonitionis. Ad pugnandum quo ad incipientes. Ad progrediendum quo ad proficientes. Ad perseverandum quo ad perfectos. Vel prima admonitio fit ad conjugatos. Secunda ad continentes. Tertia ad praelatos, ut omnes pugnent, proficiant perseverent: hi sunt Job, Daniel et Noe. Ezech. 14. Per Aquilonem significatur praedicatio monitoria, cujus portae sunt tres comminationis species: scilicet comminatio incertae mortis, comminatio districti judicii, comminatio aeterni supplicii. Item per Austrum significatur praedicatio consolatoria; cujus portae sunt tres, scilicet tres promissiones quas faciunt praedicatores. Prima est promissio veniae promerendae. Secunda promissio gratiae recuperandae. Tertia promissio gloriae adipiscendae. Matth. 4, agite poenitentiam: appropinquabit enim regnum caelorum. Item per occasum significatur praedicatio redargutoria, cujus portae sunt tres redargutionis partes. Prima est de peccato cordis. Secunda de peccato oris. Tertia de peccato operis. Vel prima dicitur de concupiscentia carnis. Secunda de concupiscentia oculorum. Tertia de superbia vitae. Vel prima de peccato in patrem, quod fit per fragilitatem. Secunda de peccato in filium, quod fit per ignorantiam. Tertia de peccato in spiritum sanctum quod fit per certam malitiam. Vel prima de peccato in Deum. Secunda de peccato in proximum. Tertia de peccato in seipsum. Propter hoc dicitur Apoc. 8, vae, vae, vae habitantibus terram. Item per portas civitatis, significantur aliquando praelati, per quorum vitam et doctrinam intrare deberent populi in Ecclesiam. Sed hae ita defixae sunt in terram, quod non possunt aperiri, ad intromittendum populum. Unde Thren. 2, defixae sunt in terra portae eorum, idest Jerusalem; et ideo clamat propheta, attollite portas principes vestras et elevamini portae aeternales, et introibit rex gloriae, cum populo suo. Sicut dicitur Isa. 60, occupabit sol muros tuos et portas tuas laudem. Per orientem significatur claritas sive splendor cognitionis ejus, cujus portae sunt tres cognitionis species quas debent habere praelati: scilicet cognitionem mundi et eorum quae in mundo sunt ad contemnendum. Item cogitationem caeli et eorum quae in eo sunt ad considerandum. Cognitionem Inferni et eorum quae in eo sunt ad declinandum et fugiendum. Hoc triplex lumen, sive triplex cognitio, est donum optimum descendens a patre luminum, ut dicitur Jacob. 1. Donum perfectum est donum cognitionis, scilicet contemptus mundi, desiderium caeli, declinatio Inferni; et sic intratur in civitatem, per has portas. Item per Aquilonem significatur fortitudo, sine timore qui generaliter frigidus est. Cujus portae sunt tres formidinis partes quae nascuntur ex triplici cognitione praedicta. Prima est timor de conversatione mundi. Secunda de amissione caeli. Tertia de inventione Inferni. Item per Austrum significatur fervor dilectionis, cujus portae tres sunt dilectionis species, quas deberent habere praelati. Prima est amor Dei. Secunda amor sui. Tertia amor proximi. Vel triplex amor portae Australis est triplicis boni amor: idest boni expedientis, honesti, delectabilis. Hic est triplex ustio solis. De qua dicitur Eccles. 43, tripliciter sol exurens montes, igneos radios exsufflans. Item per occasum significatur luctus, cujus portae tres sunt, scilicet tres luctus species. Prima est de mundi ignorantia, quam significavit luctus domini super civitatem Jerusalem, Luc. 23, videns Jesus civitatem flevit super illam dicens, si cognovisses, et tu utique fleres. Secunda est de mundi miseria, quam significavit luctus super suscitationem Lazari, Joan. 15, quem revocavit ad miseriam mundi. Tertia est de mundi duritia, quam significavit luctus domini in cruce, ubi flevit duritiam Judaici populi qui tot signis visis non potuit emolliri. Si praelati haberent triplicem cognitionem et triplicem timorem et triplicem amorem, et triplicem luctum, tunc pateret introitus Paradisi et multi intrarent post illos. Sed heu. Hodie, quia pauci habent eam; ideo nec ipsi praelati intrant, nec subditi, nisi pauci. Unde Luc. 11, vae vobis legisperitis qui tulistis clavem scientiae et ipsi non introisti, et illos qui introibant prohibuistis. Forte quia timent hanc maledictionem, vel comminationem quae fit legisperitis; ideo nolunt scire legem. Sed re vera, nec sic evadunt, quia facti legisperiti praelati esse debent. Unde Gregorius 2, interroga sacerdotes legem. Ibi Hieronymus. Si sacerdos est, de lege respondet: si respondere nescit, sacerdos non est. Malach. 2, labia sacerdotis custodiunt scientiam et legem ex ore ejus requirunt. Oseae 4, quia repulisti scientiam, ego repellam te et cetera. Sequitur. Et murus civitatis, idest Christus vel fides Christi qua intratur in Ecclesiam. Unde Isa. 54, ecce ego sternam per ordinem lapides tuos et fundabo te in sapphiris et ponam jaspidem propugnacula tua et portas tuas in lapides sculptos. Ibi dicit Glossa, quod per jaspidem significatur fides qua munitur Ecclesia. Habens fundamenta duodecim, idest patriarchas duodecim, idest per quos fundata est, quia illi primi hanc fidem tenuerunt; et in illis innituntur, quicumque ad fidem accedunt. Et in ipsis fundamentis duodecim nomina duodecim apostolorum, supple scripta erant. Hoc est supra fidem et doctrinam apostolorum. Quia quod illi crediderunt et docuerunt futurum, isti crediderunt et praedicaverunt jam factum. Et agni, nomen similiter scriptum erat in eis, quia patriarchae plenam fidem de illo habuerunt. Unde Joan. 8, Abraham exultavit, ut videret diem meum, et vidit et gavisus est. Et qui loquebatur scilicet Angelus in persona Christi mecum. Glossa, idest ad placitum meum, quia Joanni placebat, quod audiebat. Habebat mensuram arundineam. Glossa, idest divinam Scripturam Dei sapientia compositam qua tangit et illustrat corda fidelium. Ut metiretur civitatem et portas ejus, idest secundum capacitatem suam daret unicuique tam minori quam majori, intelligentiam Scripturarum in praesenti, et in futuro cognitionem divinam quae facit beatum. Unde per civitatem intelliguntur hic minores. Per portas majores. Et murum, Glossa, idest defensores Ecclesiae quorum primus et praecipuus est Christus. Demum praedicatores et doctores qui per doctrinam et praedicationem suam defendunt Ecclesiam. Sed heu. Pro magna parte murus iste dissipatus est, ita ut possint hostes libere in civitatem intrare per rupturas murorum. Thren. 2, factus est dominus quasi inimicus, praecipitavit Israel, praecipitavit omnia maenia ejus. Item in eodem: cogitavit dominus dissipare murum filiae Sion: tetendit funiculum suum et non avertit manum suam a perditione, luxitque antemurale et murus pariter dissipatus est. Ezech. 13, non ascendistis ex adverso, neque opposuistis murum pro domo Israel, ut staretis in praelio in die domini. Hunc igitur murum mensurat Christus dominus noster, quia unicuique secundum capacitatem dat intelligentiam in praesenti et secundum mensuram gratiae mensurabit gloriam in futuro. Nec est omnium una mensura; sed secundum capacitatem vasis, alii minor, alii major datur intelligentia et gratia. Rom. 12, unicuique secundum quod Deus dividit mensuram fidei et cetera. Simile Ezech. 40, ecce vir cujus erat species quasi species aeris, et funiculus ligneus in manu ejus, et calamus mensurae in manu ejus. Non dicit calamus aureus sicut hic dicitur arundo aurea, quia ibi loquitur propheta de lege veteri, hic de nova. Item ibi agitur de militanti Ecclesia, hic de triumphanti, ut omnes sint aurei et solidi et pretiosi. Et civitas. Hic describitur civitas a qualitate figurae. Unde dicit: et civitas in quadro posita est. Glossa: quatuor latera sunt fides, spes, charitas et operatio: quae sunt aequalia, quia quantum quis credit, tantum sperat; quantum sperat, tantum diligit; quantum diligit, tantum operatur. In quadro, igitur, posita est civitas, robusta est fide, longanimis spe, ampla charitate, efficax opere. Vel quatuor latera sunt quatuor virtutes principales, quibus nil est utilius in hac vita hominibus, ut dicitur Sap. 8. Quarum una non debet aliam excedere, in uno homine. Prudentia in appetendo bono et vitando malo: quam sequitur temperantia, ut a voluptatibus se retrahat homo: post haec fortitudo, ut quod intelligit operetur: dehinc justitia, ut sic suos actus temperet, ne nimis justus vel sapiens videatur. Unde Eccle. 7, noli esse nimis justus, nec plus sapias quam oportet, ne obstupescas. Haec quadratura virtutum cardinalium remanebit in patria, secundum aliquos usus, ut dicit Augustinus, non secundum omnes. Prudentiae enim usus duplex est: unus est praecavere insidias: hic usus non erit in patria, sed cessabit, quia nullae erunt insidiae ibi. Item alius usus est nullum praeponere vel aequare Deo: hic usus erit in patria. Similiter duplex est usus temperantiae. Unus est delectationes noxias cohibere, hic cessabit. Alius est nullo motu noxio delectari; hic remanebit. Item justitiae duplex est usus. Unus est subvenire miseris, hic cessabit. Alius est Deo firmiter adhaerere, et regenti subditus esse et hic remanebit. Unde patet, quod primus actus justitiae est subditum esse Deo universaliter: ex quo sequitur quod reddet unicuique quod suum est. Deinde exponit quadraturam et ejus qualitatem secundum priorem expositionem, dicens, et longitudo ejus. Glossa: idest charitas contra. 1 Cor. 13, manent fides, spes, charitas, tria haec, major autem horum est charitas. Solutio. Aequales sunt omnes virtutes, quoad vim merendi, quia omnium est una vis, et una ratio merendi, scilicet gratia Dei. Charitas autem dicitur major quo ad dignitatem, quia ipsa est forma virtutum, et prima participat rationem merendi, et ab ipsa habent aliae, quod sunt meritoriae. Sicut dicitur 1 Cor. 13, si linguis hominum loquar et cetera. Et mensus est. Hic describitur civitas a debita quantitate, tam secundum longitudinem ejus quam secundum altitudinem. Dicit ergo: mensus est Angelus, idest Christus, civitatem idest Ecclesiam, quo ad minores, quorum collectio hic dicitur civitas. De arundine, idest de sacra Scriptura, in qua promittitur unicuique beatitudo aeterna, secundum quantitatem meritorum. Similiter et poena aeterna secundum exigentiam meritorum. Unde Psal. reddet unicuique juxta opera sua. Matth. 7, eadem mensura qua mensi fueritis remetietur vobis. Per stadia duodecim. Stadium est spatium et cursus hominum vel equorum; et significat exercitium virtutum cardinalium, secundum triplicem statum hominum; idest credentium, operantium, perseverantium; quod notatur per duodecim millia. Duodenarius componitur ex ternario et quaternario: per ternarium significatur status credentium, per quaternarium status operantium; per mille status perseverantium. Quid est ergo, mensus est civitatem per stadia duodecim millia, nisi quod in Scriptura cujuslibet credentium, operantium, perseverantium, terminavit gloriam secundum meritorum mensuram? Et debet intelligi conjunctim; quia credentibus solum non debetur merces, quia fides singulorum sine operibus mortua est, et otiosa idest carens mercede. Jacob. 2. Item operantibus tantum non debetur merces, quia sine fide impossibile est placere Deo, etiam ita sine fide non est meritum. Hebr. 11, item credentibus et operantibus tantum non debetur merces, nisi perseverent. 1 Cor. 9, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium. Unus, idest perseverans. Unde ergo per duodecim stadia mensuratur civitas, quia exercentibus se in fide et operibus cum perseverantia debetur merces, secundum mensuram meriti. 1 Cor. 2, unusquisque propriam mercedem recipiet, secundum suum laborem. Deinde ostendit dimensionem meriti, quo ad virtutes theologicas quas dicit esse aequales. Unde subjungit, et longitudo. Glossa: idest charitas, quae extenditur a dextra usque ad sinistram, idest ab amicis usque ad inimicos. Et altitudo. Glossa: idest civitatis. Aequalia sunt in virtute merendi, vel in perseverantia. Quia nulla virtus sine perseverantia meretur gloriam. Unde perseverantia est una mensura omnium: et sic in quantum ordinantur ad mercedem aequales sunt omnes virtutes. Et mensus est muros ejus, idest doctores et praedicatores, qui sunt Ecclesiae defensores, undique circumdantes eam et custodientes. Unde Cant. 3, invenerunt me vigiles, qui custodiunt civitatem. Et ostendit mensuram, sive quantitatem murorum, dicens, centum quadragintaquatuor cubitorum. Haec (inquit) erat quantitas murorum. Cubitos, in quo est manus, significat operationem, ut dicit Glossa, quae respicit triplicem statum hominum: idest incipientium, qui significatur per quadraginta, proficientium, qui significatur per quatuor virtutes cardinales in quarum exercitio est profectus; et status perfectorum, qui significatur per centum qui numerus transit de laeva in dexteram, ut dicit Beda. Praedicatoribus autem secundum statum triplicem convenit operatio bona, non tantum lingua (unde Psalm. exaltationes Dei in gutture eorum, et gladii ancipites in manibus eorum) sed secundum operationem qua mensuratur ei merces. Unde sensus est. Et mensus est muros civitatis quadragintaquatuor cubitorum, idest praedicatoribus promisit aeternam beatitudinem, secundum mensuram operum eorum. In omni statu hoc dicit, quia unicuique majorum sive minorum mensuratur a Christo praemium, secundum mensuram operum. Mensura hominis, quae est Angeli: quasi dicat: ille, qui sic mensurabat in specie hominis mihi apparebat, erat Angelus, in quo ostendebatur Dei filius verus Deus et verus homo esse. Tamen per hoc quod dicitur, mensura hominis, quae est Angeli, intelligunt quidam, scilicet ut una sit mensura cubitorum hominis et Angeli esse perhibetur secundum rationem et ordinem caelestium spirituum sive rerum spiritualium ordinativa sunt humana mysteria in Ecclesia militante. Unde Exod. 25, dictum est Moysi: vide, ut omnia facias secundum exemplar, quod ostensum est tibi in monte. Item nota quod si conjungatur numerus stadiorum, hic positus, et numerus cubitorum muri, fit numerus omnium signatorum, scilicet centum quadragintaquatuor millia, qui numerus surgit ex duodenario ducto in se; nam duodecim duodecies, sunt centum quadragintaquatuor millia. Omnium igitur electorum ponit hic mensuram Angelus. Sequitur. Et erat structura. Hic ostendit Joannes qualis sit murorum materia, et fundamentorum, et portarum civitatis: hic siquidem tria numeraverat describendo civitatem. Dicit ergo, et erat structura muri ejus ex lapide jaspide, per quem designatur fides, propter ejus virorem, qui confortat visum corporalem: sic et fides visum spiritualem: quasi dicat. Ex fortibus et fide currentibus fiunt Ecclesiae defensores. Unde Cant. 3, en lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israel. Loquitur autem Joannes de defensione Ecclesiae quae fit per praedicationem fidei, vel disputationem. Unde Cant. 8, si murus est, aedificemus super eum propugnacula: idest si aliquis talis est, ut possit defendere Ecclesiam per praedicationem vel disputationem, abjiciendo malitiam impiorum, prius oportet ut instruatur, et armetur fide. Bene ergo dicit, et erat structura muri, idest murus constructus ex lapide jaspidis, idest ex viris fortissimis perfectam fidem servantibus. Ipsa vero civitas, idest murorum congregatio, inter murorum protectionem posita. Auro mundo, idest ex auro mundo constructa est. Simile vitro mundo, quod est perlucidum, ita quod sub eo est, exterius videatur. Unde innocentiam significat baptismalem. Aurum vero significat charitatem: et haec duo frequentius inveniuntur in minoribus. Unde Psalm. audivimus eum in Ephrata, idest in majoribus. Sed invenimus eum in campis silvae, idest in minoribus. Proverb. 3, cum simplicibus sermocinatio ejus. Item per aurum significantur tres dotes animae. In fulgore significatur visio. In valore dilectio. In pondere apprehensio. Per vitrum vero significatur gloria corporum. Fenum enim primo resolvitur in pulverem, postea fit vitrum lucidissimum: sic corpus humanum moriendo cadit in pulverem (unde Gen. 3, pulvis es, et in pulverem reverteris) sed resurgendo mutabitur in vitri perspicuitatem. Unde 1 Cor. 15, seminatur corpus in ignobilitate, surget in gloria. Unde Isa. 40, omnis caro foenum. Job 18, non adequabitur ei aurum vel vitrum. Sequitur. Fundamenta muri civitatis, idest prophetae et apostoli, quorum fide et doctrina tota civitas Ecclesiae fundata est. De quibus dicitur in Psalm. Fundamenta ejus in montibus sanctis, omni lapide pretioso ornata, erant, supple, omni genere virtutum et bonorum operum. Nec tantum prophetae et apostoli fundamenta dicuntur, sed etiam alii majores, qui vitam et fidem ipsorum habuerunt: qui non ratione personarum, sed opere virtutum, fundamenta dicuntur, quia per haec Ecclesiam fundaverunt. Propter quod Joannes hic ostendit quibus virtutibus ipsi in Ecclesia luxerunt, reponens eos sub denario numero sic, ut ostendatur, eos splenduisse omnibus virtutibus. Hic enim numerus universitatem significat, quia ex partibus septenarii conficitur, idest ternario et quaternario. Et quia fides inter virtutes prima est, juxta illud Prudentii, prima petit campum dubia sub sorte duelli, pugnatura fides: et quia sine fide nil placet Deo, ut dicitur Heb. 11: ideo in primo fundamento ponitur fides. Nec moveat te, quod jaspis fundamenta dicuntur, quia ideo fundamenta dicuntur, quia sancti per virtutes fundamenta sunt. Unde cum dicitur jaspidis est fundamentum, sensus est, idest fundamenti ornamentum. Dicit ergo, fundamentum primum, idest primum ornamentum fundamenti jaspis idest fides semper virens, et visum confortans. Sed numquid fides erit in patria aut in triumphanti Ecclesia, de qua hic agitur? Non: sed venientibus ad Ecclesiam prima occurrit, per quam in praedictam civitatem intratur: quam qui non habuerint, in eam intrare non poterunt. Secundum fundamentum, idest secundum fundamenti ornamentum est sapphirus, cujus color sereno caelo similis est, qui percussus radiis solis, ardentem emittit fulgorem, et per hoc significat spem, qua rapimur ad caelestia, et per hoc in amorem caelestium inflammamur contempto saeculi amore, ut possimus dicere cum apostolo, nostra conversatio in caelis est, Phil. 3. Isa. 54, fundabo te sapphiris. Tertium fundamenti ornamentum est Chalcedonius, qui lapis pallenti lucernae similis est: et fulget magis sub dio, quam in domo calefactus a sole. Vel digitorum attactu paleas ad se trahit, sculpentium argumentis resistit; et significat charitatem, quae intus est in corde celata, pallet quasi lux in lucerna: sed tamen ad aliorum utilitatem exire cogitur, tunc qualis intus erat exterius ostenditur, et tacta a sole Christo omnipotentiae, sive digito, peccatores ad se trahit; et omnino secari nequit, quia nulla adversitate deficit, sed magis proficit. Unde Cant. 8, fortis est ut mors dilectio, et dura sicut Infernus aemulatio: lapides ejus ut lapides ignis atque flammarum. Aquae multae non potuerunt extinguere charitatem. Sculpi ergo non potest, quia adversitate non frangitur, nec etiam adulatoria laude emollitur. Unde Psalm. oleum peccatoris non impinguet caput meum. 1 Cor. 13, charitas patiens est, benigna est, omnia suffert, omnia sustinet, non agit etc. non irridetur. Quartum smaragdus, qui omnes herbas et arborum frondes, viriditate superat, et gerentes eum reddit intuentibus gratiosos, aerem vicinum virescere facit, imaginem sicut speculi reddit; et significat virginitatem, quia virorem carnis integre servat, et omnes alias virtutes quodammodo superat, quia virginitatem servare magis est angelicum quam humanum. Gratiosa est enim Angelis, Deo, et hominibus; et in se portat imaginem Christi, quia sequitur agnum quocumque ierit. Et bene hic lapis quartus dicitur, quia virginitas in quatuor Evangeliis commendatur. Quintum sardonix, ex duorum nominum societate vocatus, ut dicit Isidorus. Habet enim candorem, ut nix, et ruborem, ut sardus, et est color, ut dicit Glossa, niger in imo, candidus in medio, rubeus in summo; et in signando nihil cerae avellit. Unde significat sanctorum patientiam, per quam in mundo sunt viles et despecti. Unde Job 12, deridetur justi simplicitas, lampas contempta apud cogitationes divitum et cetera. Sed in medio, idest intus in corde, sive in conscientia, sunt candidi per innocentiam, superius rubei per ardorem martyrii, propter Christum: et haec nihil de cera avellit, quia suis persecutoribus plene ex corde remittit, nullum rancorem retinens. Juxta Eccle. 29, relinque proximo tuo nocenti te, et tunc deprecanti tibi peccata solventur. Quae virtus quinta dicitur, quia in infirmitate corporis descendit, quod regitur quinque sensibus. Sextum sardius, sic dictus quia primo a Sardis est repertus, sanguinei coloris tantum. Unde significat perfectam constantiam martyrii, idest martyrum, qui pro Christo sanguinem suum fuderunt: et ideo sextus ponitur, quia Christus sexta aetate, idest sexta die sanguine suo martyrium consecravit. Septimum chrysolithus auro similis in colore. Unde dicitur a chrysis, quod est aurum; et scintillas ardentes videtur emittere, ut dicit Glossa: et significat sapientiam, quae omnia dona superat, sicut aurum omnia metalla. Quae praedicando scintillas ardentes emittit, idest exhortationes et instructiones corda audientium inflammantes. Unde Ezech. 1, sanctis animalibus scintillae quasi aspectus aeris candentis. Sapient. 3, fulgebunt justi sicut sol, et tamquam scintillae in arundineto discurrent. Haec septimo loco ponitur, quia inter dona septem spiritus sancti locum tenet septimum, ascendendo, octavum beryllus. Hic lapis in se primo gloria formae politus lucet, quasi aqua a sole percussa. Qui etiam tantae caliditatis dicitur esse, ut calefaciat manum tenentis: et significat virtutem misericordiae, quae sex operibus se exercet, corda frigida hominum infirmorum calefaciens in amorem Dei et proximi. Juxta illud Proverb. 26, si esurierit inimicus tuus, ciba illum: et si sitit, potum da illi. Hoc faciens et cetera. Matth. 5, sic luceat lux vestra et cetera. Et haec virtus octavo ponitur loco, quia non hic, sed in octavam aetatem mercedem expectat. Unde Psal. labores manuum tuarum, quia manducabis, in futuro scilicet, beatus es, et bene tibi erit. Ergo illis erit male, qui labores suos hic manducant, scilicet hypocritae. De quibus dicitur Matth. 5, receperunt mercedem suam, nonus topazius. Hic lapis quamvis sit omnium colorum, maxime tamen duos habet colores, aureum, et aethereum, ut dicit Glossa super Ezech. 34, et cum splendore solis tangitur, omnium gemmarum claritates excedit. In aspectum suum provocat similiter aspicientes; qui si poliatur obscuratur, si naturae suae relinquatur, clarior est, et gemmarum amplissima, et regibus cara; et significat contemplationem, quae ex charitate, qua fervet, aurea, ex cognitione qua lucet aetherea est, ubi Deus limpidius videtur, ad cujus amorem homines experti singularius trahuntur: et si tales sunt quod honoribus saeculi ponantur, obscurantur, quia turbantur circa plurima, ut Martha. Et quia hic lapis omni colore resplendet, hoc est, quia contemplatio omnium virtutum splendore refulget, et est gemmarum latissima, quia contemplatio maxime cor dilatat. Qui vero reges sunt, nil carius contemplatione habent. Et bene nono ponitur loco, quia homines contemplativos novem ordinibus Angelorum contemplatio associat. Decimum chrysopassus. Hic lapis, secundum Isidorum, Indicus est, et coloris purpurei guttulis distinctus aureis. Unde nomen accepit crysopassus, quasi passum habens aurum: et significat desiderium caelestis patriae, quod quanto plus tribulationibus concutitur, tanto amplius accenditur, ut dicit Gregorius: quod flatus carboni, hoc facit tribulatio charitati. Et bene decimo loco ponitur, quia sancti per desiderium ad decimum ordinem Angelorum per observationem Decalogi venire festinant. Decimus ordo dicitur, quia ex hominibus restaurabitur, unde et homo dicitur Luc. 15, drachma quam mulier sapiens quaerens invenit. Undecimum hyacynthus. Hic lapis, cum aer mutatur in sereno, perspicuus est, in nubilo obscurus. Unde significat sanctorum discretionem, per quam secundum Deum hominibus se conformant, ut omnes lucrifaciant. Sicut dicit apostolus, 1 Corinth. 9, omnibus omnia factus sum, ut omnes lucrifaciam. Rom. 12, gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus. Per hanc etiam virtutem sciunt sancti doctores, quid, quibus, et quando, et qualiter sit praedicandum. Haec undecimo loco ponitur, quia per hanc maxime omnis transgressio vitatur. Duodecimum amethystus. De quo dicit Isidorus, inter gemmas purpureas principatus amethystus inclytus tenet, purpureus quidem est, permisto colore viridi et roseo, quasdam flammulas de se effundens, et est culturis facilis. Unde per eum significatur humilitas sanctorum, cujus comes est obedientia, ut dicit Ambrosius. Humilitas brevis est ut viola, pulchra ut rosa, facilis ad omnia, quaecumque antedicta sunt, quasi flammae intendentes amarae videntes. Omnibus enim placet humilitas, etiam inimicis: sic e contrario superbia omnibus est odiosa, ut Eccles. 10, haec bene ultimo loco ponitur, quasi custos omnium, quia ultimam se reputat semper, et ultimum locum tenens. Unde Gregorius: qui ceteras virtutes sine humilitate congregat, quasi pulverem in ventum portat. Unde Paulus, qui modicus est humilis interpretatur, duodecimum locum meruit possidere. Et duodecim portae. Ostensa materia fundamentorum muri civitatis, ostendit qualis est materia portarum, dicens, et scribens portas ex singulis margaritis constare. Est autem margarita lapis parvus, sed pretiosus, candidus, solidus, in conchis marinis natus, qui de caeli rore est conceptus, ut dicit Isidorus; et qui de rore matutino concipitur, candidior et melior est quam qui de rore vespertino. Aliquando tamen margarita generale nomen est lapidis pretiosi: sed quocumque modo margarita accipiatur, certum est, quod duodecim margaritae, sunt duodecim virtutes praedictae, per duodecim lapides designatae. Si ergo duodecim sunt apostoli, et cum singuli apostoli, omnes virtutes habuerunt, cum singuli singulas singulariter possederunt, quo ad usum aliquibus singulariter commendatur. Sicut Abraham commendatur a fide, Loth ab hospitalitate, Noe a mansuetudine, David ab humilitate: et cum singuli omnes virtutes habuerunt, sed in unius usu singulariter eminebant, ita hic. Unde signanter dicit, et duodecim portae, idest duodecim apostoli, duodecim margaritae. Quaelibet enim porta habet duodecim margaritas, idest duodecim virtutes praedictas, per duodecim lapides designatas: sed quia unus in una, alius in alia, pollere videtur, idest singulariter possidere, ideo dicit, et singulae portae erant ex singulis margaritis, idest singuli sancti singulis pollent virtutibus. Unde 1 Corinth. 12, divisiones gratiarum sunt et cetera. Et in portis, idest in apostolis et praelatis, qui successerunt eis, debet esse candor margaritae et puritas et soliditas, idest castitas et patientia et humilitas. De primo dicitur Thren. 4, candidiores. De secundo Psal. bene patientes erunt, ut annuntient. Proverb. 19, doctrina viri per patientiam noscitur. Luc. 12, in patientia vestra possidebitis animas vestras. De tertio dicitur Matth. 11, discite a me, quia mitis sum, et humilis corde. Item Matth. 3: sic decet nos implere omnem justitiam. Glossa, idest supremum gradum humilitatis, et plateae civitatis. Hic describitur et commendatur civitas a munditia platearum, quae est ornatus interior et inferior. Unde hae plateae sunt conjugati, qui quasi majores latea viae sunt, quae alii, et quae continentes, aut praelati, in quibus maxime munditia requiritur, et inventa maxime commendatur. Unde dicit, et plateae civitatis, idest conjugati, aurum mundum, idest mundi appellantur per virtutem sapientiae, qui bene sciunt regere se in mundo, utentes tamquam non utantur: ut dicitur 1 Corinth. Tamquam vitrum perlucidum, idest nullas sordes intus celantes, sed per veram confessionem quicquid intus est in mundum manifestant. Vel eos dicit vitrum, quia in ipsis tamquam in speculo possunt suas maculas subditi considerare. Sequitur, et templum. Hic commendat civitatem a bonitate regis, quam in duobus ostendit. Quia civitatem suam implevit omnibus bonis, et mundavit ab omnibus malis. Repleta est enim civitas omni bono, et expers ab omni malo. Quod ostendit Joannes, cum dicit templum non esse in civitate illa. Templum quidem locus est orationis et oblationis. Oratio autem fit pro duobus: scilicet aut pro bonis adipiscendis, aut pro malis amovendis. Illa autem, quae fit pro bonis conservandis, quodam modo fit pro bonis adipiscendis, scilicet pro securitate, quam non habet, vel pro dubietate amovenda. Sed in illa civitate nullum malum adest, quod sit amovendum, et nullum bonum adipiscendum, quasi non esset ibi necessaria oratio vel oblatio. Oblatio autem fit pro duobus: scilicet aut pro emundatione, scilicet expiatione offerentium, aut pro sustentatione ministrantium, aut ad placandum Deum. Sed certe nullum istorum erit ibi. Quia nec ministri ibi de aliquo indigebunt, nec aliquid expiandum erit ibi, nec Deus offensus alicui. Unde patet, quod non est necessaria oblatio. Et sic patet per templi amotionem a civitate, quod Joannes ostendit omnium bonorum plenitudinem, et omnium malorum absentiam. Dicit ergo, et templum non vidi in ea, civitate. Quia non est ibi necessaria oratio nec oblatio, sed tantum erit ibi gratiarum actio, et vox laudis pro bonis adeptis et malis vitatis. Et reddit Joannes unam rationem, quare non est ibi templum, dicens, dominus enim Deus omnipotens, ipse est templum illius, quia omnimoda quies, et sufficientia: tunc enim ipse Deus erit omnia in omnibus, tunc ipse aperiet manum suam, et omnia implebuntur bonitate. Tunc habebit rationalis lucis plenitudinem, irascibilis, pacis multitudinem, concupiscibilis dulcedinis magnitudinem. Unde Psal. quam magna multitudo dulcedinis. In his autem est beatitudo animarum. Sed nec etiam sensus corporum carebunt sua beatitudine, quam habebunt in videndo Christum. Unde addit, et agnus, similiter est templum illius et omnimoda quies, et refectio sensuum corporum, sicut Deus omnium animarum. Visus in colore lustrabitur, odoratus in odore, gustus in sapore, licet nil corporale gustemus ibi, sed tamen erit sapor eorum in cognitione, unde quodammodo reficitur gustus: tactus in suavitate, auditus in jubilatione. Beatus, qui scit jubilationem. De his sancti jugiter laudabunt Deum. Unde: beati, qui habitant in domo tua domine. Beatitudo autem, ut dicit sapiens, est praesentium status omnium bonorum collectione perfectus. Sed forte obscuritas ibi non est, sed omnimoda claritas. Unde sequitur, et civitas non eget sole, neque luna, idest luminis corporei beneficio, ad implendum servitium Dei, sicut modo indigent homines. Quia tunc unumquodque corpus electorum erit clarius sole. Unde Matth. 10, fulgebunt justi sicut sol in regno patris eorum. Solis autem lux augebitur in mundi innovatione. Unde Isa. 30, erit lux lunae ut lux solis, et lux solis septempliciter erit sicut lux septem dierum. Oculi vero glorificati bene poterunt sustinere tantum splendorem, immo delectabuntur in eo. Eccles. 11, dulce lumen, et delectabile oculis videre solem. Mystice enim civitas et cives non egent sole et luna, idest majori vel minori doctrina, ut luceant in eo, docendo, vel praedicando, vel disputando. Nam claritas Dei, quae tunc immediate videbitur, illuminabit eam, dando intellectui plenissimam omnium cognitionem. Unde 1 Corinth. 13, nunc cognosco ex parte et cetera. Jerem. 31, non docebit vir ultra proximum suum et cetera. Joan. 6, erunt omnes docibiles Dei. Et non solum claritas Dei illuminabit eam, quae tantum lux mentium est; immo, et sensus corporis habebunt lumen corporale. Unde sequitur: et lucerna ejus est agnus, idest Christi humanitas, continens divinitatem, sicut testa nucem. Psal. in lumine tuo videbimus lumen, et in lumine vultus tui ambulabimus. Sequitur. Et ambulabunt gentes. Hic in praesenti, proficiendo de bono in melius, in lumine ejus, idest in fide et spe habendi lumen ejus. Vel per lumen cognitionis ejus, quod eis de super infunditur juxta illud Isaiae, omne datum optimum. Psal. ibunt de virtute in virtutem et cetera. Iterum etiam pro spe illius hominis habendi, majores erunt solliciti de aliis acquirendis, ut dicit Glossa, unde sequitur, et reges terrae, idest rectores Ecclesiae, afferent gloriam suam, idest subditos suos, quos praedicando converterunt ad fidem et poenitentiam, et conversos in bono nutrierunt, pro quibus gloriabuntur. Unde Paulus dicit, 1 Thess. 2, quae est spes nostra, corona, aut gaudium, ante Deum? Nonne vos? et cetera. Sed quia non sufficit neque prodest proficere aliis nisi et ipsi, qui proficiunt aliis, seipsos custodiant a malis. Unde subjungit. Et honorem gloriae, idest conscientiae puritatem. In illam civitatem. Aliter enim non esset gloria regibus, si ibi subditi essent, et ipsi in peccatis deprehensi essent: immo magna confusio erit eis ex hoc; et si nil aliud esset, hoc solum sufficeret ad damnationem eorum maximam, quia illa confusio erit sine fine. Matth. amen dico vobis, quia peccatores et publicani praecedent vos in regno Dei: sed si ipsi sequerentur adhuc sufficeret. Sed non erit ita; immo expellentur. Luc. 13, cum videritis Abraham, Isaac et Jacob, vos autem expelli foras. Tria igitur dicit hic Joannes. Primo, quod industrii sint majores in operando, cum dicit, et ambulabunt. Secundo, quia soliciti sint majores in docendo, et convertendo, et custodiendo acquisitos, cum dicit, et reges. Tertio quid utrique recitabunt coram Deo: scilicet conscientiae serenitatem, ut possint dicere vere, gloria nostra, haec est, testimonium conscientiae nostrae. 2 Corinth. 1, si boni praelati qui adducunt sanctos suos, quos converterunt: miro modo gloriabuntur. Psal. venientes venient cum exultatione portantes manipulos, idest collectos subditos; sicut victores quando spolia sublata hostibus deferunt in urbes suas, multum gaudent. Isa. 9, laetabuntur coram te et cetera. Et portae ejus non claudentur per diem: quasi dicat, quod tanta erit ibi securitas, quod nullus incursus hostium vel bestiarum timebitur. Nunc autem aliquando oportet claudi portas Ecclesiae, et abscondere praedicatores et doctrinam, propter indignitatem et malitiam hominum. Unde Matth. 7, nolite sanctum dare canibus. Et bene dixit, per diem nox non erit illic, idest obscuritas temporalis, vel aliqua spiritualis. Zach. 14, erit dies una, quae nota est domino: quasi dicat: non erit successio diei et noctis, sed lux tantum, ibi. Psal. ordinatione tua perseverat dies. Item melior est dies una in atriis et cetera. Mystice portae ejus, idest affectus et intellectus sanctorum, quibus intratur ad amorem boni, et cognitionem veri, non claudentur in die, idest per diem: quasi dicat: tanta erit claritas, quod nil erit obscurum ibi, nihil ignotum, nihil dubium, nihil inhumanum. Nox enim non erit illic, ignorantiae vel peccati, quia omnia scibilia scient electi. Unde Gregorius, quid est quod non videant, qui videntem omnia vident? Quod autem dicitur Matth. 25, et clausa est janua, non est contrarium huic. Quia ibi januam claudi nil aliud est, quam indignos in perpetuum excludi. Et offerent gloriam, idest gentes glorificatas, repraesentabunt Deo patri, et honorem gentium, in illam multitudinem, scilicet conversorum, quod est honor domini, et gloria. Juxta illud Proverb. 14, in multitudine populi dignitas regis. Non intrabit in eam, civitatem, aliquid coinquinatum, idest cum aliis inquinatum per consensum, et faciens abominationem, idest aliquid abominabile, quod sancti abominantur, et mendacium, Glossa, mendacium facit, qui in mendaciis inveniendis delectatur. Talis enim est Diaboli socius. De quo dicitur Joan. 8, ipse mendax, et pater ejus, idest inventor mendacii: nisi qui scripti sunt in libro vitae agni: quasi dicat, quod per singula nemo intrabit, nisi qui scripti sunt stilo praedestinationis, in libro vitae, et agni, in praescientia Dei, qui liber est agni, idest Christi humanitate. Vel non intrabunt nisi qui scripti sunt in libro vitae agni, idest in fide et veritate Christi, qui est vita et dator vitae. Joan. 13, ego sum via veritas et vita. Et 11, qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet. Vel nisi qui scripti sum in libro vitae et agni, idest in imitatione vitae Christi, qui se nobis proposuit in exemplum vivendi: 1 Petr. 3, Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum. Joan. 13, exemplum dedi vobis et cetera.


Caput 22

[89038] Hugo de Sancto Charo (?), Super Apocalypsim, cap. 22 Et ostendit mihi et cetera. In hoc capitulo ostenditur refectio et amoenitas civitatis: et dividitur in tres partes. In prima agitur de refectione civium. In secunda de commendatione totius visionis, ibi, et dixit mihi. In tertia excommunicat Joannes omnes illos, qui veritatem subtrahent ab hoc libro, vel falsitatem adjicient, ibi, contestor enim. Et hoc facit Joannes quia sciebat quosdam esse in Asia sic facturos. In prima enim parte duo facit. Primo describit refectionem, et ea quae pertinent ad reficiendum gaudium et exultationem. Et quia in mensis magnatum primo apponuntur nutritiva, deinde medicinalia, ut sunt species aromaticae, ideo Joannes primo describit potum illius refectionis. Secundo cibum. Tertio ponit medicinalia. Dicit ergo, et ostendit mihi. Angelus, qui alia ostenderat. Flumen aquae vivae, idest aeternam beatitudinem, in qua semper vivitur sine aliquo defectu: quae bene per fluvium designatur, quia per Baptismi gratiam ad eam pervenitur. Joan. 3, nisi quis renatus fuerit et cetera. Vel propter abundantiam aquae, idest gloriae. De qua agitur Joan. 4, si scires donum Dei et cetera. Et infra, dedisset tibi aquam vivam, idest gratiam vel indeficientem gloriam. Psal. fluminis impetus laetificat civitatem Dei. Splendidum. Hoc dicit, quia justi splendidi erunt mente et corpore. Matth. 13, fulgebunt justi sicut sol. Tamquam crystallum. Hic dicit, quia corpora sanctorum transparentia erunt, ut etiam cogitationes cordium merito videantur. Unde Gregorius: uniuscujusque mentem ab alterius oculis corpulentia non abscondet, procedentem de sede Dei et agni. De benigna et tranquilla majestate Dei et verbi. Et in medio plateae ejus, idest communi omnium: quasi dicat, quia tunc lucide videbunt tam majores quam minores, et participabunt gloriam a Deo influente in eos. Vel procedentem de sede Dei et agni, idest de majoribus, qui sunt sedes Dei et agni. In medio plateae ejus, idest in minores, qui latiori via incederunt: quasi dicat, quod tunc manifestum erit, quod minores secundum doctrinam, quam a majoribus receperunt, coronantur. Et notantur hic septem gaudia sanctorum in patria, praeter alia, quae habebunt. Primum est copiosa societas electorum: quod notatur, per fluvium. Qui optime significantur per fluvium. Quia fluxerunt de aetate in aetatem, de virtute in virtutem, de tribulatione in tribulationem, de consolatione in consolationem. Tandem de vita in mortem, et postea de morte in vitam: et sic ad locum unde fluxerunt flumina revertuntur. Secundum est immortalitas: quod notatur per hoc quod dicit, aquae vivae. Tertium claritas: quod notatur per hoc quod dicit, splendidum. Quartum est soliditas: quod notatur per hoc quod dicit. Tamquam chrystallum. Quintum est tranquillitas: quod notatur per hoc quod dicit, procedentem de sede Dei et agni. Sextum est securitas: quod notatur per hoc quod dicit, in medio plateae. Per hoc idem notatur septimum idest communitas. Quod enim commune est, in medio est, et e contrario. Unde et lignum vitae dicitur esse in medio Paradisi, supra 3, et Gen. 2. Hi sunt septem rivi procedentes de fluvio vitae aeternae. De quibus dicitur Isa. 11, levabit manum suam in fortitudine spiritus sui super flumen, et percutiet eum in septem rivis, ita ut per eum transeant calceati. Et ex utraque parte fluminis lignum vitae, idest Christus, qui dat vitam comedentibus eum, nunc per fidem, tunc autem per speciem. Proverb. 3, lignum vitae est his, qui apprehendent et cetera. Duae partes fluminis, vita sanctorum praesens, et futura vita eorum; idest status gratiae, et status gloriae. Prima est citra flumen. Altera ultra flumen. Exod. 15, in aeternum dominus regnabit, et ultra: non tamen citra: quasi dicat: dominus citra flumen remanebit. Ibi per gloriam, hic autem per gratiam. In hac ripa, quae est citra flumen, est lignum vitae, idest Christus per sui corporis et sanguinis exhibitionem in sacramento altaris. Matth. 28, ecce ego vobiscum sum omnibus et cetera. In alia ripa, quae est ultra flumen, est idem lignum vitae per suae speciei tam humanae quam divinae exhibitionem. Hic refecit nobis per fidem, ibi, per speciem. Afferens fructus duodecim, utrobique. Fructus quos affert citra flumen, sunt illi, quos apostolus numerat Galat. 5, dicens, fructus spiritus sunt charitas, gaudium et cetera. Per singulos menses reddens fructus suos, idest per singulas aetates reficiens et pascens servos suos, praedictis fructibus. Vel per singulos menses, idest per singulos defectus. Cum enim convertitur peccator ad dominum, pro singulis defectibus peccatorum reddit dominus singulas refectiones virtutum. Per singulos menses, idest assidue non cessat reficere suos. Fructus autem quos affert lignum vitae in altera parte ultra flumen, sunt duodecim fercula, quae Jesus transiens ministrabit suis, in refectione vitae aeternae. De quibus dicitur Luc. 22, ego dispono vobis, idest diversa pono, sicut disposuit pater meus regnum, ut et cetera. Primus est sanitas sine aegritudine. Psal. qui sanat contritos corde. Isa. 25, praecipitabit dominus et cetera. Secundus est societas sine defectu. Psal. satiabor cum apparuerit gloria tua. Tertius scientia sine dubitatione. 1 Corinth. 13, tunc cognoscam, sicut et cognitus sum. Quartus gaudium sine tristitia. Joan. 16, tristitia vestra vertetur in gaudium. Proverb. 14, cor quod novit amaritudinem animae suae, in gaudio ejus non miscebitur extraneus et cetera. Quintus est pax sine turbatione. Isa. 32, sedebit populus meus in pulchritudine pacis. Sextus est securitas sine timore. Psal. non timebis a timore nocturno. Septimus est impletio omnium desideriorum. Psal. qui replet in bonis desiderium tuum. Octavus de justitiae divinae impletione. Psal. laetabitur justus cum viderit vindictam. Nonus est laus sine intermissione. Psal. in saecula saeculorum laudabunt te. Decimus est quies sine labore. Psal. exultabunt sancti in gloria, laetabuntur in cubilibus suis. Undecimus est lux sine tenebris. Supra 21, civitas non eget sole et cetera. Duodecimus est visio Dei sine medio. Isa. 33, regem in decore suo videbunt. Psal. exultate justi in domino. Hos fructus affert lignum vitae in ripa ulteriori per singulos menses reddens fructum suum, idest pro singulis defectibus, quos pro proximo hic substinuerunt sancti, reddet eis gloriosum fructum. Sap. 10, reddet Deus mercedem laborum; et in paucis vexati, in multis bene disponentur. Et in eodem: bonorum laborum gloriosus est fructus. Matth. beati qui lugent et cetera. Vel secundum Glossam, utraque pars fluminis omnes sanctos utriusque testamenti significat, in cujus rei testimonium et figuram transduxit populum ultra mare Josue. In veteri per figuram; in novo, per gratiae vel humanitatis praesentiam, afferens fructus duodecim. In veteri per patriarchas. In novo per duodecim apostolos. Per singulos menses, fructus suos reddens, idest per quemlibet patriarcham, et per quemlibet apostolum faciens fructum suum. Quilibet, enim secundum gratiam sibi datam, fructum fecit laborando, praedicando. Joan. 15, posui vos, ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat. Ergo Christus dicitur dies, et duodecim apostoli duodecim horae. Joan. 11. Sic Christus dicitur annus. Apostoli, et patriarchae duodecim menses. Sequitur. Et folia ejus, idest ligni vitae, idest verba doctrinae Christi ad sanitatem gentium sunt in praesenti, quae sanitas plene habebitur in futuro. Sap. 16, non herba neque malagma sanavit eos, sed omnipotens. Et omne maledictum non erit amplius. Glossa, idest subtractio gratiae non fiet amplius. Ad literam. Nullum malum verbum erit in patria, quia omnes ibi dicent gloriam. Hoc totum sumptum est. Ezech. 47, ubi dicitur: et in ripis ejus ex utraque parte est lignum pomiferum. Ibi plenius dicta sunt, et ideo hic supersedemus ad praesens. Sed et sedes Dei. Hic describit Joannes ea quae pertinent ad reficiendorum gaudium et exultationem. Sunt autem sex, quae faciunt ad gaudium convivantium. Primum est quando convivae se mutuo diligunt, et dominus convivas, et convivae dominum. Secundum est quando ex utraque parte nullus alium inquietat, hoc est nec dominus familiam, nec familia dominum, nec familia se invicem. Tertium est quando dominus blandum et hilarem se reddit. Quartum est quando familia fidelis est domino. Quintum est quando dominus occultum familiae suae revelat. Sextum quando non debent ab invicem separari. Ista sex dicuntur hic per ordinem de domo domini. Primum est igitur dilectio mutua. Unde dicit: sed sedes: quasi dicat: non solum praedictis fructibus reficientur ibi electi. Sed et sedes Dei, et agni ibi erunt, idest Deus Trinitas, et Christus homo in illis requiescent, per amorem et gratiam, qua diliget eos, et ipsi invicem. Juxta illud Joan. 3 Deus charitas et cetera. Et servi ejus, idest familia ejus, in illo requiescet similiter per amorem: quasi dicat: et dominus diliget familiam suam, et familia dominum. Tunc enim implebitur illud praeceptum, diliges dominum Deum tuum et cetera. Et hoc est quod dicit sponsa, Cant. 2, dilectus meus mihi, et ego illi. Et septimo: ego dilecto meo, et ad me conversio ejus. Servient illi, diligendo, et se eis totaliter subjiciendo. A cujus servitio, nec carnis desideria, nec mundi negotia, nec Diaboli consilia, nec ad modicum retrahent. Et e converso dominus serviet eis, et seipsum eis quasi ferculum pretiosissimum ministrando. Luc. 12, beati servi, quos cum venerit dominus. Et hoc est quod sequitur, et videbunt faciem ejus. Non per speculum in aenigmate, sed clare et immediate, quod est esse beatum. Joan. 17, haec est vita aeterna et cetera. Ideo rogabat Moyses, Exod. 33, ostende mihi faciem tuam. Jacob etiam dixit, Gen. 32, vidi dominum facie ad faciem et cetera. Psal. ostende nobis domine misericordiam tuam. Esth. 15, valde admirabilis es domine, et facies tua plena est gratia. Ideo dicit Psal. adimplebis me laetitia cum vultu tuo, domine: idest cum videbo faciem tuam, et nomen ejus, idest Dei et agni, in frontibus, idest in aperto. Nam sicut aperte servierunt ei, et confessi sunt nomen ejus in mundo, ita in aperto vocabuntur et erunt filii Dei, et socii agni. Unde Isa. 65, servos suos vocabit nomine alio. Et 56, haec dicit dominus eunuchis, qui tenuerunt sabbata mea. Et infra: dabo eis in domo mea. Matth. 19, qui me confessus fuerit et cetera. Et nox, idest aeris obscuritas, vel mentis ignorantia, ultra non erit eis. Sed fulgebunt justi sicut sol. Matth. 13, et nil ibi ignorabitur, quia sancti omnia scient. Unde Isa. 60, videbis, et afflues. Non dicit quid videbis, ut intelligas. Tunc siquidem totum scilicet speculum aperietur sanctis, scilicet quando erit omnia in omnibus, ut dicitur 1 Corinth. 15, non egebunt lumine lucernae. Glossa, idest doctrina veteris legis, vel alicujus mediocris praedicationis, nec lumine solis, idest doctrinae novae legis, vel alicujus magni praedicatoris, quoniam dominus Deus illuminabit illos, se eis ostendendo, et vulnus removendo dubitationis. Hoc totum sumitur de Isa. 60, ubi dicitur. Non erit amplius sol ad lucendum per diem etc., et regnabunt cum eo, qui lucem habitat inaccessibilem, ut dicitur 1 Tim. 6, in saecula saeculorum, idest sine fine. Unde supra 20, erunt sacerdotes Dei et Christi, et regnabunt cum eo mille annis, idest semper. Et dixit mihi et cetera. Haec est secunda pars capituli, in qua totaliter visio hujus libri commendatur. Et primo commendatur hoc opus, sive haec visio, ab auctoritate ipsius Joannis. Tertio ne ea, quae dicta sunt, negligantur, ostendit ea cito esse implenda. Quarto ab auctoritate Christi. Dicit ergo, et dixit mihi, Angelus, qui haec ostendebat, et cetera ostenderat. Haec verba, quae tibi ostendi, fidelissima sunt, et vera, idest fide dignissima, quae sine omni ambiguitate implebuntur. Matth. 5, jota unum, aut unus apex et cetera. Et dominus Deus spirituum prophetarum, idest qui habet in potestate dona spiritus sancti, per quae locuti sunt omnes prophetae, sicut dicitur 2 Petr. 1, non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia, sed spiritu sancto inspirati locuti sunt etc.: ille inquam dominus misit Angelum suum ad me in Pathmos, ut ostenderet per illum servis suis. Non ex timore, sed ex amore servientibus. Unde Rom. 8, non accepistis spiritum servitutis et cetera. Glossa: dixit, servis, non dominis, non philosophis: quasi dicat: humilibus et pauperibus dat et ostendit Angelus, non superbis et divitibus. Jacob. 4, Deus superbis resistit et cetera. Matth. 12, confiteor tibi domine pater caeli, et terrae qui abscondisti haec a sapientibus. Ut ostenderet inquam ea quae oportet fieri cito. Glossa, quia non possunt remanere inexpleta. Et ostendit a quo fient, dicens, et ecce venio velociter, quia omnia faciam. Loquitur Angelus in persona domini. Et hoc etiam dixit mihi Angelus: beatus qui custodit verba prophetiae hujus libri, credendo, opere adimplendo, memoriter retinendo. Luc. 11, beati qui audiunt verbum Dei, et custodiunt illud. Verbum Dei lucerna est. Unde Psal. lucerna pedibus meis verbum tuum. Ergo si vis custodire verbum, necesse est, ut manus adhibeas. Item verbum Dei semen est. Matth. 13, semen est verbum Dei. Vis seminare? In agrum praedicando projice. Item verbum Dei est thesaurus. Matth. 13, simile est regnum caelorum, idest verbum Dei, thesauro abscondito in agro, idest in litera, vel in libro. Unde cum verbum audis, thesaurum invenis. Thesaurus custoditur cum absconditur; et sic est verbum cum corde memoriter retinetur. Psal. in corde meo abscondi eloquia tua. Ecce tribus rebus comparavimus verbum; lucernae, semini, et thesauro. Et ideo verbum ratio recipit, ut lucerna: voluntas, ut semen multiplicandum; memoria ut thesaurum custodiendum. Memoria namque est arca, in qua reconditur hic thesaurus, iterum capiendum ibidem, cum fuerit necesse. Comparatur etiam aliis rebus verbum, ut medicinae. Psal. misit verbum suum, et sanavit eos. Sap. 16, non herba, non malagma etc., sed omnipotens sermo tuus domine qui sanat omnia, et ego et cetera. Commendat Joannes opus suum a sui ipsius auctoritate. Qui hoc audivit ab Angelo revelante, et ideo credendum est ei. Dicit ergo, et ego Joannes, cui facta est revelatio, qui supra pectus domini recubui, qui sibi prae aliis familiaris fui: in quo est gratia Dei, audivi haec, et vidi. Auditu et visu interiori, qui sunt idem: sed auditus dicitur in recipiendo intelligentiam, visus in conspiciendo intelligibile. Et postquam audissem et vidissem omnia praedicta cecidi, corde et corpore humiliando me, ut adorarem adoratione duliae, ante pedes Angeli, qui mihi haec ostendebat. Glossa: pro hac causa se humiliabat, et in hoc instruxit nos Joannes, ut dicit alia Glossa, ut magistros nostros maxime, qui sacra mysteria theologiae nobis revelant legendo et praedicando, veneremur. Et dixit mihi Angelus quem volebam adorare, vide ne feceris, quasi dicat, vide dignitatem humanam, noli me adorare. Et reddit rationem prohibitionis: conservus enim tuus sum, et fratrum tuorum prophetarum. Glossa, idest praedicantium, et eorum, qui servant verba libri hujus. Glossa: idest qui obediunt praedicationi: quasi dicat: non debes me adorare, cum servus sim ejusdem domini, et tu, et fratres tui. Sed qua adoratione volebat Joannes Angelum adorare? Si latria, ergo peccabat peccato idolatriae, qui honorem soli Deo debitum volebat impendere creaturae. Si adoratione duliae, sicut dictum est supra, constat, quod Joannes bene faciebat, quia haec adoratio, non solum Angelis, sed hominibus sanctis, et etiam magistris debetur, et praelatis. Ergo Angelus Joannem prohibebat a bono: ergo male faciebat: quia sicut peccatum est juvare ut malum fiat, ita peccatum est prohibere ne bonum fiat. Unde Proverb. 3, noli prohibere bene facere eum qui potest; si vales, et ipse bene fac. Solutio, Joannes volebat adorare Angelum dulia, et bene faciebat, et Angelus prohibuit ne faceret hoc bonum, propter melius; ut scilicet ostenderet conditionis humanae dignitatem purificatam, vel praelatam Angelis, et dignam omni reverentia et honore, ut sic homines magis timerent humanam naturam maculare, quam Deus sic honoravit. Deum adora, qui solus supra dignitatem humanam est adorandus. Matth. 4, dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies. Augustinus: Angeli nolunt nos sibi sacrificare, sed ei cujus et ipsi sacrificium esse noverunt, scilicet Dei, cujus aeternitate firmi sunt, et veritate certi, et unctione sancti. Unus mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus, cum in forma Dei sacrificium cum patre sumat, cum quo est unus Deus, tamen in forma servi sacrificium maluit esse quam sumere, ne hac occasione quisquam aestimaret cuilibet sacrificandum esse. Et dixit mihi Angelus ne signaveris, idest ne clauseris, vel occultaveris, verba prophetiae libri hujus, scilicet ut boni proficiant in doctrina, et mali non possint se excusare per ignorantiam, et sic justius puniantur, et justior appareat eorum poena, qui bonum, quod audierunt, facere contempserunt. Et subjungit causam, quia non sunt signanda verba prophetiae hujus, dicens: tempus enim quo haec debent impleri prope est. Unde 1 Joan.: filioli mei novissima hora est. Deut. 32, juxta est dies domini, et adest, de sua et aliorum salute procuranda: quia tempus instat quo inundante tribulatione, non licebit praedicare, nec alia bona publice facere. Ideo dicitur Eccles. 9, quodcumque manus tua potest, instanter operare: quia nec opus, nec ratio, nec scientia, nec sapientia erit apud Inferos, quo tu properas. Gal. 6, dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei. O beatus ille, qui potest dicere domino, tempus meum prope est: apud te, o bone Jesu, facio Pascha cum discipulis meis, idest cum disciplinatis affectionibus, et cogitationibus. Et quia posset objici Angelo, super hoc quod praecipit aperiri prophetiam, quia mali non corrigentur, immo pejores efficientur, et magis persequentur bonos. Respondet Angelus, quia non propter hoc est cessandum, quia justum est ut mali sordescant in peccatis suis et justius puniantur, et etiam dum vivunt exerceant bonos, ut meliores fiant, et justius praemientur: unde dicit, qui nocet, mala inferendo, noceat adhuc in persequendo, dum tempus purgationis existit. Vel, adhuc, idest post ostensionem, et apertionem libri. Et qui in sordibus est, peccatorum sordescat adhuc, peccata continuando, ut justius judicetur. Non dicit hoc Angelus optando, sed praedicendo: quasi dicat: et si mali per libri apertionem, non dimittant persequi bonos, nec resiliant a sordibus peccatorum suorum, nihilominus tamen debet veritas praedicari, quia ex hoc proficiunt boni, et liquet justitia Dei. Unde sequitur, et qui justus est, idest mundus in se sanctificetur adhuc, idest adhuc laboret, ut sanctior fiat. Ecce. Hic probat, quod tempus breve est, auctoritate et testimonio Christi, quem inducit Angelus loquentem. Vel ipse Angelus loquitur in persona Christi dicens, ecce venio cito, ad judicandum. Habac. 2, si moram fecerit, expecta eum et cetera. Et merces mea mecum est, ad quid domine? Reddere unicuique secundum opera sua, alii plus, alii minus, secundum quod fecit bonum vel malum. Psal. duo audivi et cetera. Et tibi domine misericordia, quia tu reddes unicuique juxta opera sua ego sum alpha et omega. Hic ostendit Angelus loquens in persona Christi, quod potuit haec omnia facere, cum sit principium et finis omnium. Unde dicit: ego sum alpha et omega. Supra primum et supra vigesimum expositum est, ibi quaere. Primus et novissimus. Glossa dicit primus, omnium rerum. Et novissimus omnium creaturarum: quasi dicat: ante omnem rem et post omnem creaturam. Et hoc dicit, non quod omnis creatura desinat esse, sed quia habet esse finale secundum se, Deus autem interminabile et infinibile. Vel primus, dignitate in caelo. Novissimus vilitate in mundo. Isa. 53, desideravimus eum, virum despectum et novissimum virorum. Principium et finis. Supra primum et supra vigesimum expositum similiter, beati sunt. Quia dixerat, ut nocens noceat, sordens sordescat, ne videatur per hoc exclusisse poenitentiam peccatoribus, ostendit hic quod etiam peccatores beati erunt si poeniteant de peccatis suis, dicens: beati sunt, jam in spe, tamdem in re. Qui lavant stolas suas, idest corpora et animas suas aqua poenitentiae. Psalm. lavabo per singulas noctes et cetera. De hoc dictum est supra septimo. Lavant, dico, ita, ut sit potestas eorum in ligno vitae, idest ita ut possint edere de ligno vitae de quo edunt soli mundi. Matth. 5, beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Idem enim est videre Deum et edere de ligno vitae. De hoc quaere supra secundo. Vincenti dabo edere de ligno vitae. Et per portas duodecim, per fidem et doctrinam apostolorum. Vel per observantiam decem mandatorum cum gemina charitate. Intrent in civitatem, supernam. De portis satis dictum est supra decimo sexto. Foris autem. Hic ostendit Angelus, quod illi qui nolunt ponere non intrabunt civitatem, nec beati erunt, sed miseri: quasi sic dicat: poenitentes intrabunt, sed foris, extra civitatem in procella ventorum et turbinum manebunt exclusi in perpetuum canes, idest illi qui post Baptismum et poenitentiam ad vomitum sunt reversi. De quibus dicitur 2 Petr. 2, contingit eis illud veri proverbii, canis reversus ad vomitum. Item canes dicuntur invidi, detractores. Philipp. 3, videte canes, videte concisionem, videte malos operarios. Et venefici, idest qui venenum propinant aliis ad necandum. Habacuc 2, vae qui potum dat amico suo, miscens fel suum et inebrians. Item venefici dicuntur qui verbo vel exemplo alios corrumpunt. Supra 18, in veneficiis tuis erraverunt, omnes gentes et impudici. Rom. 13, non in impudicitiis et cetera. Augustinus, non putetis vos esse pudicos, quia impudicus oculus impudici cordis est nuntius. Et homicidae, qui manu, vel corde, vel verbo, subtractione beneficii necessarii alios occidunt, 1 Joan. 3, omnis qui odit fratrem suum homicida est. Augustinus. Pasce morientem fame; si non pavisti occidisti. Et idolis servientes, vel Pagani, vel avari, Ephes. 6, omnis avarus, quod est idolorum servitus, non habebit hereditatem in regno Christi et Dei. Et omnis qui amat et facit mendacium. Ille amat mendacium qui libenter audit mendacium, ut sunt multi principes qui libenter audiunt adulatores et detractores et joculatores. Unde Proverb. 29, princeps qui libenter audit verba mendacii, omnes ministros habet impios. Ille autem facit mendacium qui invenit vel inventum ab aliis libenter dicit, ut histriones, vel adulatores, detractores. De quibus dicitur Baruch 3, confabulatores et exquisitores sapientiae et intelligentiae, viam autem prudentiae nescierunt, nec exquisierunt semitas ejus. Ego Jesus. Hic commendatur opus illud ab auctoritate Jesu in quo solo est salus. Unde Act. 4, neque enim aliud est nomen sub caelo in quo oporteat nos salvos fieri credentes. Unde cum talis sit Jesus, qui per Angelum suum haec omnia revelaverit Joanni: credenda sunt omnia et tenenda. Dicit ergo, ego Jesus, idest salvator misi ut dominus Angelum meum, idest quem creavi, ut serviat mihi testificari vobis, per Joannem haec quae dicta sunt in Ecclesiis. Specialiter in septem Ecclesiis Asiae. Unde quod vides scribe et mitte septem Ecclesiis Asiae. Ut autem citius et firmius credatur huic prophetiae, commendat autem se Jesus per hanc prophetiam a divinitate et humanitate, secundum quod mortuus est et resurrexit. Unde dicit: ego sum radix et genus David. Ego sum origo et sustentamentum David, et tamen ab eo genitus. Radix enim origo est arboris, et sustinet et movet eam. Christus secundum divinitatem est principium et sustentamentum David, et secundum humanitatem est genus ejus, idest ex eo trahens originem, idem genus est. Ego sum radix et genus David: ac si diceret, David est ex me et ego ex ipso: secundum divinitatem ipse ex me, secundum humanitatem ego sum ex ipso. Unde Matth. 1, liber generationis Jesu Christi filii David et cetera. Rom. 1, de filio qui factus est ei ex semine David secundum carnem. Stella splendida et matutina, supple, ego sum. Stella dicitur Christus, quia noctem praesentis saeculi sua praesentia illustravit vita et doctrina. Joan. 1, vita erat lux hominum, et lux in tenebris lucet. Splendida dicitur quia nil habuit obscuritatis in se, idest nullum peccatum, nullam ignorantiam. Hebr. 1, qui cum sit splendor gloriae et figura substantiae ejus. Sap. 7, vapor est virtutis Dei et emanatio quaedam claritatis omnipotentis Dei sincera. Candor est lucis aeternae et speculum sine macula. Matutina dicitur quia mane, idest in fine tenebrarum infidelitatis et ignorantiae natus est. Isa. 9, populus gentium qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam: habitantibus in regione umbrae mortis lux orta est eis. Vel quia mane surrexit summo diluculo, vel quia futuram claritatem nuntiavit mundo, idest aeternam beatitudinem, quam etiam praemonstravit resurgendo. De hac stella dicitur Eccles. 50, quasi stella matutina in medio nebulae, et quasi luna plena in diebus suis lucet. Item Num. 24, orietur stella ex Jacob, et consurget virga ex Israel, et confringet duces Moab. Item supra, 1, dabo illi stellam matutinam, ibi require. Et sponsus et sponsa. Hic commendatur opus istud a testimonio Christi simul et Ecclesiae sub nomine sponsi et sponsae. Unde dicitur: et sponsus, idest Christus. Et sponsa, idest Ecclesia, quam sibi desponsavit Christus in fide patriarcharum et prophetarum. Unde Oseae 2, sponsabo te mihi in sempiternum, sponsabo te mihi in fide. Joan. 3, qui habet sponsam sponsus est. Dicunt, veni, ad notitiam hujus libri. Nec dicitur quibus, vel cui dicant, ut intelligas ex omnibus tam praeteritis quam praesentibus quam futuris dictum hoc: Christus inspirando et praedicando, Ecclesia tantummodo praedicando. Et liber iste post descensum Christi editus fuit: tamen scientia libri, ante praedicata fuit a Christo et suis, et adhuc quotidie praedicatur aliquid libri. Et sponsus et sponsa: exponit Glossa, sponsus, idest Trinitas quae pro puritatis excellentia sponsus dicitur, et sic Deus sumitur essentialiter. Joan. 4, spiritus est Deus. Unde sensus est, sponsus, idest Deus Trinitas. Et sponsa, agni scilicet, non spiritus. Item dicitur sponsus inspirando, sponsa praedicando. Veni ad notitiam fidei, ad requiem caeli, ubi est visio speciei. Et qui audit: quasi dicat: ut ad notitiam hujus libri, omnes qui audiunt hoc pervenerint, debent similiter invitare alios ad idem. Unde sequitur, et qui audit, hanc invitationem. Vel audit, potest intelligere librum, idest intelligit, dicat alii veni ad intelligendum similiter. Et hic percutitur invidia aliquorum qui nolunt docere quod sciunt. Sap. 6, sine fictione didici et sine invidia communico bonis illius, et honestatem illius non abscondo. Deinde ostenditur, qui sitit veniat, ad intelligentiam libri hujus, dicens: et qui sitit. Glossa, idest credit et desiderat, veniat ad libri notitiam, non alius. Vel qui sitit, idest desiderat habere notitiam libri hujus, veniat ad librum vel accedat, vel accipiat studendo et mandata ejus servando. Aliis enim non datur revelatio seu intelligentia visionum nisi desiderantibus. Sicut patet in Daniel. 9, cui Angelus dixit: ego veni, ut praedicarem tibi visionem: quia vir desideriorum es. Et nequis causetur de labore vel pretio, subjungitur: qui vult accipiat a Deo offerente aquam vitae. De qua supra eodem dictum est. Ostendit mihi flumen aquae vivae. Gratis. Glossa, idest sine meritis: non quod aliquis non possit mereri vitam aeternam: sed hoc dicit Glossa, propter radicem meriti, vel quia non potest ex aequo quis mereri vitam aeternam, sive ex condigno. Unde Rom. 8, non sunt condignae passiones hujus temporis et cetera. De hoc dicitur Isa. 56, omnes sitientes venite ad aquas; et qui non habetis argentum, properate, emite et comedite: venite emite absque argento et absque ulla commutatione vinum et lac. Contestor enim omni et cetera. Haec est tertia pars capituli: in qua post commendationem operis excommunicat Joannes omnes qui addent vel subtrahent aliquid de corpore libri hujus. Et hoc fecit Joannes, quia sciebat quosdam esse in Asia qui pro suis erroribus fovendis, aliquid addere vel subtrahere vellent. Vel ut omnes non intelligentes alta mysteria et profundas sententias hujus libri, putarent esse opus pietatis addere aliquod vel subtrahere de textu libri, ut lucidior appareret, sicut faciunt et in multis locis Scripturae. Ideo ponit excommunicationem dicens: contestor: quasi dicat: ex quo Angelus et sponsus Christus et sponsa testimonio suo approbant opus istud, patet quod verum est quicquid in eo est; et non solum illi, sed ego testimonium do, et hoc est. Contestor enim, sub attestatione jurisjurandi trado. Omni audienti verba libri hujus, ut scilicet nihil addat vel minuat. Et subdit Joannes maledictionem. Si quis apposuerit, idest textui inseruerit volens opus depravare, imperfectum demonstrare. Apponat Deus super eum plagas scriptas quae sunt in libro isto, supra 14 et 16. Non autem excommunicat Joannes qui exposuerit verba libri, sed qui apposuerit verbum. Eccles. 3, non possumus eis quicquam addere nec auferre quae fecit dominus ut timeatur. Eccles. 18, non est minuere, neque adjicere, nec est invenire magnalia Dei. Job 29, verbis meis addere non audebant, et super illos stillabant eloquium meum. Deuteronom. 4, non addetis ad verbum, quod vobis loquor, nec auferetis ex eo. Et siquis diminuerit de verbo libri prophetiae hujus, auferat ei Deus partem ejus de libro vitae, idest non habebit partem in caelo. Et de civitate sancta, idest de societate sanctorum. Et de his quae scripta sunt in libro isto, idest de gloria et bonis quae promittuntur in libro isto bonis. Et nequis contemnendam putaret sententiam Joannis, vel non esse exercendam nisi in Asia, ubi erat metropolitanus: ideo confirmat eam auctoritate Christi, qui ubique potestatem habet. Unde sequitur, dicit qui testimonium perhibet istorum. Christi et tota Trinitas, cujus testimonium suprapositum est, et cujus testimonium verum est et firmum. Unde Psalm. testimonia tua credibilia facta sunt nimis. 1 Joan. 5, tres sunt qui testimonium dant in caelo, pater et filius et spiritus sanctus, et hi tres unum sunt: non singuli in suis testimoniis, sed concordes; et ideo vera testimonia eorum. Ut autem timeatur excommunicatio, ostendit Joannes Christum cito venturum ad judicium, qui reddet unicuique juxta opera sua. Unde inducit Christum loquentem dicens: etiam venio cito. Hoc jam dixerat alias, supra eodem. Quare igitur hic iterum dicit? Solutio. Ibi dixit, ut animaret humiles. Hic repetit ut superbos deterreret. Et ponit etiam, hoc est adverbium affirmandi, ut sine dubitatione ostendatur loqui Christus. Unde Joannes respondit et affirmat verbum Christi dicens: amen, idest verum est quod dicit Christus. Et quia Joannes sciebat esse necessarium adventum Christi, ideo orando, optando subjungit. Veni domine Jesu, ad remunerandum bonos et eradicandum malos de terra viventium. Gratia. Consummato libro refert Joannes grates domino Jesu de sua promissione et revelatione, dicens: gratia domini nostri Jesu Christi cum omnibus vobis, sit vel maneat, qui nos gratos faciat, ut sibi gratiosi semper gratias de collatis beneficiis referamus. Amen. Haec est conclusio libri: quasi dicat: vera sunt omnia quae in libro dicta sunt. Amen, idem est quod veritas: et dicitur ab a, quod est sine, et mene, quod est defectus: idest sine defectu, quoniam veritas nunquam deficit. Unde in apocripho Esdrae, dicit Zorobabel: iniquus est rex, iniquae mulieres et iniqui omnes filii hominum et iniqua omnium illorum opera, et non est in ipsis veritas, et in sua iniquitate peribunt et veritas manet etiam valescit in aeternum. Et nos ipsi gratias referemus qui nos decursis tantis plagis perduxit ad portum. Orate communiter, ut si alicubi minus bene dixi, mihi Jesus benignus indulgeat delinquenti et veniam postulanti; et lector non malitiae, sed ignorantiae ascribat, et corrigat quod viderit corrigendum. Benedictus sit Jesus in aeternum. Amen.


age retro   Ad indicem operum omnium Sancti Thomae




© 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264