Textum Parmae 1869 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit
[91204] Super Apocalypsim «Vox», pr. Vox domini praeparantis cervos et revelabit condensa. In his verbis diligenter respectis datur via introducens in hunc librum qui dicitur Apocalypsis. In ipsis enim verbis notari possunt quatuor causae quae circa eundem librum habent attendi. Videlicet, causa efficiens, finalis, formalis, materialis. Causa efficiens principalis est ipse Deus. Beatus Joannes est causa efficiens ministerialis, cui dominus ea quae hic continentur ostendit. Unde dicitur: vox domini, scilicet et interna et spiritualis, qua in corde beati Joannis loquebatur, faciens eum efficaciter intelligere, quae per Angelum dignabatur ostendere. Vox enim domini virtuosa est ad docendum interius. Psalm. Vox domini in virtute. Sic ergo ostenditur causa efficiens principalis et insinuatur causa ministerialis, scilicet ille, ad quem facta est vox domini. Causa finalis est, ut per rectitudinem fidei et patientiam in adversis, fideles aptiores et agiliores reddantur ad apprehendenda praemia vitae. Unde sequitur: praeparantis cervos, vox domini est, idest praeparantis fideles ad agilitatem currendi ad bravium. Cervus enim animal est velocissimum. Psal.: qui perficit pedes meos tamquam cervorum. Hoc enim intendit beatus Joannes, sicut ex prologo colligitur, ut per rectitudinem fidei et per patientiam in adversitate multiplici praeparentur fideles ad meritum vitae: quae est fructus sustinentiae tribulationum. Hebr. 10, patientia vobis necessaria est, ut voluntatem Dei facientes reportetis promissionem. Causa formalis est, quia liber iste est revelatus et per modum revelationis hic proceditur. Unde dicitur: et revelabit. Hoc completum est in hoc libro, unde et dicitur Apocalypsis, idest revelatio. Daniel 2, est Deus in caelo revelans mysteria. Causa materialis est multiplex. Tribulatio Ecclesiae cum multiplici consolatione; unde dicitur: condensa, idest occulta et obscura dominus enim beato Joanni revelavit multas tribulationes futuras quae non praevidebantur, et multas consolationes quae a multis non expectabantur: ut Ecclesia esset robustior ad sustinendum, quia minus jacula feriunt quae praevidentur. Et iterum. Consideratio praemii minuit vim flagelli. Licet autem hic ostendatur generaliter status Ecclesiae quantum ad tribulationes et consolationes, tamen specialiter et principaliter ostenditur status Ecclesiae quantum ad tribulationes et consolationes finales. Et haec est specialiter hujus libri materia, scilicet status Asianae et totius Ecclesiae, quantum ad finales tribulationes et consolationes. Et per hoc distinguitur iste liber ab aliis libris novi testamenti. Cum enim sacra pagina dividatur in vetus et novum testamentum: rursus novum dividatur in evangelicam et apostolicam doctrinam: intentio evangelicae doctrinae consistit in contemplatione capitis, idest Christi: intentio apostolicae doctrinae in contemplatione corporis, idest Ecclesiae: et hoc tripliciter secundum triplicem statum in quo militat Ecclesia. Nam in actibus ostenditur primitivus status Ecclesiae; in epistolis vero beati Pauli et in canonicis informatur status medius, scilicet praesens. In hoc vero libro revelatur status finalis. Hic possunt breviter duo quaeri. Primum est de materia hujus libri, scilicet de tribulationibus; videlicet utrum sit conveniens Deum permittere, quod sui cultores sustineant tribulationes. Secundum est de fructu ipsarum tribulationum, utrum, sustinere passiones sive tribulationes sit meritorium vitae aeternae. Ad primum sic. Deus non delectatur in poenis nostris, quia crudele est alieno cruciatu laetari; ergo cum suos electos diligat, non congruit ut eos passionibus affligi permittat. Item liberalitas Dei summa est: sed magis manifestaretur ejus liberalitas si per bona opera, sine afflictionibus suos coronaret; ergo et cetera. Contra. Conveniens est a Deo permitti quicquid suos fideles perducit ad vitam: sed sustinentia tribulationum perducit ad vitam, Jacob. 2, et cum probatus fuerit et cetera. Item lex amoris est associare amicum in adversis; ergo de lege amoris est ut veracissimi amici, scilicet domini Jesu, simus socii in sustinendis adversis. Respondeo. Convenientissimum est Deum permittere suos cultores tribulationibus affligi; tum propter amoris insigne, quia Christus dominus pro nobis durissima sustinuit: unde lex amoris exigit, ut ejus amore multa et magna sustineamus; ideo dicebat apostolus, Galat. ult.: mihi absit gloriari nisi in cruce domini nostri Jesu Christi: et idem: ego stigmata domini Jesu in corpore meo porto. Tum propter punitionem culpae praeteritae; quia delectatio culpae, ad hoc ut deleatur, exigit amaritudinem poenae. Jerem. 6, ecce ego conflabo et probabo eos. Glossa, vasa figuli probat fornax; ut quicquid in nobis adulterinae materiae est excoquatur. Tum propter cohibitionem futurae. Unde Isidorus in tertio libro de summo bono: durius circa suos electos in hac vita Deus agit; ut dum fortioribus flagelli stimulis feriuntur, nulla eos oblectata praesentis vitae delectent: sed caelestem patriam, ubi certa quies expectatur, indesinenter desiderent. Tum propter meritum coronae, sicut patet in Job 4. Isidorus in eodem: electus Dei doloribus vitae hujus atteritur, ut perfectionem vitae futurae mereatur. Ad primum dicendum, quod de tribulatione vel poena est loquimur, aut inquantum mere afflictiva, aut inquantum amoris declarativa ac promotiva, aut inquantum culpae praeteritae purgativa, aut inquantum futurae cohibitiva, aut inquantum meriti accumulativa. Primo modo non placet Deo tribulatio in justis vel aliis; nec sub hac ratione eam permittit, sed sub aliqua ex quatuor rationibus subsequentibus. Non ergo delectatur in poenis nostris, sed in utilitate nostra consequente ex ipsis. Ad aliud dicendum quod liberalitas non est commendabilis quae est sine comite sapientia, et quae dissonat a justitia; siquidem justitia exigit ut pro Christo damna sustineamus. Item ut culpa per poenam puniatur. Sapientia vero divina manifestatur, dum per duras flagellas cohibet Deus fideles oblectamentis. Item per acredinem adversorum, perducit Deus suos ad dulcedinem praemiorum. Liberalitas divina, etsi magna manifestatur illo modo quantum ad effectum, non tamen commendabilius quantum ad modum; quia non manifestatur cum ordine justitiae et cum gravitate sapientiae. Circa secundum sic. Secundum philosophum, passionibus non laudamur nec vituperamur: ergo passionibus nec meremur nec demeremur. Item meritum est ab intrinseco, quia ab actu liberi arbitrii et efficacia gratiae informantis: sed passiones sunt ab extrinseco; ergo et cetera. Contra: Matth. 5, beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam. Item quicumque vestigia Christi sequitur pertingit per hoc ad vitam. Joan. 8. Qui sequitur me non ambulat in tenebris. Sed quicumque propter Deum patitur, vestigia Christi sequitur: 1 Petr. 2, Christus passus est pro nobis vobis relinquens exemplum; ergo quicumque propter Deum patitur, per hoc pertingit ad vitam. Respondeo. De sustinentia tribulationum est loqui dupliciter: aut secundum se et absolute, aut secundum quod est ex voluntate sive cum voluntate. Primo modo sustinere tribulationes sive passiones non est meritorium vitae: quia in solo pati non consistit meritum, sicut prima et secunda objectio probant. Secundo modo distinguitur: quia illa voluntas aut est formata charitate, sive gratia gratum faciente, aut non. Si sic, sustinentia tribulationum propter talem voluntatem est meritoria: et hoc notatur cum dicitur Matth. 5, beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam; ubi ostenditur voluntas informata amore justitiae. Similiter accipitur illud 2 Corinth. 1, sicut socii passionum estis, sic eritis et consolationis. Si non; sic sustinentia non est meritoria: quia qui non est in gratia sive in charitate non meretur aliqua voluntate vel passione vitam aeternam. Nec ille etiam qui est in charitate meretur vitam actione vel voluntate non informata charitate. Qui autem non est in charitate, sed propter Deum patitur devotione quadam informali adversa, licet non mereatur, tamen per hoc disponitur ad meritum, quia disponitur ad statum gratiae in quo poterit mereri. Per praedicta patet ad objecta. Gratia introducendi in librum sequentem praemittit Magister Gallicus prooemium, in quo sic procedit. Primo ponit dicendorum fundamentum. Secundo exequitur principale: propterea videns. In duobus autem consistit materia sequentis libri, in tribulatione et consolatione: unde ponit fundamentum eorum quae dicturus est in prooemio circa librum. Primo quantum ad electorum tribulationem, et ad hoc introducit triplicem auctoritatem. Secundo quantum ad divinam consolationem, me autem: et ad hoc duplicem auctoritatem inducit. Dicit ergo, omnes. Nullus igitur qui vult Deum colere miretur si persecutionem sustinet. Qui pie, idest colendo Deum. Volunt vivere, pietas enim est cultus Dei, ad Titum 2, sobrie et juste et pie vivamus in hoc saeculo. Vel pie, ad proximum. In Christo. Quia ipse est via exemplaris et regula nostra, ipse enim venit pro omnibus pati. Persecutionem patientur, et hoc patienter. Et sic patet quod necesse est famulos Dei multa pati. Act. 14. Per multas tribulationes oportet nos introire in regnum caelorum. Sed objicitur, quia multi justi sunt qui nullam habent tribulationem sive persecutionem. Sed respondeatur secundum Glossam, quod intelligitur mente vel corpore. Contra: quia sunt aliqui qui corpore persecutionem sustinent, et in mente magnam suavitatem habent. Respondeo secundum Glossam, quod intelligitur mente vel corpore, qui non solum ab hominibus persecutionem patiuntur in corpore, sed et a Daemonibus in mente: tamen nec mente nec corpore semper patiuntur, sed ad tempus in magna quiete sunt spiritus, tamen vel passi sunt aliqua vel passuri. Per hoc patet ad illud quod objicitur. Apostolus 2 Timoth. 3, juxta illud Eccle. 2, attendens, per conversionem et bonam voluntatem, sta, idest stabilis sis, in justitia, ut facias bonum, et timore, ut caveas malum, et praepara animam tuam, per orationem, praemeditationem et praemunitionem: ut cum quis cogitat: si hostis meus aliquando in me insiliat, viriliter eum repellam, ad tentationem, sustinendam et superandam. Jacob. 1, beatus vir qui suffert tentationem, quoniam et cetera. Tentatio namque. Job 8, alia litera est: nostra litera est, militia est et cetera. Ne autem consolatur, ut sint alacres, confirmat, ut sint stabiles dicens Matth. ult. vobiscum sum: consolatio est de sui consortio. Et nolite. Luc. 12, confirmatio est de non timendo adversario pusillus, quia licet sitis grex pusillus et viribus et numero respectu perversorum, non timeatis: grex, ratione unitatis in charitate, et obedientiae et simplicitatis in conversatione. Propterea videns. Hic exequitur principale propositum. Propositum autem ejus est ostendere multiplicem causam hujus libri. Primo ergo agit de causa hujus libri in generali et diffuse. Secundo in speciali et succincte. Est itaque magna. In prima, primo ostendit causam efficientem. Secundo materialem. De qua revelatione. Tertio formalem; ideo liber iste. Quarto finalem, vidit autem Joannes. Causa autem efficiens ostenditur secundum duplicem modum: scilicet disponens et agens de qua ibi: revelavit. Dicit igitur propterea, quia Deus vult consolari et confirmare fideles, disposuit, ab aeterno, fundata Matth. 7, revelavit autem. Causa agens ostenditur quadruplex: scilicet principalis, Trinitas. Secundaria Christus, inquantum homo. Mediata, Angelus. Immediata sive proxima, Joannes. De qua revelatione, idest de quibus revelatis. Quaestio tanta. Matth. 24, et nunc praemia, scilicet dona gratiae et consolationes. Ideo liber iste. Hic ostenditur causa formalis hujus libri, quia procedit per modum prophetiae et revelationis. Revelationes hujus libri distribuit et extollit tripliciter. Primo quantum ad excellentiae dignitatem. Unde comparat has revelationes revelationibus veteris testamenti, secundum excellentiam. Cujus excellentiae duplicem rationem ponit: una est, quia est revelatio de veritate novi testamenti jam exhibita: altera quia est revelatio lata, scilicet non tantum de futuro. Secundo extollit quantum ad sui auctoritatem, ad cujus. Tertio quantum ad revelationis modum sive qualitatem, cum autem Joanni: quia non sic facta est revelatio Joanni, ut obscure intelligeret, vel figuras spiritu videret; sed ut signata plene cognosceret. Et ideo triplex genus visionis distinguit, ut ostendat qua visione vidit haec beatus Joannes, cum autem Joanni. Dicit igitur, ideo liber iste, quia est revelatus de his quae pertinent ad legem gratiae, prophetiae novae, idest revelationis, censetur, idest nominatur, cum dicitur Apocalypsis. Sicut enim novum testamentum praestat, idest praevalet, veteri, haec possunt intelligi quantum ad omnia quae continentur in novo testamento et veteri, Evangelium legi, idest doctrina evangelica, doctrinae Mosaicae, quantum ad Pentateuchon, sacramenta, idest sacra secreta quae per propheta praedicta fuerant, ut de Christi passione et Ecclesiae reparatione. Adimpleta, ut in libro infra habetur. Prophetae autem praedicebant implenda. Magna jam ex parte, quia quaedam sunt implenda: ut de finali statu Ecclesiae. Unifaria, idest quae est secundum unum modum fandi, idest loquendi, scilicet de praeterito etc. quia de his quae Ecclesia passa est patitur et passura est, quae ipse novit per spiritum prophetiae. Cum autem Joanni et cetera. Corporalibus oculis, sicut divino munere vidit Elisaeus currus igneos, 4 Reg. 6, et Balthasar manum scribentem, Dan. 5. Alia spiritualis: spiritus dicitur hic non pars superior rationis, sed virtus imaginativa. Probatio. Genes. 41, Moyses. Exod. 3, sed objicitur de ultimo exemplo, quia Moyses vidit oculis corporeis; ergo visio corporalis non imaginaria. Item dicit Glossa super 2 Corinth. 12, quod visio spiritualis seu imaginaria est, quando aliquis in extasi vel somno videt non corpora sed imagines rerum. Respondeo. Referendo visionem illam ad id quod corporale erat et corporaliter videbatur, erat visio corporalis; referendo autem ad signatum per id quod sic videbatur, imaginaria dici potest. Unde super 2 Corinth. 12, dicit Augustinus quod visione corporali vidit Balthasar manum; sed Daniel signatum intellexit et aperuit; et ideo potius dicendus est propheta quam ille. Ex quo patet quod illud quod fuit Danieli visio spiritualis, fuit Balthasar corporalis. Balthasar enim vidit manum corporalem et motum corporalem et non intellexit signatum, Daniel autem intellexit. Vel forte, ut quidam dicunt, videbatur ignis qui revera non fuit ignis. Visio autem Petri quando positus in extasi, vidit quadrupedia et serpentia, fuit visio imaginaria. Act. 10. Ad aliud dicendum, quod non dicit Glossa, quod aliter non contingat fieri visionem imaginariam: quia ut dictum est, existente visione corporali, inquantum spiritus negotiatur circa significatum conceptum ex visione illa, imaginaria vel spiritualis dici potest. Sicut philosopho spicas, idest spicarum imagines, intellectu mentis, quae est pars superior, mysteriorum, idest secretorum, quomodo? Scilicet intellectuali visioni. Sed contra: quia ipse vidit imagines, sicut in libro, infra habetur, de candelabris et aliis multis; ergo vidit imagines. Respondeo. Vidit visione imaginaria et intellectuali secundum diversos respectus: imaginaria inquantum vidit imaginem; intellectuali, inquantum illuminato intellectu intellexit quae videbat. Vidit autem; hic ostendit causam finalem. Et circa haec multa tangit: ostendit ubi scripsit, locus enim facit ad commendationem libri, quia locus extraneus et exilii. Item in quo statu, quia quando erat relegatus. Item quo motivo, quia ut extirparet vitia et haereses exortas. Duplicem autem ostendit errorem: unus erat contra caput, alius contra Ecclesiam, hac eum. Quarto quibus. Scribit autem Joannes, septem Ecclesiis, scilicet minoris Asiae. Pullulaverunt, inchoatione. Inoleverunt, consuetudine, vitia, quae sunt contra mores, haereses, contra fidem. In principio, idest ante omnia, erat verbum. In hoc libro, infra primo. Dicebant enim quidam, non considerantes illud Matthaei ultimo, ego autem vobiscum sum. Et pro labore, non attendentes illud Sapient. 3, bonorum laborum gloriosus est fructus. Isa. 43. Non desinere: hoc ostendit infra 12, ubi ostendit quod mulierem amictam sole fidei Ecclesiam protegat Deus a dracone ne devoret eam, et etiam pascit eam ut proficiat. Bravium, infra 2 et 3 et penultimo. Sed proficere. Sap. 3, tamquam aurum in fornace probavit illos. Bravium, 2 Timoth. 2, si sustinemus, et conregnabimus. Asiae minoris, non majoris quae est tertia pars mundi. Est itaque magna. Hic ostendit causas libri in speciali et succincte. Et primo ostendit causam materialem. Secundo finalem. In tertio vero. Tertio formalem, quantum ad ordinem et modum procedendi, modus circa, causam efficientem non replicat, nisi de ministeriali, scilicet Joanne. Patiatur, scilicet adversa. Receptura, scilicet praemia. Brevis labor, premium magnum. 2 Corinth. 4, id enim quod in praesenti est 1 cap. prologum, cum dicitur: Apocalypsis. Et salutationem cum dicitur infra 1, Joannes septem Ecclesiis. Sed nonne salutatio est de prologo, cum in prologo attenti et dociles et benevoli auditores fieri soleant et aliquid horum fiat per salutationem? Respondeo. Aliquando salutatio est de prologo in libris; hic autem distincte ponitur pro prologo, ubi ostendit beatus Joannes materiam libri in generali, et commendat ea quae in eo revelantur, et sic reddit attentos. Deinde salutat Asianos ut reddat benevolos. Tamen large potest totum comprehendi sub ratione prologi. Primo tamen modo videtur haec accipere.
Textum Parmae 1869 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit
[91205] Super Apocalypsim «Vox», cap. 1 Apocalypsis Jesu Christi et cetera. Sicut dictum est ante, in hoc libro intendit beatus Joannes praeparare fideles ad obtinendum bravium vitae: instituendo, quantum ad fidem in credendis, et roborando, quantum ad patientiam in sustinendis; ostendendo multas revelationes sibi, et de praemiis pro utroque reddendis. Dividitur autem liber iste in tres partes: in exordium, narrationem, infra 1, ego Joannes, et conclusionem, infra ultimo capite ante finem. Et dixit mihi, haec verba fidelissima sunt. Isidorus: exordium animum auditoris provocat narratio res gestas explicat, conclusio finem totius orationis complectitur. Exordium vero duo continet, prooemium et salutationem, Joannes septem Ecclesiis. Prooemium dat aliquando intelligentiam dicendorum: salutatio ostendit affectum scribentis, ad alliciendos animos auditorum. In prooemio vero multa tangit, circa ea quae infra dicturus est. Primo, ostendit revelatorum auctoritatem; quia a Christo sunt sibi revelata: Christus autem homo a patre haec habuit. Secundo, implendorum necessitatem, quae oportet fieri cito. Tertio, signorum obscuritatem, quia revelatio facta est et scripta prudenter; et significavit. Quarto, revelationis ordinem; mittens per Angelum. Quinto, scriptoris fidelitatem; qui testimonium. Sexto observantiae utilitatem: beatus qui legit. Notatur etiam quadruplex causa hujus libri. Causa formalis; Apoc.. Causa efficiens principalis; quam dedit. Secundaria; Jesu Christi: mediata; mittens per Angelum, immediata; servo suo. Causa materialis; quae oportet fieri cito, causa finalis; beatus qui legit. Dicit igitur, Apocalypsis, quasi: attendite quae dicturus sum, quia haec est, Apocalypsis, idest revelatio. In hoc innuitur magnitudo et profunditas dicendorum. Jesu Christi, idest mihi facta a Jesu Christo. Ipse enim est sapientia patris, per quam docet pater electos. 1 Corinth. 1, Christum Dei virtutem et Dei sapientiam. Hieronymus, ipse enim est mentis nostrae lumen, Jesu, qui interpretatur, salvatoris, Christi, uncti: per quae intelligit, quod haec revelatio est de his quae pertinent ad salutem gloriae, et unctionem gratiae. Amabilia ergo sunt quae dicenda sunt; tum propter sui magnitudinem, quia revelationes sunt: tum propter revelantis auctoritatem; quia a Christo Jesu revelata sunt: qui per haec nos ordinat ad unctionem gratiae in praesenti, et salutem gratiae in futuro, quam dedit illi Deus pater, idest revelavit gratis illi, scilicet in quantum homo, palam facere, idest ut palam faceret, idest revelaret, servis suis, per me. Servis, non peccati, non Diaboli, sed servis suis, scilicet non philosophis, non Judaeis animis incredulis. Matth. 7, nolite sanctum dare canibus. Sed objicitur, de hoc quod dicitur, quam dedit illi Deus, scilicet pater: quia etiam haec habuit a se inquantum Deus, et a spiritu sancto. Item. Quomodo pater haec revelavit Christo homini; cum ipse etiam secundum humanitatem omnia sciverit ab instanti conceptionis, secundum Gregorium? Respondeo ad primum. Non loquitur per exclusionem, sed notatur in patre residere auctoritatem. Ad aliud dicendum, quod non vult dicere quod de novo revelaverit ei et ante ignoraret: sed ab instanti conceptionis horum notitiam, sicut et aliorum, dedit ei secundum humanitatem. Sed ideo dicit, dedit, ut ostendat quod non habuerit Christus homo haec ex natura, sed ex gratia. Item dicit palam facere, quia revelatio adhuc occulta est, et jacens sub figuris. Item dicit Glossa: non Judaeis. Sed contra: quia Christus venit particulariter ad Judaeos. Matth. 15, non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel. Ergo vult haec Judaeis fieri palam. Respondeo ad primum, quod credibile est, quod beatus Joannes haec exposuit fidelibus quibus scripsit, aut ipsi spiritu illuminante intellexerunt. Nobis etiam fit palam per expositiones sanctorum. Ad aliud dicendum quod facienda est vis in hoc quod dicit, oves; quia Judaeis qui Catholicae fidei humiliter se subjiciunt, revelat Deus per spiritum, vel verbum praedicantium, et haec et alia, quae oportet: idest: et haec revelatio est de his, quae oportet, idest necesse et inevitabile est, fieri cito: quasi dicat: quae hic revelantur necesse est impleri, scilicet de tribulationibus justorum et consolationibus; et hoc cito. Quasi dicat; non sit molestum pati, quia finietur labor et sequetur praemium. Sed contra, quia loquitur de his quae in temporibus ultimis contingent. Respondeo. Omne tempus, quantumcumque longum, aeternitati comparatum, breve est. Unde Gregorius: breve est quicquid fine clauditur. Et significavit, idest sub signo, sive sigillo figurarum ostendit, ut patet infra. Daniel. 12, tu autem Daniel claude sermones, et signa librum, usque ad tempus statutum. Sed contra infra ultimo. Ne signaveris verba prophetiae libri hujus. Item nunc jam non est tempus velaminis, cum sit jam veritas revelata. 2 Corinth. 3, nos autem revelata facie gloriam domini speculantes. Item quaeritur quare Scriptura edita est sub tanta obscuritate? Quae utilius videretur si aperte intelligeretur? Respondeo ad haec praedicta: intelligendum, quod sapientissime condita est Scriptura, ita quod in quibusdam locis est aperta, ne omnino clausa videatur, et inde diffidentia intelligendi generetur, et ut simplices aliquid inde capiant, et ut per ea quae sunt plana, sit via ad explanationem clausorum. In quibusdam vero locis est occulta et velata: et hoc triplici ratione: scilicet propter indignos, ne sit eis locus pervertendi, ut dicit Glossa. Unde Ambrosius: non propter servos fideles, sed propter fures divitiae sub sigillo clauduntur. Item propter fastidiosos; quia multa fastidirent et contemnerent: nunc autem gratius et pretiosius et sapidius est cum investigatur, et hoc exigit reverentia divinae virtutis. Haec duplex ratio habetur in Glossa. Item propter diversos exponendi modos; ex obscuritate enim verbi, habetur via ad multiplicem modum exponendi veraciter. Unde Augustinus libro tertio de doctrina Christiana: quid in divinis eloquiis largius et uberius potuit divinitus provideri, quam ut eadem verba pluribus intelligantur modis? Ad illud quod objicitur, dicendum quod Scriptura impiis clauditur, fidelibus aperitur. Ad aliud dicendum quod multiplex est velamen: scilicet velamen culpae: specialiter velamen perfidiae: haec ante legem gratiae, quasi totum mundum impleverat: sed jam esse non debet, cum veritas divina sit revelata. De hoc, 2 Corinth. 3: usque in hodiernum diem cum legitur Moyses, velamen positum est super cor eorum. Dicitur de perfidis Judaeis. Item velamen ceremoniale, scilicet velamen figurarum praefigurantium humanam reparationem: ut de agno qui immolabatur et aliis multis. 2 Corinth. 3, usque in hodiernum diem idipsum velamen in lectione veteris testamenti manet non revelatum, quoniam in Christo evacuatur. Hoc velamen jam ablatum est, quia jam ceremoniae cessavere: quia veritas per Christum facta est, qui illis velaminibus figurabatur. Item sacramentale: hoc manet: unde de sacramento Eucharistiae dicit Anselmus: ideo quod non est apparet, et quod est celatur, quia si quod est videretur, animus humanus abhorreret. Item Scripturae, quae velata est quia obscura et profunda: hoc velamen manet propter rationes suprapositas. Augustinus in duodecimo libro confessionum: mira profunditas eloquiorum tuorum; horror est intendere in eam; horror honoris, et tremor amoris. Item velamen status viae, quod est generale; quia quamdiu sumus in via, velati sunt oculi ne Deum sine mediis videant. 1 Corinth. 13: videmus nunc per speculum in aenigmate. Quod ergo dicitur quod non est tempus velaminis, verum est de velamine figuralium quibus reparatio humana praefigurabatur; et hoc vult dicere illud: nos autem revelata facie. Non tamen propter hoc omne velamen: unde velamen Scripturae manet, in quo sunt multae figurae convenientes non figurativae nostrae redemptionis, sed alterius modi instructionis. Ad aliud quaesitum patet; quia propter tres illas rationes non esset oppositum utilius simpliciter, licet forsan quoad aliquos. Mittens per Angelum suum. Apparentem in similitudine hominis, servo suo. Non superbo, sed humili. Joanni. Loquitur de se quasi de alio. Hebr. 1, homines sunt administratorii spiritus. Qui, Joannes, testimonium perhibuit verbo Dei. Quantum ad veritatem, praedicando ipsum verum Deum, sicut postea scripsit. Joan. 1, in principio erat verbum, et perhibuit, testimonium Jesu Christi. Quod ipse est Jesus Christus, idest humanatus: haec enim duo nomina incarnationem ostendunt. Jesus, dicit causam finalem ad quid est incarnatus, quia ad salvandum. Christus, dispositionem mediam ex parte humanitatis, scilicet unctionem gratiae. Hic testimonium perhibuit praedicando ipsum esse Deum humanatum, sicut postea scripsit. Joan. 1, et verbum caro factum est. Perhibuit inquam testimonium in his vel de his, quaecumque vidit oculis carnis et mentis: et sic est fidele et verum testimonium. 1 Joan. 1, quod vidimus et audivimus, hoc annunciamus vobis. Aliqui libri habent. In his, sed antiqui non habent. Beatus qui. Haec sunt recipienda, non solum quia a Deo revelata et a me fideliter scripta; sed etiam quia utilia, quia, beatus qui legit alios docendo: Eccles. 24, qui elucidant me, vitam aeternam habebunt. Et qui audit. Discendo. Eccles. 6, si dilexeris audire sapiens eris. Verba prophetiae hujus. Quia prophetia et revelatio est. Et servat, implendo: Luc. 11, beati qui audiunt verbum Dei, et custodiunt illud. Alia litera est, beatus qui legit et audit, quia plures audire possunt unum legentem. Et necesse est servare: tempus enim mortis vel judicii, prope est. Quia comparatione aeternitatis, tota vita brevis est. Jacob. 5, ecce judex ante januam assistit. Joannes septem. Hic subdit salutationem. Et primo ponitur persona salutans. Secundo personae salutatae. Septem Ecclesiis. Tertio bonum eis optatum, gratia. Quarto ostenditur a quibus dari optatur, ab eo. Ubi primo optat praemissa dari a filio. Secundo a spiritu sancto et a septem spiritibus. Tertio replicat de filio, ut immoretur in ejus praeconio: et ab Jesu Christo. Ubi primo tangit ejus potentiam. Secundo commendat ejus excellentiam, qui est testis. Et primo quantum ad humanam naturam. Secundo quantum ad divinam. Ego sum alpha et omega. Quantum ad humanam dicitur primo quantum ad primum adventum. Secundo quantum ad secundum. Ecce venit. Quantum ad primum tripliciter. Primo, quantum ad doctrinam praedicationis. Secundo, quantum ad gloriam resurrectionis; primogenitus. Tertio, quantum ad potentiam dominationis et princeps. Quarto, quantum ad misericordiam reparationis, qui dilexit. Ad reparationem autem efficacem, tria concurrunt. Reparantis dilectio, reparatoria passio, et gratiae infusio, sine qua homo non reparatur. Unde primo, ostendit dominicam dilectionem. Secundo, ipsam passionem, et lavit. Tertio, gratiae collationem, per quam superamus vitia, et fecit nos regnum, ut operemur bona, et sacerdotes. Quarto subdit pro his gratiarum actionem, ipsi gloria. Dicit igitur, Joannes. Scilicet apostolus et Evangelista. Nomen est amabile, quia nomen gratiae; intelligitur enim gratia, vel in quo est gratia: unde sibi convenit illud 1 Corinth. 15, gratia Dei sum id quod sum. Sed quare hic nomen suum posuit, et non in principio Evangelii? Respondeo. Propter tria. Primo, ut daret auctoritatem huic operi, qua non indigebat Evangelium, quod a domino praedicatum fuerat, et ab ipso auctoritatem habebat. Secundo, quia hujus operis auctor fuit et scriptor, Evangelii autem scriptor tantum; propter quod nullus Evangelista nomen suum praeposuit Evangelio. Tertio, ne alterius esse crederetur: quod facile posset accidere, quia hoc opus scripsit in exilio; Evangelium vero ab exilio revocatus, septem Ecclesiis. Nota Glossam, quae sunt in Asia. Quae interpretatur elatio: quae potest intelligi in malo; quia olim in elatione vitiorum, quod est materia doloris: vel in bono, quia nunc in altitudine virtutum. Isaiae 60, ponam te in superbiam saeculorum, gratia, idest remissio peccatorum, quae gratis datur, et pax, idest quies a vitiis, vel gratia vivificans sive gratificans animam. Psal. gratiam et gloriam dabit dominus. Pax, tranquillans conscientiam. Isaiae 26, domine dabis pacem nobis, ab eo. Scilicet filio Dei, qui est. Immutabilis, propter singularem dignitatem existentiae; quia ipse solus vere est proprie, alia ad eum comparata, quae non sunt. Exod. 3, qui est, misit me ad vos. Et qui erat aeternaliter. Per hoc notatur omnia praecessisse. Erat enim quando mundus non erat: Joan. 1, in principio erat verbum, et qui venit. Ad judicium. Isaiae 3, dominus ad judicium veniet cum senioribus populi sui: et sic ostenditur ejus immutabilitas et aeternitas et aequitas. Vel aliter, qui est, dicit contra eos qui Christum in passione putaverunt extinctum; qui erat, contra eos qui putaverunt ex tempore habuisse initium; venturus, contra infideles qui discredunt judicium. Vel secundum interlinealem, qui etiam nunc immutabilis, qui olim erat corporalis; qui venturus est. Ad retribuendum bonis et malis. Et a septem spiritibus, idest a spiritu sancto unico in natura multiplici in effectu. Sapientiae 7, spiritus intelligentiae sanctus, unicus, multiplex est, qui sunt, idest qui est, in conspectu throni ejus, idest qui se praesentem ostendit illuminando eos in quibus filius sedet et quiescit, scilicet Angelos et justos et sanctos. Sap. 7, secundum aliam literam. Anima justi sedes est sapientiae, ut cognoscatur ab eis, et faciat eos cognoscere ea quae sunt salutis. Sed quare non posuit potentiam patris? Respondet Glossa, quia nemo haereticorum de Deo creatore male intellexerat. Contra, quidam dixerunt patrem fuisse passum. Item Arius dixit patrem distinctum a filio et spiritu sancto per essentiam, quia dixit tres potentias esse tres deos. Item Arius dixit unam tantum esse potentiam et unum Deum. Respondeo. Nullus haereticorum de Deo patre male intellexit, quantum ad notionem innascibilitatis, et actum creationis: quia nullus posuit eum esse ab alio, nec negavit eum esse creatorem. Vel nemo haereticorum etc., scilicet comparatione aliarum potentiarum. Posset tamen convenienter illud quod praecedit, ab eo qui est, de patre intelligi: et dicitur venturus in judicio per suae justitiae manifestationem: sicut infra quarto cap. dicuntur eadem verba de ipsa Trinitate. Et si tunc quaeritur quare ultimo ponit potentiam filii: dicendum quod quia plura et diffusius dicturus est de ipso. Et a Jesu Christo. Hoc duplex nomen frequenter replicatur in novo testamento; quia dulce et invitans ad spem, et etiam ad affectum amoris. Alterum est nomen salutis, alterum unctionis; et ideo utrumque odoriferum. Cant. 1, oleum effusum nomen tuum. Qui est testis fidelis. Praedicando veritatem cum esset in carne mortali. Isaiae 55, ecce testem populis dedi eum, ducem ac praeceptorem gentibus. Proverb. 14, liberat animas testis fidelis. Imo nec timore mortis negavit se filium Dei. Marc. 14, rursus summus sacerdos interrogabat eum et dixit ei: tu es Christus filius Dei benedicti? Jesus autem dixit illi: ego sum. Primogenitus mortuorum. Id est primo ante mortuos genitus regeneratione gloriae; quia ante omnes resurrexit. 1 Cor. 15, Christus resurrexit ex mortuis, primitiae dormientium. Sed forsan aliquis objicit de Lazaro qui resuscitatus fuit antequam Christus. Responsio patet: quia licet prior resuscitatus fuerit, non tamen prior glorificatus; qui non fuit resuscitatus resurrectione gloriosa: imo iterum mortuus est, ut inquit Damascenus ultimo libro, ultimo cap. Et princeps regum terrae. Nunc sedens ad dexteram patris, qui ante a Judaeorum principibus fuit judicatus. Infra 19, rex regum et dominus dominantium. Vel aliter secundum Glossam: ut hic commendetur, quantum ad benevolentiam in retribuendo, quantum ad innocentiam in conversando, quantum ad ducatum in praesidendo. Qui dilexit. Ad hujus dilectionis magnitudinem explicandam omnis lingua deficit; ad considerandam nullus intellectus sufficit; quia ineffabilis et inaestimabilis est. 1 Joan. 3, in hoc cognovimus charitatem Dei, quoniam ille pro nobis animam suam posuit. Haec incogitabilis dilectio, totam nostram dilectionem et affectionem sibi pleno jure vendicat. Unde beatus Bernardus in libro de diligendo Deo, quid aliud faciat consideratio tanta, et causa indebita, miseratio tam gratuita, et sic probata dilectio, tam inopinata dignatio, tam invicta mansuetudo, tam stupenda dulcedo? Quid inquam haec omnia faciant diligenter considerata; nisi ut considerantis animum, ab omni penitus pravo vendicent amore, ad se mirabiliter rapiant, vehementer afficiant, faciantque pro se contemnere, quicquid nisi in contemptu horum appeti non potest? Et lavit a peccatis nostris. Tam originalibus quam actualibus. In sanguine suo. Id est in virtute sanguinis; scilicet quia sanguis Dei erat, non hominis puri. Hebr. 10, habentes itaque, fratres, fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi. Magnum hoc indicium amoris: quia pro impiis et inimicis mortuus est; cum pro justo vix aliquis se exponat, etiam si filius suus esset. Et fecit nos. Per gratiam infusam merito passionis. Regnum. Id est petentes invicem vitia. Et sacerdotes. Id est aptos ad facienda bona, offerendo nos ipsos et opera nostra, et hoc, Deo et patri. Non vocat duplicem esse potentiam patris, sed multiplicem laudem, Deo, per potentiam, et patri, per benevolentiam, Deo, omnium generaliter patri, justorum specialiter. Infra 5, redemisti nos Deo in sanguine tuo. Et sequitur. Et fecisti nos Deo nostro regnum et sacerdotes. Ipsi, scilicet Christo, et etiam patri, qui per ipsum nos redemit. Gloria. Ut ipsum laudemus. Et imperium. Ut ei obediamus. In saecula saeculorum. In aeternum. Amen. Idest ita fiat. Vel gloria, in sua natura; imperium, in sua creatura, quia nos sic redemit, et sic nos dilexit. Ecce venit. Hic commendat dominum Christum quantum ad secundum adventum. Ostendit autem primo secundum adventum fore in se magnificum. Secundo, omnibus manifestum et videbit. Tertio, reprobis amarum et plangent. Quarto, subdit confirmationem praedictorum. Etiam amen. Dicit igitur ecce: quasi dicat, debemus eum laudare et ei obedire; quia ecce, quasi dicat, certum est, ut demonstratio sit nota certitudinis; idest, ecce, quasi dicat, in promptu est et cito fiet, quia, ut dictum est, omne tempus respectu aeternitatis breve est. Supra eodem: tempus enim breve est. Venit. De praesenti loquitur, ut terrorem incutiat, quia propinquum est. Cum nubibus. Idest cum sanctis, qui pluunt per praedicationem, coruscant per miraculorum operationem; elevati sunt, per mundanorum abdicationem; volant, per altam contemplationem. Isaiae 9, qui sunt isti qui ut nubes volant? Vel cum nubibus, sicut ascendit in nube; quia creatura servit creatori. Nota Glossam. Et videbit eum omnis oculus. Tam malus quam bonus. Marci 13. Et tunc videbunt filium hominis venientem in nubibus, cum virtute multa et gloria. Ad confusionem autem eorum qui dominum crucifixerunt, manu vel consilio, subdit: et qui eum pupugerunt. Videbunt eum ad cumulum poenae. Joan. 19. Videbunt in quem transfixerunt. Sed cum ejus humanitas sit gloriosa et pulcherrima, quomodo concedetur malis eam videre? Item Isaiae 26, secundum aliam litteram: tollatur impius ne videat gloriam Dei? Respondeo. Dicendum quod omnes tam boni quam mali videbunt ipsum in humanitate glorificata: et ut ille aspectus sit bonis ad consolationem, malis ad confusionem et afflictionem; quia tam dulci amatori et tam largo remuneratori ingrati fuerunt, ut ejus jussa fugerent. Isidorus libro 1 de summo bono: in judicio reprobi humanitatem Christi videbunt, ut doleant: divinitatem vero ejus non videbunt ne gaudeant; quibus enim divinitas ostenditur, utique ad gaudium demonstratur. Ad objecta, dicendum quod illa pulchritudo non erit eis delectabilis. Unde sicut excellens luminosum obscurat infirmum oculum et gravat, illuminat autem sanum et oblectat: sic luminositas corporis dominici obscura et terribilis erit reprobis, et delectabilis electis, propter variam dispositionem ipsorum. Quod notatur in columna nubis. Exod. 14. Isidorus in Lib. 1 de summo bono: pro diversitate conscientiarum, et mitis apparebit in judicio Christus electis, et terribilis reprobis. Nam qualem quisque conscientiam tulerit, talem et judicem habebit. Ad aliud patet per verba beati Isidori superius dicta, quia mali gloriam divinitatis non videbunt. Et plangent se super eum, quia offenderunt, et quia se separari ab ejus et suorum consortio electorum videbunt. Omnes tribus terrae. Idest omnes nationes hominum, qui dilexerunt terram. Matth. 24. Et tunc plangent omnes tribus terrae, et videbunt filium hominis venientem in nubibus caeli. Alia littera, collident; quia confringentur sicut olla fictilis a lapide quando ei colliditur. Etiam amen. Confirmatio: quasi dicat: ita fiet veraciter. Vel confirmatio potest intelligi optative: quasi dicat: veniet: quia ita fiet. Idem est, etiam amen, quod amen amen. Hanc tamen confirmationem posuit in duplici lingua, scilicet Latina et Hebraea, et sub his intelliguntur omnes: quasi dicat, omni lingua firmetur. Vel contra discredentes de gentibus et Judaeis. Nota differentiam inter verba magistri et discipuli. Dominus enim in principio sermonis posuit amen, discipulus in fine. In quo notatur quod dominus est auctor veritatis, cujus nota est amen. Joannis 14, ego sum via et veritas et vita. Nos autem discipuli veritatis; dum in eum credimus ipsius documenta sequentes. Ego sum, hoc quantum ad divinam naturam: et introducit ipsum loquentem: ipse Christus confirmat praedicta, ego sum alpha et omega. Alpha est primum elementum apud Graecos, et ponitur pro principio. Omega ultimum, et ponitur pro fine. Deinde sequitur expositio. Principium, ante quem nullus: finis, post quem nullus. Principium, a quo omnia. Joan. 1, omnia per ipsum facta sunt. Et finis propter quem et ad quem omnia. Prov. 16, universa propter semetipsum operatus est Deus. Unde tunc homo est rectus et sua actio, quando non declinat a principio, sciens se nihil habere nisi a Deo: nec a fine; ordinans se et omnes actus suos ad Deum. Psalm. Qui salvos facit rectos corde. Item principium, creans per potentiam. Finis, judicans per justitiam. Dicit dominus Deus, expositum est supra. Omnipotens, quia in secundo adventu ostendetur potentia. In primo enim venit ut agnus: in secundo veniet ut leo. Malach. 3. Et quis poterit cogitare diem adventus ejus? Et quis stabit ad videndum eum? Ego Joannes. Post exordium sequitur narratio, sive tractatus hujus libri: et est secunda pars principalis hujus libri. Distinguitur autem per septem visiones. Prima est de correctione Ecclesiarum, et durat usque ad quartum caput. Post haec vidi et ecce ostium apertum. Secunda, de revelatione mysteriorum sedentis in throno, libri, agni, apertionis sigillorum, a quarto capite usque ad septimum et vidi septem Angelos vel, et cum aperuisset. Tertia, de Angelis tenentibus tubas, et canentibus, et de rebus contingentibus ad cantum tubarum; ab octavo usque ad duodecimum, et apertum est templum. Quarta, de pugna mulieris et draconis, a duodecimo usque ad quintum decimum. Et vidi aliud signum. Quinta de septem Angelis effundentibus phialas irae Dei, a quintodecimo usque ad decimum octavum. Et post haec vidi. Sexta, de damnatione Babylonis, bestiae et draconis, a decimo octavo usque ad vigesimum. Et vidi caelum novum. Septima de innovatione elementorum, et glorificatione sanctorum, a vigesimo usque ad vigesimum secundum ante medium. Et dixit mihi. Haec verba fidelissima sunt. Notandum quod quatuor primae visiones distinguunt generalem statum Ecclesiae, a principio usque ad finem. Tres vero ultimae, statum Ecclesiae finalem. Item quatuor primae sic distinguuntur. Nam prima est correctiva; agit enim de correctione Ecclesiae generalis secundum omne tempus. Secunda consolativa, per revelationem mysteriorum, ut patebit. Tertia terribilis et comminatoria, per cantum tubarum. Quarta, exhortativa ad pugnam, exemplo mulieris et familiae agni, tres ultimae sic distinguuntur. Prima, quae est de effusione phialae irae Dei, refertur ad tempus Antichristi. Sexta, quae est de damnatione Babylonis, et bestiae; ad tempus judicii. Septima, quae est de gloria sanctorum, ad statum aeternae beatitudinis. Prima pars continet duas partes. In prima ostenditur Christus in medio Ecclesiarum. In secunda, jubentur scribi epistolae ad correctionem Ecclesiarum. Et Angelo Ephesi, per totum secundum et tertium caput. Item in prima, primo ponuntur quaedam antecedentia visionem. Secundo, ipsam visionem. Et conversus vidi. Tertio, quaedam consequentia visionem, et cum vidissem. Antecedentia autem ponuntur tria. Primo, commendatio visionis. Secundo, excitatio visuri, quem vox excitavit ad scribendum quae erat visurus, et audivi. Tertio, praeparatio ad videndum. Et conversus sum ut viderem. Visio autem commendatur a quatuor. Primo a persona. Secundo a loco, fui in insula. Tertio, a causa. Propter verbum. Quarto, a tempore, fui in spiritu in dominica die. Personam autem suam describit a nomine, a fidei unitate, frater vester; a patientiae magnitudine, et particeps. Et ut eos ad tolerantiam adversorum excitet, tria tangit: scilicet, sustinentiam adversorum, sustinentiae praemium, in regno. Salvatoris exemplum, et patientia Jesu. Dicit igitur, ego Joannes: hoc est nomen gratiae. Interpretatur enim in quo est gratia, frater vester, in fide et caritate. Matth. 23, omnes autem vos fratres estis. In hoc etiam notatur humilitas, Eccles. 32, rectorem te posuerunt? Noli extolli, et particeps, vestri, in tribulatione. Aliqui enim de ipsis tribulationem sustinebant. Infra 2, scio tribulationem tuam. Act. 14, per multas tribulationes. Et regno, per hoc suscitat eos ad fortiter sustinendum: quasi dicat: regnum habebitis mecum, si sustinetis. Sed ingeniose loquitur dicens se socium eorum in regno. 2 Tim. 2, si sustinemus et conregnabimus, et patientia Jesu, quasi dicat; non solum tribulationem sustineo; sed etiam patienter fero, exemplo Jesu. 1 Petri 2, Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, fui in insula: quasi dicat: in sale sita, qualis locus congruit sanctis, qui inundationes maris quasi lac sugent. Deuter. 33. Pathmos, quae interpretatur fretum idest tribulatio, in quo statu magna caelestia ostenduntur. Ezech. 1, cum essem in medio captivorum. Quoniam autem multi propter turpia illic relegabantur, recte subdit, propter verbum Dei, idest qui praedicabam deitatem Christi, et propter testimonium Jesu, idest quia dabam testimonium ejus incarnationi. Matth. 5, beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam. Fui in spiritu, hoc dicit quia carnalibus oculis tanta mysteria videri non poterant. Vidit autem haec non in somnis, sed in extasi positus, revelante ei Angelo. Nota quid est esse in excessu mentis, per Glossam super illud 2 Corinth. 5, sive mente excedimus Deo. In excessu mentis duo intelliguntur: vel pavor, vel intentio ad superna, ita ut quodammodo a memoria labantur inferiora. In hoc excessu mentis fuerunt omnes sancti quibus arcana Dei mundum excedentia revelata sunt. In dominica die. Tempus congruit, quia ex tribulationibus et aliis quae fecit et sustinuit et per hanc visionem alios commonuit, sequebatur, in ipso et in aliis justis sequi meritum aeternae beatitudinis, quod significatur per diem dominicam: in qua dominus resurgens gloriam immortalitatis propter nos suscepit. 2 Corinth. 1, sicut socii passionum estis. Et audivi, non est intelligendum, quod haec vox fuerit corporalis. Unde Haymon, sicut in spiritu positus spiritualia vidit; ita vox quam audivit spiritualis fuit. Idem tamen est hujus audibile et visibile, et vox et sonus, in essentia, diversa in ratione: sicut verbum Dei dicitur lux et vox. Inquantum lux, videtur et videre facit; inquantum vox, auditur et audire facit. Unde Glossa dicit, audivi, idest cognovi, post me. Quae post nos sunt ignoramus. Recte igitur audit vocem post se; quia quae sibi revelata sunt non plene prius agnoverat. Vel, post se, idest de futuris, quia post praesentia futura sequuntur, vel. Post se, quia sese in anteriora extendens, per contemplationem altiorem revocatus est quasi post se ad utilitatem Christianorum. Facies enim est vis contemplationis; dorsum oblivio praesentium. Vel, post se, quia intellexit hunc esse Deum, sicut olim intellexerat Deum in lege et prophetis. Vocem magnam. Parva est vox quae est de terrenis, magna de spiritualibus loquitur. Ezech. 3, audivi post me vocem commotionis magnae, tamquam tubam: quia sicut tuba antiquitus excitabat ad bellum; sic vox ista ad sustinendam tentationem et adversariorum certamina. Isaiae 63, quasi tuba exalta vocem tuam, quod vides, idest jam visurus es, scribe in libro, mentis: vel ad literam: et mitte septem Ecclesiis, Epheso, vel Ephesum, nomina sunt locorum illarum septem Ecclesiarum. Quasi dicat: obedire debetis, et praeceptum est ut mittantur ubique. Et conversus sum, mente, idest praeparavi me per conversionem intellectus, ut viderem. Contra. Sonus est invisibilis et nullo modo visibilis, secundum philosophum. Respondeo secundum Haymonem, nihil aliud audivit quam vidit: quia hoc est illi audire, quod videre, sive in substantia intelligere: et e contrario. Et conversus vidi. Hic ponitur ipsa visio. Et primo quantum ad candelabra. Secundo quantum ad filium hominis qui ponitur inter illa, et in medio. Dicit igitur, et conversus, vidi septem candelabra aurea. Omnia sunt plena mysterio. Septem candelabra septem Ecclesias Asiae designant: septem vero Ecclesiae, universitatem Ecclesiarum designant; quia universum tempus septem dierum repetitione revolvitur, quae tamen unam Ecclesiam sponsam Dei constituunt. Dicuntur autem recte candelabra, quasi dicat, debent habere fidem, quae est pes et fundamentum omnis boni. Hebr. 11, fides est sperandarum substantia rerum. Item spem, per quam erigimur ad alta, quae designatur in hastilis rectitudine. Item caritatem, quae est lux et ardor: et debet ardere in se et lucere aliis per exemplum. In candelabro enim sunt haec tria: firmitas pedis, rectitudo hastilis, eminentia lucis. Aurea, propter claritatem divinae sapientiae ad aliorum instructionem. Vel aliter. Candelabra aurea. Nota Glossam. Et bene dicit aurea, scilicet propter puritatem incarnationis, quae pretium dat et valorem sustinentiae adversorum. Non deaurata, per hypocrisim, quae extra aurum habet, intus lutum. Job 40, sternet sibi aurum quasi lutum. Et in medio. Hic ponitur visio quantum ad filium hominis. Ponitur inter candelabra. Describitur autem quantum ad communicantiam, quam habuit in dando. Secundo, quantum ad vitam, quam habuit in conversando, vestitum. Tertio quantum ad doctrinam, quam habuit in praedicando, et vox illius. Quarto, quantum ad munificentiam, quam habet in remunerando, et facies. Dicit igitur, et in medio candelabrorum aureorum. Per quae septem Ecclesiae signantur, vidi quemdam similem filio hominis, scilicet Angelum in persona Christi, qui dicitur similis filio hominis; quia fuit similis aliis in persona et in natura, non tamen in culpa. Philipp. 2, in similitudine hominum factus, et habitu inventus ut homo. Vel, similis filio hominis, scilicet virginis. Dicitur ipse Angelus, quia ipsum filium virginis repraesentabat in illa specie imaginaria. Dicitur autem, in medio, quia omnibus se reddit communem. Jacob. 1, qui dat omnibus affluenter. Gregorius: largitatem divinae misericordiae nullus hominum considerare valet. Nota quod Christus, qui est media in Trinitate persona, in medio mundi passus est, scilicet in Jerusalem. Psal.: operatus est salutem in medio terrae, ostendens quod pro omnibus moriebatur, 2 Corinth. 5, et pro omnibus mortuus est Christus. Suspensus in medio latronum, significans quod bona sua bonis et malis paratus est dare. In medio caelo passus, scilicet in aere, ostendens se mediatorem eorum quae in caelis et quae in terra, Coloss. 1, pacificans per sanguinem crucis ejus, sive quae in terris, sive quae in caelis sunt. In medio discipulorum, post resurrectionem apparuit, ut omnes et singulos in fide roboraret. Joan. 20, stetit Jesus in medio discipulorum. In medio candelabrorum post ascensionem ostensus est Joanni in extasi, ut ostenderet se omnibus subvenire paratum in tribulationibus, et in aliis. Psal.: cum ipso sum in tribulatione. Vestitum, hic describit eum quantum ad vitam; et hoc secundum quatuor. Primo, quantum ad eminentem caritatem. Secundo, quantum ad plenam sinceritatem caput autem. Tertio quantum ad donorum copiositatem, oculi ejus. Quarto, quantum ad fortitudinis sive patientiae stabilitatem, et pedes. Caritas ipsius domini animam inflammabat, sinceritas candidabat, copiositas foecundabat, stabilitas roborabat. Caritatem ejus ostendit quantum ad duplicem effectum. Primo, quantum ad redemptionem humanam. Secundo, quantum ad virtutum custodiam. Primus respectu nostri. Secundus respectu ipsius. Dicit igitur. Vestitum podere. Poderis, est vestis sacerdotalis, attingens usque ad talos: et significat dominicam carnem, in qua se patri ex amore nostri obtulit, et quotidie offert verus sacerdos et hostia. Ephes. 5, Christus dilexit nos et tradidit semetipsum pro nobis. Et praecinctus zona aurea, idest cingulo caritatis, quia stringit et custodit virtutes ne a subjecto recedant. Vestis enim non cincta cito defluit. Colossen. 3, super omnia autem haec caritatem habete, quod est vinculum perfectionis. Glossa: cetera perfectum hominem faciunt, caritas cuncta ligat ne abeant. Et dicitur aurea, ratione suae praeeminentiae. 1 Corinth. 12, et adhuc excellentiorem viam vobis demonstro. Ad mamillas, quia mamillae sunt in pectore sicut caritas in corde. Vel, ad mamillas, quia ex pectore, in quo sunt mamillae, pullularent malae cogitationes, quae virtutes dissolverent, ut caritas pectus et virtutes cingeret. Caput, scilicet deitas, quae est caput humanitatis. 1 Corinth. 11, caput vero Christi Deus. Et capilli, idest cogitationes, quae subtiles sunt et a mente procedentes, et multae sicut capilli a capite. Erant candidi tamquam lana alba. Utrique comparatur deitas et capilli, ratione sanctitatis sive sinceritatis, quae signatur in albedine lanae et nivis. De sinceritate Christi secundum deitatem, Sap. 7, candor est enim lucis aeternae, et speculum sine macula. De sinceritate quantum ad cogitationes et omnia alia. Hebr. 7, talis enim decebat ut nobis esset pontifex, sanctus et innocens, impollutus. Vel, caput, dici potest affectio; quia illud quod est altius in anima est affectio. Utrumque autem, tam affectio quam cogitatio, sincerissimum fuit in Christo. Sic igitur lana et nix significant sinceritatem ratione albedinis. Sed ulterius est notandum, quod in hominibus ut plurimum solent esse duo: scilicet frigus ignaviae; quod impedit omne bonum, et aestus concupiscentiae, quod incitat ad malum. E contra in Christo fuerunt cogitationes ad omne bonum faciendum: quod significatur per lanam quae calefacit. Item ab omnigena mali concupiscentia alienae: quod significatur per nivem, frigidae naturae. Oculi ejus, idest dona spiritus sancti, quae totam ejus animam providam et videntem et perspicuam reddiderunt, quibus plenus fuit. Sapient. 11, et requiescet super eum spiritus domini. Zach. 3, super lapidem unum, septem oculi sunt. Tamquam flamma ignis, quia ejus animam, dum ipsam fecundabat, totam flammeam sive igneam reddebat per splendorem et ardorem. Vel, sicut flamma ignis; quia plenitudo donorum ipsorum efficacia et merito passionis est nobis causa recipiendi ab ipso sapientiae illuminationem et caritatis flammeum ardorem. Joan. 1, et de plenitudine ejus nos omnes accepimus, Luc. 12: ignem veni mittere in terram. Pedes, hoc quantum ad fortitudinis stabilitatem. Pedes ejus, idest multiplex fortitudo ejus, quae per pedes ejus significatur, qui totum pondus corporis portant, similes aurichalco, quod quanto amplius incenditur, tanto amplius coloratur. Igitur fortitudo dominica quanto amplius portabat adversa, tanto pulchrior ostendebatur. Pedes inquam ejus sunt sicut aurichalcum, in camino ardenti: hoc addit ad expressionem ut expositum est. Caminus ardens est adversitas tribulationum quae animam exurit nisi ipsam patientia muniret. Ecclesiast. 2, homines vero receptibiles in camino humiliationis. Posset autem duplex pes fortitudinis distingui: scilicet aggressio terribilium, et perpessio adversorum. Posset autem aliter per poderem vestem talarem Ecclesia intelligi, qua Deus vestitur. Viri enim justi sunt vestimenta Christi. Psal.: myrrha et gutta et casia a vestimentis tuis. Duratura autem Ecclesia usque ad finem mundi. Matth. 16, et portae Inferi non praevalebunt adversus eam. Sed contra. Quia ipse Christus est indumentum Ecclesiae sive justorum. Roman. 13, sed induimini dominum Jesum Christum. Respondeo. Utrumque est verum, sed differenti ratione in parte; Ecclesia enim est indumentum Christi, ratione adhaesionis, Psal.: mihi autem adhaerere Deo bonum est. Ratione honorificationis: notabile enim et pulchrum indumentum, est in honorem induti. Ecclesia autem honorificat Christum, idest ipsum honorando ostendit. Deinde in Ecclesia, ipsius domini ineffabilis bonitas, sapientia et potestas, ac dominatio excellenter apparet. Christus vero dicitur indumentum justorum ratione decoris; ipse enim est decor eorum; ideo vocat Ecclesiam suam formosam, quia ipse eam decorat. Canticorum 2, columba mea, formosa mea. Ratione honoris; quia ipse est justorum honor. Unde Augustinus 1 Lib. Confess. gratias tibi, dulcedo mea, honor meus, fiducia mea, Deus meus. Item ratione protectionis, quia vestimentum protegit a nocumentis. Ecclesiastici 34, protector potentiae, firmamentum virtutis, tegimen ardoris. Et praecinctum zona, scilicet castitatis, quemadmodum zonae stringunt ne anima defluat. Aurea, propter pretiositatem. Ecclesiast. 26, non est digna ponderatio continentis animae. Ad mamillas, quae sunt in pectore, unde ortum habent cogitationes, nisi zona pectus stringatur. Et dicitur hoc de ipso ratione corporis mystici. Luc. 12, sint lumbi vestri praecincti. Nota Glossam, Dan. 10: caput, idest majores in corpore Christi mystico, et capilli, idest minores adhaerentes ipsi capiti Christo, candidi, ut supra expositum est: oculi, contemplativi, qui spiritualibus, et activi ad intuendum divina. Vel flamma ignis, quia sunt illuminati et ardentes amore et desiderio ad dominum. Unde beatus Isidorus, 3 Lib. de summo bono, servus Dei ad aeternam patriam sanctis desideriis inhiat. Item. Oculi ejus velut flamma ignis, quia tales alios illuminare et accendere student verbo et exemplo et orationis suffragio. De verbo, Roman. 12, spiritu ferventes. De exemplo, 2 Corinth. 5, caritas Christi urget nos. De suffragio. Philipp. 1, et hoc ore ut caritas vestra magis ac magis abundet in omni scientia. Pedes, ultimi fideles. Nota Glossam Matth. 24, erit tunc tribulatio tanta qualis nunquam fuit ab initio mundi. Et tamen, sicut dicit Gregorius, electi Antichristo valde contradicent. Dicit enim sic super Job: Dei adjutorio electi ut Antichristo contradicere valeant, fulcientur. Et vox, hoc quantum ad doctrinam. Ad quam describendam, tria tanguntur. Primo, communicatio virtutis: unde dicit, et vox, idest doctrina, tamquam, vox aquarum multarum, quia praedicatio Christi quantum ad communicationem virtutis, habuit virtutem ablutivam. Joan. 15, jam vos mundi estis, propter sermonem quem locutus sum vobis. Item illuminativam. Psal. declaratio sermonum tuorum illuminat. Item. Fecundativam, Ecclesiastici 24, ego sapientia effudi flumina, ego quasi trames aquae immensae de fluvio, ego quasi fluvius Dorix, et sicut aquaeductus exivi de Paradiso, dixi: rigabo hortum plantationum, et inebriabo prati mei fructum. Vel, aquarum multarum, idest abundantiam gratiarum. Joannis 4, aqua quam ego dabo ei fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam. Et dicit, multarum, propter largiorem gratiam quae datur tempore gratiae. Joan. 1, de plenitudine ejus nos omnes accepimus. Secundo, promissio beatitudinis: quod innuitur per hoc quod ipse docens tenebat in dextera septem stellas, et habebat in dextera sua septem stellas, idest septem episcopos praemissarum Ecclesiarum, per quos intelliguntur universi praelati qui sunt electi: qui dicuntur stellae, quia debent aliis verbo et exemplo lucere. Matth. 5, vos estis lux mundi. Per dexteram significatur quod praedestinati sunt ad vitam, quae per dexteram significatur; mali sunt in sinistra. Isaiae 41, suscepit te dextera justi mei. Tertio, comminatio damnationis. Et ex ore ejus gladius, idest praedicans comminabatur sententiam judicii, quae sicut gladius separabit malos a bonis et eos aeternaliter perimet: acutus, quia acutissime punget, ex utraque parte, quia anima et corpore damnabuntur. Jeremiae 17, et duplici contritione contere eos. Deutero. 32, et gladius meus devorabit carnes. Vel gladius ejus doctrina separans spiritum a carne. Ephes. ult. et gladium spiritus, quod est verbum Dei. Acutus ex utraque parte, quia sua acie scindente, scindit opera carnalia et internas concupiscentias. Et ita scindit intus et extra. Posset etiam os Dei intelligi praedicatores. Jerem. 15, si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris. Dominus enim loquitur per eos, et per ipsos facit praemissa. Et facies ejus, idest illi qui ei conformes sunt et ipsum in se repraesentant per imitationem in fervore amoris et in aliis. Gregorius; omnes sancti ut ad gloriam mediatoris Dei et hominis Jesu Christi perveniant, ad similitudinem vitae illius vitam suam deducere laborant. Sicut sol lucens in virtute, scilicet sine nubibus clare. Matth. 13, fulgebunt justi sicut sol in regno patris eorum. Gregorius: post similitudinem quam nunc moribus tenent, ad similitudinem quandoque gloriae pervenient. Et cum vidissem. Hic ponuntur consequentia visionem: quae ponit quatuor. Primo suam stupefactionem. Secundo dictam consolationem. Et posuit. Tertio scribendi jussionem, scribe ergo. Quarto visorum expositionem, et hoc in parte et non in toto. Septem stellae. Dicit ergo, et cum vidissem, scilicet praedicta. Cecidi, obstupefactus. Ad pedes ejus tamquam mortuus. Nota quatuor de contemplatione. Primum est aspectus contemplationis. Cum vidissem. Ezechielis 1, aperti sunt caeli et vidi visiones Dei. Secundum, magnitudo humiliationis: cecidi: quia anima cognoscens Dei altitudinem, se nihil reputat. Gregorius, miseria humana quanto amplius invisibilia bona cognoscit, tanto amplius ipsa sibi vilescit. Ezechielis 2, et vidi et cecidi in faciem meam. Tertium desiderium imitationis, ad pedes. Ad pedes Christi cadit, qui studet eum in his quae secundum carnem gessit, imitari. Supra eodem, pedes ejus et cetera. Viri enim contemplativi cum a Deo consolationem dulcedinis recipiunt, sciunt sese esse participes passionum Christi configuratione. Unde apostolus Galat. ult. Mihi autem absit gloriari. Quartum est vehementia abstractionis, quia oportet esse abstractum ab inferioribus, tamquam mortuum. Galat. 2, vivo ego, jam non ego. Coloss. 3, mortui enim estis. Sed quomodo cecidit videndo Christum, cum ipse sit consolatio animae? Respondeo. Casus iste fuit casus bonus, quia fuit exhibitio reverentiae considerata divina magnitudine. Nota Glossam. Et posuit, hic ostenditur dominica consolatio: et primo secundum quod data est facto. Et posuit super me, per hoc notatur quod gratia fuit, non debitum. Dexteram suam, in qua intelligitur auxilium. Dextera Dei misericordia, sinistra justitia. Daniel. 10, jacebam consternatus super faciem meam, et vultus meus haerebat terrae, et ecce manus tetigit me. Secundo secundum quod verbo. Et primo consolatur dissuadendo timorem, dicens: noli timere. Vehemens obstupefactio fuerat, ex qua secutus est timor quem dissuadet. Sed nonne bonum est semper timere? Proverb. 28, beatus homo qui semper est pavidus. Respondeo. Non dissuadet timorem simpliciter et omnino, quia bonum est et expediens contemplativo resilire a divina magnitudine in propriam parvitatem, quod est timere timore reverentiae: sed dissuadet timorem nimium: ex quo mentis turbatio surgere potest, tranquillitatem mentis impediens. Vel, noli timere pati pro me. Secundo ostendendo se creatorem. Ego sum primus, duratione in causalitate, omnia condidi. Magna materia consolationis est hic et in sequentibus. Tertio remuneratorem. Et novissimus, tamquam causa finalis ad quam omnia ordinantur; et ideo remunerator sum. Item primus ante quem nullus. Novissimus post quem nullus. Isa. 48, ego primus et ego novissimus. Sed quaeritur quomodo sit novissimus, cum non duret ultra ea quae fine carent? Ut sunt Angeli et animae et alia multa. Item esse novissimum videtur esse abjectionis et ignobilitatis. Juxta hoc potest quaeri quomodo intelligatur illud Exod. 15, dominus regnabit in aeternum et ultra. Respondeo. Ad primum dicendum, quod non dicitur novissimus quantum ad durationem, quia non durat ultra ea quae fine carent; sed quantum ad modum Durandi et quantum ad rationem finalis causalitatis. Modus Durandi in Deo triplex est, secundum Anselmum in Proslogio. Primus, quia per se durat aeternaliter, alia autem haec habent ab ipso: et sic quodammodo est ultra alia, et sic novissimus. Alius modus est: quia Deus non potest intelligi habere finem, alia autem possunt intelligi finem habere. Illud autem quod nullo modo potest habere finem, quodammodo est ultra illud quod aliquo modo potest habere finem: finem dico saltem intellectu, etsi non re. Tertius modus est, quia divina aeternitas tota est simul. Aeternitas quae aeviternorum non est tota simul, secundum Anselmum: unde aeternitas eorum non attingit ubi attingit Dei aeternitas. Et ita Deus quodammodo est ultra omnia. Ita secundum finalem causalitatem dicitur Deus esse novissimus, quia Deus est causa finalis omnium, et ad ipsum, sicut ad causam finalem omnia ordinantur, quia universa propter semetipsum operatus est dominus. Illud autem ad quod omnia ordinantur tenet rationem novissimi, quia finit ea: hoc autem non est indignitatis, sed incommunicabilis et simplicis dignitatis, quia Deo soli convenit esse omnium causam finalem. Augustinus Lib. 1 confessionum: fecisti nos ad te, et inquietum est cor nostrum donec requiescat in te. Ad objectum primum patet. Ad secundum dicendum, quod esse novissimum potest dicere in generalitate in eo qui est solum novissimum ita quod non primus: sed Deus ita est novissimus quod etiam primus. Et hoc est singulare in Deo, eo modo quo de ipso haec duo dicuntur. Praeterea nota quod aliquid potest dici novissimum multipliciter: scilicet ratione indignitatis vel abjectionis: et sic Christus apud Judaeos reputabatur novissimus licet non esset. Isa. 53, novissimum virorum, virum dolorum. Vel ratione loci, sicut ultimus in loco solet dici novissimus. Vel ratione durationis, sicut qui post alium natus est dicitur novissimus, vel etiam plus quam alius vivit. Vel ratione modi Durandi; sicut dictum est supra, exemplum in rerum natura, non potest plene inveniri, quia singulare est in Deo. Vel ratione finalis causalitatis: sicut homo quodammodo potest dici novissimus respectu eorum quae facta sunt propter ipsum, licet non plus duret quam multa ex ipsis. Esse ergo novissimum non semper dicit indignitatem, sed aliquando. Duobus autem modis ultimis dicitur Deus novissimus, non aliis modis. Illis autem duobus novissimum dicit dignitatem tantam quae nulli creaturae convenire potest. Ad aliud quaesitum dicendum, secundum Anselmum in Prosl., quod dicitur Deus regnare in aeternum creaturae, idest quamdiu durat creatura et ultra, non propter durationem ipsam, quia plus durant alia omnia; sed propter modum Durandi; et hoc triplicem, ut visum est. Quarto ostendendo se redemptorem. Ad redemptionem autem completam concurrit ejus passio et resurrectio: et utramque tangit dicens: et sum vivus, quia resurrexi, et fui mortuus. Et ex hoc ejus vita est fidelibus gratior. 1 Petr. 4, Christus pro peccatis nostris mortuus est. Et ecce, excitatio est ad considerandum ejus vitam immortalem, quia gaudiosa est et in praemium electorum cedit et fiduciam auxilii tribuit. Sum vivens in saecula saeculorum, idest aeternaliter. Magna est consolatio haec. Item persuasio magna est ad sustinendum pro eo adversa: quia mortuus est pro hominibus et resurrexit in aeternum victurus. Unde eos juvare et tandem praemiare potest. Rom. 6, Christus resurgens ex mortuis jam non moritur. Hebr. 7, semper vivens ad interpellandum pro nobis. Quinto protectorem. Et habeo clavem, idest potestatem. Mortis, idest Diaboli, qui est causa mortis, culpae et Gehennae. Oseae 13, ero mors tua o mors, morsus tuus ero Inferne: idest ministrorum ejus quibus debetur Infernus, vel qui devorant homines per suggestiones vel persecutiones ad modum Inferni, vel in quibus habitat Diabolus sicut in loco sibi debito, qui est Infernus. Possum ergo cohibere Diabolum et ejus ministros et ab eorum tentationibus protegere: vel possum intrare in mortem supplicii et ipsum locum Inferni et liberare quem velim. Nota Glossam qui clavem. Aliquis objiciet: cum dixerit, sum vivus, ad quid addidit, sum vivens? Quia videtur superfluere. Respondeo. Primo modo potest dici, quod primo loquitur de vita divinitatis quae est sine initio. Secundo de vita humanitatis gloriosa per resurrectionem. Alio modo potest dici quod primum dicitur ad ostendendam vitam resurrectionis: unde per oppositum subditur, et fui mortuus: sed repetitur ad ostendendam immortalitatem ejusdem vitae interminabilis: unde dicitur: vivens: quod innuit continuationem vitae; et sequitur, in saecula saeculorum: et hoc videtur melius. Scribe ergo, quia pro hominibus passus sum et ne incidant in mortem et Infernum. Quae vidisti, jam in hac visione, contra eos qui scribunt vel docent quae non intelligunt. Scribe inquam, ut alios doceant: unde infra 2 dicitur: et Angelo Ephesi. Et quae sunt, idest praesentes tribulationes et praesens auxilium. Et quae oportet fieri post haec, scilicet in ultimis fidelibus quae erant et quae futura erant, postea sibi ostendit, ut infra. Et ita scribit scribenda secundum triplicem differentiam temporis. Scribe inquam, sacramentum, idest sacram signationem, sacrum secretum. Septem stellarum et cetera. Vel docebo te sacramentum. Septem stellae. Exponit secundum partem, ut ostendat cetera mystice accipienda. Angelos dicit episcopos propter eminentiam vitae quam debet habere praelatus. Gregorius, specularis vita et alta debet semper esse et circumspecta. Sed quare non ex toto exposuit? Respondet Haymon, quaedam exposuit quaedam signavit; quia si ex toto esset clausus, taederet nos legere: si ex toto apertus, minus studiose legeremus. Alia ratio est, quia dominus propter malevolos non vult omnia esse aperta. Nota quod praelatus dicitur Angelus multiplici ratione. Ratione charitatis in diligendo. Beatus Bernardus in meditationibus: diligunt quidem suos concives, et pro his qui haereditatem consequuntur salutis sollicite congaudent. Similiter praelatus dicitur affici charitate magna ad alios. 2 Corinth. 12, ego autem libentissime impendam et superimpendar ipse pro animabus vestris, licet plus vos diligens, minus diligar a vobis. Ratione prudentiae in eligendo sive desiderando, quia non curat de vanis, non de auro vel argento, sed solum Deum desiderat semper habere. Tob. 12, nil voluit Raphael accipere. 1 Petr. 1, in quem desiderant Angeli prospicere. Hoc est contra avaritiam. 2 Corinth. 12, non quaero quae vestra sunt sed vos. Isidorus 3 Lib. de summo bono: plerique sacerdotes suae magis utilitatis causa quam gregis praeesse desiderant: nec ut prosint praesules fieri cupiunt, sed magis ut divites fiant et honorentur. Ratione sanctitatis in vivendo. Matth. 22, in resurrectione, neque nubent neque nubentur, sed sunt sicut Angeli Dei. Gregorius: nulla rector invidia debet pollui, qui hoc suscepit officii, ut in aliis quoque tergat maculas pollutionis, quia necesse est ut manus munda esse studeat quae diluere sordes curat. Ratione scientiae in cognoscendo. Malach. 2, labia sacerdotis custodiunt scientiam et legem requirent ex ore ejus, quia Angelus domini exercituum est Isidorus in Lib. 3 de summo bono: desinant locum docendi suscipere qui nesciunt docere: caecus si caeco ducatur, ambo in foveam cadunt. Ratione informationis in instruendo. Multi enim habent scientiam qui docere subditos suos negligunt. Daniel. 10, ego, dixit Angelus, ego autem veni ut docerem et cetera. Gregorius: neque huic speculationi sufficit ut alte vivat et eorum qui sibi commissi sunt opera transcendat, nisi loquendo assidue auditores suos ad amorem caelestis patriae succendat et pertrahat. Ratione meditationis in curando, sicut Tobias per Raphaelem visum recepit, Tob. 11. Ita et praelatus corrigendo et sacramenta dispensando, exemplis disponendo; debet sauciatos sanare sicut medicus. Ecclesiast. 38, honora medicum propter necessitatem. Ratione velocitatis in discurrendo. Isa. 6, volavit ad me unus de Seraphim. Proverb. 6, discurre, festina, suscita amicum tuum. Et hoc tangit sollicitudinem. Rom. 12, qui praeest in solicitudine. Ratione officii in ministrando. Hebr. 1, omnes sunt administratorii spiritus. 1 Corinth. 4, sic nos existimet homo ut ministros Christi. Ratione zeli in suffragando, quia Angeli orant pro hominibus et hominum orationes offerunt Deo: Tob. 12, ego obtuli orationem tuam domino. 2 Corinth. ult. hoc et oramus vestram consummationem. Ratione devotionis in contemplando, Matth. 18. Angeli eorum in caelis semper vident faciem patris mei. Philipp. 3, nostra autem conversatio in caelis est. 2 Corinth. 12, scio hominem in Christo ante annos quatuordecim (sive in corpore, sive extra corpus, nescio, Deus scit) raptum hujusmodi usque ad tertium caelum.
Textum Parmae 1869 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit
[91206] Super Apocalypsim «Vox», cap. 2 Et Angelo et cetera. Secunda pars primae visionis, in qua jubentur scribi epistolae ad correptionem Ecclesiarum. Scribuntur autem septem epistolae, secundum numerum septem episcoporum sive Ecclesiarum. Prima dirigitur episcopo Ephesi qui erat metropolis, et sic ulterius. Distinguuntur autem secundum proprias materias. Possunt autem distingui secundum numerum septem virtutum. In prima est admonitio ad caritatem. In secunda, ad spem; et Angelo Smyrnae. In tertia, ad fidem; et Angelo Pergami. In quarta, ad prudentiam; et Angelo Thyatirae. In quinta, ad temperantiam; 3 cap. et Angelo Sardis. In sexta, ad fortitudinem; et Angelo Philadelphiae. In septima, ad justitiam; et Angelo Laodiciae. Vel aliter secundum ea quae littera ipsa magis insinuat. Praelato sunt sex necessaria, quantum ad quae isti septem episcopi indigebant magna admonitione: licet alia multa in praelato concurrere debeant; videlicet: caritas, magnanimitas, severitas, humilitas, stabilitas, strenuitas. Haec omnino sunt necessaria pastori. Caritas necessaria est, ad diligendum; magnanimitas, ad sustinendum, sive patiendum; severitas, ad malum extirpandum; humilitas, ad fastum declinandum; stabilitas, ad finaliter perseverandum; strenuitas, ad ferventer agendum. Et licet stabilitas perseverantiae recto ordine ultimum locum de se teneat: tamen hic non ponitur ultimo: quia epistola informans ad strenuitatem ultimo ponitur, eo quod scribitur illi episcopo qui magis inter alios defecerat et magis culpabilis erat sicut verba insinuant, quia a nullo bono commendatur sicut alii. In prima ergo epistola fit admonitio ad caritatem, per quam diligantur diligenda. In secunda ad magnanimitatem per quam sustineantur adversa. In tertia et quarta ad severitatem per quam ab aliis extirpentur vitia: sed differunt; quia in tertia est admonitio ad extirpandos male credentes: in quarta ad extirpandos male docentes: in quinta, ad humilitatem; per quam a seipso eliminetur inanis gloria: in sexta, ad stabilitatem; per quam teneatur perseverantia: in septima, ad strenuitatem; per quam efficiatur meritoria vita. Item prima epistola continet tria: exordium, narrationem, scio opera; conclusionem, qui habet. Et haec consequens divisio in qualibet epistola poterit observari. Exordium introducit tres personas. Personam recipientis epistolam; et Angelo. Personam scribentis: scribe. Personam loquentis in epistola; haec dicit. Dicit igitur. Et Angelo. Quasi dicat, scribe quae vidisti. Alloquitur Angelo, idest episcopo, Ecclesiae Ephesi. Huic primo scribit tamquam metropolitano et sublimiori; ut ipse correctus sit aliis forma vivendi. Ephesus interpretatur, voluntas mea in ea. Majores enim maxime tales esse debent ut complaceat Deo in ipsis. 2 Cor. 5, contendimus, sive absentes sive praesentes, placere illi. Item nomen convenit commonitioni: quia voluntas Dei, id est, amor et contemplatio Dei est in eo qui ferventer amat. Proverb. 7, ego diligentes me diligo. Haec dicit. Hic describitur Christus ipse quantum ad duo. Primo quantum ad pietatem, in supportatione peccatorum. Haec. Quae sequuntur. Dicit; qui tenet septem stellas, idest septem episcopos, quibus scribitur. In dextera sua. Per dexteram intelligitur ejus misericordia: quasi dicat: non abjiciam eos, licet peccaverunt. Et bene dicit, tenet: quia amplius caderet homo in offensam et etiam prorsus in Infernum. Psalm. nisi quia dominus adjuvit nos. Secundo quantum ad liberalitatem in distributione donorum. Qui ambulat. Tangit visionem illam supra primo cap. In medio septem candelabrorum. Ambulat ergo per effectum, quia omnibus se praesentem offert ad dandum, ac si ambularet hinc inde, si sit qui recipiat. In medio septem candelabrorum aureorum. Quia communiter dona sua distribuit, quantum est de se. Haec etiam supra primo cap. exposita sunt. Scio. Hic ponitur narratio, quae continet quinque: communicationem, scio; argumentationem. Sed habeo; admonitionem, memor; comminationem, sin autem venio; consolationem, sed hoc habes. Commendat autem a quatuor quae sunt praelato necessaria. Primum, est rectitudo operum, scio opera tua. Id est approbo: beatus cujus opera laudem Dei merentur. Psalm. novit dominus viam ejus. Secundum, sustinentia tribulationum. Et laborem. Idest tribulationem, in qua est magnus labor; sed consideratio mercedis, lenit. Infra 14, amodo jam dicit spiritus. Contra, Isaiae 40, assument pennas sicut aquilae, current et non laborabunt. Respondeo. Sustinentes adversa laborem habent quidem ad afflictionem naturae, quia eorum natura ibi affligitur: tamen illi qui perfecti sunt, etsi in adversis laborent, quantum ad naturae afflictionem, non tamen laborant quantum ad mentis consolationem: quia jucundum est et delectabile ex parte rationis, pati propter dilectum. Unde Augustinus super Joan. 1, qui amat non laborat. Tertium, longanimitas in expectatione praemiorum. Et patientiam tuam. In expectatione praemii. Jacob. 5. Ecce agricola expectat pretiosum fructum terrae, patienter ferens donec accipiat temporaneum et serotinum. Vel patientia in labore adversorum. Gregorius, patientia vera est quae et ipsum amat quem portat. Quartum, zelus in impugnatione haereticorum. Et quia non potes. Et circa hoc multa tanguntur; primum, intolerantia, in expellendo: et approbatio. Quia, idest quod non potes sustinere malos sed expellis et expugnas virtute verbi. 1 Cor. 6, auferte malum ex vobis ipsis. Sed quomodo dicit, non potes? Ergo non erit ex voluntate quod eos expellebant. Item videtur quod haeretici de quibus loquitur, non sint extirpandi. Matth. 13. Sinite utraque crescere usque ad messem. Respondeo. Ad primum dicendum, quod modus est loquendi ad expressionem zeli. Solet enim dici, quando quis magno affectu vult aliquid facere: ego non possem dimittere quin hoc facerem. Simile Joan. 12, propterea non poterant credere, scilicet quia voluntas erat ad contrarium. Ad secundum dicendum, quod haeretici aut sunt occulti, et hi non sunt extirpandi, dum est de eis ambiguum: ne si indiscrete expellantur, sit bonis occasio mali: quia vel schisma posset emergere, vel boni possent extirpari cum aliis; quia idem posset credi de eis quod de aliis, ubi est ambiguum. Unde sequitur: ne forte colligentes zizania, eradicetis simul et triticum. Et de his loquitur Matth. 13, secundum Glossam. Alii sunt manifesti, et hi sunt resecandi, et sic loquitur hic. Secundum, prudentia in probando. Psalm. tentasti eos, idest probasti doctrinam eorum. Qui se dicunt apostolos esse, idest missos ad alios, ut eos facilius decipiant. Et non sunt. 2 Cor. 11, nam ejusmodi sunt pseudoapostoli, operarii subdolosi, transfigurantes se in apostolos Christi. Tertio, efficacia in deprehendendo; non enim fuit in aliis examinatio. Et invenisti eos in mendacio quia non erant a Deo missi, ut dicebant, cum doctrinam eorum malam et vitam pravam inveneris. Jerem. 23, seduxerunt populum suum in mendacio suo, cum ego non misissem eos. Quarto, patientia in sustinendo, scilicet adversa. Et patientiam habes, scilicet in adversis, quae haeretici convicti tibi inferunt vel procurant. Gregorius, patientia est radix omnium custosque virtutum. Sed unde est quod idem commendat eum a patientia? Item sustinentia? Dixit: non potest sustinere malos, hic dicit: patientiam habes cum malos sustineat qui patientiam habet. Respondeo. Ad primum dicendum, quod supra vocat patientiam longanimitatem in expectatione retributionis, secundum Glossam; hic autem voluntariam sustinentiam tribulationis. Vel si supra dicatur patientia secundum alium exponendi modum voluntaria sustinentia tribulationis, differentia est, quia ibi loquitur de patientia in generali; hic in speciali respectu adversorum ab haereticis inflictorum. Ad aliud dicendum, quod supra loquitur de sustinentia respectu mali culpae in alio: hic de patientia respectu poenae in seipso inflictae ab alio, idest non est sustinendum ubi potest percurri, sed hoc debet. Bonum autem est quod qui patientiam habet, sustinet malos quantum ad poenam sibi ab eis illatam: non tamen oportet quod sustineat eos quantum ad culpam in eis repertam. Quinto rectitudo in intendendo, quia rectum finem intendit secundum honorem et amorem nominis Dei. Et sustinuisti, mala illata. Propter nomen meum. Act. 21, ego autem non solum alligari. Sexto vigor in persistendo, quia perseveravit in illa patientia. Et non defecisti. 1 Corinth. 4, non deficimus et cetera. Contra, quia sequitur: charitatem tuam reliquisti; ergo defecerat. Item non videtur malum deficere, quia dicitur in Psalm. Defecit in salutari tuo anima mea, defecerunt oculi mei in eloquium tuum. Respondeo ad primum, quod non negat simpliciter eum defecisse, sed loquitur de defectu per impatientiam. Duplex igitur est malus defectus. Unus est defectus a fervore charitatis, et sic defecerat; alius a sustinentia tribulationis, et sic non defecerat, licet ipsum haeretici persequerentur. Ad secundum dicendum, quod triplex est defectus. Unus culpabilis, cum quis deficit per culpam impatientiae in adversis, vel aliam quamcumque. Job 3, nunc autem venit super te plaga et defecisti. Alius poenalis quando deficit homo in morte vel in damnatione. Psalm. deficientes quemadmodum fumus deficient. Tertius salubris qui est ex amore et desiderio ardenti. Psalm. concupivit et defecit anima mea in atria domini. Augustinus Lib. 3 Confess.: tu amor meus in quem deficio ut fortis sim. Dicendum est igitur quod malum est culpabile deficere primo modo: malum poenale deficere secundo modo: optimum autem et dulcissimum deficere tertio. Sed habeo adversum te pauca: quod charitatem tuam primam, idest quam prius habueras. Reliquisti, quod non habes fervorem charitatis ut ante. Gregorius 19 Moralium: sunt nonnulli qui paulisper per augmenta temporum patiuntur detrimenta virtutum. Vel potest dici secundum regulam Ticonii, quod illa commendatio praecedens est quantum ad aliquos de subditis: haec autem arguitio quantum ad quosdam alios. Etenim praelato ascribit quae sunt subditorum. Et tunc est sensus: charitatem tuam primam reliquisti in aliis. Memor esto itaque unde excideris. Hic ponit admonitionem; et hoc quantum ad tria: scilicet ad damni considerationem. Memor esto unde excideris, quia a charitate. Beda, si de charitate excisus es, quia Deus charitas est, vel unde, scilicet a consortio fidelium: quia qui a statu gratiae et charitatis cecidit, jam non est de societate fidelium merito et participatione bonorum quam habet justus. Psalm. particeps sum omnium timentium te. Secundo quantum ad peccati satisfactionem. Et age poenitentiam, satisfaciendo, Matth. 3, facite ergo fructum dignum poenitentiae. Tertio quantum ad operandi fervorem. Et prima opera fac, idest operare cum fervore charitatis, ut prius. Eccles. 9, quodcumque facere potest manus tua, instanter operare. Vel secundum Glossam, et prima, idest praecipua. Sin autem, hic ponitur comminatio. Primo ex parte personae. Sin autem venio cito, idest veniam: sed venio dicit ut ostendat hoc esse in promptu. Et potest intelligi de adventu ad judicium qui cito sit, quia tempus usque ad judicium breve est respectu aeternitatis. Tibi, idest ad perditionem tui, ut te corpore et anima interficiam. Infra 7, venio cito amen. Vel de adventu per affectum inducendo ei mortem: et tunc corpus moritur et anima mala damnatur. Secundo ex parte dignitatis collatae. Et interim, movebo candelabrum, idest Ecclesiam tibi commissam, de loco suo, scilicet de manu tui regiminis, quasi dicat: auferam tibi Ecclesiam et credam alteri gubernandam. Vel movebo candelabrum, idest auferam virtutes et dona per quae spirituale cujuslibet candelabrum constituitur, quo in se lucet et alios illuminat. De loco suo, idest de statu suo alto, claro et nobili: quasi dicat: auferam tibi virtutes et dona ad quae postea nunquam revertaris et non eris in loco tuo pristino: sed locus tuus erit non altus sed infimus, non clarus sed tenebrosus, non nobilis, sed vilis. Jerem. 3, leva oculos tuos in directum et vide ubi non prostrata sis. Nisi poenitentiam egeris. Ecce quod sine poenitentia non est salus peccatori. Luc. 13, nisi poenitentiam habueritis, omnes simul peribitis sicut et illi. Sed hoc habes, consolatio est. Facta Nicolaitarum, idest eorum qui sequuntur Nicolai doctrinam in communi usu mulierum et in comestione idolothytorum. Quae et ego odi, quia abominabilia, quia sunt facta immunditiae quantum ad primum errorem et quae dissipant pacem humanam et quae sunt contra legem naturae et institutionem divinam, qui, sicut legitur in Genesi, matrimonium instituit ut esset una unius in matrimonio: et qui non est in matrimonio, actum illum non nisi damnabiliter exercere potest. Hoc enim ostendit dominus in illa institutione matrimonii. Item sunt facta idololatriae et injuriae in Deum quantum ad secundum errorem. Eccles. 15, omne execramentum erroris oderit Deus, et non erit amabile timentibus illum. Nicolaus fuit unus ex septem diaconibus, de quibus Act. 6, et fuit ab apostolis et aliis discipulis reprobatus, quia ad uxorem redibat; unde indignatus praedicabat omnes mulieres communicandas, et comestionem idolothytorum. Interpretatur autem Nicolaus populus: et significat gentiles, Judaeos et haereticos et falsos Christianos qui stulte vivunt etsi recte credant. Eccles. 1, et stultorum infinitus est numerus. Qui habet aurem. Hic ponitur conclusio epistolae quae duo continet: scilicet excitationem intellectus et excitationem affectus vincenti. Dicit igitur. Qui habet aurem, quasi haec dicta sint particulariter Angelo Ephesi, sed etiam aliis universaliter dicuntur: unde qui habet aures interiores, scilicet intellectum promptum et multiplicem. Audiat quid spiritus, idest Deus Trinitas, Joan. 4, spiritus est Deus, vel spiritus scilicet ex cujus dono est doctrina fidelium, dicat Ecclesiis. Supra loquebatur particulariter, nunc Ecclesiis generaliter; ut innuat doctrinam hanc non tantum particularem, sed etiam generalem: dicat scilicet praemissa, vel illud quod sequitur vincenti. Marc. 13, quod autem vobis dico omnibus dico. Vincenti. Ut ad praedicta omnes accingantur, excitatur affectus per promissionem: quasi dicat: cur audiendum? Quia vincenti adversa, tentationes et vitia, et in hoc perseveranti, Rom. 12, noli vinci a malo, dabo, gratis: hoc fuit in sacramento Eucharistiae. Edere, ad refectionem. De ligno, idest arbore vitae, quia esus hujus arboris vitam dat mundo. Hoc lignum vitae est ipse Christus: Joan. 6: qui manducat me et ipse vivet propter me. Dicitur autem Christus lignum propter virtutem roborantem. Isa. 40, qui dat lasso virtutem, et his qui non sunt fortitudinem et robur multiplicat. Item propter umbram protegentem. Cant. 2. Sub umbra illius. Propter fructum reficientem, Matth. 11, venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Quod est in Paradiso Dei mei, idest in Ecclesia militante: quae est Paradisus, quia Deus in ea suos amatores nutrit et reficit suavissimis refectionibus; et hoc solum datur timentibus ipsum. Eccles. 11, timor Dei sicut Paradisus benedictionis. In hoc Paradiso quae est hortus delitiarum multiplices arbores, idest electi et multi fructus meritorum inveniuntur, in quibus delectatur dominus et cultor horti. Cant. 4, emissiones tuae Paradisus malorum Punicorum. Intra quas autem arbores est in ea arbor sive lignum vitae de quo hic dicitur, vincenti dabo edere. Et bene in hac Paradiso dicitur esse lignum: quia extra Ecclesiam non est salutare sacramentum, sicut nec salus. Unde Gregorius: sola est Ecclesia per quam sacrificium laudis dominus libenter accipiat: mercedem denarii non nisi qui intra vineam laboraverant acceperunt. Dei mei, idest quam plantavit pater meus: quem vocat Christus Deum suum inquantum homo, propter singularem amorem et plenam obedientiae subjectionem. Joan. 20, Deum meum et Deum vestrum. Nota quod sacramentum Eucharistiae est excelsum dignitate, quia in eo vere est et vere sumitur ipse Christus verus Deus et homo. Et ideo non debet sumi nisi a dignis, qui scilicet triumphent de vitiis et sint sine macula culpae mortalis; et ideo dicitur vincenti, scilicet vitia, ut sit mundus. Augustinus super Joan. panem caelestem spiritualiter manducate, innocentiam ad altare deportate. 1 Corinth. 11, qui enim manducat et bibit indigne. Gratuitum liberalitate. Ex magna enim gratia et liberalitate Dei est quod dat nobis seipsum in cibum in hoc sacramento: unde dicit dabo. Ubi notatur gratia et liberalitas. Joan. 6, et panis quem ego dabo caro mea est. Refectivum satietate: unde sequitur: edere. Non promittit Deus cibum qui non satiat. Psalm. edent pauperes et saturabuntur. Joan. 6, caro mea vere est cibus. Operativum causalitate. Operatur enim indigentiae satietatem, vitam gratiae in praesenti et gloriam in futuro. Unde dicitur de ligno vitae, Joan. 6, panis verus est qui de caelo descendit et dat vitam mundo. Item oblectativum suavitate, quia suavissima dulcedine delectatur in ejus perceptione anima devota: quod signatur cum hoc lignum vitae dicitur esse in Paradiso Ecclesiae militantis. Paradisus enim nomen est amoenitatis et delitiarum. In gremio vero Ecclesiae viri spirituales multis deliciis spiritualibus oblectantur specialiter in hoc sacramento. Unde sequitur: quod est in Paradiso Dei mei: quod signatur, Sap. 16, panem de caelo paratum praestitisti illis sine labore, omne delectamentum in se habentem. Ambrosius in Lib. 5 de sacramentis: in hoc pane nulla est amaritudo, sed omnis suavitas. Aliter possunt haec verba intelligi pro statu patriae. Vincenti vitia per fortitudinem mentis dabo edere in aeterna fruitione, de ligno vitae. Seipsum sic vocat, qui est arbor, unde vita aeterna emanabit in bonos. Proverb. 3, lignum vitae est his qui apprehenderint eam. Quod est in Paradiso caelesti, ubi est plenitudo beatorum Dei mei, quia Deus pater illum Paradisum instituit ad glorificationem sanctorum. Licet autem filius omnia inquantum Deus indivisibiliter operetur, tamen patri hoc attribuit inquantum est homo, ad honorandum ipsum patrem. Nota quod in his verbis ostenditur justi meritum: vincenti et praemium in patria dabo. Circa meritum victoriae notatur quod laborandum nobis est ut vincamus omnia bella tentationum, quadruplici ratione sive motivo. Primum motivum est benivolentia adjutoris: quia Deus paratus est dare adjutorium ad vincendum, dum diligenter petatur orando. 2 Machab. 10, benedicebant dominum qui magna fecit in Israel et victoriam dedit illis. Chrysostomus. Perseverante prece perseverans victoria roboratur. Secundum gratia redemptoris qui pro nobis mori voluit. Gregorius, amore nostri redemptor noster occubuit; et nos amore ejus discamus vincere nosmetipsos. Tertium declinatio damnationis. Infra eodem: qui vincit non laedetur a morte secunda. Quartum desiderium retributionis: unde dicitur hic: vincenti: et beatus maximus in quodam sermone: corona vero victoribus datur. Circa primum notandum, quod ipsum est desiderabile et amabile propter multa. Propter sui magnitudinem, ex qua est quod proprie aliquibus meritis non potest emi, et si habeatur, datio erit non redditio. Unde dicitur: dabo, gratis scilicet. Luc. 12, nolite timere pusillus grex, quia complacuit patri vestro dare vobis regnum. Rom. 8, non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis. Propter fruitionis satietatem: unde dicitur, edere. Iste esus erit fruitio plene satians. Isa. ult. servi mei comedent et cetera. Psalm. satiabor cum apparuerit gloria tua. Propter vitae immortalitatem. De ligno vitae. Sap. 5, justi in perpetuum vivent. Propter loci amoenitatem: unde sequitur: quod est in Paradiso. Nomen enim Paradisi sonat amoenitatem: et locus ille pulcherrimus est et omni bono plenus. Beatus Bernardus in suis meditationibus: et quis non illic habitare vehementer desideret, et propter amoenitatem et propter Dei visionem? Sed dubitari potest de hoc quod dictum est supra, movebo candelabrum tuum. Glossa, et auferam virtutes et cetera. Contra; quia virtutes et dona amiserat, quia secundum Glossam supra, ceciderant a consortio fidelium. Item alias non comminaretur mortem corporis et animae. Item non decet dominum auferre dona gratiae. Respondeo. Ad primum potest dici quod sicut charitas habita datur ut amplius habeatur, secundum Augustinum: sic ipsa charitas et aliae virtutes et dona quandoque dicuntur auferri cum magis ac magis homo impoenitens elongatur ab eis: ita ut sit ad ea minus quam prius dispositus, et nunquam ad statum gratiae revertatur. Et sic loquitur hic. Ad secundum dicendum, quod proprie loquendo Deus nunquam aufert gratiam ab aliquo: sed dicitur auferre, negative non positive, scilicet quia non conservat gratiam ei qui prius habebat: vel, non apponit ei qui non habebat; sed permittit magis ac magis elongari a statu gratiae, ut dictum est: et hoc ultimo modo hic videtur accipiendum. Dubitatur etiam de hoc quod dicitur: edere de ligno vitae. Cum enim ipse Christus se totum det in cibum, tum in sacramento Eucharistiae, tum in statu patriae: videtur quod convenientius dictum esset: vincenti dabo edere lignum vitae. Respondeo dicendum, quod dulcedo divina infinita est et ideo inexhauribilis, et ideo nullus totam potest sibi imbibere: sed quilibet sibi accipit quod potest: et ideo rectius dicitur de ligno quam lignum. Et Angelo Smyrnae. Secunda epistola est: et dividitur in exordium, narrationem: scio; conclusionem: qui habet aures. Exordium introducit tres personas, ut supra. Smyrnae, nomen Ecclesiae, bene convenit admonitioni, quoniam excitat ad magnanimitatem sustinendi adversa. Smyrna enim interpretatur, quasi myrrha et canticum: et tam pastores quam subditi in tribulatione quae est quasi myrrha, qua natura affligitur, et ex hoc conservans a putrefactione peccati, cantent Deo canticum interni gaudii. Ephes. 5, cantantes et psallentes in cordibus vestris. Haec, hic describitur persona Christi. Primo, secundum divinitatem. Secundo, secundum humanitatem. Secundum divinitatem ostenditur creator, haec dicit primus, duratione et causalitate. Item glorificator, et novissimus, quia causa finalis, et ideo remunerator. Isaiae 48, ego primus et ego novissimus. Et ideo tenenda sunt quae dicit. Secundum humanitatem vero tangitur ejus passio, quae fuit pretium redemptionis. Qui fuit mortuus. Rom. 5, Christus secundum tempus pro impiis mortuus est. Item resurrectio, quae fuit ex respectu retributionis, et vivit, 2 Corinth. ultimo. Et crucifixus est ex infirmitate, sed vivit ex virtute Dei, scio. Hic ponitur narratio. Et primo ponit commendationem. Secundo admonitionem, nihil. Tertio, promissionem. Et dabo. Commendat autem eum quantum ad tria. Quantum ad corporis tribulationem, contra concupiscentiam carnis: scio, idest accepto tribulationem tuam propter patientiam. Vel, scio, idest cognosco ad liberandum te et remunerandum. Psal. multae tribulationes justorum. Secundo quantum ad rerum abdicationem, contra concupiscentiam oculorum: et paupertatem: vel quia non curabat possidere; vel quia pauperibus dispergebat. Matth. 5, beati pauperes spiritu. Seneca, scire uti paupertate, magna felicitas est. Sed licet sis pauper rebus, tamen es dives, virtutibus et spe retributionis. Augustinus, in Lib. 7 de civitate Dei, aliud sunt divitiae, aliud pecuniae. Nam dicimus divites sapientes, justos, bonos, quibus pecunia vel nulla vel parva est, magis enim sunt virtutibus divites; pauperes vero avaros semper inhiantes et egentes. Vel paupertatem, quam te credis habere in meritis; contra miro modo agitur, ut unde mens dignior efficitur, inde sibimet indigna videatur. Tertio, quantum ad famae depressionem; contra superbiam vitae. Unde sequitur, et blasphemaris, idest diffamationem sustines, quod est pati blasphemiam. 1 Corinth. 4. Blasphemamur et obsecramus, ab his qui se dicunt, mendaciter, Judaeos esse, idest confitentes nomen et fidem Catholicam et fratres de gremio Ecclesiae, et non sunt. Tit. 2, confitentur se nosse Deum, factis autem negant. Sed sunt synagoga, idest congregatio, Satanae, idest quam Satanas sibi congregavit, vel subjecta Satanae. Satanas interpretatur adversarius, 1 Petri ultimo, adversarius vester Diabolus. Hoc autem gravius, cum quis ab eis qui se amicos dicunt persecutionem sustinet. Nihil. Hic ponitur admonitio. Et primo excitat ad sustinendi magnanimitatem. Secundo ostendit ejus necessitatem, ecce. Tertio hortatur ad ipsius magnanimitatis soliditatem, esto fidelis. Dicit igitur, nihil. Matth. 10, nolite timere et cetera. Passurus es, quia, ecce, quasi, certum sit tibi: et est demonstratio ad intellectum. Missurus est Diabolus, quod interpretatur deorsum fluens, quia a nobili statu in ignobilem cecidit; Isaiae 14. Quomodo cecidisti. Aliquos ex vobis in carcerem, idest tribulationem, quae quasi carcer est hominis tribulati. Missurus inquam, per membra sua suggerendo et procurando efficaciter, ut tentemini, idest probemini. Sap. 3, tamquam aurum in fornace. Vel, ut tentemini, idest despectui habeamini Diabolo et ejus membris, quod erit vobis tentatio; quia fugit homo contemni, nisi adsit humilitas perfecta. Et habebitis tribulationes diebus decem. Divina sapientia non ultra sustinuit: hoc enim ad mysterium facit: per hoc enim signatur quod dominus armis Decalogi protegit in certamine vitae praesentis; vel quod debemus omni tempore contra vitia pugnare. Per septenarium enim signatur universitas temporis, per ternarium ternarius vitiorum, quae sunt radices aliorum. 1 Joan. 2, omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitae. Esto fidelis, in sustinendo viriliter omne adversum. Tali dicetur Matth. 25, euge serve bone et fidelis, usque ad mortem. Bernardus. Quid prodest currere et ante cursus metam deficere? Et dabo tibi, si sic feceris. Joan. 10, et ego vitam aeternam do eis. Coronam vitae. Corona tria importat: quietis tranquillitatem, quia corona dat praemium post certamen. Jac. 1, cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae. Item bonorum plenitudinem, quia corona habet perfectam figuram omnibus aliis perfectiorem, scilicet circularem. Psal. replebitur in bonis desiderium tuum. Item honoris sublimitatem, quia corona est dignitatis et honoris insigne. Psal. gloria et honore coronasti eum domine. Vitae, scilicet immortalis; quia hoc nomen vitae cum pondere est accipiendum. 1 Joan. 2, et haec est repromissio quam ipse pollicitus est nobis, vitam aeternam. Patent jam quinque de praemio. Liberalitas, tranquillitas, copiositas, dignitas, immortalitas. Qui habet. Haec conclusio ponitur ad excitandum. Et primo fit excitatio intellectus. Qui habet aures, qui scilicet intellectum promptum et aptum ad discernendum, audiat, idest intelligat cum effectu, quid spiritus dicat Ecclesiis, scilicet praemissa. Secundo, affectus. Qui vicerit, adversa et vitia, non laedetur a morte secunda. Prima animae mors est in peccatis, secunda in poenis gehennalibus. Infra 20, in his secunda mors non habet potestatem. Sed circa illud quod dicitur supra, et blasphemaris, quaeritur sicut quaerebat Gregorius. Utrum semper sint dissimulanda verba diffamantium sive detrahentium: an autem sint compescenda. Quod semper sint dissimulanda, videtur per Chrysostomum dicentem, si vindicare vis, sile: et sic molestam dedisti plagam. Contra: quia illa detractio potest dare scandalum auditoribus. Respondeo. Notandum: quantum ad eum cui derogatur sive detrahitur, melius est dissimulare, propter meritum patientiae: si tamen sit talis cujus vita sit aliis in imitationis exemplum, tunc bonum est propter utilitatem audientium, qui ex auditis scandalizari et accipere occasionem mali, et ab audienda ejus doctrina retrahi possunt, opportuno tempore et loco verba obloquentium prudenter et mature compescere: si tamen sit persona ad haec idonea, habens discretionem et maturitatem ac efficaciam verbi: quod si tunc noluerit corrigi, sustineant aequanimiter per omnia. Unde Gregorius, linguas detrahentium debemus aequanimiter tolerare, ut nobis meritum crescat; aliquando autem etiam compescere. Hi enim quorum vita in exemplo imitationis posita est, debent, si possunt, detrahentium sibi verba compescere: ne eorum praedicationem non audiant qui audire poterant, et in pravis moribus remanentes bene vivere contemnant. Cum vero linguae derogantium corrigi nequeant, aequanimiter sunt per omnia tolerandae. Ex his verbis Gregorii patet quod verba obloquentium nec semper sunt dissimulanda, nec semper compescenda; sed quandoque dissimulanda propter meritum proprium; quandoque, cum fieri discrete potest, compescenda, propter commodum aliorum, ut dictum est. Ad illud Chrysostomi dicendum quod pro tempore silendum est, ut visum est. Concedendum etiam, quod quantum ad illum contra quem fit obloquutio, melius est silere, ut supra dictum est, si tamen patientiam habere novit: licet aliter quandoque propter alios expediat. Praeterea Chrysostomus loquitur de absistendo a verbis inordinatis, et illud semper habendum est. Unde post praemissa verba subdidit: si vero convitium convitio copulas, ignem accendisti. Ad oppositum patet; quia pro tempore est loquendum. Deinde objicitur de hoc quod dicitur, ut tentemini. Glossa, ut probemini; quia non ad hoc procurat Diabolus tribulationem justorum ut probentur, sed ut dejiciantur. Item si justus probatur in adversis; quaeritur, cui? Aut Deo, aut sibi. Deo non, quia omnia novit: si sibi, ergo damnose; cum consideratio propriae infirmitatis sit occasio pusillanimitatis: unde multi solent dicere: non possem illud sustinere. Respondeo. Ad primum dicendum, quod vel tenetur consequutive haec dictio ut, quasi dicat, ex illa tribulatione sequetur probatio vestra: sicut accipitur Matth. 1, hoc totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est. Vel si accipiatur causaliter, ut dicat habitudinem causae finalis: non notatur intentio probationis justorum ex parte Diaboli, sed ex parte Dei permittentis. Ideo enim justos tribulari permittit, ut probentur. Psal. quoniam probasti nos Deus et cetera. Ad aliud, dicendum, quod justus per adversa probatur, et notus fit, non Deo, sed sibi, ut infirmitatem vel virtutem suam cognoscat; inde proficiat in bono: et etiam aliis ut aedificentur per ejus exemplum, et iterum glorificent Deum. Unde super illud Psal. proba me Deus et cetera. Glossa: indica me probatum, non tibi, quia omnia novisti; sed mihi et hominibus. Ad illud quod objicitur de pusillanimitate, dicendum, quod hoc est ex culpa hominis, qui probatur: quantum enim est de intentione Dei probantis, cognitio propriae infirmitatis habita per experimentum tribulationis, introducit humilitatem, et excitat ad divini adjutorii petitionem. Praeterea, etsi illud quod objicitur sit verum in quibusdam, non habet tamen locum in multis, qui se infirmos videntes, currunt ad firmitatem divinam. 2 Corinth. 12, nam virtus in infirmitate perficitur. Tertio quaeritur, quare permittit Deus hominem tentari? Multis enim est tentatio causa lapsus et damnationis: ergo non decet Deum hoc permittere. Contra similiter 2 Corinth. 11, dicit Glossa, tentatio cui non consentitur, non est peccatum, sed materia exercendae virtutis: sed decet Deum permittere quicquid homini est utile. Respondeo. Dicendum, quod rectissime Deus permittat hominem tentari: et hoc multiplici ratione. Una ratio est, introductio humilitatis, ex sui cognitione: quia cum videt se per se non posse resistere, humiliat seipsum in conspectu Dei. Cognoscit etiam per tentationem, utrum sit fortis an debilis; et ex utroque habet causam humilitatis. Unde Gregorius: esse se magnarum virtutum homo crederet, si nullum virium defectum sentiret: sed dum tentatione irruente quatitur, contra insidias munimen humilitatis ostenditur. Secunda excitatio devotionis in ferventi oratione, quia tunc cognoscitur homo currere ad liberatorem; tentatio enim augetur et vincitur nisi Deus subveniat. Unde Gregorius, 9 Lib. Moralium: cum se homo nil esse considerat, discit proculdubio cujus adjutorium requirat. Augmentum meriti in vincenda tentatione. Unde Isidorus in 3 Lib. de summo bono: non amplius tentat electos Diabolus, quam permittat Dei voluntas: tentando autem profectus sanctorum fuit. Supra eodem, vincenti dabo edere. Praevenitio peccati ex fomitis inclinatione. Post justificationem enim peccatoris remanet multiplex sequela peccati: et hoc habet praecipue locum in eis qui inde processerunt multum in austera et ferventi poenitentia, quae multum illas sequelas attenuat. Unde Gregorius 9 Moralium: saepe hoc quod fletu interveniente deletum est, ad animum redit; et devicta culpa in antiquo certamine rediviva pulsatione reparatur. Quinta ratio est vigilantia cautelae in virtutis conservatione. Unde Gregorius: tentatus non solum a quo vires accipiat discit; sed quanta eas vigilantia servet intelligit. Saepe enim quem tentationis certamen superare non valuit, sua deterius securitas stravit. Mater enim negligentiae solet esse securitas. Sexta, provocatio sollicitudinis in virtutis exercitatione. Unde Isidorus in Lib. 3 de summo bono: utile est servo Dei post conversionem tentari, quatenus a torpore negligentiae, sollicitantibus vitiis ad virtutes animum praeparet. Septima, accensio caritatis ex obtenta miseratione; scilicet cum homo percipit robur gratiae contra tentationes sibi dari. Psal. diligam te domine fortitudo mea. Bernardus in Lib. de diligendo Deo: si frequens ingruerit tribulatio, et frequens ad Deum conversio fiat, ut a Deo frequens liberatio consequatur. Nonne etsi fuerit ferreum pectus, emolliri necesse est ad gratiam liberantis? Quatenus homo Deum diligat, non propter se tantum, sed propter ipsum. Octava, documentum compassionis ex comperta afflictione; sicut dominus permisit Petrum non tantum de negatione tentari, sed etiam labi, secundum Gregorium. Unde loquens beatus Gregorius de illa negatione de qua tentatus, et in quam lapsus beatus Petrus, dicit sic: prius omnipotens Deus eum sibi ostendit, et tunc ceteris praeposuit; ut ex infirmitate sua cognosceret, quam misericorditer aliena infirma toleraret. Ad illud quod objicitur dicendum. Licet aliquibus sit tentatio occasio peccati et damnationis; tamen non dedecet Deum permittere homines tentari; quia et si illud quantum ad reprobos verum sit, tamen electis finaliter tentationes cooperantur in bonum. Praeterea hoc ex culpa illorum est; quia si ad Deum accederent, adjutorium susciperent; quia fidelis Deus qui non patietur et cetera. Et Angelo Pergami. Hic fit admonitio ad severitatem quae est per zelum in expellendo haereticos male credentes et male operantes. Dividitur autem haec tertia epistola in exordium, narrationem, scio; conclusionem, qui habet. Dicit igitur, et Angelo Pergami. Bene nomen convenit admonitioni. Interpretatur enim divisio cornuum, idest separatio haereticorum, suam sectam defendentium. Psal. omnia cornua peccatorum confringam. Quare? Quia, romphaeam, idest gladium, idest potestatem judiciariam qua perimantur impii (Deuter. 32, gladius meus devorabit carnes) et dividantur a piis. Matth. 25, discedite maledicti in ignem aeternum. Ex utraque, quia virtuose perimet corpore et anima. Psal. disperdet illos. Et ideo servanda sunt quae praecipit. Job 19, fugite a facie gladii et cetera. Vel romphaeam, Scripturam secundum Haymonem; quia sicut gladius carnem dividit et separat membrum a membro; sic gladius verbi dividit bonos a malis. Matth. 10, non veni pacem mittere, sed gladium. Item animam a carne. Ephes. ultimo. Et gladium spiritus quod est verbum Dei. Ex utraque: quia virtutem habet ad instruendum simplices per historiam, perfectos per allegoriam. Supra, primo. Et ex ore ejus gladius et cetera. Vel, quia hinc acuuntur subtili expositione auctoritatum, inde subtili efficacia rationum: vel secundum Haymonem, quia resecat vitia mentis et corporis. Scio. Haec narratio. Et primo ponit commendationem; secundo, arguitionem; sed habeo. Tertio, admonitionem; similiter age. Quarto, comminationem: si quo minus. Circa primum primo ostendit eum vivere in societate pravorum. Secundo commendat eum quantum ad defendendae fidei zelum. Et tenes. Tertio, quantum ad constantiam in pressura tribulationum, et non negasti. Quarto commendat quemdam martyrem in imitationis exemplum, et in diebus. Dicit igitur, scio, idest novi hoc ad remunerandum te, ubi habitas, conversando et cohabitando, scilicet ibi, ubi est sedes Satanae: quasi dicat, tu habitas inter eos in quibus Diabolus sedet tamquam dominans in eis: et per hoc magis ostenditur commendabilis, qui inter malos constantiam servat. Job 30, frater fui draconum. Nota quod Diabolus sedet in omnibus injustis generaliter, specialiter autem in hypocritis simulantibus sanctitatem Isaiae 14, sedebo in monte testamenti. Item in verecundis abscondentibus iniquitatem. Isaiae 11, Gabeae sedes nostra. Gabeae interpretatur vallis quae occulta est. Item in relapsis resumentibus praedimissam consuetudinem. Judicum 9, reversi sunt in suas sedes. Hoc potest dici de Daemonibus revertentibus in illos, qui ante fuerant justificati. Matth. 12, revertar in domum meam unde exivi. Et tenes nomen meum. Haymon, nomen Christianitatis integra fide colitur etiam in tempore tribulationis. Vel, tenes, defendendo contra haereticos, et non negasti fidem meam, in aliqua tribulatione. 1 Corinth. ultimo: vigilate et state in fide, viriliter agite et confortamini, omnia vestra in caritate fiant. Et in diebus illis, quibus non negasti fidem meam, fuit Antiphas. Iste fuit quidam martyr multum justus, qui occisus est in Ecclesia Pergami, quem ponit aliis in exemplum. Interpretatur autem Antiphas, dantis transitio; quia vir justus se totum dat Deo, et per contemptum mundanorum, transit ad aeterna. Psal. transibo in locum et cetera. Testis meus fidelis. Martyr enim fuit fidelis suo domino. Martyr autem interpretatur testis. Isaiae 43. Vos testes mei, qui occisus est apud vos: non quia illi occiderint ipsum: sed quia inter illos occisus fuit a malis. Unde sensus est, apud vos, idest ab aliquibus qui sunt inter vos, ubi, idest in quibus ejus occisoribus, habitat Satanas, per dominationem in ipsos, quod probat illa occisio: quasi dicat, ipsum tenete in exemplum. Sed habeo. Hic ponit arguitionem, quia sustinebat eos qui male credebant et male agebant sequentes et servantes doctrinam Nicolaitarum: quos vocat servatores Balaam doctrinae, propter conformitatem. Sicut enim Balaam docuit Balac, quomodo deciperet filios Israel, faciendo eos fornicari cum mulieribus, et procurando quod comederent de sacrificiis immolatis idolis: sic Nicolaus et Nicolaitae praedicabant fornicari indifferenter cum mulieribus ac vesci idolothytis. Hoc est quod dicitur: sed habeo adversum te pauca, si corrigaris, sin autem, multa. Vel, pauca, non tamen parva, quia habes illic, scilicet in Ecclesia Pergami, tenentes, idest servantes per malam credulitatem et operationem, doctrinam Balaam, idest doctrinam Nicolai et Nicolaitarum, qui similem habent doctrinam, qui docebat Balac. Sicut Balaam fuit pseudopropheta, unde et vocatur hariolus, Numer. 22, licet prophetaverit multa vera, Numer. 24, orietur stella ex Jacob, quia Deus per malos aliquando futura praedicit: Matth. 7, domine domine, nonne in nomine tuo prophetavimus et cetera. Ita Balac fuit iniquus rex Moabitarum, qui Balaam vocavit ad se, ut malediceret populo Dei: non autem permisit hoc dominus, sed spiritus Dei tangebat intellectum ejus et prophetabat multa bona quae futura erant in Israel. Cum autem hoc videret Balaam, docuit Balac quomodo faceret populum Dei cum mulieribus fornicari et idolothyta comedere: hoc est quod dicit. Qui docebat Balac mittere scandalum, idest occasionem ruendi in offensam divinam, ut Deus non esset eis benivolus, et ita fornicari possent. Exponit autem scandalum, subdens: edere et fornicari, docuit enim illum quod per mulieres provocarent filios Israel ad libidinem et esum idolothytorum. Numer. 25, fornicatus est populus cum filiabus Moab, quae vocaverunt eos ad sacrificia sua, at illi comederunt et adoraverunt deos earum. Item Numer. 31, ait Moyses; cur feminas reservastis? Nonne istae sunt quae deceperunt filios Israel ad suggestiones Balaam, et praevaricare vos fecerunt in domino? Unde et percussus est populus. Ita haec consuetudo referenda est ad documentum Balaam et doctrinam Nicolaitarum, quam quidam tenebant: quasi dicat: sicut Balaam illa docuit, ita quidam sunt qui tenent consimilem doctrinam Nicolaitarum; quos tu pateris, nec expellis. Quidam tamen aliter exponunt: quasi dicat: sic ut habes quosdam tenentes doctrinam Balaam, sic etiam Nicolai sectatores. Sed de eisdem videtur Glossa exponere quae dicit, ideo repetit de Nicolaitis: unde videtur dicere quod tenentes doctrinam Balaam non sint alii quam tenentes doctrinam Nicolai et Nicolaitarum. Ita habes, idest et ita etiam sicut quidam alii, tu qui pati erroneos non deberes, tenentes, per carnalitatem et observantiam: vel tenentes, idest defendentes contra eos qui eam impugnant, doctrinam. Sapient. 14, similiter autem odio sunt Deo impius et impietas ejus, Balaam. Quod interpretatur vanus populus, aut praecipitans eos. Notat Glossa, Balac interpretatur elidens, per quem signantur principes mali, qui elidunt justos corpore et anima, vel blanditiis vel flagellis. Isaiae 3, quare attrahitis populum meum? Similiter. Sicut ipsi male agunt: hic simile est in contrario. Luc. 16, recepisti bona in vita tua et Lazarus similiter mala. Similiter, sicut peccasti. Vel similiter, idest simul cum illis, tu de negligentia, isti de culpa. Vel similiter, sicut episcopus Ephesi, Luc. 13, si penitentiam non habueritis et cetera. Si quo minus, hic ponit comminationem. Et primo comminatur dominus illi episcopo, si non poeniteat. Secundo praemissis erroneis quos tolerabat. Et pugnabo. Dicit igitur, si quo, idest si in aliquo, minus. Feceris quam debes, veniam tibi. Idest contra te qui non corrigis: quasi dicat: in adventu meo ad judicium sentire te faciam iram meam et vindictam, cito, propter hujus vitae brevitatem hoc dicit: supra 1: tempus enim prope est. Vel potest ille adventus intelligi per effectum, scilicet per separationem animae a corpore: quasi dicat: auferam te de medio cito nisi poenitentiam egeris. Luc. 12, veniet dominus servi illius in die qua non sperat et hora qua nescit. Et pugnabo cum illis, idest convincam eos qui malam doctrinam sequuntur vel defendunt, graviter offendisse. In gladio oris mei. Idest in sententia quam proferam. Ite maledicti et cetera. Matth. 23, quando dividet eos a bonis et perimet morte perditionis. Hunc gladium modo fugere possumus. Job 19, fugite a facie gladii. Qui habet, expone ut supra. Vincenti. Hic primo promittit gloriam animae. Secundo corporis. Et dabo illi. Dicit igitur; vincenti, propria desideria et Daemonum tentamenta, dabo gratis. Manna, idest dulcedinem gloriae in fruitione aeterna, quia manna dulcissimum erat. De hoc beatus Bernardus in libro meditationum suarum: quicquid desideramus, totum habebimus nihil desiderantes amplius, beati dulcedine amoris et suavitate contemplationis. Absconditum, peregrinantibus, ut magis desiderent: et quia non decet hoc manna mortalibus et exulibus dari; sicut et filii Israel quaerebant, manhu? Quod interpretatur, quid est hoc? 1 Cor. 11, oculus non vidit et cetera. Et dabo illi calculum candidum, idest corpus glorificatum. Calculus, idest lapis pretiosus, scilicet carbunculus, qui in tenebris fulget, sicut carbo succensus. Unde alia littera habet, margaritas. Est autem lapis ille solidus sive durissimus, candidus, lucidus et rotundus. Per hoc intelliguntur quatuor dotes corporis glorificati. Per soliditatem intelligitur impassibilitas. 1 Cor. 15, seminatur in corruptione, surget in incorruptione. Per candorem, claritas. Matth. 13, fulgebunt justi sicut sol. Per rotunditatem, ex qua est volubilitas, signatur agilitas. Sapient. 3, et tamquam scintillae in arundineto discurrent. Augustinus, ultimo de civitate Dei, ubicumque spiritus volet, ibi erit protinus corpus. Per luciditatem, subtilitas; quia lux subtilitatem habet in penetrando, ut patet cum penetrat vitrum, licet non quantum ad omnia: corpus glorificatum habebit subtilitatem et virtutem penetrandi alia corpora non glorificata. 1 Cor. 15, seminatur in infirmitate, surget in virtute. Joan. 20, venit Jesus januis clausis et cetera. Et in calculo, idest in corpore glorioso, erit nomen novum scriptum. Vel dabo illi nomen et cetera. Hoc nomen novum potest intelligi immortalitas, ita quod intelligatur immortalitas plena quae excludit omnem concupiscentiam; quia deposita vetustate qua caro concupiscit adversus spiritum, omnimodae obedientiae novitate movebitur ad nutum spiritus. Item excludet omnem tentationis pugnam, undecumque nunc veniat. Item omnem passibilitatem, omnem poenalitatem, et mortalitatem, et mortem, et quicquid mali modo potest inesse: et ponet contraria his, tranquillitatem, jucunditatem, impassibilitatem, impossibilitatem moriendi, gloriosam claritatem, et alias dotes, et sanitatem et alia multa dona. Dicitur autem, nomen, ratione manifesti honoris, in quo nihil erit vetustum vel offuscatum, sed totum erit novum, pulchrum, venerabile. Scriptum autem dicitur, quia honor immortalitatis, firmiter et indelebiter semper erit in corporibus glorificatis. Quod nemo scit, plene. Nisi qui accipit, illud nomen: quia quid sit immortalitas gloriae, nullus plene scit, nisi qui eam scit in se per experientiam. Et ideo ad tantum bonum desideranter currendum est. 1 Cor. 9, sic currite ut comprehendatis et cetera. Objicitur contra hoc quod dicitur: nemo scit: quia dicitur 1 Joan. 3, scimus quod cum apparuerit similes illi erimus. Respondeo. Est scientia fidei, contemplationis, et apertae visionis. Aut ergo loquitur de scientia fidei, quae non est plena scientia: aut de scientia quam inde habebat per experientiam gustus in contemplando caelestia; et hoc non est in plena scientia, sicut erit in ipsa experientia patriae. Non autem loquitur de illa scientia de qua hic agitur quam habebunt solum sancti in patria per experientiam aeternam illius nominis praemissi. Aliter possunt haec verba intelligi secundum Glossam: ut prima promissio sit de dulcedine gloriae in patria, vincenti: secunda de virtute gratiae in via specialiter quantum ad corpus. Dicit igitur, vincenti dabo manna, scilicet me ipsum. Christus dicitur manna secundum divinitatem, quia dulcissimus est ineffabiliter. Unde Augustinus 9 libro confessionum, tu summa suavitas omni suavitate dulcior, sed non carni et sanguini. Absconditum, in assumpta humanitate. Isaiae 45, vere tu es Deus absconditus. Vel absconditum, quia mortales in via non plene gustant hoc manna. Et dabo illi, interim; calculum, idest corpus humanum; candidum, spirituali decore; lucidum, aedificatoria conversatione; rotundum, vitae perfectione, quia figura circularis est perfecta; solidum in vincenda tentatione. Et in calculo nomen novum, scilicet Christianus, quod est nomen novitatis, nil vetustatis insinuans, vel docens. Cum enim Christianus dicatur a Christo, debet in se novitatem Christi repraesentare; ita ut ejus vita sit vita non vetustatis, sed acceptabilis novitatis. Ephes. 3, renovamini spiritu mentis vestrae et induimini novum hominem et cetera. Scriptum, idest manifeste et firmiter apparens; quia Christianus debet sic vivere, ut in ejus corpore per rectitudinem actuum et sustinentiam passionum, magnificetur Deus; et manifestum sit ipsum esse vere Christianum, non tantum nomine, sed et virtute et vita et sanctitate. 1 Petri 4, glorificet autem Deum in isto nomine. Quod, id est nominis vim, scilicet quia impertit divinam filiationem, familiaritatem, famulandi sedulitatem, unde ad magna invitat. Nemo scit, scientia recta et digna; quia debet esse non solum speculativa, sed et practica; quia hoc exigit dignitas nominis. Nisi qui accipit, ipsum nomen, idest rem nominis, quae a Deo datur, per quam sciat ipsius vim nominis. Res nominis est, ut qui Christianus vocatur studeat esse imitator Christi. 1 Joan. 2, qui dicit se in Christo manere, debet sicut ille ambulavit, et ipse ambulare. Et Angelo Thyatirae et cetera. Hic ponitur quarta epistola in qua fit admonitio ad severitatem in expellendo erroneos male docentes. Admonitio autem hic fit, non directe, sed indirecte per arguitionem admonitoriam. Congruit nomen. Thyatira enim interpretatur illuminata vel vivens hostia: quia curare debet pastor, quod subditae oves sint illuminatae in fide, et vivens hostia in sanctis moribus. Dividitur autem in exordium, narrationem; novi. In conclusionem; qui vicerit. Exordium tangit tres personas ut supra. Haec dicit filius Dei. Hic describit filium Dei quantum ad duo: scilicet quantum ad redundantiam donorum. Qui habet oculos, idest dona spiritus sancti, quae animam oculatam et providam reddunt. Tamquam flammam ignis. Propter dignitatem et meritum donorum in ipso, datur nobis, si ei adhaereamus, illuminatio clarificans, et charitas inflammans. Joan. 1, et de plenitudine ejus, nos omnes accepimus. Vel potest exponi de viris spiritualibus, sicut supra primo expositum est, vel de sacris eloquiis. Item quantum ad sustinentiam adversorum, et pedes. Ut supra, primo, expositum fuit, ubi utrumque habetur: oculi ejus velut flamma ignis, et pedes ejus et cetera. Potest etiam intelligi de fidelibus praedicatoribus, qui portant eum per mundum, et multa sustinent propter ipsum, vel de ultimis fidelibus. Novi. Hic ponitur narratio. Et primo commendationem, secundo arguitionem. Sed habeo. Tertio comminationem quantum ad malos, ecce mitto. Quarto consolationem, quantum ad bonos. Vobis autem dico. Commendat autem ipsum multipliciter. Primo ab operum rectitudine. Secundo a sana fide, et fidem. Tertio a vera caritate, et caritatem. Quarto ab efficaci pietate, et ministerium. Quinto a patientiae soliditate, et patientiam. Sexto a proficiendi sedulitate, et opera tua. Dicit igitur. Novi, idest approbo. Opera tua, quia recta. Beatus cujus vita est Deo grata. Psalm. novit dominus viam justorum. Et fidem, quia sana. 10 Hebr. sine fide impossibile est et cetera. Et caritatem, quia vera. Roman. 12, dilectio sine simulatione. Sine ea non est salus. 1 Cor. 13, si linguis hominum loquar et Angelorum. Glossa. Ex fide est caritas; ex caritate, bona opera. Sed quare non ponit textus ordinem rectum? Item dicit Glossa quod ex fide charitas. Contra, quia virtutes infunduntur simul: ergo una virtus non est ex alia. Respondeo. Ad primum potest dici quod est duplex ordo: scilicet in essendo, qui tangitur in Glossa. Item ordo in cognoscendo, quem attendit textus; quia prius opera cognoscimus; deinde virtutes. Matth. 7, a fructibus eorum cognoscetis eos. Item virtus habet se ad opera dupliciter: vel inquantum movens ad opera, et sic se habet quodammodo ut causa efficiens, et sic virtus prius est, ad minus ordine naturae, et in multis ordine temporis: et sic loquitur Glossa, ut patet. Vel inquantum informans ipsa: et sic se habet ut forma, et opus est materiale: et in hac consideratione prius est secundum naturalem intelligentiam opus quam virtus, inquantum informans, licet non ordine temporis: sicut materiale prius intelligitur inquantum habitus, quam formale. Fides autem et caritas ponuntur ordine suo plano. Ad aliud dicendum quod de virtute est loqui dupliciter: aut secundum habitum, et sic non est virtus ex virtute, quia omnes simul virtutes gratuite infunduntur, quantum ad habitum vel secundum actum: et sic est virtus fidei ex charitate, quia cognitio Dei ordinat ad amorem ejus. Et ministerium Glossa, in eleemosynis. Ministrabat enim sanctis pauperibus. 2 Corinth. 9, ministerium enim hujus officii non solum supplet ea quae desunt sanctis. Et patientiam, 1 Thess. 5, patientes estote ad omnes. Et opera tua: quasi dicat: opera bona sedulo proficiendo multiplicasti. Coloss. 1, in opere bono fructificantes et crescentes in scientia Dei. Sed habeo. Hic arguit, quia quosdam pseudo prophetas non virilius expellebat, vel excommunicando vel amovendo: quos designat per Jezabel quae fuit femina pessima. Primo tangitur ejus negligentia, quia permittis, non excommunicando, vel non puniendo. Aliter. Oportet enim pastorem vigilare circa oves custodiendas a lupo, 2 Timoth. 4, tu vero vigila et cetera. Secundo haereticorum nequitia, mulierem. Describitur primo sub figura et implicite. Mulierem Jezabel, idest haereticos consimiles illi pessimae idololatrae quae fuit uxor Achab regis Israel, quae fuit interfectrix prophetarum Dei, 3 Reg. 18, et Eliam voluit interficere, 3 Reg. 19, Naboth etiam interfici fecit et post comederunt canes corpus ejus viliter projectum in agro Israel, cum ad praeceptum Jehu regis Israel mortuo Achab fuisset praecipitata de fenestra, ungulis equorum conculcata et mortua in vindictam malitiae: 4 Reg. 9, unde per hanc signantur perversi haeretici qui fideles persequuntur mente et corpore, et quandoque interficiunt et procurant interfici. Posset etiam per Jezabel intelligi aliqua mulier uxor illius episcopi perversa et erronea, et per illam etiam intelliguntur haeretici. Tamen primam interpretationem pertractat beatus Gregorius: unde dicit: Thyatirae Ecclesiam a Jezabel notitia et tempora et loca dividebant: sed quia eam per vitae reatus constrinxerat, inesse Jezabel dicitur atque perversis operibus insistere. Mulierem, quia molles sunt et proni ad malum. Item quia malos filios, scilicet suos sequaces, sibi generant. Secundo aperte et explicite, quae se dicit: et hoc quantum ad tria. Primo quantum ad boni simulationem, quae se dicit esse propheten, idest prophetissam. Quidam enim haeretici dicunt se loqui per spiritum sanctum et per revelationem, et dicunt vel simulant se habere sanctam vitam: sic transfigurantes se in Angelum lucis, sicut Diabolus, 2 Corinth. 11, deinde quantum ad mali seminationem, docere: quasi dicat: permittis inquam, docere praedicando vel persuadendo. Et seducere, per suam doctrinam. Ecce quantum nocumentum. Servos meos, qui non debent nisi mihi servire, non Diabolo vel errori vel aliis peccatis. Deuteronom. 10, dominum Deum tuum timebis et ipsi soli servies. Exponit autem quid docent multi haeretici: fornicari; permittis inquam, docere fornicari cum mulieribus, vel cum Daemonibus per errorem, vel ad peccatum mortale, manducare de idolothytis, idest de sacrificiis immolatis idolis: et sic faciunt eos venerari idola. Contra, 1 Corinth. 8, de escis quae idolis immolantur scimus quia idolum nihil est in mundo; ergo non est offensa comedere tales escas. Respondeo. Aut idolothytum manducatur cum veneratione idoli aut non: si sic, grave peccatum est, et sic loquitur hic. Aut non: et tunc aut comedit cum scandalo Christiani infirmi qui videt hunc comedentem hujusmodi et credit eum comedere cum veneratione idoli; et ideo comedit illo modo: et tunc peccat si noverat illum spiritualiter infirmum esse in hujusmodi: nisi tamen necessitas maxima corporalis compelleret: et tunc fideli infirmo debet ostendere suam intentionem. 1 Corinth. 8, si quis viderit eum qui habet scientiam et cetera. Aut non cum scandalo: et tunc comedere hujusmodi non est peccatum quantum est de se: nisi aliud sit annexum, sicut ostendit apostolus 1 Corinth. 9. Per hoc patet ad illud quod objicitur. Tertio quantum ad mentis obstinationem, et dedi illi tempus ut poenitentiam ageret. Ecce quod magnum est quando tempus datur a Deo ad merendum vel ad agendum poenitentiam. Et ideo gravis offensa in dissimulando et negligendo. Job 24. Dedit ei dominus locum poenitentiae, et ille abutitur eo in superbiam. A fornicatione, scilicet corporali, quia ad literam multi haeretici fingentes se castos sunt libidinosi. Vel spirituali. Nota Glossam: ecce. Hic ponitur comminatio, quantum ad malos de poena ex qua cognoscent, quod dominus cognoscit et malas cogitationes et concupiscentias: et illa poena erit justa, quia propter demerita. Unde hic tria tanguntur: scilicet poena, sequela et scient: justitia, et dabo. Poena autem quam comminatur malis triplex est. Prima est permissio securitatis culpabilis. Secunda inductio angustiae temporalis. Et qui moechantur. Tertia mors acerbitatis gehennalis. Et filios ejus. Dicit ergo, ecce: quasi dicat: in promptu est, mitto eam in lectum, idest illos haereticos, imitatores Jezabel, amplius permittam excoecari et obstinari, ut in securitate peccandi quasi in lecto dormiant. Infra ult. et qui in sordibus est sordescat adhuc. Vel in luctum, doloris aeterni: unde alia litera est, in luctum. Isa. 50, in doloribus dormietis. Sed dubitatio est, quare non comminatur huic episcopo sicut praecedenti, cum in utroque esset culpa negligentiae? Item de prima expositione secundum Glossam, quia non est congruum divinae bonitati excoecare, nec mittere in securitatem peccandi, quia sic esset causa culpae. Respondeo. Ad primum videtur dicendum, quod licet non esset plene diligens et severus contra haereticos, tamen non sic erat culpabilis ex negligentia, sicut episcopus Pergami: quod videtur ex hoc quod illi comminatur non isti directe. Ad aliud dicendum, quod verborum quae dicuntur de Deo quaedam dicuntur positive, ut creare, justificare et hujusmodi: quaedam negative, ut obdurare, idest non emollire, subtrahere gratiam idest non conservare; et sic in proposito. Excoecare enim dicitur Deus, non quia auferat lumen gratiae proprie, sed non conservat: vel quia non dat et permittit hominem magis elongari a lumine. Et hoc ultimo modo dicitur hic excoecare. Sequitur, mitto in lectum, idest permitto vel permittam cadere in lectum securitatis. Et qui moechantur cum ea, idest qui delectantur esse in errore cum haereticis imitantibus Jezabel, et cum eis procurare quomodo alios faciant haereticos. Nota Glossam: fornicare et cetera. In tribulatione maxima erunt, per quam priores fiant, quia perversi pejorantur in adversis, in quibus justi purgantur vel promoventur. Vel tribulatione maxima, scilicet Gehennae. Tribulatio magna est in dissolutione animae et corporis. Major in anima posita in Inferno. Maxima in anima et corpore in Inferno. Rom. 2, tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum. Temperat autem per misericordiam subdens, nisi poenitentiam ab operibus suis egerint. Rom. 2, secundum duritiam tuam et impoenitens cor et cetera. Et filios ejus, idest sequaces quos Diabolo haeretici genuerunt per doctrinam erroris, interficiam in morte, scilicet aeterna, Oseae 9, Ephraim educet ad interfectorem filios suos. Et scient, in futuro, quod modo per fidem, cum poenam malorum viderint. Omnes Ecclesiae, justorum scilicet quia ego sum scrutans, idest plene cognoscens, renes, idest carnales concupiscentias, inde enim proveniunt, et corda, idest cognitiones et affectiones inordinatas. Jerem. 17, ego dominus scrutans corda et cetera. Contra, scrutari est ignorantis, quia est inquisitio sciendae rei. Respondeo, in scrutatione sunt duo: unum est praemium sive praeambulum, scilicet inquisitio: aliud consequutivum sive adjunctum, scientiae perfectio, ad quam ordinat et ad quam terminatur illa inquisitio: et quantum ad hoc secundum, non quantum ad primum, dicitur Deus scrutans, quia per diligentem inquisitionem solet homo venire ad scientiae perfectionem. Dicitur ergo scrutans non ratione principalis significati, sed ratione adjuncti sive insinuati: unde juxta quamdam regulam tenetur adjunctive. Et dabo. Dare hic non accipitur secundum quod sonat liberalitatem, sed importat aequitatem ratione additi quod subditur, secundum opera sua, unicuique sine acceptione personae, Act. 10, in veritate comperi et cetera. Secundum opera sua, sive bona sive mala. Psal. tu reddes unicuique secundum opera sua. Sed si retribuit hominibus secundum opera; ergo retributio in reprobis adaequatur demeritis. Contra, Psalm. universae viae domini misericordia. Respondeo, dicendum quod dominus semper praemiat supra condignum et punit circa condignum, propter immensitatem suae misericordiae. Unde Cassiodorus super Psalterium: misericordia et judicium mutua societate sibi junguntur. Ad objectum dicendum quod haec dictio, secundum, potest notare aut proportionem aequalitatis, et sic non accipitur hic, ut dictum est, sed sic accipitur si dicatur, mali merentur puniri secundum opera sua. Aut proportionalitatem, scilicet intelligendo non in speciali aequalitate, ut quantum peccavit, tantum omnino punietur; sed intelligendo correspondentiam in generali. Si bene egit, bonum retribuetur ei: si autem male, malum. Item si multum demeruerit, multum punietur. Quantum ad primum bene est aequalitas meriti, immo excedit. Sed objicitur, quod dicitur Jacob. 2, judicium sine misericordia et cetera. Dicendum, quod loquitur de misericordia liberante, non de misericordia relaxante. Vobis autem. Hic ponit consolationem quantum ad bonos; quia et approbat eorum vitam nec inducet eis, sicut quidam Judaei dicebant, veteris legis observantiam. In his autem duobus magna est consolatio. Vetus enim lex gravissima esset ad servandum. Primo ergo dirigit ad Thyatirenos sermonem. Secundo ostendit quorum approbet conversationem. Tertio subjungit gratam eis promissionem. Quemadmodum. Dicit igitur, vobis: quasi dicat: hoc illis faciam. Vobis autem dico, idest promitto. Et ideo implebitur, Num. 13, dixit ergo et non faciet? Et ceteris a praedictis erroneis. Qui Thyatirae estis, qui estis illuminati et hostia vivens. Dixit autem qui Thyatirae estis, quia haeretici perambulabant regionem ad seducendum fideles. Sed quia illa promissio ex qua principaliter consolabatur eos, tantum fiebat fidelibus et justis, ideo subdit, quicumque. Primo autem ostendit se approbare declinantes erroneam doctrinam. Secundo detestantes diabolicam superbiam. Qui non cognoverunt. Dicit ergo, quicumque, et est metaplasmus: scilicet mutatio personae. Dico inquam, non omnibus, sed illis, quicumque sunt qui non habent doctrinam hanc, idest qui non recipiunt, nec tenent, nec observant doctrinam praemissam Jezabelitarum. Qui non cognoverunt, idest non approbaverunt corde nec imitatione, altitudinem, idest superbiam, Satanae, idest Diaboli saluti humanae adversantis. Satanas enim interpretatur adversarius, 1 Petr. 5, adversarius vester Diabolus et cetera. Ex superbia omne genus peccati provenit et extinctio totius boni in homine: unde qui superbiam odit, a multis peccatis est procul. Isidorus in Lib. 2 de summo bono, sicut origo est omnium criminum, ita ruina cunctarum virtutum. Ex litera videtur dari intelligi, quod in illa Ecclesia, idest dioecesi, erant quidam haeretici, et quidam valde superbi qui alta quaerebant sicut Satanas. Notandum est autem quod est quaedam superbia quae est in omni mortali, scilicet nolle subjici, vel indominari. Unde Isidorus in libro 2 de summo bono, omnis peccans superbus est, eo quod faciendo vitia, contemptui habeat divina praecepta. Quemadmodum. Hic subdit promissionem. Et quia ita cessat lex vetus, quod servari debet nova, primo ponit promissionem de lege veteri non inducenda. Secundo subdit jussionem de lege nova servanda. Tamen id. Dicit igitur: quemadmodum: quasi dicat, haec dico vobis. Non mittam super vos aliud pondus, scilicet legis veteris. Quemadmodum dicunt quidam, me missurum: quasi dicat: non injungam vobis servare legem veterem, sicut dicunt quidam nos ad eam teneri. Nota quod quidam erant Thyatirae qui Deo recte serviebant; alii quidam egressi de Judaea praedicabant gentilibus conversis observantias legales esse servandas, simul et circumcisionem, quod erat molestum fidelibus ex gentilitate conversis: quibus dicitur: quemadmodum et cetera. Act. 15, et quidam descendentes de Judaea et cetera. Post datur sententia. Nunc ergo quid tentatis Deum? Postmodum scribitur conversis ex gentibus epistola. Visum est spiritui sancto et nobis et cetera. Et sequitur: quam cum legissent, gavisi sunt super consolatione. Tamen, quamvis ipsi dicant, vel quamvis onus veteris legis vobis non imponam, id, scilicet pondus: scilicet Evangelii. Quod habetis, jam impositum, tenete, credendo, amando et observando. Donec veniam ad retribuendum, quia ex tunc non erit opus eo. Gregorius, ecce Evangelium quotidie legitur, ventura vita praedicatur: tunc ergo erit novi testamenti finis, cum ea quae promisit impleta fuerint. Nota quod pondus legis est trahens deorsum per timorem, pondus Evangelii sursum per amorem: hoc autem quaeritur dominus. Prov. 20, abominabile domino pondus et pondus. Et qui vicerit. Hic ponitur conclusio. In qua primo ponitur allectio affectus. Secundo excitatio intellectus. Qui habet aures. Ad alliciendum autem affectum ad recte vivendum, primo tangit meritum. Secundo promittit praemium. Et dabo illi. Meritum autem tangit quantum ad tria. Primum est tentationis victoria. Et qui vicerit, tentationes peccati. Rom. 12, noli vinci a malo. Secundum est operatio bona, et custodierit usque in finem, idest operatus fuerit firmiter, opera mea, quae scilicet praecipio. Vel mea, quia opera bona facio ego in homine. Isa. 26, omnia opera nostra operatus es in nobis domine Deus. Tertium finalis perseverantia. Usque in finem, Matth. 10, qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Vel ita ut, custodierit, referatur ad perseverantiam. Qui vicerit per vitam bonam, et custodierit opera mea, idest non declinaverit ab eis, usque in finem. Dabo, hic promittit praemium. Et primo in praesenti. Secundo in futuro. Et dabo. Circa primum primo promittit praesidendi potestatem. Secundo ostendit se habere dandi auctoritatem. Sicut et ego. Circa primum primo promittit pastoralis potestatis fastigium. Dabo illi, potestatem praesidendi. Super gentes, idest gentiliter viventes, ut eis praesit ad regendum: quae non debet conferri nisi vincenti et mandata custodienti: quia praelatus aliter vivens, non videtur eligi a Deo sed a Diabolo vel sensu humano. Per hoc quod dicitur, dabo, excluduntur ambitiosi et simoniaci, qui non ex Dei dono, sed per violentiam potestatem suscipiunt. Oseae 8, ipsi regnaverunt et non ex me. Secundo ostendit potestatis usum, sive actum. Et reget eas, me dirigente, in virga ferrea, idest rectitudine justitiae inflexibilis. Virga ratione rectitudinis, significat justitiae rectitudinem. Ferreum ratione rigiditatis, constantiae inflexibilitatem. Psalm. reges eos in virga ferrea. Tertio ipsius usus effectum. Et tamquam vas figuli, quod facile frangitur, quia fictile, confringentur, ut pereant, quia rectum regimen pastoris sequi noluerunt. Alii autem ut meliores fiant. Quidam enim boni et rigidi pastoris regimen propter superbiam, vel impatientiam, vel carnalitatis jugum, vel aliud vitium, non sustinent: et perit bonum si quod habebant, quod est confringi. Alii humiliter sustinentes inde proficiunt, et propter correctionem vel documentum vel exemplum pastoris vitium si quod inerat abjiciunt: bonum autem est sic confringi. Psalm. et tamquam vas figuli confringes eos. Sicut et ego vici, hoc inquantum homo. Psalm. postula a me et dabo tibi gentes haereditatem tuam. Per hoc ostendit suam auctoritatem et excitat ad timorem salubrem. Sed objicitur. Videtur enim quod post mortem sancti praesideant mortalibus regendis, quia dicitur: qui custodierit usque in finem et cetera. Et sequitur. Dabo illi et cetera. Respondeo. Non vult hoc dicere; sed quod ei qui bene vincit et est in continuatione perseverantiae: et sic proponit usque in finem vivere, datur potestas regendi, licet non omni, ut jam dicetur. Item dubitatur de hoc quod dicit indistincte, quod recte viventi et perseveranti dabit potestatem super gentes. Multi enim sunt perfecti qui nunquam sunt aliorum pastores. Item quomodo promittit officium in quo est tantum periculum? Dicit enim beatus Gregorius: unusquisque rector toties ad culpam superbiae labitur quoties praeesse hominibus delectatur et honoris potestate laetatur. Respondeo. Ad primum dicendum videtur quod non promittit hoc cuilibet ad hoc idoneo et in vita de qua hic tangitur, et in aliis conditionibus quae pertinent ad officium pastorale; et qui est in illo regimine sibi meritum accumulaturus: sicut in primitiva Ecclesia, quando hujusmodi potestas potius erat in onus quam honorem: quando praelati bene regendo se et alios et laborando pro eis et sustinendo multa adversa etiam quandoque mortem pro ipsis gratanter, et alios ad salutem docebant et sibiipsis cumulabant meritum. Unde Jerem. 3, dabo vobis et cetera. Posset etiam hoc intelligi de efficacia potestatis, quia bonis praelatis merito sanctitatis dat dominus majorem industriam et efficaciam in regendo. Ad secundum est concedendum quod maximum est periculum in officio pastorali, propter periculum multiplicis culpae in acquirendo sive inhiando, ut simoniae, odii et hujusmodi. Gregorius, numerari nequeunt culpae quae perpetrantur habendae potestatis amore. Item propter periculum superbiae in praesidendo. Gregorius, vigilanter aspiciat, ne in eo quod praelatus est intumescat. Item propter periculum immoderantiae in exequendo: quia multi pompose austere et irritative et in crudelitate praesunt. Ezech. 34, cum austeritate imperabatis illis. Gregorius, vigilanter aspiciat ne jura debitae potestatis immoderatius exigat: ne unde a perversitate subditos restringere poterat, inde magis intuentium pervertat corda. Item propter periculum cupiditatis in aggregando, Ezechiel. 34, lac comedebatis et cum austeritate imperabatis eis, et cum potentia. Item ignaviae in torpendo sive omittendo, scilicet quo ad seipsum, quia multi in quadam securitate sunt, quia minus reprehenduntur; et ideo de opere et oratione, et jejuniis et eleemosynis et aliis quae in eis debent excellere, parum curant, cum debeant esse altiores in vita. Gregorius, non est speculator qui in imo est. Item laxationis in committendo: quia tunc majorem viam et plures occasiones et ampliores facultates habent peccandi nec reprehenduntur nisi vix. Jerem. 23, sacerdos et propheta polluti sunt, et in domo mea inveni malum eorum ait dominus et cetera. Gregorius, derelinquentem hunc redarguere nullus praesumit. Item ineptitudinis in ignorando. Isidorus 3 Lib. de summo bono. Quomodo docere poterunt quod ipsi non didicerunt? Desinant locum docendi suscipere qui nesciunt docere. Item pusillanimitatis in dissimulando culpas hominum: vel quia timent ipsorum offensam aut damnum, aut quia similem habent statum, aut propter aliam causam non rectam. Isa. 56, canes muti non valentes latrare. Isidorus 3 Lib. de summo bono, sacerdotes populorum iniquitate damnantur, si eos aut ignorantes non erudiant, aut peccantes non arguant. Incuriae in negligendo, Zachar. 11, o pastor et idolum derelinquens greges. De bonis praelatis, Hebr. ult. ipsi enim pervigilant et cetera. Item scandali in conversando. Gregorius. Scire debent praelati, quia tot mortibus digni sunt, quot ad subditos suos perditionis exempla transmittunt; et mortis animarum eorum rei sunt quos pravis exemplis destruunt. Praeter haec sunt et alia multa; et ideo multum refugiendum est: tamen illum quem dominus sua mera voluntate et ordinatione licet occulta facit, instituit, a periculo servat, quia dat ei potestatem ad regimen subjecti populi et cumulum meriti proprii. Quando autem sit a Deo proprie, non semper est certum: sed quandoque habetur probabile signum: ut cum fit electio vel procuratio sincere sine vitio et a personis Deum timentibus et de timente dominum et in aliis idoneo, et qui ex corde dignitatem, quantum est de se, renuit. Et alia multa signa possunt haberi, quae tamen quandoque fallere possunt; et ideo timens Deum non se ingerit, et etiam oblatam potestatem officii vero corde refugit; et si suscipit coactus, suscipit necessitate praecepti, timens hinc sibi de susceptione officii, timens inde ne forte sit contrarius divinae voluntati. Unde Gregorius, potestas ut ministrari recte valeat, oportet primum ut hanc non cupiditas sed necessitas imponat; percepta autem nec pro formidine debet deseri, nec ex libidine amplecti. Item Gregorius, sancti viri curas exteriores nequaquam appetunt quas summopere si liceat vitare festinant: sed timentes occultas dispensationes Dei, tenent quod fugiunt, exercent quod vitant. Item objicitur de hoc quod dicitur: reget eos, quia non est commendabile esse inflexibilem in rigore justitiae. Jacob 2, judicium sine misericordia illi qui non facit misericordiam. Gregorius, tanta debet esse pastoris discretio, ut nec disciplina nimia, nec misericordia sit remissa. Respondeo. Non intendit dominus dicere, quod sit bonum, pastorem esse omnino inflexibilem, quia non est hoc in pastore commendabile: sed intendit excludere a bono praelato nimiam mansuetudinem et remissionem, ex qua multa mala sequuntur. Quia ex remissione praelati in offensis corrigendis et puniendis, dum vel non punit vel remisse punit, vel quosdam puniens, alios aeque vel magis reos propter negligentiam, vel benevolentiam, vel precem vel pretium, vel spem commodi, vel timorem pusillanimitatis impunitos vel minus punitos sine ratione pertransit, damnabiliter sumitur audacia ad similia vel pejora, ex quibus iterum alii provocantur ad idem. Item ex hoc scandalum bonis subditis et non subditis, justis etiam pastoribus generatur. Gregorius, sit amor sed non emolliens; sit pietas, sed non plus quam expedit parcens. Sensus ergo est: in virga ferrea, hoc est in justitia inflexibili ad remissionem, non tamen inflexibili per alicujus lenitatis adjunctionem. Gregorius, utrumque commendetur ex altero: ut nec vigor sit rigidus, nec mansuetudo sit dissoluta. Si autem quandoque propter quorumdam obstinationem vel aliam culpam ex speciali causa oporteat severius agere: etiam tunc servanda est lenitas charitatis in corde. Gregorius, exhibenda est pravis asperitas in ostensione, charitas in mente. Et dabo illi stellam matutinam, scilicet meipsum in praemium. Stella matutina est Lucifer qui suo ortu diem lucere nuntiat: et ita per ipsum signatur Christus qui resurgens a mortuis fidei lucem et claritatem immortalitatis nobis attulit, quia propter nos resurrexit. Gregorius, ostendit exemplo, quod nobis promisit in praemio. Item Gregorius: si membra redemptoris nostri sumpsimus, praesumamus in nobis quod gestum constat in capite. Vel stellam matutinam, scilicet primam stolam; quae dicitur stella propter claritatem contemplationis, matutina propter inchoationem beatitudinis et terminationem totius poenalitatis: utroque vero nomine simul dicetur, propter novitatem exaltationis. Lucifer enim cum apparet gaudium ingerit. In patria enim est ineffabilis claritas, scilicet spiritualis in animabus et Angelis praeter corporalem. Infra 21, claritas Dei illuminabit eam. Item plena libertas, quia nulli poenalitati seu corruptioni subest beatus, Rom. 8, item dulcis jucunditas. Bernardus in meditationibus. Ibi erit jucunditas infinita, beatitudo sempiterna, in qua qui semper suscipitur, semper tenetur. Qui habet aures etc. ut supra.
[91207] Super Apocalypsim «Vox», cap. 3 Et Angelo Ecclesiae Sardis et cetera. Haec est quinta epistola; in qua fit admonitio ad humilitatem contra vanam gloriam: et huic consonat nomen. Sardis enim interpretatur principium pulchritudinis: humilitas autem pulcherrima est et acceptabilis magistro humilitatis. Et bene dicitur principium pulchritudinis, quia in futuro plenissima pulchritudo. Dividitur autem haec pars, in exordium, narrationem scio. Conclusionem qui vicerit. In exordium nota ut superius. Haec dicit qui habet: quasi dicat: non ex parte mea scribo, sed haec dicit qui habet septem spiritus Dei, idest septem dona spiritus sancti, sive spiritum septiformem: quasi dicat: potestatem habet dandi spiritum sanctum cui voluerit. Supra 1, et a septem spiritibus. Et septem stellas, idest septem episcopos septem Ecclesiarum, per quos universitas pastorum intelligitur, quos potest salvare vel damnare secundum quod merentur; et ideo quilibet videat, ne quod accepit perdat, sed ad meliora nitatur. Supra primo, et habebat in dextera sua septem stellas. Scio. Hic ponitur narratio. Et primo ponit arguitionem. Secundo commonitionem esto. Tertio comminationem si ergo quarto consolationem, sed habes. Dicit ergo, scio, simplici notitia non approbationis. Opera tua, quae videntur bona: hypocritae enim habent opera de genere bonorum, non tamen sunt bona simpliciter. Quid scit de illis operibus subdit. Quia nomen habes, per illa opera. Quod vivas, vita gratiae, quia crederis vel diceris bonus propter illa. Et mortuus es, secundum animam morte culpae. Isidorus 1 Libr. de summo bono, vita corporis anima, vita animae Deus est: et sicut corpus mortuum est sine anima, ita anima mortua est sine Deo. Ex ipsa litera patet, quod hypocrita est extra pulcher, intus vacuus sicut calamus. Job 11, sub umbra dormit in secreto calami. Ex hoc etiam patet, quod qui offendit in mala intentione, omnia bona quae facit inutilia sibi reddit. Glossa: quia qui in uno et cetera. Jacobi 2, Matth. 6, si oculus tuus fuerit nequam et cetera. Sed objicitur de illo verbo Glossae: quia per hoc videtur, quod qui peccat uno peccato, peccat omnibus: quod est falsum. Si dicatur quod non vult illud dicere, sed, qui peccat contra unum praeceptum, peccat contra omnia alia praecepta. Contra: ergo quicumque frangit unum praeceptum, frangit omnia alia: ergo quicumque furatur, est infidelis, et homicida, et fornicator. Respondeo. Non vult dicere quod peccata sint annexa: hoc enim quod dicitur, omnium, non accipitur de peccatis, sed de praeceptis secundum Glossam et secundum textum. Dicit enim textus, quicumque totam servaverit legem, offendat autem in uno, factus est omnium reus: qui enim dixit non moechaberis, dixit et non occides et cetera. Sensus ergo est: qui offendit in uno praecepto factus est reus omnium, scilicet praeceptorum, idest offendit contra omnia praecepta per consequens, propter colligantiam quam habent ad invicem omnia praecepta. Tum ex parte principii, scilicet legislatoris, quia unus dedit omnia praecepta, et vult per integrum omnia servari: tum ex parte formae, scilicet caritatis, quae omnia opera praeceptorum informat: tum ex parte finis, quia ad praemium non per se singula, sed simul omnia conjunctim hominem ordinant: unde qui contra unum offendit, omnibus aliis suam efficaciam et ordinationem tollit. Secundo modo potest exponi specialiter de caritate. Qui offendit in uno, scilicet in caritate quae est radix omnium praeceptorum, ut ibi dicit Glossa, reus est omnium, scilicet praeceptorum ut prius: unde ab aliis praeceptis quasi caritatis filiis accusatur. Tertio modo sic. Qui offendit in uno, scilicet mandato vel actu, factus est omnium reus, idest omnia alia praecepta sive opera bona, si qua fecit, sibi merito inutilia esse: et juxta hunc intellectum introducitur illud in Glossa hac. Ad primum patet. Ad secundum notandum quod offendere contra omnia praecepta est dupliciter. Aut primo et directe: et sic solus facit contra omnia praecepta, qui quodlibet praeceptum transgreditur faciendo actum oppositum directe cuilibet praecepto, ut praeceptum de non occidendo per actum occisionis: et sic objicitur. Sic autem non intelligitur praemissum verbum; aut secundario et indirecte: et sic intelligitur, propter triplicem simultatem et colligantiam supradictam: et sic non valet quod objicitur: quia uno actu potest sic offendere quis contra omnia praecepta. Esto. Hic ponitur admonitio. Notandum autem quod in peccatore solent esse tria: scilicet incuria acquirendorum praemiorum, oblivio susceptorum beneficiorum, et reatus commissorum peccatorum. Per oppositum inquam, tria injungit. Primo salutis vigilantiam. Secundo efficacem memoriam, in mente ergo. Tertio salubrem poenitentiam. Circa primum primo injungit vigilantiam sollicitudinis in generali. Secundo quemdam vigilantiae modum in speciali, confirma. Tertio subjungit necessitatem vigilandi, non enim. Dicit igitur, esto vigilans, idest sollicitus de salute faciendo opera vitae. 1 Thess. ultimo, itaque non dormiamus sicut et ceteri, sed vigilemus et sobrii simus, et, vigilando, confirma, scilicet contra bellum seu ventum vanae gloriae, quae opera reddit infirma et inutilia ad salutem, cetera, scilicet bona opera faciendo in futuro, quae moritura erant, idest reddendo inutilia per vanam gloriam, ut circa ea contra appetitum laudis vigilares. Isidorus, 2 Lib. de summo bono: qui bonum opus bona intentione non faciunt, per hoc magis coecantur, per quod illuminari potuerunt. Sed objicitur, aut loquitur de operibus bonis jam factis, aut faciendis. Si factis: ergo habebat opera viva, quae poterant mori: ergo erat in statu gratiae, quod non videtur verum, cum sibi dictum sit, et mortuus es. Si de faciendis; ergo si non vigilaret morerentur: quod videtur falsum: quia si non vigilaret non viverent, et ita non morerentur. Respondeo. Dicendum videtur quod loquitur de operibus bonis in genere, non de factis quae erat facturus. Opera autem de genere bonorum licet de se non sunt viva, idest meritoria; tamen disponere habent ad vitam: unde dicuntur mori, quando amittunt possibilitatem et ordinem ad vitam meriti: quod fit per vanam gloriam. Opus ergo aliquod potest mori dupliciter. Aut quia desinit esse vivum idest meritorium sicut prius erat, et sic opus meritorium moritur cum mutatur intentio in malum, vel quando additur aliquod mortale; aut quia desinit habere ordinem et dispositionem sive possibilitatem ad meritum, licet prius non esset meritorium: et sic videtur hic accipiendum. Ad objectum patet; quia si non viverent non morerentur, primo modo, sed secundo. Notandum enim quod opus est vigilantia. Quia non invenio opera tua plena, efficacia et merito per plenitudinem circumstantiarum, ut intentionis, devotionis, diligentiae, et humilitatis, et hujusmodi: sed vacua per vanam gloriam. Matth. 25, de fatuis virginibus. Exod. 23, non apparebis in conspectu meo vacuus. Vel propter mortale additum: vel quia non ex caritate, quae facit opera plena. Rom. 13, plenitudo ergo legis est caritas. Coram Deo meo, idest conspectu patris mei, quia non acceptat ea sicut plena. Loquitur Christus sicut quod homo, Joan. 20, Deum meum. Dicit autem, meo, propter magnam subjectionem et altissimam dilectionem. Ergo quia non sunt plena, in mente habe, idest in memoria stabiliter, qualiter acceperis, a Deo per gratiae collationem sive per inspirationem, scilicet non tuis meritis. 1 Corinth. 15, gratia Dei sum id quod sum, et audieris, a sanctis patribus, per eruditionem. Jac. 2, si quis autem totam legem et cetera. Matth. 6, receperunt mercedem suam. 1 Corinth. 13, si linguis hominum loquar et Angelorum, et serva, utrumque per rectam actionem. Et sic tangit duplex beneficium; scilicet gratiae et doctrinae: quia et gratiam bene operandi, dederat ei dominus et doctrinam. Vel, acceperis, ex meo exemplo, et audieris, ex evangelico documento. Matth. 7, omnis qui audit verba mea haec et facit ea et cetera. Et poenitentiam, quam non servasti, et quia per gloriam vanam peccasti. Isidorus 2 Lib. de summo bono: tunc judicium de se quisque sumit, quando per dignam poenitentiam sua prava facta condemnat. Possent etiam praemissa referri ad regimen subditorum. Esto vigilans, circa te et alios. Et confirma cetera, idest ceteros a te qui morientur per culpam nisi vigiles; quia in animo tibi a Deo ostensum est, et in Scriptura audivisti quomodo aliis incumbere debeas. Si ergo non vigilaveris, per sollicitudinem bene operandi et referendi ad Deum, veniam tamquam fur idest latenter et insperate, ut vindicem in te. Et potest intelligi de adventu per vindictam mortis temporaliter, ut praeoccupetur, vel alterius poenae gravis. Et nescies qua hora veniam ad te. Ecce severitas divinae justitiae. Ecclesiastici 5, altissimus enim est patiens redditor. Objicitur contra hoc quod dicit tamquam fur; quia dicitur fur Joan. 10, fur non venit nisi ut furetur. Respondeo. Similitudo haec ponitur hic non quantum ad intentionem et affectum, sed quantum ad veniendi modum. Sed habes. Hic subdit consolationem; quia saltem aliquos habebat bonos in sua diocesi, quod est inductivum consolationis, et iterum poterat eos imitari. Primo autem commendat illorum conversationem. Secundo subjungit promissionem, et ambulabunt. Commendatio autem est quantum ad duo. Primo quia Deo accepti: unde dicit, sed habes pauca nomina, idest paucos bonos qui digni sunt nomine, quia Deo accepti. Ideo dives non nominatur, quia non acceptus, nec nomine dignus Lucae 16. Exod. 33, invenisti gratiam coram me, et teipsum novi ex nomine. Secundo, quia in se sinceri sive mundi, qui non inquinaverunt, macula peccati mortalis, vestimenta, scilicet vestem in nomine et gratiae et fidei et aliarum virtutum, quae omnia susceperunt in Baptismo in ornatum animae. Vel vestimenta, opera. Ecclesiastes 9, omni tempore sint vestimenta tua candida. Vel corpora. Isaiae 10, vestimentum mixtum sanguine, erit in combustionem, et cibus ignis. Ambulabunt, proficiendo de virtute in virtutem, mecum, quia ego praeivi. Psal. exultavit ut gigas ad currendam viam, in albis, scilicet vestimentis sanctitatis et spiritualis decoris, multiplicium meritorum, quia digni sunt: quasi dicat: quia sic innocentiam custodierunt, dabo eis gratiam proficiendi imitando me, quia hoc invenerunt per innocentiam. Matth. 25, omni habenti dabitur et abundabit. Per hoc autem intelligitur ulterius, quod taliter cum ipso praemiabuntur in gloria; quae signatur per illud quod dicitur Matth. 17, vestimenta ejus facta sunt alba sicut nix. Sed quid est quod dicit, mecum? Cum Christus de virtute in virtutem non profecerit. Bernardus, non fuit hora in quacumque aetate sua qua de plenitudine illa aliquid minueretur, vel eidem aliquid adjiceretur. Respondeo. Proficere de virtute in virtutem est dupliciter: aut quantum ad virtutis habitum, scilicet quod ipse habitus melioretur vel augeatur: et sic non fuit in Christo sed in justis aliis. Vel secundum actum sive usum: et sic profecit de virtute in virtutem, idest de usu virtutis, et in usum alterius, quia plures actus virtutum habuit post quam ante, ut patet. Qui vicerit. Haec conclusio est. Et primo ponitur allectivum affectus. Secundo excitativum intellectus. Qui habet aurem. Circa primum victori promittit dominus tria. Primo augmentum gratiae, qui vicerit sic, scilicet sicut illi pauci, ut nulla tentatione inquinet vestimenta virtutum, vestietur vestimentis albis, idest dabo ei ampliorem candorem vestimentorum, scilicet virtutum et meritorum in bonis actibus. Gregorius, apud Deum nostra nos opera quasi vestimenta tegunt. Secundo donationem perseverantiae. Et non delebo nomen ejus, de libro vitae, idest dabo sibi virtutem perseverandi, et sic non delebitur. Reprobi enim qui non perseverant, dicuntur deleri de libro vitae, quando cadunt a perseverantia per aliquod peccatum, vel quando cognoscunt se non fuisse scriptos. Juxta illud, deleantur de libro vitae. Dat utique dominus perseverantiam electis, juxta illud, tenuisti manum dexteram meam. Tertio praemium gloriae, et confitebor nomen ejus, idest dabo testimonium ejus justitiae acceptabili, coram patre meo et coram Angelis ejus, scilicet in judicio, cum dicam: dedistis mihi manducare et cetera. Et, venite benedicti patris mei, ut deinceps sit in gloria patris, et in Angelorum societate. Matth. 10, omnis ergo qui confitebitur me coram patre meo et cetera. Potest aliter illud supra, vestietur vestimentis albis, exponi de duplici stola, scilicet animae et corporis: quae duplex stola erit homini in honorem, jucunditatem et decorem, sicut venerabile indumentum. Gregorius, in fine mundi binas stolas accepturi sunt sancti; quia cum mentis beatitudine, etiam carnis gloriam possidebunt. Quaeritur hic de libro vitae ad intellectum literae. Et primo quid sit. Secundo utrum liber vitae dicatur respectu omnium creaturarum. Tertio, utrum aliquis potest de ipso deleri. Circa primum videtur quod sit idem quod praedestinatio sive praescientia qua disposuit quosdam salvare; quia dicit Glossa: liber vitae est praescientia Dei etc.: sed non potest nisi de praescientia praedestinationis intelligi; quia aliter non esset gratia non deleri de libro vitae: ergo et cetera. Contra: quod sit idem quod Christus secundum humanitatem videtur. Psal. in libro tuo omnes scribentur. Glossa, in me, quem dedisti hominibus formam justitiae. Idem dicitur super illud Psal. in capite libri. Quod autem sit Scriptura sacra, videtur Ecclesiastici 24: haec omnia liber vitae. Respondeo. Liber vitae tripliciter dicitur. Uno modo. Exemplum vitae agendae: et sic Christus secundum humanitatem dicitur liber vitae; quia in ipso debemus legere vitam, quae nobis est agenda. Alio modo, dispositio sive praeordinatio vitae dandae: et sic idem est quod praedestinatio salvandorum ad vitam aeternam. Tertio modo id in quo est documentum vitae agendae et promissio vitae dandae: et sic idem est quod Scriptura; et sic patet responsio ad objecta. Liber ergo vitae, non habet unam acceptionem, sed multiplicem: hic tamen et in pluribus locis Scripturae liber vitae est praedestinatio salvandorum ad vitam. Unde super illud Philipp. 4, quorum nomina sunt in libro vitae; dicit Glossa, liber vitae est praedestinatio, in qua omnes salvandi praedestinati sunt. Secundo quaeritur, utrum liber vitae dicatur respectu omnium creaturarum. Quod sic, videtur per Glossam super hunc locum, et non delebo etc.: liber vitae praescientia Dei in qua omnia constantia. Contra, si sic: ergo nihil deletur, quia quod semel est scriptum in hoc libro, nunquam tolletur. Alioquin est variabilis. Respondeo. Dicendum quod liber vitae non dicitur respectu omnium, sed solum respectu hominum, et hoc praedestinatorum. Liber enim vitae dicitur firma praeordinatio de electis perducendis ad vitam, secundum Glossam praedictam super Philipp. 4, Glossa autem super locum debet suppleri: omnia scilicet ad salutem praedestinatorum spectantia, vel omnia quae ibi sunt scripta. Glossa enim exponit illud non delebo etc., quasi dicat: omnia quae in eo scribuntur, constantia sunt indelebiliter: unde nullus simpliciter scriptus deletur. Tertio, quaeritur utrum aliquis posset de hoc libro deleri. Quod sic, videtur Psal. deleantur de libro viventium, item aliter non esset gratia quod hic dicitur, non delebo et cetera. Contra: quia secundum Glossam, omnia sunt in eo constantia, ergo non delebilia. Item Deus est invariabilis: ergo quod solus scribit, numquam delet. Respondeo: dupliciter potest responderi: uno modo, quod proprie loquendo nullus deletur vel deleri potest de libro vitae propter divinae dispositionis immutabilitatem: sed dicuntur deleri illi qui erant scripti secundum aestimationem suam, quando incipiunt cognoscere se non fuisse ibi scriptos. Unde super illud Psal. deleantur de libro. Glossa, non sic accipiendum est tamquam in hoc libro aliquem scribat Deus quem postea deleat: sed ita accipiendum: deleam te de libro meo, secundum spem illorum qui scriptos se putant, idest, constat etiam ipsis, non illos ibi esse scriptos. Aliter potest dici, quod in libro vitae scribuntur omnia merita, idest approbantur: sed quorumdam merita sunt in eis solum ad tempus, quorumdam sunt finaliter; et isti sunt praedestinati. Dicitur ergo aliquis scribi in libro vitae dupliciter. Aut quantum ad praesentem justitiam, aut quantum ad praedestinationem aeternam. Primo modo, dicitur aliquis in libro vitae scribi, quia ejus merita ibi scribuntur, idest approbantur et acceptantur ad vitam pro illo statu ut patet; quia si sic decerent, salvaretur. Secundo modo, dicitur scribi non solum quia ejus merita inscribuntur; sed quia ipse efficaciter ordinatur ad vitam, secundum praedestinationem divinam. Qui primo modo ibi scribitur, deletur quantum ad praesentem justitiam, quando cadit in culpam mortalem; quia ejus justitia sive meritum, jam non approbatur, ut habeatur apud Deum dignus vita, ut ante; quia jam merita non habet. Qui autem scribitur secundo modo, numquam deletur, quia praedestinatio quassari non potest. Illa autem deletio praemissa non dicit aliquam mutationem factam circa Deum, sed circa meritum; quia jam periit. Eadem enim voluntate et rectitudine, qua approbat hunc dum habet merita, reprobat eum dum est in culpa. Sicut licet Deus sciat rem aliquam non esse et post non sciat, quia res jam non est: non est immutatio facta in Deo, sed in re eadem est scientia qua sciebat prius rem esse cum erat; et cum scit rem non esse, cum non est. Notandum tamen quod scribi primo modo et deleri non proprie dicitur; sed aliquando per talem modum loquendi magis exprimitur damnum proveniens ex peccato. Ad primum et secundum patet; quia delentur quidam, quantum ad praesentis justitiae evacuationem: quidam delentur, quos non permittit finaliter cadere: sicut hic dicitur, non delebo. Ad primum in oppositum patet; quia illi qui sunt scripti secundum praedestinationem non delentur. Ad secundum similiter patet; quia qui proprie loquendo ibi scriptus est, deleri non potest. Praeterea secundum quod quidam dicunt deleri per praesens justitiae evacuationem, Deus non facit illam deletionem: Deus autem tales non delet, sed ipsi seipsos delent cum Deum deserentes peccato adhaerent. Et Angelo Philadelphiae. Septima epistola est admonens ad perseverantiam, unde infra dicetur: tene quod habes. Nomen autem congruit admonitioni. Interpretatur enim amor fratris vel servans haereditatem: quia qui Christum amat, et qui vult servare sibi haereditatem aeternam, vel seipsum qui est haereditas Christi, finaliter perseverat. Rom. 8, quis nos separabit a caritate Christi? Continet haec epistola exordium, narrationem scio. Conclusionem, qui vicerit. Persona loquens in epistola describitur a bonitate, haec dicit sanctus: et ideo serva sanctitatem quia sanctus est, et quaere eam. 1 Reg. 2, non est sanctus et cetera. Levit. 11, sancti eritis quia ego sanctus sum. A veritate, verus, in promissis: unde quod promisi, quodcumque petieritis in nomine meo, hoc faciam. Joan. 14, reddam unde juvabo vos ad conversionem fratrum. Ibid. ego sum via, veritas, et vita. A potestate, qui habet claves David, idest potestatem aperiendi sensum Scripturae David et aliorum prophetarum: et ideo confidenter age praedicando; quia dabo tibi intellectum Scripturae; unde sequitur: ecce dedi et cetera. Qui aperit Scripturas ad intelligendum. Luc. ultimo. Aperuit illis sensum ut intelligerent Scripturas, vel corda ad credendum et diligendum, vel regnum caelorum ad intrandum. Et nemo claudit, quia nemo potest destruere donum Dei in homine, Deo adhaerente, quamdiu Deus conservat. Claudit Scripturas porcis, qui conculcarent eas, et etiam bonis quandoque in quibusdam locis Scripturae, ut diligentius quaerant intellectum Scripturae, et ipse eam aperit, ut inveniant. Claudit etiam corda subtrahendo gratiam peccantibus, idest non conservando datam regulam detestando culpam injusti, et nemo aperit, aliquod horum, ipso claudente. Psal. tu terribilis es; et quis resistet tibi? Vel clavem David, idest carnem sumptam de David, non novam. Psal. de fructu ventris tui ponam super sedem tuam. Quod est contra haereticos, qui dixerunt Christum assumpsisse corpus phantasticum, et contra illos haereticos qui dixerunt illum habuisse carnem veram sed tamen novam, non de genere Adae, et eam attulisse de caelo. Dicitur autem caro Christi clavis, quia per eam ratione passionis aperta est janua vitae. Qui aperit seipsum ad videndum, jucundandum et inhabitandum. Felix cui Deus aperit se ipsum: hoc autem fit diligentibus. 1 Joan. 4, qui manet in caritate, in Deo manet. Joan. 14, qui autem diligit me, maximeque quando bene pulsat. Matth. 7, pulsate et aperietur vobis. Claudit seipsum eis qui non diligunt, et nemo aperit. Ecclesiastes 7, considera opera Dei, quod nemo et cetera. Quaeritur, quare non dicitur potius clavem Aaron, cum esset praelatus? Ad hujusmodi autem pertinet uti clave. Respondeo: patet per expositiones praemissas; quia Aaron nullam Scripturam condidit. Item nec de ejus progenie carnem assumpsit sicut de stirpe David, qui fuit de tribu Juda. Si quaeratur quare non dicitur clavem habere, cum de ipso descenderit secundum carnem David? Quod si illud diceretur, non tantum documentum daretur: quia non esset tunc via ad multiplicem modum exponendi. Praeterea hoc dicitur ratione dignitatis, quia fuit rex de cujus progenie rex regum carnem assumpsit, ad hoc ut ejus imperio per voluntarium obsequium subderemur. Objicitur etiam de hoc, et nemo claudit. Dicitur enim Matth. 23: vae vobis Scribae et Pharisaei hypocritae qui clauditis et cetera. Respondeo. Dicendum quod illis quibus Scribae et Pharisaei claudebant regnum caelorum, per exemplum malum, et abscondendo veritatem doctrinae in Scriptura, non aperuerat dominus; licet aliqualem voluntatem eis dedisset. Scio opera tua. Narratio est: in qua primo ponitur commendatio. Secundo consolatio, ecce. Tertio admonitio, tene. Scio, idest approbo, opera tua, et inde corona expectat te. Infra 14, opera enim illorum sequuntur eos. Ecce, hic consolatur per promissionem. Et primo promittit gratiam dirigentem ad praedicandum. Secundo virtutem sive efficaciam praedicationis ad convertendum, ecce dabo tibi. Tertio fortitudinem in tentationem ad superandum, quia servasti. Circa primum. Primo promittit directionem. Secundo subdit directionis rationem, quia modicam: ubi ostendit ejus meritum quantum ad tria: quantum ad humilitatem in corde, quantum ad obedientiam in opere et servasti, quantum ad constantiam in tribulatione, et non. Dicit igitur, ecce: excitatio est ad consolationem et nota certitudinis: dedi, idest dabo: jam dederat apud se, et per hoc magis ostendit gratiam esse in promptu, coram te, idest ad tuam voluntatem, ostium apertum, scilicet corda hominum prius clausa, vel ingressum liberum ad Scripturas intelligendas, vel liberum ingressum ad praedicandum, ut non impediaris a praedicatione et ejus fructu. 1 Corinth. 16, ostium mihi apertum est magnum. Vel meipsum. Joan. 10, ego sum ostium. Quod nemo, quia hoc donum tibi conservabo. Isaiae 22, aperiet et non erit qui claudat; claudet, et non erit qui aperiat: quia: quasi dicat, et hoc faciam, quia modicam habes virtutem, scilicet animi per humilitatem. Modicam idest humilem, non superbam: et dicitur modica, quia non resistit, omnibus se subjiciens. Jacob. 5, humilibus autem dat gratiam. Vel modicam respectu futurae quae plena erit, et servasti, in opera, verbum meum, scilicet Evangelii, vel meum scilicet quod praedicas. Isidorus in 3 libro de summo bono: suam pravam vitam propriae linguae ritu confodit, qui bene docet et male vivit. Idem in eodem. Qui non vivit sicut docet; ipsam quam praedicat virtutem contemptibilem facit. Et non negasti nomen meum, in adversis, sed solide tenuisti. Ipsum enim nomen Dei allicit ad sui amorem. Isaiae 26, nomen tuum et memoriale in desiderio animae. Ecce. Hic primo promittit efficaciam praedicationis. Secundo subdit explanationem promissionis, ecce faciam. Tertio ostendit sequelam promissae conversionis, et scient. Dicit igitur, ecce: quasi dicat: et quia talis es, ecce, nota est consolationis et gaudii, dabo tibi, ad convertendum, dabo inquam aliquos, de synagoga Satanae, idest de congregatione infidelium in qua Satanas habitat. Per hoc notatur quod donum Dei est cum aliquis convertitur ad fidem. Item quod verbum praedicationis, si proficit, hoc habet a Deo. Jeremiae primo, ecce dedi verba mea in ore tuo. Qui dicunt se Judaeos esse et non sunt, quia non confitetur Deum in carne. Glossa, hoc nomen et cetera. Joan. 7, videtur loqui de Judaeis qui dicunt se esse Judaeos et nomine et re nominis, sed mentiuntur. 1 Joan. 2, quis est mendax, nisi is qui negat quoniam Jesus non est Christus? Ecce, quomodo dabit exponit, ecce faciam illos, tales, ut veniant, ad fidem Catholicam Trinitatis, et adorent ante pedes tuos, in reverentiam ecclesiasticae potestatis quae est in te. In hoc notatur humilitas conversorum: unde dicitur Isaiae 60, adorabunt vestigia pedum tuorum. Contra. Matth. 4, dominum Deum tuum adorabis. Respondeo. Est adoratio latriae, haec soli Deo debetur: item duliae: et hujusmodi adoratio est veneratio quae exhibetur rationali creaturae, maxime praelatis qui tenent locum Dei. De prima loquitur Matth. 10, de secunda hic et Genes. 42, cumque adorassent eum fratres sui et cetera. Dicitur de Joseph. Et scient, videntes infideles per te ad Deum, Dei gratia, converti, quia ego dilexi te, spirituali gratia, quam non omnibus aliis dedi. Ecce quomodo lux gratiae illustrat ut cognoscat homo justificatus quantum sit pondus divinae gratiae et dilectionis. Augustinus 1 libro confessionum: Deus lumen cordis mei et panis oris intus animae meae. Quia servasti. Hic promittit fortitudinem in tentatione, merito patientiae suae. Et primo commendat ejus patientiam in praeterita tribulatione. Secundo promittit fortitudinem, sive conservationem in futura tentatione et ego. Tertio excitat industriam liberi arbitrii ex propinqua retributione. Ecce venio. Dicit igitur. Quia servasti, per imitationem plenam, verbum patientiae meae, verbum patientiae Dei est quod dixit in passione: pater dimitte illis et cetera. Lucae 23. Hoc servaverat iste tenendo patientiam et orando pro persecutoribus; Matth. 5, diligite inimicos vestros, benedicite maledicentibus et cetera. Vel quia servasti verbum, idest praeceptum, patientiae meae, idest quam in me exemplo ostendi orando pro inimicis. Et idest etiam, ego, qui possum, servabo te ab hora tentationis, idest ab ipso exordio quo incipiet. Vel ab hora tentationis, idest a tentatione in hora qua fit: non ut non tenteris; sed ut non vincaris. Quae ventura est in orbem universum tentare habitantes in terra. Ex parte Diaboli per ministros tentantes, erit hoc, ad dejiciendum; ex parte Dei permittentis erit ad probandum et proficiendum. Hoc autem potest intelligi vel de generali persecutione, quae fuit post Neronem, vel ea quae erit tempore Antichristi. Psal. multae tribulationes justorum et cetera. Custodit dominus et cetera. Posset etiam illud, quia servasti, referri ad praecedens, ut quantumcumque sit gravis tribulatio, non deficiatis, quia ecce: quasi dicat: in promptu est, venio, idest veniam. Sed sic loquitur ut ostendat propinquitatem ad judicium ut nos remuneret, cito. Haymon, cito fit omne quod transit. Vel hoc dicit, quia mille anni ante oculos Dei sicut et cetera. Tene, per mentis custodiam et vitae diligentiam perseverantes, quod habes, scilicet gratiam et vitae tuae merita. Job 27, justificationem meam quam coepi et cetera. Ut nemo accipiat coronam tuam, idest quam tu meruisti. Haymon, cum certus sit Deo numerus electorum, dum remunerationem sibi promissam ob sui perdunt negligentiam, ne locus illorum vacuus remaneat, alii in locum eorum subrogantur, sicut de Judaeis et gentibus. Judaeis enim fuit promissa corona quam acceperunt gentes. Rom. 11, ex ramis fracti sunt. Sed objicitur; quia per hoc videtur quod praedestinatus posset amittere coronam suam, et ita damnari: quod est contra Gregorium, dicentem super illud Matth. 24, ita ut in errorem inducantur si fieri potest etiam electi: proculdubio fieri non potest, ut in errorem electi plane capiantur. Item. Aut intelligitur de corona praesciti aut praedestinati. Si praesciti: contra, quia corona non est ipsius cum non sit perseverans. Si praedestinati: ergo divina praedestinatio potest frustrari. Respondeo: hoc verbum multipliciter exponitur a diversis. Quidam dicunt quod loquitur per quamdam exhortationem, sicut dicit mater puero, cum ipsum vult inducere ad sugendum: tene ubera, ne dem alii. Alii dicunt quod intelligitur de corona gratiae, non gloriae; quia praedestinatio de gloria danda isti non potest quassari. Tamen si intelligatur de corona gloriae, non videtur inconveniens. De praedestinato enim est loqui dupliciter: aut secundum se et absolute, aut in respectu ad praedestinationem. Primo modo accipiendo, potest homo qui est praedestinatus peccare finaliter et coronam perdere, et sic damnatur, ut patet; quia liberum arbitrium habet non confirmatum quo potest velle malum et manere finaliter in eo. Secundo modo loquendo, non potest; quia non potest fieri ut haec duo simul sint; scilicet quod ille sit praedestinatus et damnetur. Secundum primum modum loquitur dominus in hoc verbo tene etc.: loquitur enim secundum illud quod est ex parte hominis. Quantumcumque enim sit praedestinatus, oportet quod per industriam liberi arbitrii se disponat ad coronam, alioqui non est praedestinatus nec salvabitur. Deus enim praedestinans exigit conatum liberi arbitrii, sicut supra promiserat illi episcopo ut illum conservaret, et tamen post persuadet ei constantiam ne succumbat; quia Deus hominem hoc modo conservat, scilicet si homo divinae gratiae cooperetur: similiter est in opposito. Si autem non perseveret finaliter, eo ipso habetur quod non est praedestinatus. Secundo autem modo loquitur Gregorius. Ad aliud videtur dicendum, quod si hoc verbum tene, accipiatur generaliter, tamquam monitio facta hominibus, potest intelligi tam de praescito justo, quam de praedestinato; quia corona est praesciti quantum ad meritum pro statu praesentis justitiae, quam habet; quia si tunc decederet, salvaretur: licet non quantum ad finalem statum; quia non perseverabit. Praedestinatus etiam, ut dictum est, potest amittere coronam, eo modo quo dictum est. Tamen, secundum quod illud verbum dicitur illi episcopo, intelligitur de praedestinato. Ille enim videtur fuisse praedestinatus, cum multum commendetur a domino et in nullo arguatur. Item per illud quod dicitur supra primo: et habebat in dextra sua septem stellas: ubi nota Glossam. Ad illud quod contra objicitur, patet per praemissa. Qui vicerit, conclusio est: et continet duo, scilicet: excitationem affectus, item intellectus, qui habet. Affectum allicit ipse dominus per promissionem. Primo autem ostenditur cui promittit. Qui vicerit, scilicet, tentationes vitiorum et adversa tribulationum. Secundo quid promittit, faciam. Tria vero promittit. Primo quod faciet talem aliis utilem. Secundo quod in se immobilem. Et foras. Tertio quod divinis insignem, et scribam. Dicit igitur, faciam illum, per dona gratiae. Ecce quod donum Dei est, cum est aliquis qui sit animabus in subsidium. Columnam, firmum in se, et alios documento, exemplo et suffragio sustentantem, in templo Dei mei, idest in Ecclesia fidelium, quae est Dei templum spirituale. 1 Corinth. 3, templum Dei sanctum est quod estis vos. Ecce quantum venerandi sunt viri spirituales; quia per eos dominus alios sustentat, quod est eis amplius meritum, et aliis in commodum. Gregorius super hunc locum: qui in Dei opere recta intentione firmatur, columna in structura fabricae spiritualis erigitur: ut in hoc templo, quod est Ecclesia, positus, et utilitati sit et decori. Dei mei, dicit, ut supra expositum est, et foras non egredietur amplius, scilicet ab Ecclesia, sive a statu gratiae per mortale peccatum: haec autem est gratia magna. Psal. susceptor meus, non movebor amplius. Et scribam. Hic promittit quod victorem faciet dominus insignem. Promittit autem tria insignia. Primo quod insigniet eum nomine praecelsae divinitatis. Secundo quod nomine supernae civitatis, et nomen civitatis. Tertio quod nomine venerandae Christianitatis, et nomen meum novum. Triplex est hoc maximae nobilitatis insigne: scilicet quod justus vocatur et est filius ipsius Dei, et etiam censetur ipso nomine Dei per adoptionem. Item quod est civis summi palatii. Item quod Christianus dicitur a nomine regis sui, scilicet Christi. Dicit igitur, et scribam, idest in manifesto ponam stabiliter, super eum, ut ab aliis cognoscatur, nomen Dei mei, scilicet patris: quem vocat Deum suum in quantum homo. Hoc fit cum animae justi, corpori quoque, verbo et operi et conversationi datur gratia, per quam et sit et cognoscatur filius Dei per adoptionem, imo etiam ut quasi Deus dicatur adoptione. Psal. ego dixi, dii estis, et nomen civitatis, scilicet supernae quae est civium unitas, propter summam pacem, Dei mei, scilicet patris, qui eam condidit, novae, quia nihil vetustatis habet, Jerusalem, quia ibi est plena visio pacis, quae descendit, non secundum locum, sed secundum effectum, de caelo, quantum ad statum viae cum justi adhuc essent in exilio: descendit inquam, de caelo, idest de conformitate caelestium. Quia per hoc quod Ecclesia militans se conformat Angelis et sanctis comprehensoribus, per hoc fit civitas Dei in via; et transiens in patriam, fit ibi civitas plene nova vel descendit de caelo, idest prius per haec in via condita fuit, quod Christus descendit de caelo et cum eo dona gratiarum. A Deo meo, scilicet patre; quia Deus nutrit virtutes in via, ut totum sit postea novum et pacificum in patria. Jacobi 1, omne datum optimum, et omne donum perfectum, de sursum est descendens a patre luminum. Et sic loquitur hic de superna civitate; prius pro statu praemii deinde pro statu meriti. Infra, vidi civitatem novam et cetera. Hujus autem civitatis nomen scribit dominus victori in via calamo gratiae spiritus sancti, ditando ipsum donis, ut nominetur civis caelestis Jerusalem. Ephes. 2, jam non estis hospites et advenae. Vel potest intelligi totum pro statu viae civitatis, scilicet Ecclesiae militantis. Novae, per gratiae innovationem, in qua est visio pacis internae in conscientia et pacis ad Deum: cujus nomen scribitur super justum, quando per dona gratiae et merita efficitur de societate justorum et numero salvandorum. Et nomen meum novum, scilicet Christus, ut a me Christo dicatur Christianus, idest gratia unctus: quod est nomen novitatis, interdicens omnem vetustatem. Supra eodem: et in calculo et cetera. Haymon: hinc dignitas, hinc celsitudo provenit nobis; hinc reges, hinc sacerdotes, hinc Christiani vocamur. Vel aliter, scribam, idest indelebiliter imprimam, super eum, idest in ejus memoria, plus quam mens hominis capiat, nomen Dei mei, idest faciam per dona gratiae magis ut habeat in memoria nomen Dei, idest rem nominis, scilicet quantum et quam infinita. Et ex hoc sequitur experientia majoris dulcedinis, quam mens hominis capere possit. Bernardus in libro de diligendo Deo: quam suave est in memoria non sentitis, a spiritu procul dubio in praesentia sentietis. Et nomen civitatis Dei: in memoria ejus imprimam rem nominis, ut scilicet consideret, quanta sit ejus gloria, et quomodo ad eam pertingamus. Vel de praesenti, ut in memoria portet, quale et quantum sit esse de societate justorum in Ecclesia. Et nomen, quod est Jesus vel Christus, ut mei memoria sit apud eum. Cantic. ultimo. Pone me ut signaculum super cor tuum. Qui habet, ut supra. Et Angelo Laodiciae et cetera. Ultima epistola est, et admonet ad strenuitatem contra mentis teporem. Et consonat nomen admonitioni; quia Laodicea interpretatur, tribus amabilis; quia omnes strenui et ferventes, Deo et Angelis sunt accepti. Proverb. 22, vidisti hominem velocem in opere suo? Coram regibus stabit, nec erit ante ignobiles. Dividitur autem in exordium, narrationem, scio opera tua, conclusionem, qui vicerit. Persona Christi commendatur in exordio, quantum ad tria. Primo, quantum ad promissorum completionem. Secundo, quantum ad divinorum Annunciationem, testis. Tertio quantum ad potestativam operationem, principium. Haec dicit amen, idest veritas; quia per ipsum patris promissa complentur. Joan. 14, ego sum via et cetera. Et testis, eorum quae audivit a patre, annunciando ea hominibus, fidelis, contra tepiditatem, ut dicit Glossa et verus contra falsitatem. Vel utrumque dicitur ut excludatur falsitas. Supra primo, qui est testis fidelis. Vel testis, scilicet operum in judicio. Matth. 25: esurivi et dedistis mihi manducare. Qui est principium, idest prima creatura, creaturae Dei, scilicet patris universaliter, quia pater per eum omnia condidit. Joan. 1, omnia per ipsum facta sunt. Consistunt Joan. 7, principium qui et loquor et cetera. Vel, creaturae Dei, idest per ipsum Deus pater creat justos in operibus bonis. Ephes. 11, creati in Christo Jesu in operibus bonis. Haymon: in hoc ostenditur quia pater non praecessit filium, sicut nec radius solis posterior est sole, vel splendor igne. Nota quod amen accipitur tripliciter. Aliquando, nominaliter, ut hic, amen, idest veritas. Aliquando verbaliter, ut in Psal. ubi nos habemus, fiat fiat, Hebraeus habet amen amen. Aliquando adverbialiter. Joan. 3, amen amen dico tibi, quia nisi quis renatus fuerit et cetera. Scio, narratio est: quae tria continet: arguitionem cum comminatione, admonitionem cum consolatione, sua Deo, promissionem cum excitatione, ego sto ad ostium. Circa primum primo ponit arguitionem. Secundo arguitionis exaggerationem, quia dicis. Dicit igitur, scio opera tua: quasi dicat: non me latent. Hebr. 4, omnia nuda et cetera. Vere scio ea; quia in operibus vitae tuae, neque calidus es, quia caritate non ardes, viriliter agendo. Gregorius, calidus quippe est, qui bona studia et arripit et consummat. Neque frigidus, quia fidem tenes, et aliquod opus habes. Gregorius, frigidus est, qui consummanda non inchoat. Minus autem malum esset si frigidus esset quam tepidus; quia tunc major spes esset de eo: unde exaggerando subdit, utinam frigidus esses, existens adhuc in peccatis, aut calidus, fervens calore caritatis. Hoc ideo dicit, quia homo frigidus, scilicet homo existens in peccatis nondum conversus, ex consideratione peccatorum disponitur ad timorem et poenitentiam: homo autem tepidus, scilicet qui conversus est, et post conversionem tepide agit, ex conversione habet confidentiam meritorum, et ideo non corrigit desidiam, et ita manet et durat vacuus et dignus evomi a Deo: et ideo melius est ut vel ardeat divino calore, vel si non ardet, saltem frigescat, et non sit in medio pendens per teporem. Gregorius: qui adhuc est in peccatis, fiduciam non amittit conversionis: qui vero post conversionem tepuit, spem quae potuit esse de peccatore subtraxit. Sed objicitur: quia esse frigidum est malum: quomodo ergo dicit, utinam et cetera? Item tepor majorem habet propinquitatem ad calorem quam frigus. Item sunt multi frigidi qui nunquam veniunt ad salubrem calorem. Respondeo. In frigido homine qui vel fidem plenam non habet, vel si habet, quasi nil boni agit, duo sunt; scilicet ipsa frigiditas mentis, et materia dispositionis; quia licet sit frigidus, tamen cum non sentit aliud in se unde confidat, et ulterius videt mala sua, ex hoc potest facilius disponi ad bonum; tepidus autem, quia aliqua bona agit, et se conversum videt, confidit, et ex confidentia difficilius seipsum corrigit. Loquitur ergo de frigido, non quantum ad culpam sive frigiditatem; sed quantum ad dispositionis majorem facilitatem: unde non optat huic primum nec secundum, ut dicit Glossa. Ad aliud dicendum, quod tepor in quantum habet aliquid caloris, magis propinquat calori: rerum ratione annexae confidentiae, minus quam frigus spirituale. Haec enim duo sunt in tepido: scilicet modicum quid caloris spiritualis, et occupatio indispositionis: et ratione hujus dicitur illud. Ad aliud dicendum, quod non omnia talia intelliguntur universaliter, sed pro multis: in plurimis enim sic est. Sed quia tepidus es, et nec frigidus nec calidus; incipiam te evomere, extra vomere, ex ore meo, idest de consortio justorum, qui os meum sunt, et per eos loquor. Jerem. 15, si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris. Propterea enim dominus hominem incorrigibilem magis et magis deserit et abjicit a se, et a collegio Ecclesiae; cujus suffragia non sunt ei salubria. Et quandoque hoc exterius aperte fit per excommunicationem, ut tangit Glossa. Debet autem excommunicatio fieri vix et cum difficultate; sicut vomitus difficultatem habet. Potest et aliter os Dei intelligi peccator, quamdiu vocatur ad poenitentiam, et supportatur a Deo, adhuc est intra os Dei, idest adhuc remanet infra septa divinae misericordiae: per quem Deus, quasi per os suum, manifestat se nobis: sed si non vult corrigi, evomit, idest quasi quoddam vile abjicitur, extra septa misericordiae prius exhibitae, ut jam non sic sustineat clementer; sed vadit in reprobum sensum. Loquitur autem per similitudinem. Frigida enim et calida sumi possunt; sed tepida vomitum provocant. Juxta hoc loquitur de tepido. Sed nota quod dicit, incipiam: non dicit evomam, sed incipiam evomere, quasi paulatim deserendo, non statim omnino, ut detur locus poenitentiae. Threnorum 3, non enim humiliavit ex corde suo et abjecit filios hominum, ut contereret sub pedibus suis omnes vinctos terrae. Cum vero omnino persistunt in nequitia, a Deo deseruntur. Isidorus in Libr. 2 de summo bono: revera quem Deus deserit, Daemones suscipiunt. Quia dicis: quasi dicat: merito incipiam te evomere: quia dicis, jactanter, quia dives, scilicet scientia, et locuples, virtutibus, et nullius egeo, quia in omni bono habeo sufficientiam. Ecce jactantia superba. Gregorius super hunc locum: reprobi divitiis replentur, virtutes divitias vacuantur. Dum ruinae suae damna non considerant, esse se a bonis actibus inopes non agnoscunt. Deinde ostenditur jactantia esse vana, quia non subest veritas, et nescis quia, idest quod tu qui sic jactas, es miser. Vituperat eum quantum ad defectum quadruplicis boni. Primum est notitia agendorum, ut sciat quid est necessarium ad salutem, quia fides cum operibus necessaria est. Contra quod dicit, es miser, scilicet per ignorantiam, per quam deciperis, dum te putas in hac tepiditate sine operibus salvari per fidem mortuam. Ad aggravandum vero subdit, et miserabilis: quasi dicat: in tantum miser es, quod misericordia de te potest haberi: sed adhuc gravius est quod hanc ipsam miseriam nescis. Unde dicitur, et nescis et cetera. Psal. nescierunt neque intellexerunt; in tenebris ambulant. Secundum est sufficientia sive opulentia gratuitorum, scilicet virtutum et donorum gratiae: contra quod dicit, et pauper, scilicet virtutibus. Tertium cognitio incommodorum, ut scilicet sua vitia et damna agnoscat; contra quod dicitur, et coecus. Quartum, ornatus meritorum: contra quod, et nudus, scilicet meritis vel operibus, vel nudus, vestimento innocentiae. Gregorius, pauper coecus et nudus arguitur. Pauper utique, quia virtutum divitias non habet; coecus, quia nec paupertatem quam patitur videt; nudus, quia primam stolam perdidit: sed pejus, quia non se perdidisse cognoscit. Suadeo tibi. Hic ponit monitionem cum consolatione. Et primo admonitionem. Secundo consolationem, ego quos. Monitio autem est triplex, contra tria praetacta. Prima ad quaerendum aurum contra paupertatem. Secunda ad quaerendum indumentum, contra nuditatem. Et vestimentis. Tertia ad quaerendum visum, contra coecitatem, et collyrio. Dicit igitur, suadeo tibi. Bona haec suasio, et salubre consilium. Vere ille est Angelus magni consilii, Isaiae 9, et vocabitur nomen ejus etc., emere. Per industriam liberi arbitrii et fructum poenitentiae. Bona talis negotiatio. Lucae 19, negotiamini dum venio. Aurum, idest caelestem sapientiam, quae fulgida est. Item pretiosa; quia per eam acquiruntur carae merces, scilicet gloriae. Proverb. 3, gloriam sapientes possidebunt. Ignitum, quia sapientia caelestis fervida est igne amoris et calere facit. Et probatum, idest purum et electum non phantasticum. Sapientia enim hujus mundi phantastica est; sed sapientia quae desursum est, vera est electa. Unde dicitur de sapientia, Proverb. 3, primi et purissimi fructus ejus. Ut locuples fias, cum sis pauper: longe enim ditiorem facit quam aurum materiale. Sapient. 7, et divitias nihil etc., omne aurum et cetera. Vel aurum, scilicet caritatem; quae aurum est propter fulgorem et decorem et pretiositatem. 1 Corinth. 12, et adhuc excellentiorem viam vobis demonstro. Aurum ignitum, propter fulgorem vel fervorem. Rom. 12, spiritu ferventes. Probatum, per sinceritatem; quia caritas omnem fucum abhorret. Genesis 2, et aurum terrae illius optimum, scilicet terrae Hevilath, quod interpretatur dolens, vel parturiens. Qui enim dolet de praeteritis offensis, et cavens de futuris, parturit opera difficultatis et perfectionis, habet optimam caritatem. Vel aurum, ipsum Christum, ignitum, idest igne passionis assum. Vel per effectum; quia alios ignit. Luc. 12, ignem veni mittere in terram. Probatum, quia nihil est in eo nisi purissimum, quod probatum est in fornace passionis. Psal. igne me examinasti. Sed quomodo dicitur, suadeo tibi emere et cetera? Per hoc enim videtur quod primam gratiam posset homo mereri: quod falsum est. Item, haec carent pretio, Job 28, nescit homo pretium ejus. Respondeo. Non accipitur hic verbum emptionis proprie, sed large; quia proprie illa bona praemissa emi non possunt: nec primam gratiam potest aliquis mereri: alioquin gratia jam non esset gratia: sed per hoc ostenditur quod magna oportet facere hominem. Loquitur ergo sic dominus propterea ut magis ad industriam liberi arbitrii excitet hominem, per quam disponatur ad sapientiam sive caritatem, sive ad ipsum Christum, qui est thesaurus justorum: et si se disponit, ita sibi datur ac si emisset. Juxta hunc modum loquendi dicitur Proverb. 23, virtutem eme et cetera. Et vestimentis albis induaris, idest ornatu et candore virtutis et donorum gratiae et conversationis rectae, cum sis nudus. Coloss. 3, induti sicut electi Dei, viscera misericordiae, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam, supportantes et cetera. Ut non appareat, omnibus in judicio, confusio nuditatis tuae, ideo melius est nunc erubescere coram paucis. Nahum 3, ostendam gentibus nuditatem tuam, et collyrio, idest divinis praeceptis, inunge oculos tuos, interno, ut videas, cum sis coecus. Collyrium est remedium medicabile pro oculis, tale est praeceptum. Deinde ad clarificandum oculos amoris respectu boni, qui est quasi oculus dexter, et timoris respectu mali, qui est quasi oculus sinister. Psal. praeceptum domini lucidum illuminans oculos. Vel, collyrio, idest dono spiritus sancti. Vel, collyrio, idest compunctione; quia collyrium primo turbat oculum, et humorem malum fluere facit, ut post clarum reddat. Similiter et contritio, prius turbat animum per dolorem, et sic evacuat humorem peccati; cujus signum aliquando est resolutio in lacrymas, et sic interni oculi clarescunt. Ecclesiastici 38, unguentarius facit pigmenta et cetera. Ego quos. Hic ponit consolationem; quia ex asperitate arguitionis et comminationis, desperare posset. Et quia ipsa consolatio debet allicere ad bonum, ideo primo ponit consolationem. Secundo hortatur ad poenitentiae satisfactionem, aemulare. Dicit igitur, ego: quasi dicat: ne desperes quia arguitio mea ex amore est, quia ego quos amo, dulcedine praedestinationis. Jeremiae 31, in caritate perpetua dilexi te. Arguo, verbis, et castigo, flagellis. Augustinus in libro de verbis apostoli: melius est ut flagellet te et recipiat te, quam ut pareat tibi et deserat te. Hebr. 12, quem enim diligit corrigit: flagellat autem omnem filium quem recipit. Sed quaeritur, quare dominus cultores suos sic vexat aliquando flagellis, malos autem dimittit quandoque in prosperis et deliciis? Jeremiae 12, quare via impiorum prosperatur? Respondeo. Primum est ex divina misericordia, ex qua est quod electos quos scit finaliter perseveraturos reservat ad vitam; et ideo ne devient a semita, restringit eos sub loris disciplinae adversorum: vel per ipsa adversa purgat offensam peccatorum praeteritorum, vel per eadem facit magis idoneos ad perceptionem praemiorum. Secundum est ex Dei justitia, sive iracundia; merito enim scelerum in quibus scit malos finituros vitam, debetur eis Gehenna et subtrahitur divina benevolentia. Et ideo ira divina dimittit eos in deliciis et prosperis, permittens ut qui in sordibus est sordescat adhuc. Infra ultimo. Multos tamen malos dulciter vocat, et flagellis et aliis modis. Ad praemissa autem inducit Haymo hujusmodi exempla. Vitulus qui occisioni paratur, liberius pascuis saginari permittitur: qui vero ad usus necessarios reservatur, jugo et loris domatur, stimulis pungitur, verberibus caeditur. Ei ergo cujus vita desperatur a medico, etiam saluti ejus contrarium non negatur: cujus autem recuperanda salus aestimatur; animo ejus desiderabilia, salutique contraria omnino negantur. Tertio, quia ex amore te arguo. Aemulare, idest imitare bonos qui non sunt tepidi. 3 Joan. noli imitari malum sed quod bonum est. Vel aemulare, idest zelum habeas in fervorem ad bonum. Galat. 3, aemulamini bonum in bono. Nota quod aemulari multipliciter accipitur: quandoque pro indignari, quandoque pro imitari: et utroque modo secundum diversos modos exponendi accipitur. Rom. 11, sed illorum delicto, salus gentibus et cetera. Quandoque pro invidere, unde aemulus dicitur invidus; et sic accipitur etiam in eisdem verbis, secundum alium modum exponendi. Quandoque pro zelare sive diligere. 2 Corinth. 11, aemulor enim vos. Ad quid autem tendere debeat aemulatio subdit, et poenitentiam age, de tepiditate per strenuitatem. Joannes Chrysostomus: perfecta poenitentia cogit peccatorem omnia libenter ferre. In corde ejus contritio, in ore ejus confessio, in opere tota humilitas. Ecce. Hic ponit promissionem cum excitatione: per hoc enim excitat eum quod dicit se stare, quasi ad ostium, et excitare pulsando. Et nota quinque, quae circa justificationem considerantur. Primum est dignatio Dei peccatorem excitantis. Secundum consensus sive motus liberi arbitrii se disponentis; si quis. Tertium infusio gratiae animam justificantis introibo. Quartum meritum justificati in gratia proficientis, et coenabo. Quintum pastus consolationis animam reficientis, et ipse. Dicit igitur: ecce: quasi dicat: debes poenitentiam agere, quia ecce: quasi dicat: attende hoc, ego, qui Deus sum, sto, per expectationem paratus recipere, ad ostium, scilicet voluntatis, per quam Christus intrat in animam per gratiam, et pulso, per excitationem, scilicet terrendo per considerationem poenae, vel immittendo dolorem de peccatis, vel desiderium gloriae, vel vocando per praedicatores. Cantic. 6, vox dilecti mei pulsantis, si quis, notatur raritas, audierit, intelligendo, vocem meam, scilicet inspirationis internae, vel praedicationis, vel Scripturae, et aperuerit mihi januam, cordis scilicet poenitendo, introibo ad illum, per gratiae infusionem. Vel, si quis audierit, per obedientiam ut convertatur, et aperuerit mihi januam, tollendo tumultus cogitationum et vincendo tentationes quae occurrunt. Introibo ad illum, Joan. 14, ad eum veniemus et cetera. Bonus talis hospes et honorandus: unde beatus Bernardus in meditationibus: coenaculum grande stratum exhibe Christo. Et coenabo cum illo, ejus fide et operibus delectabor. Justus bene operans comedit, quia in operando laetatur; et dominus convivatur cum eo, quando delectatur in ejus meritis. Bernardus super cantica: cibus ejus poenitentia mea, cibus ejus salus mea, cibus ejus ego ipse. Et ipse mecum, quia dum ejus statum acceptabo, consolatione interna pascam eum. Sap. 8, proposui hanc mihi adducere ad convivandum, sciens quoniam mecum communicabit de bonis. Admirandae sunt deliciae hujus convivii, quae dantur eis qui alias non quaerunt et divinis insistunt. Ambrosius in quadam homilia: qui domicilio Christum recepit interno, maximis delectationibus exuberantium pascitur voluptatum. Vel, coenabo cum illo, in via, et ipse mecum, in patria. Lucae 12, praecinget se et cetera. Qui vicerit, scilicet vitia et omnia tentamenta, et perseveraverit, dabo ei sedere mecum in throno meo, idest dabo ei potestatem judiciariam ut mecum judicet. Per thronum enim intelligitur potestas judicandi, sessio autem notat auctoritatem utendi hujusmodi potestate. Matth. 19, in regeneratione, cum sederit filius hominis. Mecum, autem dicit quia cum eo judicabunt. Sed quid est quod dicit, mecum in throno? Quia alia erit potestas perfectorum in judicando, alia ipsius Christi; quia non est aequalis. Respondeo. Non intelligitur quod ex aequo judicent, vel quod sit eadem potestas: sed notatur communicatio judiciariae potestatis, quae in viris perfectis minor erit quam in Christo, quorum potestatis origo erit potestas ipsius Christi. Unde cum dicitur, dabo ei sedere mecum in throno meo, notatur et communicatio et carnalitas, per hoc quod dicitur in throno mecum. Unde super hunc locum dicit Gregorius: nobis in throno filii sedere est, ex ejusdem filii potestate judicare. Quia enim judicii principatum ex ejus virtute suscepimus, velut in ejus throno residemus. Item objicitur, quia dicit perfectos sessuros in throno singulariter, in Evangelio autem dicit in duodecim. Matth. 19, sedebitis et vos et cetera. Item quare duodecim, cum non solum apostoli sunt judicaturi? Respondeo. Ad primum, quod non est contrarium. Cum enim dicitur hic in throno, intelligitur principaliter dominica potestas, ex qua tamen habebunt perfecti potestatem judicandi, et ideo dicuntur sessuri in ejus throno. In Evangelio vero agitur principaliter de ipsa eorum, quae multiplex erit, potestate. Idem ergo dicitur hic et ibi, sub differenti ratione. Unde Gregorius super hunc locum: hic duodecim thronis, quod uno throno filii designatur: quia videlicet universale judicium ex nostri mediatoris interventione percipitur. Ad aliud dicendum, quod non intelligitur de solis apostolis; sed per numerum duodenarium intelligitur universitas eorum qui judicabunt, sicut dicit Gregorius et Augustinus et Glossa. Responsio est secundum Augustinum; quia partes septenarii qui universitatem signant, scilicet tria et quatuor, complent duodecim; quia ter quater sunt duodecim. Sicut et ego: quasi dicat: qui vicerit ita, propter victoriam recipiet dignitatem sedendi. In tertio modo, sicut ego propter victoriam qua vici mundum Judaeos et Diabolum, sedeo in throno patris, idest regnare cognoscor, aequalis ei in sua potentia, qua et judicat et dominatur: cujus potentia dominativa per thronum signatur. Ex merito enim victoriae, Joan. 17, confidite, ego vici mundum, habet manifestationem nominis, scilicet quod ipse ens homo et Deus aequalis patri (Philipp. 2) humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem; mortem autem crucis. Propter quod et Deus exaltavit illum. Sedi, idest sedem accepi. Hebr. primo, sedet ad dexteram et cetera. Sed objicitur, quia perfecti non judicabunt cum Christo per aequalitatem: ipse autem Christus sedet cum patre in throno, idest regnat cum patre in eadem potentia, per aequalitatem perfectam. Respondeo: haec dictio, sicut, quandoque est nota aequalitatis, ut Joan. 5, sicut pater habet vitam in semetipso etc., quandoque similitudinis simplicis; Matth. 5, estote perfecti sicut et pater vester perfectus est; et hoc secundo modo accipitur hic. Item objicitur de sessione hujusmodi; quia aut intelligitur de Christo, quantum ad divinitatem, aut humanitatem: non primo modo; quia Christus inquantum Deus, est aequalis patri. Respondeo. Dicendum quod intelligitur non quantum ad divinitatem, nec quantum ad ipsam humanitatem; sed quantum ad personam existentem in humanitate. Et iterum sessio referenda est ad manifestationem sessionis; quia saepe in Scripturis dicitur res fieri, quando innotescit. Licet ergo ipse inquantum Deus, sit per naturam patri aequalis; tamen ipse est homo, per victoriam passionis minuit manifestationem aequalitatis, quam ipse existens in humanitate habuit ad patrem. Unde super hunc locum Gregorius: vincens dominus in throno cum patre sedisse se asserit; quia post passionis certamina, primam passionis palmam clarius se omnibus quod potestate patri esset aequalis, indicavit, qui habet aures: septies repetitus est iste versiculus, ut nemo de ignorantia, nemo de negligentia se excuset. Et dicitur, audiat, interno intellectu, quia intelligentia janua est ad affectum, et ex affectu procedit omne bonum. Proverb. 8, beatus homo qui audit me.
[91208] Super Apocalypsim «Vox», cap. 4 Post haec vidi et cetera. Post primam visionem quae fuit de correctione Ecclesiarum, sequitur secunda, quae est de revelatione mysteriorum, congruo ordine; quia, sicut dicit Glossa, correctos competenter sequitur secretorum revelatio. Dividitur in quatuor partes secundum mysteria quae revelantur. Prima est de sedente in throno et ejus ornatu. Secunda de libro signato quinto capite, et vidi in dextera. Tertia de agno aperiente librum quinto capite ante medium, et ecce in medio throni et quatuor animalium. Quarta de apertione sigillorum et consequentibus ad eam, sexto capite. Et vidi quod aperuisset. Distinguitur autem sic. Nam prima quae est de sedente in throno, pertinet ad contemplationem potentiae. Secunda qua videtur liber signatus, ad contemplationem sapientiae. Tertia qua videtur agnus occisus, ad contemplationem gratiae redemptionis humanae. Quarta qua videtur apertio sigillorum, ad contemplationem status universalis Ecclesiae. Circa primum primo ponuntur quaedam antecedentia visionem. Secundo ipse tenor visionis. Antecedentia fuerunt duo. Primum aspectus ostii reserati. Secundum auditus praecepti sibi dati, et vox. Dicit igitur, post haec. Notatur per hoc ordo visionum non temporum. Creditur enim hanc visionem eum prima vidisse eadem die, scilicet dominica. Vidi, idest revelatio mihi facta est, et vidi interno oculo. Quid autem viderit subdit. Et ecce: quasi dicat: in promptu fuit mihi videre, ostium, erat, apertum in caelo, idest Scriptura per quam ingressus est ad vitam, per quam etiam Christus sedens in justis ostenditur, de quo post sequetur, erat aperta in Ecclesia quae est caelum, per sapientiae claritatem et vitae sublimitatem. Vel in caelo, idest in illis qui per fidei et vitae eminentiam et contemplationis celsitudinem sunt caelum: tales enim et Scripturam et secreta Dei profundius capiunt. Vel ostium Christus est per quem est ingressus ad revelationes visionum. Joan. 10, ego sum ostium. Et vox prima quam audivi, interiori auditu, prima scilicet in visione hac, erat tamquam vox tubae, quia ad magna invitabat, sicut tuba magnum sonum habet. Proverb. 8, audite quia de rebus magnis loquutura sum. Vel quia ad bellum spirituale excitabat suadendo intendere visioni sequenti, sicut sequitur, ascende huc, non gressu corporis sed elevatione mentis. Item per illam vocem primam intelligitur lex vetus quae ad bellum contra peccata vocat. Usus enim tubarum solet esse in bellis. Loquentis mecum, quia non dissonat a ratione, Rom. 7, igitur invenio legem, volenti mihi facere bonum et cetera. Ascende huc, scilicet ad spiritualem intellectum. Noli morari in superficie literae. Ipsa enim lex dat viam, ad implendam eam spiritualiter. Unde Galat. 2, ego enim legi per legem mortuus sum ut Deo vivam. Et ostendam, hoc addidit vox Angeli. Et ostendam tibi quae oportet fieri cito post haec, scilicet in ultimis temporibus. Cito, dicit, quia totum tempus breve est comparatione aeternitatis. Haec enim visio, secundum Glossam, fere tota est de ultimis fidelibus: pauca tamen addidit de eis qui ante Christi adventum sunt passi. Per hoc autem quod dicitur, cito, suscitantur fideles a torpore. Tempus est breve, eodem supra primo. Quae autem sunt illa quae ostendenda promittuntur, patet in ipsa visione quae sequitur. Sed quid est quod vox dicit Joanni, ascende huc? Nonne ipse erat in excessu mentis prius? Jam enim dixit: post haec vidi et cetera. Respondeo: quamquam in excessu mentis erat, sicut illa antecedentia indicant: sed quia ea quae sibi post ostenduntur sunt praemissis altiora; ideo jubetur elevare mentem in excessum altiorem. Gradus enim sunt in excessu mentis. Et statim. Hic ponitur ipsa visio. Et primo ostenditur status videntis. Et statim postquam locutus est mihi. Gregorius: nescit tarda molimina, spiritus sancti gratia. Item ostenditur obedientia mentis qua est obediens motui gratiae quae est quasi nuncius Dei, excitans animam ad sui ipsius elevationem. Fui in spiritu, idest in altiori excessu spiritus. Haymon, non quod spiritus a corpore fuerit ablatus: sed vis spiritus sublevavit mentem ad caelestia mysteria contemplanda. Secundo subditur revelatio visionis. Et ecce. Haec autem pars dividitur in quinque. Prima est de sedente in sede. Secunda de circumstantibus sedem, et iris. Tertia de procedentibus a sede et de throno. Quarto de his quae in conspectu sedis. Et septem lampades. Quinta de his quae in medio sedis et in circuitu. Et in medio. Circa primum primo describitur sedes. Secundo sessio, et supra. Tertio ipse sedens. Et qui. Dicit igitur. Et ecce sedes, scilicet Ecclesia in qua Deus sedet tamquam in ea quiescens, regnans, disponens et judicans. Luc. 1, et dabit ei dominus Deus sedem et cetera. Posita erat, idest firmiter erat constituta. In caelo, idest in eminentia vitae qua mundum excedit. Vel sedes mentes justorum in quibus Christus quiescit. Posita in caelo, hic in Ecclesia. Sap. 7, secundum aliam translationem, anima justi sedes est sapientiae. Et supra sedem sedens, scilicet Christus, qui sedet in Ecclesia quiescens et dominans et paratus judicare. Nota Glossam: sedens Christus etc. vel sedens Deus pater; vel tota Trinitas, quia tota Trinitas sedet in justis. Supra sedem tamquam excedens. Psalm. Deus sedet super sedem sanctam suam. Et bene dicitur, super sedem, quia in eis sedet et quiescit qui se sub eo humiliant. 1 Petr. 5 humiliamini sub potenti manu Dei. Et qui sedebat. Describitur Christus sedens et quantum ad divinitatem, quae per jaspidem, et quantum ad humanitatem, quae per sardinem. Dicit igitur. Et qui sedebat, scilicet Christus, similis erat, non secundum naturam, sed secundum figuram ostensam Joanni. Lapidis jaspidis. Jaspis lapis est pretiosus viridis coloris qui super omnes alios colores delectat et confortat visum; unde signat divinitatem Christi. Glossa, divinitas viret et pascua praebet suis. 1 Petr. 1, in quem desiderant Angeli prospicere. Et sardinis. Sardis est lapis pretiosus rubri coloris; unde signat humanitatem Christi rubricatam sanguine passionis. Isa. 63, quare ergo rubrum est vestimentum tuum? etc.: et in his duobus consistit hominis beatitudo. Augustinus in Lib. de spiritu et anima: propterea Deus factus est homo et cetera. Talem ergo describit Christum qui per omnia ostendatur esse desiderabilis, ut per eum sustineantur gratanter omnia adversa, de quibus infra dicit. Cant. 5, et totus desiderabilis. Et iris. Hic de circumstantibus sedem. Loquitur autem haec visio hic et in sequentibus de Christo ad similitudinem judicis et sedis ejus, quia sedes ejus solet circumdari quibusdam ornatibus, et prudentes et reverendi senes astant ei, et locus est pulcher et spatiosus. Ostenditur autem hic Ecclesia vallari duplici beneficio Dei. Primo munimine divinae protectionis, qua fideles proteguntur contra mala. Secundo directione salubris informationis, qua dirigitur ad declinanda vitia et eligenda bona. Et in circuitu sedis. Dicit igitur, et iris, idest divina propitiatio. Erat in circuitu sedis, idest circumdabat Ecclesiam tamquam protegens. Psalm. et dominus in circuitu populi sui. Iris idem est quod pax. Iris enim fuit posita in signum pacis inter Deum et homines. Genes. 9, arcum meum ponam in nubibus, et erit signum foederis inter me et terram. Unde iris signat divinam propitiationem ad fideles quam exhibet eis per gratiam Baptismi, ratione cujus non deest baptizatis fidelibus: cujusmodi Baptismus signatur in iride per colorem caeruleum qui attestatur abundantiam aquae in nube, et per virtutem sanguinis proprii, qui signatur per rubrum colorem iridis. Vel per hunc duplicem colorem potest intelligi duplex judicium: scilicet praeteritum per aquam, in quo dominus suos protexit; et futurum per ignem, in quo dominus salvabit. Psalm. sperantes autem in domino misericordia circumdabit. Nota iterum quod recte per iridem signatur misericordia Christi ad fideles: quia, sicut exponit Haymon, generatio iridis est ex subintratione radii in nubem aquosam. Nubes beata virgo. Isa. 19, descendet dominus sicut pluvia in vellus. Quae fuit aquosa aquis gratiarum: in quam intravit radius aeterni solis, scilicet Christi, ex cujus subintratione generata est iris, idest inde habita via ad obtinendam pacem et misericordiam ab ipso: Ephes. 2, ipse est pax nostra. Similis visioni smaragdinae: hoc est dicere: iris cum aspiciebatur apparebat similis smaragdo: unde smaragdus idem signat quod iris, scilicet divinam benevolentiam ad genus humanum, ratione viriditatis quae visum confortat et delectat. Similiter divina misericordia, cor hominis recreat cum considerat et confortat. Ecclesiastici 35, speciosa misericordia Dei in tempore tribulationis. Item in spirituali ratione viridis coloris qui est color aquaticus, signat Baptismum: per colorem rubrum signat sanguinem dominicum, per quae duo transit ad nos protectio divinae propitiationis. Vel per rubrum colorem dona spiritus sancti in Baptismo suscepta, quae igne spirituali rubere faciunt animam. De Baptismo, infra 7. Nolite nocere terrae et mari neque arboribus, quoadusque signemus servos Dei nostri in frontibus suis. Et de sanguine, Exod. 12, cum viderit sanguinem et cetera. Et in circuitu. Hic primo describitur ipsa doctrina. Secundo dispensatores doctrinae, et supra thronos. Dicit igitur, in circuitu sedis, idest ad protectionem Ecclesiae sive fidelium. Scriptura enim protegit in tentationibus, deinde informat ad cavendum malum et adhaerendum bono. Proverb. 30, omnis sermo Dei ignitus clypeus est. Sedilia. Sedilia dicuntur libri utriusque testamenti, quia in eis debet anima sedere, idest quiescere et pasci. Psalm. in loco pascuae ibi me collocavit. Unde Isidorus in libro 1 de summo bono: sanctarum Scripturarum altitudo quasi montes pascuae sunt; ad quos dum quisque justorum conscendit, pascua indeficientis refectionis se invenisse gaudet. Vigintiquatuor. Non quia non sint plures libri in utroque testamento: sed designantur sub numero patrum sive doctorum utriusque testamenti. Talis itaque numerus ponitur librorum propter numerum doctorum, per quos dispensatur doctrina librorum. Ipsi enim dicuntur vigintiquatuor, sicut sequitur. Vel vigintiquatuor sedilia dicuntur libri veteris testamenti, qui sunt vigintiquatuor, si Ruth non computetur cum libro judicum sed per se, nec threni cum libro Jeremiae. Si enim cum illis computentur, non sunt nisi vigintiduo, sicut dicit Hieronymus in prologo super librum regum. Et super thronos vigintiquatuor, scilicet super illa sedilia, idest in superiore parte Scripturae, scilicet in intelligentia spirituali, sedent seniores, idest doctores veteris et novi testamenti, pastores et rectores aliorum. Unde beatus Paulus legem et facta antiquorum considerabat mystice, Galat. 2, ego autem legi per legem et cetera. Item Galat. 4, scriptum est quoniam Abraham duos filios habuit. Item ad Hebraeos ostendit se sedisse super legem per intellectum spiritualem. Dicuntur autem vigintiquatuor. Nam per viginti duo intelliguntur omnes patres sive doctores veteris testamenti, propter dignitatem duodecim patriarcharum. Ex quorum numero dedicatur duodenarius doctorum veteris testamenti. Sub duodenario intelliguntur similiter doctores novi testamenti, propter dignitatem duodecim apostolorum, licet longe major sit numerus utrorumque. Vel quia per doctrinam, tum illorum, tum istorum, informatur mundus, quantum ad quatuor partes orbis, in fide Trinitatis: tria enim quater faciunt duodecim. In descriptione autem sedentium dicuntur quatuor. Dicuntur enim seniores per prudentiam. Job 12, in antiquis est sapientia. Sedentes per justitiam; quia sic quiescunt et meditantur in Scriptura sacra doctores, ut seipsos districte judicent et per justitiam exhibeant aliis exemplo, quod exhibent documento. Gregorius, dignum est ut cum aliena corrigimus, prius nostra metiamur. Circumamicti, per medicinam seu temperantiam, ut ex omni parte doctor Scripturae sit circumvestitus indumentis medicinae: quae indumenta sunt plura: quia lingua, oculi, aures et omnia membra debent medicina ornari. Infra 8, et in conspectu agni amicti stolis albis. Et in capitibus eorum, idest in mentibus eorum: quia sicut caput est superior pars corporis, ita mens, scilicet superior pars animae dignior est in ipsa anima et regit vires inferiores. Coronae aureae, hoc dicitur propter victoriam ex virtute fortitudinis. Per coronas enim aureas quas vidit in eorum capitibus, signatur victoria quae obtinetur de vitiis. Victoriae enim corona solet dari. Psalm. domine, ut scuto bonae voluntatis tuae coronasti nos. Et dicuntur coronae aureae propter pretiositatem, quia pretiosissimum est vincere bella peccati: vel propter charitatem quae per aurum intelligitur, per quam vitia vincuntur. Cant. ult. fortis est ut mors dilectio. Aliter. Per sedilia possunt intelligi minores utriusque testamenti. Unde Glossa, minor Ecclesia et cetera. Et ponuntur in hoc numero propter numerum suorum rectorum super quos sedent rectores per auctoritatem praesidendi et vigilantiam regendi, sicut signatur Luc. 2, et pastores erant et cetera. Cetera non mutantur. Et de throno. Hic agit de his quae procedebant a sede: quae sunt tria, scilicet fulgura miraculorum. Et de throno, idest Ecclesia, sive de eis in quibus Deus sedet. Procedit, idest procedebant. Loquitur pro tempore quo vidit visionem. Item dicit, procedit, de praesenti, quia ita fit in Ecclesia quantum ad figuratum spirituale. Fulgura, scilicet miraculorum quae terrent et illuminant. Psalm. fulgura multiplicasti et cetera. Et voces, admonitionum, scilicet de vitandis malis et augendis bonis et desiderandis praemiis. Cant. 2, vox tua dulcis. Et tonitrua, arguitionum et comminationum. Psalm. vox tonitrui tui in rota. Et septem. Hic agitur de his quae in conspectu sedis; et haec sunt ea per quae producitur Ecclesia ad salutem. Et specialiter duo tanguntur. Primo gratia quae a Deo offertur: unde dicitur: et septem lampades, idest septem dona spiritus sancti quae illuminant et claritatem donant, ad modum lampadis. Ardentes, per effectum, quia accendunt. Judicum 7, legitur quod Gedeon et sui, lumine lampadarum adjuti sunt, ut nocte vincerent hostes. Ante thronum, idest sedem, scilicet Ecclesiam, quia gratia donorum omnibus qui sunt sedes Dei parata est. 2 Petr. 1, sperate in eam quae vobis offertur gratiam. Secundo sacramentum, quod per hominem dispensatur. Deus enim et per se immediate infundit gratiam, et per remedia sacramentalia ordinat et regit Ecclesiam. Specialiter autem ponit sacramentum Baptismi. Et in conspectu sedis, idest in evidentia Ecclesiae. Baptismus enim est sacramentum necessitatis; et ideo debet haberi prae oculis, ut et parvulis detur et adultis non regeneratis. Item in conspectu sedis, quia commune est omnibus. Item omnes debent tantum gratiam recogitare, ne sint ingrati suo regeneratori. Zach. 13, erit fons patens domui David et habitantibus Jerusalem in ablutione peccatorum et menstruatae. Mare. Triplex est effectus Baptismi. Primus est sinceritas a culpa: Baptismus enim a culpa purificat; et ideo dicitur mare. Mare dicitur lavatorium; et vocatur mare propter continentiam multae aquae, sicut in templo Salomonis positum est mare, ut ibi sacerdotes abluerentur, 3 Reg. 7: unde per mare intelligitur Baptismus humanus in immunditiam. Act. 3, baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi in remissionem peccatorum, et accipietis donum spiritus sancti. Secundus claritas innocentia sive sapientia, quia Baptismus clarificat animam ad cognoscendum dominum per fidem; et ideo dicitur: vitreum. Sap. 1, clara est et quae et cetera. Tertius firmitas contra vitia; maxime quando gratiae baptismali susceptae cooperatur homo sustinendo viriliter adversa; et ideo dicitur: simile crystallo, sicut ex aqua fit crystallus per consolidationem ita infirmi et fluidi fiunt per gratiam baptismalem prius susceptam; firmi et solidi, si ei strenue cooperentur; et ideo illud mare dicitur simile crystallo. Unde Ambrosius in Lib. 2 de sacramentis: cum mergeris, mortis suscipis et sepulturae similitudinem; adhaeres clavis domini nostri Jesu Christi, adhaeres ne te Diabolus possit abstrahere. Habet igitur Baptismus vim ablutivam, clarificativam et solidativam. Vel mare potest intelligi Scriptura; quae habet triplicem effectum praedictum; quia verbum domini mundat, Joan. 15, jam vos mundi estis propter sermonem meum. Item clarificat. Psalm. praeceptum domini lucidum. Item firmat. Psalm. in corde meo abscondi eloquia tua ut non peccem tibi. Ideo dicitur mare. In conspectu sedis, dicitur, quia frequenter meditandum est in Scriptura. Psalm. sed in lege domini voluntas ejus. Item comparatur vitro; quia vitrum ostendit rem, sed non plene; similiter et Scriptura. Consimili ratione crystallo; quia propter unum signatum ponitur multiplex comparatio. Item in mari potest intelligi sensus historicus. In vitro sensus moralis. In crystallo sensus allegoricus, ratione dignitatis majoris. Et in his per consequens potest intelligi anagogicus; quia per hunc triplicem, est via ad quaerendum aeterna. Sic ergo patet efficacia praedicantium, in fulgoribus miraculorum; patet etiam praedicationis materia in vocibus et tonitruis: patet etiam gratia per quam praedicant; quia per septem dona. Item unde praedicant, quia de lege divina. Et in medio. Hic agitur de his quae in medio sedis sunt et in circuitu: scilicet de quatuor animalibus quae vidit in visione secundum figuram. Primo autem ostenditur numerus animalium. Secundo, multiplicitas oculorum, plena oculis. Tertio, figura singulorum, et animal primum. Quarto, numerositas pennarum. Et quatuor animalia. Quinto vox resonantium, sive laudantium, et requiem. Dicit igitur, et quatuor animalia, scilicet Evangelistae, secundum beatum Gregorium, qui comparantur animalibus, propter proprietates animalium quae conveniunt eis quantum ad Evangelia quae scripserunt, sicut post sequetur: erant, vel vidi. In medio, ad disponendum Ecclesiam, sicut paterfamilias est in medio familiae, ad disponendum et regendum. Et in circuitu, ad protegendum tamquam murus cingens civitatem. Per doctrinam enim scriptam ab Evangelistis, et regitur et protegitur Ecclesia. Regit ut recte vivat, protegit ne succumbat. De quatuor animalibus, Ezechielis 1, et de medio ejus similitudo quatuor animalium. Plena oculis, idest plena caelesti cognitione, et salubri consideratione, ante, quantum ad bona tenenda, et retro, quantum ad vitia et vana contemnenda. Philipp. 3, quae quidem retro sunt, et futuris quae ante sunt loquuntur, ut de primo adventu Christi, et secundo, ut patet in Evangeliis. Et animal primum simile leoni: quasi dicat: primum animal habebat signum leonis. Per illud animal intelligitur Marcus, tum ratione praedicationis dictae, in qua dominus rugiit quasi leo, quem in principio describit. Tum ratione resurrectionis, in qua ejus fortitudo apparuit, quam clarius ceteris Marcus describit. Infra 5, vicit leo de Juda. Per vitulum Lucas. Agit enim de Christo quantum ad immolationem passionis. Vitulus enim erat animal aptum ad immolandum. Lucas autem statim incipit a sacerdotio. Christus namque ipse sacerdos et hostia in passione. Per hominem. Matthaeus, quia nascentem dominus plenius describit. Liber generationis et cetera. Per aquilam Joannes, quia ceteris altius volans de ipsa divinitate amplius quam alii scripsit, in principio erat verbum. Gregorius super hunc locum: per aquilam, quae cunctarum avium visum acie superat, signatur Joannes, qui volando terram deseruit; quia per subtilem intelligentiam interna mysteria verbum videndo penetravit. Aliter per haec animalia possunt praedicatores designari, et hoc sub numero tali; quia de quatuor Evangeliis extrahitur eorum praedicatio. Vel propter quatuor quae debent praedicare: scilicet credenda, agenda, vitanda desideranda. Vel propter quadrifidam praedicationem de Christo. Debet igitur quilibet praedicator esse leo, per fortitudinem. Proverb. 30. Leo fortissimus bestiarum et cetera. Vitulus, per mortificationem. 1 Cor. 9, castigo corpus meum. Homo, per discretionem, ut non habeat actus insipientiae. Proverb. 4, oculi tui recta et cetera. Aquila, per contemplationem. Job 38, de longe contemplatur escam. Oportet etiam quilibet fidelis esse leo, per fortitudinis magnanimitatem. Prover. 12, manus fortium et cetera. Vitulus, per vitae austeritatem. Rom. 12, obsecro vos per misericordiam Dei et cetera. Homo, per mansuetudinis lenitatem; quia homo est animal natura mansuetum. Psalm. et exaltabit mansuetos in salutem. Aquila, per desiderii sublimitatem. Philipp. 1, desiderium habens dissolvi et esse cum Christo. Christus etiam per haec animalia intelligitur, ut habetur in Glossa. Sed quare hic ponitur leo, cum Ezechielis primo ponatur facies hominis? Item quare dicit, quasi hominis, cum Christus vere sit homo? Gregorius super hunc locum, ipse homo est quia naturam nostram veraciter suscepit. Respondeo. Ezechielis 1, ordinantur animalia secundum ordinem historiae. Unde primo ponitur figura hominis, quia Matthaeus agit de humanitate, quae primo consideratur in Christo, et per eam ascenditur ad divinitatem. Joannes vero attendens illas figuras jam impletas, sequitur ordinem causalitatis, respectu fidei nostrae: et ideo primo ponit leonem, quia ex praedicatione Christi et resurrectione habet ortum multiplicatio fidei. Ad aliud dicendum, quod non ideo dicit, quasi hominis, quia non fuerit verus homo; sed quia figura quam vidit non erat figura veri hominis; quia tunc non vidit vera animalia, sed imaginaria. Item Christus fuit verus homo, quia veram naturam hominis habuit et etiam poenam; tamen non habuit naturam peccatricem, sed similem peccatrici ratione poenalitatum. Et quatuor animalia et cetera. Quilibet enim Evangelistarum habuit sex bona spiritualia, quibus se et alios provehebat ad sublimia. Duae alae, fides certa et operatio perfecta quantum ad proprium meritum. Intelligentia Scripturarum et zelus animarum, quantum ad informationem aliorum. Caritas ad dominum et desiderium supernorum. Haec enim sex floruerunt in ipsis. Quia vero necessaria est vigilantia multa replicat de multiplicitate oculorum. Et in circuitu, quantum ad exterioris conversationis innocentiam, in exemplum quoad proximum, contra quosdam quibus dicitur Malach. 2, vos autem recessistis et cetera. Et intus, quo ad internae conscientiae munditiam, in meritis quo ad Deum. Psal. omnis gloria ejus filiae regum ab intus. Plena oculis, propter vigilantiam magnam Gregorius super hunc locum: quisquis exteriora sua honeste disponit, sed interiora negligit, in circuitu oculos habet, sed intus non habet. Sancti vero omnes et exteriora sua circumspiciunt, ut bona de se exempla praebeant, et interiora sua vigilanter attendunt: quia sese irreprobabiles interni judicis obtutibus parant. Vel, plena oculis, idest rationibus, in circuitu per historiam quasi in superficie, intus, per allegoriam: ut cum legitur cum dominus satiavit quinque millia et cetera. Item praedicatores, qui per quatuor animalia intelliguntur, habent sex alas: scilicet legem naturalem, legem Moysi, doctrinam prophetarum, Evangelium, documenta apostolorum, eruditiones doctorum, sicut Augustini, Gregorii; ex his enim debet sumi totius praedicationis fundamentum. Vel modo praemisso de Evangelistis, debet etiam quilibet fidelis habere sex alas, quibus volatur ad aeterna. Fidem scilicet et operationem, quantum ad Deum. Injuriarum remissionem, et bonorum largitionem, quantum ad proximum: abstinentiam et laborem, quantum ad seipsum. Et in circuitu etc. ut supra. Et requiem et cetera. Haec quantum ad vocem laudantium: et primo ostenditur continuitas in laudando. Secundo tenor sive forma laudis, sanctus. Tertio associatio aliorum ad laudandum, et cum darent illa. Dicit igitur, et requiem non habebant, animalia illa, id est praedicatores, idest non cessabant. Non est intelligendum quod labor esset; sed notatur continuatio in laudando: et hoc ipsum est in Deo quiescere. Die ac nocte, idest in prosperis vel adversis. Quidam laudant Deum in prosperis Zachariae 11, benedictus dominus, divites facti sumus. Psalm. benedicam dominum in omni tempore. Vel, die ac nocte, id est continue. Dicentia: sanctus, sanctus, sanctus. Hic ostenditur forma laudis: et tangitur multiplex laus. Primo, ostenditur in personis Trinitas. Secundo, in essentia unitas, dominus. Tertio, in dominando aeternitas, qui erat. Quarto, in essendo immutabilitas, est. Quinto in retribuendo aequitas, et qui venturus est. Sanctus sanctus, sanctus, ter dicitur, propter Trinitatem personarum. Sanctus vero dicitur, ut ad sanctitatem invitemur; sine qua nihil est acceptum ei, qui censetur nomine sanctitatis. Levit. 11, sancti estote, quia ego sanctus sum. Haec autem fides de Deo uno et trino fuit antiquorum et novorum. Et haec animalia possunt intelligi praedicatores utriusque testamenti, qui videlicet praesident subditis ad regendum, non solum praedicando, sed vigilando per officium pastorale. Gregorius super hunc locum: una fuit fides veterum et novorum patrum, et omnipotentem Deum Trinitatem crediderunt. Ecce namque Joannes in revelatione sua dicit, quatuor animalia in caelo clamantia, sanctus sanctus sanctus dominus Deus omnipotens. Dominus, notatur unitas essentiae; quia non dicitur domini dii. Dominus, praesidentiam: quia omnibus dominatur. Esther 12, dominus omnium es et cetera. Deus, natura. Psal. vacate et videte quoniam ego sum Deus, hoc est similiter excelsum, nomen amabile, reverendum et magnificandum. Infra 15, magna et mirabilia tua domine Deus omnipotens et cetera. Quis non timebit te domine, et magnificabit nomen tuum? Omnipotens, infinita potentia: et pertinet ad unitatem essentiae. Praemittitur autem dominatio, licet divinitas prius habeat considerari; quia per notitiam universalis dominationis est via ad cognitionem divinitatis. Praeterea, dominus et omnipotens additur ad manifestandum vim hujus nominis, Deus. Infra 19, audivi quasi vocem tubae etc. qui erat, quando scilicet mundus nondum erat: unde notatur esse sine principio, 2 Machab. 1, domine Deus omnium, creator omnipotens et aeternus, et qui est immutabiliter. Vel notatur dignitas singularis per omnia in esse divino, respectu cujus omnia alia quasi non sunt. Exod. 3, qui est misit me ad vos. Et qui venturus est, ad judicandum; quia tota Trinitas judicabit auctoritate, licet solus filius corporaliter appareat, ut dicit Glossa, Isa. ult. ego autem opera eorum et cogitationes venio ut congregem cum omnibus gentibus et cetera. Sed quomodo venire potest qui ubique est? Jerem. 23, caelum et terram ego impleo. Respondeo. Est venire secundum locum, et sic Christus secundum humanitatem veniet ad judicium. Item secundum manifestationem vel effectum, sive sit effectus misericordiae sive justitiae: et sic, non primo modo, veniet Trinitas, quia se per effectum justitiae manifestabit. Et cum darent. Hic ostenditur associatio aliorum ad laudandum; scilicet judicum sive praesidentium qui junguntur praedicatoribus in divina laude. Et primo ostenditur reverentia in facto. Secundo laus sive magnificentia in verbo dicentes dignus. Item in facto ostenditur reverentia tripliciter. Primo quantum ad prostrationis humiliationem. Secundo quantum ad adorationis devotionem, et adorabant. Tertio quantum ad coronarum oblationem, et mittebant. Dicit igitur: et cum darent illa animalia etc. idest praedicatores, quorum est per quatuor mundi partes seminare doctrinam. Darent, predicando ubique, gloriam, idest laudem magnam, scilicet de domo fidei et honorem, de merito bonae operationis. Psalm. afferte domino gloriam et honorem. Et benedictionem, de praemio supernae retributionis. Tob. 13, benedicite dominum omnes electi ejus. Sedenti super thronum. Haymon, Christo suae Ecclesiae praesidenti. Viventi in saecula saeculorum, idest aeternaliter. Supra primo. Et ecce sum vivens. Et procidebant, idest humiliabant se. Psalm. procidamus ante Deum, ploremus coram domino Deo nostro. Vigintiquatuor seniores, idest omnes patres sive judices et rectores utriusque testamenti. Ante sedentem in throno, idest in conspectu sive ad beneplacitum Christi, vel ipsius Trinitatis regnantis et quiescentis in Ecclesia: quia tam in veteri quam in novo testamento praedicantibus magnificantibus Deum, alii patres praesidentes populo ac regentes se reddunt conformes in magnificando ipsum Deum. Et adorabant viventem in saecula saeculorum, referentes de acceptis gratias, vel instantes pro accipiendis. Infra 19, adoraverunt Deum. Et benedicebant viventi, quia ille est adorandus qui solus per se est immortalis et a quo alii. 1 Timoth. ult. qui solus habet immortalitatem. Et mittebant coronas suas ante thronum, sic vidit in visione: et per hoc signatur quod victorias vitiorum prorsus debemus Deo attribuere, in conspectu suae bonitatis qua se, det super Ecclesiam regens et praesidens. Per coronas enim illas victoria tentationum designatur. 1 Corinth. 4, quid habes quod non accepisti? Gregorius super hunc locum, sancti viri quidquid in se inspiciunt immortalis gratiae, donum esse cognoscunt, eique de accepto munere debitores fiunt: qui et praeveniendo dedit eis bonum velle, et subsequendo concessit bonum posse. Ante thronum, potest etiam hic notari exemplum, 1 Corinth. 14, omnia ad aedificationem fiant. Objicitur: quia si totum est ex Deo; ergo in nostris operibus nihil est ex nobis; ergo non meremur. Quid est ergo quod dicit apostolus, 2 Timoth. 4, in reliquo reposita est mihi corona justitiae? et cetera. Respondeo. Dicendum, quod omnia bona nostra, sive naturalia, sive gratuita, indistincte sunt a Deo, 1 Corinth. 4. Quid habes quod non accepisti? Et si aliquod bonum facit homo, illud bonum ideo fit ab homine, tamen non ut ab homine, sed quia illud sibi datum est a Deo; et ideo totum est recte et proprie ab ipso Deo operante quandoque aliquid per hominem, non sicut auctorem, sed sicut ministrum. 2 Corinth. 3, non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis. Gregorius super hunc locum: auctoris sui gratiam negare convincitur, quisquis sibi tribuit quod operatur, et Deum negat, cum despecta gratia sibi vires boni operis arrogat. Ad illud quod objicitur de merito, dicendum, quod bona quae agimus et a Deo sunt et aliquo modo a nobis. A Deo, sicut dante et principaliter operante: a nobis, sicut cooperantibus gratiae ejus. Unde Gregorius: bonum quod agimus, et Dei est et nostrum; Dei per praevenientem gratiam; nostrum per obsequentem liberam voluntatem. Tamen quia ipsum cooperari et voluntas et gratia cooperandi, totum omnino est a Deo; ideo omnia et tota sunt a Deo, quia homo nihil prorsus habet a se, sed totum a Deo, ut dicit apostolus, et Anselmus in libro de casu Diaboli. Dicentes, dignus es. Hic ostenditur laus in verbo. Et primo ostenditur Deus esse magnificandus. Secundo quod subditur ratio magnificandi quia tu. Dicit igitur: dicentes, dignus es domine, per praesidentiam dominationis. Deus noster, per effectum creationis. Accipere gloriam et honorem et virtutem, quod supra dixit benedictionem, idest laudem virtutis: distinguitur ut supra. Vel gloriam, idest laudem gloriosam ratione tuae bonitatis, et honorem ratione sapientiae, et virtutem, idest laudem virtutis ratione potestatis. Item Haymon: gloriam accepit quando tertia die resurrexit: honorem quando ascendi: virtutem quando omnia subjecta sunt ei. Psalm. omnia subjecisti sub pedibus ejus. Quia: quasi dicat: vere dignus es magnificari. Quia tu, potest intelligibiliter sermo dirigi ad filium, vel ad totam Trinitatem quae sola creavit omnia, creasti omnia. Eccles. 1, unus est altissimus creator omnium omnipotens contra, quaedam fiunt de materia. Respondeo. Omnia sunt creata, idest de novo facta, vel immediate ut ea quae in principio mundi facta sunt simpliciter ex nihilo, ut Angelus, caelum Empyreum et prima materia. Quaedam mediate, ut ea quae sunt ex materia. Illa enim materia prima facta fuit ex nihilo, ex qua est omnis alia materia particularis. Et propter voluntatem tuam erant, in aeterna dispositione. Et creata sunt, ex tempore, Joan. 1, quod factum est et cetera. Tangitur igitur ejus potestas, cum dicitur, creasti omnia. Bonitas, cum sequitur, et propter voluntatem tuam. Ex voluntate fuit quod voluit disponere ab aeterno quae crearet in tempore. Sapientia, cum subditur, erant. Glossa, in arce, idest in sapientia Dei. Item bonitatis et sapientiae efficacia, quia quod disposuerat non remansit inane. Unde subinfertur. Et creata sunt. Quaeritur: Haymon, si erant quomodo creata sunt? Respondeo, dicendum: erant in praedestinatione omnipotentis artificis, et creata sunt in opere visibili.
Textum Parmae 1869 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit
[91209] Super Apocalypsim «Vox», cap. 5 Et vidi in dextera et cetera. Secunda pars est hujus visionis, in qua videtur liber in dextera sedentis super thronum. Supra 2 ostendit Joannes se vidisse Christum quiescentem in Ecclesia, et regnantem, et ordinantem ipsam: hic autem ostendit se vidisse dispositionem, qua ab aeterno Deus disposuit genus humanum redimere; quae non poterat impleri nisi per Christum. Postea vero in tertia parte visionis ostendit dispositionem ipsam esse completam per eundem patientem pro salute hominum. Dividitur autem haec pars in quatuor. In prima agitur de visione libri, in secunda de visione Angeli praedicantis, et vidi Angelum: in tertia de desolatione Joannis lamentantis, et ego flebam: in quarta de allocutione senioris consolantis, et unus. In prima iterum primo ostendit ubi vidit. Secundo quid vidit, librum. Tertio sub qua dispositione vidit, signatum. Dicit igitur, et vidi in dextera, idest filio, per quem pater omnia fecit, Joan. 1, omnia per ipsum facta sunt. Sedentis, scilicet patris per praesidentiam, inhabitationem et gubernationem. Super thronum, scilicet Ecclesiam. Psalm. Deus sedet super sedem sanctam suam. Librum, idest divinam dispositionem de hominis redemptione: ipse enim filius est arx sive sapientia patris, in qua omnia sunt disposita, 1 Corinth. 1, Christum Dei virtutem et Dei sapientiam. Scriptum intus, quia Deo totum cognitum plene. Et foris, secundum quod ostendebatur hominibus manifestandum; quia prophetis antiquis patribus fuit a Deo revelata divina dispositio in tempore complenda. Vel secundum Glossam, obscure manifestantur in veteri testamento, aperte in novo. Ezech. 2, vidi; et ecce manus missa et cetera. Signatum, idest sigillatum, idest clausum, sicut aliquid sub sigillo clauditur. Sigillis septem, quae infra determinantur, scilicet de equo albo, rufo et nigro et cetera. Infra 6. Vel quod vidit librum sub septem sigillis, potest intelligi multiplex mysterium humanae reparationis et salutis: scilicet incarnatio sive conceptio, nativitas, passio, descensus ad Inferos, resurrectio, ascensio, adventus ad judicium. Loquitur autem ad similitudinem alicujus principis tenentis in manu librum clausum, et expectantem aliquem sibi dilectum et specialem, per quem coram aliis publice legatur. Vel liber ille est secundum beatum Gregorium, Scriptura sacra, in qua scripta latebat divina dispositio de humano genere redimendo. In dextera etc. ut prius: quia filius est lumen nostrum illustrans nos per Scripturam. Scriptum intus, per intellectum spiritualem quantum ad sapientes. Foris, per intellectum litteralem quantum ad simplices. Vel, intus, quantum ad vetus testamentum quod occulte agit de redemptione hominis. Foris, quantum ad novum ubi aperte. Vel aliter. Gregorius, intus, quoniam invisibilia promittit: foris, quia visibilia praeceptorum suorum rectificatione disponit. Intus, quia caelestia pollicetur; foris autem quia terrena et contemptibilia, qualiter sint vel in usu habenda, vel ex desideriis fugienda, praecipit. Signatum sigillis septem, hoc est universis obscuritatibus sive omnium mysteriorum intus latentium plenitudine conscriptum. Vel septiformi spiritu qui Scripturam condidit clausam et ipse aperuit. Vel septem sigilla possunt intelligi septem modi loquendi in Scriptura: scilicet modus historicus, modus tropicus, allegoricus, anagogicus, figurativus, ut in figuris veteris testamenti: et sic in hoc libro, et in parabolis, ut cum dicitur Christus petra et hujusmodi. Item modus absolutus: scilicet quando res accipitur cum magno pondere et impletione, ut Exod. 3, qui est misit me. Item dignativus, ut cum ex magna dignatione Dei ad justos dicitur aliquid magnum, ut Psalm. ego dixi, dii estis. Et 1 Cor. 6, qui adhaeret Deo unus spiritus est. Sed cum loquatur pro statu ante humanam reparationem, ut patet ex sequentibus, quomodo dicitur liber scriptus foris, id est apertus in novo testamento, cum ante reparationem hominis nec divina dispositio esset aperte hominibus manifestata, nec etiam Scriptura sacra? Respondeo. Dicendum, quod liber ipse non signat divinam dispositionem vel sacram Scripturam pro statu ante hominis reparationem: sed quod librum in sua visione vidit scriptum foris, hic significabat manifestationem, non quae tunc esset, sed quae futura erat tempore gratiae. 2 Cor. 3, nos autem revelata facie et cetera. Et vidi. Hic ponitur visio Angeli: et primo ostenditur desiderium antiquorum de redemptione hominis. Secundo ostenditur impotentia creaturae ad opus creationis. Et nemo. Dicit igitur, et vidi Angelum, idest quemcumque de sanctis prophetis, qui erant Dei nuncii, fortem. Desiderio: vel fortem, longanimitate expectationis. Et praedicantem, idest praedicando loquentem. Voce magna, propter desiderium. Quis est dignus aperire librum? Idest divinam dispositionem implere in opere humanae redemptionis. Tunc enim manifestatur praeordinatio, cum impletur. Antiqui prophetae et patres desiderabant adventum redemptoris, et prae nimio desiderio dolebant de dilatione adventus. Et licet expectarent redemptionem, tamen quidam ex eis quomodo et per quem fieret ignorabant; donec quibusdam, ante quam fieret revelatum est. Lucae 10, multi prophetae et cetera. Vel librum aperire, ipsa impletione humanae reparationis mysteria veteris legis expositione, et solvere signacula ejus, sicut supra multipliciter expositum est. Nemo, idest nulla creatura rationalis. Neque existens in caelo, ut Angelus, neque in terra, ut homo in corpore. Neque subtus terram. Ut animae justorum exutae; quia ante adventum Christi, boni et mali descendebant ad Inferos. Job 17, si sustinuero, Infernus domus mea est. Poterat aperire librum, idest implere divinam dispositionem, redimendo mundum. Neque respicere, idest perfecte intelligere: quia aeternam illam dispositionem, nulla creatura plene intelligebat, antequam impleretur. Vel, aperire librum, idest per effectum humanae reparationis, exponere aliis secreta legis veteris, quae ejusdem reparationis dispositionem continet. Neque respicere, idest intelligere plene quo ad se: quia nullus perfecte capiebat, ante Christi adventum, quanta esset gratia novi testamenti venturi quae in veteri lege latebat. Gregorius super hunc locum: Scripturam sacram solus redemptor noster aperuit, qui homo factus moriendo, resurgendo, ascendendo, cuncta mysteria quae in ea fuerant clausa patefecit. Nota quod ex hoc quod dicitur, subtus terram, accepit argumentum Gregorius quod Infernus est sub terra. Et ego. Hic primo ostenditur lamentatio Joannis. Secundo, ordo lamentationis. Quoniam. Dicit igitur. Et ego flebam multum, compatiens necessitati communi. Quoniam nemo dignus inventus est. Quia omnes peccatores. Roman. 3, omnes peccaverunt et egent gloria Dei. Aperire librum, idest divinam dispositionem, vel Scripturam sacram per actum redemptionis. Nec videre, idest perfecte intelligere, quia modus redemptionis et gratia novi testamenti, licet intelligeretur a sanctis patribus, qui Christum incarnandum et passurum expectabant, tamen non perfecte. Iste fletus signat desiderium patrum. Nota Glossam hic in persona. Et unus de senioribus. Hic primo tangitur persona consolationis. Et unus de senioribus, de quibus supra 3, idest aliquis de antiquis patribus sive prophetis, qui Christum venturum sciens consolatur alios. Secundo ostenditur consolatio Joannis, dixit mihi: ne fleveris, idest non dures in fletu, quia per considerationem prophetiae antiquorum patrum, inveniri poterat consolatio. Unde Genesis penultimo, non auferetur sceptrum de Juda. Psalm. descendet sicut pluvia in vellus. Isaiae 33, dominus judex noster, dominus legifer noster, dominus rex noster. Tertio ostenditur materia sive causa consolationis. Ecce et cetera. Et primo ostenditur dignitas redemptoris. Ecce. Nota est gaudii vel propinquitatis. Leo, scilicet Christus qui leo fuit incarnatione, qui et deitatem humanitate operuit, sicut cauda leo vestigia, ne Diabolus vel Judaei divinitatem cognoscerent. Isaiae 45, vere tu es Deus absconditus. Item leo in progressu vitae, qui audacter arguebat peccatores. Proverb. 30, leo fortissimus bestiarum, ad nullius pavebit occursum. Item leo in passione, quia triumphavit de Diabolo, sicut leo triumphat de aliis animalibus. Numer. 24, non accubabit leo donec devoret praedam. Rursus, quia leo dormit apertis oculis. Et ipse mortuus est, divinitate vivente. Numer. 23, accubans dormivit ut leo. Item leo in resurrectione, quia tertia die resurrexit sicut leo, cum mortuus natus sit, tertia die voce patris suscitatur. Genesis 49, catulus leonis Juda, ad praedam ascendisti fili mi; hoc quantum ad passionem. Requiescens accubuisti ut leo: hoc quantum ad resurrectionem. Item leo in aequitatis distributione: haec est enim leonis natura, quod leo humilianti se et prosternenti ad pedes suos mitem se praebet, stantem vero et rebellantem prosternit: sic facit dominus. 1 Petri 5, Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. Item leo in judicii districtione. Amos 3, leo rugiet; quis non timebit? Secundo tribus regalis, quae ostenditur in generali cum dicitur, de tribu Juda. Hoc ad majorem rectitudinem et consolationem additur, ut non solum nasciturus ostendatur; sed etiam de qua tribu. Fuit autem dominus de tribu Juda, de qua fuit et virgo beata, ut habetur Matth. 1: et fuit conveniens ut rex regum de tribu regia nasceretur. Hebr. 7, manifestum est quod ex Juda ortus est dominus, de qua tribu nihil de sacerdotibus locutus est Moyses. Ostenditur etiam in speciali cum sequitur, radix David, quia ipse est radix et principium procedens de stirpe. Vel, radix secundum divinitatem ipsius David, et etiam secundum humanitatem; scilicet inquantum credebatur incarnandus: quia inquantum credebatur incarnandus, ministrabat gratiam antiquis patribus: sicut radix ramis ministrat humorem. Augustinus in Hyponosticon, omnes sancti qui ante adventum fuere incarnationis domini nostri Jesu Christi, fide non alia, nisi quae nunc est, salvi facti sunt. Tertio, ostenditur passio triumphalis vicit, idest Diabolum vincet, scilicet per vim passionis. Isaiae 63, ego qui loquor justitiam. Aperire, idest ad hoc aperiat librum, idest divinam dispositionem de redimendo genere humano, quam manifestavit, et esse piam, amandam, ac venerandam, ostendit cum ipsam redemptionem implevit. Et solvere septem signacula. De quibus et quorum solutione habetur infra 6, et vidi quod aperuisset. Vel, septem signacula sunt illa septem, sub quibus dispositum fuit ab aeterno redemptionem esse perficiendam; scilicet incarnatio, passio, descensus ad Inferos, resurrectio, ascensio, adventus ad judicium. Aliter. Librum, idest Scripturam sacram. Et solvere septem signacula ejus, id est universa mysteria, sive secreta: quia cum in Scriptura legeretur de incarnatione et passione et resurrectione et ascensione sub obscuritate; haec non plene intelligerentur, nisi implerentur: quod per solum Christum factum est. Gregorius super hunc locum: ipse librum aperuit et signacula ejus solvit, qui nascendo, moriendo, resurgendo et ad caelos ascendendo, Scripturae sacrae nobis arcana patefecit. Et vidi, tertia pars est visionis, scilicet de agno aperiente librum. Hic enim ostenditur quomodo leo vicit, et quomodo completa est redemptio generis humani, de qua supra sermo fiebat. Haec autem pars tria continet. Primum est descriptio aperientis. Secundum acceptio et apertio libri, et venit. Tertium gratiarum actio pro redemptione generis humani, et cum aperuisset librum. Apertor autem libri, scilicet dominus Jesus, describitur multipliciter. Primo quantum ad redemptionis generalitatem: unde dicitur, et vidi, sicut ille senior praedixerat, et ecce. Nota etiam praesentiae. In medio throno: sic tangit ipsum corpus Ecclesiae, quae est thronus, super quam sedet dominus. Deinde tangit quaedam principalia membra Ecclesiae: scilicet et praedicatores: unde dicit, et in medio quatuor animalium, idest praedicatorum, quorum est praedicare per quatuor partes orbis. Item etiam praesidentes sive pastores: unde sequitur: et in medio seniorum, idest pastorum, qui debent esse maturi, et vita, et sapientia. Per hoc quod vidit agnum sic in medio, ostensum est quod redemptionem fecit generaliter, quantum est de se. 2 Corinth. 5, et pro omnibus mortuus est Christus et cetera. Secundo, quantum ad innocentiae sanctitatem. Agnum, idest innocentem Christum. Joan. 1, ecce agnus Dei. Iste est agnus qui fuit victimatus pro liberatione hominum. 1 Petri 1, non corruptibilibus auro vel argento et cetera. Tertio quantum ad victricem pietatem, stantem, in signum quod suos juvare paratus est. Nota quod supra 2 vidit eum ambulantem. Item sedentem, supra 4. Item stantem, hic. Ambulat, dum dona distribuit; sedet, cum merita dijudicat; stat cum se ad adjuvandum paratum demonstrat. Act. 7, ecce video caelos apertos et cetera. Quarto, quantum ad reparatam caritatem, ex qua mori voluit, tamquam occisum, cum vere mortuus sit. Item si occisus, quomodo stans? Respondeo ad primum secundum Glossam, quod tamquam occisum dicitur, non quia non sit mortuus vere; sed quia mortuus secundum humanitatem, vivebat secundum divinitatem: vel quia horaria fuit ejus mors, quia die tertia resurrexit. Vel tamquam, accipitur ut expressivum virtutis: sicut Joannis 1, gloriam quasi unigeniti a patre. Ad aliud: quod stare ostensus est, quantum ad divinitatem: occisus quantum ad humanitatem. Vel quia ex morte est causa adjutorii. Quinto, quantum ad dominativam potestatem, habentem cornua septem, idest universam potestatem, quia per cornu potestas sive fortitudo signatur. Danielis 7, potestas ejus potestas aeterna, quae non auferetur. Psal. et dominabitur a mari usque ad mare. Vel, cornua septem, idest universam victoriam justorum, sive victoriam justorum in septem aetatibus existentium; quia omnis justorum victoria ab ipso est. 1 Corinth. 15, Deo autem gratias qui dedit nobis victoriam per Jesum Christum dominum nostrum. Vel, cornua sunt eminentiores justi, ut habetur in Glossa. Sexto quantum ad communicativam sui bonitatem; quia ex bonitate communicat nobis dona spiritus septiformis. Et oculos septem, idest spiritum septiformem in donis, sive dona spiritus septiformis, quae dicuntur oculi; quia animam oculatam et videntem ac illuminatam reddunt. Zachariae 3, super lapidem unum, septem oculi sunt, qui sunt septem spiritus Dei: quasi dicat: per illos septem oculos signatur spiritus septiformis in donis quae misit dominus in omnem terram, quantum in se fuit, quando per apostolos et discipulos omnibus gratiam spiritus sancti obtulit ad illuminationem animarum; quia in omnem terram exivit sonus eorum. Sed quaeritur, quare senior praedicens mysterium reparationis, vocat leonem, Joannes vero nominat agnum, referens visionem? Respondeo. Quia superius agebatur de impotentia hominum et Angelorum ad humanam reparationem implendam: et ideo ibi Christus, qui potens fuit ad eamdem reparationem, recte leo dicitur, in judicium potestatis. Joannes vero, quia de ejus potestate, sub nomine leonis tetigerat, ejus sanctitatem et innocentiam voluit ostendere; et ideo agnum nominavit: quia per hoc monstratur quod non pro se, sed pro homine passus est. Item de hoc quod dicitur, qui sunt septem spiritus Dei missi in omnem terram: quia spiritus sanctus ubique est, ergo mitti non potest. Ambrosius, in libro de spiritu sancto: spiritus sanctus non habet circumscriptam virtutem, qui in omnibus et ubique semper est. Item, cum plurimi remanserint infideles, quomodo missus est spiritus sanctus in omnem terram? Respondeo. Missio in creaturis multa importat: scilicet minoritatem missi respectu mittentis. Mutationem loci. Auctoritatem mittentis respectu missi. Intentionem alicujus effectus vel alicujus facti, si sit missio ordinata. Minoritas non notatur in spiritu sancto cum dicitur mitti a patre et filio in corda hominum: aequalis enim est patri et filio quia idem Deus; tres enim personae coaeternae sibi sunt et coaequales; quia pater et filius quicquid habent dant spiritui sancto procedenti, et ideo minor esse non potest. Item nec mutatio loci; quia ubique est. Sed auctoritas ostenditur in patre et in filio, respectu spiritus sancti, cum dicitur mitti; quia ab eis procedit: et ideo ab utroque mittitur. Nec ex illa auctoritate sequitur quod sit minor: quia illa auctoritas non potest esse minoris virtutis, secundum rationem originis. Unde Augustinus in libro de Trinitate, non ideo arbitrandum minorem esse filium quia missus est a patre; nec ideo minorem spiritum sanctum quia et pater eum misit et filius; sive enim propter visibilem creaturam, sive potius propter principii commendationem, non propter inaequalitatem vel parilitatem vel dissimilitudinem substantiae, in Scripturis haec posita intelliguntur. Similiter in missione quartum intelligitur; scilicet intentio alicujus boni. Dicitur enim mitti ratione justificationis, et illuminationis internae, et ratione inhabitationis, ut scilicet inhabitet in anima ut in suo templo. Nota tamen quod missio de qua hic loquitur, non intelligitur missio completa, quantum ad omnes habitatores terrae, quod scilicet omnibus fuerit datus spiritus sanctus, sed quod omnibus fuerit oblatus, dum apostoli in omnem terram verbum fidei portaverunt. Vel, potest dici quod in omnem terram missus est, quantum ad aliquos qui de omni terra crediderunt et susceperunt spiritum sanctum. Per hoc patet ad secundum. Et venit. Hic agitur de acceptione libri, et innuitur apertio. Et venit, scilicet agnus ad cognitionem hominum per carnem quam assumpsit, et accepit librum, idest potestatem sive auctoritatem libri aperiendi, de dextera sedentis in throno, idest a se Deo, ipse homo. Ipse enim secundum quod homo, auctoritatem et virtutem redimendi genus humanum habuit a se ipso in quantum Deus. Et est intelligendum quod librum aperuit quia scilicet mortem sustinuit, et sic est divina dispositio completa et sacra pagina reserata. Unde sequitur, et cum aperuisset. Sed quare potius ostensus est accepisse a se inquantum Deus, quam a patre, vel spiritu sancto? Item quare pater potius dicitur sedere super thronum? Respondeo ad primum, quod hoc est quia ipse filius est incarnatus ad redimendum genus humanum, et ipse incarnatus dabat suae virtutem humanitati ad negotium reparationis humanae: et ideo potius dicitur ipse secundum quod homo accepisse librum a se Deo; quia nulla alia persona est ad redemptionem incarnata. Unde verbo recte appropriatur datio libri, licet a tota Trinitate librum acceperit Christus homo. Vel quia in ipso filio disponuntur omnia ab aeterno tamquam in arte et sapientia patris, recte liber accipitur ab eo: unde supra eodem dicitur quod in dextera sedentis erat liber. Vel si liber accipitur pro Scriptura, recte ei appropriatur cui et sapientia. 1 Corinth. 1, Christum Dei virtutem et Dei sapientiam. Ad aliud dicendum, quod est propter auctoritatem quae est in patre, respectu filii et spiritus sancti; non quia sit dignior vel potentior, cum personae sint sibi coaequales: sed quia origo; quia ab eo emanant, ita tamen quod totum accipiunt; et ideo est summa aequalitas. Vel quia ei appropriatur potentia: sedere autem in throno potentiam et imperium dicit, respectu creaturae: tamen tota Trinitas in throno sedet secundum virtutem. Et cum aperuisset. Hic ostenditur gratiarum actio. Et primo ut est exhibita ab hominibus. Secundo ut ab Angelis, et vidi et audivi. Tertio ut communiter ab omnibus, omnes audivi. Gratiarum autem actio exhibita ab hominibus describitur multipliciter. Primo, quantum ad reverentem humiliationem, et cum aperuisset librum, idest divinam dispositionem implesset, per actum redemptionis. Vel, librum, idest Scripturam sacram, quatuor animalia, idest universi praedicatores, quorum praecipue est Dei bonitatem magnificare, et vigintiquatuor seniores, idest praelati, sive judices universi. De hoc magis dictum est supra. Ad tales pertinet extollere beneficia Dei. Ceciderunt coram agno, idest reverentiam dederunt cum humilitate, sentiendo de se humilia. Gregorius, origo virtutis humilitas est: illa in nobis virtus veraciter pullulat, quae in radice propria, idest in humilitate perdurat. Coram agno, dicit; quia ex consideratione agni pro nobis passi oritur affectio humilitatis. Secundo, quantum ad vitiorum mortificationem. Habentes singuli cytharas, idest mortificationem vitiorum et concupiscentiarum. In cythara, est lignum et chorda: per lignum signatur crux Christi, per chordas caro justorum secundum diversa membra; ut sint plures chordae: quae extenduntur in ligno, quando ad imitationem crucis austeritate, passionum dulcore, in auribus Dei melodiam reddunt. Galat. 5, qui Christi sunt, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. Nota quod dicit, singuli: quia quilibet debet accipere poenitentiam sibi congruam. Lucae, 9, si quis vult post me venire et cetera. Ad fugiendum autem voluptatem et mortificandam carnem efficaciter movet et adjuvat magnus amor ad Deum. Unde Gregorius. Vere Deum diligimus, si ad mandata ejus nos a nostris voluptatibus coarctamus. Nam qui adhuc per illicita desideria defluit, perfecte Deum non amat, quia ei in sua voluntate contradicit. Tertio, quantum ad virtuosam dilectionem, et phialas, idest chorda lata per virtutem dilectionis, quae se extendit ad inimicos diligendos. Phialae enim sunt quaedam vasa lata et lucida, a hyali Graece quod est vitrum Latine. Latitudo debet esse amoris in affectu, lux caelestis cognitionis in intellectu. Psal. latum mandatum tuum nimis. Gregorius, nihil Deo sine concordia placet. Aureas, propter caelestem sapientiam, quae animam fulgere faciens dirigit ad diligendum et exhibendum debitum effectum, et ad servandum eamdem contra bellum tentationum; vel contra injurias sive molestias, et ad alia bona salutis. Prov. 12, lex sapientiae fons vitae. Vel aureas, dum propter Deum diliguntur inimici, vel omne quod diligitur; quia ex hoc dilectio inimicorum et amicorum et ipsius Dei habet pretium et valorem apud Deum; scilicet cum propter Deum diliguntur; sicut aurum dat vasi valorem et decorem. Gregorius, si quis quaelibet amat, sed propter Deum non amat; caritatem non habet, sed habere se putat. Caritas autem vera est, cum et in Deo diligitur amicus, et propter Deum diligitur inimicus. Quarto, quantum ad orationis devotionem, plenas odoramentorum, idest devotarum orationum. Oratio enim maxime et principaliter in corde. Talis phiala multum placet in oculis Dei, idest mens plena et affluens orationis devotione. Et ideo ipsa oratio odoramentum dicitur, quia ad modum thuris odoriferi ascendit ad Deum et in ejus facie suaviter redolet. Psal. dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo; ut exponens subdit, quae sunt, per significationem, orationes sanctorum, idest justorum; quia tales sunt efficaces. Proverb. 15, longe est dominus ab impiis, et orationes justorum exaudit. Quinto quantum ad laudis magnificationem, et cantabant. Et primo describitur haec laus quantum ad jucunditatem, quae erat tum ex parte laudantium, unde cantus vocatur, et cantabant, idest cum cantico et gaudio dicebant canticum. Tum ex parte materiae laudis: unde dicit, novum, quia de novo quod contingit, quia inventus est qui librum acciperet et aperiret. Item quia facta est novitas in genere humano prius vetusto; et ideo canticum est novum, et ita jucundum. Novus rex, nova lex, novus dux, nova lux, nova sunt omnia. Psal. cantate domino canticum novum quia mirabilia fecit. Secundo describitur quantum ad tenorem, dicentes: dignus. Ubi primo magnificatur quantum ad dignitatem ex parte sui. Secundo quantum ad caritatem sive bonitatem respectu nostri, quoniam occisus. Dicit igitur, dicentes: dignus es domine. Dominum vocant, quia servos se agnoscunt, propter emptionem. 1 Corinth. 6, non estis vestri: empti enim estis pretio magno, unde serviendum est ei. Colossen. 3, domino Christo servite. Deus. Dominus, per potestatem dominationis, Deus per essentiam deitatis; hoc enim confitetur devotio fidei de Christo, scilicet imperium potestatis, et naturam deitatis; et ex hoc exurgit in dulcissimum affectum; quia tantus ac talis ipse qui Deus est, tantum se humiliaverit, tantam caritatem exhibuerit. Roman. 12, qui est Deus benedictus et cetera. Dignus es accipere librum, divinae dispositionis, sive sacrae Scripturae. Sed hic est dubitatio, quia jam librum acceperat agnus, ut supra dicitur, quomodo ergo dicitur dignus accipere? Item jam occisus erat, et ita jam librum non solum acceperat, sed etiam aperuerat: quid ergo est quod dicitur? Respondeo. Potest dici quod jam librum dispositionis divinae, sive Scripturae sacrae acceperat, quantum ad auctoritatem redimendi hominem, ut supra dictum est in litera. Item et quantum ad ipsius redemptionis exequutionem; quia librum jam aperuerat. Jam enim occisus erat sicut sequitur, sed nondum acceperat librum, quantum ad completionem ejus quod de divina dispositione sive Scriptura sacra complendum erat; scilicet quantum ad sigillorum apertionem, quae nondum erat facta. Loquitur enim haec visio pro statu Ecclesiae primitivae, post passionem, antequam facta essent ea quae dicuntur in capite sequenti: unde sequitur de sigillorum apertione, infra 7. Quasi dicat: cum jam tam ineffabilem caritatem exhibueris, quod nos tuo sanguine redemisti, et per ipsam redemptionem reges et sacerdotes fecisti: dignus es ut quod restat compleas, idest sigilla aperias: quod de nullo alio dici potest. Per praedicta patet responsio ad objecta. Vel potest intelligi de acceptione libri jam facta: et hoc modo per hoc quod dicitur: dignus es accipere librum, notatur praesens responsum, sicut infra eodem: dignus es accipere virtutem. Glossa, immunitatem a peccato: et tamen illam acceperat. Et secundum hoc est sensus: dignus es etc.: quasi dicat: vere dignus eras librum accipere quem accepisti, et solvere signacula, idest mysteria sive secreta ejusdem libri manifestare, propter caritatem et pietatem quam tunc habebas; sed nondum ostendebas, quam jam manifestasti, quia occisus es. Et ita secundum hunc modum ponitur consequens pro antecedenti, scilicet effectus caritatis pro ipsa caritate. Dicit enim, dignus es, ac si pro praesenti illo tempore in quo librum accepit, dignus fuisti accipere de dextera sedentis in throno. Sed sic loquitur non sine causa; quia adhuc eadem dignitas manebat, quia eadem caritas et bonitas quae erat ratio illius dignitatis. Quoniam occisus es etc., idest quia maximam caritatem et pietatem habebas, quam prius latentem ostendisti, quoniam occisus es. Sic ergo magnificatur quantum ad dignitatem ex parte sui. Secundo magnificatur quantum ad bonitatem sive caritatem respectu nostri, quia manifestavit quod dignus fuerat accipere librum: unde sequitur, quoniam et cetera. Bonitas autem et caritas ejus manifestata est in sua passione, per quam sumus redempti. Unde primo ostenditur passio salutaris. Secundo fructus sive effectus passionis. Et redemisti: qui effectus est duplex: scilicet humana reparatio, per pretii solutionem. Item reparatorum nobilitatio, per gratiae collationem. Et fecisti. Dicit igitur, quoniam: quasi dicat: vere dignus es quoniam etc., expone et intellige juxta primum vel secundum modum praemissum, occisus es, hoc autem fuit ex ineffabili et inestimabili caritate. 1 Joan. 3, in hoc cognovimus caritatem Dei, quoniam ille pro nobis animam suam posuit. Rependenda est ergo ei dulcis dilectio. Unde beatus Bernardus in libro de diligendo Deo: dignus plane qui redemit, praesertim si advertatur, quis, quos, quantum, amaverit. Et redemisti nos, qui sub peccato et sub manu Diaboli captivati eramus. Matth. 20, filius hominis non venit ministrari, sed ministrare. Deo, idest ut Dei essemus qui Diaboli eramus servi. Et ideo non debet homo convertere redemptionem in opus Diaboli, quae facta est ad opus Dei. 1 Corinth. 6, non estis vestri, empti enim estis pretio magno, glorificate etc., in sanguine tuo, qui est pretium impretiabile. 1 Petri 1, non corruptibilibus auro vel argento et cetera. Et ideo cavendum est, ne fiat per peccatum injuria tanto amatori; quia cum magna esset injuria, magna esset vindicta. Hebr. 10, horrendum est incidere in manus Dei. Ut autem ostendatur latitudo et efficacia redemptionis, subjungitur, ex omni tribu. Haec sic possunt distingui. Nam tribus dicitur secundum remota principia generationis. Et dicitur tribus a tribus ordinibus, ut in tribus filiis Noe. Genesis 6, in tribus autem ordinibus unius tribus sunt septuaginta duae. Unde sequitur: et linguis, idest ex eis qui in uno idiomate communicant. Item in una lingua sunt multi populi, sicut in una provincia sunt multi populi secundum diversas partes regionis: unde sequitur, et populo. Item in uno populo quandoque sunt diversae nationes, idest homines diversarum nationum, sicut legitur Act. 2, erant autem in Jerusalem habitantes viri religiosi ex omni natione quae sub caelo est. Natione, dicitur hic multitudo hominum secundum diversas patrias in quibus nati sunt. Vel natio potest hic notare conditionem hominum in qua sunt nati, ut servus, liber, nobilis et ignobilis. Et ita ad ostendendum efficaciam passionis, descenderunt per gradus a tribu ad linguam et sic ulterius. 1 Joan. 4, pater misit filium suum salvatorem mundi. Sed dubitatio est quare dicit, Deo, quia etiam existentes sub peccati jugo sunt sub divina dominatione. Item quare sit talis distinctio inter Christum et Deum, tu redemisti nos Deo, cum ipse sit Deus unus cum patre, sicut praemittitur: dignus es domine Deus et cetera. Respondeo. Ad primum dicendum, quod de divina dominatione super homines est loqui dupliciter. Aut quantum ad dominium potestatis ex parte Dei. Aut quantum ad subjectionem voluntatis ex parte hominis. Primo modo, ante redemptionem erant homines subjecti divinae dominationi, quia Deus et bonorum et malorum dominus est, velint nolint: Esther 12, Deus omnium es. Sed non secundo modo, scilicet per voluntariam subjectionem: quia quasi tunc omnes serviebant erroribus, vel aliis peccatis. Luc. 1, benedictus dominus Deus Israel, quia visitavit et fecit redemptionem plebis suae. Et sequitur, ut sine timore de manu inimicorum nostrorum liberati serviamus illi. Et sic loquitur hic. Item dominatio divina potest esse super homines dupliciter: aut communicante dominio peccati, quia omnis qui facit peccatum, servus est peccati, Joan. 8: aut non. Primo modo ante reparationem dominabatur Deus hominibus, quia subjecti erant homines dominio peccati omnes universaliter, secundum aliquem modum: scilicet vel quantum ad culpam, vel quantum ad poenam sive reatum poenae ad minus, scilicet carentiae divinae visionis. Rom. 3, omnes peccaverunt et cetera. Post reparationem autem super eos qui perfecte sibi adhaerent dominatur secundo modo, scilicet quia culpa mortalis eos non premit nec reatus poenae sensibilis, nec reatus carentiae divinae visionis. Rom. 6, exhibete vos Deo et cetera. Sequitur, peccatum enim vobis non dominabitur. Et quantum ad hoc loquitur hic cum dicit: redemisti nos Deo: ut scilicet nobis non dominetur nisi Deus, qui ante jugo peccati subjiciebamur. Rom. 13, in hoc enim Christus mortuus est et resurrexit, ut et vivorum et mortuorum dominetur. Ad secundum dicendum, quod hoc propter carnem assumptam, propter quam etiam ipse Christus differebat a se Deo: et sic quod dicitur, Deo, potest intelligi de ipsa Trinitate. Vel propter personalem distinctionem quae est inter filium et patrem, cui soli quandoque Scriptura attribuere videtur illud quod etiam aliis personis convenit ratione auctoritatis: et sic hoc quod dicitur, Deo, stat pro patre. Juxta hoc quod jam dictum est, intelligitur quod dicitur Ephes. 5, omnis fornicator aut immundus et cetera. Item objicitur de hoc quod dicitur: ex omni tribu etc.: quia dicitur 2 Corinth. 5, et pro omnibus mortuus est Christus; ergo non debuit dici quod ex omni tribu, sed omnem tribum. Respondeo, dicendum: de redemptione facta per passionem Dei est loqui dupliciter: aut secundum sufficientiam: et sic passio redemit omnes, quia quantum est de se omnes liberavit: omnibus enim redimendis et salvandis sufficiens est, etiam si essent infiniti mundi, ut dicit Anselmus 2 libro cur Deus homo, cap. 14: aut secundum efficientiam: et sic non omnes redemit per passionem, quia non omnes adhaerent redemptori; et ideo non omnes habent efficaciam redemptionis: et sic accipitur quod hic dicitur simpliciter et illud, Matth. 26, hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Et fecisti. Hic ostendit nobilitatem reparatorum per gratiae collationem. Ostenditur autem dupliciter justorum dignitas: scilicet, dignitas regalis in superando vitia, dignitas sacerdotalis in agendo bona. Primo ergo tangitur nobilitas dignitatis regalis. Et fecisti nos Deo nostro regnum; idest tales per gratiam, ut regnemus per triumphum de vitiis ut Deus regnet in nobis. Sed quare dicit regnum potius quam reges? Respondeo. Per hoc signatur perfectio triumphi de vitiis. Item quia per hoc plus importatur: scilicet quod nos contra vitia potentes sumus, et sic regnamus. Item quod Deus in nobis regnat. Secundo nobilitas dignitatis sacerdotalis. Et sacerdotes, idest tales qui Deo offeramus nos et omnia nostra in sacrificium, et pro aliis oremus. Supra primo, fecisti nos regnum et sacerdotes et cetera. Tertio fit replicatio primae nobilitatis, scilicet regalis, quia per illam conservatur alia dignitas: quia nisi vincatur peccatum omnia foedantur. Unde sequitur: et regnabimus super terram, idest super terrenitatem. Unde de justis dicit Gregorius, in moribus reges sunt, quia se ipsos regere sciunt. Vel super terram viventium. Rom. 5, abundantiam gratiae et cetera. Et vidi. Hic ponitur gratiarum actio secundum quod est exhibita ab Angelis. Tria autem continet haec pars. Primum est laudantium descriptio, tum quantum ad dignitatem, tum quantum ad locum, tum quantum ad numerositatem secundum eorumdem devotionem, voce magna dicentes. Tertium laudis tenor, dignus. Dicit igitur: et vidi: quasi dicat: non solum vidi praedicatores ex suo officio testificantes beneficium humanae reparationis, sed etiam Angelos: et hoc est quod dicit: et vidi, et audivi vocem Angelorum multorum. Gaudent enim Angeli de humana reparatione, cum gaudeant etiam de uno peccatore poenitentiam agente, Luc. 15. Angelorum inquam existentium, in circuitu throni, idest Ecclesiae, et animalium, idest praedicatorum. Et seniorum, idest pastorum aliis sapienter et mature praesidentium, quia tam super minores quam supra majores custodes vigilant Angeli. Psalm. montes in circuitu ejus. Erat numerus eorum millia millium, idest plurima millia: quasi dicat: eorum numerus erat maximus: tali enim modo loquendi designatur multiplicitas numerositatis, sicut et Danielis 5, millia millium et cetera. Sed objicitur, quia dicit, vidi etc. cum vox sit invisibilis. Item numquid Angeli habent vocem? Quod sic videtur per haec verba. Item 1 Corinth. 12, si linguis hominum loquar et Angelorum. Contra, quia non habent organa vocis. Respondeo ad primum. Haymon, vox videri non potest, sed videre ponitur pro intelligere: supra primo. Et conversus sum ut viderem vocem. Vel vidit Angelos, audivit vocem. Ad aliud dicendum, quod vox, loquendo proprie, est sonus sensibilis prolatus organo corporali. Unde proprie vocem non habent Angeli, nisi quando assumunt corpora. Potest tamen eorum locutio quam habent secundum se dici vox, scilicet vox spiritualis: in ipsis enim est locutio spiritualis quae fit ad alios Angelos per quosdam nutus spirituales quos habent loco vocis. Unde Damascenus 2 Lib. cap. 3, lumina intellectualia sunt Angeli, non lingua et auditu indigentia, sed et sine sermone voce prolato tradentia sibi invicem consilia et intelligentias. Si ergo Angelus loquatur Angelo vel animae sine corpore assumpto, utitur nutibus spiritualibus pro voce. Locutio autem Angeli ad Deum est cogitatio vel desiderium expressum: unde laus Angelorum sine corpore assumpto, est admiratio divinae bonitatis. Unde dicit Gregorius super hunc locum: aliter loquitur Deus ad Angelos, aliter Angeli ad Deum. Deus Angelis loquitur, cum eis voluntas ejus intima videndo manifestatur: Angelorum vox in laudem conditoris, est ipsa admiratio intimae contemplationis. Ad illud quod dicitur in litera, dicendum, quod vox illa quam audivit, non fuit corporalis, sicut nec visio. Ad aliud dicendum, quod proprie loquendo, Angeli de sua natura non habent linguas, quia lingua est instrumentum corporeum: sed secundum quemdam modum dicuntur habere linguas, quia suo modo spirituali loquuntur. Item objicitur, quia dicit, numerus. Contra. Job 25, numquid est numerus militum ejus? Respondeo: simpliciter sunt Angeli sub numero, Sap. 11, omnia in mensura et numero: sed nobis est ille innumerabilis, propter multitudinem: et sic accipitur illud Job, voce magna dicentium, quia de re magna et magna devotione affecti, admirando divinam bonitatem. Gregorius super hunc locum: per hoc quod super semetipsos respiciunt, in motum admirationis surgunt. Dignus: ponitur hic tenor laudis: et primo ponitur laus per relationem ad differentem statum Christi. Secundo per relationem ad subjectionem creaturae multiplicitatis. Et omnem creaturam. Quantum ad differentem autem statum Christi ponitur multiplex laus. Primo quantum ad statum incarnationis circa quam posuit et dicuntur tria. Virtus, quantum ad corpus, quia non habuit in corpore fortitudinem, unde est infirmitas corporalis et culpa originalis in anima, divinitatem, quantum ad verbum unitum, sapientiam, quantum ad animam. Secundo quantum ad passionem et fortitudinem. Tertio quantum ad resurrectionem: circa quam duo tanguntur: scilicet claritas, honorem. Item impassibilitas. Gloriam. Haec duo sunt in corpore glorificato principalia. Quarto quantum ad ascensionem. Et benedictionem: quia tunc complementum divinae benedictionis accepit quantum ad humanitatem. Vel benedictionem propter exaltationem ad dexteram patris. Dignus est accipere virtutem, ut ex parte carnis non sit infirmitas inclinans ad peccatum, Glossa, immunitatem a peccato. Augustinus, 10 Lib. super Genes. Nec caro sua erat caro peccati, sed similitudo carnis peccati. Et divinitatem per unionem, idest dignus est unione sui, idest suae humanitatis ad divinitatem. Ipse verus Deus est, licet passus et mortuus secundum carnem fuerit, Isa. 45, vere tu es Deus absconditus. Sed quomodo dicitur: dignus es accipere virtutem et divinitatem, cum jam in incarnatione accepisset? Item quare dicit Glossa de congruo, non de merito? Respondeo. Ad primum potest dici quod praesens confusum notatur; et intelligitur illud dignus ei etc. pro statu incarnationis, sicut et illud supra, dignus es domine Deus accipere librum et cetera. Sic autem loquitur, quia eadem dignitas manebat in Christo. Vel potest sic intelligi: accipere, idest quod accepisti dignus es semper habere et hoc est, quia libero arbitrio, nihil distortum: unquam commisit, et boni usus perfectionem habuit plenissimam. Et iste sensus intellectivus confirmatur ex hoc quod adjungitur, qui occisus est: per hoc enim videtur dici dignus qui occisus est, sicut et supra, dignus es domine Deus etc., quoniam occisus est et cetera. Ad aliud potest dici, quod Christus ex parte carnis et animae dignus fuit de congruo, propter singularem sinceritatem et donorum plenitudinem unione ipsius carnis et animae ad divinitatem, ex qua fuit plena immunitas a peccato in tota ejus vita et fortitudo et sapientia: tamen illam unionem non minuit, ut in unitate personae uniti filii Dei singulariter assumpta esset. Si autem secundum modum praemissum intelligatur illud quod dicitur in litera, dignus est accipere, idest acceptam habere semper, potest intelligi Glossa sub hac ratione, quia Christus in quantum homo dignus est semper habere illam unionem, et quae ex ea sequuntur, dignitate congrui: quia cum nihil offensae unquam commiserit et plenitudinem meritorum et perfectam charitatem habuerit quam in passione ostendit: non congruit illam unionem dissolvi. Sicut autem nullum meritum se unquam, proprie loquendo, potuit extendere ad ipsam unionem: sic potest dici quod nec ad ejusdem conservationem. Si autem objiciatur contra primum modum intelligendi Glossam, quod simul fuit conceptio carnis et creatio animae, cum ipsa unione, utriusque dignitatis fuerit ad unionem: item sinceritas et donorum plenitudo simul fuerint cum illa unione; ergo per hoc non fuit dignitas ad unionem praedictam. Respondendum est quod simul fuerunt haec omnia simultate temporis, non naturae. Prius enim ordine naturae intelligitur res et similiter ejus dispositio qua uniatur. Et sapientiam, per quam omnia novit etiam secundum quod homo, Luc. 2, puer autem crescebat et confortabatur plenus sapientia. Et fortitudinem, per quam Diabolum stravit. Job 9, si fortitudo quaeritur, robustissimus est. Et honorem et in resurrectione admirabilem claritatem. Gloriam per impassibilitatem. Psalm. gloria et honore coronasti eum domine. Et benedictionem, in ascensione, ut supra expositum est. Vel benedictionem, quia per ascensionem suam nobis ingressum vitae paravit: propter nos enim ascendit; et ideo bene dicendum est ei, Hebr. 6, praecursor pro nobis introivit Jesus. Gregorius, dominus Jesus redemptor noster per mortem ac resurrectionem ascensionemque suam, nos ad immortalitatem et ad superna gaudia reduxit. Et omnem creaturam, idest subjectionem et laudem omnis creaturae. Tum creaturae rationalis quae vel est in caelo, unde dicitur: quae in caelo est, ut Angeli et animae beatae: vel super terram, unde sequitur, et quae super terram, ut homines mortales: aut sub terra, unde subditur: et subtus terram, scilicet animas exutas quae in Inferno sunt, et Daemones. Philipp. 2, dedit illi nomen quod est super omne nomen. Tum creaturae irrationalis: unde sequitur, et mari, idest subjectionem maris. Et quae in eo sunt, ut pisces; quia Christus homo omnibus dominatur. Et si posset fieri, dignum esset ut ipsum mare et quae sunt in eo, et omnia alia irrationabilia et rationabilia pro humana redemptione ei gratias cantarent. Unde et pro redemptione tunc nondum facta, sed futura, dicitur in Psalm.: laudent illum caeli et terra: mare et cetera. Loquitur autem de mari, quia magna creatura, et multum apparet in eo divina potentia. Unde in Psalm. qui descendunt mare in navibus etc. ipsi viderunt mirabilia ejus. Vel virtus, dicitur quantum ad tentationum exsufflationem, divinitas quantum ad ineffabilem unionem, ut dictum est. Sapientia quantum ad modi exquisitionem. Job 26, prudentia ejus et cetera. Fortitudo quantum ad ipsam redemptionem sive passionem, ut prius dictum est. Honor quantum ad magnificam resurrectionem. Gloria quantum ad sublimem ascensionem. Benedictio, quantum ad fidelium multiplicationem, in qua magis et magis effertur benedicendus. Omnes audivi. Hic describitur gratiarum actio quae est communiter exhibita ab omnibus: et primo ostenditur laudis exhibitio. Secundo exhibitae confirmatio, et quatuor. Dicit igitur. Omnes audivi, tam animalia quam seniores et Angelos, ut esset laus plenior. Psalm. benedicite domino omnia opera ejus. Dicentes, sedenti in throno, idest quiescenti et regnanti in Ecclesia, scilicet, Trinitati, et agno, quia tam potenter Diabolum in passione vicit, quia de sua resurrectione et ascensione debetur laus toti Trinitati et ipsi Christo secundum humanitatem, quia in omnibus procuravit nostram salutem. Ponitur autem secundum hoc prius laus pro ascensione, deinde pro resurrectione, tertio pro passione; quia magnificentia plus apparuit in ascensione quam in resurrectione; et in utroque, quam in passione. Sed quare dicitur potestas sit sedenti in throno et agno? Videtur enim frustra dictum, quia sine hoc est ei potestas: nec propter hoc habet potestatem, vel potestatis crementum. Respondeo. Hoc dicitur ad ejus magnitudinem: non ut per hoc sit ei major potestas, sicut nec nostra benedictio vel laus ei dat aliquid: sed ut ostendatur esse potentissimus, et quia dignissime convenit ei potestas: hoc autem ostenditur per modum optantis, propter vim et devotionem amoris, qui vult Deo et diligit Deo omne quod ad excellentiam pertinet; et in hoc congratulatur. Hoc ergo dicitur ex amoris devotione, propter divinae magnificentiae magnificationem. Aliter possint intelligi haec. Benedictio pro humana reparatione: Luc. 1, benedictus dominus Deus et cetera. Honor pro infidelium conversione. Gloria pro conversorum provectione in meritis, 1 Timoth. 1, regi saeculorum immortali invisibili, soli Deo honor et gloria in saecula saeculorum. Et potestas: quasi dicat: haec praedicta sint a nobis per praeconium laudis. Potestas vero sit ei in se et per se. Potestas inquam, in universali dominatione. Vel potestas in virtuosa operatione, quia potest facere quicquid vult: 1 Paralip. ult. tua est, domine, magnificentia et potestas et gloria. Et hoc totum sit in saecula, consequutura. Saeculorum, quia aeterna est sua magnificentia, 1 Petr. 5, ipsi gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen. Et quatuor. Hic ponitur exhibitae laudis confirmatio: quae fit dupliciter: scilicet verbo, unde dicit: et quatuor animalia, idest praedicatores, ut supra, dicebant. Amen, hoc est, ita fiat, vel amen, quasi dicat: verum est quod talis laus attribuenda est Deo. Praedicatorum est confirmare testimonium aliorum, Isa. 43, vere vos testes mei et cetera. Item facto: unde sequitur: et vigintiquatuor. Et primo ostenditur reverentia in procedendo. Et vigintiquatuor. Seniores, idest omnes pastores sive judices. Ceciderunt, humiliando se et referendo gratias reparatori hominum. Talis casus bonus est cum se pastor humiliat, Eccles. 32. Rectorem te posuerunt? Noli extolli et cetera. Gregorius, potestas cum habetur, et cogitanda est ad utilitatem et dissimulanda propter timorem. In facies suas, idest in corda, considerantes propriam infirmitatem. Per hoc notatur humiliatio mentis ad caelestia, non retro ad posteriora. Danielis 9, consternatus cecidi in faciem meam. Secundo devotio in adorando. Et adoraverunt viventem in saecula saeculorum, scilicet Deum Trinitatem. Ipse enim solus est dignus adoratione latriae. Matth. 4, dominum Deum tuum adorabis.
[91210] Super Apocalypsim «Vox», cap. 6 Et vidi, et cetera. Quarta pars est hujus partis: in qua agitur de revelatione mysteriorum: et agitur hic de apertione sigillorum quae pertinent ad statum universalis Ecclesiae. Dividitur autem in septem partes secundum numerum sigillorum septem. Secunda pars, ibi: et cum aperuisset sigillum secundum. Tertia ibi: et cum aperuisset sigillum tertium. Quarta ibi: et cum aperuisset sigillum quartum. Quinta ibi: et cum aperuisset sigillum quintum. Sexta ibi: et vidi, et cum aperuisset sigillum sextum. Septima, infra septimo capite, et cum aperuisset sigillum septimum. Distinguuntur autem haec septem sigilla: quia quinque prima respiciunt statum Ecclesiae praesentem et praeteritum: duo sequentia pertinent ad futurum. Unde prima sic distinguuntur. Prima pertinet ad primam Ecclesiae aedificationem in tempore Christi et apostolorum, scilicet pro tempore conversationis Christi in mundo: et potest etiam extendi ad aedificationem Ecclesiae per praedicationem apostolorum, post ascensionem Christi. Alia autem tria ad aedificatorum fidelium tribulationem. Quinta vero ad tribulatorum consolationem. Illa vero tria sic distinguuntur: quia primum ex illis tribus pertinet ad statum Ecclesiae tempore martyrum. Secundum in tempore haereticorum. Tertium in tempore falsorum fratrum. Circa primum tria ponuntur. Primum est apertio signaculi. Secundum excitatio Joannis ad videndum, et audivi. Tertium tenor visionis, et vidi et ecce. Circa primum notatur ipsa apertio. Item auctor apertionis, agnus. Item gratia in apertione, quia homini erat occultum, nec per se cognosceret: quod notatur nomine sigilli. Unum de septem sigillis. Dicit igitur, et vidi: quasi dicat: ita vidi agnum accipere et aperire librum: unde fideles et Angeli gratias egerunt ei: nondum signacula libri aperuerat. Et post vidi quod aperuisset; quia ante clausa erant, idest occulta hominibus, quae hic ostenduntur revelata de multiplici statu Ecclesiae, hoc est de quo priusquam fieret apertio, dicebatur supra 5, dignus es domine Deus accipere librum et aperire signacula ejus. Agnus. Ad agnum qui librum aperuerat per passionem pertinebat aperire signacula libri. De quo Isa. 16, emitte agnum domine. Unum de septem sigillis, idest unum de occultis pertinentibus ad statum Ecclesiae, de quibus supra 5, signatum sigillis septem: et per hoc ostenditur ejus gratia revelanda. Nota quod sub figuris fiebant Joanni istae revelationes, sicut ipsa litera ostendit et supra habetur in prologo: unde in dextera sedentis in throno vidit librum cum septem sigillis, quem nullus poterat aperire, praeter agnum: pro cujus solutione multae gratiae sunt eidem exhibitae, ut supra habitum est. Deinde sicut hic refertur, vidit quod agnus aperuisset unum de illis septem sigillis: et unum de illis quatuor animalibus quae prius viderat, vocavit eum ad videndum; et vidit equum album, et ejus sessor tenebat arcum et data fuit ei corona et exiit ad vincendum. Juxta hunc modum intellige in aliis quae sequentur per septem sigilla signari septem obscuritates, sive septem occulta quae erant hominibus ignota de septem statibus Ecclesiae. Primum fuit de primitivo statu Ecclesiae per Christum praedicantem et per apostolos aedificata est. Secundum de persecutione Ecclesiae tempore martyrum per infideles. Tertium de persecutione Ecclesiae per haereticos. Quartum de persecutione Ecclesiae per falsos fratres: et sic deinceps ut infra habetur, per apertionem septem sigillorum signatur manifestatio illorum occultorum praedictorum de septemplici statu Ecclesiae quae facta est per agnum Joanni et per Joannem Ecclesiae. Et fortasse eadem apertio sive manifestatio facta fuerat alicui de fundatoribus Ecclesiae; sed hoc describitur sub figura apertionis septem sigillorum: sub apertione autem cujuslibet sigilli comprehenditur illud quod sequitur, ut hic subjungitur. Et vidi et ecce equus albus, per quatuor animalia possunt intelligi quatuor Evangelistae, excitantes Ecclesiam cujus typum gerit Joannes ad intelligendum, vel quatuor praedicatorum ordines. Et audivi unum de quatuor animalibus, tamquam vocem tonitrui, idest ejus vox erat quasi tonitrui, veni, o Joannes per majorem attentionem, et vide, quae tibi ostenduntur, scilicet ea quae sequuntur. Et vidi, et ecce et cetera. Per illud animal potest intelligi Joannes qui altissimum tonitruum fecit loquens de divinitate, per quam agnus vicit, cum arcu Scripturae. Per secundum Lucas designatur per vitulum, loquens de passione Dei, per quam habetur robur martyrum in passionibus. Per tertium animal signatur Matthaeus, loquens de humanitate domini: in qua multum erraverunt haeretici. Per quartum animal, signatur Marcus loquens de dominica resurrectione, ex cujus consideratione confunditur hypocrisis; quae gloria resurrectionis privat hypocritas. Vel, secundum ordinem supra positum, per primum animal signatur Marcus, per leonem. Ipse enim de praedicatione Christi, in qua Christus tamquam leo rugiit, loquutus est, per quem primum Ecclesia condita est, et de ejus resurrectione, in qua fortis et victor apparuit. Supra quarto, animal primum simile leoni. Per primum etiam animal intelligitur quartus ordo praedicatorum praedicantium de Christi doctrina et resurrectione. Per quartum, Joannes agens de immensitate deitatis, cujus consideratio dissipat hypocrisim. Tamquam vocem tonitrui: quia dum praedicabatur per apostolos in primitiva Ecclesia Christi resurrectio, terror salubris fiebat in infidelibus Judaeis. Oportuit enim in primitiva Ecclesia, resurrectionem Christi recenter mortui praedicari, ut crederetur resurrexisse. Act. 2, dextera Dei exaltatus et cetera. Et sequitur: his auditis compuncti sunt corde. Veni et vide. Per hoc intelligitur, quod praedicatores primitivae Ecclesiae convertendos invitabant. Glossa, primitivi sequentem Ecclesiam invitabant. Joannes gerit hic typum Ecclesiae, quantum ad illos qui per alios, ad caelestem intelligentiam invitabantur. Et vidi: hic ponitur tenor visionis. Et primo ponitur descriptio mystici corporis, sive membrorum Ecclesiae. Secundo descriptio ipsius capitis, scilicet Christi, et qui sedebat. Primum per sedem. Secundum per sedentem. Dicit igitur, et vidi. Supra in principio, dicitur vidi et cetera. Quomodo differt haec visio ab illa? Respondeo. Primo vidit indistincte, hic distincte et plane. Quid autem viderit ostendit. Et ecce, ostendit illud quod sequitur fuisse in praesentia sub oculis, equus albus. Equus dicitur in primitiva Ecclesia praedicatores propter quatuor: scilicet propter ferocitatem in praeliando contra tentationes vitiorum, carnis, mundi, Diaboli. Job 39, exultat audacter, in occursum pergit armatis etc., de equo, idest Ecclesia, vel justo, et maxime de praedicatore. Item propter officium in portando, quia justus portat Deum per operationem. 1 Corinth. 6, glorificate et portate Deum in corpore vestro: praedicationem, praedicando. Act. 9, vas electionis est mihi iste ut portet nomen meum. Item propter velocitatem in discurrendo. Proverb. 6, discurre festina. Item propter durabilitatem in obediendo. Jacob. 3, equis frena in ore mittimus. Ezechielis 1, ubi erat impetus spiritus et cetera. Albus, propter sinceritatem innocentiae per Baptismum vel gratiam. Psal. asperges me, domine, hyssopo. Et qui sedebat. Hic describitur Christus quadrupliciter. Primo ut sessor ad regendum, et qui sedebat super illum: hic est Christus qui insidet Ecclesiae, sive in justis per gratiam; inhabitat enim in eis et regit eos. Sap. 7, secundum aliam literam: anima justi sedes est sapientiae. Haec autem sessio est mediante sella, scilicet justitia vitae. Psal. justitia et judicium praeparatio sedis tuae. Calcaria, sunt timor quo declinatur malum, et amor quo agitur bonum. Secundo, ut armatus ad vulnerandum, habebat arcum, idest Scripturam, quae percutit corda ut vulneremur amore. Psal. arcum suum tetendit et paravit illum. De hoc arcu tot procedunt sagittae, quod verba sacra. Psal. sagittae potentis acutae. In arcu est lignum durum, et chorda mollis, quae flectit lignum: similiter in sacra Scriptura vetus testamentum, quod habet duritiam: et novum molle per gratiam et mitigans vetus. Per hunc arcum vulnerantur quidam ad mortem, per comminationem. Deuteron. 32, congregabo super eos mala. Quidam ad medelam, per amoris suggestionem. Psal. sagittas suas ardentibus effecit. Hoc arcu quosdam vulneravit ad vitam qui scilicet convertebantur: hoc est vulnus amoris. Cantic. 2, secundum aliam literam: vulnerata caritate ego sum. Quosdam ad directionem, quos scilicet confutabat per Scripturam; sicut cum per illud Psal. dixit dominus domino etc., probans Christum in lege promissum esse Deum. Et Satanam repulit in tentatione per Scripturam, Matth. 3. Nobilis est talis arcus. Ecclesiastici 43, vide arcum et benedic eum qui fecit illum. Tertio ut coronatus, ad alliciendum. Et data est ei corona, a Deo patre, vel a tota Trinitate. Ei, secundum humanitatem; corona, idest dignitas regalis ad praesidendum hominibus, per obedientiam. Psal. ego autem constitutus sum rex. Dignitas haec et honorificentia regis nostri, debet allicere ad ejus obsequium et amorem. Bernardus, veni domine Jesu, aufer scandala de regno tuo, quod est anima mea, ut regnes tu qui debes in ea. Quarto ut fortis ad triumphandum, et exivit, per effectum et manifestationem. Exivit, inquam, sedens super equum, idest processit per discipulos ad convertendum homines, videlicet ante passionem et post ascensionem. Ante passionem misit beatum Joannem Baptistam et discipulos quos ipse per se converterat; de quorum missione Lucae 9 et 10: post ascensionem similiter misit eos. Marci ultimo, euntes in mundum universum. Vincens, prius in Judaeis, quibus fuit primo praedicandum, ut vinceret, postea discipulos in gentibus, quae postea sunt per discipulos conversae. Act. 13, audientes gentes gavisae sunt et cetera. Cum enim in lege promissus fuisset Christus Judaeis, conveniens fuit, ut eis prius praedicaret: et sic multi conversi sunt; quibusdam autem manentibus in obstinatione, convenienter transierunt discipuli ad gentiles. Act. 13. Vel, vincens, Diabolum prius in se per arcum et passionem. Ut vinceret, in membris, idest doceret nos suo exemplo: et juvaret ad vincendum. Supra 4, vicit leo et cetera. Haec igitur apertio primi sigilli, idest manifestatio primi status Ecclesiae, scilicet quia Christus insidens Ecclesiae sive suis discipulis, simul cum eis praedicavit: et per arcum doctrinae et passionem Diabolum vicit, expellens eum de corporibus hominum. Et etiam potest hoc intelligi de praedicatione discipulorum post ascensionem, ut dictum est, et cum aperuisset. Hic agitur de apertione secundi sigilli, quae pertinet ad statum persecutionis Ecclesiae tempore martyrum per infideles, quod pertinet ad inordinationem respectu potentiae; sequens autem per haereticos pertinet ad inordinationem respectu sapientiae; subsequens autem, scilicet quarta persecutio per falsos fratres, pertinet ad inordinationem, respectu bonitatis seu gratiae. Primo autem tangitur sigilli apertio. Secundo excitatio ad videndum, audi. Tertio describitur ipsa visio, et exivit alius equus. Dicit igitur: et cum aperuisset sigillum secundum: per quam apertionem signata est manifestatio obscuritatis pertinentis ad statum Ecclesiae secundum; quae facta est Joanni, et per ipsum Ecclesiae: forsan etiam aliis facta fuerat illa manifestatio; et sic intellige apertionem aliorum sigillorum. Audivi secundum animal dicens, veni, per altiorem considerationem, et vide, illud quod sequitur. Per illud animal potest intelligi Lucas, qui praedicavit et scripsit immolationem dominicae passionis, per cujus virtutem et considerationem datur robur in persequutionibus adversitatum. Vel, per illud animal intelligi potest ordo sive coetus praedicatorum praedicantium dominicam passionem in robur contra adversa, quorum typum tenuit ipse Lucas. Supra 4: et secundum animal simile vitulo. Tales invitant Ecclesiam, quae per Joannem intelligitur, ad intelligentiam spiritualem. Veni et vide. Quod autem dicitur secundum animal, intelligitur non ordine temporis necessario, sed ordine visionis. Ille enim ordo praedicatorum eodem tempore potest esse cum aliis. Et exivit. Hic ponitur ipsa visio. Et primo ponitur descriptio corporis, scilicet malorum, qui sunt corpus et membra, scilicet Diaboli. Secundo capitis, et qui sedebat. Dicit igitur, et alius, praedicto contrarius: quia ille bonus, iste malus. Alius, quia ille albus propter munditiam, iste rufus propter malitiam: equus, scilicet coetus persecutorum, qui fideles persequebantur, sicut factum est tempore martyrum per tyrannos et alios crudeles, et adhuc fit quandoque. Et dicitur equus, quia veloces ad malum. Proverb. 1, pedes eorum ad malum currunt. Item portant Diabolum insidentem eis, sicut sequitur, et qui sedebat super eum. Item propter ineptitudinem ad bonum: quia sicut est brutum animal, ita et ipsi sunt facti brutales. Psal. nolite fieri sicut equus et mulus. Sic ergo perversi dicuntur equus, tum propter ineptitudinem ad bonum, tum propter velocitatem ad malum, tum propter subjectionem ad Diabolum, rufus, per quod signatur malitia crudelitatis, et effusio sanguinis. Proverb. 1, et festinant ut effundant sanguinem innocentem. Exivit, quia a conceptu cordis procedunt ad actum operis. Psal. concepit dolorem et peperit iniquitatem. Et qui sedebat. Hic describitur nequitia capitis, scilicet Diaboli. Primo quantum ad jam habitam dominationem. Secundo quantum ad amplioris dominationis promissionem. Datum est. Non potest autem ampliari ejus dominatio, dejiciendo homines in peccato, nisi permittatur a Deo. Unde ibi primo ostenditur potestatis permissio; et hoc, tum quantum ad concordiam tollendam, tum quantum ad vitam extinguendam. Secundo ostenditur potestatis permissae magnitudo, et datus. Dicit igitur, et qui sedebat super eum, scilicet Diabolus qui insidet perversis, sicut equo suo, ducens eos per devia: et per eos pugnat contra alios. De hoc Isidorus in 3 libro de summo bono: Diabolus in electis non habitat: qui vero in corpore ejus sunt, in ipsis habitat, quia ipsi sunt templum ejus. Isaiae 10, Gabee sedes nostra. Gabee interpretatur vallis; quia in eis qui peccata abscondunt quantum ad confessionem; sicut vallis occultat ea quae continet, et qui ad modum vallis in imo sunt, Diaboli sedes sunt. Datum est ei. Glossa: idest concessum a Deo, ut sumeret, tolleret, pacem de terra, idest pacem temporalem, et pacem animi de cordibus terrae deditis. Multum laborat ad ponendam discordiam. Gregorius, valde caritatem nostram, idest amorem humilem, quem nobis vicissim impendimus, timet, et concordiae nostrae invidet: quia hanc nos tenemus in terra, quam ipse tenere nolens amisit in caelo. Marc. 9, et pacem habete inter vos. Item contra pacem animi pugnat. Isaiae 57, non est pax impiis, dicit dominus. Et datum est, facere per suggestiones, ut interficiant se invicem, scilicet unus alium, scilicet gladio materiali. Ipse enim concitat bella et rixas: unde quandoque sequitur ut homines se invicem interficiant. Vel gladio persuasionis, dum unus alium corrumpit spiritualiter persuadendo mala: et totum fit Diabolo suggerente, qui non tantum bonis sed etiam malis nocere studet. Habacuc 1, semper interficere gentes non cessat. Mutatur autem modus loquendi, interficiant, cum prius dixerit, ut sumeret, quia per cursum vitae durat hoc malum. Et datus est ei gladius magnus, idest magna potestas truncandi et dejiciendi; quia ad multos et magnos dejiciendos, ut in Petrum, Matth. 26, et quantum ad multas et magnas persecutiones concitandas. Job 41, non est potestas super terram. Nota Glossam: videns hanc potestatem tentabat infideles de persecutione martyrum, ut eos dejiceret. Gregorius, dum gentilitas destitui mores suos doluit, in martyrum necem, non solum iracundos ac turbidos, sed etiam placidos erexit. Sed objicitur de hoc quod dixit, datum est ei. Glossa, concessum a Deo. Ergo data est ei licentia malefaciendi a Deo. Respondeo: dicendum, quod est multiplex concessio: scilicet per rei collationem. Gregorius in homeliis, servis suis bona sua tradidit, quia fidelibus suis spiritualia dona concessit. Item per alicujus actus licentiationem, sicut abbas dat monacho debili licentiam comedendi carnes. Item per permissionem, ut cum Moyses concessit dari libellum repudii, Deuteron. 23: et sic accipitur hoc loco Glossa, quia usus potestatis Diaboli in tentando, est concessus, idest permissus; tamen potestas tentandi quae bona est, concessa, idest collata est a Deo. Omnis enim potestas est de genere bonorum inquantum potestas; sed abusus est malus. Gregorius, omnis voluntas ejus semper iniqua est: a semetipso habet voluntatem sed a Deo potestatem. Item objicitur de hoc quod dicitur, datus est illi. Quomodo enim dedit ei dominus potestatem tentandi, cum sciret eum eadem abusurum? Respondeo. Una ratio est ex parte creatoris praecedentis, quia congruum fuit Angelum creari cum potestate faciendi bonum et malum, ut cognosceretur quid creatura ex Deo, quid ex se haberet. Item ut appareret, quam infirma sit creatura sub immutabilitate ipsius Dei qui peccare non potest. Item ut commendabilius esset meritum stantium, et inexcusabilius demeritum eorum qui peccarent. Gregorius in moralibus. Mire omnipotens Deus naturam spirituum bonam, sed mutabilem condidit; ut qui permanere renuerent, et qui in conditione persisterent, tanto in ea jam dignius, quanto et ex arbitrio starent. Secunda ratio est ex parte fructus sequentis; quia ex ejus tempore provenit fructus bonis cum tentantur, et vincunt tentatorem. Isidorus in 3 Lib. de summo bono. Diabolus tentando pro fructibus sanctorum servit. Quantum vero ad eos qui vincuntur, elicitur bonum de tentatione Diaboli: quia postea resurgunt humiliores et fortiores: aut si finaliter vincuntur, manifestatur divina justitia in eorum damnatione. Et iterum sanctorum gloria major est, considerata poena malorum. Psal. laetabitur justus cum viderit vindictam. Si autem quod dicitur, datus est gladius, intelligitur de potestate ipsa, tunc proprie intelligitur datus: si quantum ad abusum, tunc intelligitur datus id est permissus. Ipsa enim potestas data est ei ab initio, sed usus quandoque permittitur ei a Deo. Item objicitur de hoc quod dicitur magnus, quia debilis est hostis, qui non potest vincere nisi volentem. Respondeo dicendum quod Diaboli potestas magna est ad tentandum propter sui latitudinem; quia potest tentare bonos et malos minores et majores ut tangit Glossa. Item propter persuasionum qualitatem; quia permotiva tentatio, aliquando per ea quae homo timet, aliquando suggerendo quae placent. Gregorius: astuta ejus consilia dum dulcia resonant, ad noxia cor inclinant. Item propter modi multiplicitatem: quia tentare potest, nunc mulcendo, nunc terrendo occulte et aperte, visibiliter et invisibiliter, interius, exterius, assumpto corpore et non assumpto; sed in nobis est suscipere vel non suscipere, sicut dicit Damascenus. Parva tamen est ejus potestas ad dejiciendum per se; quia non potest hominem dejicere nisi homo se illi subjiciat per consensum; tunc enim efficitur magna, non ex se, sed aliorum debilitate. Potestas igitur ejus et magna est ad persuadendum et modica ad vincendum de se. Unde Gregorius: nimirum hostis sicut contra consentientes est fortis; ita contra resistentes est debilis: aliis ergo leo est, aliis formica. Sed objicitur de Glossa quae gladium vocat potestatem interficiendi. Dicendum quod ponitur consequens pro antecedenti. Potestas interficiendi idest tentandi sive persuadendi; ex qua persuasione sequitur interfectio per peccatum. Sic autem loquitur propter verbum praecedens. Et ut invicem se interficiant; ipse enim illud procurat. Simili modo accipitur illud Psal.: draco ille quem formasti ad illudendum ei; quia Diabolus conditus est a Deo, quantum fuit ex se, ad hoc ut ex ejus tentationibus justi proficiant, dum resistunt: ex quo sequitur ejus illusio; quia sequitur contrarium ejus quod ipse intendit. Et cum aperuisset. Hic primo tangitur sigilli apertio. Et cum aperuisset sigillum tertium expone juxta modum supra positum. Secundo excitatio ad audiendum. Audivi tertium animal. Per quod potest intelligi Matthaeus, qui specialius scribit de incarnatione. Per ipsum potest intelligi etiam ordo praedicantium Christi incarnationem, quod fuit necessarium maxime tempore haereticorum. Circa namque incarnationem filii Dei, fuerunt plurimae haereses, horum typum tenuit Matthaeus. Supra 4, et tertium animal et cetera. Veni et vide, ut supra. Tertio ponitur ipsa visio. Et ecce. Et primo describitur visio quantum ad fidelium tribulationem. Secundo quantum ad eorumdem consolationem. Et audivi. Circa primum primo describitur nequitia corporis. Secundo capitis, et qui sedebat. Dicit igitur. Et ecce equus, scilicet coetus haereticorum; qui dicuntur equus Diaboli, propter illa tria superius posita. Niger, propter tenebras errorum. Sicut enim inter omnes colores, niger magis recedit a natura lucis; sic haeretici a luce Catholicae veritatis. Nahum 2, facies eorum, id est intellectus eorum, in quibus debet lucere splendor virtutis fidei sicut nigredo ollae. Nota Glossam: videns et cetera. Et qui sedebat. Hic describitur nequitia Diaboli. Primo quantum ad acquisitam dominationem. Et qui sedebat super eum, scilicet Diabolus qui sedet super haereticos; supra 2, ubi sedes est Satanae. Secundo quantum ad modum acquirendi ampliorem. Modus autem est duplex. Unus per doctrinam haereticorum acceptoriam. Unde dicitur, habebat stateram. Alius quantum ad operationem simulatoriam. In manu sua. Utroque enim modo trahit haereticos Diabolus. Per haereticos quantum ad primum dicit: habebat stateram: per quod signatur quod haeretici dicunt se habere discretionem in Scriptura, et de ipsa praedicant; tamen male intelligendo et exponendo, Diabolo hoc attribuitur: quia ejus suggestione agunt. Discretio autem in Scriptura statera dicitur; quia sicut statera recta non declinat a rectitudine mensurae, sic nec discretio seu peritia vera a sano intellectu; et sicut statera sine pondere huc et illuc fluctuat: sic intelligentia Scripturae sine pondere expositionis Catholicae ad errorem declinat; et ideo in eis non est statera nisi dolosa. Oseae 12, Chanaam in manu ejus statera dolosa. Isidorus, 1 Lib. de summo bono. Vis per quam fit haeresis, obscuritas est divinarum Scripturarum, in qua caligantes haeretici, aliud quam res se habeat intelligunt. In manu sua; quia ut magis decipiant, opera de genere bonorum faciunt, secundum quod praedicant; tamen duplici corde. Isidorus in eodem: quamvis haeretici legem et prophetas opere implere contendant, propter erroris tamen impietatem a vultu Dei projiciuntur, et a justorum coetibus separantur. Et audivi. Haec est tribulatorum consolatio. Quae primo describitur quantum ad locum auditae vocis, intellecta nequitia haereticorum, et audivi tamquam vocem scilicet Angeli existentis, in medio quatuor animalium. Per hoc intelligitur quod magna est tribulatio quae fit per haereticos; quia certum et magnum adjutorium datur, scilicet concors doctrina quatuor Evangelistarum, et etiam exhortatio et fulcimentum universorum praedicatorum: qui per quatuor animalia intelliguntur. Per hoc enim quod dicitur, in medio etc. intelligitur quod illa vox firmatur communi testimonio quatuor Evangelistarum, et omnium praedicatorum: qui idem secundum rem dicunt. Ex hoc patet quod recurrendum est ad doctrinam sacrae paginae in adversis temporibus. Rom. 15, quaecumque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt. Dicitur autem, tamquam vocem; quia non erat vox corporalis: licet quantum ad aliquid similem haberet. Secundo quantum ad formam ipsius consolationis, dicentem bilibris. Consolationis autem forma et tenor est; quia suos cultores, cum eos emit sanguine proprio, non permittit dominus laedi, sed muniet contra Diabolum. Primo ergo describitur consolatio quantum ad pretium emptionis. Secundo quantum ad munimentum protectionis, ne laeseris. Pretium autem emptionis ostenditur, tum quantum ad martyres, tum quantum ad confessores. Et vinum, sub his enim comprehenduntur omnes fideles. Martyres autem quidam sunt majores, qui per bilibrem tritici, quidam minores qui per tres bilibres hordei. Dicit igitur. Dicentem bilibris, idest Ecclesia quantum ad majores martyres qui majus martyrium sustinuerunt, et majorem doctrinam habuerunt, et majus exemplum ad alios, et majus meritum apud Deum: quod totum per bilibrem tritici designatur, quia triticum attritum melius nutrit quam hordeum et magis est acceptabile ratione valoris. Bilibris est vas continens duos sextarios; et ita est quasi duplex mensura: libra autem constat ex duodecim unciis: unde per bilibrem signatur Ecclesia servans praecepta duodecim apostolorum, continens duplicem mensuram, scilicet gentiles et Judaeos conversos, vel fidem et operationem, vel geminam dilectionem Dei et proximi. Deus enim bonam mensuram exigit, quae non potest esse nisi diligatur vero corde Deus et proximus. Gregorius. Est in dilectione Dei necessario tenenda fides et vita: in dilectione vero proximi debet summopere patientia et benignitas custodiri. Reddet autem et ipse maximam. Lucae 7, mensuram bonam et cetera. Vel bilibris, propter meritum perfectionis in vita et martyrii in morte. Tritici, idest abundans tritico, scilicet meritis passionis et resurrectione eruditionum et exemplorum et excellentia dilectionis et operum quae cibus est Dei. Bonum est hoc triticum. Denario, supple, est emptum, idest sanguine Christi. 1 Cor. 6, non estis vestri; empti enim estis pretio magno. Dicitur autem sanguis Christi denarius; quia pretium est hominis empti, sicut denarius rei venalis. Dicitur autem in singulari; quia unum est pretium omnium hominum, et quia per ipsum in unitatem fidei et caritatis colliguntur fideles. Ephes. 4, unus Deus, una fides, unum Baptisma. Contra hanc unitatem pugnant haeretici. Isidorus 1 Libr. de summo bono. Haeretici ingenti studio mendacia sua discunt, et labore vehementi, ne ad unitatem Ecclesiae veniant, decertant. Et tres bilibres hordei, idest martyres minores qui dicuntur bilibres, propter fidem et opera, vel propter duplicem dilectionem, vel propter meritum vitae et mortis. Dicuntur autem tres propter fidem Trinitatis, sine qua non est salus. Item propter perfectionem meriti in martyrio, licet non ita excelsi ut praemissi. Tres enim bilibres faciunt senarium quo signatur perfectio. Hordei, idest ordeum continentes, idest habentes meritum martyrii, licet non tantum ut primi, quia hordeum atteritur, et sic inde fit panis, sed non ita suavis, ut est triticeus. Similiter nec isti sunt in tanta altitudine meriti apud Deum, ut praecedentes. Item sunt habentes refectionem documenti et exempli. Hordeum enim reficit, minus tamen quam triticum. Denario, sunt empti, supra 6, occisus es et redemisti nos Deo in sanguine tuo. Et vinum, ordo sive status confessorum, hic describitur quantum ad duo. Primo quantum ad fervorem dilectionis ad Deum: unde dicitur, et vinum, scilicet ferventes dilectione. Rom. 12, spiritu ferventes. Secundo quantum ad dulcedinem miserationis ad proximum. Et oleum, scilicet illi qui habent lenitatem misericordiae ad alios. Job 31, ab infantia mea crevit mecum miseratio. Quidam habent et fervorem ad Deum et miserationem ad proximum, quidam ad alterum: tamen omnes utrumque habere debent: quia debent cum effectu compati si possunt. Unde Gregorius, nunquam autem qui vere compatitur, quod necessarium proximo conspicit negat. Utrumque, supple, cum praedictis est emptum denario sanguinis Dei, quia uno pretio sunt omnes empti. 2 Corinth. 5, et pro omnibus mortuus est Christus et cetera. Vel aliter. Notandum quod duplex est status justorum. Quidam enim vivunt in adversitate: hi designantur per bilibrem tritici et per tres bilibres hordei, sive sint martyres, sive non: atteruntur enim adversis, sicut teritur triticum et hordeum. Sed quidam sunt majoris meriti per patientiam latiorem et dilectionem majorem, qui per bilibrem tritici. Quidam minoris: isti per tres bilibres hordei, quod est minoris valoris quam triticum. Gregorius: sancta Ecclesia idcirco adversa vitae praesentis tolerat, ut hanc superna gratia ad aeterna praemia perducat, quidam vivunt in tranquillitate, respectu aliorum: et horum quidam vacant fructui praedicationis qui signatur per vinum, quia alios inebriat, Prov. 11, et qui inebriat et cetera. Quidam suavitati devotionis in oratione vel contemplatione; qui scilicet officium praedicandi non habent: hi signantur per oleum, quia interna devotione pinguescunt et interno sapore pascuntur. Gregorius: contemplativae vitae amabilis valde dulcedo est, quae super semetipsum animam rapit, caelestia aperit terrena debere esse contemptui ostendit, spiritualia mentis oculis patefacit. Et nota quod vinum debet esse oleum, quia praedicatores suavitati contemplationis insistere debent ut ibi hauriant quod effundant aliis sicut nubes. Isa. 60, qui sunt isti qui ut nubes volant? Non tamen oportet omnes esse praedicatores; quia non in omnibus est scientia, nec officium, nec alia quae in talibus requiruntur. Ne laeseris, o tu Diabole sessor equi, aliquem istorum, quantum ad animam, etsi quantum ad corpus: quasi dicat: o vos fideles non timeatis a facie haereticorum et aliorum persequutorum, quia dominus qui vos suo redemit sanguine, proteget vos: et tu Diabole non laedas eos tentatione erroris vel alia. Psalm. custodiet dominus omnia ossa tua. Vel denarius potest aliter accipi; et quod dicitur vinum et oleum potest teneri accusative. Bilibris tritici, ut primo modo vel secundo est expositum manet. In denario, scilicet in Decalogo; et ideo o Diabole nihil habes mortiferum in eis. Et tres bilibres, ut prius expositum est manet. In denario, Decalogi; et, o Diabole, ne laeseris per tentationem quantum ad animam. Vinum, idest eos qui reficiuntur sanguine, signando per vinum in contemplatione, vel sacramenti perceptione. Et oleum, idest eos qui sunt illuminati interna unctione. Et secundum hunc modum confessores, sive illi qui in tranquillitate vivunt, describuntur, et quantum ad fructum dominicae passionis et unctionem internae illuminationis. Potest et tertio modo intelligi denarius pro aeterna retributione. Bilibris tritici est ditanda sive praemianda denario aeterni praemii. Similiter et tres bilibres. Et ideo tentatio haereticorum, non praevalebit eis finaliter, Matth. 20, ne laeseris, o Diabole, vinum et oleum ut prius. Sed objicitur, quia multi qui justi fuerant pervertuntur quandoque per haereticos, vel per peccatum aliquod mortale. Item Diabolus non est obediens Deo vel Angelo; frustra ergo praecipitur ei, ne laeseris. Respondeo. Ad primum, quod hoc intelligitur de justis qui domino adhaerent per dilectionem et corde non consentiunt et faciunt quod suum est contra tentationes. Psalm. custodit dominus omnes diligentes se. Cum autem desierint adhaerere Deo, incipiunt perverti, nec proteguntur a Deo a lapsu mortalis culpae, Oseae 7, vae eis quoniam recesserunt a me. Nota ergo quod quidam sunt longe a Deo, per aliquod mortale. Et tales non sunt bilibres tritici nec ordei, nec vinum nec oleum, unde non loquitur de his; tales enim facilius possunt deiici amplius per tentationes haeresis vel alterius peccati, licet etiam tales dominus quandoque a multis tentationibus illaesos custodiat. Quidam adhaerent Deo, per affectum et effectum: tales autem resistunt tentationibus, vel faciunt quod suum est; et tales dominus custodit, et de his agitur hic: aut se deiici permittunt, et de his non loquitur haec litera. Ad secundum dicendum, quod illa prohibitio quam intellexit Joannes fieri Diabolo in illa visione, non fuit frustra: licet Diabolus non curet obedire: quia per eam signatur, quod dominus in ipsa re cohibeat Diabolum, ne ejus tentatio noceat justis adhaerentibus ipsi Deo, sicut Glossa innuit cum dicit: quia non proficitis et cetera. Proverb. 3, in latere tuo et cetera. Et cum aperuisset sigillum quartum. Dividitur ut supra. Nota Glossam. Et audivi vocem quarti animalis. Per hoc potest intelligi Joannes qui divinitatis sublimitatem subtilius intellexit; per quem ordo praedicantium divinitatem Christi designatur, quod maxime necessarium est contra hypocritas quorum simulatio consideratione divinitatis dissipatur; quia Deus veritas est; et ideo hypocrisim detestatur et damnat. Supra 4, et quartum animal simile aquilae. Primum ergo animal advocat ad contemplationem primi status Ecclesiae, in quo Ecclesia est per Christi doctrinam et resurrectionem condita: quod convenit Marco, qui de Christi doctrina et resurrectione agit, cujus est facies leonis. Secundum ad contemplationem passionis et tribulationis, sub tempore martyrum; quod convenit Lucae, cujus est facies vituli, qui est animal immolativum. Tertium ad contemplationem erroris in haereticis, quod convenit Matthaeo describenti Christi incarnationem circa quam multi erraverunt haeretici, unde ejus est facies hominis. Quartum ad contemplationem hypocrisis in falsis fratribus; quod pertinet ad Joannem, cujus est facies aquilae, quia altius scripsit de divinitate; per cujus praedicationem confutatur hypocrisis. Et ecce. Hic ostenditur ipsa visio, quae pertinet ad statum Ecclesiae in tempore falsorum fratrum, quos Diabolus inducit, ut Ecclesiam per eorum hypocrisim pervertat. Primo ergo ostenditur nequitia corporis, Ecclesiam persequentis. Secundo capitis per eos operantis, et qui sedebat. Dicit igitur: et ecce equus, coetus falsorum fratrum hypocritarum, qui boni filii Ecclesiae videntur et veri fratres justorum in gratia, sanctitate: sed sunt per fidem fictam et vitam simulatam falsi fratres; et ideo dicuntur equus Diaboli qui sedet in eis sicut post sequetur, et per eos procedit ad nocendum Ecclesiae, Galat. 2, sed propter introductos falsos fratres qui et cetera. Pallidus, per carnis macerationem exteriorem. Matth. 5, exterminant enim facies suas, idest extra terminos naturalis coloris ponunt. Vel pallidus, quia mortuus morte falsitatis per hypocrisim, et per ipsam vult Diabolus alios in fide pervertere ne vivant, 2 Corinth. 11, periculis in falsis fratribus. Et qui sedebat. Hic describitur nequitia capitis, scilicet ipsius Diaboli; et primo quantum ad sedem propriam. Et qui sedebat super eum, scilicet Diabolus; qui licet sedeat per dominationem in omnibus malis, tamen specialius dicitur sedere in falsis fratribus, qui fide carent, et tamen se veros fideles et verbo et simulato opere mentiuntur. Job 11, sub umbra dormit in secreto calami. Secundo quantum ad nominis ignominiam. Nomen illi mors, quia per illum est mors corporis introducta: Sap. 2, invidia Diaboli, mors introivit in orbem terrarum. Item falsos hypocritas spiritualiter occidit. Supra 3, nomen habes quod vivas et cetera. Item per falsos fratres occidere vult alios pervertendo fidem. Item multos interfici procurat corporaliter. Supra eodem, datus est ei gladius magnus. Tertio quantum ad horrendam sequelam. Et Infernus sequebatur eum. Sic videbat in illa visione sub figuris: per hoc signatur quod infernalis poena debetur ei et equo ejus, idest impiis. Licet enim non puniatur, post judicium tamen acerbius punietur. Et tunc non evagabuntur Daemones ut nunc, sed in Inferno erunt immersi, Job 41, videntibus cunctis praecipitabitur. Gregorius, antiquus hostis Belial, videlicet crudelis et fortis, in medio captivus ducetur, et cum suo corpore, idest cum reprobis omnibus, aeternae Gehennae incendiis mancipabitur. Vel per Infernum signantur mali, qui nec divitiis satiantur, nec cupiditatibus. Eccles. 7, avarus non implebitur pecunia, nec honoribus ut superbi, nec delitiis ut voluptuosi: quibus etiam debetur Infernus et mors. Infra 20, Infernus et mors missi sunt in stagnum ignis. Isti sequentur eum quia vivunt secundum ejus monita et sunt de ejus familia. Supra 2, qui se dicunt Judaeos esse et non sunt, sed sunt synagoga Satanae. Non illum qui dicit Joannis 8, ego sum lux mundi: qui sequitur me, non ambulat in tenebris. Quarto quantum ad concessam potentiam. Et data est ei, scilicet a Deo, potestas. Gregorius, formidari non debet, qui nihil nisi permissus valet. Super quatuor partes terrae, idest super omnes reprobos in quatuor partibus terrae morantes, scilicet oriente, occidente, parte Australi et aquilonari, et per se et per ministros quos mittit per universum mundum, sicut Christus misit suos. Vel super Judaeos, Paganos, haereticos et falsos Christianos. Vel quatuor affectiones; scilicet timoris, spei, sive cupiditatis, doloris et gaudii; et in his consistit meritum, si bonae sint; demeritum si malae. De his Boetius in libro de consolatione philosophiae primo, metro septimo: tu quoque si vis cernere verum; capere callem: spemque fugato, nubila mens est haec ubi regnant. Lumine claro tramite recto pelle timorem, ne dolor adsit, vinctaque frenis differunt autem quia timor est respectu futuri mali; dolor respectu mali praesentis; spes sive cupiditas, respectu futuri boni; gaudium respectu boni praesentis. Interficere, idest data est ei potestas interficiendi, gladio, peccatum persuadendo, fame. Divini verbi quam procreat per falsos fratres qui praedicationis fructum impediunt Deo permittente. Amos 8, mittam famem in terram. Et morte, corporis quam aliquando procurat. Et bestiis terrae, ad literam; vel bestialibus ministris, per quos nocet; quales sunt falsi fratres, de quibus principaliter agitur Psalm. comparatus est jumentis insipientibus. Sed quaeritur circa hoc quod dicitur: et Infernus etc. unde est quod mali potius volunt sequi Diabolum, quam Deum, quantum ad modum vivendi, cum errare se videant? Respondeo. Hoc est propter multa, quae unam rationem complent: scilicet propter deceptoriam vanitatem, scilicet ex parte rei: et hoc vel quantum ad rei delectabilis mulcebritatem, qua allicit: unde Gregorius, hostis callidus unde mulcet, inde decipit: vel rei tristabilis apparentem adversitatem; ideo potius volunt esse in peccato, quam poenitentiam agere. Unde Gregorius: modo multorum mentes persuadet blandiendo, modo pertrahit ad culpam terrendo. Item propter intellectus caliginem, quia non plene vident seipsos et vitam suam, licet in quadam nube videant. Psalm. nescierunt neque intellexerunt, in tenebris ambulant. Item propter effectus confractionem. Dissipant enim et confractum habent affectum; ideo sicut navis confracta et sine velo cum vento impellitur, immergitur undis tentationum, quia non habent secum nautam. Prov. 15, longe est ab impiis dominus. Item propter accidiae torporem; quia nec damna quae incurrerunt, nec Gehennam quam meruerunt, nec gratiam quam contempserunt, nec Deum quem offenderunt, nec praemia quae amiserunt, considerare curant, nec adjutorium divinum postulant. 1 Thess. 5, qui enim dormiant, nocte dormiunt. Psalm. accedite ad eum et illuminamini. Item quomodo dat Diabolo dominus potestatem interficiendi spiritualiter? Videtur enim dominus esse causa mali: quod minime sequitur. Respondeo. De potestate interficiendi spiritualiter est loqui dupliciter. Aut quantum ad possibilitatem ad malum actum, eadem autem potestas est benefaciendi et male, scilicet liberi arbitrii, unde bona est: et sic potestas interficiendi data est Diabolo: non tamen ad interficiendum, sed ad bene agendum: hoc enim est gloriosius, cum liberum arbitrium quod potest in bonum et malum, eligit bonum et cavet a malo. Ecclesiastici 31, qui potuit transgredi, et non est transgressus. Possibilitatem autem ad actum malum intelligo, ut ad actum bonum, non ut ad malum; quia sic potius est impotentia. Aut quantum ad malum usum: et sic non est proprie data potestas a Deo; quia non dat ei male uti potestate, nec dat potestatem ad malum usum; sed permissa; unde data dicitur hic idest permissa; quia permittitur eum uti male sua potestate: hoc autem juste permittit. Unde Gregorius: ex se quidem tentare quoslibet appetit; sed eos qui tentandi sunt, et prout tentandi sunt, non nisi juste Deus tentari permittit. Per praedicta patet responsio; quia potestas hic dicitur dari, idest permitti, quantum ad malum usum. Ad objectum, dicendum quod non est Deus alicujus peccati; quia illam potestatem dat recte. Illa enim eadem potestas est, quae et benefaciendi: nec ad malefaciendum dat; imo prohibet malum usum. Item ipsum usum permittit juste. Tum propter meritum perversitatis diabolicae; quia totus est ardens ad perdendum animas, unde meretur permitti tentare homines, unde sibi major poena accrescat. Habacuc 1, semper interficere gentes non cessat. Ubi Glossa: studium Diaboli est ut semper interficiat. Tum propter meritum culpae in malis, ut Glossa innuit. Unde Gregorius: multos autem meritis exigentibus hostis ferire permittitur, ut cum Deum deserunt, hosti damnato famulentur. Tum propter materiam profectus in bonis. Isidorus, 3 libro de summo bono, utilitati sanctorum servit Diabolus, quando eos suis tentationibus non decipit, sed erudit. Et cum aperuisset sigillum quintum. Apertio quinti sigilli pertinet ad tribulatorum consolationem. Nota Glossam, ostensis. Primo autem ostenditur sigilli apertio, et cum aperuisset sigillum quintum: per cujus apertionem, signatur manifestatio quintae obscuritatis, pertinentis ad justorum consolationem. Secundo ponitur ipsa visio, vidi. Vidit autem in visione sub quodam altari animas martyrum clamantes et desiderantes resurrectionem generalem accelerari, et data est eis consolatio a Deo. Continet autem haec visio sive ostensio quatuor: scilicet loci considerationem, meriti perfectionem, animas. Item desiderii expressionem, et clamabant. Item consolationis immissionem sive exhibitionem, et datae sunt. Dicit igitur, vidi subtus altare, sic vidit in visione. Per altare signatur Christus, in quo et per quem Deo patri offerre debemus quicquid boni agimus, et per ipsum est acceptabile quicquid Deo est gratum. Sub hoc altari, scilicet sub Christo sunt animae: non solum in statu viae, sed etiam in statu patriae; sicut sub eo a quo proteguntur sicut sub umbraculo, contra omne malum. In patria enim nihil mali est. Psal. proteges eos in abscondito faciei tuae. Vel sub eo sunt, quia secundum Haymonem, capiti suo coaequari non possunt. Item sub eo sunt per humiliationem, considerando suam parvitatem, et ejus sublimitatem. Joan. 3, qui de caelo venit, super omnes est. Animas interfectorum. Hic ostenditur meritum martyrum. Primo, quantum ad crebram passionem: animas interfectorum per persecutores. Hebr. 11, lapidati sunt, secti sunt. Secundo, quantum ad justam rationem, propter verbum Dei, idest propter praeceptum Dei quod impleverunt, et propter testimonium quod habebant, ad alios, idest propter testificationem interfecti sunt. Vel, propter verbum Dei, quia praedicaverunt Christi divinitatem, et testimonium, idest quia testificati sunt Christi humanitatem. Act. 1, eritis mihi testes et cetera. Augustinus in sermone de martyribus: si attendamus solas passiones, coronantur et latrones: ergo homo Dei prius sibi eligat coronam et securus accedat ad poenam. Et clamabant. Hic primo ponitur desiderium, et clamabant voce magna. Haec magna vox clamoris, est vehementia desiderii. Gregorius super hunc locum: magnus quippe clamor animarum, magnum est desiderium; tanto enim quisque minus clamat, quanto minus desiderat; et tanto majorem vocem in aures incircumscripti spiritus exprimit, quanto se in ejus desiderium plenius fundit. Secundo exprimitur ipsum desideratum, dicentes: usquequo. Ubi duo ponuntur: scilicet captatio benevolentiae. Tum a potestate, domine, qui potes judicium facere. Psal. omnia quaecumque voluit fecit. Tum a bonitate, sanctus: unde sanctitatem amas et remuneras. 1 Reg. 2, non est sanctus, ut est Deus noster. Tum a veritate, et verus, in promissis, unde decet te reddere quod promisisti, de praemio. Fulgebunt justi, Matth. 13. Rom. 3, est autem Deus verax. Item petitio justitiae: usquequo non judicas sanguinem nostrum? Gloriam nostram consummando per corporum resurrectionem. Deuteron. 32, vindicabit dominus populum suum. Et non vindicas, scilicet nostros persecutores puniendo, non vindicas inquam, de his qui habitant in terra? Idest inhaerent terrenis per amorem. Vel, non vindicas sanguinem nostrum, idest non facis judicium de effusione sanguinis, scilicet puniendo tyrannos et persequutores? Unde exponendo subdit: et non vindicas nos vel sanguinem nostrum de his qui habitant in terra. Per hoc autem quod dicitur, usquequo, notatur dilatio generalis resurrectionis, quam desiderant: in qua et boni amplius remunerandi sunt, et mali puniendi: quasi dicat: quamdiu differs vindictam recipere de nostris persequutionibus, et tuorum praemium consummare? Aliqui libri habent alio ordine literam; non judicas et vindicas sanguinem etc., eadem expositio est. Sed objicitur de hoc quod dicunt, usquequo: quia si sic desiderant; ergo cum differatur affliguntur; quia Proverb. 13, spes quae differtur affligit animam. Item sciunt illud quod desiderant esse futurum, scilicet suae gloriae consummationem, et divinae justitiae manifestationem in malis. Quare ergo petunt? Respondeo. Ad primum dicendum, quod desiderare aliquid fieri est dupliciter. Aut fieri statim: et sic dilatio affligit expectatorem. Aut fieri opportuno tempore: et sic ex dilatione non est afflictio: manet tamen desiderii continuatio. Hoc autem modo secundo est in animabus beatis: conformant enim bonitatem suam divinae; nec volunt resurrectionem generalem fieri, nisi secundum quod dominus ordinavit eam futuram; tamen eam desideranter expectant, et ideo dicunt: usquequo et cetera. Gregorius: non quicquam desiderant, quod ab ejus, quem cernunt, voluntate discordet. Ad secundum dicendum, secundum beatum Gregorium, quod suum petere, est desiderium suum ad dominum extendere: petunt autem extremum judicium et gloriae resurrectionem, licet non ignorent venturum: tum propter desiderii vehementiam, tum propter voluntatem divinam; quia Deus vult eos hoc petere, cum ipsa petitio cedat in ipsius Dei magnificationem; a quo tantum bonum dandum speratur, et sine quo non habetur; et faciat etiam ad gloriae manifestandam magnitudinem. Gregorius, super hunc locum: in ipso positae sanctorum animae, de ipso accipiunt, ut ab ipso petant, quod eum facere velle noverunt: de ipso bibunt, quod ab ipso sitiunt; et modo nobis adhuc incomprehensibili, quod petendo esuriunt praesciendo satiantur. Item objicitur de hoc quod dicitur: et vindicas etc.: quia dicitur Eccles. 28, qui vindicari vult et cetera. Levit. 19, non quaeras ultionem. Item Matth. 5, diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos. Si dicas quod principaliter intendunt petere generalem resurrectionem, non persequutorum damnationem, quae eis placeat ex odio, tunc quaeritur ad quid de vindicta loquantur. Respondeo ad hoc intelligendum, quod beatae animae intelliguntur hic petere extremum judicium et resurrectionem, ubi earum gloria ex corporum glorificatione augebitur, et numerus salvandorum complebitur, et divina justitia in impiorum damnatione manifestabitur. Cedent autem haec tria beatis in cumulum gaudii: scilicet plenitudo suae gloriae, plena societas caelestis curiae, et complacentia divinae justitiae. Quod autem ita sit, apparet ex textu sequenti, ubi dicitur, et datae sunt, item et dictum est eis. Item Glossa, desiderant. Item Gregorius super hunc locum: quid est animas vindictae petitionem dicere, nisi diem extremi judicii et resurrectionem extinctorum corporum desiderare? Ad illas auctoritates dicendum, quod velle vindictam est dupliciter. Aut ex libidine vindictae sive malitiae: et hoc est illicitum: et sic loquuntur illae auctoritates. Aut ex zelo justitiae: et sic est licitum. Dicendum igitur, quod beatae animae potius vellent malos hic correctos, quam in futuro damnari: sed cum sciant eos, qui sunt incorrigibiles, in futuro damnandos; placet eis, quod divinae justitiae placere noverunt. Unde super illud Rom. 12, mihi vindictam etc., ubi verba quae hic habentur exponuntur, dicit Glossa, bonus magis cupit corrigi inimicum quam puniri: et cum Deus punit, non delectatur de poena inimici, qui non odit eum, sed de judicio; quia Deum diligit, hoc ei placet quod et domino. Ad aliud dicendum videtur, quod ideo petunt vindictam inimicorum, licet principaliter eam non intendant, quia ex zelo justitiae et ex affectu divini amoris indignantur beatae animae, sicut et ipse Deus contra nequitiam persequutorum, qui ipsum Deum impugnant et ejus cultum impedire satagunt et ejus cultores affligunt; unde eorum malitiam et potestatem terminari vellent. Item quia, ut dictum est, consilium divinae sapientiae et severitatem divinae justitiae circa tales noverunt, ipsi justitiae congaudent, sicut dicit Glossa praedicta. Et datae. Hic ostenditur consolationis immissio; quae dupliciter ostenditur data. Et primo per doni collationem. Secundo per internam inspirationem, sine facto et verbo scilicet interno et dictum est. Hoc enim duplici modo recipiunt a Deo consolationem beatae animae, circa desiderium gloriae corporum, quae differtur; videlicet quod interim data est eis prima stola; scilicet fruitio divinitatis. Item quia data est praescientia sive certitudo futurae glorificationis suorum corporum, et Deus docet eas quod debent expectare, quousque simul corpora animorum glorificentur: et tunc erit gaudium majus. Dicit igitur, et datae sunt, liberaliter. Non sunt condignae passiones hujus saeculi ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis, Rom. 8. Illis singulae, sicut singulae meruerant, stolae, idest praemia divinae fruitionis: quae dicuntur stolae propter pulchritudinem, albae propter sinceritatem. Stola est vestis talaris, quae totum hominem cingit: haec est aeterna beatitudo, quae omnem miseriam tollit: et dicitur a telon quod est longum. Supra 3, qui vicerit, sic vestietur vestimentis albis. Hoc autem dicitur, quia nunc animae habent primam stolam, scilicet fruitionem. In fine vero habebunt simul gloriam corporis, quae est secunda stola. Isaiae 40, in terra sua duplicia possidebunt. Gregorius super hunc locum: sancti sola adhuc animarum beatitudine perfruuntur: in fine vero mundi binas stolas accepturi sunt; quia cum animarum perfecto gaudio, etiam corporum incorruptis vestientur et dictum est illis, idest a Deo inspiratum. Gregorius, sine strepitu sermo est, qui auditum aperit, et habere sonitum nescit. Ut requiescerent, idest patienter expectarent, adhuc, praeter praeteritam expectationem, tempus modicum: quia totum tempus usque ad resurrectionem breve est respectu aeternitatis. Isaiae 10, adhuc tempus modicum et cetera. Donec impleatur numerus, a Deo praeordinatus, conservorum eorum, quia sunt sub uno dominatore, cui debetur subjectio. Et fratrum eorum, quia sunt cum eis sub uno patre cui debetur dilectio, qui scilicet conservi et fratres eorum, interfecti sunt, idest interficientur per manus persequutorum, sicut et illi, interfecti sunt. Non dicit, illae, cum tamen de animabus loqueretur prius; quia non animae interficiuntur sed homines. Aliqui libri habent, donec compleantur conservi eorum et fratres eorum qui etc.: et est idem sensus, horum numerus implebitur, quando omnes qui sunt interficiendi erunt jam facti martyres: et hoc erit in fine mundi, et post hoc fiet judicium, et tunc fiet quod animae supra petierunt: et interim debent expectare ex amore fratrum et amore ipsius domini; quia corpora sanctorum simul suscitanda et glorificanda sunt. Gregorius super hunc locum: animarum vox est, hoc quod desiderant. Respondentis Dei sermo est, hoc quod eas retributionis rectitudine inter desideria confirmat. Et vidi. Hic agitur de apertione sexti sigilli. Pertinet autem apertio sexti sigilli et septimi ad statum finalem Ecclesiae in tempore Antichristi. In apertione octavi ostenditur pax quae restituetur post tempus Antichristi. Hic autem sic proceditur, quia primo ostenditur sigilli apertio, et vidi, scilicet illud quod sequitur, cum aperuisset sigillum sextum, et ecce terraemotus, per cujus apertionem intelligitur manifestatio ejus quod erat occultum, scilicet de persecutione sub tempore Antichristi. Et dicitur sextum respectu quinque obscuritatum de quibus supra dixit. Secundo describitur ipsa visio, et ecce. Ubi primo ostenditur tribulatio Ecclesiae sub tempore Antichristi. Secundo ostenditur Ecclesiae consolatio ex benevolentia Christi, et vidi alterum Angelum post principium sequentis capituli. Tribulatio autem Ecclesiae quae sub Antichristo erit, ostensa est Joanni sub quibusdam figuris sive similitudinibus multiplicis immutationis. Unde primo tangitur immutatio inferioris corporis sive elementi. Secundo inferiorum simul et superiorum corporum, et sol. Tertio immutatio mediorum, scilicet aeris et eorum quae fiunt in aere. Prima duo pertinent ad illationem mali. Tertium ad subtractionem boni. Prima duo distinguuntur: quia immutatio inferioris corporis, scilicet terrae, ostendit ipsius causam tribulationis: immutatio inferiorum et superiorum corporum ostendit ejusdem tribulationis effectum sive sequelam. Dicit igitur: et ecce: quasi dicat, vidi: et quid viderit ostendit. Et ecce. Nota est manifestationis sibi factae. Terrae motus factus est magnus: per quod signatur magna commotio tribulationis quae fiet per Antichristum et suos ministros, qui etiam terrenis per amorem infixi operante Diabolo per eos, quia tunc solvendus est, infra 20. Bene dicitur magnus, juxta illud Matth. 24, erit tunc tribulatio magna. Et sol. Hic ostenditur immutatio simul corporum inferiorum et superiorum. Ostenditur autem triplex immutatio. Primo in caelo. Secundo in montibus et insulis, et omnes montes. Tertio in hominibus, et reges. Prima duo pertinent ad effectum tribulationis jam consecutum. Tertium ad gravioris effectus consecuturi metum. Item in caelum ostenditur immutatio duplex. Primo in corporibus caelestibus, tum sole, tum luna, tum stellis. Secundo in ipso caelo. Et caelum. Immutatio solis ostendit effectum tribulationis, respectu capitis: non quia aliud efficiatur in Christo per illam tribulationem: sed quia per illam tribulationem fiet ut Christus non sit apud homines in ea magnificentia in qua prius. Immutatio lunae ostendit effectum tribulationis respectu mystici corporis. Immutatio stellarum et caeli et montium et insularum, ostendit sive signat effectum tribulationis respectu membrorum; sed differenter: quia casus stellarum ostendit effectum sive sequelam tribulationis, quantum ad labentes recessus caeli et motionem montium et insularum, quantum ad perseverantes. Sed recessus caeli, quantum ad praedicatores qui proficiunt proximo; motio montium quantum ad contemplativos qui vacant Deo; motio insularum quantum ad activos qui bene utuntur mundo. Dicit igitur: et sol, idest Christus lux hominum et Angelorum, cujus radiis mentes illustrantur et decorantur. Malach. 3, orietur vobis sol justitiae. Factus est niger, idest obscurus, non in se, sed in omnibus quibus ejus claritas erit occulta. Tamquam saccus cilicinus, qui est vilissimus. Tempore enim Antichristi non apparebit magnificentia Christi per doctrinam ut modo, quia non sic audebunt praedicare. Item nec per miracula, ut dicit Glossa: tunc enim per Antichristum et suos miracula fient, Matth. 24, surgent enim pseudo Christi. Isidorus 1 Lib. de summo bono: non solum contra persequentes, sed etiam contra miraculis coruscantes, dimicaturi sunt sancti. Sed quare tunc dominus tantam persecutionem fieri permittet? Item quare miracula subtrahet? Respondeo, ad primum, quod hoc permittet propter electorum probationem et meriti accumulationem: propterea hoc exiget malitia perversorum, per quam mali merebuntur in illa tribulatione succumbere, ut magis damnentur. Item perversitas Diaboli, hoc permitti merebitur a se fieri, ut ex hoc acrius mereatur damnari. Deus igitur non erit causa persecutionis, sed permittet eam fieri juste. Unde Isidorus, 1 Lib. de summo bono: quanto breve tempus videt Diabolus sibi restare, ut damnetur, tanto in magna persecutionis ira movetur, divina justitia permittente, ut glorificentur justi, sordidentur injusti; et ut Diabolo durior crescat damnationis sententia. Ad aliud dicendum videtur juxta praedicta, quod non faciet dominus miracula tunc. Tum propter electorum probationem et per consequens majorem glorificationem. Tum propter malorum excoecationem, quorum malitia merebitur sibi subtrahi viam internae illuminationis. Vel per solem intelliguntur viri perfecti qui in se retinebunt suam claritatem, sed ab aliis viles et peccatores reputabuntur et occidentur per Antichristum. Saccus enim signum est vilitatis, Cilicium solet peccatoribus dari. Vel per hoc signatur lapsus quorumdam justorum, prius per vitam fulgidorum, qui per infidelitatem denigrabuntur et viles fient et asperi per errorem, quia error animam sibi ipsi asperam facit. Nota quod Cilicius saccus est vilis vestis; et dicitur a Cilicia regione in qua fuit repertus. Et luna, idest Ecclesia, quae in quibusdam membris patitur eclypsim; sicut luna, quae lumen a vero sole Christo recipit, sicut luna a sole. Tota facta est ut sanguis, idest tota ubique tribulabitur et patietur, quia effusio sanguinis indicium est tribulationis. Ad literam etiam multus sanguis fidelium in diversis partibus effundetur per ministros Antichristi procurante Diabolo. Isidorus in eodem: in martyres magnam crudelitatem Diabolus exercuerat etiam ligatus: crudelior tamen erit sub Antichristi temporibus, quando erit solvendus. Et stellae caeli, qui prius erant lucidi per conversationem vel praedicationem, ceciderunt, a fide. Super terram, idest in concupiscentiam et amorem terrenorum. Cadent enim tunc multi a fide, et plus diligent terrena quam caelestia: tales enim corrumpet Antichristus muneribus et promissionibus. Joelis 2, stellae retraxerunt splendorem suum. Sicut ficus emittit, idest abjicit. Grossos suos, idest fructus inanes. Grossus scilicet est ficus immatura sive primitiva, leniter cadens ad impulsum venti. Unde sequitur, cum a vento magno movetur. Sic quidam ad impetum persecutionis Antichristi abjicient fidem quae non fuit solida in eis, Luc. 8, ad tempus credunt etc. et caelum, idest viri caelestes praedicationem impiis celantes, recessit, idest separabunt se et recedent a malis, fide et opere, quia eos non imitabuntur. Unde Gregorius, viam Antichristi non solum Elias et Enoch qui in ejus exprobrationem reducentur ad medium, sed etiam omnes electi arguent, dum contemnent; de virtute mentis, ejus malitiae resistent. Sicut liber: quasi dicat: recedent existentes sicut liber involutus, quia celabant in malis doctrinam. Liber involutus celat id quod continet, nisi eis quibus voluntarie aperitur; sicut sancti illius temporis se suis manifestabunt et alienis abscondent. Isa. 34. Complicabuntur sicut liber caeli. Et omnes montes, idest virtute et contemplatione eminentes, qui prius lumen a sole suscipiunt, et aliis orando et aedificando et docendo transfundunt. Psalm. illuminans tu mirabiliter a montibus aeternis. Item a terra super terram elevantur. Isa. 58, sustollam te super altitudinem terrae. Et insulae, scilicet activi boni tribulationibus vexati sicut insula undis percutitur. Est enim insula regio vel terra in salo posita, locus scilicet circumdatus mari. Activi autem sentient impulsus tribulationum multiplices, quia damnum in rebus et afflictionem in corporibus, quia Antichristus per principes saeculares puniet nolentes sibi adhaerere et suorum praedicatorum doctrinam recipere. Unde Gregorius, quos ejus ministri appetent loquendo seducere, multi potentes saeviendo studebunt et affligendo terrere. De locis suis motae sunt, idest separabuntur a malis fide et opere, in quorum consortio quasi in loco suo morari per corporalem conversationem solebant. Vel de locis suis, quia suas habitationes relinquunt propter gravitatem persecutionum, quia qui erunt solidi in amore divino praeeligent gravissima pati, potius quam a suo dilecto separari, Deuteronom. 33, inundationem maris quasi lac sugent. Simile loquitur de martyribus praeteritis, Hebr. 11, in solitudinibus errantes. Posset et de malis intelligi. Montes, idest superbi, Job 16, mons cadens defluit. Et insulae, idest saeculi negotiis agitati. De locis suis motae sunt, idest a fide recedent, quae est fidelibus sedes et locus. Unde Gregorius, nonnulli fidem rerum caelestium ad vitae spiritualis desiderium inclinabunt. Et reges. Hic agitur de illa tribulatione, quantum ad timorem gravioris effectus sive pressurae. Primo autem ostenditur multiplicitas timentium. Secundo timoris indicium, absconderunt se. Timentes autem erunt de omni statu, scilicet praelatorum et subditorum: unde primo agitur de praelatis, secundo de subditis, et divites. Item de praelatis secundum triplicem gradum: quia praelati vel sunt in gradu alto, aut altiori, aut altissimo. Si in altissimo sunt, sunt reges terrae, idest pastores altissimi gradus, ut primates archiepiscopi, et sic altissimus in ascendendo: qui scilicet bene se ipsos per carnis mortificationem quae terra est, similiter et alios bene regunt. Supra 1, primogenitus mortuorum et princeps regum terrae. Si in altiori solio sunt principes terrae, ut sunt episcopi. Si in alto, sic tribuni, ut sunt archidiaconi, archipresbyteri, sacerdotes, curati. Tribunus dicitur ille qui praeest uni tribui; Graece autem dicitur chiliarchus, Latine millenarius. 1 Reg. 44, de David legitur quod erat tribunus super mille viros. Per tribunos possunt intelligi minores praelati, sicut tribuni sunt minores principibus et regibus. Et divites. Hic agitur de subditis; et primo de his qui sunt meriti majoris: quos describit, tum quantum ad diligentiam in operando bona, et isti sunt, divites, scilicet in operibus bonis et virtutibus: supra 2. Dives es et blasphemaris. Tum quantum ad victoriam in expugnando vitia, tam in tentationibus, quam in adversitatibus: et isti sunt fortes, scilicet contra vitia. Nec enim tentatio vincere nec adversitas eos dejicere potest, Prov. 12, manus fortium dominabitur etc.: qui insistunt actibus bonis, nec multum tentantur. Alii vero multi tentationibus et adversis impugnantur. Possunt etiam divitiae et fortitudo intelligi in eisdem. Secundo de his qui minoris. Hi autem vel sunt conjugati, et isti dicuntur servi. Et servus, idest conjugatus qui sub jugo est, 1 Corinth. 7, alligatus es uxori et cetera. Aut liberi sive soluti: unde dicit: et liberi, Glossa a conjugio, 1 Corinth. 7, qui sine uxore est, sollicitus est quae Dei sunt. De utroque statu sunt boni, qui tamen timebunt multum sub Antichristo: unde sequitur, abscondent se. Vel illi qui sunt minoris meriti, describuntur tum quantum ad famulatus humilitatem, servus, scilicet Dei. Coloss. 3, domino Christo servite. Tum quantum ad peccati immunitatem: et liberi, scilicet a peccato. Rom. 6, liberati a peccato. Et abscondent se. Hic tangitur timoris indicium. Duplici autem indicio manifestabunt suum timorem: scilicet ipso actu confligendi. Item verbo exorandi. Et dicunt. Ubi primo ostenditur affectus orationis. Secundo necessitas exauditionis. Quoniam venit. Dicit igitur. Abscondent se in speluncis et petris montium. Idest confugient ad obumbrationem et defensionem Angelorum et sanctorum qui montes sunt per gloriae sublimitatem. Psalm. levavi oculos meos ad montes. Rogabunt boni, ut dicit Glossa, sanctorum orationibus se protegi ab ira Dei, qui tunc suos ita permittet affligi. Et videtur hic maxime de imperfectis accipiendum qui timebunt majorem adhuc afflictionem supervenire, cum videbunt per principes interfici fideles et multos ad infidelitatem labi: unde recurrent ad auxilia sanctorum. Potest etiam per speluncas et petras montium intelligi adumbratio et defensio, sive soliditas virorum perfectorum, qui erunt montes per vitae celsitudinem, ad quorum orationes confugient alii, qui non erunt tanti, pro evasione illius afflictionis, quam crudeliter Antichristus et sui fidelibus infliget: vel pro evasione periculi labendi in errorem cum videbunt miracula fieri per Antichristum et suos ministros: Deo hoc ex ira suae justitiae fieri permittente. Et dicunt, idest dicent: montibus, idest Angelis et sanctis per gloriam excelsis. Et petris, scilicet eisdem in Deo jam prorsus solidis. Vel per montes et petras viri perfecti et contemplativi, sive sint religiosi sive non; qui sunt montes per vitae eminentiam, petrae per internam constantiam. Cadite super nos, afflictionem idest animum compatientem nobis misericorditer inflectite. Super nos, juvantes per vos. Et abscondite, oratione. Nos a facie, idest praesentia. Sedentis super thronum, scilicet deitatis patris, vel Trinitatis, vel Christi secundum divinitatem regnantis et quiescentis in Ecclesia sive mentibus justorum. Hoc intelligitur de praesentia qua se manifestat in effectu justitiae. Ex magna enim ira Dei erit tunc, quod tantam tribulationem fieri permittet; quia multi propter malitiam et peccata multa et magna merebuntur in adversitate cadere, in errore ut magis damnentur. Unde Gregorius loquens de illa tribulatione sub tempore Antichristi dicit: dum humilitas fidelium multitudine et manifestatione quasi destituetur, terribili occultae dispositionis examine, inde bonis misericordia largior, unde malis ira justa cumulabitur. Et ab ira agni, idest Christi secundum humanitatem, quia contra ipsum secundum humanitatem et divinitatem commissae sunt offensae multiplices; ideo ejus iram, idest justitiam ejus homines tunc sustinebunt. In hoc autem confunditur humana superbia, quod scilicet agnum dulcem et mitem faciunt iratum. Jerem. 25, facta est terra eorum in desolationem a facie irae columbae. Item quia offendunt eum, qui pro ipsis voluit immolari. Jeremiae 12, et ego quasi agnus etc., quoniam venit: quasi dicant: necesse est ut subveniatis, quoniam venit jam, scilicet, Deus magnus, propter magnam tribulationem, idest tempus jam factum est praesens, irae ipsorum, idest patris sedentis et agni, et quis poterit stare, nisi vestris precibus adjutus? Quasi dicant: haec adversa et tentamenta non possunt sustineri viribus humanis; quia ex una parte fient per Antichristum et suos multa miracula, et praedicabuntur audacter errores: ex alia per principes occidentur fideles. Juxta modum praemissum videtur Glossa exponere: rogant boni et cetera. Solet etiam convenientius intelligi de timore poenae judicio inferendae. Tempore enim Antichristi appropinquare videbitur sive aestimabitur sententia extremi judicii. Et ideo timebunt boni maxime imperfecti. Unde sensus est secundum hunc modum: a facie, idest a severitate, per quam praesentiam suae justitiae ostendet Deus Trinitas, et ab ira agni, scilicet quam ostendet in judicio instante, quoniam venit, idest imminet, dies, scilicet dies judicii, irae scilicet contra peccatores: et quis poterit stare in tanta judicii districtione, idest expectare severitatem illius judicii? Malach. 3, et quis stabit ad videndum eum? Alia non mutantur. Posset etiam intelligi de multis, qui fidem tempore Antichristi deserent ne amittant ea quae diligent: quos describit, tum quantum ad dignitatis sublimitatem in gradu altissimo altiori et minus alto, tum quantum ad rerum copiositatem, cum vocat divites, tum quantum ad malitiae perversitatem, cum vocat fortes, scilicet ad mala. Tum quantum ad conditionis qualitatem, tam servitutis quam libertatis: qui aestimantes diem judicii instare, invocabunt auxilia Daemonum, ut eos ab ira judicis liberent, quos secuti sunt. Abscondite, idest abscondent, hoc est subsidium quaerent, in speluncis et petris, idest in refugio et defensione Daemonum; qui montes sunt per superbiam, et petrae post vocantur, propter pertinaciam. Cadite et cetera. Expositio est juxta modum praeteritum. Abscondite, idest vestra virtute protegite. Nota quod cum Antichristus per aliquod tempus, scilicet per tres annos et dimidium in magna potestate regnaverit, ut habetur infra, vili morte interficietur, in monte oliveti in papilione et in solio suo, in illo loco contra quem ascendit Christus ad caelos. Illo autem interfecto, non statim immediate veniet Christus ad judicium; sed concedentur electis ad poenitentiam quadragintaduo dies; ut habetur in Glossa super finem sequentis capituli, et habetur de praedictis super illud 2 Thessal. 2, quem dominus Jesus etc. in Glossa, quando autem post illos quadragintaduos dies venturus sit dominus, prorsus ignoratur. Sed quaeritur de hoc quod dicitur: stellae caeli ceciderunt. Cum enim illa tribulatio sit maxima, quo modo dominus subtrahet robur gratiae hominibus, quo sustentati non caderent? Respondeo. Dicendum, quod nullum cadere finaliter permittet Deus, qui ei vero corde adhaereat, et in tentationibus et adversis gratiae subsidium fideliter et ferventer requirat, sicut dicit Glossa. Unde multi erunt qui divina gratia confortati, statum, facta et dona contemnent. Unde Gregorius: Dei adjutorio electi, ut Antichristo resistere valeant, fulcientur. Item ratione ejus quod dicitur, venit dies magnus irae ipsorum: quaeritur utrum ita sit in Deo. Quod sic, videtur per haec verba. Item Psal. quis novit potestatem irae tuae? Contra. Ira dicit aliquando turbationem: sed Deus semper est tranquillus. Sapient. 12, tu autem dominator virtutis, cum tranquillitate judicas. Item ira dicit affectionem, sed in Deo non est affectio. Augustinus, 12, de civitate Dei. Nec affici dicendus est: patitur quippe qui afficitur. Respondeo. Notandum, secundum beatum Gregorium, quod duplex est ira: scilicet per vitium: hoc in Deo esse non potest, quia reprehensibilis; Ecclesiastes 7, ne sis velox ad irascendum: ira enim in sinu stulti requiescit. Item ira per zelum: et hoc in judice vel in principe, qui habet culpas punire secundum quod exemplum in actum, habet quatuor: scilicet affectionem, et hoc est ex naturae imperfectione; et secundum hunc modum non est in Deo. Item turbationem aliquam vel poenalem vel aliquo modo culpabilem licet venialem: et haec turbatio est ex naturae corruptione; et secundum hoc etiam non est ira in Deo. Item poenae amorem, vel dispositionem intuitu justitiae; et sic est ira in Deo. Deus enim ex zelo justitiae praedisponit poenam inferre antequam inferat. Unde Gregorius super illud Job 4, flante Deo periisse, et spiritu irae ejus esse consumptos, dicit beatus Gregorius, 5 Lib. Moralium: ut vindictam dominus cogitans demonstretur, flare irascendo dicitur. Item signorum ostensionem: quandoque judex detestans mala commissa, signa irae ostendit. Vel ipsam poenae inflictionem, vel alia antecedentia poenam, vel concomitantia. Juxta hoc dicitur ira esse in Deo; scilicet quia aliqua facit quae videntur signa ut in Deo, ut est ipsa poenae inflictio, vel aliqua praecedentia ipsam poenam, ut dura comminatio quam facit impiis. Unde Hugo in primo Lib. de sacramentis parte quarta: signa irae dicuntur. Ex praedictis patet, quod ira non est in Deo quantum ad affectionem, nec quantum ad turbationem; sed quantum ad dispositionem sive ordinationem poenae respectu puniendorum, et quantum ad apparentiam signorum, quibus videtur iratus, licet non sit quantum ad turbulentiam. Maxime autem quantum ad ipsam poenae inflictionem. Gregorius 5 Moralium: quando vindictam peccatoris exequitur, is qui in semetipso tranquillus est, pereuntibus turbulentus videtur. Per hoc patet ad objecta.
[91211] Super Apocalypsim «Vox», cap. 7 Post haec vidi et cetera. Hic tangitur immutatio mediorum, scilicet ventorum in aere; et sub illa figura, ostenditur persequutio in subtractione boni, scilicet praedicationis. Tria autem hic tanguntur. Primo ostenditur in generali Daemonum aviditas ad nocendum. Secundo in speciali praedicationis impedimentum, tenentes. Tertio malitia impedientium, ne flarent. Dicit igitur, post haec, scilicet post praemissa, vidi quatuor Angelos. Daemones dicuntur Angeli, quantum ad naturae dignitatem; quia creatura nobilis naturae conditi sunt; ut si perstitissent, essent nuncii Dei, ad implendam voluntatem divinam. Hi sunt de quibus dicitur Job 4, et in Angelis suis reperit pravitatem. Item possunt dici Angeli, quia missi. Tum a Deo ad probationem bonorum, Job 2, item ad deceptionem malorum. 3 Reg. 22, egredere et fac ita. Tum a Diabolo principe ad subversionem cunctorum. Dicuntur autem quatuor universi Daemones, propter quatuor partes mundi in quibus nocent. Vel secundum Haymonem, quia praesunt quatuor regnis principalioribus, scilicet Assyriorum, Medorum, Macedonum, Romanorum. Haec sunt principalia regna de quibus habetur Daniel. 7, ubi loquitur de quatuor bestiis. Stantes, scilicet insistentiam et studium et aviditatem nocendi, super quatuor angulos terrae, idest super quatuor partes terrae, scilicet partem Orientalem, Occidentalem, Australem, et aquilonarem, etiam usque ad angulos, idest remotissimas partes terrae, quia in omnibus partibus nocere student. Job 1, circuivi terram et perambulavi eam. Sed quid est quod dicit Glossa; quia Diabolus mittitur ad deceptionem malorum? Quia si sic: ergo Diabolus habet a Deo potestatem malefaciendi. Item secundum hoc deceptio est a Deo. Respondeo. Dicitur mitti a Deo; quia permittitur decipere quosdam, non quia a Deo recipiat ad hoc auctoritatem: unde non propter hoc sequitur, quod illa deceptio sit a Deo. Item est deceptio actio, et hoc ex parte Diaboli peccatum est, et ideo a Deo non est; quia non fit Deo auctoritatem dante, sed permittente. Est etiam deceptio passio in decepto; et quia justa est, ideo inquantum est poena, a Deo est. Tenentes, idest recipientes et impedientes, quatuor ventos, idest universos praedicatores; qui dicuntur venti, quia ventus nubes excitat; et sic terram rigat, rigatam facit fructificare: et faciem terrae fructificantis hilarem reddit: sic praedicator corda pravorum resolvit in lacrymas: et sic animae fructificant, et gaudium internum recipiunt. Item flando idest praedicando desiccant terram cordis humani, ad humiditatem peccati. Item ventus concutit homines et arbores et hujusmodi: sic praedicator animas ad timorem concutit, dum ostendit poenam Gehennae et multiplex damnum culpae: tamen, sicut ventus quandoque mitigatur, sic praedicator quandoque debet condescendere et allicere ad spem et amorem. Dicuntur autem quatuor propter partes quatuor, quas debent illustrare doctrinis et exemplis. Vel propter quatuor Evangelia, de quibus sumi debet materia praedicationis: vel propter quatuor virtutes cardinales, ut sint quasi lapides quadrati in fundamento templi. 3 Reg. 5, Ezechiel. 37, a quatuor ventis veni spiritus et cetera. Ne flarent, quia flatus, idest praedicatio praedicatorum desiccaret humorem vitiorum, et concuteret corda hominum, sicut flatus desiccat terram et concutit arbores et ipsa corda hominum. Super terram, idest homines amantes ea quae sunt terrae; et ita efficiuntur terra per vilitatem. Augustinus, talis est quisque, qualis sua dilectio; si terram diligis, terra eris. Item Augustinus in libro de actu Christiano: dictum est Diabolo, terram manducabis: datus est ergo in cibum Diabolo peccator; non sumus terra, si nolumus manducari a serpente. Neque super mare, idest super peccatores diversis vitiis fluctuantes. Vel per terram avari qui terram diligunt. Augustinus 2 liber de sermone domini in monte: animus terrenorum cupiditate sordescit. Per mare vero voluptuosi, ratione spumositatis et foetoris. Propter primum dicitur Judae unico: fluctus feri maris, spumantes suas confusiones. Propter secundum punita est voluptas, poena ignis sulphuris. Genes. 19, item per mare, superbi, ratione timoris et fervoris; tument enim per elongationem. Augustinus in libro de servanda virginitate. Non aliter invenitur requies animae, nisi in quieto tumore digesto. Fervent per variam cognitionem et affectionem, et locutionem. Isaiae 57, impii quasi mare fervens et cetera. Boni vero signantur per arborem: unde dicit, neque in ullam arborem, idest neque in aliquam paratam ad fructificandum, vel quae excedat terrenitatem. Omnes enim vult damnificare Diabolus, et praedicationem impedire pro viribus. 1 Thess. 2, voluimus venire ad vos, sed impedivit nos Satanas, et vidi alterum. Ostensa tribulatione Ecclesiae, hic ostenditur consolatio quae est ex cohibitione potestatis Daemonis. Item ex numerositate salvandorum. Item ex dignitate meritorum. Rursus ex magnitudine praemiorum. Unde haec pars habet quatuor. In prima ostenditur consolatio ex cohibitione adversariorum. In secunda ex numerositate salvandorum. Ad totam enim ac talem societatem, non est pigritandum ascendere, etiam si adversa occurrant. Post haec vidi turbam. In tertia ex dignitate meritorum, ibi: stantes ante thronum. Quarta, ex magnitudine praemiorum, et respondit unus. Circa primum primo describitur persona refrenantis. Secundo ostenditur imperium quo refrenantur, et clamavit. Tertio ostenditur qui sunt qui refrenantur, quia Daemones malitiosi, quatuor Angelis. Quarto ad quid refrenantur, dicens: nolite. Persona autem refrenans describitur primo quantum ad mysterium humile reparationis cum signo per Angelum. Secundo quantum ad profectum nostrae promotionis, ascendentem. Tertio, quantum ad donum spiritualis consignationis. Habentem. Dicit igitur. Et vidi. Sicut videram Daemones volentes hominibus nocere, et vidi alterum Angelum, a quo compescerentur: per quem signatur Christus, qui dicitur Angelus, propter reparationis mysterium; quia scilicet missus est ad humanam reparationem, per virtutem eruditionis; per exemplum conversationis, per sustinentiam passionis. Dicitur ergo Angelus inquantum homo; dicitur inquam Angelus non natura sed officio. Isaiae 9, secundum Septuaginta et vocabitur nomen ejus magni consilii Angelus. Et bene dicitur alterum; quia sicut sunt prompti ad nocendum: sic iste ad adjuvandum et protegendum, sicut infra sequitur, ascendentem, in suis per effectum, hoc est promoventem suos, ab ortu solis, idest a tempore resurrectionis, quando quasi sol novus ortus est mundo, per ipsius Christi glorificationem: ex tunc autem fides coepit multiplicari, quia discipulos in fide instruxit, donis ditavit, per mundum misit, et per eos fidem in hominibus multiplicavit. Vel, ab ortu solis, idest a nativitate sui ipsius, qui est sol justitiae, illuminans omnes qui illuminari quaerunt. Malach. ultimo: orietur vobis sol justitiae. Ascendentem, idest proficientem sapientia et aetate, Luc. 2. Sed quomodo hoc dico, cum ab ipso instanti incarnationis habuerit plenitudinem sapientiae? Ut dicit Bernardus. Item Lucae 2, confortabatur plenus sapientia? Respondeo. Profectus sapientiae non intelligitur in Christo quantum ad sapientiae augmentationem, sed quantum ad manifestationem, quae paulatim fiebat secundum quod aetate crescebat, sicut exponit Damascenus et Anselmus. Alia litera est, descendentem, quia ipse secundum quod homo descendit a se Deo qui est ortus solis, idest patris, quia ab eo natus secundum divinitatem. Ipse enim inquantum Deus plasmavit carnem quam assumpsit, non virtus naturae. Sed contra. Aut est descensus secundum divinitatem, aut secundum humanitatem: si primo modo, contra. Quia ille descensus est per creationem secundum Glossam, hoc est per plasmationem. Divinitatis autem non est creari sed creare. Si secundo modo; aut ergo secundum locum aut secundum peccati casum. Si secundum locum, ergo caro illa est allata de caelo, quod est haereticum. Si secundum peccati lapsum; contra. Augustinus, 10 Lib. super Genesim: nec caro sua erat caro peccati. Respondeo: descensus iste fuit secundum humanitatem, ut dicit Glossa. Nec tamen secundum locum nec secundum casum peccati, sed secundum effectum sicut causatum descendit a causa: quia causa superior est et dignior causato: et sic omnis creatura descendit a Deo; sed specialiter illa quae sunt virtute supernaturali. Habentem etc. sic videbat in visione sua. Per hoc signatur, quod Christus habet ad opus fidelium signum crucis ad consignandum suos. Haec autem consignatio fit, cum interius cordibus fidem, amorem, memoriam et imitationem suae crucis imprimit; et exterius Baptismum dispensat per ministros, quo consignantur et discernuntur fideles ab infidelibus; hoc est signum Dei vivi; quia per hoc cognoscimur ad Deum pertinere. 2 Corinth. 1, signavit nos et cetera. Vivi, ad differentiam idolorum, qui sunt dii falsi et mortui, quorum signum portant infideles. Vel hoc signum potest intelligi potentia aequalis patri, quam in miraculis manifestavit, per quam ostendebatur esse vivus et verus Deus. Joan. 10, opera quae ego facio. Vel: signum Dei vivi, immunitas a peccato secundum Glossam; quod ad solum Deum pertinet. Job 15, quis est homo, ut immaculatus sit? Contra. Quia beata virgo nullum peccatum commisit. Item aliquis bene contritus et confessus potest esse sine omni peccato. Respondeo. Dicendum quod beata virgo nullum peccatum actuale commisit, tamen originale habuit, a quo ante ortum sanctificata fuit; et ita non fuit omni tempore sine omni peccato: quod autem hic dicitur intelligitur pro omni tempore. Per hoc patet ad aliud, quia Glossa loquitur de immunitate a peccato secundum omne tempus, quod nulli homini convenit praeter Christum. Et clamavit voce magna, idest magna virtute: sive magna imperio suae voluntatis. Iste clamor sive hoc imperium fuit ipsa refrenatio potestatis Daemonum, per passionis suae virtutem. Unde Glossa: clamare Dei, est facere. Infra 20, apprehendit draconem et cetera. Quatuor Angelis, idest universis Daemonibus, per quatuor partes orbis nocere optantibus. Quibus datum est, idest permissum, nocere, per gravissimas tentationes vitiorum, et per procurationem mortis hominum, terrae et mari, idest peccatoribus, qui sunt viles propter peccata jam facta et fluxibiles quantum ad facta, et iterum quantum ad facienda. Propter prius dicuntur terra, propter secundum mare. Vel terra avaros signat, mare, quia spumat, luxuriosos. Item quia fervet, superbos. Gregorius super illud 20 Apocal.: apprehendet draconem: draco dicitur; quia malitiose nobis nocere appetit. Dicens: nolite. Hic ostenditur quantum ad quid refrenantur: scilicet ne noceant Daemones hominibus consignandis signaculo fidei et gratiae, donec consignentur. Non quod post noceant: sed quod dicitur donec, vel quousque, accipitur inclusive; quia cum erunt consignati, minus eis spiritualiter nocere poterunt. Primo inquam prohibentur nocere consignandis. Secundo agit de ipsis jam consignatis, et audivi. Dicit igitur. Dicens: nolite nocere. Notandum quod ex ipsis verbis, quae obscuritatem habent, potest colligi, quod dominus in passione, et virtute passionis, compescuit Daemones, ne eos qui erant credituri, ac fidei signaculo consignandi, tentarent quantum vellent, et ne tentando in errore retinerent. Unde post ascensionem ad praedicationem discipulorum, et aliorum praedicatorum, multa millia convertebantur: sicut loquente Petro conversi sunt multi increduli, circiter tria millia, et consignati sunt signaculo crucis et fidei per Baptismum, Act. 2. Et in eisdem actibus legitur multa conversio Judaeorum et Paganorum, praedicantibus apostolis facta. Et ad verba beatae Catharinae conversi sunt multi philosophi; et alia consimilia leguntur multa. Hoc autem erat quia Daemones virtute dominicae passionis, quam pro salute hominum tulit, coerciti erant, ne eos involverent errorum tenebris quantum vellent, et ne eos in ipsis tenebris perpetuo detinerent; et sic erunt coerciti usque ad finem mundi quantum ad electos qui sunt credituri; licet modo sunt in tenebris errorum, donec impleatur numerus electorum: unde et modo aliqui convertuntur, et in fine praedicantibus Elia et Enoch convertuntur Judaei et signaculo Dei per fidem et gratiam consignabuntur. Hoc est ergo quod dicit: nolite nocere, o Daemones: quasi dicat: non laboretis nocere per tentationum gravitates quantum velletis; quia non poteritis. Terrae et mari, idest peccatoribus vilibus et fluxilibus, ut dictum est supra. Vel modo praemisso. Neque arboribus, bonis, terram excedentibus et ad fructificandum paratis. Dicuntur ergo justi arbores, quia sunt fructiferi per bonam operationem; folia habent in medicinam, per salutiferam eruditionem; umbram habent per aedificariam aedificationem; quae est aliis propter exemplum in refrigerium contra aestum vitiorum. In terra radicantur per humilitatem, in ramis dilatantur per caritatem. De tali arbore Matth. 7, omnis arbor bona, fructus bonos facit. Quoadusque signemus, exemplo formando interius signaculum fidei, cum affectu misericordiae et virtute imitandi crucem: et ministri mei, disponendo exterius per doctrinam et sacramenta per quae disponitur anima ad impressionem signaculi fidei et gratiae; quod est signaculum crucis; quia a cruce provenit, et servos esse crucis ostendit. Servos Dei nostri, idest electos qui futuri sunt servi Dei, licet modo sint in errore infidelitatis. Nostri dicit, idest mei inquantum homo sum, et ministrorum meorum qui sunt coadjutores mei; quia Deo patri subjicimur et per affectum amoris ipsum habemus Deum. In frontibus eorum, interioribus, idest in mentibus ut sint audaces ad confitendum crucem et nomen meum, constantes ad sustinentiam adversorum. Frons enim sedes est verecundiae vel audaciae; et ideo signat audaciam et constantiam exclusa verecundia, cum agitur causa fidei. Hoc est signum tau, quo signandus est quilibet in fronte; idest signaculum crucis quod est signum Dei vivi, quo debet mens consignari; scilicet ut habeat fidem crucis et amorem, ac memoriam et affectum imitandi et audaciam confitendi et constantiam sustinendi. Ezechielis 9, signa super frontes etc.: et sequitur: omnem super quem videritis tau ne occidatis. Potest etiam intelligi de fronte exteriori. Per Baptismum enim in quo operatur Deus interius, et dispensatur exterius, consignatur non solum anima, sed etiam corpus; quia totum corpus per Baptismum dedicatur Deo: unde in scapulis vertice et pectore fit inunctio, ut dicit Glossa. Sed tamen hic specialiter frons exprimitur: tum quia signum crucis specialius in fronte et facie imprimitur. Tum quia in fronte est signum audaciae et constantiae, vel verecundiae et pusillanimitatis: unde frons hic exprimitur ut audacia et constantia, quae debet esse non solum in mente, sed etiam in corpore, significetur. Propter hoc etiam in confirmatione fit consignatio in fronte per episcopum sancto chrismate et signo crucis in nomine patris et filii et spiritus sancti; et sic per hanc consignationem, de qua hic agitur: et sanguis agni in utroque poste, scilicet interius et exterius, ne percussio fiat in domo, Exod. 12. Haec autem consignatio fit in frontibus a domino et ministris suis: unde dicitur: quoadusque etc.: quia ad hoc ut sit homo audax et constans, non solum mente, sed etiam ipso actu in corpore ad confitendum nomen Christi, et sustinendum adversa, non sufficit dispensatio sacramentorum exterius per ministros, nisi et Deus gratiam interius infundat: sed cum utrumque concurrat, tunc consignatio hujusmodi perficitur. Et notandum quod quousque, ut supradictum est, non accipitur exclusive, sed inclusive, ut ibi: dixit dominus domino meo et cetera. Matth. 1, et non cognoscebat eam donec peperit et cetera. Constat enim quod nec post: sed Evangelista loquitur pro tempore pro quo poterat esse dubium. Similis modus loquendi est, non facias malum usque ad mortem. Similiter intelligendum in proposito. Post consignationem enim virtute signi, quod est fides et gratia et amor crucis in anima cum imitatione, et etiam impressio crucis in corpore, proteguntur fideles a Daemonibus magis quam ante, ut patet per illam figuram Exod. 12, et Ezechiel. 9. Item fides crucis et gratia cum aliis annexis intus et extra dicitur signaculum; quia per hoc cognoscimur esse servi et milites Dei; et iterum per hoc discernuntur fideles et justi ab infidelibus et injustis. Unde fideles, qui sunt mali, non habent hoc signaculum nisi truncatum; quia decoloratum; quia fidem habent sine gratia et amore et imitatione; unde per hoc non cognoscuntur esse Dei milites, sed discernuntur ab infidelibus; infideles tamen per illud non distinguuntur ab injustis; cum et ipsi sint injusti. Habent enim signaculum Diaboli superscriptum. Matth. 22, cujus est imago haec et superscriptio? Sic potest ab eis quaeri et modo et in judicio: et possunt respondere, Caesaris, idest Diaboli: interpretatur enim possidens principes, quia maxime nititur ad dominandum majoribus et praecipue eos possidet. Item nota quod illud quod dictum est, nolite nocere etc. videtur intelligendum, non de cohibitione ab omni nocumento spirituali, cum etiam consignatis quandoque noceant spiritualiter per tentamenta; sed ne noceant quantum vellent, et in peccato semper detineant. Item illud quod dictum est, clamavit etc. et nolite nocere etc. secundum Glossam intelligitur de clamore et verbo reali. Per hoc enim quod Joannes in visione audivit Angelum clamantem, nolite nocere etc. figuratur quod Christus clamore reali Daemones cohibuit a nocumento electorum in passione et per passionem, idest per meritum et efficaciam suae passionis fecit ne quantum vellent nocerent per tentationes electis credituris, ne impedirentur ad fidem converti; nec etiam jam conversis; dummodo ei per fidem, amorem et imitationem adhaerere velint. Gregorius super illud Apocal. 20, apprehendit draconem etc.: utiliter potentia divinae dispensationis astringitur, ne inquantum nocere valet effrenetur. Item quod dictum est, nolite nocere terrae et mari, videtur intelligendum de illis solum, qui licet aliquando sunt in tenebris infidelitatis vel peccati alterius, sunt quandoque convertendi et finaliter perseveraturi; non de omnibus malis universaliter. Item manente intellectu praemisso de nocumento spirituali, posset illud nocumentum intelligi etiam corporaliter; ne scilicet noceant procurando mortem credituris antequam credant: possent enim, nisi cohibeantur, hoc facere, vel concitando odia, vel rixas usque ad homicidia, vel etiam suffocando humana corpora, ne ad fidem veniant infideles: sed virtus dominicae passionis operante Christo pro credituris, cohibet eos ne mortem electis inferant, per quam praecludatur via ad salutem vel ante fidem vel post. Sed dubitabit aliquis quomodo cohibentur. Si permissio fit eis. Dictum est enim: quibus datum est. Si enim nocere permittuntur, non cohibentur. Item quando loquitur de permissione, non loquitur de arboribus, sed quando loquitur de cohibitione: unde hoc? Item si per arbores intelliguntur boni, sicut Glossa vult post principium hujus capitis, tales videntur consignati. Quomodo ergo dicuntur consignandi cum aliis qui prius erant mali? Respondeo. Dicendum quod pro diversis temporibus intelligitur. Tempore enim ante adventum Christi permittebatur per tentationes multum nocere: unde fere totum mundum erroribus involverat: sed dominus in passione et virtute passionis ipsum cohibuit, ne tantum possit tentare electos et tantum tentando nocere, quantum prius usque ad tempus Antichristi, quo solvetur, idest sua potestate uti atrociter a Deo permittetur. Vae his. Infra 20, apprehendet draconem et cetera. Praeterea haec cohibitio non videtur intelligenda quantum ad omnem modum nocendi; sed ne possent Daemones nocere per tentationes quantum ante passionem, et etiam quantum vellent. Isidorus 3 libro de summo bono: non amplius tentat electos Diabolus quam permittit Dei voluntas. Ad aliud dicendum, quod per terram et mare intelliguntur mali pro tempore sive statu peccati, licet aliquando sint convertendi: per arbores vero boni. Licet autem tam malis quam bonis nocere appetant Daemones; tamen existentibus in gratia, non sic permittuntur nocere, ut eis qui sunt in culpa. Unde incredulis ante passionem magis nocere poterat quam bonis: per passionem vero cohibitus est, quantum ad bonos, et etiam quantum ad malos, tamen credituros; et ideo non ponitur prius nomen arboris, sed post. Ad aliud dicendum, quod est duplex consignatio: scilicet consignatio mere invisibilis quae fit per gratiam simplicem, quam Deus etiam sine sacramento infundit; et haec consignatio est per fidem et amorem; et potest haberi ante Baptismum ab homine bene contrito, sicut habebat Cornelius. De quo Act. 10. Item consignatio partim visibilis, partim invisibilis, quae est per gratiam sacramentalem. In sacramento enim operatur Deus invisibiliter, homo autem exterius visibiliter; et ipsum sacramentum visibiliter suscipitur. Aliqui autem, licet sint boni, tamen non sunt hoc modo consignati; ut patet in Cornelio, qui prius erat bonus, et post ad doctrinam beati Petri Baptismum suscepit, Act. 10. De hac secunda loquitur hic. Unde dicit: quo ad usque signemus, scilicet ego et ministri mei, per Baptismum et alia sacramenta. Et audivi. Hic agitur de jam consignatis. Et nota quod superius agebatur pro statu ante consignationem; hic autem pro statu jam factae consignationis; quia hoc intellexit quales erunt illi qui usque ad finem mundi signati erunt. Primo autem agitur de consignatis in generali. Secundo in speciali, ex tribu Juda. In generali autem ponit consignatos sub numero quodam, scilicet centum quadraginta quatuor millium, dicens: et audivi, in mea visione. Numerum signatorum, idest omnium qui usque ad finem erunt signati signo crucis, intus per fidem et amorem et memoriam et affectum imitandi, exterius autem per sacramentorum susceptionem, maxime Baptismi, et per ipsam imitationem. Centum quadraginta quatuor millium. Nota quod sub hoc numero intelliguntur omnes electi existentes sub tempore gratiae usque ad finem mundi. Nec iste numerus ponitur ratione numeri, sed ratione mysterii, sicut vult Glossa. Nec tantum per hunc numerum signantur illi qui sunt de genere Judaeorum, sed etiam de gentibus; licet secundum superficiem videatur loqui solum de filiis Israel. Et hoc habetur in Glossa infra super illud: post haec vidi turbam etc., cum secundum figuram et cetera. Per numerum ergo qui in tota hac litera ponitur, non signatur quot sint electi, sed quales debent esse. Ex omni tribu filiorum Israel. Sic ostensum est ei in visione propter mysterium. Unde sensus secundum sensum mysticum: intellexi quales erunt illi qui signati erunt ex omnibus fidem Jacob imitantibus. Rom. 9, non enim omnes qui sunt ex Israel et cetera. Justi enim sunt spiritualiter ex tribu filiorum Israel. Dicitur autem ex omni tribu, quia multiplex est tribus justorum, qui filii Israel sunt spiritualiter per imitationem, secundum quod est multiplex gradus justitiae in electis, ut infra patebit. Unde illi qui sunt sub uno gradu justitiae sunt una tribus; qui sub alio, sunt alia tribus, et sic ulterius. Per illum autem numerum signantur quae sunt necessaria justis: scilicet perfectio in diligendo: quae signatur per millenarium qui est numerus perfectus, quia ad eum terminatur plenus cursus numerorum; et si quis velit post eum numerare, oportet redire ad numeros praecedentes. Item perfectio in operando quae per centum, quia numerus est completus, usque ad ipsum enim decurrit numerus; licet millenarius sit perfectior. Item labor in sustinendo scilicet poenalia et difficilia, ut in statu poenitentiae quae per quadraginta signatur, qui numerus est poenitentium, quia tot diebus jejunavit Moyses et ipse Christus. Partes enim aliquotae quadragenarii faciunt quinquaginta, qui est numerus remissionis, quia poenitentia ducit ad remissionem peccatorum. Hujus autem partes aliquotae quadragenarii sunt unum, duo, quatuor, quinque, octo, decem, viginti; ex his simul sumptis colligitur numerus quinquagenarius. Item doctrina in regulando, quae continetur in quatuor Evangeliis; unde signatur per quaternarium. Omnia enim praedicta debent fieri secundum regulationem quae ex quatuor Evangeliis habetur. Vel aliter. Numerus enim praedictus colligitur ex duodecim millibus per duodenarium in se ductis, sicut patet in sequentibus. Nam duodecim millia duodecies sumpta faciunt praemissum numerum, scilicet centum quadraginta quatuor millia. Millenarius signat perfectionem; duodenarius qui colligitur ex tribus quater sumptis, signat fidem Trinitatis per quatuor partes orbis. Per alium vero duodenarium, per quem fit revolutio duodenarii ad praemissum numerum complendum, intelligi potest doctrina duodecim apostolorum, secundum quam debent homines regulari in perfectione vitae et in ipsa fide; vel duodecim filii Israel quorum nomina in litera ponuntur, propter mysterium in litera. Illi ergo sunt signati, qui habent perfectionem vitae cum Trinitatis fide in quatuor partibus orbis, secundum doctrinam duodecim apostolorum, vel secundum imitationem et conformitatem ad duodecim filios Israel juxta nominum rationem. Ponitur autem secundum Glossam finitum pro infinito, quia sub certo numero sunt electi noti Dei, 2 Timoth. 2, cognovit dominus qui sunt ejus. Aliqui libri habent, centum sexaginta quatuor millia signati, ex omni etc.: et tunc sic litera suppleri potest. Audivi numerum signatorum, qui numerus centum sexaginta quatuor millia, scilicet homines signati ex omni et cetera. Quidam libri non habent, signati. Et illud videtur melius, cum ante dicatur: signatorum et cetera. Centum sexaginta quatuor, quod sumitur accusative. Ex tribu Juda. Hic enim in speciali agitur de signatis. Et praemissus numerus subdividitur per duodecim millia duodecies sumpta. Et ponuntur nomina duodecim filiorum Israel, propter mysterium, ut patet in Glossa. Signatur autem hic quadruplex status justorum: scilicet status poenitentium, proficientium, perfectorum et perseverantium, secundum quadruplicem denarium duodenarii filiorum Israel. Et secundum hoc dividitur haec pars in quatuor. Ad statum autem poenitentium tria requiruntur: scilicet humilitas in confitendo quae per Judam signatur, quod interpretatur confitens. In confessione autem intelligitur contritio quae debet concomitari poenitentibus. Igitur necessaria est cum contritione confessio peccati. Prov. 28. Qui abscondit scelera sua non dirigetur; qui autem confessus et cetera. Potest etiam intelligi de confessione laudis. Psalm. confitebor domino nimis in ore meo. Ordina sic literam: signati ex tribu Juda erant duodecim millia, hoc est, signati de statu confitentium, qui sunt quasi una tribus spiritualis sequens fidem et vitam Jacob sive Israel qui fuit patriarcha, habent per quatuor partes orbis, sive secundum regulam quatuor Evangeliorum, fidem Trinitatis et perfectionem sanctitatis. Per millenarium enim, ut dictum est, signatur perfectio. Per duodenarium qui colligitur ex quatuor et tribus per invicem ductis, intelliguntur vocati ex quatuor partibus mundi, ad fidem sanctae Trinitatis. Vel per quaternarium intelligitur doctrina salutis contenta in quatuor Evangeliis. Unum praemissorum est specialiter pertinens ad statum poenitentium, scilicet confessio. Alia duo sunt generalia ad omnem statum, scilicet perfectio sanctitatis: intelligitur de perfectione sustinentiae, haec enim est omnibus necessaria. Matth. 5, estote perfecti et cetera. Item fides Trinitatis. Hebr. 10, sine fide impossibile est placere Deo. Unde duodecim millia in qualibet tribu ponuntur, quia in omni gradu et statu sunt illa duo necessaria per quatuor partes orbis, sive juxta doctrinam quadruplicis Evangelii. Et nota quod per duodecim tribus filiorum Israel intelliguntur ipsi justi secundum duodecim gradus quadruplicis status praemissi. Unde illi qui sunt in gradu confessionis sunt una tribus; ratione satisfactionis sunt alia tribus; et sic ulterius de aliis quae sequuntur. Ipsi etiam justi sunt filii Israel per imitationem, quia ejus fidem et sanctitatem imitantur. Et potest justus esse in diversis tribubus, quia in diversis gradibus qui sunt sub uno statu, ut patet in primis tribubus, sive gradibus pertinentibus ad primum statum. Aliter potest litera ordinari aliis non mutatis. Ex tribu Juda, duodecim millia erant signati: ita quod adjectivum quantum ad genus referatur ad duodecim millia ratione ejus quod subintelligitur; quia in hoc quod dicitur duodecim millia intelliguntur homines. Et etiam quandoque solet dici sex millia viri, vel duodecim millia homines, ut 2 Machab. 8, eduxerunt ad sex millia viros: et 2 Machab. 12, commiserunt cum eo Arabes quinque millia viri et equites quingenti. Hoc est dicere secundum intellectum mysticum: qui tenent confessionem peccati vel laudis, et per quatuor partes orbis habent fidem Trinitatis cum perfectione vitae, sunt signati: quia in confitentibus cum ipsa confessione sufficientiae et sub fide Trinitatis gratia formata, intellige gratiam gratum facientem et fidei sacramenta ut Baptismus et alia. Qui autem habet praedicta, portat signum quod est de familia Dei, et quod est ordinatus ad gloriam, si semper hoc teneat. Et sic intellige consignationem in omnibus sequentibus. Consignatio enim haec fit per fidem Trinitatis in qua intelliguntur alii articuli. Et per gratiam quae est forma fidei, et per sacramenta fidei, et haec implicite intelliguntur ex fide Trinitatis et per vitam perfectam quae comprehendit memoriam dominicae crucis et affectum imitandi et ipsam imitationem in actu. His autem praedictis additur aliud speciale, secundum gradus distinctos, qui sunt duodecim, secundum duodecim nomina filiorum Israel. Judas autem primus ponitur, cum fuerit quartus: quia confessio fidei sive peccati praecedit et rursus per hoc ostenditur, per hoc quod carnalis generatio non est hic attacta, sed spiritualis. Item intelligitur satisfactio, quia poenitens debet dare operam generationi rectorum operum, ut Deo sufficiat, et damna quae sibi ipsi peccando intulit resarciat: quod signatur per Ruben, quod interpretatur videns filium: idest opera bona ad jucundandum; quia cum quis bene operatur, potest videndo filios suos, idest opera, jucundari in Deo. Psalm. filii tui sicut novellae olivarum, in circuitu mensae tuae. Gregorius in homeliis super illud Lucae 12, sint lumbi vestri praecincti et lucernae ardentes: unusquisque tanto majorem debet quaerere bonorum operum lucem per poenitentiam, quando graviora sibi intulit damna per culpam. Dicit igitur, signati ex tribu Ruben, erant duodecim millia: idest illi qui sunt signati de gradu bene operantium, qui sunt una tribus filiorum Jacob, qui ejus filii sunt per imitationem; habent perfectionem vitae cum fide Trinitatis per quatuor partes orbis, sive secundum quatuor Evangeliorum doctrinam, quae dirigit ad fidem sanam et vitam perfectam. Vel, duodecim millia, scilicet homines, erant signati ex tribu Ruben. Quasi dicat: qui sunt fecundi in bonis operibus, et habent perfectionem vitae cum Trinitatis fide, per diversas partes orbis, sive secundum doctrinam quatuor Evangeliorum, illi sunt signati, qui hoc faciunt ad illud signaculum. Primo modo vel secundo, expone in aliis quae sequuntur. Item requiritur virtuositas, in pugnando scilicet contra tentationes vitiorum: quod signatur per Gad, quod interpretatur tentatio. Job 7, secundum aliam litteram. Tentatio est vita hominis super terram. Jacob. 4, resistite Diabolo et fugiet a vobis. Item interpretatur accinctus; quia ad expugnandum et vincendum tentationes debet homo accingi virtute mentis. Psalm. et praecinxisti me virtute ad bellum. Item et ad sustinendum tribulationes et adversitates. Psalm. ego autem in flagella paratus sum. Ex tribu Aser. Hic agitur de signatis quantum ad statum secundum, scilicet proficientium. In quo est triplex gradus. Primus ordo est recta ad mundum; quod signatur per Aser quod interpretatur beatus. Talis enim est beatus, sicut tangit Glossa, qui non est mundanis intentus, sed recte ordinatus est ad ea quae sunt mundi, vel bene utendo eis, vel abjiciendo. Matth. 5, beati pauperes spiritu. Ecclesiastici 31: beatus est dives qui inventus est sine macula etc.: qui potuit transgredi et non est transgressus et cetera. Secundus est latitudo caritatis ad proximum, scilicet in exhibendo caritatum beneficia proximis, et diligendo omnes etiam inimicos; quod signatur per Nephtalim, quod interpretatur latitudo. Psalm. latum mandatum tuum nimis. Tertius fervor caritatis ad Deum qui facit oblivisci omnia temporalia, et extendere affectum in Deum; quod signatur per Manassem, quod interpretatur oblivio. Philipp. 3, quae quidem retro sunt obliviscens. Talis autem propinquus est perfectioni: unde recte sequitur de statu perfectorum. Ex tribu Simeon. In hoc autem statu triplex est gradus. Primus est vehementia afflictionis in dolendo: viri enim perfecti vehementer dolent de peccatis, si quae aliquando commiserunt. Item de peccatis aliorum. Item de incolatu hujus miseriae, quae signatur per Simeonem, quod exauditor tristitiae interpretatur. Ille exaudit tristitiam qui motu gratiae excitantis ad dolendum de peccatis quandoque a se commissis, vel etiam de alienis, vel de praesenti miseriae incolatu amplectitur. Matth. 5, beati qui lugent. Joan. 16, tristitia vestra vertetur in gaudium. Secundus operum supererogatio in agendo: quod signatur per levi, quod interpretatur additus, quia praeceptis vel sibi injunctis adduntur alia sicut consilia, et alia quae sunt supererogationis. De quibus dicit beatus Gregorius: praestantiori desiderio plus exhibere appetunt quam praeceptis generalibus audire potuerunt. Tertius, mentis elevatio in desiderando illis, in contemplando scilicet divinam fruitionem, ad quam omnino suspirant: quod signatur per Issachar, quod interpretatur merces. Philipp. 3, nostra conversatio in caelis est. Ex tribu Zabulon. Hic agitur de signatis quantum ad quartum statum, scilicet perseverantium: qui scilicet diu in culmine perfectionis fuerunt, et jam propinqui sunt ad praemium percipiendum. Est autem et in hoc triplex gradus. Primus fortitudo ad adversa sustinenda; quia tales, cum sint in altissimo statu, libentissime cuncta adversa pati parati sunt: quod signatur per Zabulon, quod interpretatur habitaculum fortitudinis: quia habitant in interno munimento fortitudinis ad sustinendum omne adversum. Tob. 5, forti animo esto et cetera. Act. 21. Ego autem non solum alligari et cetera. Secundus est sedulitas ad merita cumulanda, quod signatur per Joseph, quod interpretatur augmentum, quia tales semper augere merita student. Genes. 49, filius accrescens Joseph. Tertius est idoneitas ad praemia percipienda: quia merito diuturnitatis et altae perfectionis facti sunt idonei ad praemii perceptionem; quod signatur per Beniamin, quod interpretatur filius dexterae, idest merito fervidae perseverantiae, filius divinae clementiae, qui dat suis filiis aeternam mercedem. Cantic. 2, et dextera illius amplexabitur me. Vel dexterae, hoc est ipsius beatitudinis: quia ad eam sicut ad haereditatem propriam est deputatus et ad eam idoneus. Isidorus 1 Lib. de summo bono: dextera patris beatitudo est, sicut sinistra miseria. Vel potest hic intelligi claritas ad beneficia intelligenda, quia omnia noverunt esse a Deo, et nihil ab homine; et ideo sunt filii dexterae, idest divinae misericordiae, cui omnia ascribunt commendabilia. Unde Gregorius: sancti viri quicquid in se boni inspiciunt, immortalis gratiae donum esse cognoscunt. Ad praemissum quadruplicem statum est reducere omnes electos. His praemissis gradibus, debet quilibet reptare manibus ac pedibus ut ad beatitudinem quandoque pertingat. Primus enim est humilitas perfectionis: sive sit confessio peccati, in qua intelligitur concomitans contritio cordis (de qua confessione, dicit beatus Gregorius: unicuique peccatori jam exordium illuminationis est humilitas confessionis); sive sit confessio fidei; quia fides est substantia rerum, Hebr. 11, sive confessio laudis. Gregorius: indignus est dandis, qui non agit gratias pro acceptis. Post haec sequitur foecunditas operationis. Unde sequitur Ruben. Coloss. 1, in omni opere bono fructificantes. Ex hoc provenit virilitas expugnationis scilicet tentationum; quia ipsa bona juvant ad superanda mala: unde sequitur Gad tentatio. Ephes. 6, induite vos armaturam Dei. Ad hoc sequitur contemptus vanitatis; quia merito praemissorum, datur gratia et virtus, ad non diligendum temporalia, ut verius diligatur Deus: unde sequitur Aser beatus. Psalm. beatum dixerunt populum cui haec sunt; beatus populus cujus dominus Deus ejus. Ex hoc provenit miseratio pietatis, ut proximis subveniatur. Unde sequitur Nephtalim. Proverb. 22, qui pronus est ad misericordiam, benedicetur. Ex his adhaesio caritatis surgit scilicet ad Deum: Gregorius: per amorem proximi, Dei amor nutritur. Et ideo bene sequitur Manasses, quia per amorem magnum ad Deum omnia inferiora dantur oblivioni. Gregorius, sicut mors corpus interimit, sic ab amore temporalium aeternae vitae caritas occidit. Ex adhaesione autem amoris ad Deum oritur vehementia anxietatis, scilicet de offensis propriis, quandoque prius commissis, vel de alienis. Unde sequitur Simeon. Rom. 9, tristitia mihi inest magna et cetera. Ad praemissa sequitur, operante gratia, supererogatio bonitatis, ut ultra quam tenetur agat: unde sequitur levi. Gregorius, perfectiores sub generali judicio non tenentur, quia et praecepta generalia vivendo vincunt. Vult dicere quod tales qui relinquunt saeculum, et observant consilia, erunt judices non judicati. Ex his autem inardescit desiderium aeternitatis, juvamine contemplationis: unde sequitur Issachar. Philipp. 1, desiderium habens dissolvi et cetera. Ad desiderium autem et fervorem contemplationis sequitur magnitudo fortitudinis: scilicet ad sustinentiam quorumlibet adversorum. Unde subditur Zabulon. Proverb. 10, manus fortium divitias parat. Sed post haec omnia necessaria est sedulitas sollicitudinis, ne scilicet cesset cumulare merita. Unde sequitur Joseph. Sicut beatus Franciscus propinquus morti dicebat: incipiamus, fratres, domino Deo servire, quia usque nunc vix vel parum in ullo profecimus. Eccles. 10, mane semina semen tuum, et vespere non cesset manus tua. Ex cunctis autem praemissis sequitur propinquitas beatitudinis. Unde sequitur Beniamin. Psal. cum dederit dilectis suis somnum, ecce haereditas domini, filii merces. Sed circa litteram dubitatur. Primo, quare ponitur numerus, cum de numero electorum hic non agatur; quia non est iste numerus electorum. Plures enim longe sunt. Item ex hoc videtur dari occasio credendi, quod non sint plures salvandi. Item aperte posset dici, quod sub tanta obscuritate dicitur. Secundo quare loquitur de tribubus Israel, cum de gentilibus plures sunt salvandi quam de Judaeis? Tertio quare potius agitur de Israel quam de Abraham qui fuit pater credentium? Rom. 4. Quarto quare non potius tribus Dan, cum ipse fuerit verus filius Israel quam Manasses. Manasses enim fuit filius Joseph filii Israel: Dan autem fuit immediate filius Jacob. Quinto quare non potius Ephraim qui fuit frater Manasse? Sexto, quare cum hic solum de signatis agatur, quid erit de eis qui non signantur per susceptionem sacramentorum? Et qui non possunt, eo quod non habent tempus? Respondeo. Ad primum. Dicendum quod iste liber est revelationum, quae factae sunt beato Joanni, sub quibusdam figuris: et hoc propter alios non propter ipsum, ipse enim omnia intelligebat, sicut supra habetur in prologo. Ratio autem quare istae revelationes sunt clausae sub velamine et obscuritate, est multiplex. Prima propter perversos, ne scilicet perversis esset locus pervertendi verba hujus libri, si aperta essent; quia non sunt margaritae ante porcos mittendae. Secunda propter fastidiosos; si enim esset totum in aperto, vilesceret. Nunc autem in ampliori reverentia suscipitur et pretiosius habetur, et sapidius cogitatur et diligitur. Haec duplex ratio ponitur in Glossa super illud supra primo, et designavit mittens. Tertia ratio est, propter ingratos; ne quis sibi tribuat intelligentiam Scripturarum, sed Deo qui claudit et aperit, supra 3: ubi dicit Glossa: claudit ut quaeramus, aperit ut inveniamus, ut largitor habeat suae bonitatis gratias. Quarta ratio est propter affectuosos, ut scilicet meritum eis accrescat in humili et pia inquisitione Scripturae. Est enim in hoc meritum, cum ex affectu amoris et devotionis indagantur Scripturae. Quod innuit Augustinus de expositione Scripturae loquens, et dicens 12 libro confessionum: sacrificem tibi famulatum cogitationis et linguae meae; da quod offeram tibi. Sub obscuritate ergo loquitur propter praedicta. Sub tali autem numero facta est et scripta revelatio, propter mysterium quod habet, ut supra expositum est. Non enim est contemnenda ratio numeri. Unde Augustinus, 11 libro confessionum: ratio numeri contemnenda non est, qui in multis sanctarum Scripturarum locis, quam magno aestimanda sunt, elucet diligenter intuentibus. Quod autem ille numerus tantum ratione mysterii, non numeri, ponatur, patet ex Glossa, intellexi et cetera. Et per aliam quae ponitur infra, cum secundum figuram et cetera. Item per utile. Item per simile. Infra 13, qui habet intellectum computet numerum bestiae. Numerus et cetera. Item absit quod tam parvus sit numerus electorum sub tempore gratiae. Ad primum ergo patet, quod numerus ponitur propter mysterium, licet de numeri ratione non agatur hic, et licet major sit numerus electorum. Ad secundum objectum dicendum, quod non datur ex hoc illa occasio, licet posset quis confingere quod inde occasio, sumatur. Aliud enim est occasio data, aliud occasio sumpta. Nam cum ille liber sit liber occultarum nobis visionum, item cum prius dicatur numerus salvandorum esse innumerabilis: datur per hoc via ad intelligendum aliter quam superficies literae sonat. Nec debet quis in hujusmodi sensui suo inniti: unde qui male intelligit, non ipsa libri verba, sed se ipsum arguat. Praeterea ipse Deus qui Joanni haec revelavit, pie pulsanti aperit intellectum, ut dicit Damascenus, 4 libro, cap. 10. Ad aliud dicendum, quod etsi posset dici aperte, tamen aliter placuit divinae sapientiae, propter praemissa: et hic et in plurimis locis hujus libri et Scripturae sacrae. Ad secundum quaesitum dicendum, quod hoc est propter mysterium, ut patet ex Glossa. Non enim loquitur de tribubus Israel, secundum literalem sensum; quia sic videretur quod tantum Judaei salvandi essent; sed secundum spiritualem. Jacob enim, qui dictus est Israel, fuit patriarcha sanctissimus et magnae fidei et magnae patientiae in adversis multis quae sustinuit, et magnae ad Deum familiaritatis, ut patet in Genesi: unde oportet quod per imitationem simus ipsius filii et de ejus progenie spiritualiter: unde de ejus tribubus agitur ratione mysterii. Sanctitas enim et facta priorum patrum nobis sunt in exemplum. De populo autem Judaeorum fuerunt patres sancti, quia illum populum sibi Deus in peculiarem assumpsit, licet de gentilibus aliqui justi fuerint etiam ante Christi adventum, ut Job. Isidorus 1 libro de summo bono: facta priorum vir sanctus imitanda considerat. Ad tertium quaesitum dicendum, quod similiter et Abraham ducitur fidelibus in exemplum, ut patet Rom. 4 et 9, Hebr. 11. Item et Israel, ut Rom. 9, et hic. In hoc autem loco potius agitur de Israel. Cujus ratio potest accipi, tum ex parte nominis, quia Israel interpretatur vir videns Deum unde virtutem et rem hujus nominis debet habere quilibet, ut oculo fidei et amoris Deum videat; vel princeps cum Deo, ut scilicet quilibet principetur carni ac vitiis, et semper adhaereat Deo. Tum ratione progeniei, quia plures habuit filios quam Abraham et majoris auctoritatis excepto Isaac: unde ratione patris et ipsorum suorum nominum proponuntur fidelibus in documentis, duodecim patriarchae filii Israel, ut sicut de eorum tribu, implendo rem nominis eorum in se ipsis, ut habetur in Glossa: et quanto plures fuerunt, tanto majus documentum sumitur etiam ex nominibus ipsorum. Rom. 9, non enim omnes, qui sunt ex Israel et cetera. Ad aliud dicendum, quod ideo non ponitur Dan ut ostendatur Antichristus de omni sanctorum numero expellendus; qui nascetur de tribu Dan, ut dicit Glossa: loco autem ejus ponitur levi. Item alia ratio ponitur in Glossa. Ad quintum solet dici quod ideo non ponitur tribus Ephraim ut ostendantur idolatrae et schismatici non habere partem in sorte sanctorum. De tribu enim Ephraim fuit Jeroboam, qui populum Israel fecit idolatrare, adorando vitulos aureos, ut divideret eos ab aliis qui colebant Deum in templo Jerusalem, 3 Reg. 12. Et nota quod tribus levi non computatur in veteri testamento inter alias tribus filiorum Israel, quantum ad numerum duodecim patriarcharum; quia dominus illam tribum assumpsit sibi in ministerium cultus sui. Sed hic ponitur inter alios, ratione mysterii. Loco autem levi posita est tribus Manasse, apud Judaeos, in numero tribuum filiorum Jacob. Tribus autem Ephraim pro Joseph patre suo, ut dicit Magister in historia Levitici: et hoc ipsum praedixit Israel Genesis 48. Ad aliud dicendum, quod illi qui non possunt consignari per sacramenta, ad ultimum tamen, si aliter se disponunt inter consignatos reputantur, et sufficit signaculum interius. Unde Hugo in libro de sacramentis 2, parte 6: bona voluntas cum devotione fidei non despicitur, quamvis a sacramento aquae percipiendo, articulo necessitatis impediatur. Si autem quaeritur, quare non sufficiebat in generali dicere, ex omni tribu filiorum Israel, ita quod nomina in speciali non exprimerentur? Illud dicendum, quod propter duo. Primum est ut ostenderet illas virtutes in electis esse debere, quae per expressa nomina filiorum Israel designantur. Secundum, ut in computatione tribuum ostenderet Antichristum et omnes idolatras et actores schismatum esse longe a societate justorum, per hoc quod Dan et Ephraim non nominantur hic. De tribu enim Dan descendet Antichristus. De tribu Ephraim fuit Jeroboam, ut dictum est. Post haec vidi turbam magnam. Secunda pars est, in qua ponitur consolatio, ex numerositate salvandorum. Illa enim societas numerosa erit, et innumerabilis est homini mortali. Nota Glossam: cum secundum figuram et cetera. Per hoc autem debent homines fieri solliciti ad sustinendum quaelibet adversa, et tempore Antichristi, de quo supra habitum est, et alio quolibet tempore; et ad agendum bona, et detestandum vitia, ne a tanta et tali societate excludantur. Sanctorum autem numerositas est mortalibus innumerabilis, et colligitur ex diversis nationibus mundi. Unde primo ostenditur salvandorum numerositas. Secundo innumerabilitas, quam dinumerare. Tertio, varietas, quia ex diversis partibus et nationibus sunt colligendi, ex omnibus. Dicit igitur, post haec, scilicet postquam videram Christum prohibentem Daemones a nocumento electorum, insignantem suos, et qualitatem signatorum, vidi, in visione mea interius, non oculo corporali, turbam, idest multitudinem, magnam, numero magnam et dignitate ac merito, quia ad regnum aeternum praeordinata. Turba dicitur multitudo hominum tumultuantium, qui signum est turbationis faciens. Item turba proprie solet dici hominum inferiorum et vulgarium: hic tamen turba signat multitudinem ipsam, non turbationem. Item multitudinem omnium salvandorum, sive sint nobiles sive ignobiles, pauperes vel divites; quia Deus personam hominis non accipit, Galat. 2. Sed objicitur: Matth. 20, multi sunt vocati, pauci vero electi. Respondeo. Revera magna erit multitudo eorum qui erunt in patria, sicut hic ostenditur; et jam plurima millia animarum, sunt in gloria. Multa enim martyrum millia, una vice interficiebantur quandoque. Sed dicuntur pauci salvandi respectu damnatorum, quam dinumerare nemo poterat, propter ipsam multitudinem: Deo tamen ille numerus est numerabilis, secundum quod dicit Glossa, qui et numerat multitudinem stellarum. Sed quid est quod dicit, nemo? Numquid illi qui sunt in patria salvandorum numerum noverunt? Item cum supra sub numero posuerit fideles; audivi numerum signatorum centum quadraginta quatuor millia; quomodo hic dicit multitudinem electorum esse innumeram? Item aut per illa verba praemissa. Et audivi etc. intelliguntur omnes salvandi de Judaeis et gentibus; aut solum de Judaeis. Si primo modo; contradicit Glossa, quod superius secundum figuram, sub certo numero vidit designatos, et tantum de filiis Israel; ergo tantum de Judaeis. Si secundo modo: contra. Glossa dicit, nunc aperte docet quod per illum numerum et cetera. Item videtur Glossa sibi contraria. Respondeo. Ad primum dicendum, quod probabile est Angelos et bonos qui sunt in patria scire numerum hominum salvandorum: hoc enim est materia gaudii plenioris. Ad illud quod objicitur, dicendum: quod hic dicitur nemo, intelligitur, de homine puro et mortali in statu viae. Ad aliud dicendum, secundum Glossam illam, cum secundum figuram designatos etc. quod ille numerus praemissus, audivi numerum etc., non ponitur ratione numeri, quia non est ille numerus salvandorum (plures longe sunt salvandi); sed ratione mysterii, ut supra ostensum est. Unde ne crederentur signati, sive salvandi, comprehendi sub illo numero, ostenditur vidisse eos, sub multitudine innumerabili. Quod ergo ante audiverat sub figura numeri propter mysterium; postea vidit supra omnem numerum, quantum ad cognitionem mortalium. Haec igitur verba explanant praecedentia. Ad aliud patet, quod ex his verbis patet secundum Glossam, quod verba superiora audivi numerum etc., de omnibus salvandis ex Judaeis et gentibus intelligenda sunt. Quod autem dicit Glossa, quod superius vidit tantum de filiis Israel, intelligendum secundum superficiem et figuram tantum, sicut praemittitur, cum secundum figuram et cetera. Per hoc patet ad aliud quod secundum Glossam non est contraria ei quod sequitur in ipsa Glossa, quia prima pars Glossae loquitur quantum ad superficiem visionis. Audivit enim auditu imaginario vel intellectuali, de omni tribu filiorum Israel tot signatos esse: sed secundum rem, ut dicit finis Glossae, per hos intelliguntur universi fideles salvandi, quia sunt filii Israel per veram imitationem. Ex omnibus. Hic ostenditur salvandorum varietas; quia divina pietate, ex toto mundo assumuntur. Nationes autem eorum tangit tum in generali, tum in speciali. In generali autem inquantum ad gentiles: unde dicit, ex omnibus gentibus. De his enim Ecclesia pro parte majori. Et quantum ad Judaeos: unde sequitur, et tribubus, scilicet Judaeorum, quorum fuerunt multae tribus, specialiter autem duodecim, de quibus fuerunt apostoli et alii multi fideles, et etiam multi convertentur in fine, praedicante Elia et Enoch. De utrisque dicitur in Psal. exaltabor in gentibus et exaltabor in terra. In speciali autem tangitur origo sanctorum, ex parte corporis. Tum quantum ad congregationes urbium, et populis qui sunt in diversis urbibus. Tum quantum ad diversitates idiomatum, et linguis, idest ex hominibus diversarum linguarum. Matth. 8, dico autem vobis, quod multi ab oriente et occidente et cetera. Vel gentibus, scilicet tam Judaeorum quam gentilium. Nomen enim gentis dicitur non tantum in gentibus, sed etiam quandoque in Judaeis. Joannis 11. Et non tantum pro gente et cetera. Et tribubus, in una quaque gente; sicut gens Judaeorum habet tribus multas, sic et gentilium. Et populis, in diversis urbibus, ut dictum est; quia unus populus est in una urbe. Vel populis in tribubus; quia una magna tribus multos populos habet, sicut una ex tribubus filiorum Jacob multos populos habebat et multas urbes replebat. Et linguis, in uno populo; quia quandoque in uno populo sunt diversae linguae, ut dicit Glossa. De universis enim partibus mundi, sunt electi, sicut signatur Isaiae 43, dicam Aquiloni da, et Austro etc., affer filios meos de longinquo et cetera. Sed videtur Glossa contraria Glossae, quae super illud, supra 5, ex omni tribu etc., dicit quod in singulis linguis sunt multi populi: hic autem dicit quod in uno populo sunt diversae linguae. Respondeo. Non est contrarium, quia utrumque est verum. In una enim provincia ubi est una lingua, sunt multi populi, secundum diversas partes provinciae. Rursus in populo ejusdem urbis, quandoque sunt diversae linguae propter aggregationem hominum ex diversis nationibus terrarum. Unde Act. 2, erant autem in Jerusalem habitantes et cetera. Et quomodo nos audivimus et cetera. Stantes. Hic introducitur consolatio ex dignitate. Nobilissimus enim et pulcherrimus est status gratiae et meritorum in justis: unde ne ab ea quis excludatur, sustinere debet quantalibet adversa. Nam contra tribulationes de quibus supra habitum est, ostenduntur fidelibus consolationes, ne tempore Antichristi vel alio deficiant in adversis. Non enim sine causa tam diligenter numerositatem salvandorum et nobilitatem status gratiae ac meritorium describit. Nota igitur quod dignitas sive nobilitas meritorum describitur multipliciter. Primo quantum ad locum justorum: locus enim dignior attestatur dignitati personae. Secundo quantum ad decorem indumentorum amicti stolis albis. Tertio quantum ad insignia triumphorum, et palmae. Quarto quantum ad devotionem praeconiorum. Decantare enim Deo devota praeconia, non parvae est dignitatis. Et clamabant. Quinto quantum ad benevolentiam Angelorum, et omnes. Dicit igitur: stantes, scilicet rectos. Ante thronum, idest ante Ecclesiam quae est thronus Dei, in quo sedet, et in quo et per quem, quantum ad perfectos, judicabit mundum. Ante hunc thronum stant justi per promptitudinem obediendi suis praelatis. Hebr. ultimo, obedite praepositis vestris. Gregorius, obedientia sola virtus est quae menti virtutes ceteras inserit insertasque custodit. Quod autem dicitur, stantes, refertur ad praedicta, quia dixerat turbam, quod nomen est collectivum et multos in unum ponit: quasi dicat: vidi plurimos et innumerabiles stantes et cetera. Vel per thronum potest intelligi dominatio divinae majestatis, cui sunt justi parati obedire. Et vidi stantes in conspectu agni, scilicet Christi hominis per promptitudinem famulandi, vel per desiderium videndi, quia in conspectu agni sunt justi etiam in via, dum prompti sunt ei servire interim, et desiderant ipsum conspicere in patria. Praeterea viri spirituales student continue conspicere ipsum oculo amoris et meditationis. Unde beatus Bernardus: omne tempus in quo de Deo non cogitas, hoc te reputa perdidisse. Et subjungit, mens namque sapientis semper est apud Deum. Item de beato Francisco legitur, quod ambulans, sedens, comedens, bibens, orationi erat intentus. Locus ergo justorum in via est rectus status, sive rectitudo cogitationis et voluntatis, per quam sunt praesto praelatis ad obediendum, praesto etiam Christo ad famulandum. Item avidi ad ipsum inspiciendum in patria; et perfectiores student intueri continue oculo amoris et meditationis in via. In hoc loco lato mente quiescunt. Psalm. statuisti in loco spatioso pedes meos. Iste est locus nobilis: locus autem malorum est vilis status et obliquitas cogitationis et affectionis, per quam delectantur in vilibus. Jerem. 3, leva oculos tuos in directum et vide ubi nunc prostrata sis. Sed quomodo justi dicuntur stare. Ante thronum, hoc est Ecclesiam, cum omnes justi simul accepti sunt ipsa Ecclesia? Respondeo, secundum quod exponitur juxta Glossam de obedientia ad praelatos, per thronum intelligitur in hoc loco Ecclesia quantum ad praelatos in quibus maxime Deus sedet, si sint quales debent esse. Per hoc notatur quod dicitur, stantes, subditi: licet quod antecedit, vidi turbam, intelligatur de omnibus fidelibus secundum Glossam. Secundum enim regulam Ticonii, quandoque loquitur Scriptura vario modo, licet videatur loqui sub modo uniformi: ut illud quod in Psalm. dicitur: cum occideret eos quaerebant eum: cum tamen alii essent qui occidebantur, alii qui quaerebant dominum. Multo ergo magis potest fieri, ut Scriptura loquens prius de omnibus justis, post loquatur quasi sub uniformitate de quibusdam, et post rursus de omnibus. Quod enim sequitur, amicti etc. recte de omnibus justis tam praelatis quam subditis intelligitur. Si autem per thronum intelligatur divina majestas omnibus dominans et judicans, tunc quod dicitur: stantes, pro omnibus rectis universaliter accipitur. Quod ergo objicitur, quod omnes justi simul accepti sunt Ecclesia, verum est. Sed quod dicitur stantes, non accipitur secundum primum modum de omnibus, sed subditis. Et thronus dicitur Ecclesia secundum quod consistit in praelatis per appropriationem. Amicti: quasi dicat: vidi stantes et erant amicti, idest cooperti sive induti in decorem et ornatum. Stolis idest vestimentis albis, idest sinceris et pulchris. Haec sunt indumenta virtutum, ut est indumentum munditia corporis et animae, prudentiae, fortitudinis, caritatis, pietatis, orationis, humilitatis et aliarum virtutum et meritorum ex his procedentium. Supra 3, suadeo tibi emere et cetera. His vestibus oportet decorari ad intrandum ad regem et obtinendum per orationem desiderata, et sic bene recipietur et exaudietur; quod signatur in Esther quae regalibus indumentis intravit ornata ad regem et obtinuit pro se et pro populo, Esther 5. Et palmae. Hic ostenditur dignitas quantum ad insignia triumphorum de Diabolo, carne et mundo et vitiis. Et palmae et cetera. Sic in visione videbat. Per palmas quae solent dari victoribus in signum triumphi, signatur dignitas justorum, in victoria vitiorum. Palmas autem vidit in manibus, quia in recta operatione et per rectam operationem non solum in foliis verborum triumphant justi de vitiis. Gregorius super hunc locum: palmas in manibus habere est victorias in operatione tenuisse. Et clamabant voce magna, idest devotione magna sive desiderio. Animarum verba ipsa sunt desideria. Dicentes interna locutione affectus sine strepitu vocis. Salus, idest benedictio et laus de nostra salute spirituali, quae est per gratiam a peccatis et periculo tentationum. Sit Deo nostro, scilicet Deo patri, vel toti Trinitati. Qui sedet, idest quiescit et regnat. Super thronum, idest super Ecclesiam militantem quae est sedes Dei. Et agno, scilicet Christo homini qui est mediator, per quem habemus: quicquid boni recipimus, Eccles. ult. danti mihi gratiam dabo gloriam. Possent etiam praemissa intelligi pro statu patriae: et secundum hoc describitur praemium. Tum quantum ad divinitatis fruitionem, stantes ante thronum, idest ante divinam majestatem, praesentes quando contemplantur fruendo. 1 Corinth. 4, tunc autem facie ad faciem. Tum quantum ad humanitatis contemplationem, in conspectu agni; ipsum enim conspicient in gaudium ineffabile, dominum et fratrem suum. Isa. 33, regem in decorem suum videbunt. Tum quantum ad gloriosum decorem, amicti stolis albis, quia duplici stola, scilicet animae et corporis decorabuntur beati. Sap. 5, accipient regnum decoris de manu domini. Tum quantum ad triumphalem honorem, et palmae, idest praemia victoriae. Per palmas enim quae dantur victoribus, intelligitur praemium quo victor honorificatur. Maximus enim honor est per victoriam obtinere gloriam. In manibus eorum, quia per opera bona straverunt vitia. Gregorius super hunc locum, operationis palma ibi retribuetur, ubi jam sine certamine gaudetur. Tum quantum ad fervoris devotionem, sive laudis magnitudinem: ex fervore enim devotissimo et plenissimo, Deo attribuent suum praemium et omnia bona. Et clamabant etc. ut prius. Salus, idest laus et benedictio pro salute gloriae. Deo nostro, scilicet patri vel Trinitati, qui sedet super thronum, idest super Ecclesiam triumphantem. Et agno, scilicet Christo, cujus passione et merito beati sumus. Rom. 5, in vita regnabunt per unum Jesum Christum. In patria utique beati, dominum laudabunt ex intimis. Psalm. beati qui habitant in domo tua domine, in saecula saeculorum laudabunt te. Verumtamen principalis intellectus esse videtur pro statu viae, secundum Glossam, et etiam secundum ea quae sequuntur. Et omnes Angeli. Item de his eisdem dicitur infra, agnus qui in medio throni est, reget eos et cetera. Et omnes. Hic ostenditur dignitas meritorum, quantum ad benevolentiam Angelorum. Dignitas enim est habere gratiam Angelorum sanctorum. Horum autem benevolentia est ad justos, tum quantum ad actum in adjuvando, tum quantum ad affectum in congaudendo: unde sequitur: et ceciderunt. Dicit igitur, et omnes Angeli: omnes enim Angeli tam majores quam minores, hominem mortalem juvant. Stabant, ut juvantes. In circuitu, idest in protectione. Throni, idest Ecclesiae, in qua Deus sedet. Et sic tangit ipsum corpus mysticum communiter: deinde membra majora specialiter. Tum pastores. Et seniorum. Tum praedicatores. Et quatuor animalium, quia ipsam Ecclesiam Angeli custodiunt et promovent. Psalm. montes in circuitu ejus. Specialiter autem pastores qui bene incumbunt ovibus, dirigunt et protegunt. Isa. 62, super muros tuos et cetera. Secundo autem expedit, quia totum pondus vertitur in ipsos, 2 Reg. ultimo, de Saul. Item et praedicatores qui verbo et exemplo aedificant, informant Angeli et muniunt. Isa. 6, volavit ad me unus de Seraphin et cetera. Et ceciderunt. Hic ostenditur Angelorum ad homines benivolentia, in congaudendo eorum spiritualibus bonis, quos habituri sunt consortes, sicut Glossa: unde congaudentes homini fundunt Deo gratiarum actionem, non solum pro donis sibi datis, sed etiam pro beneficiis homini a Deo concessis. Haec autem gratiarum actio, in qua se homini congaudere ostendunt, describitur primo quantum ad reverentiam humilitatis. Secundo quantum ad devotionem orationis, et adoraverunt. Tertio quantum ad ipsam formam magnificationis dicentes: amen. Dicit igitur: et ceciderunt, idest humiliaverunt se: humilians enim se cadit feliciter per humilitatem, non ascendit damnabiliter per elationem, Ezechiel. 2, vidi et cecidi in faciem meam. Superbi autem eriguntur. Numer. 15, multum erigimini filii levi. In conspectu throni, parati scilicet ad obediendum sedenti in throno, idest Deo sedenti in sua dominatione, sive in Ecclesia militante et triumphante, ut semper Deo sint accepti. Glossa, non conspicerentur, scilicet oculo benivolentiae. Angeli enim semper desiderant et semper habent Christi benivolentiam et amorem. Augustinus 10 Lib. de civitate Dei, in superna civitate Dei voluntas incommutabilis lex est. In facies suas, idest mentes suas, considerando propriam parvitatem et ejus sublimitatem et ei ex affectu gratias agendo, pro electorum consignatione et salute. Quid est autem Angelos cum sint incorporei, cadere in facies, nisi suam celsitudinem, respectu divinae, quasi nihil reputare, et quicquid habent ei humiliter attribuere? Job 25, stellae non sunt mundae in conspectu ejus. Nota quod est casus multiplex: videlicet: divinae dignationis, cum aliquod donum gratiae datur homini: et dicitur casus, quia in condescensio est. Ezechiel. 8, cecidit super me manus domini Dei. Act. 10, adhuc loquente Petro verba haec, cecidit spiritus sanctus super eos qui audiebant verbum. Item reverentis humiliationis, ut hic, et ceciderunt in conspectu throni. Et supra 1, cecidit ad pedes ejus tamquam mortuus. Mortalis praevaricationis. Ecclesiast. 2, ne deflectatis ab illo ne cadatis. Qui enim adhaeret Deo in alto est. Unde Augustinus in Lib. de moribus Ecclesiae: toto mundo est omnino sublimior mens inhaerens Deo; unde cum ab eo recedit et ipsum offendit, male cadit. Unde Augustinus 4 Lib. confessionum: filii hominum usquequo graves corde? Numquid et post descensum vitae non vultis ascendere? Cecidistis enim ascendentes contra eum. Item temporalis tribulationis, sive punitionis. Isa. 8, cadent et conterentur et irretientur et capientur. Corporalis dissolutionis, quando cadit quis a vita per mortem. Eccles. 11, si ceciderit lignum ad Austrum aut ad Aquilonem, in quocumque loco ceciderit, ibi erit: quasi dicat: si homo moritur in statu bono, secundum illum judicabitur. Similiter si in malo, judicabitur juxta demeritum gehennalis perditionis. Prov. 26, qui fodit foveam incidet in eam. Et adoraverunt Deum, qui est adorandus latria ratione summae majestatis. Matth. 8, dominum Deum tuum adorabis. Dicentes amen. Hic ponitur ipsa forma magnificationis sive gratiarum actionis. Et primo ponitur confirmatio laudis ab hominibus exhibita. Dicentes, amen: quasi dicant per modum congratulationis. Ita sit. Et hoc est amen, idest fiat, quod, salus et benedictio sit Deo Trinitati et agno. Haec autem et consequentia dicunt congaudendo homini consignato ad salutem percipiendam. Bernardus in Lib. meditationum suarum: diligunt quidem suos concives supernae potestates: et pro his qui haereditatem capiunt salutis sollicite congaudent. Secundo subditur de nota laudis angelicae. Benedictio et cetera. Possunt autem haec septem distingui juxta ea quae suscipit homo a Deo in via: scilicet nobilitatem naturae, humanam redemptionem, salubrem cognitionem, donorum infusionem, bonorum operationem, vitiorum impugnationem, adversorum perpessionem, sive arduorum aggressionem. Benedictio, idest exaltatio et laus pro nobilitate naturae; quia scilicet nobis et hominibus rationalem naturam dedit, quod nulli alii creaturae convenit. De hoc est multum Deus benedicendus. Bernardus in Lib. meditationum: ad imaginem et similitudinem sui fecit nos, quod nulli alii creaturae donare voluit. Et claritas, idest clarificatio et veneratio pro humana redemptione, pro qua totis visceribus est Deus clarificandus et extollendus. Joan. 16, ille me clarificabit, idest spiritus sanctus me redemptorem hominem faciet clarificari et magnificari. Et sapientia, idest laus propter summam sapientiam pro salubri cognitione, qui tam Angelos quam homines suae sapientiae qua novit omnia, facit esse participes, ut cognitione sapientiae sint radiosi, ex qua omnia bona sequuntur. Daniel. 2, sapientia et fortitudo ejus sunt, dat sapientiam sapientibus et cetera. Vel sapientia sit Deo, quia devotio amoris optat et vult esse quod ei convenit; et hoc pro salubri cognitione quam dat rationali creaturae. Et gratiarum actio, pro donorum infusione, ut sunt virtutes et dona proprie dicta et alia hujusmodi. Augustinus, 6 libro confessionum: tibi laus, tibi gratia fons misericordiarum. Honor, pro bonorum operatione, quia concivibus nostris bene operari concedis. Psal. afferte domino gloriam et honorem, et virtus, idest laus virtutis, pro vitiorum expugnatione: quia quod vitia vincunt a te habent, qui es summa virtus dans tuis virtutem triumphi. Vel ipsa virtus summa et aeterna sit Deo, de qua suis influit virtutem victoriae. Sapient. 12, virtutem ostendis tu, qui non crederis esse in virtute confirmatus. Et fortitudo, idest laus fortitudinis, pro arduorum aggressione, seu adversorum perpessione; hoc enim est a te. Et potest intelligi tam de fortitudine creata quam increata; quia pro utraque est laudandus: de sua enim fortitudine increata, creatam influit in homine. Sic et de aliis consimilibus praemissis intellige. Vel fortitudo sit Deo de qua facit suos fortes, ut habetur Isaiae 40, qui dat lasso virtutem, et his qui non sunt fortitudinem et robur multiplicat. Haec omnia praemissa sint Deo nostro, nostro ratione amoris et ratione subjectionis: quasi dicant: Deum nostrum laudamus quia concives nostros sic insignivit, in saecula saeculorum, idest in aeternum. In praesenti enim tempore sunt multa saecula, idest multae mensurae et partitiones donationum, quorum unum sequitur aliud. In futuro vero unum saeculum perpetuum, quod sequitur post saecula praesentia. Laus igitur sit ei, in saecula, consecutiva. Saeculorum. Amen, idest ita fiat. Confirmatio est praemissorum. Vel aliter, ut primum amen referatur ad sequentia. Deus enim est extollendus propter praemissorum completionem in hominum redemptionem, propter peccatorum remissionem, propter spiritualium elargitionem, rectissimam gubernationem, meritorum provectionem, provectorum conservationem, potestativam dominationem, excelsam operationem. Dicit igitur. Dicentes amen, idest veritas in promissis, sit Deo nostro: quasi dicant: laus sit ei pro promissorum impletione, quae facta est in humana redemptione. Sic amen supra nominaliter; sicut et supra 3, haec dicit amen testis fidelis. Benedictio pro peccatorum remissione, et claritas, pro spiritualium elargitione. Claritas dicitur magnificatio, quia Deus ostenditur clarus et magnificus, et sapientia, idest laus sapientiae in decentissima gubernatione. Vel ipsa sapientia sit ei, quam manifestat in sapientissima gubernatione universorum, ex provectione: honor pro provectorum conservatione. Et virtus, idest laus sive veneratio virtutis in potenti dominatione; quia virtuose dominatur, et omnia vincit. Et fortitudo idest laus et gloria fortitudinis pro magnifica operatione, quia summe fortis est ad operandum quicquid vult. Vel, virtus et fortitudo sit Deo. Hoc dicitur prae affectu amoris. Haec omnia sint Deo nostro in saecula saeculorum amen, expone ut prius. Amen, ponitur prius et posterius: sed prius ponitur nominaliter, secundum hunc modum ponitur jam secundo verbaliter. Et respondit. Posita consolatione ex cohibitione adversariorum, et ex numerositate salvandorum, et ex dignitate meritorum, ponitur hic quarta consolatio; videlicet ex magnitudine praemiorum. Quia enim erit maxima tribulatio sub tempore Antichristi, introducitur multiplicitas consolationis; et haec quadruplex consolatio in aliis etiam adversitatibus est consideranda. Inducitur autem unus de senioribus, quos prius viderat, quaerens de statu praemiandorum, qui superius visi sunt induti stolis albis, cum palmis in manibus; cui respondit Joannes se ignorare qui essent: unde senior manifestavit ei qui essent, et quanta praemia sustinentibus adversa dabuntur. Primo ergo ponitur quaestio senioris. Secundo, responsio Joannis et dixi. Tertio manifestatio retributionis, et dixit mihi. Dicit igitur, et respondit: quasi dicat: ita vidi innumerabiles stantes ante thronum et stolis albis amictos. Et unus de senioribus, quos viderat supra 4, respondit mihi miranti, et statum visae turbae consideranti, et dixit mihi: hi qui amicti sunt stolis albis, de quibus supra eodem habitum est et expositum, qui sunt? Idest quantae dignitatis, et unde venerunt? Sicut solet quaeri quandoque de aliquibus, qui sunt isti et de quo loco veniunt? Quasi dicat: attende in quanta dignitate meritorum sunt, et unde ad eam ascenderunt; quia de multiplici industria et labore ad ipsam dignitatem pervenerunt. Per illum seniorem intelligitur coetus patrum Hagiographorum, qui scilicet Scripturam condiderunt, ut sunt prophetae et apostoli et alii qui in Scripturis ostendunt passionum sustinentiam, et actionum industriam esse necessariam ad gloriam obtinendam. Isti enim sunt de numero patrum, per quos alii reguntur. Patrum inquam, per vigintiquatuor seniores designatorum, ut supra saepe habitum est. 2 Corinth. 4, id quod in praesenti est momentaneum. 1 Petri 4, communicantes Christi passionibus gaudete ut et cetera. Joannes vero gerit typum Ecclesiae, quae per ipsos patres instruitur, sicut sequitur, hi sunt etc.: quasi dicat: illi sunt idonei ad salutem qui adversa constanter sustinent, et Christum imitantes serviunt Deo. Sed quomodo dicitur, respondeo, cum nullus sit quaerens? Item ad quid senior quaerit illud quod novit? Respondeo. Ad primum dicendum secundum Glossam, quod Joannes visa multitudine innumerabili et decenter ornata, desiderabat scire quid hoc esset, unde ejus desiderium quasi quaestio quaedam erat: unde senior respondit, idest desiderio satisfecit. Ad aliud dicendum, quod ideo quaerit, ut occasionem habeat docendi; sicut frequenter dominus interrogat discipulos, ut occasionem habeat docendi eos. Et dixi illi: domine mi tu scis: quasi dicat, nescio: sed tu cum scias, ostende mihi. Hic ostenditur, quod interpretatio est in his et in aliis hujus libri quaerenda, quia non propter sensum literalem sunt posita. Item notatur humilitas, quam debet habere, qui vult sibi pandi occulta. Matth. 11, abscondisti haec a sapientibus, et dixit mihi. Hic ostenditur ipsa manifestatio retributionis per seniorem facta. Et quia per viam pervenitur ad terminum, ideo primo manifestatur via per quam ad gloriam pervenitur. Secundo ipsa gloria quae percipitur, non esurient. Via autem qua tenditur ad gloriam describitur primo quantum ad merita acquisita jam de praeterito, et hoc. Tum quantum ad sustinentiam adversorum, tum quantum ad expiationem vitiorum: et laverunt. Tum quantum ad regulationem meritorum, juxta exercitia passionis Christi. Et dealbaverunt. Et secundo quantum ad merita de praesenti, quae describuntur. Tum quantum ad promptam affectionem, ideo etc. tum quantum ad sedulam conversationem, serviunt etc. tum quantum ad divinam inhabitationem, quae est origo meriti, et qui sedet. Sex ergo ostenduntur necessaria ad obtinendum praemium: scilicet fortis sustinentia tribulationis, industria internae purificationis, configuratio dominicae passionis: ad cujus exercitia debent omnia nostra merita regulari in amando, in agendo, in patiendo, et in vincendo, videlicet pugnam tentationum. Item promptitudo sanctae affectionis; quia etiam post multos labores oportet promptum esse ad ampliores. Item sedulitas devotae conversationis. Non enim sufficit esse promptum, nisi actualiter sequatur ipsum agere. Item dignatio divinae inhabitationis, sine qua nullum est meritum. Dicit igitur, et dixit mihi: hi, quos vidisti stantes ante thronum in stolis albis, sunt qui venerunt, ad tantam dignitatem status et meritorum nobilitatem. Ecce qui parum adhuc profecit in meritis, adhuc longe est. Augustinus, libro 4 confessionum: filii hominum usquequo graves corde? Numquid et post descensum vitae non vultis ascendere? De tribulatione magna. Non dicit simpliciter de tribulatione, sed de magna; quia per patientem sustinentiam magnarum et multarum tribulationum, ad meriti sublimitatem pervenitur. Gregorius: de patientia perfectio nascitur. Item Jacob. 1, patientia opus perfectum habet. 1 Corinth. 1, ut sitis perfecti et cetera. Et sic tandem ad regnum pertingitur. Act. 14, per multas tribulationes et cetera. Bene autem dicit, venerunt, non remanserunt per impatientiam, quae impedit profectum virtutis, non retro abierunt per inobedientiam, non declinaverunt a dextris vel a sinistris per inconstantiam. Item recte dicitur, de tribulatione, non de divitiis, non de delitiis, non de honoribus, non de litigiis, et aliis illicitis; talia enim impediunt ascensum virtutis. Et laverunt, idest mundaverunt a sordibus peccatorum prius aliquando commissorum, quia nemo sine peccato praeter Christum, stolas suas, quibus amicti sunt, idest indumenta sive ornamenta innocentiae et virtutum et meritorum ex eis procedentium. Per peccatum enim adjunctum obfuscantur hujusmodi stolae aliquatenus; sed per fervorem, idest austeritatem poenitentiae lavantur, dum consuetudo frequentium et multiplicantium culparum excluditur, ut totum purum sit, et indumenta sint munda. Ad hoc autem requiritur strenuitas liberi arbitrii, ipsi gratiae cooperantis: unde dicitur laverunt. Isaiae 1, lavamini, mundi estote. Et dealbaverunt, idest magis ac magis candidas fecerunt per imitationem Christi passi. Unde sequitur, in sanguine agni, idest in fide et amore et imitatione Christi: qui suum sanguinem innocentem fudit amore nostri: unde et ipsi ejus amore ipsum imitantes fugiunt mala, operantur bona, sustinent adversa: et sic eorum stolae dealbantur. Supra 3, ambulabunt mecum in albis. Gregorius, dominum Deum Jesum Christum redemptorem nostrum bonis operibus sequi studeamus: aspiciamus qua graditur et ejus vestigia munda teneamus. Posset etiam per stolas intelligi corpora, quae quando munda sunt, sunt homini in spirituale ornamentum: has stolas justi laverunt: quia si quando aliquid minus mundum commiserunt, postmodum per poenitentiam expiaverunt. Et dealbaverunt, quia sua corpora magis ac magis candida, idest pulchra et Deo accepta per imitationem Christi fecerunt bene operando, adversa sustinendo, carnem mortificando. Bernardus in Lib. meditationum. Fudit ipse sanguinem suum pro tua redemptione: funde et tu tuum, quotidiana corporis afflictione. Nota quod lotionem spiritualem multa faciunt. Videlicet pretium dominicae passionis: supra 1, qui dilexit nos et lavit nos et cetera. Efficacia baptismalis regenerationis, Psal. lavabis me, et super nivem dealbabor. Virtus caelestis eruditionis: unde verbum divinae Scripturae comparatur mari, idest vasi lavatorio; supra 4, et in conspectu sedis tamquam mare vitreum simile crystallo. Joannis 15. Jam vos mundi estis. Solida sustinentia tribulationis. Isaiae primo. Si abluerit dominus sordem et cetera. Tobiae 3, in tempore tribulationis peccata dimittis. Operatio divinae miserationis, scilicet per gratiam justificantem, quam Deus infundit mentibus. Ezechiel. 16, lavi te aqua, idest gratia purificante, et emundavi sanguinem tuum ex te. Psal. amplius lava me. Industria humanae cooperationis, cum scilicet homo cooperando gratiae per contritionem, confessionem, satisfactionem, dilectionis fervorem lavat seipsum. Aut sic: et laverunt stolas suas. Isaiae 1, lavamini, mundi estote. Sed objicitur de hoc quod dicitur, laverunt: quia si potest homo se abluere, quare dicitur in Psal. amplius lava me? Quid est ergo quod dicit, et laverunt? Respondeo. Est lavare effective; et sic solus Deus lavat hominem. Item dispositive; et sic ipse homo lavat se, dum se per liberum arbitrium ad lotionem a Deo faciendam disponit. Et secundum hoc patet ad objectum. Sed objicitur de hoc quod dicitur, stolas suas: indumenta enim spiritualia, scilicet innocentia et virtutis et meritorum non manent cum peccato: illud autem quod lavatur praeexistit cum ipsa sorde ante quam lavetur. Respondeo: potest hoc intelligi de lotione a peccatis venialibus multiplicibus et frequentibus, et parvis et magnis in illo genere, quae animae ornatum, idest virtutum et meritorum decorem non parum obfuscant. Multi enim venientes ad statum gratiae, licet habeant stolas virtutum, et aliquorum meritorum; nondum tamen bene lotas habent, quia dum sunt in statu incipientium, multiplicia et frequentia peccata venialia committunt, in multis sordidis cogitationibus, inordinatis affectionibus. Item licet in consensum pravum rationis non cadant. Item offendunt in impatientiis, in tepiditatibus, in torpore, in multiloquio, et illicita locutione, et otiositate verbi et temporis, et in negligentia orationis, et modicitate devotionis. Post hoc vero multi dum hoc considerant, ardenter abjiciunt, et sic stolas lavant; quia per fervorem poenitentiae vigilantiorem diligentiam, cor, linguam, actus et ipsum corpus et animam ab illis vitiis expiant, et deinceps rectius ambulant: et sic indumenta spiritualia per priorem consuetudinem aliquatenus obfuscata quasi lavantur, dum in majore sinceritate habentur: sic enim faciendum est. 1 Corinth. 13, cum autem factus sum vir, evacuavi quae erant parvuli. Ad objectum patet; quia et licet hujusmodi indumenta non maneant cum mortali, manent tamen cum venialibus per quae eorum decor minuitur; et ideo ab hujusmodi debet homo stolas suas lavare. Augustinus in libro de poenitentia, levia peccata puritatem nobilis naturae inficiunt. Item Isidorus 2 libro de summo bono, perfecti levia delicta quasi gravissima lugent. Si autem stolae intelligantur corpora, tunc lotio potest intelligi a mortali. Item tertio objicitur de hoc quod dicitur dealbaverunt: idem enim videtur in spiritualibus lotio et dealbatio; quia anima munda, est alba. Ad quid igitur post lotionem subditur dealbatio in sanguine, cum potius rubricatio fieri videatur? Respondeo. Ad primum dicendum, quod etsi omne spiritualiter mundum sit spiritualiter album, id est pulchrum; tamen in hoc loco est differentia: quia lotio ponit sinceritatem et per consequens quamdam pulchritudinem: dealbatio autem addit pulchritudinis crementum. Item mundum et album, licet sint idem per concomitantiam, non tamen per essentiam: quia mundum tollit deformitatem, album ponit pulchritudinem de se. Item lotio fit per poenitentiae fervorem, dealbatio per dictam imitationem. Potest tamen utrumque referri ad illud quod sequitur, in sanguine agni: quia et purificatio et pulchritudinis ampliatio fiunt rectissime per fidem et considerationem et imitationem dominicae passionis. Et tamen adhuc est differentia; quia lotio dicit depurationem, dealbatio pulchritudinis ampliationem. Item si esset idem, non esset inconveniens; quia Scriptura idem dicit sub diversis vocabulis, quandoque ad expressionem: hic tamen non est idem, ut visum. Ad secundum dicendum, quod si de materiali coloratione intelligeretur, sanguis rubeum colorem daret, non album: quod autem hic dicitur, de spirituali coloratione accipitur. Spiritualiter autem tam rubeum quam album colorem facit in homine et ejus stolis sanguis dominicus. Rubeum per igneum amorem. Album per pulchritudinis candorem. Hic tamen potius de dealbatione loquitur; ut simul et sinceritas notetur et pulchritudo ac acceptabilitas; quia color albus pulchrior et acceptabilior est. Unde dealbatio, quantum est de vocabulo, magis dicit pulchritudinem quam rubricatio; licet secundum rem sit pulchrius rubor ignis amoris. Nota, quod sicut sanguis per nimiam decoctionem vertitur in lac in uberibus in mulieribus: sic sanguis Christi per vehementem decoctionem conversus fuit quasi in lac quantum ad effectum, quia dealbat ut lac. Ideo. Hic ostenditur promptitudo sacrae affectionis ad obediendum pastoribus qui vicem Dei tenent, vel ad serviendum. Dicit igitur: ideo: scilicet quia sunt tribulationibus examinati, poenitentia loti, Christi sanguine dealbati. Sunt ante thronum ejus, scilicet Dei sive agni, idest ante Ecclesiam, parati scilicet obedire praelatis, in quibus, si boni sunt, sedet Deus et per eos judicat et disponit. Vel ante thronum ejus, idest ante ejus majestatem regnantem, parati scilicet ei servire: quasi dicat: tales facti, cooperante industria liberi arbitrii: ideo data est eis gratia ut stent prompti obedire praelatis, sive servire imperio divinae majestatis; supra eodem. Stantes ante thronum et in conspectu agni. Bene autem dicitur, ideo, quia unum bonum ducit ad aliud. Matth. 25, omni habenti dabitur, et abundabit. Serviunt, quia bonis actibus exterioribus et interioribus, ei cui ab omni creatura serviendum est, propter summam dominationem. Psalm. servite domino in timore. Die ac nocte, ad litteram, quia die ac nocte serviendum est Deo, vel actu operis vel laudis, vel orationis vel meditationis, vel alio actu bono in prosperis et adversis. In templo ejus, idest in Ecclesia, sive collegio fidelium qui sunt templum Dei. 1 Cor. 3, templum Dei sanctum est, quod estis vos. Et qui sedet super thronum, scilicet Deus, qui in Ecclesia militante vel triumphante sedet et quiescit. Habitat super illos, idest habitat in eis per dona gratiae praesidens et vigilans super eos regendos et protegendos, cui subsunt et ipsi per obedientiam. 1 Cor. 3, nescitis quia templum Dei estis, et spiritus Dei habitat in vobis? Non esurient. Ostensa via, describitur ipsa gloria. Et primo ostenditur gloria patriae secundo manifestatur auctor sive dator gloriae. Quoniam agnus. Gloria autem describitur. Primo quantum ad plenitudinem boni. Secundo quantum ad exclusionem mali. Neque cadet. Plenitudo autem boni per hoc ostenditur: quia in patria nulla indigentia, nullus defectus erit; quae indigentia sive defectus signatur nomine famis et sitis. Cum enim quis caret cibo necessario quem appetit, fames est: cum vult potum nec habet, sitis est. Et transumuntur etiam haec vocabula ad signandum appetitum cujuslibet cum defectu ejusdem. Per hoc ergo quod dicitur in patria famem et sitim abesse, ostenditur boni plenitudinem ibi esse: hoc est quod dicit: non esurient, quasi dicat: tanta sunt justorum merita: et ideo post quam agnus eos introduxerit ad praemia, sicut infra sequitur: non esurient quia pane vitae fruentur. Neque sitient amplius quia fonte vitae inebriabuntur: quasi dicat: nullus defectus erit ibi: et ad hoc ostendendum tollit famem et sitim. Ille est enim duplex defectus rei omnino necessariae, scilicet cibi et potus: et per hoc etiam intelligitur removeri omnis alius defectus; quia illa vocabula etiam ultra extenduntur, ut dictum est, et hoc quia plenitudo boni erit. Psalm. satiabor cum apparuerit gloria tua. Replebimur et cetera. Neque cadet. Hic describitur gloria quantum ad exclusionem mali: et primo majoris. Secundo minoris. Neque ullus. Dicit igitur. Neque cadet super illos sol, idest major tribulatio, quae exurit hominem, sicut multum calens exurit terram et herbam. Jacob 1, exortus est sol et cetera. Neque ullus aestus, idest minor tribulatio. Et dicit, neque ullus: scilicet temporalis vel aeternus corporalis vel spiritualis. Tribulatio enim quasi aestus affligit hominem. Nil autem tale erit in patria. Isaiae 35, et fugiet dolor et gemitus. Sed objicitur; quia dicitur Ecclesiastici 24, qui edunt me, adhuc esurient. Respondeo. Est esuries sive sitis corporalis: haec non est in patria. Est etiam spiritualis: et haec est triplex. Quaedam est rei non habitae ut habeatur, sicut peccator attritus dolore esurit et sitit gratiam. Joelis 1, bestiae agri quasi area sitiens et cetera. Quaedam rei habitae ut magis habeatur; ut in viro justo, qui esurit majora dona gratiae. Lucae 1, esurientes implevit bonis. Augustinus, 11 confessionum: gustavi et esurio et sitio te. Quaedam rei pulchrae ut continuetur. Et sic beati etiam post judicium esurient et sitient videre Deum idest desiderabunt. Unde in prosa dicitur: fruuntur nec fastidiunt, quo frui magis sitiunt. 1 Petri 1, in quem desiderant Angeli prospicere. His ergo verbis non esurient etc. ostenditur in patria non esse famem vel sitim corporalem, nec etiam post judicium spiritualem primo modo vel secundo: quia post judicium non habendum, non desiderabitur, sed habitum continuandum. Item nota quod in fame et siti sunt duo: defectus: et iste omnino excluditur. Item desiderium, et illud semper manebit respectu continuationis. Ad illud Ecclesiastici patet: quia in patria non erit esuries vel sitis quantum ad defectum rei alicujus, quin habeatur quando congruet haberi; erit tamen quantum ad desiderium continuationis: et sic potest illud intelligi, si exponatur de futuro: tamen pro serie textus proprie intelligitur pro statu viae. Quoniam. Hic ostenditur causa seu auctor gloriae, qui est Deus: et primo ostenditur auctor plenitudinis bonorum. Secundo exclusionis malorum. Et auferet. Quo autem ordine sit auctor gloriae, quantum ad bonorum plenitudinem manifestatur. Primo enim ostenditur causa meriti. Secundo praemii, et deducet. Dicit igitur, quoniam: quasi dicat: praedicta erunt in patria justis. Quoniam agnus, scilicet Christus pius, innocens, et pro hominibus victimatus. Qui in medio throni est, idest in medio Ecclesiae, quae est thronus, sive sedes Dei. Ipse enim omnibus communiter paratus est auxilium dare. Reget eos, in praesenti per gratiam, Psalm. dominus regit me et nihil mihi deerit. Et deducit, faciendo ire de virtute in virtutem. Ad vitae fontes aquarum, idest ad fontes, hoc est ad plenam abundantiam. Aquarum, idest omnimodae refectionis; quia desiderium ibi terminabitur, sicut sitis potu aquae sedatur: ibi enim erit plenitudo boni. Isaiae 49, non esurient neque sitient, et non percutiet eos aestus et sol; quia miserator eorum reget, et ad fontes aquae potabit eos. Vitae: quasi dicat: aquarum dico vitae, quia illa refectio erit vivifica. Potat enim vivum et immortale. Psalm. quoniam apud te est fons vitae. Et absterget Deus, tamquam mater quae solet extergere et lavare faciem pueri a lacrymis post verbera. Omnem lacrymam ab oculis eorum, idest omnem dolorem, cujus indicium est lacryma in oculis. Isaiae 25, auferet dominus Deus omnem lacrymam ab omni facie. Et nota quod dicit, omnem lacrymam. Est enim lacryma pro peccatis propriis, pro alienis, pro incolatu miseriae, pro dilatione gloriae, et nulla remanebit infra 21, et absterget Deus omnem lacrymam. Nota etiam virtutem resurrectionis per hoc quod dicit, ab oculis eorum: oculus enim quiddam carneum est, qui liberabitur ab omni passione et passibilitate, et praemiabitur in aeternitate. Job 19, et rursum circumdabor pelle mea, et in carne mea videbo dominum meum. Quaedam ex praemissis possent intelligi pro statu patriae. Hi qui amicti sunt stolis albis, idest ornamentis gloriae. Qui sunt et unde venerunt? Haec est quaestio. Domine mi etc. ut supra. Hi sunt qui venerunt, ad tantam gloriam, de tribulatione magna, et laverunt stolas suas, idest ornamenta virtutum purificaverunt, vel corpora, ut supra. Ideo sunt ante thronum ejus, idest ante ejus praesentem majestatem per apertam visionem. Serviuntque ei in templo ejus, idest in caelo, die ac nocte, idest continue omni duratione in qua solet esse apud homines dies et nox, per laudis magnificationem. Et qui sedet super thronum, idest super Ecclesiam triumphantem, habitat super illos per inhabitationem gloriae de culmine suae bonitatis influens abundantissime super eos. Non esurient. Sed quod principalior intellectus sit pro statu viae usque illuc, non esurient etc. patet ex eo quod sequitur, reget eos et deducet et cetera. Sed objicitur, quia non loquitur de exclusione mali culpae: ergo insufficienter ostendit gloriam justorum. Item unus est fons vitae, sicut dicitur in Psalmis: apud te est fons vitae. Item licet non sit lacryma in oculis, tamen quandoque non minus afflictio est in animo; ergo non tantum de exclusione lacrymae ab oculis, sed etiam angustiae ab intimis, loqui debuit. Respondeo. Dicendum, quod exclusit illud malum, quod communius solet ab hominibus timeri, ut sic alliciat ad desiderium praemii. Hoc autem est malum poenae. Dat tamen intelligi exclusionem mali culpae; quia non plene satiari potest qui alicui offensae subjacet. Item non est sine lacryma, idest causa lacrymae, qui peccatum habet. Licet ergo non expresse omnia quae sunt in patria tangat, tamen per ea quae ponit, omnia implicite possunt intelligi. Ad aliud dicendum, quod si nomen fontis accipiatur pro bono creato, dicitur in plurali fontes, ad signandum plenam abundantiam ac multiplicem, quia nomen fontis, nomen est abundantiae; non ad signandum originis principalis multiplicitatem. Ille enim tantum una est, scilicet Deus: et sic accipit Glossa. Si autem pro increato: sic per hoc quod dicitur, fontes, intelligitur divina bonitas et increata et infinita, ex qua est omnis et perfecta refectio in patria. Et dicitur in plurali, propter multiplicitatem effectuum et varietatem praemiorum, sicut et spiritus sanctus dicitur multiplex, Sap. 8. Ad tertium dicendum, quod cum lacryma sit signum doloris qui vel ex aliqua culpa vel ex aliquibus adversis oritur, hic accipitur signum. Tum ratione signi, tum ratione signati, tum ratione etiam signi et signati: unde sensus est: absterget omnem lacrymam ab oculis eorum, idest omnem fletum et omnem dolorem et omnem causam doloris; cujus signum quandoque est lacryma in oculis. Si enim de sola lacryma loqueretur, parum hoc esset.
Textum Parmae 1869 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit
[91212] Super Apocalypsim «Vox», cap. 8 Et cum aperuisset et cetera. Hic agitur de apertione sigilli septimi; in qua manifestatur status Ecclesiae post mortem Antichristi, quando dabitur Ecclesiae pax, quae tamen parum durabit. Apertio igitur hujus sigilli est manifestatio illius status qui clausus est et signatus in sacra Scriptura. Dicit igitur: et cum aperuisset sigillum septimum, per cujus apertionem signatur manifestatio septimi mysterii, quod prius erat clausum, scilicet de statu Ecclesiae post mortem Antichristi, factum est silentium in caelo quasi media hora, sic videbat in visione. Per illud silentium signatur pax et tranquillitas quae est futura in Ecclesia; quae caelum est propter caelestem claritatem, propter fidei caritatem et vitae sublimitatem, post mortem Antichristi parum durabit. Et ideo signatur per silentium, quasi dimidiae horae; quia cito post veniet dominus ad judicium, ut dicit Glossa. Nota igitur quod, sicut dicit Glossa, post mortem Antichristi dabuntur quadraginta duo dies ad poenitendum eis, qui titubaverunt in persecutione Antichristi; sicut habuerunt Judaei quadraginta duos annos ad poenitendum post passionem Christi, ut dicit Hieronymus. Et notandum quod non tantum erit tunc pax bonis, sed etiam malis, idest fautoribus Antichristi, qui credent se in prosperitatibus diu victuros et in malitia obstinati non convertentur. Ducent autem uxores, celebrabunt convivia dicentes: licet princeps noster sit mortuus, tamen pacem habemus et securitatem. Sed, ut dicitur 1 Thessal. 10, dies domini, sicut fur in nocte ita veniet. Cum enim dixerint pax et securitas, tunc repentinus eis superveniet interitus, sicut dolor in utero habentis. Tropologice per silentium, secundum beatum Gregorium, intelligitur secretum intimae contemplationis in quo silere debet tumultus cogitationum, ut anima justi, quae caelum est per elevationem a terrenis et claritatem mentis, cum sponso loqui, et ejus vocem dulcissimam audire possit. Unde beatus Gregorius super hunc locum: caelum quippe est anima justi. Anima itaque justi, dum ad aeterna sublimia per sublevationem contemplationis intendit, surgentes ab infimis cogitationum tumultus premit, et intra se Deo quoddam silentium facit. Hoc autem silentium quasi media hora fit, quando non diu durat quies contemplationis, sed vel necessitas corporalis, vel aliud aliquid interrumpit eam. Unde Gregorius: hoc silentium contemplationis et haec quies mentis, in hac vita non potest esse perfecta. Sic igitur terminatur visio secunda. Et vidi septem Angelos et cetera. Tertia visio est, in qua agitur de Angelis clangentibus tubis. In hac igitur tertia visione magna, sunt septem Angeli clangentes tubis. Prima enim visio fuit de correctione Ecclesiarum. Secunda de revelatione mysteriorum. Haec vero. Tertia de cantu tubarum. Prima fuit correctio. Secunda consolatoria. Tertia est terribilis et comminatoria. Nota Glossam: in hac visione et cetera. Dividitur autem haec pars in duas. In prima agitur de quibusdam praeambulis ad cantum tubarum. In secunda de ipso cantu earum. Et primus Angelus. Praeambula ad cantum tubarum, de quo infra sequitur, ponuntur tria: scilicet, praedicatorum institutio ad praedicandi officium. Item excommunicatio de damnatione impoenitentium. Et alius Angelus. Item praeparatio ad officii actum sive exercitium. Et septem Angeli. Institutio autem praedicatorum ostenditur sub figura septem tubarum quae septem Angelis datae sunt. Et ostenduntur quatuor quae praedicatori sunt necessaria: scilicet vita ad aedificandum, scientia ad docendum. Haec duo in nomine Angeli intelliguntur. Promptitudo sive zelus ad proficiendum stantes: auctoritas ad exequendum. Et datae. Dicit igitur: et vidi: quasi dicat: ex praemissis intellexi salvationem justorum. Post haec ex opposito intellexi damnationem malorum per officium praedicationis praedicatoribus injunctum. Unde per septem Angelos intelligitur universitas praedicatorum, qui introducuntur canentes tubis ad ostendendam malignorum et infidelium damnationem. Juxta similitudinem sacerdotum qui canentes tubis destruxerunt moenia Jericho. Josue 6. Hoc est ergo quod dicit et post praedicta vidi septem Angelos, idest universos praedicatores: quia numerus septenarius signat universalitatem: tota enim vita hominum dierum septenario volvitur. Designantur autem praedicatores per Angelos qui debent habere sublimem vitam ut aedificent exemplo, et caelestem scientiam, ut erudiant verbo. Vita enim sancta et divinorum scientia sunt in Angelis. De vita dicit Gregorius loquens de praedicatoribus sancte viventibus: de propria vita sumunt quod per linguam proximo conferunt. Psalm. peccatori autem dixit Deus: quare tu enarras justitias meas? De scientia, Malach. 2, labia sacerdotis custodient scientiam, et legem requirent ex ore ejus, quia Angelus domini exercituum est. Isidorus 3 de summo bono: desinat locum docendi suscipere qui nescit docere. Coecus si coeco ducatum praebeat, ambo in foveam cadunt. Qui autem haec duo habet, propinquam habet dispositionem ut fiat Angelus, idest nuntius Dei annuntiando et praedicando quae sunt salutis. Isa. 33, Angeli pacis amare flebunt. Dicuntur autem septem propter universitatem, ut dictum est. Item quia septem donis spiritus sancti repleri debent, secundum Glossam. Item quia fidem Trinitatis per quatuor mundi partes annuntiant. Item propter septem quae debent habere praedicatores, sicut dicit beatus Bernardus super illud Cant. 1, oleum effusum nomen tuum. Antequam effundatur verbum praedicationis, debet praecedere primo compunctio. Secundo devotio. Tertio poenitentiae labor. Quarto pietatis opus. Quinto orationis studium. Sexto contemplationis otium. Septimo plenitudo dilectionis. Stantes in conspectu Dei, idest promptos et zelantes ad proficiendum proximo secundum voluntatem et imperium Dei, non per incuriam et defectum zeli jacentes. Tob. 5, inveni juvenem stantem splendidum praecinctum et cetera. Rom. 1, in me promptum est et vobis qui Romae estis evangelizare. Talis promptitudo valde placet Deo. 2 Timoth. 2, sed verbum Dei non est alligatum. Vel stantes, scilicet rectos per affectionem calcantes terrena. Item in sursum erectos sive elevatos per contemplationem. In conspectu Dei, idest ut Deum aspiciant per intentionem ut propter Deum faciant. Item ut Deum aspiciant per ipsam contemplationem. Praedicatores enim orationi et contemplationi debent insistere, ut ibi hauriant quod aliis effundant. Ambrosius. Calcatis terrenis cupiditatibus, divinae contemplationi inhaerent. Et datae sunt illis septem tubae, idest universum officium praedicationis commissum est eis a Deo, qui vel per se vel per praelatos concedit officium praedicandi. Aliter enim praedicare non debet; non enim est usurpandum tantum officium. Rom. 10, quomodo praedicabunt, nisi mittantur? Comparatur autem tubae praedicatio, sive officium praedicandi propter sonum, quia publice et aperte fieri debet. Isa. 58, clama, ne cesses; quasi tuba exalta vocem tuam. Item propter usum: usus enim tubarum apud Judaeos erat in bellis, in festis, in conviviis. Similiter praedicatio excitat ad bellum contra vitia. Josue 6, legitur quod septem sacerdotes, septem tubis clangebant ad bellandum contra Jericho, idest contra vitia mundi, quae mutatur ut luna. Jericho enim interpretatur luna. Item vocat ad vera solemnia, scilicet gratiae et gloriae. Isaiae 30, canticum erit vobis sicut vox sanctificatae solemnitatis. Item invitat ad omnia convivia quae fiunt hic per gratiam et in futuro per gloriam. Infra 19, audivi quasi vocem tubae magnae; gaudeamus et exultemus et cetera. Septem autem tubae dicuntur propter universitatem officii praedicationis, quod datur praedicatoribus ad hoc idoneis, ut scilicet de universa Scriptura praedicent. Item ut praedicent universis divitibus, pauperibus, magnis et parvis, bonis et malis, fidelibus et incredulis. Item ut praedicent universa quae ad salutem pertinent, ut de vitiis et virtutibus, suppliciis et praemiis. Esther 7, tubae quarum usus est in jubilaeo, idest quibus annunciatur peccatorum remissio, quae est in via, et reversio ad haereditatem quae erit in gloria: de quibus tubis Josue 6. Et alius. Hic agitur de excommunicatione praedicatorum, ne ipsis praedicatoribus ascribatur malorum damnatio, vel ipsi mali videantur inexcusabiles. Ideo prius ostendit, nec ipsos praedicatores accusabiles, nec ipsos impios inexcusabiles. Cum enim Christus ex sua caritate pro omnibus, quantum est de se, passus fuerit et omnes apud patrem juvare paratus sit, pro omnium etiam salute praedicatores suos per orbem miserit; patet nec praedicatores a bono doctore ad bonum hominum missos debere accusari, si aliqui damnantur, nec posse excusari homines qui damnantur. Nota Glossam: dicturus et cetera. Ad ostendendum autem, quod nec ex parte Christi, nec a parte praedicatorum est causa vel culpa damnationis malorum, sed ex parte ipsorum, tria ostenduntur. Primo Christi caritas sive pietas. Secundo, praedicatorum bonitas, et accepit. Tertio, commissa auctoritas, et misit. Christi autem caritas ostenditur in tribus. Primo, in affectu redimendi. Secundo, in affectu regendi, habens thuribulum. Tertio, in efficacia obtinendi scilicet pro hominibus illud quod desiderant, et data sunt ei. Ex his patet nec Christum, nec ejus apostolos sive praedicatores esse de impiorum damnatione culpandos. Caritas autem Christi quantum ad affectum redimendi hominem ostenditur. Primo, quantum ad humilitatem incarnationis. Secundo, quantum ad desiderium passionis: et stetit. Dicit igitur, et alius: quasi dicat: ita vidi praedicatores. Et alius Angelus, scilicet Christus, qui dicitur Angelus, quia missus a patre in mundum ad annunciandum quae sunt salutis hominibus. Non enim dicitur Angelus inquantum Deus, sed inquantum homo. Isaiae 9, secundum aliam literam, et vocabitur nomen ejus magni consilii Angelus. Dicitur autem alius, ab aliis praemissis, quia altior et major eis in dignitate. Joan. 3, qui de caelo est, super omnes est. Venit, per humilitatis assumptionem. 1 Timoth. 1, Christus Jesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere. Sed quomodo dicitur venisse, qui locum non potest mutare, qui ubique est totus? Jeremiae 23, caelum et terram ego impleo. Augustinus, 6 Lib. confessionum: ubique totus es, et nusquam locorum es. Respondeo. In his verbis et consimilibus, non intelligitur dominus venisse per loci mutationem; sed per humanitatis assumptionem: ipsum assumere fuit venire: et sic saepe ejus incarnatio vocatur adventus, ratione humiliationis quae ostenditur vocabulo veniendi. Item ratione manifestationis: unde dicitur venisse, quia per carnem, se dignatus est manifestare. Hoc est quod dicit Augustinus 1 Lib. de doctrina Christiana: non per locorum spatia veniendo; sed in carne mortali mortalibus apparendo, venisse ad nos dicitur; illuc ergo venit, ubi erat. Quomodo venit, nisi quod verbum caro factum est, et habitavit in nobis? Haec Augustinus. Et stetit ante altare, idest paratus fuit et affectuosus se immolare in cruce, quae est altare in quo oblatus est Deo patri sacrificium nostrae redemptionis, scilicet ipse Deus homo. Lucae 12, et quomodo coarctor usque dum perficiatur? Vel. Alius, ipse Christus, quia super eo quasi super altari offerunt fideles patri preces et merita: qui dicitur stare ante altare, idest ante se ipsum; quia scilicet per se ipsum placet patri, non per alium mediatorem. Stetit, ergo, ante altare, idest paratus fuit se hostiam patri offerre, non per mediatorem alium, sed per se ipsum. Vel alius, Ecclesia in cujus unitate habet offerri omne bonum Deo, alioquin ei non placet. Ante hoc altare ostensus est Christus stare, quia omnes qui sunt vel esse volunt de unitate Ecclesiae paratus est juvare et ducere ad salutem, et omnibus se offert quantum est de se. 1 Petri 1: sperare in eam quae offertur vobis gratiam. Nota: fides dicitur altare: nihil enim Deo est acceptum, quod non offertur spiritualiter in fide. Psal. tunc imponent super altare tuum vitulos. Item cor justi etiam dicitur altare; quia in eo immolantur motus bestiales, unde dicitur altare holocausti. De altari Exod. 26. Praeterea sancta desideria in eo igne caritatis cremantur: unde dicitur altare thymiamatis. Exod. 30, facies altare ad adolendum thymiama. Item crux Christi. In ipsa enim oblatum est illud sacrificium dignitatis quod est ipse Christus. Amos 9, vidi dominum stantem super altare. Item Christus ipse, ut dicit Glossa; quia per eum et super eum offerimus patri preces nostras. Item Ecclesia, super cujus unitatem debet offerri Deo omne bonum nostrum. Isaiae 60. Offerentur super placabili altari meo, scilicet fideles super Ecclesiae unitatem. Habens thuribulum. Hic ostenditur Christi caritas in effectu regendi, specialiter quantum ad apostolos quos ipse rexit, ut per eos, alios regeret. Unde dicit, habens thuribulum, idest apostolos qui sunt quasi thuribula, et vasa ignis spiritus sancti inferius clausa, per contemptum carnis et terrenorum; superius aperta, per desiderium supernorum; de quibus exeunt vapores thymiamatis, idest orationum ex interna devotione ascendentes coram domino: de quibus etiam exit odor ad homines, per quem Christus manifestatur, quem praedicant docendo, et sequuntur imitando. 2 Corinth. 2, odorem notitiae suae manifestat per nos in omni loco. Aureum, propter caelestem sapientiam, per quam sunt fulgidi, decori ac pretiosi apud Deum et homines: vel propter caritatem, quae dat fulgorem decorem ac valorem. De quo auro supra 3, suadeo tibi emere aurum ignitum. In apostolis fuit sapientia caelestis, et affectus caritatis ad Deum et ad salutem hominum. De his, 3 Reg. 10, omnia vasa in quibus potabat Salomon, erant aurea. In manu sua, idest in suo regimine. In hoc autem ostenditur caritas et pietas Christi ad genus humanum; quia ad conversionem et instructionem hominum ejus apostolos et discipulos et alios praedicatores praeparavit eligendo, informando, regendo, mittendo, sicut infra sequitur: unde nec ex parte Christi nec suorum praedicatorum est culpa, si qui damnantur. Specialiter tamen de apostolis et discipulis hic agitur. Nota quod cor humanum debet esse thuribulum in quo sit ignis amoris et thus devotionis: et sic ascendet coram Deo odor sacrae meditationis, affectionis et orationis. Sine igne autem hoc fieri non potest per quem thus resolvitur. Eccles. 50, quasi ignis effulgens et thus ardens in igne. Debet autem clausum esse inferius, apertum superius. Coloss. 3, quae sursum sunt quaerite. Debet etiam esse aureum per veram et caelestem sapientiam, sine qua nihil est fulgidum acceptum sive decorum ac pretiosum in conspectu Dei. De hoc thuribulo aureo per figuram dicitur 3 Reg. 7, ubi legitur quod Salomon fecit thuribulum ex auro purissimo et data sunt. Hic ostenditur Christi caritas in efficacia impetrandi. Ipse enim pro eis qui sibi adhaerent efficaciter impetrat quod desiderant. Primo ergo ostenditur orationum effusio sive oblatio apud mediatorem. Secundo earumdem exauditio per ipsum apud patrem, et ascendit. Dicit igitur, et data: quasi dicat: ita prius praeparavit apostolos et discipulos ad salutem hominum. Ipsos etiam homines paratus est apud patrem juvare, si in fide ipsum invocent. Et hoc est: et data sunt ei, idest Angelo, incensa multa, idest Christo offeruntur a justis orationes Deo acceptabiles. Psal. dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo. Et dicit, multa, propter multas innovationes sanctarum affectionum, et varietatem meditationum et orationum. Ut daret de orationibus sanctorum omnium, idest justorum; idest ut repraesentaret orationes justorum Deo patri. Ipse enim est mediator noster, per quem accessum habemus ad patrem, et per quem orationes justorum exaudiuntur. Unde et in orationibus Ecclesiae petitur orationum exauditio per ipsum filium; unde dicitur, dominum nostrum et cetera. Dicit autem partitionem de orationibus, non omnes orationes; quia non omnes orationes justorum exaudiuntur, sed illae quae sunt utiles ad salutem. Quandoque enim petitur quod non est expediens dari, ut patet in oratione Pauli, 2 Corinth. 12, ter dominum rogavi. Super altare aureum, idest Deo Trinitati, qui est super ipsum Christum, inquantum homo est: qui inquantum Christus, est altare, quia super ipsum offerimus preces et merita nostra Deo. Aureum, propter pretiositatem: totus enim est aureus, quia totus pretiosus, etiam secundum quod homo. Quod, scilicet, altare, est ante thronum, idest in beneplacito patris sedentis in throno, idest in Ecclesia quam inhabitat et regit. Ipsum enim altare, quod est Christus, est per omnia patri acceptum. Item placet patri, ut per hoc altare, homines, et hominum orationes fiant acceptabiles. Vel, ut daret de orationibus sanctorum omnium super altare aureum, idest repraesentaret eas Deo, super se ipsum, qui est altare aureum, ut dictum est. Ipse enim non per alium, sed per se ipsum offert orationes justorum patri. Nam alius mediator non est. Hebr. 7, accedens per semetipsum ad Deum semper vivens ad interpellandum pro nobis, quod est ante thronum, idest Ecclesiam; quia Christus dominus se offert suis, promptum ad placandum patri, et ad offerendum orationes eorum patri sicut pontifex bonus. Hebr. 4, habentes pontificem magnum qui penetravit caelos Jesum. Et ascendit, idest factus est acceptabilis, fumus, idest compunctio et devotio, incensorum, idest ad modum incensorum redolens, de orationibus sanctorum, quae sunt incensae: de quibus jam dixit: et data sunt ei incensa multa. Compunctio autem et devotio dicitur fumus; quia sicut ex igne operante in lignis, dum ea ignit et concremat, ascendit fumus: sic ex igne amoris operante interius in cogitationibus et affectionibus et igniente et concremante eas procedit compunctio et devotio in oratione, quae devotio est Deo acceptabilis; et ideo dicitur de orationibus fumus ascendere coram Deo, de manu Angeli, idest mediante operatione sive interpellatione Christi. Coram Deo, scilicet patre. Ipse enim est mediator, per quem devotio orationum fit efficax et acceptabilis apud patrem. 1 Joan. 2, advocatum habemus apud patrem. Sed quomodo dicitur Christus offerre orationes justorum Deo, cum ipse sit Deus? Offerens autem et cui offertur differre debent. Item quare dicitur offerri patri, ut dicit Glossa super illud, ut daret, cum aeque sint offerendae orationes tribus personis, quia sibi sunt coaequales? Respondeo. Ad primum, quod recte dicitur Christus offerre Deo preces nostras, quia ipse in quantum offerens differt a se inquantum ei offertur, et a patre et spiritu sancto. Ipse enim inquantum homo est, offert preces nostras sibi, inquantum Deus, et patri, et spiritui sancto. Ipse enim est mediator in quantum homo, sicut dicit Augustinus. Et sic offert devotionem hominum Trinitati, ut dicit Glossa super illud, super altare. Ad aliud dicendum, quod sicut dictum est, Christus homo offert preces justorum Trinitati. Quandoque autem dicitur offerri patri, non quia non similiter offerat sibi inquantum Deo et spiritui sancto, cum personae sunt sibi coaequales; sed illud dicitur ratione auctoritatis, quae convenit patri; quae non dicit majorem dignitatem in patre; sed dicit originem respectu aliarum personarum: quia a patre est filius, similiter spiritus sanctus. Et acceperunt. Hic introducitur bonitas missorum apostolorum, ad ostendendam excusationem eorum et inexcusabilitatem impiorum: quia repleti fuerunt gratia spiritus sancti. Unde patet eos desiderasse et procurasse, quantum in se fuit, salutem hominum: et hoc est quod dicit, et accepit Angelus, idest Christus, thuribulum aureum, idest apostolos: accepit inquam, non tactu corporali, sed amplexu spirituali, manu scilicet suae bonitatis, ad replendum eos amplioribus donis. Unde sequitur, et implevit illud, scilicet thuribulum, idest apostolos et discipulos, cum spiritum sanctum super eos effudit abunde. Act. 1, repleti sunt omnes spiritu sancto. De igne altaris, idest de igne spiritus sancti, quo tempore plenus fuit, qui est altare fidelium. Joan. 1, plenum gratiae et veritatis. Ut enim essent idonei et haberent virtutes ad praedicandum hominibus, datus est eis spiritus sanctus in abundantia. Et per hoc signatum est quod praedicator debet habere claritatem in scientia, et ardorem in vita, claritatem etiam in exemplo, et ardorem in animo. Ignis enim, in cujus specie apparuit super eos spiritus, lucet et ardet: unde de illo nobili praedicatore, scilicet Joanne Baptista, dicitur Joan. 5, ille erat lucerna ardens et lucens. Vel de igne altaris, idest de igne, cujus vis fuit manifestata in patibulo crucis. Ignis enim spiritus sancti in Christo multum luxit et suum ardorem manifestavit in cruce: ex sola enim caritate passus est: et de isto igne dedit apostolis, ut hominum salutem zelarent, et pro Christo, vel pro ipsis hominibus mori parati essent, Joan. 1, et de plenitudine ejus omnes accepimus. Sed quomodo hic dicitur accepisse thuribulum, idest apostolos, cum prius accepisset eos? Unde et supra dicitur: qui habebat thuribulum in manu sua. Respondeo. Acceperat prius ad illuminandum et regendum. Hic autem dicitur accepisse ad aliud, idest ad amplius replendum et ad mittendum repletos ad homines convertendos, sicut post sequitur. Item objicitur de hoc quod dicitur: implevit illud de igne altaris. Cum enim haec propositio denotet partialitatem, aut notat partem spiritus sancti qui erat in Christo datam apostolis, aut partem gratiae. Si primo modo; ergo habet partem et partem, quod falsum est. Si secundo, ergo pars gratiae Christi ablata est a Christo et data ipsis, quod est absurdum. Respondeo. Per haec verba, implevit illud de ignis altaris, intelligitur ipse spiritus sanctus amplius datus apostolis, et etiam dona ejus. Cum enim datur ipse, dantur et ejus dona, et e contrario: quod est intelligendum de donis gratum facientibus. Tum illa partialitas quae notatur per illam propositionem, non intelligitur respectu spiritus sancti in se, sed respectu gratiae creatae sive donorum. Nota ergo quod illa propositio duo notat: scilicet partialitatem et conformitatem. Partialitatem autem dico, non quia gratia data apostolis in Pentecoste sit pars gratiae quae est in Christo secundum virtutem: sed pars dicitur secundum quemdam modum loquendi; quia gratia spiritus sancti longe copiosior fuit in Christo quam in apostolis, ita ut ipsi quasi partem gratiae habere videntur, Christus vero totam. Conformitas vero fuit, quia gratia illa, tam in Christo quam in eis, fuit ad illustrandum et ad accendendum proprium subjectum, et etiam ad redundandum in alios per effectum. Ad objectum patet; quia non notatur pars gratiae secundum virtutem: non enim fuit aliqua pars gratiae Christi data apostolis: sed secundum proportionem; quia longe minus fuit in apostolis gratia, in Christo autem perfectissime, ut dictum est. Simili modo dicitur, Num. 11, auferam de spiritu tuo tradamque eis. Et misit. Hic ostenditur auctoritas apostolis commissa, per quam patet eos non esse culpandos, nec ipsum Christum, de damnatione reproborum; cum ipse Christus salutem hominum zelans, apostolos ad eorum salutem miserit. Juxta missionem autem tangitur de actu ad quem missi sunt, et de effectu consequente. Primo ergo ostenditur missio apostolorum. Secundo actus missorum, et facta. Tertio commotio populorum, et terraemotus. Dicit igitur: et misit, thuribulum impletum, idest apostolos. In terram, idest ad diversas partes terrae. Marci ultimo, euntes in mundum universum et cetera. Vel in terram, idest ad illos qui apti erant ferre fructum ad modum terrae, ut fuerunt gentiles. De quibus Psalm. in auditu auris et cetera. Et facta: notatur actus missorum qui fuit triplex. Emiserunt enim tonitrua comminationum, voces admonitionum, fulgura miraculorum. Dicit igitur: et facta sunt, ab apostolis Missis, tonitrua, comminationum quae terrent. Et voces, admonitionum quae mulcent. Vel voces promissionum et fulgura, miraculorum quae simul illuminant et incutiunt timorem Dei. De his tribus supra 4, et de throno procedunt fulgura et voces et tonitrua. Et terraemotus, idest terrenorum hominum motus, idest interior commotio. Magnus, supple, factus est ad praedicationem apostolorum. Magna enim commotione concitati sunt homines ad verba eorum: quidam ad bonum, scilicet ad conversionem, sicut legitur Act. 13, quod crediderunt de gentilibus quotquot erant praeordinati ad vitam. Quidam ad malum, ut ad blasphemiam, vel ad persequendum ipsos praedicantes, sicut legitur Act. 13, quod Judaei concitaverunt mulieres religiosas et honestas et primos civitatis, et excitaverunt persequutionem in apostolos. Aliter potest intelligi. Ostenditur enim caritas et benevolentia Christi ad salutem hominum multiplex, ut ostendatur causa damnationis non esse nisi ex parte eorum qui damnantur. Unde primo ostenditur mysterium incarnationis. Secundo promptitudo complendae redemptionis, et stetit. Tertio sustinentia desideratae passionis, et data sunt. Quarto destinatio dilatandae praedicationis, et misit in terram. Dicit igitur: et alius, expone ut supra. Et stetit. Hic ostenditur in Christo promptitudo complendae redemptionis: et hoc dupliciter. Primo quantum ad effectum animae. Et stetit ante altare, expone ut supra. Secundo quantum ad obedientiam ex parte carnis. Habens thuribulum, idest carnem sive humanitatem in qua crematur thus, idest orationes sanctorum, unde ascendit fumus in odorem suavissimum Deo. Justi enim ante Christi adventum habebant quidem thus, idest orationes, sed non thuribulum: unde eorum orationes non habuerunt plenam efficaciam: nunc autem habemus, scilicet Christi humanitatem, in qua crematur thus devotionis, quia per eam fit oratio acceptabilis. Aureum propter acceptabilitatem et pretiositatem, quam habuit ejus humanitas propter immunitatem a peccato, et propter unionem cum verbo. Hoc thuribulum aureum signatur per illud de quo dicitur Hebr. 9, post velamentum autem secundum tabernaculum, quod dicitur sancta sanctorum, aureum habens thuribulum. In manu sua, idest in potestate sua et perfecta obedientia, quia caro Christi omnino fuit obediens spiritui; quod signatur Genes. 7, in arca Noe, ubi omnia animalia erant pacata, idest omnes motus sensualitatis in Christo. Et data. Hic ostenditur sustinentia passionis Christi. Ante passionem praecesserunt multae orationes justorum pro redemptione. Secundo orationum exauditio in acceptatione. Et ascendit. Tertio ipsa earumdem adimpletio in passione. Et accepit. Dicit igitur: et data sunt ei incensa multa, idest datae sunt ei a Deo patre multiplices orationes Deo acceptabiles pro generis humani reparatione: idest data est Christo secundum humanitatem auctoritas, virtus et idoneitas praesentandi apud patrem orationes antiquorum qui redemptionem petierant. Unde sequitur. Ut daret de orationibus sanctorum omnium super altare aureum, idest ut repraesentaret eas patri super seipsum patientem. Ipse enim patiens fuit altare, super quo factae sunt acceptabiles per ejus passionem orationes antiquorum qui supplicaverunt Deo pro reparatione. Quod est ante thronum, idest in beneplacito sedentis in throno; quia patri placebat orationes justorum super hoc altare immolari per ipsius Christi passionem. Vel ante thronum, idest Ecclesiam ut supra. Vel super altare, idest crucem in qua se pro omnibus obtulit. Aureum propter pretiositatem, quia in eo oblatum est pretium humanae redemptionis. Quod est ante thronum, idest in beneplacito Dei sedentis in throno; quia placuit Deo, ut quod fuit contractum ligno praevaricationis, solveretur per lignum crucis: de quo Proverb. 13, lignum vitae desiderium veniens. In hoc enim ligno impletum fuit desiderium antiquorum. Vel ante thronum, idest Ecclesiam, quia nobis offertur crux Christi in refugium et auxilium. Item quia semper debet haberi tanta gratia prae oculis mentis, Eccles. 29, gratiam fidejussoris ne obliviscaris. Bernardus super illud Cant. 1, fasciculus myrrhae etc.: si sapiens fueris, hunc myrrhae tam carum fasciculum, de principali pectoris tui, nec ad horam patiaris auferri; amara illa omnia quae pro te pertulit, semper in memoria retinens et assidua meditatione revolvens. Ut daret de orationibus; quia non omnes orationes erant pro redemptione, sed pro aliis etiam obtinendis. Vel quia non omnes orationes justorum erant exauditae, sicut quas non expediebat exaudiri, ut tactum est supra. Sanctorum omnium: hoc dicit quia oratio omnium justorum, qui amplius quibusdam aliis illuminati fuerunt, erant ut filius Dei genus humanum redimeret, licet non omnis oratio eorum. Hoc enim orabant justi qui fuerunt ante ejus passionem. Unde dictum est Simeoni per spiritum adventum Christi expectanti, quod non videret mortem nisi vidisset Christum domini. Et dicitur Isa. 63, utinam disrumperes caelos et descenderes. Psalm. inclina caelos tuos et descende. Quasi dicat: Christo data est potestas, efficacia, idoneitas, ut orationes antiquorum ac desideria de reparatione per ipsum facienda patri praesentaret et impleret super seipsum patientem, sive super crucem. Et ascendit per acceptationem, fumus incensorum, idest devotio redolens, sicut multa incensa. De orationibus sanctorum de manu Angeli, idest mediante ipso Christo. Coram Deo Trinitate, quia per ipsum mediatorem factae sunt apud patrem acceptabiles orationes antiquorum. Ipso enim offerente eas patri etiam ante passionem magis factae sunt Deo acceptabiles quam prius, licet et ante disponeret eas implere: unde ipse dicitur mediator non solum propter passionem, sed etiam preces justorum patri praesentando et impetrando. 1 Timoth. 2, unus est mediator Dei et hominum homo Christus Jesus. Maxime autem praesentavit in passione, in qua impletum est desiderium sanctorum. Unde sequitur: et accepit Angelus thuribulum aureum, idest carnem suam paravit et exposuit passioni, quando venit Jerusalem sciens quod ibi occideretur, Matth. 20, ecce ascendimus Jerosolymam et cetera. Joan. 19, Jesus autem sciens omnia quae ventura erant super eum, processit et dixit: quem quaeritis? Et implevit illud, scilicet thuribulum, idest humanitatem, scilicet corpus et anima. De igne altaris, idest de ardore passionis quam in cruce sustinuit, quae hic dicitur altare. Passio propter vehementiam doloris igni comparatur. Psalm. igne me examinasti. Per hoc etiam quod dicitur, implevit, ostenditur immensitas ac gravitas passionis. Psal. repleta est malis (idest afflictionibus) anima mea. Et misit. Hic ostenditur destinatio dilatandae praedicationis. Et primo ostenditur destinatio sive missio praedicatorum. Secundo actus destinatorum. Et facta sunt. Tertio commotio populorum, ut prius et post passionem. Misit, scilicet thuribulum, idest humanitatem suam. In terram, idest terrenos praedicatores ad hoc destinatos, ut eam credant et imitentur creditam: unde et apostoli dicuntur equus domini supra. Et facta sunt per apostolos a Deo destinatos per orbem terrarum tonitrua ut supra. Et septem Angeli. Hic ostenditur praeparatio praedicatorum ad officii actum, scilicet ad praedicandum. Postquam enim ostensum est Christum esse mediatorem, et quantum est de se paratum omnes suscipere ad salutem, convenienter subditur de damnatione impiorum quae intelligitur ex praedicatione praedicatorum: quam damnationem patet ex praemissis esse inexcusabilem. Prius tamen agitur de praeparatione praedicatorum. Dicit igitur: et septem Angeli, idest universi praedicatores spiritu septiformi imbuti. Qui habebant septem tubas, idest universum officium praedicandi, ut supra. Praeparaverunt se, implendo prius opere quod dicturi erant ore. Secundum exemplum domini, de quo Act. 1, coepit Jesus facere et docere. Gregorius, necesse est ut qui verbum Dei loquitur, prius studeat scire qualiter vivat, ut post ex vita colligat, quae et qualiter dicat. Item excitando se ad mentis ardorem, ad quam alios debent accendere per sermonem. Unde Gregorius, ipsi de omnipotente Deo sciunt loqui suaviter, qui hunc didicerunt in cordis sui visceribus amare veraciter. Item ordinando intentionem, ut non ad inanem gloriam vel propter lucrum temporale, sed propter Deum et proprium meritum et supremum bonum. 2 Corinth. 2, non sumus sicut plurimi adulterantes et cetera. Isidorus 2 Lib. de summo bono, mala est intentio quae pro terreno lucro aut vanagloria est. Item praevidendo prudenter, quid sit dicendum, et quibus et quando, et quantum et qualiter. Gregorius, in ore pastoris magna debet esse consideratio locutionis. Pensare enim debet doctor, quid loquatur, quando loquatur, qualiter loquatur, et quantum loquatur: si enim unum defuerit, locutio apta non erit. Item fundendo orationem. Unde Augustinus 4 Lib. de doctrina Christiana: orando pro se ac pro illis quos est allocuturus, sit orator, antequam doctor. Praeparatio igitur praedicatorum, debet esse multiplex: videlicet per operis exhibitionem, per affectus inflammationem, per intentionis ordinationem, per materiae et circumstantiarum praemeditationem, per devotam orationem. Ad quid autem haec sit praeparatio subditur: ut tuba canerent, idest ut officio praedicationis uterentur in actu. Recte autem sic loquitur; quia etsi praedicatio quandoque terrere debeat, tamen etiam debet allicere ad amorem. Quantum ad incussionem timoris officium praedicandi sive praedicatio dicitur tuba: quantum ad secundum vocatur praedicatio cantus, Joel. 2, canite tuba in Sion. Quidam semper se praeparant et nunquam canunt, qui semper student et nunquam praedicant. Sed objicit Glossa, quia dicitur Matth. 10, nolite cogitare quomodo aut quid loquamini. Item quare dicitur, ut tuba caneret, in singulari, cum ante dixerit. Septem tubas? Respondeo. Ad primum respondet Glossa quod apostoli fuerunt privilegiati in hoc, quia spiritus sanctus eis ita aderat, quod non oportebat eos praemeditari; sed alii qui non sunt in hoc privilegiati, praemeditari debent. Aliter posset esse praesumptio, vel inanis gloria, nisi in casu, scilicet cum subito praedicare oportet vel hujusmodi; et nisi esset praedicator multum habens ad manum ea quae sunt Dei, propter altitudinem intelligentiae, vel gustum experientiae, vel donum illuminationis internae. Nota autem quantum ad materiam praedicationis, quod debet esse praemeditatio de vero, honesto, et salutifero. Nam circa illud quod praedicandum est, haec tria sunt attendenda: scilicet, veritas; quia falsa non sunt praedicanda. 1 Timoth. 2, veritatem dico, non mentior, doctor gentium in fide et veritate. Item honestas. Non enim omnia vera sunt praedicanda, quia quaedam non decerent. De his duobus dicitur in Psal. eloquia Dei eloquia casta, argentum igne examinatum. Item utilitas, non enim omnia vera et honesta sunt praedicanda; sed quae sunt ad salutem utilia. Matth. 4, praedicans Evangelium regni. Ad illud potest dici, quod sic recte loquitur; quia licet sint diversa praedicandi officia et diversae praedicationes, secundum praedicatorum diversitatem: tamen unitas est in origine et in fine. Origo est Scriptura sacra, unde debet omnis praedicatio sumi. Finis est honorificatio divina in ejus laude, et humana salute. Vel quia quilibet praedicator habet proprium officium, et propriam praedicationem. Et primus. Hic agitur de ipso cantu tubarum; in quo cantu ostenditur damnatio reproborum. Vidit autem et audivit septem Angelos tuba canentes, ad signandum praedicationem universorum praedicatorum, secundum diversos status Ecclesiae. Et primo agitur de cantu pertinente ad statum Ecclesiae initialem vel medium, ut est cantus quatuor Angelorum. Secundo de cantu pertinente ad statum ultimum, ut est cantus trium Angelorum sequentium, circa finem hujus capitis, et vidi. Prima pars dividitur in quatuor, secundum cantus quatuor Angelorum. Primo ergo agitur de cantu primi Angeli. Secundo, secundi, et secundus Angelus. Tertio, tertii, et tertius. Quarto, quarti. Et quartus. Ad intelligentiam horum notandum, quod a principio fundationis Ecclesiae perseveravit praedicatio evangelica. Multa tamen hostis generis humani successive objecit impedimenta semper graviora. Primo Judaeorum. Secundo gentilium principum, ut Romanorum et aliorum. Tertio haereticorum. Quarto falsorum fratrum. Quinto Antichristi et suorum. Horum damnationem denunciant isti Angeli. Distinguuntur autem sic cantus septem Angelorum. Quia cantus quatuor Angelorum pertinent ad statum Ecclesiae initialem vel medium; quaedam enim pertinent ad initialem, quaedam ad medium Ecclesiae statum; quia non solum in primo statu fuerunt haeretici et falsi fratres, sed etiam in statu medio. Cantus vero trium Angelorum, pertinent ad statum finalem sive ultimum. Unde prima quatuor narrantur ut praeterita, tria vero ut futura, ut dicit Glossa, in fine cantus quarti Angeli. Rursus cantus quatuor Angelorum sic differunt. Nam primus Angelus ostendit damnationem Judaeorum. Secundus matricidarum, scilicet gentium persequentium Ecclesiam. Tertius haereticorum. Quartus falsorum fratrum. Tres vero ultimi sic differunt. Quintus enim ostendit praecursores Antichristi. Sextus ipsum Antichristum cum suis. Septimus judicium et finem mundi. In prima vero parte sic proceditur. Primo ostenditur praedicatio apostolorum. Secundo perversitas Judaeorum. Et facta est. Tertio poena eorumdem perversorum. Et missum est. Dicit igitur, et primus Angelus, idest primus ordo praedicatorum, scilicet ordo sive coetus apostolorum et discipulorum. Et dicitur primus ordine narrationis, et etiam primus ordine temporis; quia prius contigit excaecatio Judaeorum praedicantibus apostolis. Nota quod secundum diversitatem statuum Ecclesiae, est diversitas et ordo Angelorum. Item etiam secundum diversitatem et ordinem persecutionum. Primus igitur Angelus est primus ordo praedicatorum, scilicet apostolorum quoad primum statum Ecclesiae praedicantium Judaeis. Secundus Angelus est ordo praedicatorum, quo ad secundum statum, scilicet apostolorum et discipulorum praedicantium gentilibus. Unde ille secundus Angelus dicitur ratione secundi status, licet iidem praedicatores fuerint. Tertius Angelus, ordo praedicatorum quantum ad tertium statum, et sic ulterius, ut infra patebit. Tuba cecinit, idest timorem incussit, et ad amorem allexit praedicando quantum in se fuit. Et nota quod praedicator debet strictiorem partem tubae ex parte sua ponere latam ex parte hominum; quia majorem perfectionem debet in se habere, quam aliis stricte suadeat; cujus contrarium faciunt quidam. De praedicatione apostolorum ad Judaeos habetur Act. 2, 3, 4 et 5, et in aliis locis actuum. Et facta est. Hic ostenditur perversitas Judaeorum: et hoc quantum ad tria. Primo quantum ad divini verbi repulsionem. Secundo, quantum ad internae iracundiae concitationem, et ignis. Tertio quantum ad actualem apostolorum interfectionem, mixta sanguine. Quid ergo sequutum sit ex apostolorum praedicatione ostenditur. Inde enim facti sunt magis perversi propter suam nequitiam. Unde dicitur: et facta est grando, idest praedicatio quae est de se suavis, Judaeis visa fuit quasi grando contundens et molesta, unde eam repulerunt. Act. 27, legitur quod Paulo praedicante Judaei levaverunt vocem dicentes: tolle de terra hujusmodi; et projiciebant vestimenta sua et jactabant pulverem in aera. Et ignis, est factus, scilicet iracundiae sive invidiae, contra apostolos, Act. 13, videntes turbas Judaei et cetera. Et haec duo erant mixta sanguine, idest sanguinis effusione; quia ex illis duobus sequuta est interfectio praedicatorum. Unde Stephanum interfecerunt, Act. 7. Vel grando, potest intelligi contumelia verborum, et immanitas exteriorum persequutionum. Act. 8, facta est persecutio magna in Ecclesia quae erat Jerosolymis et cetera. Et ignis etc., ut supra. Aliqui libri habent in sanguine, idest cum sanguine, idem sensus est. Et missum est in terra. Hic ostenditur poena. Et primo ostenditur reatus poenae in generali. Et missum est, scilicet hoc totum, idest grando, ignis et sanguis. In terra, idest in Judaeos terrenos: vel quia ut terra fructificare debent, cum essent exculti per legem et prophetas. Per hoc signatur quod praemissa perversitas eos obligat ad poenam. In eos enim cadit, quia in eos per reatum poenae redundat; per hoc enim meruerunt excaecari, hinc et tandem damnari. Psalm. obscurentur oculi eorum ne videant, et dorsum eorum semper incurva: effunde super eos iram tuam et cetera. Haec dicuntur de Judaeis, sicut vult apostolus, Rom. 11. Secundo ostenditur poena in speciali et tertia. Nota quod in Judaeis erat triplex differentia. Quidam enim erant terrenis dediti, qui signantur per terram. Quidam in lege justi secundum opera exteriora, credentes se recte agere; et sic erat de multis: isti signantur per arbores. Alii in vita ficti male agentes, et bene simulantes, et se male agere scientes, ut hypocritae. Hi signantur per foenum viride. In primis iterum erant tres partes. Prima pars fuit de Judaeis credentibus ante apostolorum praedicationem, scilicet visis operibus Christi. Alia pars fuit credentium post eorum praedicationem. Tertia obstinatorum, qui nec ante nec post crediderunt. Similiter in secundis triplex pars eodem modo, scilicet credentium ante praedicationem. Item post. Item nec ante nec post. Dicit igitur. Et tertia, quia ita facti sunt perversi Judaei in magna parte. Et ideo tertia pars terrae, idest terrenis deditorum, combusta est, excaecata igne peccati sive malitiae. Psalm. supercecidit ignis et non viderunt solem. Vel. Combusta est, idest comburetur igne perpetuo. Isaiae 33, quis poterit habitare de vobis cum igne devorante? Quasi dicat: tertia pars eorum qui terrenis inhiant excaecanda de Judaeis ut ad fidem non veniant, et per hoc damnanda. Duae partes salvabuntur; scilicet qui crediderunt ante apostolorum praedicationem, vel qui post: quia a terrenitate conversi sunt, et etiam multi adhuc convertentur, si velimus secundam partem in futurum extendere. Et tertia pars arborum, idest eorum qui erant in lege justi, et conversantes sine querela, tendentes in sursum per bona opera sicut bonae arbores. Combusta, idest comburetur igne aeterno. Isaiae ultimo: vermis eorum non morietur. De Judaeis enim qui bene operabuntur quidam salvantur, scilicet duae partes, videlicet qui crediderunt ante praedicationem apostolorum, et qui post; qui tamen in fide, cum gratia perstiterunt; tertia vero pars damnatur, scilicet illi qui nec ante nec post crediderunt in Christum, licet aliquando bona opera habuerint, scilicet legis doctrinam. Et omne foenum viride combustum est, idest omnis Judaeus in vita fictus et hypocrita excaecatus est et consumptus igne infidelitatis, vel hypocrisis, si quod bonum quandoque habuit. Et bene foeno comparatur, quia cito arescit laus et favor humanus quem quaerunt; sicut foenum primo viret, et post aret. Viride autem dicitur, quia aliquid viroris habere videtur per speciem exteriorem, et quia in flore et virore laudis delectatur. Job 8, cum adhuc sit in flore et cetera. Tales vix statum mutant: unde hujusmodi foenum totaliter combustum est. Aliter possent haec distingui. Quidam enim ex Judaeis erant apti ad activam; hi per terram quae est apta ad fructificandum. Quidam ad contemplativam, qui per arbores quae in altum eriguntur. Quidam ad neutram, ut qui omnino vanitatibus inserviebant sequendo mundi florem et virorem per elationem vel cupiditatem vel voluptatem vel hypocrisim vel infidelitatem; quia etiam ante adventum Christi, quidam male sentiebant inter Judaeos, ut Sadducaei qui dicebant resurrectionem non esse: qui tamen transierunt vel transituri sunt, ut foenum viride arescit. Tales autem qui quasi nullam dispositionem habent ad bonum, non facile convertuntur; et ideo dicitur, omne foenum viride esse combustum. Isa. 40, exsiccatum est foenum et cecidit flos. In primis est triplex differentia, sive pars. Duae partes sunt perfectae, secundum quod in vita activa est dicere hominem perfectum et minus perfectum, vel praelati boni et subditi. Et per has duas partes in gratia perseverantes intelliguntur electi. Tertia vero pars est tota numerositas reproborum damnandorum, ut dicit Glossa. Similiter intellige in eis qui sunt apti ad contemplativam: quia horum sunt tres partes: scilicet perfecti, minus perfecti et reprobi: qui vel non insistunt contemplationi, licet essent apti; vel si insistunt aliquo tempore, non finaliter persistunt. Quidam enim de contemplativis etiam damnabuntur propter defectum perseverantiae. Unde Matth. 24: duo in lecto: unus assumetur, alter relinquetur. Combustionem intellige ut superius. Sed objicitur de hoc quod dicitur, tertia pars etc.: quia dicitur Matth. 20, multi sunt vocati, pauci vero electi; ergo plures sunt reprobi quam electi. Et Zachar. 13, partes duae dispergentur et cetera. Respondeo, dicendum, quod per binarium signatur hic duplex status bonorum: scilicet status eorum qui ante apostolorum praedicationem crediderunt in Christum, cum ejus signa viderent, et eorum qui post: vel perfectorum et imperfectorum, ut vult Glossa. Unde quod hic dicitur non est referendum ad personarum multitudinem, sed ad status duplicitatem, ut patet ex Glossa. Et quod specialiter dictum est de Judaeis, habet etiam locum in Ecclesia: quia quidam sunt apti ad activam, quidam ad contemplativam, quidam ad neutram; et priorum tertia pars, idest reprobi, qui non finaliter persistunt, damnabuntur. Matth. 24, duo erunt in agro etc. et sic ulterius ut supra dictum est. Sed objicitur de hoc quod dicitur: et omne foenum viride: quia videtur dicere debuisse: tertia pars foeni etc. ut supra: quare ergo dicit omne? Respondeo. Per foenum viride signantur illi, qui multum adhaerent mundanae vanitati, quos multum allexit et traxit viror mundi; qui tamen cito evanescunt, ut foenum viride, quod hodie est et cras in clibanum mittitur: propter hujusmodi autem adhaerentiam fiunt inepti ad conversionem, quamvis non impossibiles. Unde quod dicitur: omne foenum viride etc. intelligendum est de eis qui firmiter et finaliter mundano virori et flori adhaerent: unde dicitur omne et non ponitur tertia pars, licet quandoque aliqui multum prius vanis infixi convertantur, tamen difficillime et raro. Non sic est de his qui supra terra vocantur; quia etsi sint cupidi, tamen non sic tenaciter adhaerent, ut hypocritae et hujusmodi. Tertio quaeritur communiter de Judaeis circa praemissa: quare scilicet Deus Judaeos primo ad se traxit ante legem et sub lege, gentiles autem in infidelitate reliquit? Postea vero paucis Judaeis conversis tempore gratiae per se et per apostolos, respectu eorum qui permanserunt, infideles reliquit Judaeos et facti sunt obstinati; gentiles autem prius idola colentes convertit? Respondeo. Licet aliqua super haec vera possent dici, tamen melius dicitur hujus rationem plenam et claram apud Deum esse et nobis occultam esse. In talibus enim occulta sunt sua judicia, tamen justissima, quia nihil sine ratione justissima facit. Unde dicit beatus Gregorius: incomprehensibilitas divini judicii, humanae mentis oculis non valet penetrari: quare primum Judaea credidit, gentilitate omni in perfidia gentilitatis remanente. Postmodum vero ad fidem gentilium corda mollita sunt, et Judaeorum infidelitas obdurata. Haec Gregorius: propter hoc, sicut dicit ipse Gregorius, exclamat apostolus Rom. 11, o altitudo divitiarum et cetera. Et sicut dicit beatus Gregorius, judicia Dei magis sunt veneranda quam discutienda. Et secundus. Hic agitur de cantu secundi Angeli, per quem intelligitur doctrina praedicatorum, in secundo statu Ecclesiae, scilicet quando apostoli et alii praedicaverunt gentibus; cujus praedicationis occasione concitati sunt gentiles ad persecutionem fidelium instigante Diabolo; et ideo magis sunt a Deo destituti. Primo ergo ostenditur doctrina praedicatorum. Secundo nequitia gentilium, et tamquam. Tertio poena ipsorum, et facta est. Dicit igitur: et secundus Angelus, idest ordo praedicatorum in secundo statu, scilicet ordo eorumdem apostolorum et discipulorum a Judaeis ad gentiles transeuntium. Et dicitur secundus ordine narrationis et etiam ordine temporis, licet non ordine personarum; quia iidem apostoli praedicaverunt primo Judaeis, ut supra habitum est, secundo gentilibus ut hic dicitur. Tuba cecinit, idest inter gentes praedicavit. Act. 13, vobis oportebat primum loqui verbum Dei: sed quoniam repulistis illud et indignos vos judicatis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes. Et tamquam mons, scilicet Diabolus, qui est tamquam mons, per superbiam, per quam est grossus et altus, Jerem. 51, ecce ergo ad te mons pestifer. Magnus, propter magnitudinem superbiae; adhuc enim valde superbus est. Job 41, ipse est rex super universos filios superbiae. Ardens igne invidiae. Hoc igne ardet Diabolus. Invidet enim saluti humanae, quia videt hominem ad beatitudinem, quam ipse amisit, posse ascendere; et ideo ardens dolore invidiae, hominem tentat, ut eum ad Tartara trahat. Sap. 2, invidia Diaboli mors introivit in orbem terrarum. Bene autem invidia dicitur ignis, quia mentem cremat et vexat per dolorem de alieno bono, tum in Diabolo tum in aliis invidis. Unde Gregorius: cum devictum cor livoris putredo corruperit, color pallore afficitur, oculi deprimuntur, mens accenditur et membra frigescunt. Fit in cogitatione rabies, in dentibus stridor; nil laetum de proximis libet, quia tabescentem mentem sua poena sauciat, quam felicitas torquet aliena. Missus est, idest immissus, in mare, idest in gentiles ad nocendum et provocandum eos contra apostolos et alios praedicatores. Mundus autem sive gentilitas dicitur mare ratione tumoris per superbiam. Jonae 1, mare ibat et intumescebat. Ratione inquietudinis per gulam, quia affectus gulosi non quiescit. Prov. 30, sanguisugae duae sunt filiae, dicentes affer affer; gula scilicet et luxuria. Sanguisuga est carnalitas, ratione foetoris, quantum ad luxuriam, propter quam voluptuosi vocantur hirci. Zachar. 10, et super hircos visitabo. Ratione capacitatis, quantum ad avaritiam, quia non redundat, Eccles. 1, omnia flumina intrant in mare et mare non redundat. Ratione fervoris quantum ad iracundiam. Isa. 57, impii quasi mare fervens. Gregorius, irae suae stimulis accensum cor palpitat, corpus tremit, lingua se praepedit, facies ignescit, exasperantur oculi et nequaquam recognoscuntur noti. Ratione amaritudinis, quantum ad accidiam; quae dum utilem laborem, vel bonae actionis, vel praedicationis, vel meditationis aut orationis refugit, internam amaritudinem gignit. Unde Gregorius vocans eam nomine: tristitiae, dicit ita: cum mens dulcedinem tranquillitatis per tristitiam amiserit, nihil hanc nisi moeror pascit. Ratione obscuritatis, quantum ad perfidiam. Mare enim ratione profunditatis et fluctuationis obscuritatem habet; sic et infideles obscuri sunt per tenebras errorum. Rom. 1, obscuratum est insipiens cor eorum. Nequitia igitur gentilium ex inhabitatione Diaboli, tum ex figura maris propter multiplex vitium. Sed a quo est missus Diabolus in gentiles? Item ante erat in gentibus: quomodo ergo praedicantibus apostolis est missus in eos? Respondeo. Dicendum quod Diabolus missus est in gentiles, vel a propria libidine qua nocere appetit, ipsum impellente in corda hominum, vel ab ipso Deo non impellente, sed permittente, quia non potest nocere nisi a Deo permissus; et ideo potest dici missus ab eo, non ut agente, sed ut juste permittente. Juxta hoc dicitur de Saul, 1 Reg. 16: exagitabat eum spiritus nequam a domino. Similiter Matth. 8, si ejicis nos, mitte nos in gregem porcorum. Ad aliud dicendum quod Diabolus dupliciter mittitur, idest immittitur in aliquem: aut possidere incipiendo; et sic mittitur in eum qui cum prius justus esset, nunc de novo peccat mortaliter: aut prius possessum amplius sive plenius possidendo: et sic mittitur in eos qui prius erant mali. Hoc modo accipitur quod hic dicitur, quia praedicantibus apostolis et aliis, dum gentiles multi repulerunt verbum Dei, permisit juste Diabolum eis magis praedominari ita ut praedicatores flagellarent et occiderent. Juxta hoc dicitur de Juda, Joan. 13, et post buccellam introivit in eum Satanas. Et facta est. Hic ostenditur poena gentilium obstinatorum conversis tamen multis: quae poena, non est solum poena praecise, sed etiam est in eis quaedam poena quae est culpa et crudelitas persecutionis, quae sequitur ex praecedentibus peccatis. Quidam autem gentilium erant minores, qui designantur nomine maris, licet prius nomen maris communiter pro parvis et magnis acciperetur. Hic enim loquitur sub distinctione, non prius quidam majores: et hoc sub duplici differentia: scilicet vel ratione scientiae vel apparentis bonitatis: et hi nomine creaturae habentis animam in mari designantur: vel ratione potestatis: et hi per naves. Et omnes hi subdistinguuntur secundum triplicem differentiam vel statum; et ideo dicitur: tertia pars et cetera. Dicit igitur: Diabolo instigante, facta est tertia pars maris, idest gentilium minorum qui nomine communi designantur. Horum quidam approbaverunt et receperunt doctrinam sanctorum in aperto, quidam humane timentes in occulto, et hae sunt duae partes: quidam nullo modo approbaverunt nec receperunt sed persecutionem concitaverunt usque ad occisionem: unde dicitur: et facta est tertia pars maris sanguis, idest peccatrix persequendo sanctos fideles. Per sanguinem enim peccatum signatur, ratione infectionis, ratione horroris, ratione signi mortis; quia peccatum turpiter inficit, horribile est, et signum est mortis spiritualis, immo et causa. Oseae 4, sanguis sanguinem tetigit. Vel sanguis, idest crudelis actualiter per sanguinis effusionem. Micheae 7, omnes insidiantur in sanguine et cetera. Istae tres partes possunt aliter accipi: scilicet perfecti et imperfecti, licet aliquando mali fuerint. Item reprobi. Sed objicitur de hoc quod dicitur sanguis. Primo modo per Glossam. Nam quomodo dicitur tunc facta fuisse peccatrix haec tertia pars, cum prius esset peccatrix? Respondeo. Non per peccatorum inchoationem, sed accumulationem. Et per montem missum in mare et concitantem illud, dum ei gentiles obedierunt persequendo fideles. Mortua est, morte culpae, et per hoc obligata ad mortem Gehennae. Psalm. illumina oculos meos ne unquam obdormiam in morte. Tertia pars creaturae, idest multiplicitas creaturarum. Nomen enim creaturae accipitur hic quasi collective, unde singulare ponitur pro plurali, ut patet per hoc quod dicitur tertia pars creaturae. Simile Exod. 8, venit musca gravissima in domos Pharaonis, idest multiplicitas muscarum gravissimarum, ut patet ex sequentibus. Item Exod. 10, arreptam locustam projecit in mare. Nomen etiam creaturae accipitur pro digniori creatura, scilicet pro homine; quia homo est dignior creatura inter creaturas inferiores; et etiam pro hominibus qui inter gentiles videbantur digniores, ut philosophi et hujusmodi. Juxta hunc modum accipitur, Rom. 1, invisibilia Dei a creatura mundi etc.: unde sequitur, quae, scilicet creaturae, ut fiat relatio ad plurale subintellectum in nomine singulariter posito, ut dictum est. Habebant animas, idest discretionem, per quam digniores aliis videbantur. Anima enim, secundum quod intelligitur rationalis, discretionem dat intellectui in eo quod rationalis, maxime quia hic specialiter et cum pondere ponitur. Vel animas, idest vitam nobiliorem, secundum opera exteriora. Philosophi enim et hujusmodi gentiles habebant majorem discretionem et etiam quaedam bona opera: unde secundum Glossam, digniores aliis reputabantur. In mari, idest in mundo, sive in societate gentilium, qui per mare signantur, ut supra dictum est: quasi dicat: quidam philosophorum et aliorum qui in scientia vel vita digniores aliis videbantur conversi sunt, et sic non mortui. Alii vero qui dicuntur tertia pars, facti sunt obstinati et persequebantur fideles magis ac magis, mortui sunt, morte nequitiae, et dispositi ad mortem Gehennae. Nota igitur quod philosophorum et hujusmodi, tres erant partes. Quidam enim ex ordine rationis praeparati fuerunt ad gratiam recipiendam praedicantibus apostolis. Alii per doctrinam et miracula et exempla sanctorum; et hi intelliguntur non esse mortui. Sed tertii erant, qui nec sic, nec sic credere voluerunt; de quibus dicitur, tertia pars et cetera. Vel tres partes sunt perfecti et imperfecti post conversionem, licet aliquando mali fuerint. Item reprobi. Sed quomodo dicitur, mortua est, cum prius essent mortui per peccatum infidelitatis et aliud multiplex? Respondeo. Dupliciter est mori spiritualiter. Aut per primam gratiae amissionem; et sic dicitur mortuus qui de novo peccavit mortaliter, cum ante viveret per gratiam. Unde Isidorus 1 libro de summo bono: vita corporis anima, vita animae Deus est: et sicut corpus mortuum sine anima, ita anima mortua est sine Deo. Aut per majorem elongationem: scilicet a gratia sive a Deo: quod fit, cum peccatum multiplicatur, et maxime cum anima induratur; et sic accipitur hic. Et tertia pars navium, idest eorum qui alios gubernabant et portabant, et quorum motu alii movebantur, ut erant principes, et hujusmodi aliorum rectores, interiit, idest mortua est, spiritualiter ut prius. In talibus erant tres partes. Quidam enim satis facile crediderunt, quidam difficile. Tertii nullo modo, de quibus dicitur, tertia pars navium. Vel, perfecti, imperfecti. Multi enim principes gentiles conversi ascenderunt ad statum perfectionis. Tertia pars est reproborum. Hanc distinctionem refert Glossa, ad omnia hujusmodi. Isaiae 23, jubilate naves maris, quia vastata est fortitudo vestra. Sed de hoc tertio modo distinguendi quem supra posuit Glossa, objicitur; quia quandoque perfecti cadunt; similiter et imperfecti. Item quaeritur, quare fit talis distinctio, tertia pars maris facta est ut sanguis, et in aliis dicitur, mortua est, vel, interiit? Respondeo. Ad primum dicendum quod illa distinctio de perfectis et imperfectis, intelligitur de eis qui finaliter in gratia decedunt. Ad aliud dici potest, quod tam minores quam majores, qui sunt tertia pars, facti sunt sanguis et similiter mortui sunt; quia tamen majores majori nequitia suffocati sunt quam minores, propter auctoritatem vel excellentiam in qua confidebant; et quia status altus, quandoque est occasio majoris perversitatis; ideo ipsi dicuntur mortui fuisse vel interiisse. Minores vero sanguis, propter peccatum persecutionis fidelium vel crudelitatem. Mors autem signat peccati sive crudelitatis exaggerationem. Expressius enim dicit mors quam sanguis, quantitatem vel nocumentum peccati. Et tertius. Hic agitur de cantu tertii Angeli, per quem cantum intelligitur praedicatio sanctorum in tertio statu Ecclesiae; tempore scilicet haereticorum, qui procurante Diabolo, male exposuerunt et exponunt Scripturas. Et sic quatuor. In prima ostenditur praedicatio sanctorum. In secunda nequitia capitis haereticorum Diaboli, et cecidit. In tertia perversitas ipsorum membrorum, et facta est. In quarta, deceptio auditorum, et multi. Dicit igitur, et tertius Angelus, idest ordo praedicatorum, qui scilicet in tertio statu Ecclesiae praedicaverunt, scilicet tempore haereticorum. Isti fuerunt non tantum apostoli et discipuli, sed etiam alii multi, qui contra haereses praedicaverunt. Tuba cecinit, idest Judaeis et gentibus praedicavit, docendo virtutem, confutando errores, ut beatus Augustinus, Hilarius, Hieronymus, Gregorius, Leo Papa, et alii multi, qui contra errores praedicabant, ut habetur in eorum sermonibus et libris. Dicitur autem tertius Angelus, et ordine narrationis, et etiam temporis. Nota Glossam, et tertius et cetera. Et cecidit. Hic ostenditur nequitia Diaboli. Primo quantum ad poenam, quae poena declarat ejus propriam superbiam propter quam cecidit. Secundo quantum ad naturam, scilicet scientiam naturalem, stella magna. Tertio quantum ad culpam, ardens et cetera. Ubi primo ostenditur culpa ejus quantum ad malitiam invidiae interius. Secundo quantum ad effectum malitiae exterius, et cecidit. Cujus maxime effectus ostenditur duplex: unus est perversio intellectus, faciendo male intelligere Scripturam. Alius amaricatio affectus, et nomen. Dicit igitur, et cecidit de caelo, ad literam merito superbiae. Lucae 10, videbam Satanam sicut fulgur de caelo cadentem. Stella, idest Diabolus, qui dicitur stella per naturalem scientiam. Ezechiel. 28, tu signaculum similitudinis, plenus sapientia et decore. Non enim scientiam prorsus amisit. Unde Isidorus 1 libro de summo bono: praevaricatores Angeli, etiam sanctitate amissa, non tamen amiserunt vivacem creaturae angelicae sensum. Magna, per scientiae eminentiam, quia magnam valde scientiam habent, et naturalem, et acquisitam per experientiam tam antiqui temporis. Isidorus 1 libro de summo bono: triplici modo scientiae acumine vigent Angeli praevaricatores: idest subtilitate naturae, experientia temporum, revelatione supernorum spirituum. Vel, magna per potentiam. Job 41, non est potestas super terram et cetera. His autem donis Dei abutitur Diabolus, impugnando datorem per superbiam et nequitiam. Ardens, flamma invidiae et malitiae contra hominem, tamquam facula, quia ardet interius ad modum faculae per invidiam desiderans incendere homines; et incendendo affectu vel effectu alios, seipsum igne malitiae consumit et urit, sicut facula cum incenditur consumitur. Job 40, de ore ejus procedunt lampades sicut thedae ignis accensae. Idem est thedae quod facula hic. Et cecidit, idest immisit se motus dolore invidiae, dum vidit virtutem Catholicam praedicari, in tertiam partem fluminum, idest parvam expositionem, et in fontes aquarum, idest in evangelicam et apostolicam et propheticam doctrinam, quae est origo totius salutaris doctrinae. Per fontes enim, secundum Glossam, intelliguntur quatuor Evangelia, quae sunt quasi fons et origo doctrinae, fidei et morum. Per fontes etiam potest intelligi lex vetus: et dicuntur fontes aquarum idest doctrinarum, quibus anima rigatur ad fructificandum, et mundatur ac reficitur. In hos fontes aquarum cadit, idest se immittit Diabolus dum ad hoc vigilat ut sacra verba faciat male intelligi. Unde de haereticis quos pervertit Diabolus dicitur 2 Petri 3, sunt quaedam difficilia intellectu quae indocti et instabiles depravant et cetera. Per flumina vero, ex fontibus emanantia, intelliguntur Scripturarum expositiones, quae ex eis trahuntur, sicut flumina a fontibus. Harum expositionum sunt tres partes sive tres modi: videlicet expositio literalis et spiritualis et utraque recta: tertio est expositio perversa. Vel unus modus est secundum principia fidei. Alius secundum principia morum. Tertius secundum placita excaecatae rationis. In hanc tertiam partem immittit se Diabolus, ut scilicet eam haereticis suggerat et teneri irrevocabiliter faciat, et suadeat aliis seminari. Recte autem prius loquitur de expositionibus quam de Scripturis; quia Diabolus per pravitatem expositionum procedit ad perversionem Scripturarum. Item dicit, in fontes, propter multiplicitatem in diversis libris et partibus suis. Item non dicit, in tertiam partem fontium, quia in sacra Scriptura nihil est nisi rectum; dicit autem in tertiam partem fluminum; quia quaedam sunt expositiones bonae, quaedam malae. Vel, fluminum, idest praedicatorum, qui aliis deferunt sive propinant copiam doctrinae, quae per aquam fluminis intelligitur. Ratione emanationis, irrigationis et refectionis horum fluminum est triplex pars. Quidam praedicant innitendo lumini gratiae; quidam adhaerendo aliorum doctrinae; ut qui per se non sufficiunt, sed majorum dicta accipiunt. Tertii acquiescendo conceptae phantasiae, scilicet erroneae sententiae. Et in fontes, idest Scripturas sacras, ut prius. Sed ad quid agitur hic de casu Diaboli? Respondeo. Recte de eo hic agitur, licet in principio mundi contigerit, ut ostendatur nequitia Diaboli, quae per poenam patet; quia propter superbiam de caelo cecidit, et illam nequitiam accumulat, dum adhuc ad hominum damnationem laborat. Aliter potest intelligi ab illo loco et cecidit et cetera. Stella, idest cetus haereticorum, sive haereticus, qui multum videtur sapiens, ut haeresiarcha, qui dicitur stella, quia videtur habere lucem sapientiae et doctrinae, docet autem nocte, de die non audet; quia, ut dicitur Proverb. 7, aquae furtivae dulciores sunt: vel si de die, in latibulis. Job 37, ingredietur bestia latibulum suum. Stella enim noctu lucet. Magna, propter magnam sapientiae apparentiam. Vel magna, propter magnam superbiam. Jeremiae 48, audivimus superbiam Moab, superbus est valde. Moab interpretatur ex patre. Haeretici autem sunt ex patre Diabolo. Ardens, igne invidiae sive iracundiae, contra Ecclesiam; non tamen sicut stella, sed sicut facula: quia illud quod incendit, sive se, sive alios, in carbonem deformem redigit. Cecidit de caelo, idest de Ecclesia, quae in alto est per fidem et amorem. Et cecidit in tertiam partem fluminum, expone ut supra, idest in haereticas expositiones, quas ex Scripturis trahunt, ut flumina ex fontibus sunt, et ad alios fluere faciunt; quas magis ac magis adinvenerunt, et inventas muniunt, licet falso, et falso munitis utuntur contra fideles. Et in fontes aquarum, idest sacras Scripturas, ex quibus manant aquae doctrinarum reficientium, quas per expositiones pravas pervertunt. Isidorus 1 libro de summo bono: in divinarum Scripturarum obscuritate caligantes haeretici, aliud quam res habet intelligunt. Et nomen stellae, scilicet Diaboli, dicitur absynthium, idest amaritudo, quia potum amarum ministrat haereticis, dum eis pravas expositiones suggerit. Ministrat etiam per eos aliis. Sicut enim absynthium est herba amarissima: sic Diabolus in eis amaritudinem qui male sapiunt, facit, quia anima eorum amaricatur per errorem, et tandem per damnationem. Vel, nomen stellae, scilicet haeretici apparenter sapientes, dicitur absynthium; quia alios in amaritudinem erroris mittit. Proverb. 5, favus distillans labia meretricis, et nitidius oleo guttur ejus, amara quasi absynthium. Haec meretrix est doctrina haereticorum. Et facta. Hic ostenditur perversitas haereticorum, quia scilicet amaritudinem propinant aliis suggerente Diabolo per expositiones pravas, et propter casum stellae, idest Diaboli, sive haeretici, in tertiam partem fluminum. Facta est tertia pars aquae, idest expositionum, quibus potus ministratur animae, sive bonus sive malus secundum quod est expositio bona vel mala; sicut aqua datur in potum: sive documenta Scripturarum secundum expositionem fiunt amaricativa. In absynthium: quasi dicat: tertius sensus est, qui est haereticorum; talis factus est per astutiam eorum, ut sit amaritudine erroris intoxicatus: student enim ad pravas expositiones inveniendas, persuadendas et continuandas, licet falso: per quas generatur amaritudo erroris in auditoribus quando consentiunt. Isidorus in eodem: haeretici ingenti studio mendacia sua discunt. Threnorum 3, inebriavit me absynthio, verbum est Ecclesiae. Et multi. Hic ostenditur deceptio auditorum; unde propter injuriam in Deum, cujus Scripturam pervertunt; et propter offensam in proximum, quem potu erroris perimunt, patet damnationem deberi haereticis. Dicit igitur, multi homines. Doctrinae haereticorum acquiescentes, mortui sunt, in anima per errorem, unde et meruerunt aeternam mortem, de aquis, scilicet de doctrinis Scripturarum male intellectis, et male expositis. Unde sequitur, quia amarae factae sunt: dum enim male per haereticos exponuntur documenta Scripturae, redundant per erroris amaritudinem, auditoribus in mortem: quae bene intellecta per virtutis dulcedinem vitam gratiae darent et gloriae. Isaiae 24, amara erit potio bibentibus illam. Sed quare dominus permittit haereticos esse, et impugnantes Ecclesiam, cum tantum malum inde sequatur? Respondeo. Triplex ratio reddi potest. Una est propter conditionem libertatis ex parte liberi arbitrii eorum qui Deo conservatori non adhaerent, sed ab eo recedunt, permittit agere et moveri secundum quod volunt. Unde dicit Augustinus 7 de civitate Dei: sic administrat Deus omnia quae creavit, ut ipsa proprios agere motus sinat. Secunda est propter meritum iniquitatis, tum ex parte haereticorum, tum ex parte eorum qui per eos seducuntur; quia propter peccata praecedentia, et contemptum divinorum mandatorum, permittuntur illi cadere in errorem per se; et isti per eos seduci. Unde de his qui per se errant, dicit Gregorius: saepe cum negligunt bene vivere, etiam usque ad perfidiam dilabuntur, nullo persequente. Item dicit Anselmus in principio libri Dei incarnatione verbi. De aliis vero qui per haereticos decipiuntur procurante Diabolo, habetur per Gregorium dicentem: multos autem meritis exigentibus, hostis ferire permittitur: ut cum Deum deserunt, hosti damnato famulentur. Hoc autem est ex ira divinae justitiae quae permittit utrosque ire in viam suam. Apoc. ultimo: qui in sordibus est, sordescat adhuc. Ista tamen ratio non semper nec in omnibus habet locum, sed aliquando et in aliquibus. Tertia ratio est, propter inquisitionem veritatis ex parte Catholicorum; ut scilicet doctores Ecclesiae diligentius veritatem inquirant, ad eamdem defendendam et perfidiam confutandam. Unde dicit Augustinus, et habetur in Glossa super illud 1 Corinth. 11, oportet haereses esse: ut qui probati sunt et cetera. Ab adversario mota quaestio discendi existit occasio. Multa quippe ad fidem pertinentia, dum haereticorum callida inquietudine exagitantur, ut adversus eos defendi possint, et considerantur diligentius, et intelliguntur clarius, et praedicantur instantius. Ad objectum dicendum, quod licet ex hoc multa mala proveniant, conveniens tamen est a Deo permitti, ut sint haeretici propter praedicta: quia si Deo homines amore stabili inhaererent, eos dominus teneret, ne caderent in errorem per se, nec per alios deciperentur. Unde patet quod eorum culpa est, cum labuntur per se, vel per alios. Unde de adhaerentibus Deo dictum est supra ubi agitur de haereticis, bilibris tritici. Item de omnibus malis dominus bonum aliquid elicit, licet multi propter illa damnentur. Et quartus. Hic agitur de cantu quarti Angeli, per quem signatur praedicatio sanctorum in quarto statu Ecclesiae, scilicet in tempore falsorum fratrum; ad quam praedicationem secuta est damnatio eorumdem falsorum fratrum. Primo ergo tangitur doctrina praedicatorum. Et quartus Angelus, idest quartus ordo praedicatorum; et dicitur quartus ordo ratione quarti status Ecclesiae. Nota Glossam: quartus ordine. Tuba cecinit, idest praedicavit tempore falsorum fratrum contra ipsos falsos fratres et hypocritas. Secundo ostenditur condemnatio falsorum fratrum. Et tertia. Et horum quidam fuerunt in magno statu, quidam in minori; quidam illuminantes alios, quidam illuminati. Unde primo ostenditur damnatio quantum ad illuminantes. Secundo quantum ad illuminatos et diei. Illuminantes autem, aut illuminant excellenter, hi signantur per solem; aut mediocriter, illi per lunam; aut tenuiter, isti per stellas. Item illuminati, aut illuminantur a majoribus doctoribus, isti per diem; aut a minoribus, isti per noctem. Dicit igitur, et percussa est, quasi dicat: ita sancti praedicaverunt: et procurante Diabolo, et impediente fructum doctrinae, tertia pars solis, idest majorum, qui erant in statu, in quo illuminabant vel illuminare debebant, verbo et exemplo, alios excellenter, sicut sol, ut majores praelati et praedicatores, percussa est, obscuritate: quasi dicat: excaecata est per omnem subtractionem, et per hoc obligata ad damnationem; quia cum contra falsos fratres praedicaretur, dolens Diabolus concitavit et pervertit amplius corda hominum, vel ipsos fratres falsos reddendo pejores et magis caecos, tam de majoribus, quam de minoribus, ut infra sequitur. Vel eos qui prius boni erant, tam de majori statu, quam de minori, excaecando, et in statum falsitatis inducendo: utroque enim modo potest intelligi. Tertia pars dicitur ratione reproborum: isti enim excaecantur. Aliae duae partes sunt perfecti et imperfecti; justi veritatis et unitatis amatores. Isti non percutiuntur finaliter. Inter praelatos enim et praedicatores dignitate vel scientia et doctrina majores, sunt perfecti et imperfecti electi. Item reprobi. Sed quid est quod dicit Glossa, excaecata subtractione gratiae? Non enim videtur decens quod Deus qui est summe pius, gratiam subtrahat. Respondeo: dicendum quod Deus dicitur subtrahere gratiam non proprie et positive, sed large et negative. Non enim ipse aufert; sed dicitur eam subtrahere, quando non conservat, vel quia ab ea elongari permittit. Et tertia pars lunae, idest mediocritas pastorum et praedicatorum alios mediocriter illuminantium, vel existentium in statu pastoris, vel praedicatoris, in quo debent illuminare ceteros. Philipp. 2, inter quos lucetis sicut luminaria et cetera. Supple, percussa est. Duae partes lunae sunt perfecti et imperfecti justi, de numero eorum qui sunt mediocres secundum statum pastoris vel praedicatoris. Mediocres dico officio vel dignitate; licet quidam sunt perfecti merito, quando sunt in statu gratiae. Tertia pars lunae est, omnes reprobi, qui sunt in hoc statu in mediocribus; et isti sunt percussi, ut prius. Et tertia pars stellarum, idest reprobi inter eos qui alios illuminabant, vel statum habebant alios illuminandi, licet tenuiter et minus quam praedicti, ut stellae minus illuminant quam luna vel quam sol diem: sic qui sunt in inferiori gradu praelationis, vel qui habent parvam doctrinam praedicationis. Supple, percussa est, ut supra. Talium, secundum quod sunt aliquando in statu gratiae, sunt quidam perfecti in vita, ut quidam rectores Ecclesiarum vel praedicatores pollentes magna doctrina: quidam imperfecti: alii reprobi. Ita, percussa est obscuritate. Ut obscuraretur. Defectu luminis cognitionis et operationis. Tertia pars eorum, scilicet omnium praedicatorum, id est ita ut reprobi obtenebrarentur per defectum luminis spiritualis, aliis in sua claritate manentibus. Joelis 3, sol et luna obtenebrati sunt, et stellae retraxerunt splendorem suum. Deinde ostenditur damnatio quantum ad prius illuminatos, vel qui illuminari debebant per alios, et diei: quia ita percussa est tertia pars praedictorum, ut obscuraretur, et ita ut non luceret, in se, sed obscura esset propter defectum luminis fidei et operationis, cujusmodi lumen deficit in falsis fratribus. Pars tertia diei, id est eorum qui illuminabantur aliquando a majoribus praelatis et praedicatoribus. Dies dicitur hic respectu solis, scilicet illi qui a majoribus illuminati sunt aliquando, ut dicit Glossa ut sunt laici et clerici quidam, qui habent altiores pastores, et meliores praedicatores. Horum sunt tres partes: scilicet perfecti pro tempore gratiae, etsi aliquando in alio statu fuerint. Item imperfecti. Item reprobi: haec est tertia pars quae obscurata fuit aliquando per falsitatem et hypocrisim, ut est in falsis fratribus, et adhuc fit: quantum ad tales potest illud accipi, Job 3, dies illa vertatur in tenebras. Et noctis, similiter supple, tertia pars non luceret: idest reprobi inter eos qui a minoribus pastoribus et praedicatoribus aliquatenus illuminantur. Nox enim dicitur respectu lunae et stellarum, scilicet illi qui a minoribus praelatis et doctoribus reguntur et ab eis lumen recipiunt, licet non magnum, ut nox non magnum lumen recipit a luna et stellis. Inter tales quidam sunt qui secundum modum illius status perfecti sunt ex doctrina interiori; quidam imperfecti, alii reprobi. Isti sunt tertia pars quae perdit fulgorem. De talibus potest intelligi illud Job 3, noctem illam tenebrosus turbo possideat. In his ultimis aliter potest accipi triplex pars. Quidam videntur boni, et sunt: quidam qui videntur et non sunt, et hi sunt tertia pars quae obscurantur, licet aliquando in bono statu fuerunt; vel si prius in malo, magis elongantur a lumine. Horum omnium praemissorum, quidam permanserunt in lumine, qui sub duabus partibus intelliguntur. Alii vero sunt obscurati Diabolo machinante, amissa cognitione fidei, et rectitudine operationis. Quod dupliciter potest intelligi, ut dictum est supra: vel quia cum prius essent veri et boni fratres, facti sunt falsi fratres, sicut et quidam alii prius erant: quia Diabolus impediens fructum praedicationis induxit eos per astutas et improbas tentationes in hunc statum: vel quia cum prius essent falsi, facti sunt Diabolo fortius instigante falsiores, fidem abjicientes, et fidelibus dolose insidiantes et fidem veram simulantes. Et vidi. Habito de cantu quatuor Angelorum, qui pertinet ad statum Ecclesiae initialem vel medium, agit hic de cantu trium Angelorum sequentium, qui pertinet ad statum Ecclesiae finalem seu ultimum. Primo autem ostenditur quoddam praeambulum. Secundo agitur de ipso cantu aliorum Angelorum in cap. sequenti: et quintus Angelus. Praeambulum autem illud, est clamor aquilae volantis per medium caelum et dicentis fortiter, vae vae vae habitantibus in terra. Per hanc aquilam signatur coetus praedicatorum venturas miserias denunciantium. Primo autem ponitur descriptio praedicatorum miserias denunciantium. Secundo ipsa denunciatio miseriarum. Vae, vae et cetera. Coetus autem praedicatorum describitur multipliciter. Primo, quantum ad doctrinae uniformitatem. Secundo, quantum ad intelligentiae subtilitatem aquilae. Tertio ad zeli sedulitatem volantis. Quarto, quantum ad informationis communitatem per medium caeli. Quinto quantum ad constantiae magnanimitatem dicentis voce magna. Dicit igitur, et vidi: quasi dicat: ita vidi praemissa, et post illa quae prius videram, vidi ea quae sequuntur, visu interno, et in illa visione audivi. Auditu interiori vocem etc. et sic quod dicitur, vidi, commune est ad auditum, et ea quae post dicuntur. Vel visio refertur ad aquilam, auditus ad vocem aquilae. Vocem unius aquilae. Nota quod sic vidit in visione, scilicet quod quaedam aquila volabat per medium caeli et voce magna dicebat, vae vae vae habitantibus in terra: et hoc dicebat juxta ea quae erant dicturi tres Angeli sequentes. Per illam autem aquilam, ut dicit Glossa, signantur praedicatores, qui futura mala quandoque praeostendunt, secundum quod per Scripturam vel aliter percipiunt, et sic Ecclesiam praemuniunt. Hoc est quod dicitur, vocem, per quam intelligitur praedicatio sanctorum praedicatorum, qui sua voce alios excitant. Canticorum 2, vox tua dulcis. Unius. Omnes praedicatores dicuntur una aquila, propter uniformitatem doctrinae, quia omnes docent Catholicam virtutem. Vel unius, quia omnes tendunt ad unum, quia sancti praedicatores qui intendunt honorem Dei et salutem proximi. Unde Augustinus in Enchiridio: tunc recte fiunt quae mandat Deus et quae consilio monet, cum referuntur ad dilectionem Dei et proximi. Aquilae. Praedicator dicitur aquila propter sublimitatem intelligentiae, sive perspicacitatem, quia aquila visum multum acutum habet; sic praedicator debet habere acumen intelligentiae in divinis. Job 39, et de longe oculi ejus prospiciunt. Volantis, idest hoc et illuc discurrentis. Prov. 6, discurre festina et cetera. Ideo dicitur Scriptura volumen, Zachar. 5, et ecce volumen volans. In hoc ostenditur diligentia et zelus sanctorum praedicatorum in discurrendo et laborando pro animabus. Per medium caeli, idest per medium Ecclesiae; quae est caelum quia alta per vitae eminentiam, celans in se divina secreta per prudentiam. Per hoc notatur communitas doctrinae, quia medium est nota communitatis; quia bonis et malis parvis et magnis praedicandum est, paucis etiam et multis. Eccles. 15, in medio Ecclesiae aperiet os ejus. Hoc est contra eos qui non nisi in locis famosis praedicare dignantur, cum tamen dominus uni mulierculae doctrinam dederit, Joan. 4. Vel volantis, idest per intellectum elevatum velociter transeuntis. Per medium caeli, idest per medium Scripturae, non declinando, scilicet ad dexteram per scrutinium majestatis, Proverb. 25, qui perscrutator est majestatis opprimetur a gloria: nec ad sinistram per solam acceptionem sensus literalis, quia non omnia sunt ad literam accipienda, ut patet Galat. 4, Abraham duos filios habuit et cetera. Medio tutissimus ibis. Dicentis voce magna. Glossa, magna stabilitate. Ille enim loquitur magna voce cujus vox fulcitur magna constantia mentis ad sustinendum quaelibet adversa. Act. 21, ego autem non solum alligari et cetera. Vel voce magna, Glossa, quia in toto mundo. Psalm. in omnem terram exivit sonus eorum. Vel voce magna per operationem voci adjunctam: unde multi praedicatores habent vocem parvam, quia non habent in opere efficaciam. Nota quod est dicere sine voce ut in cogitatione sine intellectu, Matth. 9, dicebat intra se, si tetigero tantum vestimenta ejus, salva ero. Et est dicere voce, sed parva, Matth. 23, dicunt enim et non faciunt. Item est dicere voce magna, cum vox pondus sumit ex opere adjuncto: et sic accipitur quod hic dicitur Gregorius: necesse est ut quod docendo loquitur, hoc vigilanter operetur. Vae, vae, vae, idest triplex miseria erit. Habitantibus in terra, idest infixis in terrenis per affectum, non viris justis. Vae, scilicet, quantum ad carentiam divinae visionis. Vae quantum ad poenam vermis rodentis, scilicet conscientiam. Vae quantum ad supplicium ignis vorantis. Vel vae superbis, vae voluptuosis, vae cupidis. Propter hoc triplex vae dicitur Zachar. 2, o, o, o, fugite de terra Babylonis. Joelis 1, a, a, a, diei, quia prope est dies domini. Vel triplex vae ponitur propter triplicem miseriam quae accidet temporibus sequentium praedicatorum qui inferius distincte ostenduntur cum agitur de cantu trium Angelorum. Unde infra 9, postquam dictum est de quinto Angelo, vae unum abiit, et ecce veniunt adhuc duo vae: unde sequitur, de ceteris et cetera. Glossa. Accipiens haec tria vae, hoc est, haec tria vae quae praedixit aquila, referuntur ad tres damnationes a vocibus trium Angelorum denuntiandas, de quibus infra habetur. Per hoc potest intelligi, quod praedicatores praecedentes, praeostendunt hominibus, quasi in generali, miserias sive poenas quae a praedicatoribus sequentibus sunt annuntiandae expressius et in speciali. Per hoc autem quod dicitur, dicentis: vae vae vae, patet quod verba hujus libri sunt secundum sensum mysticum accipienda: quia aquila materialis loqui non potest. Licet ergo in visione sic viderit, tamen propter aliud mysticum sic vidit ut vult Glossa. Quidam dicunt quod hic est titulus eorum quae sequuntur; sed melius videtur sic. Sed quare potius apponitur pronuntiatio ante cantum trium Angelorum, quam ante cantum quatuor praecedentium? Respondeo: potest dici quod ideo, quia mala futura in novissimis graviora erunt; et ideo praedicatores illa potius praenuntiant, antequam accidant; quod signatur per aquilam praenuntiantem ea quae postea contingent. Nota quod praedicator debet esse aquila per vitae innovationem. Aquila enim renovatur excutiendo rostrum ad petram: sic praedicator excutiendo onus vanitatis ad considerationem Christi. 2 Corinth. 4, licet is qui foris est noster homo corrumpatur et cetera. Per acutam cognitionem. Aquila enim habet visum acutum et videt solem in rota; sic praedicator in his quae sunt Dei. Job 39, et de longe oculi ejus prospiciunt. Per sublimem contemplationem, quia aquila volat in altum et moratur in altum, Job 39, in arduis ponet nidum suum, in petris manet, in praeruptis silicibus commoratur atque inaccessis rupibus. Per sedulam piscationem, ut piscetur per praedicationem voluptuosos, sicut aquila pisces inquirit piscando, Matth. 4, faciam vos fieri piscatores hominum. Illos autem pisces debet comedere, idest corpori Ecclesiae incorporare. Per cautam expugnationem, ut vincat Diabolum. Aquila enim pugnat cum cervis, ut dicit Plinius: nam insidens cornibus pulverem excutit in oculos, pennis ora contundens. 1 Corinth. 9, sic pugna non quasi aerem verberans. Per sacram intentionem. Aquila enim ponit gemmam in nido: sic praedicator spem et desiderium gloriae in animo ut eam intendat non ad vanum. Prov. 17, gemma gratissima expectatio praestolantis. Vel gemma in nido, correctio in secreto, cum erit opportunum humiliter corrigat. Prov. 25, inauris aurea et margarita fulgens et cetera. Per finis considerationem. Aquila enim respicit ungues, sic praedicator finem: Eccles. 7, memorare novissima et cetera. Hieronymus, facile contemnit omnia qui se cogitat semper moriturum.
[91213] Super Apocalypsim «Vox», cap. 9 Et quintus Angelus et cetera. Habito quodam praeambulo ad cantum trium Angelorum: hic agitur de cantu ipsorum. Dividitur autem pars ista in tres, secundum triplicem cantum trium Angelorum. In prima agitur de praecursoribus Antichristi. In secunda de Antichristo et ministris suis, infra eodem, et sextus. In tertia de judicio et fine mundi, ante finem 11 capitis. Et septimus. In prima parte ponitur determinatio propositi principalis. Secundo subditur conclusio hujus partis, vae unum. Circa primum primo ostenditur sanctorum praedicatio. Secundo damnatio praeparantium viam Antichristo. Et vidi. Dicit igitur, et quintus, quia ita cecinerunt quatuor Angeli. Et post eorum cantum, quintus Angelus, idest quintus ordo praedicatorum, qui scilicet erunt in quinto statu Ecclesiae, scilicet tempore praecursorum Antichristi. Dicitur autem quintus ordine narrationis et rei. Nota Glossam: tuba cecinit. Idest praedicavit contra eos qui viam Antichristo venturo praeparabunt, quorum damnatio hic ostenditur. Et vidi. Hic ostenditur damnatio praecursorum Antichristi, per hoc quod ostenditur causa damnationis eorum, scilicet ipsorum nequitia multiplex et magna quae eos in damnatione immerget. Quoniam autem Diabolus caput omnis malitiae ex sua nequitia perversos excitat et perversiores facit; ideo agitur de malitia ipsius Diaboli. Primo ergo agitur de nequitia Diaboli. Secundo de nequitia praecursorum Antichristi et data est illis potestas, quia vero Diabolus, ex hoc quod se videt de caelo dejectum, motus invidia, studet ad dejectionem hominum, quod non potest nisi ex divino permissu: nec ejus studium caret effectu in quibusdam: ideo primo agitur de ejus lapsu. Secundo de potestatis permissu, et data. Tertio de permissae potestatis usu. Et aperuit. Quarto de potestatis et usus effectu. Et ascendit fumus. Dicit igitur: et vidi, cum vidissem Angelum canentem. Stellam de caelo cecidisse: sic vidit in visione. Per hoc signatus est casus Diaboli sive Luciferi, qui dicitur stella ratione naturae pulcherrimae in qua conditus est, quae tamen natura per peccatum est obfuscata. Dicitur etiam stella principaliter ratione scientiae sive notitiae quae magna est in eo; non autem eam prorsus perdidit: sed tamen non habet tantam claritatem scientiae ut ante lapsum: qui in illo primordio mundi cecidit de caelo propter superbiam. Isa. 14, quomodo cecidisti Lucifer qui mane oriebaris? Cecidit in terram, idest in inferiora haec, quia in hoc aere inferiori est juxta terram, sicut in carcere, aut in Inferno, qui est infra terram. Vel in terram, idest in animam, terrenorum amore terrenam; talibus enim dominatur, Genes. 3, terram comedes et cetera. Sed ad quid hic agitur de casu Diaboli, cum in principio mundi acciderit? Respondeo. Dicendum videtur quod ideo, quia casus suus excitat in eo invidiam et malitiam ad tentandum homines, ne scilicet possent illuc ascendere, unde ipse irrevocabiliter cecidit. Unde Glossa, Diabolum videt. Et data est illi clavis, idest potestas. Putei abyssi, idest potestas tentandi de profunditate iniquitatis, contra fidem et mores. Puteus profundus est, unde signat profunditatem. Abyssus, cum profunditate habet obscuritatem, unde dicitur ab a, quod est sine, et bysso, idest candore, quasi sine candore: unde abyssus signat iniquitatem, obscuritatem, per peccatum infidelitatis et vitiorum quae sunt contra mores. Data est igitur Diabolo clavis putei abyssi, idest permissa est illi potestas tentandi de profunditate iniquitatis involventis et obscurantis animam ac sepelientis: infra 16, bestia ascensura est de abysso. Potestas autem Diaboli ad tentandum, dicitur clavis, quia aperit ingressum ad malum, et per hoc claudit ad bonum; aperit ingressum ad Gehennam et claudit ad gloriam. Vel clavis dicitur potestas dominandi super eos qui sunt putei abyssi, idest qui sunt in profunditate peccatorum obtenebrantium et alios in ipsa profunditate immergunt et absorbent. Tales sunt maxime haeretici, ut dicit Glossa, quia talibus permittitur dominari, maxime in ultimis temporibus. De hujusmodi abysso mystice dicitur Genes. 1, et tenebrae erant super faciem abyssi. Sed quomodo dicitur post casum data ei potestas tentandi, cum ab initio suae creationis eam habuerit? Potestas enim male agendi vel bene est ipsum liberum arbitrium. Respondeo: de potestate tentandi est loqui dupliciter. Aut quantum ad primam potentiam tentandi quae est liberum arbitrium, et sic potestas tentandi fuit data omnibus Angelis in ipsa creatione, scilicet liberum arbitrium. Aut quantum ad usum potentiae; et sic quantum ad usum malum dicitur esse ei data potestas, idest permissa post lapsum; tunc enim potestatem prius sibi datam ad bonum, convertit ad malum usum, quod non potuit nisi permissus. Et sic loquitur hic, scilicet quantum ad usum. De hoc magis dictum est supra 5, et aperuit puteum abyssi, idest profunditatem tenebrosae nequitiae haereticorum fecit manifestam, quia haereses prius latentes fecit proferri ad decipiendum alios, vel ipsos haereticos qui sunt puteus abyssi fecit prodire ad decipiendum. Iste puteus plenus est aquis mortis et mortem ministrantibus, sed Ecclesia est puteus aquis vivis redundans. Cant. 4, fons hortorum, puteus aquarum viventium. Et ascendit. Hic ostenditur effectus qui tangitur triplex. Primus est emanatio erroneorum documentorum. Secundus est excaecatio multorum Catholicorum, et obscuratus. Tertius est multiplicatio nefandorum haereticorum. Et de fumo. Dicit igitur: et ascendit, idest surrexit per eminentiam superbiae quae prius in corde quasi latebat, vel per profectum in malo. Fumus, idest doctrina prava, in se obscura et alios excoecans quasi fumus, Job 11, de naribus ejus procedit fumus et cetera. Sicut fumus, fornacis magnae, idest sicut doctrina Antichristi, quae est sicut fumus obtenebrans se huc et illuc, quia diffundens. Fornax magna dicitur Antichristus, quia consumet malos et purgabit bonos. Hic est fornax Nabuchodonosor, quae quosdam consumpsit, tres autem pueros non laesit, Daniel. 3. Magna autem recte dicitur, quia per ejus doctrinam et persecutionem magna fit consumptio reproborum et probatio electorum. Posset etiam intelligi et fieri comparatio ad fumum fornacis magnae de qua magnus fumus procedit, sic de haereticorum doctrina, multum excoecans et se diffundens. Sed quomodo dicitur: sicut fumus fornacis magnae, secundum primum modum cum Antichristus alios excedat in malitia? Respondeo. Non notatur aequalitas, sed magna similitudo, sicut dicitur Matth. 5, estote perfecti sicut et cetera. Et obscuratus est sol, idest quidam qui prius alios illuminabant, sunt obscurati per fumum, idest tenebras illius doctrinae haereticorum, et aer, idest quidam qui prius per alios illuminabantur. Sol enim illuminat, aer illuminatur. De fumo putei, idest de obscura et excoecativa doctrina haereticorum, qui sunt puteus per profunditatem errorum demersi, et demergentes. Dicitur autem, obscuratus; quia non omnino homines obtenebrantur, quin aliquid videant, licet ad insipientiam sibi; quia lumen dextri oculi perdunt non sinistri: quia non amittunt calliditatem et astutiam mundi. 1 regum 11. In hoc feriam vobiscum foedus, ut omnium et cetera. Et de fumo putei, idest de obscura doctrina haereticorum profundorum in erroribus, exierunt, idest exibunt, hoc est praedicabunt, locustae, idest alii haeretici pseudopraedicatores, discipuli praecedentium haereticorum, parantes cum eis viam Antichristo. Matth. 24, surgent pseudochristi etc., quia nec volant per contemplationem, vel salubrem cogitationem; et non stant in uno loco propter instabilitatem, et in pejus recidunt per pejorem errorem; quia de malo cadunt in pejus. Item non diu volabunt, sed cito corruent, quia eorum doctrina per praedicationem Enoch et Eliae destruetur. Exod. 7, virga Moysi devoravit virgas magorum. Item quia bonos et bona aliorum spiritualia corrodent detrahendo et impediendo. De his Exod. 10, mane facto ventus urens levavit locustas, in terram, idest in orbem terrarum. Vel, in terram, idest in eos qui terram amant, ut talpa, quia talibus nocebit doctrina haereticorum: unde de locustis dicitur Exod. 10, ascenderunt super universam terram Aegypti. Et data est. Hic agitur de nequitia praecursorum Antichristi, de quibus jam aliqua tetigit. Nota tamen quod praemissa possunt aliter accipi sic. Vidi stellam, idest coetum haereticorum, qui prius erant vel videbantur lucentes doctrina vel vita, vel utroque. De caelo, idest de Ecclesia, quae caelum est per fidei et vitae sublimitatem. Cecidit, per errorem, in terram, idest in terrenorum amorem, ut est rerum copia, honorum et carnis voluptas: supra 8, et cecidit de caelo stella et cetera. Et data est illi, idest permissa est, clavis, idest potestas, putei abyssi, idest doctrinae quae demergit in profundum peccatorum animam obtenebrantium ad modum abyssi: vel in profundum Inferni. Utroque modo doctrina haereticorum recte dicitur puteus abyssi. Et aperuit puteum abyssi, idest manifestavit doctrinam suam, quae est puteus; quia in profundum demergit, et est puteus abyssi quia demergit in caliginem peccati vel Inferni. Praedicant enim haeretici aliis suos errores. Et ascendit, idest inde surrexit, idest surget, fumus, idest obscuritas erroris sicut fumus. Ad literam ponitur similitudo, vel sicut obscuritas doctrinae errorum Antichristi magna erit, et obscuratus est sol, idest illuminans doctrina veritatis, et per hoc multi homines fideles pervertuntur: unde sequitur, et aer, idest Ecclesia quantum ad quaedam membra. Comparatur autem aeri: quia illuminatur per sacram Scripturam sicut aer per solem. Item sicut aer est inter caelum et terram, sic Ecclesia mente est in caelo, corpore in terram. Et de fumo, idest de fumoso et obscurante ac excoecante errore doctrinae. Exierunt locustae, idest alii haeretici procreati sunt etc., ut supra, quia haeretici student ad haereticorum multiplicationem. Job 8, haec est enim laetitia viae ejus et cetera. Et data est. Hic agitur de nequitia haereticorum praecursorum Antichristi. Et sequitur recte post praemissa, secundum duplicem modum exponendi: et quia non possunt nocere nisi permissi; quorum tamen est maxima malitia, et juvantur in malum a suo capite, scilicet Diabolo. Ideo primo ostenditur permissio divina. Secundo eorumdem malitia, et similitudines locustarum. Tertio persecutionis mora, et potestas earum. Quarto, capitis potentia, et habebant super se. Circa primum primo ostenditur dispensatio permissionis. Secundo restrictio potestatis, et praeceptum. Tertio gravitas adversitatis, et cruciatus. Dicit igitur, data est illis, scilicet haereticis per alios haereticos ex prava doctrina generatis, praeparantes viam Antichristo, quos jam locustas vocavit. Et hoc extendit se usque ad principes quosdam qui erunt membra Antichristi, etiam antequam veniat. Data est inquam, idest permissa quantum ad usum malum. Joan. 19, non haberes in me potestatem ullam, nisi tibi datum esset, sicut habent scorpiones terrae, qui habitant in terra. Scorpio habet blandam et mitem faciem, ita ut facile habeas animum tangendi; sed cauda latenter pungit acerrime appropinquantes: sicut haeretici mollibus verbis et signis alliciunt; sed latenter inficiunt et interficiunt erroribus, et etiam quandoque morte corporali. Ezech. 2, subversores sunt tecum, et cum scorpionibus ambulas. Item quando scorpio tangit non sentitur, sed post quando diffunditur venenum: sic etiam de doctrina haereticorum. Oseae 7, comederunt alieni robur ejus, et ipse nescivit, terrae, quia in terrenis habitat per affectionem. Et praeceptum. Hic ostenditur restrictio potestatis. Et primo ostenditur restrictio quantum ad personas, quibus scilicet nocere vellent haeretici. Secundo quantum ad effectum in ipsas, et dictum est. Quantum autem ad personas fit restrictio: quia electis non permittuntur nocere finaliter laedendo, sed reprobis. Primo ergo fit restrictio, quantum ad electos. Secundo permissio quantum ad reprobos, nisi tantum. Electos autem tangit, quantum ad statum incipientium, proficientium, et perfectorum. Dicit igitur, et praeceptum, quia ita permissum est ut noceant, sed tamen permissione non larga: unde dicitur, et praeceptum est illis, idest divina cohibitione refrenati sunt. Glossa, dolos istorum refrenat Deus et cetera. Ne laederent, interficiendo spiritualiter, per doctrinam et exemplum. Nec dicit, ne percuterent. Justi enim licet corpore flagellentur, tamen dominus custodit eos, quantum ad animas. Psal. custodit dominus omnes diligentes se. Foenum, idest incipientes, qui rudes sunt in bono, ac imperfecti et simplices et faciles decipi, sicut foenum rude quodammodo est, et non magni ac perfecti valoris, et facile destrui et dissipari potest. 1 Corinth. 3, non potui vobis loqui quasi spiritualibus et cetera. Terrae, quia tales temporalia quae ad terram pertinent, non omnino abjiciunt, sed sub Deo diligunt. Neque omne viride, idest neque aliquos proficientes, qui jam virent virore virtutum, unde placent oculi Dei: Ecclesiastici 40, gratiam et speciem desiderabit oculus, et super hoc virides sationes. Neque omnem arborem, idest neque alios perfectos, qui in altum elevantur per meritum perfectionis, et jam ad soliditatem ligni pervenerunt, et copiose fructificant. Ecclesiastici 39, obaudite me divini fructus. Vel per haec tria possunt intelligi tres ordines salvandorum in Ecclesia; Noe, Daniel et Job Ezechielis 14, per foenum, quod praecisum ultra non pullulat, signatur Daniel qui non pullulavit per generationem; quia continens fuit; per quem signatur ordo continentium. Per viride Job qui prolem produxit, per quem signatur ordo conjugatorum bonorum. Per arborem, sub cujus ramis recipitur refrigerium et consolatio, Noe qui fuit rector in arca, per quem boni praelati; quia dominus omnes justos sibi adhaerentes custodit a tentatione haereticorum finaliter, sive sint continentes, sive conjugati, sive praelati. Ecclesiast. 34, oculi domini super timentes eum, protector potentiae et cetera. Nisi tantum, supple literam sic. Praeceptum est inquam, eis, ut nullum penitus laederent, nisi tantum homines, non sapientes divina, qui non habent signum Dei vivi, qui non habent per constantiam mentis et audaciam signum crucis vel fidei, nolentes exterius aperte confiteri nomen Christi. Per frontem enim, quae est sedes verecundiae vel audaciae, signatur constantia in mente, ad confitendum exterius nomen Christi; Glossa: qui non audent et cetera. Supra 7, nolite nocere terrae et mari neque arboribus, quoadusque signemus et cetera. Ezechiel. 9, omnem super quem videritis tau ne occidatis. Reprobi enim qui non portant signaculum Dei vivi finaliter in frontibus, idest qui non habent fidem et gratiam cum constantia et audacia confitendi, laedentur et extinguentur spiritualiter per errores haereticorum. Nota per hoc quod dicitur, nisi tantum homines, quod propter peccata hominum permittuntur mali nocere spiritualiter ipsis hominibus. Danielis 8, robur datum est ei contra juge sacrificium propter peccata. Sed objicitur: quia supra 8 dicitur, quod omne foenum viride combustum est, quomodo ergo dicitur, quod foenum et omne viride non laedetur? Item Isaiae quadragesimo, omnis caro foenum; ergo per foenum intelligitur omnis homo: ergo si foenum non permittitur laedi, nullus prorsus laedetur. Respondeo. Dicendum quod idem vocabulum, non semper eodem modo accipitur in Scriptura; sed secundum diversas considerationes diversimode in diversis locis accipitur, ut mons quandoque signat superbiam, quandoque perfectionis eminentiam. Unde Augustinus, 3 libro de doctrina Christiana: non putemus esse praescriptum, ut quod in aliquo loco res aliqua per similitudinem significaverit, hoc eam semper significare credamus. Foenum ergo supra 8, signat homines vanos qui vana et quae cito deficiunt sequuntur, sicut foenum viride cito siccatur et arescit: hic autem simplices et rudes in fide signat, secundum Glossam, qui tamen boni sunt. Item viride signat superius eos qui virorem mundi sectantur, hic eos qui virorem virtutis. Ad aliud dicendum, justa hoc, quod hominem est dicere foenum dupliciter. Aut quantum ad corpus; et sic accipitur ratione figurantis corporis Isaiae 40, et sic omnis homo est foenum in via: hoc autem modo hic non accipitur. Aut quantum ad animam: et tunc aut accipitur in malo, et sic supra 8; aut in bono; scilicet ut significet eos qui possunt esse cibus animalium, idest praedicatorum, qui per animalia designantur supra 4, licet tales sunt adhuc rudes et imperfecti: et sic accipitur hic. Et datum est. Hic agitur de restrictione quantum ad effectum, scilicet ne occidant spiritualiter, sed corporaliter affligant. Primo ergo ostenditur quantum ad quid restrictio. Secundo quantum ad quid permissio sed ut cruciarentur. Tertio ostenditur temporis duratio, mensibus quinque. Dicit igitur, et dictum est. Haec referuntur ad illud quod supra dictum est, et praeceptum est illis ne laederent. Ibi enim ostensa est restrictio, quantum ad personas; quantum autem ad effectum, non nisi semiplene. Unde ad exponendum, a qua laesione restringuntur, et quantum ad quid permittuntur, dicit, et dictum est illis, idest prohibitum, ne occidant eos, morte spirituali culpae finalis. Job 2, verumtamen animam illius serva. Sed permissum est ut cruciarentur afflictione corporali, quia mali permittuntur bonos corporaliter affligere. Job 10, terra data est in manibus impii. Mensibus quinque, idest toto tempore vitae suae quamdiu in quinque sensibus degunt. Non sine causa positum est nomen mensis, ad signandum vitam hominis. Mensis enim ipso suo nomine defectum sonat, a mene quod est defectus: quia luna semel in mense defectum patitur, similiter et vita humana defectum multiplicem habet. Rursus mensis quatuor septimanas continet et septimana septem dies: unde per mensem signatur vita hominis quae multis defectibus subjacet, quam justi peragunt cum observantia quatuor Evangeliorum et septiformi gratia spiritus sancti, qua juvantur ad omnia. Per quinarium vero signatur quintuplex sensus corporis. Quamdiu enim justi vivent in corpore mortali sub usu quinque sensuum, permittentur praecursores Antichristi, sicut quidam principes et alii perversi, corporaliter eos affligere: sed post hanc vitam, quando non erit necessitas mortalium sensuum, quae modo est, non poterit eis nocere. Infra 21, et mors ultra non erit, neque clamor, neque luctus, neque dolor erit ultra; quia prima abierunt. Alia litera habet, mensibus sex, propter sex aetates vitae hominis, scilicet infantiam, pueritiam, adolescentiam, juventutem, senectam, aetatem decrepitam, quia perversi quandoque affligunt etiam infantes et decrepitos, et sic permittentur praecursores Antichristi posse facere. Et cruciatus. Hic ostenditur gravitas adversitatis sive afflictionis ab eis inflictae. Et primo ostenditur gravitas ex comparationis exemplo, quia scilicet similis erit illa afflictio persecutioni scorpionis. Secundo ex mordendi desiderio, et in diebus. Dicit igitur cruciatus, idest crucians afflictio, eorum, idest quam ipsi infligent, est vel erit, ut cruciatus scorpii. Scorpio scorpionis dicitur vel scorpius scorpii, cum percutit hominem, pungendo occulte et graviter: et ideo vocatur percussio; sic et isti graviter persequentur. Scorpio occulte percutit cauda, facie blandiendo: sic haeretici blandiuntur quandoque in verbis, sed latenter tunc suggerent principibus ut fideles torqueant. Haec est autem gravissima persecutio; propter quod dicitur, Proverb. 27, meliora sunt vulnera diligentis, quam fraudulenta odientis oscula. Item percussus a scorpione, non statim moritur, sed languet; sic isti quandoque non statim interficient, sed diu vexabunt, cum tamen levius esset statim interfici. Et in diebus illis, quando tantae afflictiones infligentur justis, quandoque occulte quandoque aperte a praecursoribus Antichristi quaerent, affectu et planctu et oratione homines justi quos permittentur perversi affligere corporaliter non spiritualiter laedere. Mortem, scilicet corporalem, quia timebunt lapsum propter tribulationis gravitatem in duris carceribus, flagellis et aliis malis. Quandoque enim contingit in magnis adversis praeeligere mortem, vel propter timorem offensae vel propter ipsam gravitatem poenae. Tob. 3, praecipe in pace recipi spiritum meum. Expedit enim mihi magis mori quam vivere. Et non inveniet eam. Glossa, ut probatiores reddantur. Quomodo autem quaerent ostendit. Et desiderabunt mori: quasi dicat: non qualitercumque quaerent, sed cum desiderio magno. Et per hoc quod haec tribulatio praedicitur, fidelis praemunitur. Gregorius, minus enim feriunt jacula quae praevidentur et nos et cetera. Vel potest hoc referri ad praelatos, illud praecedens ad subditos. Unde Glossa: hoc de praelatis. 3 Reg. 18, petivit animae suae ut moreretur, dicitur de Elia, quem persequebatur Jezabel. Et fugiet mors ab illis, ut magis mereantur. Job 3, expectant mortem et non veniet. Vel de praelatis ut gregi proficiant, secundum Glossam. Philipp. 1, scio quia manebo et permanebo cum omnibus vobis. Haymon, nolentes vivunt, sed dilatam mortem propter aliorum salutem aequanimiter ferunt. Sed dubitatio est de hoc quod dicitur: dictum est illis ne occiderent eos, quia quandoque justi deficiunt in adversis et cadunt. Respondeo. Dicendum, quod dominus quosdam electorum non permittit occidi spiritualiter, quia custodit a mortali: quosdam autem etsi permittit occidi, non tamen finaliter, quia vero corde resurgent et finaliter persistent. Illud ergo accipitur vel simpliciter ne occidant quosdam spiritualiter, vel ne occidant aliquem electorum finaliter. Item de hoc quod dicitur: et cruciatus et cetera. Quare enim permitteret dominus sic electos affligi, cum tam gravis tribulatio sit periculosa propter periculum lapsus? Respondeo. Propter majus meritum et exemplum. Unde Glossa: et non invenient ut probatiores reddantur. 2 Corinth. 1, sicut socii passionum et cetera. Ad objectum dicendum, quod dominus tollit periculum ad minus quantum ad finalem statum, quia protegit electos a periculo in adversis, vel si labuntur, surgere facit. Psalm. salus autem justorum a domino, et protector eorum in tempore tribulationis. Et similitudines. Hic ostenditur malitia haereticorum qui erunt discipuli praecedentium haereticorum, sicut supra habitum est, quorum utrique praeparabunt viam Antichristo. Hujusmodi autem discipulos incepit supra describere sub specie locustarum, sicut in visione vidit. Describit autem eos sub specie locustarum habentium multiplicem dispositionem; unde hujusmodi locustas describit. Primo quantum ad agilitatem ipsarum, quia promptae ad currendum contra fideles, sicut equi sunt agiles ad cursum. Secundo quantum ad ornatum capitum, et super capita. Tertio quantum ad speciem facierum, et facies. Quarto quantum ad condecorationem capillorum, et habebant capillos. Quinto quantum ad qualitatem dentium, et dentes. Sexto quantum ad formam armorum, et habebant loricas. Septimo quantum ad sonitum alarum, et vox. Octavo quantum ad dispositionem caudarum, et habebant caudas. Haec omnia habent mysterium, ut patebit. Dicit igitur: et similitudines locustarum, idest locustae imaginativae. Non enim videbat corporales locustas, sed similitudines locustarum, visione imaginaria, quia revelationes ei fiebant sub quibusdam figuris, propter significationem illarum specierum ad infirmationem fidelium propter quos scribendum erat. Et patet ex hac litera, quod sensus mysticus est quaerendus hic, non literalis. Similes, erant. Equis paratis in praelium. Per hoc signatur, quod haeretici qui locustis comparantur, ut supra habitum est, sunt prompti ac veloces ad faciendum impetum contra fideles, et feroces ad persequendum, sicut equus velox est et ferox ad praelium. Jerem. 8. Omnes conversi sunt ad cursum suum, quasi equus impetu vadens in praelium. Et super capita, idest super doctores. Earum, scilicet haeresiarchas qui sunt capita aliorum, vel super mentes quae regunt alia quae sunt in homine. Erant tamquam coronae, idest victoriae acquisitae de fidelibus praecipitatis, quia gloriantur se victoriam habuisse de quibusdam Catholicis in errorem inductis. Haec tamen non est vera victoria, quia tunc ipsi haeretici Diabolo amplius subduntur. Unde recte dicitur: tamquam. Item dicunt se vincere per veram sapientiam quae tamen solum videtur et non est, sed error. Unde sequitur. Similes auro, idest de non vero auro, quia de non vera sapientia sunt illae victoriae. 1 Timoth. 3, habentes quidem speciem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes. Et facies, idest vultus. Earum, sicut facies hominum, quia haeretici simulant et simulabunt se esse rationales et pios et mansuetos, quia homo est animal rationale et natura mansuetum, et ipse homo cognoscitur per faciem esse homo: sunt tamen intus crudeles, unde sunt Syrenae quae habent vultum virgineum, et tamen sunt animalia irrationalia. Isa. 13, et Syrenae in delubris voluptatis. Et habebant capillos. Idest cogitationes quae sunt multiplices ut capilli et a mente procedunt et menti adhaerent. Sicut capilli mulierum, quia sunt fragiles ac fluxibiles ut capilli mulierum, et machinantur ipsae eorum cogitationes deceptiones aliorum, ut mulier mala capillos parat ad decipiendum alios. Vel per capillos mulierum, mores istorum intelliguntur, quia exterius a mente procedunt et sunt molles et fluxibiles et effeminati et in malitia multiplices et ad aliorum deceptionem ab eis dependentes, Job 36, vita eorum inter effeminatos. Vel capilli mulierum possunt intelligi minores eis adhaerentes, qui multi erunt sicut capilli et ad decipiendum astuti et malitiosi ut mulier, et erunt ad mala fluxibiles et ab eis sicut a capite pendentes, quia eorum documenta sequuntur. Et dentes, idest doctores et expositores eorum, qui panem mendacii et erroris eis praeparant male exponendo et docendo. Job 33, vigilantes ad praedam praeparant panem libidinis. Sed talis panis intoxicatus est, Job 20, panis ejus in utero vertatur in fel aspidum. Erant sicut dentes leonum, quia foetor est in tali doctrina sicut dentes leonum in hiatu habent foetorem, ut dicit Glossa. Vel dentes eorum ministri et ipsi etiam principes, per quos, quasi per dentes, ipsi haeretici laniant fideles corporaliter et spiritualiter, sicut dentes leonum fortiter et crudeliter laniant praedam. Posset etiam intelligi de omnibus illis praecursoribus Antichristi communiter. Dentes eorum, idest multiplex malitia eorum parata ad discindendum et devorandum fideles, sicut dentes leonum, quia haec malitia et foetorem habet in docendo et crudelitatem in nocendo corporaliter et spiritualiter. Eccles. 21, dentes leonis dentes ejus. Et habebant loricas, sicut loricas ferreas. Glossa, idest corda obstinata quae sagitta veritatis non penetrat: quasi dicat: corda dura habebunt, quae ita obstinata erunt, ut veritas ea non penetret; unde comparabilia erunt loricis ferreis. Job 41, corpus ejus ut scuta fusilia. Vel habebunt loricas, idest sententias quibus se armant, sicut lorica ferrea est forte munimentum. Multa autem ratione multipliciter involutae sunt diversae maculae in his loricis. Isidorus 1 Lib. de summo bono, loquens de haereticis: docuerunt linguam suam loqui mendacium, ut iniquum facerent laboraverunt. Sumit autem illud de Jerem. 9. Sed videtur eis male attribui lorica, quia lorica est fides cum caritate. 1 Thess. ult. induti lorica fidei et caritatis. Item contra secundum expositionem, quam Glossa ponit, objicitur, quia sententia haereticorum non potest muniri etsi videatur. Respondeo. Ad primum dicendum, secundum Augustinum, ut supra dictum est, quod non semper sumuntur vocabula in eadem significatione. Nomen ergo loricae hic accipitur in malo et signat perversam obstinationem. In verbo vero apostoli sumitur in bono et signat salubrem munitionem. Ad aliud dicendum, quod illa munitio non vere est, sed apparenter: et ideo comparatur loricae ferreae, scilicet quia se dicunt rationibus munitos, et quia sic videtur et vox, idest tumultus et clamor, quia videntes se ratione vincere non posse, verborum tumultum faciunt, ut sic saltem victores appareant. Alarum suarum, idest sententiarum quibus se pertinaciter extollunt. Alae enim sunt eorum sententiae quas ostentant esse magna ut alti videantur. Sicut vox curruum multorum equorum currentium in bello; quia haeretici sunt multi et eorum multitudo concorditer Ecclesiam impugnat. Et sicut diversi currus diversis equis et diversis viis ad idem bellum raptim currunt, sic isti, licet diversis haeresibus inter se divisi, unanimiter Ecclesiam impugnant docendo errores, disputando. Ad ejus enim impugnationem uniuntur. Job 41, dicitur de squamis, una alteri adhaerebit et tenentes se nequaquam separabuntur. Isidorus 1 Lib. de summo bono: sic invicem haeretici sese collidunt, ut contra Ecclesiam pari erroris spiritu decertent. Et nota quod cum vox ab ore animalis proferatur, dicit tamen, vox alarum, quia quantum ad mysterium, haec est vox haereticorum. Et habebant caudas similes scorpionum, idest habebunt faventes sibi principes, dure pungentes, vel afflictionibus, vel deceptoriis erroribus, quibus eos seducunt ad modum caudarum scorpionum, licet ipsi principes muneribus alliciant et promissionibus blandiantur, sicut scorpio. Principes autem dicuntur caudae, quia terrent minis et flagellis et blandiuntur donis et promissis, more canis, qui iratos cauda terret, laetus blanditur; et quia pungunt, peccare eos faciunt, quantum est de se: unde dicitur de Diabolo, Job 11, caudam suam stringit quasi cedrum. Et aculei, idest punctiones vel flagellorum, vel persuasionum mortiferarum, quibus student pugnare ad pervertendum et interficiendum spiritualiter veneno erroris, sicut aculeus caudae scorpionis venenum infert. In caudis earum, in principibus qui multipliciter fidelis volunt pervertere. Vel caudas similes habebunt scorpionum, idest dolosas sententias, quibus latenter laedent animas, licet in facie blandiantur: et in his caudis sunt aculei, idest punctio venenosa et mortifera nisi caveatur. Et potestas. Hic agitur de persequutionis mora. Et potestas. A Deo permissa. Earum. Idest locustarum, scilicet haereticorum est. Nocere hominibus mensibus quinque, idest toto tempore vitae hominis, in qua vivunt sub usu quinque sensuum; expone ut supra. Ultra vero hujus vitae tempus nocere non poterunt. Sed ad quid hic repetitur de mora temporis, cum supra eodem, de hoc dictum sit? Respondeo. Potest dici quod supra dicitur de cruciatu bonorum: unde ibi dicitur: sed ut cruciarent mensibus quinque: hic autem agitur de nocumento malorum, idest qui nocet malos, quia bonis non nocetur licet crucientur: malos autem vel per flagella, vel per blandimenta, vel per documenta trahent ad interitum animae, et sic nocebunt; et ideo praemuniuntur hic electi, ut sint fortes contra tentationes et persequutiones haereticorum, ne eis possint nocere quamdiu hic vivunt. Si tamen velimus intelligere etiam de nocumento bonis; possumus intelligere illud nocumentum corporale esse. Et non inconvenienter repetitur de mora temporis; quia per hoc est consolatio magna justis, quod non possunt etiam corporibus nocere, nisi quamdiu vivunt, in quinque sensibus corporis, et post mortalem hanc vitam praemium suscipient. Et habebant. Hic ostenditur potentia per quam possunt praemissa. Et habebant illae locustae praemissae regem, scilicet Diabolum, per quem possunt praedicta, quia ejus potestas naturalis magna est cum non prohibetur a Deo vel ejus Angelis. Job 41, non est potestas super terram et cetera. Nec potest tamen violentiam facere libero arbitrio, sicut dicit Damascenus. Ipse autem est rex malorum, et specialiter eorum de quibus hic agitur erit rex et dux. Job 41, ipse est rex super omnes filios superbiae. Angelum abyssi, idest Angelum de Inferno, scilicet ipsum Diabolum, quia ipse per majorem superbiam meruit majorem cruciatum infernalem quam alii. Dicitur autem Infernus abyssus, quia caret candore et omni gaudio, et quia caret fundamento, idest fine poenarum. Dicitur autem abyssus ab a quod est sine et basis quod est fundamentum. Item quia habet profunditatem. Ratione ergo tenebrositatis, ratione infinitatis, ratione profunditatis poenarum dicitur Infernus abyssus. Job 41, aestimabit abyssum quasi senescentem. Gregorius, abyssum senescere aestimat qui terminari in supplicii supernam animadversionem putat. Vel abyssus dicitur cor peccatoris, peccati caligine tenebrosum, cujus Angelus est Diabolus, quia Angelus annuntiat peccatori mala quae ei suadet, et dominatur ei. Job 28, abyssus dicit, non est in me. Cui nomen Hebraice, idest lingua Hebraeorum. Labadon, quod dicitur Graece, apollyon, et Latina lingua, exterminans, ut sequitur. Debet autem dici Labadon non Abadon, sicut dicit beatus Hieronymus in interpretationibus; sed vitio scriptorum est corruptum et subtractum l. Interpretatur autem exterminans, quia Diabolus exterminare nititur hominem a gratia in via et a gloria in patria, idest extra terminum ponere. Psal. exterminavit aper de sylva. Labadon autem Graecum est et interpretatur indicans. Unde per interpretationem quae sequitur patet quod non debet hic esse Abbadon. Tribus linguis solemnibus nominat Diabolum ut omnes excitet ad cavendum ejus astutias; sicut titulus domini scriptus fuit tribus linguis, ut signaretur illud Philipp. 2, et omnis lingua confiteatur et cetera. Joan. 19, et sicut Evangelium scriptum in triplici lingua. Scripsit enim Matthaeus Hebraice, Lucas et Joannes Graece, Marcus autem Latine, qui scripsit Romanis: quasi dicat: vos Hebraei Graeci et Latini cavete ab ejus seductione. In his autem linguis omnes aliae intelliguntur; quia enim hae tres sunt principaliores, ideo eas ponit. Vae unum. Hic ponitur conclusio praedictorum. Vae unum, idest damnatio praecursorum Antichristi. Abiit, quantum ad narrationem libri, idest jam determinata est, per hoc, scilicet, quod eorum nequitia propter quam damnandi sunt descripta est, ita videtur. Vel lege Glossam, superius in principio praemissae partis, ubi dicit quod ibi agitur de damnatione praeparantium viam Antichristo. Et ecce veniunt adhuc duo vae post haec: idest adhuc ostendetur duplex damnatio, scilicet Antichristi et suorum cum agetur de cantu sexti Angeli: etiam damnatio malorum in judicio, cum agetur de cantu septimi Angeli. Vel istud vae potest intelligi tribulatio hominum, quae fiet per praecursores Antichristi; non tantum corporalis, sed etiam spiritualis; quia multi per eos pervertentur. Vae unum abiit, idest completum est, scilicet tribulatio quae sub tuba quinti Angeli continetur. Completum est dico, quantum ad visionem et narrationem, et complebuntur in re tempore suo: quia per illa praemissa signantur illa quae erant ventura, et postquam complebitur illa tribulatio ante tempus Antichristi veniet alia sub tempore Antichristi, et iterum alia in fine mundi. Unde sequitur, et ecce veniunt adhuc duo vae post haec, idest duplex tribulatio. Una scilicet quam Antichristus et sui inferent hominibus, non solum corporaliter, sed etiam spiritualiter, quia multos pervertet. Alia est tribulatio damnationis quae erit in judicio. Haec duo vae dicit venire, quantum ad significationem, et quantum ad rem, quae significabuntur inferius per ea quae vidit in cantu sexti Angeli et septimi: et sic etiam accident in ultimis temporibus judicii, et jam narravit: vidit et narravit illa vae quae sequuntur infra, et corporaliter in re erit ordo ille. Vel posset secundum Glossam, quod dicitur. Post haec, referri ad sequentem litteram. Post haec et sextus et cetera. Et sextus Angelus. Hic agitur de tubicinio sexti Angeli, et ostenditur damnatio perversorum qui erunt tempore Antichristi, per hoc quod eorum nequitia describitur. Primo autem ponitur determinatio propositi principalis, scilicet de statu Ecclesiae sub tempore Antichristi. Secundo subjungitur conclusio hujus partis ante finem 11 capitis. Vae secundum. Circa primum notandum quod tunc erit persequutio, nec deerit omnino divina consolatio. Ideo primo ostenditur ipsa praedicatio. Secundo fidelium persequutio sub Antichristo. Et soluti sunt. Tertio tribulatorum fidelium consolatio, decimo capite, et vidi alium Angelum fortem. In prima parte primo ostenditur sanctorum praedicatio. Secundo materia praedicationis, et audivi vocem unam. Dicit igitur, et sextus quia ita cecinerant quinque, et post eos, et sextus Angelus, idest ordo sextus praedicatorum, idest in sexto statu praedicantium. Et dicitur sextus, et ordine narrationis et ordine temporis. Nota Glossam. Tuba cecinit, idest praedicabit: hoc erit tempore Antichristi. Sed quomodo hoc, cum non audeant tunc praedicare fideles? Dicitur enim supra 6, super illud, sicut saccus cilicinus et cetera. Lux in sacco posita, lucem praedicationis nunquam effundens. Respondeo. Potest dici, quod in principio cum natus erit Antichristus, antequam potestatem suam dilataverit, praedicatio fiet: sed post cum erit in magna sua dominatione, tunc praedicatio erit particularis non generalis ut modo, nec ita solemnis ut modo: et pro illo tempore, quando erit gravissima persecutio, loquitur illa Glossa. Et quod dicitur, numquam effundens, intelligitur de solemni et multum publica praedicatione, non sicut modo est, ut fiat vis in hoc vocabulo effundens. Erit enim tunc aliqua praedicatio, ut infra 11, habetur de Elia et Enoch. Et audivi. Hic ostenditur materia praedicationis, scilicet illud quod tunc praedicari debebit. Non omne tamen quod tunc praedicabitur, tangitur hic; sed quiddam, scilicet quod gravis tribulatio imminet: quia potestas Daemonum laxabitur; et ad hoc praedicandum, sancti praedicatores qui erunt circa illa tempora, et temporibus praeteritis praedicaverunt, excitabunt alios, qui erunt tempore Antichristi, ut fideles sint magis cauti: quod signatur per vocem dicentem Angelo etc. id est praedica solvendos. Primo ergo ostenditur ipse instruens. Secundo instructus dicentem sexto Angelo et cetera. Tertio de quo est instructio, scilicet de eo quod est praedicandum solve etc. dicit igitur, et audivi vocem unam, procedentem ex quatuor cornibus altaris aurei, quod est ante oculos Dei. De quo altari habitum est supra 8, dicentem sexto Angelo qui habebat tubam: solve et cetera. Sic audiebat interno auditu in illa visione: per hoc signatur, sicut Glossa velle videtur, quod praedicatores, qui ante praeterito tempore praedicaverunt, alios praedicatores venientes qui tempore Antichristi erunt, excitant et instruunt ut fideles contra adversa sub Antichristo ventura praemuniant praedicando ea, et roborando corda fidelium contra ipsa. Unde Glossa: praecones praeteriti temporis praemonent illos, qui erunt tempore Antichristi, quid sint facturi. Dicit itaque: audivi vocem unam, idest doctrinam unam conformem consonam in veritate et in rectitudine et in fine: quia praedicatores unam doctrinam habent per conformitatem, licet diversis modis loquuntur. Omnes enim recti et boni praedicatores veritatem et doctrinam sacrae Scripturae docent, et eodem fine, scilicet ad honorem Dei et salutem hominum. Et illi praedicatores praeteriti temporis docebunt alios, sive excitabunt sub doctrinae evangelicae uniformitate, quae loquitur de adversitate, sub tempore Antichristi futura, ut sint paratiores et magis experti, excitant et instruunt alios. Ex quatuor cornibus altaris, supple procedentem. Hoc est de praedicatoribus Christi. Altare enim Christus est, quia in ipso per ipsum offerre debemus patri quicquid volumus esse acceptum: sive sacrificium orationis, sive alia bona. Hebr. ultimo, habemus altare de quo edere et cetera. Hoc altare est aureum, propter splendorem sapientiae. Coloss. 2, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi. Propter eminentiam caritatis intimae, qua scilicet nos dilexit. Aurum enim splendet et praeeminet aliis metallis: similiter sapientia fulget; et caritas non tantum fulget, sed etiam omni virtuti praeeminet. Ephes. 3, scire etiam supereminentem scientiae caritatem Christi. Quod est ante oculos Dei, idest quod est acceptabile patri. Per omnia tangit illud quod dicitur supra 8, super altare aureum quod est ante thronum Dei. Matth. 3, hic est filius meus dilectus in quo mihi complacui. Hujus altaris cornua sunt praedicatores sancti, per quos debet Christus elevari et extolli, sicut per cornua. Exod. 30, facies altare ad adolendum thymiama de lignis sethim, cornua ex ipso procedant. Item quia debent esse pro Christo mori parati, et portare in memoria et affectu, et imitationis affectu effundere sanguinem, sicut in cornibus altaris in lege ponebatur sanguis. Levitici 4, pones de eodem sanguine in cornibus altaris, quod est coram domino. Haec autem cornua dicuntur quatuor, propter quatuor quae debent praedicare de Christo. Duo sunt assumptae infirmitatis, scilicet nativitas et passio: duo sunt divinae potestatis, scilicet resurrectio et ascensio. Vel quatuor propter quatuor modos expositionis Scripturarum: scilicet modum historicum sive litteralem, et allegoricum, moralem et anagogicum. Vel altare est Ecclesia, super cujus unitate offerendum est Deo omne bonum. Aureum autem dicitur propter caelestem sapientiam et caritatem quae est in ea. Hujus altaris cornua sunt praedicatores; quia ipsam defendunt quasi ejus cornua: et dicuntur quatuor propter praedicta. Quod est etc. quia Ecclesia quantum ad justos acceptabilis est Deo. De quo autem sit instructio ostenditur cum sequitur, dicentem sexto Angelo qui habebat tubam, idest sexto ordini praedicatorum qui scilicet habebant officium praedicandi in sexto statu, scilicet tempore Antichristi. Solve, id praedica sive annuncia fidelibus, esse solvendos, idest laxandos quantum ad potestatem. Quatuor Angelos, idest universos Daemones, ut sibi fideles caveant ut sint constantes. Aliter posset haec vox intelligi, scilicet doctrina Evangeliorum; quae per hoc ipsum quod praedicit tribulationes futuras, sub tempore Antichristi, excitat praedicatores, qui erunt illo tempore ad praemuniendum fideles. Et audivi vocem unam, idest concordem doctrinam Evangelistarum, quia in nullo dissentiunt, licet non eisdem verbis loquantur, et de Antichristo concorditer docent, procedentem ex quatuor cornibus, idest a quatuor Evangelistis, vel ipsis Evangeliis; quia omnes Evangelistae loquuntur de Antichristo, et per hoc quasi invitant praedicatores illius temporis ad annunciandum fidelibus persecutiones Antichristi. Altaris aurei, idest Christi vel Ecclesiae, ut supra. Evangelistae autem sunt cornua altaris, quod est Christus vel Ecclesia, quia Christum elevaverunt sive extulerunt verbo, scripto, et vitae exemplo, et intincti fuerunt sanguine Christi. Item fuerunt Ecclesiae in defensionem. Quod est ante oculos Dei, ut prius expone, dicentem, per hoc quod de Antichristo loquitur. Nam hoc ipso debent praedicatores, qui tunc erunt, esse instructi ad praemuniendum fideles. Sexto Angelo, ut prius, solve, idest praedica solvendos. Quatuor Angelos, idest universos Daemones, ad persequendum homines corporaliter et spiritualiter; exigentibus meritis malorum, et propter purgationes electorum. Daemones autem dicuntur Angeli: sive ratione naturae nobilis, quia naturam habent angelicam; tum ratione missionis; quia mittuntur a principe imperante, et a Deo permittente; quod tamen non dicitur proprie mitti, sed large. Dicuntur autem quatuor, propter quatuor partes mundi, per quas nocent, vel quod quatuor de Christo praedicta impugnant: supra 7, vidi quatuor Angelos stantes super quatuor angulos terrae. Qui alligati sunt in flumine magno Euphrate, idest in cordibus divitum et principum mundanorum, in quibus latent et dominantur occulte, restricti tamen interim quantum ad alios ne saeviant sicut poterunt sub Antichristo saevire. Nota quod Euphrates est flumen Babylonis, circumiens Babylonem ut dicit Glossa, quod diviserunt Persi et Medi in multos rivos et sic ingressi sunt Babylonem. Est autem hoc flumen vorax et profundum ac magnum: et interpretatur Euphrates, pulverulentus vel humidus, vel crescens, vel fructifer: unde per Euphratem flumen magnum figurantur illi principes mundani, et quidam pravi divites, qui vivunt in pulvere elationis excaecantis, et in humo delitiarum carnis, quae humus est, et sunt in abundantia rerum et in ea crescunt, et in praemissis sunt profunde et immersi quasi vorati, et ex his fluunt in alia ad modum fluminis; quia proficiunt in pejus. Hoc flumen dicitur magnum propter magnitudinem et multitudinem scelerum. In his habitant Daemones, quia eis dominantur; sed in eis ligantur, quia ita in eis habitant quod nondum permittuntur aperte desaevire in bonos; sed tunc solventur, quia per ipsos principes et per alios perversos nocere permittentur hominibus, quando potestas Diaboli laxabitur. Ideo dicitur: qui alligati sunt in flumine magno Euphrate. Unde dicit beatus Gregorius: hostis antiqui virtus nunc a bonorum cordibus religatur, et in reproborum mentibus reclusus premitur: tempore vero Antichristi de iniquorum cordibus non occulte saevientibus, eductus procedit, et tunc accepta potestate, contra Ecclesiam in vim apertae persequutionis erumpet. Haec Gregorius. Vel secundum Glossam: alligati, idest refrenati a nocumento hominum, ne scilicet tantum noceant quantum possent et vellent. In flumine magno Euphrate, idest in passione domini, qui habuit abundantiam et impetum magnum angustiae, ideo comparatur magno flumini. Psal. De torrente in via bibet. Item frugem salutis attulit mundo, scilicet reconciliationem et dona: ergo et praemia gloriae, quod signatur per Euphratem, quod interpretatur frugifer. Rom. 5, reconciliati sumus Deo per mortem filii ejus. Et sequitur: abundantiam gratiae et donationis et justitiae accipientes in vita regnabunt per unum Jesum Christum. Vel solve, idest perversos, qui scilicet per flumen magnum Euphratem signantur, excommunica, et sic solventur. Et soluti sunt. Habito de praedicatione, quae fit per praedicatores, agitur hic de persequutione, quae fiet per Antichristum et suos complices: et describuntur sub similitudine belli, sive congressus equitum equis et armis pugnantium. Primo ergo ponitur descriptio equitum. Secundo descriptio eorum quae erunt eis in adjutorium, et ita vidi equos. Tertio congressus eorum, et de ore eorum. Quarto damnum ex congressu illatum, et ab his. Circa primum primo describuntur equites, scilicet Daemones, quantum ad laxatam potestatem. Secundo, quantum ad nocendi sive pugnandi aviditatem, qui parati sunt. Tertio quantum ad exercitus numerositatem, et numerus. Dicit igitur, et soluti sunt etc., idest solventur tempore statuto et praefinito a Deo, idest permittentur tribulare multum homines spiritualiter et etiam corporaliter, propter nocumentum spirituale, infra 20, solvetur Satanas de carcere suo. Qui parati. Hic notatur nocendi aviditas, quae maxima erit, quia omni hora nocere appetent. Unde dicit, qui parati erant, idest qui erunt prompti et avidi, scilicet ad nocendum, sicut post subditur, ut occiderent et cetera. Inter horam et diem, idest in omni parte horae et diei et mensis et anni sine interpolatione: quasi dicat: non est inter partes horae vel diei, vel mensis vel anni, aliquid temporis, in quo non sint parati ad nocendum hominibus. Unde Glossa, continue et diu. Augustinus 2 libro de civitate Dei: Daemones ad decipiendum vigilantissimi sunt. Vel per hoc potest tota duratio persequutionis intelligi. Durabit enim persequutio Antichristi tribus annis et dimidio: unde per horam intelligitur dimidius annus, per diem annus unus, per mensem alius tertius annus exprimitur. Item notatur etiam qualitas et processus persecutionis in praemisso tempore. Persequutio enim quae videbitur primo, non videbitur gravis, respectu ejus quae erit ultimo; ut quasi hora videatur unius diei: sequens vero erit gravis supra hanc, sicut dies excedit horam; subsequens autem erit gravior, sicut mensis major est quam dies: ultima vero gravissima, sicut annus superexcedit horam diem et mensem: unde illi tres anni et dimidius recte per haec quae gradum important, significantur. Item talibus minutiis signatur illud tempus, ut ostendatur illam persequutionem fore sine interpolatione. Infra 12, per tempus et tempora et dimidium temporis, idest tribus annis et dimidio. Daniel. 7, et tradentur in manu ejus usque ad tempus et tempora et dimidium temporis. Ad quid autem erant parati ostenditur, cum subditur, ut occiderent tertiam partem hominum, idest reprobos, qui non sunt activi, nec contemplativi, vel non sunt justi secundum statum perfectionis vel imperfectionis. Occiderent inquam, morte culpae in praesenti, et morte Gehennae in futuro. Supra 8. Et tertia pars terrae combusta est. Habacuc 1, semper interficere gentes non cessat. Et numerus. Hic agitur de numero equitum Diaboli: et ponitur iste numerus propter mysterium. Equites enim hujus exercitus sunt Daemones, equi horum equitum sunt pravi homines, princeps horum omnium est Diabolus qui dicitur Lucifer. Isti autem equites, scilicet Daemones, ponuntur sub tali numero propter numerum sacratum. Daemones enim faciunt haereticos quibus praesident, simulare se perfectos in observantia divinorum praeceptorum, cum tamen ipsi haeretici transgrediantur praecepta, et omittant ipsam perfectionem de qua gloriantur, cum fidem non habeant, sine qua praecepta servare non possunt. Per hoc ergo quod dicuntur dena millia, ostenditur simulatio perfectionis in observantia Decalogi, quae simulatio est in haereticis, procurantibus ipsis Daemonibus, qui insident eis. Per millenarium enim perfectio. Per decem vero Decalogus praeceptorum. Et dicuntur dena millia, non propter perfectionem observantiae Decalogi quae sit in haereticis, sed quam simulant secundum doctrinam Daemonum, sicut supra 6, dicitur: ecce equus niger, et qui sedebat super eum habebat stateram in manu sua. Ubi attribuitur Diabolo, quod per ejus suggestionem faciunt haeretici, qui dicunt se habere rectum Scripturae intellectum, cum non habeant. Per numerum vero additum, scilicet vicies millies, ostenditur defectus perfectionis praedictae: quia vicenarius numerus eo quod recedit a denario, sicut binarius ab unitate; signat transgressionem Decalogi, et omissionem perfectionis significatae per millies. Isidorus 1 libro de summo bono: haeretici quamvis legem et prophetas operae implere contendant, a vultu Dei projiciuntur, et a justorum coetibus separantur. Et audivi. Quia dixerat numerum exercitus equestris, idest exercitus equitum esse tantum: nunc ut quod dixit certius sit dicit se haec audisse. Saepe enim dicit se vidisse vel audisse, ad certitudinem testimonii, et audivi, in visione, auditu interno, numerum eorum, scilicet equitum, supple: esse illum qui dictus est. Ponitur autem numerus ille, propter significationem, ut dictum est. Vel aliter, secundum quod Glossa innuere videtur, ut hic numerus equitum Diaboli et equitum Dei intelligatur; et equites Diaboli intelligantur haeretici, qui equitant contra fideles: equites Dei viri justi. Per dena millia signantur boni, qui vere habent perfectionem observantiae decem praeceptorum, ad minus perfectionem sufficientiae. Per vicies millies, mali: quia plures sunt mali quam boni. Item quia vicenarius numerus sic se habet ad denarium sicut binarius ad unitatem: unde sicut binarius ab unitate recedens signat transgressionem, sic ille numerus a denario recedens signat transgressores Decalogi, et omissores perfectionis, quae signatur per mille. Dicit igitur secundum hunc modum, et numerus exercitus equestris, idest equitum scilicet Dei et Diaboli, qui invicem pugnant, est vel erat, vicies millies dena millia; ita quod vicies millies referatur ad equites Diaboli, dena millia ad equites Dei, ut dictum est. De hoc duplici exercitu, 1 Machab. 6: ubi dicitur, quod exercitus Antiochi et Judae comparaverunt se in praelium. Et audivi numerum eorum, idest intellexi quid per eorum numerum signaretur: vel intellexi complures esse malos quam bonos, secundum Glossam, quia numerus malorum ponitur major, licet uterque ponatur ratione mysterii. Sed tunc quaeritur quare mali signantur per adverbia, boni vero per nomina? Item quare duplicatur numerus malorum quantum ad modum dicendi, supra numerum bonorum? Item quare sub tanta obscuritate dicitur quod manifeste dici potuit? Respondeo. Ad primum dici potest, quod malum per se non stat, sed coalescit in bono naturae rationalis. Item adverbium est pars non principalis, nomen autem est pars principalis; similiter mali quiddam vile sunt, boni autem aliquid magnum. Ad aliud potest dici quod haec est ratio, quia malum est multifarium et accidit superfluitate et diminutione: bonum autem est indivisibile, et virtus in medietate consistit. Ad aliud dicendum, quod cum ille sit liber revelationum, voluit divina sapientia, quae omnia decenter ordinat, haec obscure tradere, propter perversos, scilicet haereticos, ne haec perverterent si essent aperta. Item propter fastidiosos, ut scilicet reverentius et gratantius accipiantur. Item per talem modum magis manifestatur divina sapientia quae sic convenienter sua mysteria celat. De his magis dictum est supra 7, et ita vidi. Hic agitur de eis quae erunt Daemonibus in adjutorium nocendi. Haec autem sunt equi, scilicet pravi homines; et arma, scilicet sententiae erroris. Primo autem agitur de equis equitum. Secundo de armis eorum, et qui sedebant. Tertio de dispositione equorum, et capita. Dicit igitur, et ita vidi, quia sic vidi equites sub illo numero: et ita sicut videram equites sub numero illo, vidi equos in visione: quasi dicat: secundum numerum equitum vidi numerum equorum; et intelligatur de numero signante, non de numero numerante. Si aliquis quaereret quare potius agitur de numero signante, quam de numero numerante? Et dicendum quod cum liber iste sit de revelationibus factis ad aedificationem Ecclesiae, et numerus numerans non sit ad aedificationem, sed numerus signans, ideo etc., et qui sedebant. Hic agitur de armis equitum: vidit enim eos loricatos loricis igneis, hyacinthinis et sulphureis; per quod signantur mentes perversae et obstinatae, quibus Daemones roborant haereticos contra fideles. Unde primo ostenditur, quomodo eos possident per dominationem. Secundo quomodo eis utuntur ad aliorum deceptionem, habebant loricas. Ubi primo tangitur obstinata perversitas. Secundo accumulata iniquitas, igneas, quae triplex ostenditur. Prima est fervor irae, quia ira et malitia ardent haeretici contra fideles; unde dicitur igneas. Secunda simulatio vitae hyacinthinas. Tertia foetor doctrinae, et sulphureas. Haec enim tria sunt annexa obstinatae perversitati haereticorum, et per hoc Daemones praeparant eos ad decipiendum fideles. Dicit igitur, et qui sedebant super eos, scilicet Daemones, qui dominabuntur haereticis et pravis hominibus, tempore Antichristi; et per quos sicut per equos eis subjectos, portabuntur ad alios expugnandos, habebant loricas, idest habebunt obstinatam perversitatem, sive mentes induratas, non tantum in se, sed in haereticis: quia procurabunt quod haeretici sint obstinati, ita quod se vinci a Catholicis non permittant, ut perversitas obstinata, sit eis quasi lorica fortis. 1 Reg. 17, dicitur de Golia, quod lorica squamata induebatur. Igneas, idest igne irae sive malitiae; quia sicut ipsi Daemones sunt igne irae accensi contra justos, ita accendent magis ac magis haereticos contra ipsos. Hyacinthinas, idest coloratas simulatione vitae. Hyacinthus enim est lapis pretiosus habens colorem caeli, per quem signatur similitudo vitae sanctae sive caelestis. Et sulphureas, foetore doctrinae, quia doctrina a mentibus haereticorum, procurantibus Daemonibus procedens foetida est in conspectu Dei et hominum fidelium. Foetida autem est ratione erroris. Sulphur enim foetet. Haec tria sunt annexa mentibus eorum induratis. Vel loricae possunt intelligi sententiae quibus Daemones muniunt haereticos. Quae sententiae describuntur multipliciter; quia Daemones per hujus sententias erroris reddunt haereticos munitos ad sui defensionem: unde dicit: habebant loricas, idest sententias fortes secundum apparentiam, quibus haereticos munient sub quibusdam rationibus. Item acutas, ad aliorum deceptionem. Igneas, quia accendent haereticos ad imbuendum alios, et etiam multos Catholicos inflammabunt ad consensum erroris. Supra 8, cecidit de caelo stella magna ardens tamquam facula. Item coecas apud se: hyacinthinas, idest excoecantes eos et fumosos reddentes. Hyacinthus enim est lapis fumidi coloris. Alia litera habet fumidas. Job 40, de naribus ejus procedit fumus. Item foetidas apud Deum et etiam apud fideles per ipsam perfidiam, per blasphemiam, per infamiam. Et sulphureas; et ideo dicitur infra 21, pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulphure. Vel expone de poena aeterna secundum Glossam. Et capita. Hic agitur de dispositione equorum qui habebunt capita ad modum leonum: unde dicit: et capita equorum, idest majores super haereticos, ut sunt haeresiarchae et principes. Erant tamquam capita leonum, idest erunt crudeles in actu persequendi et superbi et vitiis foetidi. Leo enim est animal crudele et rugiens et foetorem habet in hiatu oris in capite. Habacuc 2, suscitabuntur lacerantes te et eris in rapinam eis. Multum enim repraesentabunt crudelitatem Diaboli regis sui. De quo Jerem. 6, crudelis est et non miserebitur. Et de ore. Hic agitur de congressu, secundum quod fit per doctrinam erroris. Pugnabunt autem tam majores quam minores aliis modis: scilicet blandiendo, comminando corporaliter, et temporaliter persequendo: quod habetur per illud quod praemissum est de capitibus leonum. Et de ore eorum, idest de eorum praedicatione, scilicet equorum, scilicet haereticorum qui portant Daemones ad homines decipiendos: ut patet infra eodem, potestas equorum in ore eorum. Procedit ignis. Doctrina eorum ostenditur esse inflammativa: unde dicitur: ignis, idest doctrina alios accendens, quia nova placebunt hominibus, unde accendentur corda hominum. Item comburentur igne devorante per errorem. Item excoecativa, et fumus, idest doctrina fumosa excoecans. Item infectiva, et sulphureas, idest doctrina foetens, et per hoc inficiens multos. Vel per hoc potest intelligi doctrina quae est eis et aliis causa poenae aeternae, ubi sunt haec tria, secundum Glossam: scilicet ignis excrucians. Isa. ult. ignis eorum non extinguetur. Item caligo obtenebrans: unde dicitur: et fumus. Isa. 34, ascendet fumus ejus in generatione et generationem. Item foetor penetrans, et sulphur. Psalm. ignis sulphur et spiritus procellarum. Et ab his. Hic ostenditur damnum ex congressu illatum: et quia hoc damnum est de damnatione hominum, et multi alii damnabuntur, praeter eos qui per Antichristum seducentur; ideo incidenter agit de praedicatione aliorum. Primo ergo agit de perditis hac persecutione. Secundo de perditis alia ratione, et ceteri homines. Circa primum primo ostendit malorum perditionem. Secundo replicat perditionis originem, et de igne. Tertio subdit ampliorem originis descriptionem, potestas enim equorum. Dicit igitur: et ab his tribus plagis, scilicet ab igne, fumo, sulphure, idest ab inflammatione, excoecatione et foetore doctrinae haereticorum per quae inferentur plagae animabus. Vel per ignem potest intelligi suggestio haereticorum, ad avaritiam vel cupiditatem quae est ignis accendens. Per fumum suggestio ad superbiam quae elevatur in altum et excoecat et evanescit ut fumus. Per sulphur suggestio ad actionem pravam quae habet foetorem in conspectu Dei, quia pravi homines in illo suggerent facere multa mala occisa est, idest occidetur morte culpae, et tamdem morte Gehennae. Supra 8, multi homines mortui sunt de aquis et cetera. Tertia pars hominum, idest multitudo reproborum, quia boni non illo modo occidentur, quia in adversis merebuntur. Rom. 8, omnia cooperantur in bonum et cetera. Reprobi dicuntur tertia pars, quia nec sunt in activa nec contemplativa: vel quia non sunt in statu justorum perfectorum vel imperfectorum. Vel una pars est quae incoepit poenitentiam et complevit, huic statim reddetur Paradisus. Alia quae incoepit sed non complevit, huic debetur Purgatorius. Alia quae nec incoepit finaliter nec complevit, cui debetur Infernus. Et de igne. Hic replicat hujus perditionis originem sive causam ad expressionem malitiae eorum et ad indicium rectitudinis, et ut magis caveatur. Et ponitur et, pro idest de igne etc. et expone modo praemisso. Ex ore, idest suggestione ipsorum dum praedicant, vel suggerunt errorem, vel aliud peccatum. Genes. 41, quod autem vidisti secundo, ad eamdem rem pertinens somnium, firmitatis judicium est. Potestas enim. Hic describit plenius originem sive causam perditionis praedictorum: hanc autem ostendit duplicem: scilicet per doctrinam et astutiam: quia cum non poterunt primo per doctrinam pervertere, per astutiam machinabuntur tandem decipere. Primo ergo ostenditur perniciosa doctrina. Secundo machinationis astutia, et in caudis. Tertio astutiae nequitia, nam caudae. Quarto nequitiae efficacia, et in his nocent. Dicit igitur: potestas enim: quasi dicat: vere ex ore eorum procedet malum unde alii damnentur. Nam potestas equorum, idest haereticorum super quos sedent et dominantur Daemones, et per quos alios impugnant, est, idest erit: sed loquitur ac si jam esset, quia certum est esse futurum: vel quia jam de praesenti in parte hoc impletur in quibusdam haereticis. In ore, idest in praedicatione seu suggestione eorum, quia dolose et blandis verbis et allectivis rationibus suggerent errores hominibus. Antichristus enim mittet suos praedicatores ad decipiendum homines. Prov. 5, favus distillans labia meretricis etc., et haec meretrix est haeresis. Gregorius super hunc locum: nequissimi praedicatores, perversa suadendo praedicabunt. Et in caudis eorum, idest in occultis deceptionibus qui astute machinabunt decipere, vel promissis, vel astutis minis, vel aliter. Erunt enim quidam, sive praedicatores Antichristi, sive alii, qui videntes se non posse aperte quosdam fideles seducere, astute per aliam viam procedent, sicut vult Glossa: et tales comparantur caudis, quia cauda non sic apparet ut facies, et iterum cooperit corporis turpitudinem; sic tales astutiam suam abscondunt et turpitudinem erroris sui cooperiunt. Eccles. 11, attende tibi a pestifero, fabricat enim mala. Nam caudae. Hic ostenditur astutiae nequitia. Primo quia machinabuntur contra fideles per se decipiendo. Secundo quia per potentiores affligendo, habentes capita. Dicit igitur: nam, vere in caudis est eorum potestas. Nam caudae eorum, idest illi qui inter eos sunt astuti deceptibiles aliorum. Et bene dicuntur caudae eorum, quia omnes mali sunt quasi unum corpus: sed secundum diversos actus comparantur diversis partibus corporis. Sunt vel erunt similes serpentibus, quia scilicet venenum erroris latet in eis et astute student ad immittendum. Et in sententiis varii sunt, quia multiplices sententias habent perfidiae, sicut serpens varium colorem. Item quia terrenis delectantur sicut serpens terram comedit. Isa. 65, serpenti pulvis panis ejus. Alia litera habet, draconibus, qui scilicet occulte insidiantur. Isa. 55, absorbuit me quasi draco. Habentes capita, scilicet ad modum serpentum, idest principes et divites qui sunt aliis priores et altiores per potentiam et mordentes fideles per saevitiam, quia haeretici, cum non poterunt per se decipere fideles, facient eos per alios majores affligi, sicut insinuat Glossa. Unde Gregorius, multi potentum studebunt fideles saeviendo et affligendo terrere. Et in his, scilicet capitibus, nocent, idest nocebunt caudae cum non poterunt per se nocere, quia multi per saevitiam principum seducentur. Gregorius, quicquid tunc Antichristus callide machinabitur etiam cum virtute saecularis potentiae exequetur. Vel aliter, ut per os equorum, idest haereticorum, designetur praedicatio praedicatorum. Unde sensus est, secundum beatum Gregorium, potestas equorum, idest haereticorum, ut supra, est, idest erit in ore eorum, idest in suggestione doctorum, et in caudis eorum, idest in potentibus, ut erunt principes: qui erunt caudae eorum quia juvabunt eos ad seducendum homines. Unde Gregorius super hunc locum: in ore doctorum scientia; in cauda vero saecularium potestas signatur. Potentes autem per caudam signantur, quia potestas saecularis retro est sicut cauda, idest inter vilia et contemnenda computanda est. Unde beatus Gregorius super hunc locum: retro est omne quod transit, ante vero omne quod veniens permanet. Nam caudae eorum, idest principes haereticos juvantes per potentiam contemnendam et vanam. Similes serpentibus, quantum ad venenum perfidiae in deceptione animarum, quia intoxicati erunt haeresibus principes multi. Obedient Antichristo et alios errore venenabuntur quantum ad animas habentes capita per crudelitatem malitiae in afflictione corporum. Dicit igitur: habentes capita, idest multiplices ac crudeles malitias, per quas mordebunt et affligent corpora fidelium. Notandum igitur quod, sicut dicit beatus Gregorius, Antichristus dupliciter studebit fideles pervertere: scilicet per doctrinam suorum praedicatorum et per potentiam principum. Unde dicit beatus Gregorius super verba praemissa: duplici calliditate contra fideles agetur: quia quod eis ab aliis verbis blandientibus dicetur, hoc ab aliis gladiis ferientibus imperabitur. Sed quare Diabolus temporibus ultimis magis saeviet per se et per suos ministros, quam nunc, cum semper crudelissimae malitiae sit? Respondeo. Dicendum, quod erit duplici ratione: scilicet propter laxationem potestatis, quia tunc permittetur a Deo uti sua potestate, cum nunc non permittatur: quae permissio fiet exigentibus meritis impiorum et ad probationem electorum. Infra 20, post haec oportet illum solvi modico tempore. Item propter brevitatem temporis, quia cognoscet in ultimis temporibus quod breve tempus ei restat, ad nocendum saluti hominum; et ideo tunc faciet quicquid poterit mali. Infra 12, vae terrae et mari quia descendit ad vos Diabolus habens iram magnam, sciens quod modicum tempus habet. Gregorius, antiquus hostis atrocius extrema mundi tentaturus aggreditur, quia considerat quod juxta sit ut licentiam amittat nequissimae libertatis. Et ceteri. Hic agitur de eis qui damnabuntur sine persecutione Antichristi, quae damnatio erit propter peccata, de quibus non poenituerunt finaliter. Unde hic multiplex peccatum ostenditur; quia omne peccatum vel contra fidem vel contra mores. Peccatum autem contra fidem, tangitur duplex: scilicet adoratio Daemoniorum in seipsis, vel in corporibus assumptis, procurant enim se adorari. Item adoratio simulacrorum, et simulacra. Peccatum vero contra mores ostendit multiplex: tangit autem specialiter peccata actus exterioris; et per hoc magis ostendit eos inexcusabiles, quia etiam actu ipso peccaverunt, nec tamen de actu poenituerunt. Ponit autem expresse peccata quibus peccatur in proximum, sicut per infidelitatem, de qua primo loquitur, peccant in Deum: et in his intelligitur peccatum in seipsum. Item fornicatio de qua sequitur, non tantum est in proximum, sed in semetipsum. Peccatum autem quo peccatur in proximum, aut nocet proximo quantum ad personam, aut quantum ad rem. Si quantum ad personam, aut quantum ad esse naturae, aut quantum ad esse moris. Si quantum ad esse naturae, sic est occisio, quae fit dupliciter: aut aperte, et sic vocatur hic homicidium; aut occulte, et sic fit quandoque per veneficium. Si quantum ad esse moris, sic est fornicatio, per quam destruitur esse moris, non tantum in se, sed etiam in alio. Si quantum ad rem personae, sic est furtum. Dicit igitur: et ceteri: quasi dicat: ita multi peribunt decepti per Antichristum et suos. Et, similiter ceteri, homines, supple secundum Glossam, peribunt. Qui non sunt occisi in his plagis, contra quos scilicet non fuit conatus Diaboli in persecutione Antichristi, ut qui erunt ei subditi per infidelitatem vel aliud peccatum: quos quia de jure quieto possidebit, non persequetur. Vel qui erunt vel fuerunt ante tempus Antichristi, neque poenitentiam egerunt. De operibus manuum suarum, scilicet de malis actibus. Haec est causa quare peribunt, scilicet peccata cum impoenitentia, Luc. 13, si poenitentiam non habueritis, omnes similiter peribitis. Ostendit autem quae sunt illa mala opera, subdens. Ut non adorarent Daemonia, quia non egerunt poenitentiam ut non adorarent Daemonia, scilicet deinceps; quia si poenitentia salubris abjicitur, deinceps actum malum. Et adoratio Daemoniorum vocatur opus manuum tum propter annexum, quia manibus colunt Daemonia idolatrae sacrificando eis et supplicando et aliis modis. Tum quia ita damnatur homo, per talem adorationem, sicut per aliud grave opus manibus commissum, Deuteronom. 22, immolaverunt et non Deo. Daemones enim multum volunt et procurant adorari ab hominibus. Matth. 4, haec omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me. Et ut non adorarent simulacra, idest idola a simulando, quia non est in eis veritas divinitatis, sed simulatio est prorsus. Aurea et argentea etc. tangit multiplicem materiam de qua fiunt idola: et hoc facit ad irrisionem, quia de diversa materia corporea faciunt sibi deos ut volunt, scilicet de auro vel argento, vel aere, vel lapide, vel ligno. Psalm. simulacra gentium argentum et aurum. Quae neque videre. Removet ab idolis triplicem actum quem non videntur posse habere propter organa corporea quae habere adhuc videntur, scilicet visum, auditum et gressum. Tactum autem et odoratum et gustum non exprimit, quia in exclusione praecedentium intelliguntur excludi. Item in expressione materiae idolorum excluduntur omnes actus sensuum: sed tamen quidam actus exprimuntur qui sunt magis nobiles et evidentes in re sensibili. Psal. oculos habent et non videbunt. Dupliciter ergo tangitur peccatum idolatriae, quia Diabolus multos gentiles decepit. Sap. 13, infelices sunt et inter mortuos spes illorum et cetera. Dicit ergo corporeitatem simulacrorum ex parte materiae; et ideo non possunt esse dii, quia Deus est nobilis et invisibilis naturae. Item vanitatem sive inefficaciam ex parte formae, quia in forma sua videntur habere virtutem ad quosdam actus et non habent. Et non egerunt poenitentiam ab homicidiis, quod peccatum est grave. Exod. 20, non occides. Neque a veneficiis suis, scilicet per quae quandoque procuratur occulte mors alterius, ut dando venenum, vel alio modo. Est enim veneficium species maleficii, infra ultimo: foris canes et venefici. Neque a fornicatione sua. Ecce quod fornicatio peccatum mortale est. Hebr. ult. fornicatores et adulteros judicabit Deus. Neque a furtis suis, idest a se factis quae sunt contra legem Dei. Exod. 20 cap., ubi scriptum est: non furtum facies. Sed dubitatur de hoc quod dicitur: neque poenitentiam egerunt ut non adorarent Daemonia: quia velle videtur quod ad poenitentiam sufficiat actum malum relinquere, cum tamen oporteat se per actum poenitentiae punire. Unde Augustinus, poenitentia est quaedam dolentis vindicta, puniens in se quod dolet commisisse. Item de hoc quod dicitur: ut non adorarent Daemonia: et quaeritur, unde est quod Daemones volunt et procurant adorari, cum sciant hoc soli Deo deberi, et inde sibi poenam augeri? Item cum adulterium et incestus et hujusmodi sint graviora quam fornicatio, quaeritur quare non loquatur de illis? Respondeo, ad primum, quod non vult dicere, quod sufficiat ad poenitentiam dimittere pravum actum, cum oporteat se pro peccatis punire, ut dicit Augustinus. Et Joel. 2, convertimini ad me in toto corde vestro, in jejunio et cetera. Sed per hoc ostendit quod ad veram poenitentiam et salubrem, necesse est actum pravum dimittere, aliter enim non esset salubris. Unde Gregorius, poenitere est acta peccata deflere et flenda non committere. Unde patet quod etsi aliquis bene peccata sua defleat, non tamen vere poenitet, nisi ipsum actum malum relinquat. Unde Isidorus: irrisor est et non poenitens, qui adhuc agit quod poenitet. Multi lacrymas indesinenter fundunt et peccare non desinunt. Ad aliud dicendum, quod illud est propter superbiam et propter malitiam: propter superbiam volunt tamquam dii honorari. Psalm. superbia eorum qui te oderunt ascendit semper. Item Augustinus in 10 Lib. de civitate Dei: qui divinitatem sibi arrogant spiritus, non cujuslibet corporis fumo, sed supplicantis animo delectantur. Propter malitiam vero procurant homines per hujusmodi grave peccatum damnari et sibi in Inferno sociari. Unde Augustinus, 2 Lib. de civitate Dei: intelliguntur Daemones, sicut nobis notum est in literis sacris, negotium suum agere ut pro diis habeantur et colantur: ut hi qui exhibent unam pessimam causam cum eis habeant in judicio Dei. Ad objecta dicendum, quod per superbiam usurpat, quod scit soli Deo convenire: per malitiam vero dejicit hominem, licet sciat, inde poenam sibi accrescere. Unde super illud Job 41, qui factus est ut nullum timeret, dicit beatus Gregorius: nec Deum timet, neque hoc quod passus est metuit. Ad ultimum dicendum, quod ideo de illis gravioribus non loquitur, quia breviter sub nomine fornicationis, illa majora includit: unde nomine fornicationis, intelligitur et simplex fornicatio soluti cum soluta et adulterium et alia majora. Unde notandum quod est duplex fornicatio, scilicet spiritualis, et haec est in omni mortali, cum scilicet anima recedit a suo sponso. Psalm. perdidisti omnem qui fornicatur abs te. Item corporalis: et haec aliquando dicitur communiter, scilicet pro actu illicito carnali. 1 Corinth. 6: qui autem fornicatur, in corpus suum peccat. Similiter haec aliquando accipitur spiritualiter, scilicet pro illicito actu cum soluta.
[91214] Super Apocalypsim «Vox», cap. 10 Et vidi alium Angelum et cetera. Habito de persecutione quae erit sub tempore Antichristi, agitur hic de consolatione fidelium, quam tunc habebunt et etiam nunc possunt habere. Dividitur autem haec pars in quatuor. In prima ponitur consolatio ex dominici regiminis ordinatione. Et haec consolatio est contra adversa illius temporis generaliter; quia qui pro Ecclesia incarnatus et passus, et eam semper regit nec dimittet suos in illis adversis. Specialiter tamen est contra defectum sive subtractionem praedicationis. In secunda parte ponitur consolatio, ex aeternae mercedis certitudine, sive praeordinatione: et Angelus quem vidi. In tertia ex salubris doctrinae praemunitione, et vox quam audivi. In quarta, ex futura fidei testificatione. Infra 11, et dabo duobus testibus. Consolatio autem ex dominici regiminis ordinatione est; quia scilicet dominus sic rexit Ecclesiam, quod pro ea regenda et custodienda et salvanda, incarnatus et passus est, et praedicatores per mundum instituit, quando conveniens fuit: et praedicationem subtrahet, quando non erit congruum praedicare; quia praedicatio, si ita solemnis et multa esset tempore Antichristi ut modo est, contemneretur et margaritae ante porcos ponerentur: et ideo sustinere debebunt fideles; quia dominus per sapientiam sic ordinabit; et misericordia, qua pro hominibus se humiliavit, et eis prius praedicatores dedit, suis electis non deerit. Nota Glossam, infra eodem super illud, et audivi vocem de caelo et cetera. Quia tempore Antichristi et cetera. Sic autem proceditur in prima parte. Primo ostenditur dominicum regimen, quantum ad statum Ecclesiae initialem vel medium; quia aliqua pertinent ad primum statum, aliqua ad medium. Secundo quantum ad finalem sive ultimum, et cum locuta fuissent. Circa primum ostenditur primo quomodo dominus regit per se Ecclesiam. Secundo quomodo per suos, et facies. Per se autem regit et rexit Ecclesiam; quia per carnem assumptam se Ecclesiae conjunxit, et eam pie redemit; et eadem pietate promovet et protegit: unde de incarnatione et passione hic tangitur. Primo agitur de ejus regimine implicite et in generali. Secundo explicite et in speciali, descendentem. In generali vero, quantum ad duo. Tum quantum ad mediatoris pietatem, propter quam dicitur Angelus, tum quantum ad liberationis potestatem, propter quam dicitur fortis. In speciali vero ostendit dominicum regimen hoc modo; quia cum ab incarnatione totum bonum proveniat, primo ostendit incarnationis caritatem. Secundo emanantem utilitatem; et haec ponitur duplex. Una est munimentum contra vitia, ex parte humanitatis: unde dicitur: amictum nube. Secunda est benevolentia ad salubria ex parte divinitatis, et iris. Ex his autem diligenter consideratis, magna consolatio surgit in anima, quae vexatur adversis. Dicit igitur, et vidi: quasi dicat: ita vidi Angelus malos paratos nocere tempore Antichristi, et e contra, vidi, interno oculo, alium, idest bonum Angelum contrarium: qui sunt avidi ad nocendum, iste vero ad adjuvandum: Angelum, scilicet Christum, qui venit ut annunciaret hominibus quae sunt salutis, et sua caritate impleret officium mediatoris: et ideo dicitur Angelus, quia quasi nuncium patris se nobis in praedictis exhibuit. Christus autem dicitur Angelus, inquantum homo, non inquantum Deus. Dicitur inquam, Angelus, non natura, sed officio. Isaiae 9, secundum aliam literam: et vocabitur nomen ejus magni consilii Angelus. Ex hoc autem colligitur quod suis non deerit, qui tam dulciter eos dilexit. Rom. 8, qui enim proprio filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum; quomodo non etiam cum illo omnia nobis donavit? Fortem, cujus fortitudo apparuit, quomodo per infirmitatem carnis, et passionis in carne Diabolum vicit, et hominem liberavit. Lucae 11, cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea quae possidet. Si autem fortior illo superveniens, vicerit eum: universa arma ejus auferet in quibus confidebat, et spolia ejus distribuet. Unde patet quod fortis est ad protegendum suos in adversis, et tempore Antichristi, et alio quocumque. Job 9, si fortitudo quaeritur, robustissimus est. Sed contra. Habacuc 3, ibi abscondita est fortitudo ejus; ergo non in cruce apparuit ejus fortitudo, cujus contrarium vult Glossa. Respondeo. De Christo patiente in cruce est loqui tripliciter: scilicet quantum ad suppliciorum perpessionem, quantum ad mortis consummationem: et quantum ad haec duo abscondita est et non apparuit ejus fortitudo, sed caritatis magnitudo. Item quantum ad humanam redemptionem: et sic ejus fortitudo multum in cruce apparuit, si tunc esset qui eam cognosceret; quia magna fortitudo fuit, per infirmitatem carnis patiens vincere fortem Diabolum et hominem liberare. Psal. dominus fortis et potens. Dominus potens in praelio, descendentem de caelo, scilicet se per carnis assumptionem humiliantem de sublimitate suae majestatis. Psal. inclinavit caelos et descendit. Item dicitur descendisse de caelo, quia se hominibus in terra fecit cognoscibilem, qui ante fere a solis Angelis cognoscebatur in caelo. Non enim dicitur descendisse de caelo localiter, cum ubique sit. Jeremiae 23, caelum et terram ego impleo. Unde Glossa, a cognitione Angelorum etc. amictum, idest coopertum, nube, idest humanitate assumpta, quae nobis est refrigerium contra vitia, sicut nubes protegit ab aestu. Isaiae 19, ascendet dominus super nubem levem. Haec enim nubes effundit pluviam doctorum in Evangelio. Matth. 23, magister vester unus est Christus. Item facit interpositionem exemplorum: sicut nubes interponitur inter nos et aestum solis. Dat igitur nobis refrigerium contra vitia et adversa, per exemplum innocentiae a malis. 1 Petri 2, qui peccatum non fecit, nec dolus inventus est in ore ejus. Item per exemplum justitiae in bonis. Joan. 8, quae placita sunt ei facio semper. Item per exemplum patientiae in adversis. 1 Petri 4, Christo in carne passo, et vos eadem cogitatione armamini. Denique offert efficaciam meritorum; quia per merita sua offert suis remedium contra vitia: unde Psal. sub umbra alarum tuarum protege me. Et iris, idest divina propitiatio et benevolentia; cujus signum est redemptio per passionem, et purificatio per regenerationem: quae duo signantur per colorem rubeum et caeruleum sive aquaticum, qui sunt in iride, ut dictum est supra 4, et iris erat in circuitu sedis. Item iris fuit signum pacis inter Deum et homines. Similiter assumptio humanitatis, fuit signum benevolentiae Dei ad homines. Genes. 9, ponam arcum meum etc., in capite ejus, idest divinitate, quae est caput Christi inquantum homo. 1 Cor. 9, caput autem Christi Deus. Haec autem benevolentia divinitatis dedit efficaciam redemptioni; quia non esset sufficiens pretium, nisi esset simul homo et Deus, ut ostendit Anselmus. 2 Corinth. 5, Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi. Ipsa etiam divinitas benevolentia est hominibus in eis quae sunt salutis, ratione incarnationis et merito passionis. Unde beatus Bernardus in sermone: an ad Jesum trepidas accedere? Frater tuus est, et caro tua: hunc tibi fratrem Maria dedit. Facies ejus. Hic ostenditur, quomodo regit Ecclesiam per suos. Specialiter autem loquitur de majoribus membris. Primo ergo ostendit quomodo Christus regit Ecclesiam per exemplum contemplativorum. Secundo quomodo per doctrinam praedicatorum, et pedes. Ubi primo agit de ipsis praedicatoribus. Secundo de materia praedicationis, et habebat. Tertio de missione ad praedicandum, et posuit. Quarto de ipsa doctrina praedicantium. Et clamavit. Dicit igitur, et facies ejus, idest illi in quibus relucet ipse per imitationem, qui sunt ei conformes per configurationem: et per hoc sunt quasi facies Dei, quia ipsum ostendunt et repraesentant in se sicut facies manifestat hominem. Sicut sol; quia tales qui sunt perfecti imitatores Christi, sicut sunt contemplativi, in se sunt illuminosi, et alios claro suo exemplo illuminantes, sicut sol inferiora; propter perfectionem contemplationis, et opera sanctae rogationis. Talibus maxime dicitur Matth. 5, vos estis lux mundi. Vel, facies ejus, idest praesentia in carne, per quam se hominibus praesentem reddidit. Sicut sol, idest illustrat mundum, documentis, exemplis et donis. Joan. 8, ego sum lux mundi; qui sequitur me non ambulat in tenebris. Supra 1, et facies ejus sicut sol lucet in virtute. Et pedes ejus. Hic agitur de regimine per doctrinam praedicatorum. Et primo de ipsis praedicatoribus: quos describit primo quantum ad praeconium nominis dominici. Secundo quantum ad fructus sui praeconii, qui fructus est triplex: scilicet roborationis ad firmandum irascibilem, quod signatur per columnam. Item illuminationis, ad clarificandum rationalem. Item inflammationis, ad accendendum concupiscibilem. Et haec duo nomine ignis designantur, cujus est illuminare et accendere. Dicit igitur, et pedes ejus, idest praedicatores, ipsum per mundum suo praeconio portantes. Act. 9, vas electionis mihi est iste, ut portet nomen meum coram gentibus et regibus et filiis Israel. Vel quia corpus Christi mysticum sustentant vi doctrinae. Rom. 15, debemus nos firmiores imbecillitatem aliorum sustinere. Tamquam columna ignis, idest illuminant alios inflammant et roborant: quod signatur per ignem formam columnae habentem. Columna enim solet dare firmitatem. De illuminatione et inflammatione, Joan. 5, ille erat lucerna ardens et lucens. De roboratione supra 3, qui vicerit, faciam illum columnam meam et cetera. Et habebat in manu sua, quia opere complevit quod docuit. Item per efficaciam passionis implevit Scripturam quantum ad praenunciationem humanae redemptionis. Librum apertum, idest Scriptura quae est liber in quo legitur quidquid est salutis: et est liber apertus; quia ipse dominus praedicando populis manifestavit secreta mysteria Scripturae. Item in patibulo crucis implevit ea quae de humana redemptione fuerant praefigurata et praedicta. Item suis documentis aperuit discipulis Scripturam, et per eos aliis. Propter haec tria dicitur liber apertus, secundum Glossam. Dicitur ergo Christus habere librum apertum in manu; quia scilicet habet Scripturam ad opus fidelium informandorum et praedicatorum de Scriptura haurientium. Dicitur autem Scripturam habere, quia ipse est dux et princeps totius Scripturae, quia et ipse eam dedit, et ipse ejus intellectum ostendit: quam Scripturam dicitur habere in manu, quia quod docet in Scriptura, et quod praedicavit, sicut legitur in Scriptura, opere complevit. Vel, in manu, idest in dominatione et potestate; quia ejus est dare Scripturam et ejus intelligentiam, vel omnino subtrahere, si velit. Scriptura autem dicitur liber apertus praedicto modo: scilicet ipso actu praedicationis: ipsa etiam efficacia passionis, verbo etiam suae informationis, quando aperuit apostolis et discipulis sensum ut intelligerent Scripturas. Lucae ultimo. Supra 5, vicit leo de tribu Juda, radix David, aperire librum, et solvere septem et cetera. De hoc autem libro dat praedicatoribus materiam praedicationis. Sed quare dicit libellum et non librum? Respondeo. Potest dici quod ideo, quia ea quae sunt in Scriptura, pro magna parte sui ad Christi humilitatem referuntur. Vel propter statum Ecclesiae, qui per hunc librum informatur; quia scilicet praesens status Ecclesiae modicus est, respectu status futuri in gloria. Matth. 11, qui autem minor est in regno caelorum, major est illo. Et posuit pedem dextrum, idest firmiores praedicatores, secundum Glossam: quia in dextera parte hominis magis viget virtus. Praedicator autem dicitur per Christi, quia ipsum portat per mundum, praedicando ejus nomen; vel quia sustentat, ut praedictum est, corpus ejus mysticum, super mare, idest super maximos peccatores, qui sunt in majori amaritudine et profunditate et fluxibilitate vitiorum, sicut Petrus et Paulus positi sunt Romae, ubi erat populus crudelis et durus. Sinistrum autem, idest praedicatores minores et imperfectiores, quia sinistra non ita nobilis et fortis est ut dextra pars. Super terram, idest super peccatores, terrenorum amatores: licet non in gravissimo gradu criminum. Terra enim licet peccatores significet; tamen mare peccatorem signat sub majori gravitate scelerum, propter amaritudinem, profunditatem, fluxum; quas dicat, majores. Sapient. 8, et disponit omnia suaviter. Et clamavit. Hic agitur de ipsa doctrina praedicantium. Et primo de doctrina praecedentium, scilicet apostolorum et discipulorum, et aliorum qui praedicaverunt in principio Ecclesiae primitivae. Secundo de doctrina subsequentium, et cum clamasset. Dicit igitur, et clamavit. Glossa: per eos scilicet praedicatores, quos per mundum misit et instituit, idest ipsi ejus virtute clamaverunt. Praedicatio autem dicitur clamor; quia vehementer debet animam excitare, et terrendo per comminationem, et alliciendo per promissionem, et divinae bonitatis manifestationem. Isaiae 56, clama, ne cesses: quasi tuba exalta vocem tuam. Unde sequitur, voce magna, idest de magnis agente, cum de praemiis loquitur, et supplicia comminatur. Unde quantum ad comminationem, ponitur exemplum, quemadmodum cum leo rugit: quasi dicat: dominus per suos praedicatores terret peccatores comminatione suppliciorum, sicut leo suo rugitu animalia terret, ut tangit Glossa. Timor enim poenae primo terret peccatorum. Deinde subtrahitur ad amorem. Amos 3, leo rugiet, quis non timebit? Et cum clamasset, idest cum clamore praedicationis homines comminando et attrahendo vocasset per suos praedicatores, septem tonitrua, idest universi praedicatores, aliis praecedentibus succedentes: sicut illi qui post apostolos et discipulos et alios, qui in primitiva Ecclesia praedicaverant, venerunt: ut innuit Glossa. Et dicuntur tonitrua, ratione terroris quem inferunt comminando supplicia. Psal. vox tonitrui tui in rota, locuta sunt, praedicando, voces suas, idest suo tempori congruas. Vel, suas, idest quae conveniunt ratione officii praedicationis, idest vocis salutis, non fabularum et vanitatis. Praecedentibus enim praedicatoribus conformant se praedicatores qui post eos veniunt; quia primi fuerunt sancti a Deo missi. Canticor. ultimo, fac me audire vocem tuam. Sed quare vocat tonitrua praedicatores, cum non tantum terrere sed etiam allicere debeant ad amorem? Respondeo: non ideo vocantur praedicatores tonitrua, quia solum debeant comminari malis, cum sit etiam vocare, praemia annunciare, et multiplex allicere: sed quia non pauci sunt qui plus inducuntur ad bonum timore poenae quando praedicatores minantur, quam amore gloriae: et ideo sic loquitur. Et ideo locuta. Habito de regimine dominico in Ecclesia quantum ad statum Ecclesiae initialem vel medium; hic agitur de eodem quantum ad statum finalem sive ultimum; quia licet praedicatores illius temporis, scilicet sub tempore Antichristi, ex zelo praedicare velint: tamen dominus sic reget statum illum Ecclesiae, quod subtrahet praedicationem, quia inde infideles in pejus proficerent. Primo ergo ostenditur praedicatorum affectio ad praedicationem. Secundo praedicationis subtractio per divinam ordinationem. Et audivi. Dicit igitur. Et cum locuta fuissent et cetera. Nota tenorem visionis. Audiebat enim tonitrua tonantia, et ipse voluit scribere illud quod sonabant: et dictum est ei per vocem de caelo, ne scriberet, sed occulta teneret ea quae clamaverant illa septem tonitrua. Per hoc, sicut dicit Glossa, signatur quod praedicatores, qui erunt tempore Antichristi, quorum typum gerit in hoc loco Joannes, volent praedicare ex zelo, sed dominus oppositum ordinabit. Sensus igitur est secundum Glossam. Et audivi: quasi dicat: ita universi praedicatores praedicare ante tempus Antichristi. Cum locuta fuissent septem tonitrua voces suas, idest, cum universi praedicatores ante tempus Antichristi praedicassent sicut suo tempori vel suo officio congruebat. Et, idest etiam, ego scripturus eram, scilicet voces tonitruorum, id est praedicatorum temporis Antichristi, quorum personam gero, volent praedicare, sicut alii ante eos praedicaverunt. Scribere enim in hoc loco est manifestare praedicando: qui enim scribit praeparat viam ad notitiam rei quae scribitur. Similiter qui praedicat, praeparat viam hominibus ad intelligenda divina quae praedicat. Hoc autem erit ex zelo. Glossa. Tempore Antichristi praedicare volent ex praecedentium imitatione. Psalm. zelus domus tuae comedit me. Et audivi, idest intellexi. Hoc est, praedicatores intelligent illo tempore. Vocem, idest inspirationem. De caelo, idest facta a Deo, qui habitat in sublimitate suae majestatis. Vel de caelo, idest de Ecclesia: quia Deus in Ecclesia habitat, et habitans in Ecclesia, tamquam in suo caelo, inspirabit praedicatoribus, quod non praedicent, ut Glossa vult. Tamen, secundum quod accipitur de ipsa visione Joannis, vox illa intelligitur locutio angelica quae ad Joannem fiebat. Dicentem mihi: signa. Haec sigilla, id est claude, sicut illud quod sub sigillo absconditur. Quae locuta sunt septem tonitrua, idest quae praedicaverunt universi praedicatores, scilicet ea quae dirigunt ad salutem, ut de vitiis cavendis, de bonis agendis, de suppliciis, de praemiis, de bonitate et beneficiis Dei, et de aliis multis. Glossa. Sigilla ut amicis pateat et inimicos lateat. Isaiae 8, liga testimonium, signa legem, in discipulis meis. Et noli ea scribere, idest manifestare infidelibus: quia inde in pejus proficerent: et ut dicit apostolus 2 Timoth. 4, sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros prurientes auribus. Et ex hoc datur consolatio; quia scilicet Christus, qui ante, cum expediebat, dedit doctrinam in ore praedicatorum, tunc eam subtrahet, quando non erit tempus congruum praedicationi publicae, sicut nunc sit: quasi dicat: tunc intelligent divina virtute quod praedicare non debeant, quia doctrina eorum non admitteretur, sed conculcaretur. Matth. 7, nolite sanctum dare canibus. Sed contra: quia tunc praedicabunt Enoch et Elias ut habetur infra 11. Respondeo dicendum quod praedicatio dicitur tunc esse subtrahenda, non quia omnino non praedicetur, sed quia non erit praedicatio generalis ut nunc, sed particularis. Item quia non sic erit solemnis ut nunc. Et Angelus quem vidi. Hic ponitur secunda consolatio, quae est ex aeternae mercedis praeordinatione, quae praeordinatio ostenditur in prophetarum pronunciatione, et suo tempore complebitur. Unde primo ostenditur stabilitas divinae praeordinationis. Secundo tempus complendae retributionis sed in diebus. Tertio testimonium propheticae pronunciationis, sicut Evangelium. Sed primo et tertio est duplex certitudo dandae mercedis; ex secundo autem ostenditur, quando erit completio exhibitionis dicit igitur, et Angelus: quasi dicat: ita subtrahetur praedicatio tempore Antichristi sed non ad detrimentum salutis electorum: qui enim patienter sustinebunt, et coronabuntur. Et hoc est, et Angelus, scilicet Christus. Quem vidi stantem, scilicet suis pedibus, scilicet per suos praedicatores, supra mare et supra terram, tangit illud quod supra eodem dictum est, posuit pedem suum dextrum etc., idest paratum juvare peccatores, tam illos qui sunt in mari gravitate scelerum, quam illos qui sunt in terra per suos praedicatores, ut supra expositum est. Levavit manum suam ad caelum. Sic vidit de Angelo qui sibi hoc ostendebat. Et exprimitur in hoc modus jurandi. Per hoc signatur, sicut dicit Glossa, quod Christus levavit, hoc est exaltavit humanitatem suam, ad sublimitatem gloriae ad dexteram patris, per quam humanitatem operatus est quasi per manum salutem humanam: et per hoc paravit nobis ingressum ad gloriam, de qua post subdetur. Hebr. 6, praecursor introivit pro nobis Jesus. Vel levavit manum suam ad caelum, idest Christus levavit et offert auxilium suum per gratiam Ecclesiae militantis, quae caelum est, per fidei et caritatis ac vitae sublimitatem et claritatem, ut perveniat ad statum triumphantis, de quo sequitur infra, et juravit per viventem in saecula saeculorum, idest per patrem et per se Deum: quasi dicat: virtute suae divinitatis, per quam suam carnem resuscitavit, faciens eam vivere in aeternum, firmiter statuit sive praeordinavit illud quod sequitur, scilicet praemium immutabile esse dandum electis, quia jurare Dei, est firmiter statuere, sicut vult Glossa. Et per hoc quod dicitur, viventem in saecula saeculorum; innuitur quod sicut ipse non solum ex parte divinitatis, sed etiam humanitatis, vivit in aeternum, sic vivent et sui. Qui creavit caelum, scilicet Empyreum. Et ea quae in eo sunt, scilicet Angelos et animas beatas. Vel caelum, scilicet sidereum, et ea quae in eo sunt, scilicet sidera omnia. Et terram, ad litteram. Et omnia quae in ea sunt. Ut gressibilia et reptilia. Ex hoc autem eliditur error quorumdam haereticorum, qui dixerunt creaturas corporales, maxime viles, non esse factas a Deo bono. Joan. primo, omnia per ipsum facta sunt. Act. 17, Deus qui fecit mundum et omnia quae in eo sunt. Et mare, ad literam, et ea quae in eo sunt, ut pisces: quasi dicat: qui omnia creavit, de nobis firmiter statuit et potenter implevit. Genes. 1, in principio creavit Deus caelum et terram. Psalm. qui fecit caelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt. Quid autem Angelus, quem Joannes videbat, juravit, hoc est, quid Christus de electis stabiliter praeordinavit, ostenditur cum subditur, quia, idest quod, tempus, id est varietas sive mutabilitas, quae in tempore fieri solet. Amplius non erit: scilicet postquam justi pro meritis bonorum actuum, et sustinentiae adversorum, receperint mercedem: quasi dicat: merces immutabilis, sine status et rerum varietate, sine aliquorum adversorum immissione dabitur justis, qui in tentationibus et adversis fortes fuerunt: quia immortales et impassibiles fient, et status eorum invariabilis erit, qui tamen nunc mutabilitati subjacent. Rom. 8, vanitati subjecta est creatura et cetera. Et sequitur, ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertate gloriae filiorum Dei. Ecce qualis merces dabitur sanctis; scilicet plenitudo totius boni cum omnimoda invariabilitate in perpetuum. Psal. in pace in idipsum, dormiam et requiescam, hoc est immutabiliter. Sed in diebus vocis septimi Angeli, id est ultimorum praedicatorum, quorum vox, id est praedicatio, erit ultimo tempore, sicut infra 11, patet, tunc enim praedicabit septimus ordo praedicatorum. Cum coeperit, scilicet septimus Angelus, id est septimus ordo praedicatorum. Tuba canere, idest praedicare, hoc est, quando ultimi praedicatores ultimo tempore praedicabunt. Et dicit, coeperit, quia parum durabit illa praedicatio, quae erit post mortem Antichristi: quia non diu post durabit mundus. Consummabitur mysterium Dei, id est, complebitur secreta Dei praeordinatio de praemiatione justorum. Illa autem praeordinatio dicitur mysterium, id est, secretum, quia ineffabile est. Item quia ipsum praemium praeordinatum est inenarrabile: 1 Corinth. 2, oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt quae praeparavit Deus iis qui diligunt illum. Isa. 64, oculus non vidit et cetera. Postquam enim erit conversus populus Judaeorum qui sunt electi, (quia reliquiae convertentur) et gentes ad fidem intraverint virtute praedicationis, tunc erit judicium et retributio universorum. Sicut evangelizavit, idest annuntiavit sive praedixit. Evangelizatio enim est bona Annuntiatio. Propriissime autem Christi doctrina dicitur Evangelium sive evangelizatio: tamen etiam doctrina apostolorum et etiam prophetarum potest dici evangelizatio, secundum quod nomen accipitur in communi significatione. Per servos suos prophetas, fore scilicet consummandum. Daniel. 12, evigilabunt, alii in vitam aeternam, alii in opprobrium ut videant semper. Zachar. 13, et erit dies una quae nota est domino, non dies neque nox. Psalm. beati qui habitant in domo tua domine, in saecula saeculorum laudabunt te. Isa. 35, gaudium et laetitiam obtinebunt et fugiet dolor et gemitus. Ex hoc igitur praemio perseverantibus exhibendo, surgit consolatio in adversis. Augustinus in Lib. de bono patientiae: vis desideriorum, facit tolerantiam laborum et dolorum. Sed objicitur: ad quid agitur de ascensione Christi cum agitur de ejus juramento, cum nihil videatur facere ad propositum? Nam secundum Glossam: levatio manus est exaltatio dominicae humanitatis. Respondeo. Dici potest quod ideo de ejus ascensione hic agitur, quia in ejus ascensione quam fecit propter nos, apparuit praeordinatio qua disposuerat praemiare suos electos: propter eos enim ascendit. Item quia praeordinavit suos electos introducere in locum incommutabilis mercedis, de qua post loquitur, et per ipsam ascensionem complebitur ut praeordinatum est. Joan. 14, si abiero et praeparavero vobis locum. Haec autem praeordinatio intelligitur per juramentum, quia juratio Dei est firma dispositio, ut vult Glossa. Secundo quaeritur de hoc quod dicitur: qui creavit caelum etc. quare non loquitur de aere et igne, sicut de aliis duobus elementis et de caelo, cum Deus omnia fecerit? Respondeo. Videtur dicendum quod cum loquatur hic de creatione rerum ad manifestationem divinae potentiae, quatenus potest implere quod disposuit de homine, agit specialiter et expresse de illis creaturis quae habent sensibilem magnitudinem, ut est terra et mare et caelum: aer autem non est visibilis ita aperte, ut terra vel mare vel sidereum caelum; quod videtur saltem per hoc quod ejus corpora, scilicet stellae, videntur. Si autem intelligitur de Empyreo, illud est corpus nobilissimum, unde merito de eo fit sermo. Ignis autem, ut est in sua sphaera, non est manifestus hic inferius oculo corporali. Ignis autem qui est apud nos intelligitur in eis quae sunt in terra. Licet autem de aere non loquatur, tamen nominatis caelo et terra, datur intelligi illud quod est in medio, scilicet aer. Vel cum dicitur caelum datur intelligi aer, quia nomine caeli quandoque signatur. Item objicitur de hoc quod dicitur: tempus amplius non erit, quia dicitur in Psalm. et erit tempus eorum in saecula. Respondeo. Tempus dupliciter potest dici: uno modo dicitur tempus mensura motus primi mobilis: et sic tempus non erit post judicium, quia motus firmamenti cessabit. Habacuc 3, sol et luna steterunt in habitaculo suo, idest stabunt in caelo. Alio modo dicitur tempus mensura motus rerum mutabilium: et sic fuit tempus cum primum mobile esset conditum, quia fuit motus sive mutabilitas in rebus, quia mutatio sive variatio aliqua in rebus est causa temporis. Unde Augustinus, 12 Lib. confessionum, rerum mutationibus feriunt tempora dum variantur. Hoc modo non erit tempus in electis post judicium, quia non erit in eis variatio nec mutabilitas, quia erunt incorporales et immortales, nec status eorum vel praemium variabitur, sed semper immutatum manebit. Nunc autem multiplex fit variatio. Modo enim bonum crescit, modo decrescit, modo malum culpae vel poenae succedit, modo timor, modo quasi securitas, modo est tepor, modo fervor, et sic in aliis multis. Et ideo dicitur, tempus non erit amplius, scilicet nec motus primi mobilis, cujus mensura est tempus, nec motus vel mutabilitas in electis, qui nunc subjacent multiplici varietati temporum et poenarum: et de hoc intelligitur principaliter. Ponitur enim hic tempus pro mutatione seu varietate quam tempus comitatur. In reprobis autem in Inferno erit per tempus, quia variatio et mutatio erit in eis, quia transibunt ab aquis nivium ad calorem nimium, Job 24: et sic accipitur illud Psalmistae, et erit tempus eorum in saecula, ut tempus dicat variationem quae erit in eis, quantum ad poenas. Quod autem hic dicitur, tantum de electis intelligitur. Et vocem quam audivi. Hic ponitur consolatio ex salubris doctrinae praemunitione. Ipse enim Joannes tenens typum praedicatorum praecipitur interim praedicare, ut fideles magis sint cauti cum venerit Antichristus, quia minus feriunt jacula quae praevidentur. Et licet hoc intelligatur de persona ipsa Joannis, tamen in hoc ipso intelligitur quod dominus vult Ecclesiam suam per alios praedicatores similiter instrui et praemuniri: et est hoc ad consolationem fidelium qui sunt ante tempus Antichristi, et etiam eorum qui tunc erunt, quia facilius, vincent et resistent, quia scient illud tempus esse praenunciatum per praedicatores et per Scripturam sacram. Nota Glossam, ostensa et cetera. Sic autem proceditur. Primo agitur de Scripturae informatione, quia necessaria est ad praedicandum. Secundo de praedicationis testificatione, et dixit mihi, oportet te iterum. Tertio de praedicatoris discretione, infra 11, et datus est mihi. Circa primum, quia ad informationem praedicatoris necessaria est notitia quantum ad intellectum et devotio quantum ad affectum, primo agitur de informatione quantum ad notitiam ex parte intellectus. Secundo quantum ad aviditatem ex parte affectus, et dixit mihi: accipe. Circa primum primo ostenditur praeceptum datum Joanni. Secundo subditur impletio praecepti, et abii. Dicit igitur: et vox, supple fuit illa quae sequitur cum subditur, vade et cetera. Quam scilicet audivi de caelo, idest de sublimitate divinae bonitatis. Iterum loquentem. Quia prius audiverat vocem angelicam; ideo dicit, iterum. Dictum est enim ante audivi vocem. Haec autem vox est vox Angeli qui Joannem instruebat, ut librum acciperet de manu cujusdam Angeli, quem prius viderat descendentem. Et videbatur de caelo venire vox illa: unde dicitur. Audivi de caelo. Vel vox ista est divina admonitio quae loquitur de caelo, idest de celsitudine suae bonitatis, quia humanae necessitati condescendit. Et dicentem, vade, aliqui libri habent, et vocem. Et secundum hoc potest sic ordinari. Et vocem: quasi dicat: vox quam audivi fuit illa quae sequitur: audivi inquam, iterum loquentem etc. ut prius. Per hoc signatur quod multiplex allocutio interna, sive Angeli, sive Dei, fit praedicatori zelanti animas et sancte viventi. Psalm. vox domini praeparantis cervos. Vade, idest accede magis ad Christum et promerere gratiam intelligentiae elongando a mundo. Matth. 13, abiit et vendidit omnia quae habuit et cetera. Et accipe librum apertum, idest Scripturam per Christum impletam fidelibus intimatam: idest pete et accipe intelligentiam Scripturae, quam Christus aperuit et praenuntiata implendo et suis declarando, de manu Angeli, idest de potestate Christi, idest a Christo, qui eam habet in potestate sua. Ipse enim Christus dat suis sapientiam et intelligentiam Scripturae. Prov. 2, ex ore ejus prudentia et scientia, stantis super mare et super terram, idest parati juvare omnes peccatores, si ad ipsum accedant; sive sint in majori gradu vitiorum, sive in minori. Psalm. prope est dominus omnibus invocantibus eum. Sed objicitur de hoc quod dicitur, vade. Glossa, promerere Dei gratiam. Nam beatus Joannes habebat abundantiam gratiae. Item objicitur de hoc quod dicitur: accipe librum, Glossa, Scripturam. Habebat enim intelligentiam Scripturae, cum suscepisset abunde cum aliis spiritum sanctum illuminantem et accendentem. Respondeo. Ad primum dicendum, quod de gratia est loqui dupliciter. Aut quantum ad gratiae primae donum, quod scilicet primo datur homini cum a peccatis justificatur; et sic non accipitur quod hic dicitur: aut quantum ad gratiae augmentum, et sic intelligitur: licet enim abundantem gratiam suscepisset in missione spiritus sancti, tamen poterat augeri tam gratia gratificans quam gratia illuminans, ad majorem intellectum Scripturae. Item hoc dicitur ad signandum quod quilibet praedicator debet abundare gratia et magis ac magis promereri eam. Ad aliud dicendum, quod licet haberet beatus Joannes, sublimis aquila, sublimem intelligentiam Scripturarum, tamen augeri poterat, et quantum ad hoc potest intelligi. Item hoc dicitur, non tantum propter beatum Joannem, sed etiam propter alios praedicatores: necessaria enim est intelligentia Scripturae; et ideo eam et ejus augmentum quaerere debent a Deo. Unde Damascenus 4 Lib. 10 cap.: et qui petit accipit, et qui quaerit invenit, et pulsanti aperietur. Pulsemus igitur in optimum Paradisum Scripturarum, quae odorifera et dulcissima et speciosissima. Et abii, sicut mihi visum fuerat. Ad Angelum, refert tenorem visionis. Per hoc signatur quod praedicator debet ad Christum accedere magis ac magis per terrenorum contemptum et majorem amoris affectum et meritorum profectum, petens ab eo orando et bene operando, librum idest intellectum Scripturae, sicut fecit beatus Joannes. Unde dicit: et abii et cetera. Jacob. 1, si quis indiget sapientia, postulet a Deo qui dat omnibus affluenter. Et dixit mihi. Hic agitur de aviditate affectus. Et primo ostenditur praeceptum injunctum Joanni. Secundo completio praecepti. Et accepi. Dicit igitur: et dixit mihi: accipe. Nota tenorem visionis. Per hoc significatum est, quod Deus exigat a praedicatore, ut ab ipso accipiat donum intelligentiae, quod Deus paratus est dare, et ut cum aviditate imprimat cordi et meditetur ac inquirat et opere observet quod, aliis praedicat. Dicit igitur: et dixit mihi, scilicet Angelus, idest Christus. Accipe, scilicet librum, ut post sequitur cum subditur librum, hoc est accipe intelligentiam Scripturae, ut quid alios docere debes, hoc dominus dicit praedicari; et si non verbo, tamen ipso facto, quando dat vel offert ei gratiam intelligentiae. Luc. 21, ego enim dabo vobis os et sapientiam et cetera. Item cum exigit praecepto vel naturali, vel in Scriptura expresso, ut praedicator se praeparet ad accipiendum intellectum Scripturae, ut Scripturam ferventer sibi imprimat. Unde de ignorantibus et tepidis dicitur Isa. 56, speculatores ejus caeci omnes, nescierunt universi. Et devora illum, idest in memoria firmiter, profunde et avide imprime, ut ibi mediteris salubriter et actu impleas efficaciter. Nota quod tria sunt proposita: scilicet vade, accipe et devora. Vade per desiderii et vitae profectum. Accipe Scripturae intellectum. Devora per sitientem affectum. Devorare enim librum est in mente avide amplexari ad considerandum devote et implendum in re: unde Ambrosius, devorare librum est Scripturarum intelligentiam secretis visceribus recondere. Ezechiel. 2, comede volumen istud. Vel devora, idest cum effectu pertracta, masticando per inquisitionem, et sic transglutiendo ut nutriaris, quia illud quod devoratur comeditur. Comestio autem signat masticationem difficilium in Scriptura et devoratio aviditatem addit. Unde Gregorius exponens illud verbum devora: pertracta et intellige, idest prius mande et tunc degluti. Et nota quod, sicut dicit beatus Gregorius, Scriptura cibus et potus est. In locis obscuris est cibus, quia mandendo et ruminando sumitur, ut hic tangitur, devora illum. In locis autem apertis, potus est, quia facile intelligitur, sicut potum sine masticatione sumimus. Prov. 5, bibe aquam de cisterna tua. Sed quare hic potius dicit devora quam bibe? Respondeo. Dicendum, secundum beatum Gregorium, quod loquitur hic de difficilibus, non de facilibus. Difficilia autem beatus Joannes diligenter et affectuose pertractabat ad exponendum aliis, et sic debet quilibet praedicator. Et faciet amaricari, idest amare dolere. Ventrem suum, idest sensualitatem sive carnem infirmam. Sensualitas enim mollis est et infirma, sicut est mollior pars corporis. Sensualitas ergo per librum devoratum amaricatur, quia cum consideratur verbum Dei ad implendum in se, generatur horror in sensualitate, seu carne, propter afflictionem quae intelligitur esse in observantia verborum. Item quando verbum Dei impletur (tunc enim devoratur et comeditur ad nutrimentum) sensualitas affligitur. Item cum investigatur verbum, ut aliis praedicetur, cum cogitatur tribulatio sustinenda, sensualitas amaricatur. Jerem. 4, ventrem meum doleo, ventrem meum doleo. Consideratio tamen verbi Dei et ejus impletio, dulcis est rationi: unde sequitur: sed in ore tuo, idest in mente sive ratione, quae dicitur os, quia per eam dum masticat verbum Dei, venit nutrimentum ad animam. Erit dulce tamquam mel, quia verbum Dei, dum devote consideratur et ferventer praedicatur dulcedinem parit in mente, licet faciat amaritudinem in carne. Ezechiel. 3, comedi illud et factum est in ore meo quasi mel dulce. Et accepi librum, idest intelligentiam Scripturarum de manu Angeli, idest de potestate Christi sive bonitate; quia Christus sua virtute et bonitate facit intelligere Scripturam. Accepit autem quia petierat, ut supra dixit. Matth. 7, omnis qui petit accipit. Vel, de manu Angeli, idest de operatione Christi; quia ipsa Christi operatio, qua Scripturam quam praedicavit, opere complevit, juvat ad intellectum Scripturae; dum quis ipsum imitando operatur. De quo dicitur Act. 1, coepit Jesus facere et docere. Et devoravi eum, idest in memoria avide recondidi; quia illud quod comedendo devoratur, cum aviditate trajicitur. Tunc enim devorat homo librum, quando verbo Dei se satiat et nutrit per impletionem verbi, sicut innuit Glossa. Vel, devoravi eum, idest operando complevi avide ad spiritus nutrimentum. Illud enim quod devoratur comedendo, avide incorporatur ad corporis nutrimentum. Vel, devoravi, secundum Gregorium, idest avide inquirendo, quasi masticando pertractavi, ut sic glutirem ad reficiendum. Et erat in ore meo etc., idest dum ore cordis comederem considerando et pertractando avide, erat mihi dulce sive suave; quia dulcis est sermo Dei animae bene dispositae dum devote consideratur. Psal. quam dulcia faucibus meis eloquia tua. Vel dum opere implerem, quod est devorare, secundum unum modum, erat sermo Dei dum opere implebatur, dulcis in ore cordis, ubi sentitur sapor boni operis et divini sermonis. Psal. judicia domini vera, justificata in semetipsa, et dulciora super mel et favum. Tamen licet verbum Dei dum intra consideratur, et exterius impletur, dulce sit rationi propter fervidam caritatem ad Deum: tamen grave est sensualitati propter sensualitatem: unde sequitur, et cum devorassem eum, idest mente avide recondidissem, vel inquirendo ruminassem, vel operando complessem ad nutrimentum animae, amaricatus, idest amara afflictione cruciatus, venter meus, idest sensualitas, quae debilis est et infirma; quia dum verbum Dei consideratur, vel implendum in mortificatione carnis, vel denunciandum aliis, unde quandoque timetur tribulatio, fit in carne horror amarus. Item quando verbum impletur opere, licet dulce sit menti quantum ad rationem: amaritudinem tamen gignit in carne, propter gravitatem poenitentiae, quae est in verborum impletione; quia spiritus quidem promptus est, caro autem infirma. Matth. 26, morale. Notandum circa illud, accipe librum, et devora illum: hoc dicitur cuilibet Christiano. Iste enim liber est ipse Christus vel ejus vita. Job 31, librum scribat ipse qui judicat. Iste liber de manu Angeli, idest de gratia et misericordia Christi accipitur. Ipse enim est qui dat seipsum ad possidendum, ad diligendum, ad meditandum, ad imitandum. Facile autem potest legi in hoc libro; quia scriptus est liber iste literis grossis et legibilibus; scilicet humilitate, patientia, paupertate, vilitate, innocentia, benignitate, constantia, caritate, sapientia, livore vulnerum, et grossis guttis ac rivis sanguinis immaculati, et aliis literis multis. Habacuc 2, scribe librum, explana eum super tabulas, ut percurrat qui legerit. Tabulae istae sunt lignum crucis. In hoc libro scriptum fuit stylo clavorum perforantium manus pedes ac latus, et stylo flagellorum pertrahentium sanguinem in corpore ejus. Hic liber devoratur, quando magna amoris aviditate, meditando ad interiora trajicitur ut anima nutriatur. Debet autem devorari; quia dulcissimus est interno affectui ad meditandum et revolvendum, et ad servandum per imitationem. Galat. 6, mihi autem absit gloriari, nisi in cruce domini nostri Jesu Christi, licet inde gravetur sensualitas. Galat. 6, stigmata domini Jesu et cetera. Item secundum quod de libro Scripturae intelligitur, licet praedicatori principaliter dicatur, accipe librum et devora illum, scilicet propter aliorum instructionem; tamen cuilibet fideli dicitur, ut librum Scripturae devoret, propter propriam salutem; vel per se meditando, si novit, vel ab aliis audiendo. Tunc autem devorat, quando avide considerat. Unde super hunc locum dicit beatus Gregorius: librum devoramus cum verba vitae cum aviditate sumimus. Sunt autem qui librum accipiunt, dum apud se meditantur, vel ab alio audiunt; sed non devorant, quia avidi vel affectuosi non sunt et implere negligunt; et ideo jejuni multi legunt, et ab ipsa lectione jejuni sunt. Multi audiunt, et post vocem vacui et jejuni recedunt. Qui autem librum devorat, licet sensualitas abhorreat, et eam impletio verborum affligat: tamen liber devoratus, idest verbum avide in mente impressum, dulcedinem facit in ore affectionis interius, ut dictum est supra. Unde Gregorius super hunc locum: veritatis pabulum dulciter intrinsecus ruminant. Item etiam dulcedinem introducit in ore exterius, dum dulci affectu salubria proponit aliis. Unde super hunc locum Gregorius: de eorum ore praedicatio tanto audientibus dulcis est, quanto eorum actio suis praedicationibus nota est. Nam sermo dulcedinem non habet, quem vita reproba intra conscientiam remordet. Et dixit mihi: oportet te. Hic agitur de restitutione praedicationis; et intelligitur hic de ipsa persona beati Joannis. Dicit ergo, et dixit mihi, scilicet Angelus, oportet te, quia Dei voluntas, quam te ejus servum oportet implere: oportet etiam quia hominibus necessarium, prophetare, idest praedicare. Prophetare enim quandoque accipitur pro praedicare, ut 1 Corinth. 14, nam qui prophetat, hominibus loquitur ad edificationem: iterum, prius enim ante relegationem praedicaverat: et ab exilio in quo haec vidit et scripsit liberandus erat. Non erat autem paucis praedicaturus: unde subditur, populis et gentibus. Praedicavit enim tam minoribus quam majoribus. Majores inquam, secundum gradum altissimum, qui vocantur hic reges. Minores sunt omnes qui eis subsunt. Isti autem sunt de Judaeis, et nomine populorum, quia nomen populi eis appropriatur quandoque, sicut gentibus nomen gentis, aut de gentilibus. Et sic sunt gentes et linguae. Sed per hoc quod dicitur, gentes, ostenditur diversitas nationum et regionum: per hoc vero quod dicitur, et linguis, subdidit quod dixerat gentibus; ut in uno regno est una gens, et tamen diversa idiomata; et ita sub una gente, sunt diversarum linguarum homines. Beatus igitur Joannes, postquam rediit ab exilio in Asiam, praedicavit multum; quia et Judaeis et gentilibus, tam regibus quam subjectis; et hoc vel verbo vel scripto. Cum enim rediit de Pathmos in Asiam, invenit Asiam corruptam per haereses in multis; unde instanter praedicavit, et Evangelium scripsit, in quo errores destruxit, et omnes in veritate instruxit. In ipso Joanne intelliguntur alii praedicatores, quos dominus ante tempus Antichristi, vult instanter praedicare majoribus et minoribus, etiam postquam diu laboraverunt vel adversa sustinuerunt. Unde dicitur: per Angelum, per quem Christus signatur: oportet te iterum prophetare etc.: quia Christus praecipit praedicatoribus annunciare verbum Dei. Unde dicit per apostolum 2 Timoth. 4, praedica verbum, insta opportune importune.
[91215] Super Apocalypsim «Vox», cap. 11 Et datus est mihi calamus et cetera. Hic agitur de praedicantis discretione; quia discrete praedicandum est, juxta capacitatem audientium, et qualitatem vitae ipsorum. Et primo agitur de discretione, quantum ad ipsius discretionis donum, quod scilicet datur a Deo. Secundo quantum ad doni usum, et dictum est mihi. Dicit igitur, et datus est mihi: per hoc patet quod discretio praedicatoris, qua novit non solum quid sit praedicandum, sed etiam qualiter, et quibus, et quando, et quantum, donum Dei est. Job 38, quis dedit gallo intelligentiam? Super quem locum dicit beatus Gregorius: veritatis doctori, discretionis virtus, ut noverit quibus, quid, quando, vel quomodo inferat, divinitus ministratur. Calamus, idest discretio. Sicut enim mediante calamo apto et disposito bene scribitur; sic mediante discretione convenienter et salubriter scribitur verbum Dei in cordibus auditorum; quia non omnia omnibus conveniunt. Unde Gregorius. Non una eademque cunctis exhortatio convenit: quia nec cunctos par morum qualitas astringit. Item sicut calamus, nisi interius incaustum habeat non scribit: sic et discretio praedicatoris in intellectu, nisi repleatur gratia, in affectu vacua remanet, nec affectum habet. Psal. lingua mea calamus Scribae, velociter scribentis. Item sicut calamo recte mensuratur res; sic recta discretione mensurat praedicator hominum capacitatem et vitae qualitatem: unde sequitur, metire, Ezechiel. 40, calamus mensurae in manu ejus. Similis virgae: quia si vera est discretio, recta est, et facit recte docere, secundum conditionem rei ac personae et temporis; et tunc ad modum virgae, recta est. Item virga est instrumentum regiminis: similiter per discretionem alii docendo bene reguntur. Psal. virga directionis, virga regni tui. Item facit reges eos, qui bene et discrete alios docent: unde haec est virga scriptum regale, ut Glossa tangit. Nota quod calamus discretionis, non est rectus ut virga, quando tam parva est discretionis regula, ut regulare praedicatores non possint. Item si utitur discretione, vel propter favorem saecularem, vel propter substantiam, vel gloriam temporalem; non est calamus rectus. 2 Corinth. 4, non enim nosmetipsos praedicamus, sed dominum Jesum. Valde autem necessaria est rectitudo hujus calami, idest discretionis: ut non solum quantum ad intentionem sit rectitudo, sed etiam quantum ad exequutionem; quia quandoque unus recipit quod alius contemnit. Saepe alicui obest, quod alteri prodest. Unde Gregorius: saepe aliis officiunt quae aliis prosunt; pro qualitate igitur audientium formari debet sermo doctorum. Et dictum est mihi. Hic agitur de discretione quantum ad usum. Debet enim praedicator, per normam discretionis, quibusdam sapienter doctrinam dare, aliis vero omnino subtrahere; qui scilicet contemnunt. Unde primo agitur de usu discretionis, quantum ad praedicationis convenientem distributionem. Secundo quantum ad ejusdem omnimodam subtractionem, atrium autem. Circa primum primo ostenditur quoddam praeambulum. Secundo ostenditur usus discretionis in informatione fidelium, et metire. Dicit igitur, et dictum est mihi. Audiebat vocem sibi dicentem, surge, idest erige te, vel praepara ad praedicandum; hoc enim praeambulum, exigitur ad actum discretum praedicandi. Per hoc namque quod Joanni dictum est, surge, signatur quod praedicator prius debet se erigere virtutibus, per vitae rectitudinem et proficiendi zelum, deposito mentis torpore, ut prius alios erigat per verbum. Ezechiel. 3, surge et egredere in campum. Et metire templum Dei, et altare, et adorantes in eo. Tria jubet: metiri scilicet templum, per quod intelligitur Ecclesia. Item altare, quod est Christus: rursus adorantes in templo, idest eos qui adorare debent in Ecclesia. Metiri templum est, per donum discretionis statum Ecclesiae prudenter considerare, secundum capacitatis diversitatem, ut praedicentur majora provectis, facilia vero simplicibus. 1 Corinth. 3, tamquam parvulis in Christo, lac vobis dedi potum non escam. Et 1 Corinth. 2, sapientiam loquimur inter perfectos. Item secundum vitae qualitatem, et sic juxta capacitatem intelligentiae et qualitatem, doctrinam ministrare; quia aliter est praedicandum justis, aliter eis qui non recte ambulare videntur, aliter saecularibus, aliter religiosis, aliter clericis, aliter laicis, aliter superbis, aliter voluptuosis, aliter cupidis, aliter fidelibus, aliter infidelibus. Unde Gregorius, sanctus quisque praedicator, prius in auditoribus suis qualitatem vitae considerat, et tunc demum ad erudiendum vocem praedicationis format. Metiri altare, est considerare quae sunt dicenda de Christo, et sic ea aliis proponere; quia non omnia quae sunt de Christo, sunt omnibus communiter praedicanda: quia vel non intelligerent vel male intelligerent, vel non inde proficerent. Magna enim est discretio necessaria circa praedicanda. Unde Gregorius, considerare debemus quid loquamur, ut sermo noster sale gratiae sit semper conditus. Metiri adorantes in templo, scilicet eos qui adoraturi sunt vel adorare deberent; est fidelium, qui sunt in Ecclesia, capacitatem et vitae qualitatem considerare; et sic eos instruere, qualiter Deum in unitatem Ecclesiae venerentur. Dicit igitur, metire templum, idest calamo discretionis mensurare, et considera Ecclesiam Catholicam, in qua Deus sicut in suo templo colitur, attendens singulorum capacitatem et vitae qualitatem; et sic praedica et per hoc Ecclesiam magis ac magis aedifica, ut sit amplius templum Dei. Gregorius, pensare debet doctor quid loquatur, cui loquatur, quando loquatur, et qualiter loquatur: si enim unum defuerit, locutio apta non erit. Et altare, idest Christum, super quo, in templo Ecclesiae, offerre debemus munera nostra ipsi inquantum est Deus, et patri, et spiritui sancto. De hoc altari, Exod. 20. Quasi dicat: mensura et considera quae sunt Ecclesiae praedicanda de Christo; et sic praedica, et praedicando fac: ut Christus sit Ecclesiae in altare. Et metire adorantes in eo, scilicet in templo; idest considera modum fidelium et praedicando doce qualiter in Ecclesia, quae est templum Dei adorent: idest Deum humiliter et devote venerentur. Et potest hoc intelligi de adoratione speciali, ut cum quis se devote humiliat coram majestate divina. Psal. venite adoremus et procidamus ante Deum. Vel de adoratione generali, secundum quod servire Deo humiliter et devote est ipsum adorare. Hoc autem habet fieri in templo, idest in Ecclesiae unitate. Unde Gregorius: sola est Ecclesia in qua bonum opus fructuose peragitur. Atrium autem. Hic agitur de discretionis usu, quantum ad praedicationis subtractionem, quia doctrina subtrahitur obstinatis. Primo, praecipitur praedicationis subtractio. Secundo dicitur ratio subtractionis, quoniam datum est. Circa primum, quia mali in malo obstinati merentur ab Ecclesia separari, et a doctrina salutis elongari: ideo primo injungitur Joanni subtrahere perversis ecclesiasticam communionem. Secundo subtrahere salutis praedicationem. Dicit igitur, atrium autem: quasi dicat, benevolos cum discretione informa. Atrium autem, idest falsos Christianos, qui ficti sunt in malo indurati, simulantes se esse de Ecclesia, cum non sint, hos comparat atrio, quia dicunt se adhaerere Ecclesiae, sicut atrium adhaeret templo; tamen non pertinent ad Ecclesiam secundum veritatem. Unde dicuntur esse foris templum. Item quia sicut atrium sanctum est, tamen in eo sepeliuntur cadavera: ita isti fuerunt aliquando sacramentaliter sanctificati per Baptismum, cum intus foetent foetore vitiorum. Quod est foris templum, idest extra Ecclesiam juncto: licet non numero, quantum ad speciem exteriorem. Ejice foras, idest excommunicando ostende esse foras secundum Glossam. Haec ejectio quae fit per excommunicationem signata fuit per ejectionem Adae de Paradiso, Genes. 3. Et in ejectione Agar ancillae Sarae, Genes. 21. Galat. 4, ejice ancillam. Vel ejice, idest praedica esse foras, et non esse de fidelium numero, secundum veritatem. Jeremiae 15, ejice illos a facie mea. Quasi dicat: illos qui sunt falsi Christiani, simulantes se esse veros filios Ecclesiae, cum non sint; quia vel fide carent, vel si fidem habent, in moribus pravis obstinati sunt, manifesta esse extra Ecclesiam, vel excommunicando vel praedicando. Sed quomodo dicitur atrium quod est foris templum, ejici foras? Quod enim extra est, quomodo ejici potest? Item quomodo dicitur, ejice, excommunicando secundum Glossam, cum excommunicatio non ita cito sit ferenda, cum vel non est certa contumacia, vel quando aliud remedium potest haberi? Item fit ne aliud per excommunicationem nisi quod ostenduntur esse extra Ecclesiam? Videtur quod non, per Glossam, quae dicit, excommunicando ostende esse foras. Item ejectio de Ecclesia fit per mortale. Eo enim ipso quo peccat quis mortaliter, ejicit se de unitate fidelium, quae est per gratiam et caritatem. Sed contra: quia excommunicare, est extra communionem ponere. Item 1 Cor. 5, quid enim mihi de his, qui foris sunt, judicare? Ergo non potest eos, qui foris sunt, excommunicare. Respondeo. Ad primum dicendum, quod atrium quod est foris secundum veritatem praecipitur ejici quantum ad manifestationem, idest manifestari esse foras, quod fit excommunicando, ut dicit Glossa, vel praedicando. Vel qui sunt extra Ecclesiam quantum ad communionem caritatis, quia non sunt sub unitate gratiae et caritatis cum fidelibus, praecipiuntur ejici, per exclusionem a communione Christianae societatis, quae est insimul loquendo, bibendo, comedendo, et simul sacramenta Ecclesiae participando; quae exclusio fit per excommunicationem. Ad aliud dicendum quod hic loquitur de obstinatis qui cessare nolunt, nec ad statum gratiae redire: et quorum crimen notorium vel legitimis testibus probatum vel confessione propria in judicio detectum, et non invenitur aliud efficax remedium. Licet enim brevi sermone dicatur, ejice, intelligendae sunt tamen, in praecepto divino vel angelico, circumstantiae debitae, quas debet attendere qui excommunicat. Hic enim ostenditur quod spirituali gladio Ecclesiae sunt feriendi, qui a magnis offensis contemnunt corrigi. Hoc tamen nihilominus ad personam beati Joannis pertinere videtur, qui multos perversos, post regressum de exilio in Ecclesiis Asianis invenit. Ad aliud dicendum quod triplex est communio fidelium in Ecclesia: scilicet unitivae caritatis. Item sacramentalis participationis, scilicet qua communicant in sacramentorum participatione. Item Christianae societatis, scilicet tam in sacramentorum participatione, quam in conversando per mutuam loquelam, cibum et potum, et sic in aliis. Et secundum hoc est triplex excommunicatio sive ejectio de Ecclesia. Una est per quodlibet mortale, quod tollit primam communionem; quantum ad hanc nihil facit excommunicatio primo et per se, nisi quod eam manifestat; et sic accipit Glossa. Alia est excommunicatio sive ejectio quae dicitur minor, et haec tollit secundam communionem, scilicet sacramentorum: sed de hac sola non est hic sermo. Hanc tamen ejectionem facit Ecclesia ferendo excommunicationem minorem. Tertia est, quae dicitur excommunicatio major, quae privat sacramentis et suffragiis Ecclesiae et societate fidelium in loquela, et in aliis hujusmodi, nisi in casibus a jure exceptis; et hanc ejectionem facit Ecclesia propter perversitatem malorum ut corrigantur propter confusionem et damni considerationem; vel ut alii, ne attentent similia, terreantur: et hanc ejectionem ostendit Glossa cum ponit ipsum vocabulum excommunicationis. Quantum ergo ad primam ejectionem, non fit aliud per excommunicationem, quam ostensio illius ejectionis factae per mortale; quae ejectio prius facta, declaratur magis per excommunicationem majorem. Non enim videtur aliquatenus ferenda, nisi pro mortali. Tamen simpliciter plus fit per excommunicationem, quam ostensio; scilicet exclusio a Christiana societate, ut dictum est. Ad Glossam patet: quia cum dicit Glossa, ostende esse foras, loquitur quantum ad primam ejectionem: tamen per hoc quod dicit, excommunicando, ostendit quod plus est ibi quam ostensio. Ad aliud patet; quia objicitur de prima ejectione, et illam non facit Ecclesia, sed declarat. Secundam autem et tertiam declarat et facit. Ad aliud dicendum quod hic loquitur de his qui aliquo modo sunt intus; scilicet quia susceperunt Ecclesiae sacramenta, saltem Baptismum; et ideo Ecclesia eos excommunicat cum magna causa hoc exigit: unde haeretici excommunicantur. Apostolus autem loquitur de eis qui omnino sunt foris, nec unquam intus fuerunt; quia Pagani sunt, et tales non judicat feriendo gladio spirituali. Et ne metiaris illud, id est nullam circa eos discretionem adhibeas ad praedicandum, sed omnino praedicationem subtrahe; quia non sunt dandae margaritae ante porcos. Matth. 7, aliter per calamum potest intelligi Scriptura secundum Glossam, quia calamo metitur quis longitudinem, latitudinem et altitudinem construendae domus: sic qui habet Scripturae intelligentiam, metitur cum ea singulorum capacitatem; ut majoribus majora, minoribus minora proponat. Exod. 21, si quis aperuerit cisternam et foderit, et non operuerit eam, cecideritque bos aut asinus in eam: reddet dominus cisternae pretium jumentorum. Cisterna est Scriptura, bos et asinus fidelis et infidelis; cadere in cisternam, est cadere in errorem; et qui stulte, quod non debuit, praedicavit, tenetur ad restitutionem animarum in multis casibus. Item quia Scriptura sacra, quasi calamo scribitur in anima, fides, caritas, et alia bona. Item sicut calamus non scribit, nisi habeat incaustum in se; sic nec Scriptura scribit virtutes in anima, nisi adjungatur ei gratia. Item de bona littera non laudatur calamus, sed manus: sic de bona praedicatione Scripturae non est laudandus praedicator sed spiritus sanctus. Unde beatus Bernardus, de bona litterae tornatura, laudatur manus non calamus: sic de bona sententia, non laudatur praedicator, sed spiritus. Et dicit, datus est, quia Scriptura sacra donum Dei est. Ecclesiastici 1, omnis sapientia a domino Deo est. Similis virgae, propter rectitudinem. Proverb. 8, recti sunt sermones mei et cetera. Item propter dignitatem; quia reges constituit, quia virga sceptralis, signum est dignitatis regalis. Proverb. 8, per me reges regnant. Propter flexibilitatem, in omnem expositionem convenientem. Daniel. 12, et multiplex erit scientia. Et dictum est et cetera. Metire, scilicet calamo Scripturae; quia Scriptura docet considerare capacitatem hominum et sic praedicare. Joan. 16, multa habeo vobis dicere, quae non potestis portare modo. Templum etc., ut prius, quoniam datum est. Hic ponitur ratio quare non est eis praedicandum; quia conformes sunt in vita gentilibus; unde verbum non reciperent ad salutem, sed contemnerent. Dicit igitur, quoniam: quasi dicat: ideo non praedices falsis Christianis obstinatis. Quoniam datum est, scilicet atrium, gentibus, idest Deo eos deserente, facti sunt similes gentibus in vitiorum profunditate sepultis, et ideo conculcarent margaritas. Psal. commixti sunt inter gentes, et didicerunt opera eorum. Et civitatem. Hic ponitur consolatio ex futura fidei testificatione, quae fiet per Enoch et Eliam, qui tempore Antichristi fortiter testificabuntur, veritatem Catholicam praedicando; et hoc est in consolationem fidelibus etiam qui sunt ante tempus Antichristi, et erit in consolationem eis qui tunc erunt. Primo autem tangitur futura tribulatio Ecclesiae. Secundo ostenditur consolatio in tribulatione. Et dabo. Dicit igitur, et civitatem sanctam, scilicet Ecclesiam fidelium, quae est civium unitas, per fidei et caritatis uniformitatem. Psal. gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei. Quae sancta est conjunctione ad sponsum, qui est sanctus sanctorum: sanctificata sanguine sponsi. Ephes. 5, Christus dilexit Ecclesiam et semetipsum tradidit pro ea ut illam sanctificaret et cetera. Calcabunt, scilicet gentiles, idest persequentur, et suppeditabunt temporaliter et corporaliter. Et dicit calcabunt, non comminuent: sed sicut silex cum calcatur pedibus elimatur. Ezechielis 3, ut adamantem et silicem dedi te. Proficiunt enim justi ex persecutionibus. 1 Corinth. 12, cum autem infirmor, tunc fortior sum et potens. Mensibus quadraginta duobus, idest tribus annis et dimidio, secundum computationem anni solaris. Nam tribus annis et dimidio regnabit Antichristus, et per se et per suos Ecclesiam persequetur, sicut Christus tanto tempore praedicavit, ut dicit Glossa. Daniel. 7: tradentur in manu ejus usque ad tempus et tempora et dimidium temporis. Praeterea, sicut populus Israel quadraginta duobus mansionibus pervenit ad terram promissionum, Numer. 33, et in illis mansionibus multa mala prius sustinuit ab hostibus: ita Ecclesia per persecutiones quas in istis quadraginta duobus mensibus sustinebit, perveniet ad terram viventium. Omnia enim in figuram contingebant illis. 1 Cor. 10. Et nota, quod post quam dictum est Joanni qualiter debet praedicare post reditum de exilio: redit ad describendum statum Ecclesiae sub tempore Antichristi, de quo principaliter in hac parte intendit, de quo et supra 9, coeperat loqui: et ostendit quantum illa persecutio durabit. Deinde subdit consolationem fidelium, cum subdit, et dabo. Agens autem de Elia et Enoch, qui erunt in magnam consolationem fidelibus, procedit sic. Primo agit de eorum praedicatione. Secundo de potestate, hi habent potestatem. Tertio de passione, et cum finierint. Quarto de retributione, et post tres dies et dimidium. Circa primum primo agit de ipsa eorum praedicatione. Secundo de adjunctis praedicationi, quae scilicet eorum praedicationem commendabilem reddent, amicti etc.: quia in praedicatione ad actum praedicationis reddendum commendabilem, multa concurrere debent. Circa praedicationem vero tria tanguntur. Primum est gratia ad praedicandum, dabo. Secundum ipse actus praedicandi, et prophetabunt. Tertio duratio praedicationis, diebus et cetera. Dicit igitur, et dabo: quasi dicat, ita calcabuntur fideles, et in illa tribulatione, dabo duobus testibus meis, scilicet Eliae et Enoch, ut dicit Glossa, qui nunc sunt in Paradiso terrestri, et tunc, scilicet tempore Antichristi, venient in publicum ad testificandum veritatem Catholicam, et cum suum testimonium finierint, interficiet eos Antichristus, ut infra eodem dicitur. Per hoc quod dicit duobus, ostendit sufficientiam testium. Matth. 18, in ore duorum vel trium testium stabit omne verbum. Vel duobus, quia de duobus testimonium perhibebunt in Christo; scilicet quod est Deus et homo. Vel de duobus, scilicet de magnificatione Christi, et reprobatione Antichristi. Testes autem Christi erunt hi duo, et in vita recte vivendo, et recte docendo: et in morte pro Christo patiendo: unde et secundum Haymonem duplex martyrium erit in eis: alterum in mente, multa enim erit angustia eorum pro his quae videbunt, et multa adversa sustinebunt. Alterum in carne. De Enoch dicitur Genes. 5, ambulavit Enoch cum Deo, et non apparuit, quia tulit eum Deus. De Elia, 4 Reg. 2, ascendit Elias per turbinem in caelum. Quid autem est daturus dominus, non dicitur; sed intelligitur gratia ad praedicandum et idoneitas ad testificandum. Non autem dicitur, quod eis dabit, quia non est facile narrabile. Magna enim dabitur eis gratia ad testificandum convenienter de Christo; unde in hoc quod donum non exprimitur, intelligitur magnitudo doni. Similiter dicitur in Psal. ponam in salutari; non dicitur quid ponet. Et prophetabunt, idest praedicabunt, sicut accipitur 1 Corinth. 14, nam qui prophetat hominibus loquitur ad aedificationem. Per eorum autem praedicationem, convertentur Judaei qui tunc erunt, et intelligent se fuisse deceptos, expectando suum Messiam. Roborabuntur etiam per eos multi fideles in fide Ecclesiae. Unde beatus Gregorius: temporibus Antichristi, gentibus ad plenum susceptis, Elia et Enoch praedicantibus, quoquot ex plebe Judaica fuerint inventi convertentur, et fideles quique roborati, in soliditate sanctae Ecclesiae persistent. Hoc etiam dicitur, sicut dicit Gregorius, de Elia per Malachiam. Malach. 1, ecce ego mittam vobis Eliam prophetam et cetera. Diebus mille ducentis sexaginta, idest tribus annis et dimidio, sicut Christus praedicavit tanto tempore, ut dicit Glossa. Notandum tamen, quod iste numerus dierum non complet per integrum tres annos et dimidium, ut dicit alia Glossa; imo deficiunt viginti unus dies: sicut et Christus non complevit dimidium annum praedicationis post tres annos quibus praedicaverat, quia Christus post quam fuit baptizatus supervixit tribus annis et dimidio, non tamen integro; quia pro dimidio anno computatur tantum temporis quantum de Epiphania domini usque ad Pascha. Tamen Scriptura non facit vim saepe de minutiis; unde posito majori numero, non fit vis de minori: unde ponuntur tres anni et dimidius, licet ille dimidius non sit integre completus. Per istos duos, qui tunc praedicabunt, intelliguntur etiam alii qui praedicabunt similiter illo tempore, ut vult Glossa. Enoch enim interpretatur dedicatio; unde signat sanctos praedicatores illius temporis, qui erunt Deo sanctitate amoris dedicati, et alios dedicabunt. Elias interpretatur robustus dominator; et signat eosdem praedicatores, qui sibi ipsis, et omni vitio dominabuntur. Proverb. 12, manus fortium dominabuntur. Sed potest quaeri de Elia et Enoch ad quid translati sunt in Paradisum, cum alii homines non tam longo tempore vivant? Item quomodo ibi vivunt? Item si morituri sunt, ad quid tamdiu protenditur vita eorum, cum diu vivere quaedam afflictio sit? Item quare isti specialius mittentur ad praedicandum tempore Antichristi, quia de his specialius fit mentio, licet et alii sunt qui praedicent? Ut innuit Glossa. Respondeo. Ad primum videtur dicendum secundum beatum Gregorium, quod ideo ibi positi sunt ex divina voluntate, ut ibi serventur ad testificandum tempore Antichristi, nomen Christi et fidei Catholicae veritatem. Tunc enim procedent in medium, et ita fortiter et fideliter praedicabunt quod mortem propter hoc ab Antichristo sustinebunt. Unde Gregorius in Gregoriano, et habetur in Moral.: tam crudelia ac dura Antichristus facturus est, ut priores patres qui in ejus expugnatione servati sunt, carnalis mortis dolore transigat. Loquitur autem de Elia et Enoch: unde ibi dicit: Elias et Enoch in exprobrationem Antichristi reducentur ad medium: hoc etiam dicit Magister in historiis super Genesim. Ad aliud dicendum, quod creduntur in Paradiso vesci ligno vitae: vivunt autem in magna quiete carnis et spiritus, et dant operam delectationi, quae est ad Deum. Unde de Elia dicit beatus Gregorius in Gregoriano: in caelum aereum, quod terrae est proximum, Elias sublevatus legitur, ut in quamdam terrae secretam regionem repente duceretur, ubi in magna jam carnis et spiritus quiete viveret, quousque in fine mundi redeat et mortis debitum solvat. Vult etiam Augustinus, 9 libro super Genesim, quod quasi in quodam medio statu sunt inter statum viae, quem habent alii mortales, et inter statum gloriae. Ad aliud patet jam, quod secundum Gregorium adhuc videntur ibi divina voluntate tam longo tempore vivere, ut tempore Antichristi testificentur efficaciter nomen Christi. Nec eorum vita longa est eis afflictio sicut est in aliis hominibus multis: quia secundum animam sunt in jucunditate quietis internae, sicut vult Gregorius, et etiam secundum corpus habent quietem; in fine tamen multa amarissima sustinebunt cum praedicabunt. Ad aliud videtur dicendum, quod ideo specialius isti mittentur quam alii, licet alii sint zelantes pro veritate Catholica tempore Antichristi; quia scilicet unus est de tempore ante legem, scilicet Enoch; alius de tempore sub lege; et per hoc erit eorum testimonium solidum, quod homines antiquorum temporum secundum diversos temporum status, de quibus in Scriptura legitur, quod translati fuerunt et quorum vita per Scripturam commendatur, de Christo cum magna soliditate animi testificabuntur: et ita homines cujuslibet temporis dabunt testimonium Christo, et contradicent Antichristo: Enoch qui pertinet ad tempus ante legem; Elias, qui est de tempore legis, et Christiani praedicatores, qui erunt de tempore gratiae. Amicti. Hic agitur de adjunctis praedicationi eorum, per quae eorum praedicatio commendabilis reddetur. Extolluntur autem hic quantum ad multa, quibus eorum praedicatio fulcietur. Primum est, humilitas austerae poenitentiae. Secundum est inunctio perfectae gratiae hi sunt duo olivae. Tertium diffusio caritatis publicae, et duo candelabra. Quartum fervor affectionis devotae, in conspectu. Quintum virtus invictae constantiae. Et si quis voluerit nocere. Sextum pondus divinae benivolentiae, et si quis velit eos laedere. Haec praedicta florebunt in eis: agent enim in corpore ingentem poenitentiam, habebunt in anima perfectam gratiam, dabunt aliis claritatem apertam, verbo scilicet et exemplo; habebunt ad Deum affectionem intimam, tenebunt ad persecutores immobilem constantiam, et in his omnibus obtinebunt acceptabilitatem divinam, quod patebit in poena persecutorum. Dicit igitur, amicti: quasi dicat: praedicabunt ipsi, dico, amicti, idest cooperti sive induti, saccis, idest vilibus pannis. In praeconibus enim secundi adventus, erit vilitas habitus exterioris indicium humilitatis et sanctitatis, sicut in praecone primi adventus. De quo Marci 1, erat Joannes vestitus pilis cameli, et zona pellicea circa lumbos ejus. Praedicabunt enim Elias et Enoch poenitentiam, et exemplo eam ostendent, sicut dicit Glossa. Item in hoc notatur quod ultimis temporibus Ecclesia revertetur ad humilitatem primi status. Item per saccum intelligitur humilitas et austeritas poenitentiae, quae erit in Elia et Enoch, et quae ulterius debent esse in viro poenitente. Gregorius: si abjectio vilis indumenti virtus non esset, Evangelista tam vigilanter non diceret de Joanne Baptista: erat indutus pilis cameli, hi sunt duae olivae, idest duae arbores spirituales unctionem gratiae perfectae in se habentes, et aliis ministerialiter dantes. Oliva est arbor in qua invenitur oleum. Per oleum quod supernatat aliis liquoribus signatur gratia et virtutes et dona; quia haec omnibus bonis temporalibus et corporalibus supereminent, et animam inungunt et pinguem faciunt. Psal. sicut adipe et pinguedine et cetera. Magna enim gratia erit in eis. Zachariae 4, quid sunt duae olivae istae? et cetera. Per hoc etiam ostenditur quod praedicator debet habere excellenter dona gratiae. Nota quod ad hoc quod aliquis sit idoneus testis, requiritur quod habeat veritatis notitiam. Item quod habeat fidelitatem et audaciam: quia si veritatem quam sciret dimidiaret vel celaret, et non fideliter et audacter diceret testimonium; bonus testis non esset. Item quod non posset replicari contra ejus vitam. Haec tria ostenduntur de his testibus, scilicet Elia et Enoch. Primum per hoc quod dicitur: dabo, scilicet gratiam praedicandi et ea quae ad actum praedicandi concurrunt. Item etiam quae est notitia mentis divinae. Secundum per hoc quod dicitur: testibus meis; quia testis non est, qui in dicendo testimonium fidelis non est. Tertium per hoc quod dicitur, amicti, et cetera quae sequuntur, et duo candelabra, idest dantes aliis lumen, quasi apertum et publicum, scilicet verbo et exemplo manifesto, sicut candelabrum manifeste lumen suum ostendit. Gregorius: Elias et Enoch, uterque per Zachariam duae olivae, et per Joannem duo candelabra nominantur. Per hoc autem notatur lumen apertum doctrinae et vitae, quod debet esse in praedicatoribus. Matth. 5, vos estis lux mundi. Item: luceat lux vestra coram hominibus. In conspectu Dei. Hic ostenditur fervor affectionis devotae: unde dicit, stantes, per rectitudinem et promptitudinem affectionis, et elevationem mentis. In conspectu domini terrae, idest in conspectu Dei qui est dominator totius orbis terrarum: quasi dicat: prompti erunt implere beneplacitum universalis dominatoris: nec in sua actione intendent, nisi ut placeant divino conspectu. Vel secundum Haymonem: sancti intimae contemplationi conditoris inhaerent. Propter haec omnia dicitur quod stabunt in conspectu Dei. Item per hoc quod dicitur, domini terrae, confutatur error haereticorum, qui dicunt quod corporalia non sint a Deo, sed a principe tenebrarum. Si hoc esset, non esset Deus dominus terrae. Item per hoc confutatur superbia Antichristi qui scilicet dominum terrae, cum solus Deus sit verus universorum dominus. Zachar. 4, isti sunt duo filii olei, qui assistunt dominatori universae terrae. Hic informatur praedicator, ut habeat rectam intentionem. 2 Corinth. 2, non sumus (sicut plurimi) adulterantes verbum Dei, ut sit promptus ad divinae voluntatis impletionem. Ephes. 6, facientes voluntatem Dei ex animo, ut sit etiam erectus in sursum per contemplationem. Philipp. 3, nostra autem conversatio in caelis est. Et si quis. Hic ostenditur eorum invicta constantia in confessione veritatis: quasi dicat: si qui velint eos pervertere per virtutem verbi divini, confutabunt ipsos, nec aliquatenus desistent a proposito. Unde dicit: et si quis, de numero malorum, voluerit nocere eis, scilicet spiritualiter, scilicet a proposito revocare: ignis, idest spiritualis virtus divini verbi, quae comparatur igni, quia bonos accendit et impios quasi consumit dum eos retundit et refellit: exiet de ore eorum, ad confutandum perversos. Et devorabit inimicos eorum, idest quasi devoratos reddet, dum eos refellet et impotentes ostendet ad resistendum. Luc. 22, dabo vobis os et sapientiam cui non poterunt resistere omnes adversarii vestri. Jerem. 5, dabo verba mea in ore tuo in ignem, et populum istum in ligna, et vorabit eos. Vel ignis, idest spiritualis sententia de aeterno ardore. Exiet de ore eorum, comminando vel praedicendo eis poenam aeternam constanter, sicut legitur de multis martyribus. Et devorabit eos, idest damnabit, idest damnandos esse ostendet: quasi dicat: persuasionibus pravitatis constanter comminabuntur vel praedicent poenam aeternam, nec aliquatenus acquiescent. In hoc datur praedicatoribus exemplum constantiae, ut propter metum non cedant. Unde de Elia dicitur Eccles. 48, verbum illius quasi facula ardebat: et sequitur: in diebus suis non pertimuit principem, nec superavit eum verbum aliquod. Sic etiam erit tempore Antichristi. Et si quis voluerit eos laedere, scilicet morte corporali, ut Antichristus, quando inveniet eos inflexibiles. Sic, idest sine sententia, scilicet sententia mortis: licet illa quam inferunt sit corporalis, illa quam sustinebunt sit spiritualis et aeterna. Oportet eum occidi, scilicet morte aeterna. Matth. 26, omnes qui acceperint gladium, gladio peribunt. Dominus enim interfectores electorum obstinatos damnabit: et hoc complebitur spiritualiter in Antichristo, 2 Thessal. 2, quem dominus Jesus interficiet et cetera. In hoc autem manifestatur benevolentia divini amoris ad electos, quia non sustinet eorum occisionem transire inultam. Hoc autem quod hic dicitur, differt ab eo quod dicitur ante immediate; quia ibi agitur de nocumento spirituali, hic vero de laesione corporali. Hi habent. Hic agitur de eorum potestate, quae ostenditur quantum ad tria. Primo quantum ad caeli clausionem. Secundo quantum ad aquarum mutationem. Et potestatem. Tertio quantum ad plagarum immissionem, ibi: et percutere terram. Dicit igitur, hi, scilicet Elias et Enoch. Habent, loquitur pro tempore Antichristi, idest habebunt. Potestatem claudendi caelum, idest aerem ad literam. Ne pluat, si ipsi noluerint. Diebus prophetiae ipsorum, idest tempore eis dato ad praedicandum, scilicet tribus annis et fere dimidio. Hoc videtur intelligendum ad literam, quia et hoc legitur fecisse Elias: unde legitur, 3 Reg. 17, quod ad preces Eliae clausum fuerit caelum, ne daret rorem vel pluviam tribus annis et sex mensibus. Jacob. 5, Elias erat homo similis nobis et cetera. Vel potest intelligi de clausione spirituali qua Scripturam abscondent pro tempore: unde dicitur: hi habent potestatem claudendi caelum, idest abscondendi Scripturam quae dicitur caelum a celando quia divina arcana celat. Ne pluat, idest ne fiat pluvia doctrinae. Diebus prophetiae, idest praedicationis, ipsorum: quasi dicat: in potestate eorum et voluntate erit praedicare, quando erit opportunum et congruum, et non praedicare quando non erit congruum. Haec autem gratia non ita datur aliis praedicatoribus, ut possint et sciant praedicare quando est congruum et tacere quando non congruit praedicare. Ipsi autem, ut dicit Glossa, non nisi congruo tempore praedicabunt. Eccles. 8, omni negotio tempus est et opportunitas. Et potestatem habent super aquas convertendi eas in sanguinem: hoc etiam videtur intelligendum ad literam, sicut factum est per Moysen, Exod. 7, vel spiritualiter. Habebunt potestatem super aquas doctrinae quae irrigat fideles et fecundat ad modum aquarum. Potestatem inquam, convertendi eas in sanguinem, idest habebunt potestatem praedicandi virtuose, constanter et efficaciter, ita ut aqua doctrinae convertatur malis in sanguinem, idest in peccatum; quia ex hoc quod ipsi audacter et confidenter praedicabunt, mali fient pejores et in eos erunt crudeliores: et sic ponitur consequens pro antecedente. De his aquis, Prov. 18, aqua profunda ex ore viri et cetera. Et percutere terram, idest habitatores terrae. Omni plaga, quotiescumque voluerint, forsitan ad literam intelligitur, sicut legitur de Moyse, Exod. 7, 8, 9, 10, 11. Spiritualiter autem potest hoc intelligi de potestate convincendi et confutandi impios, licet non propter hoc resipiscant. Dicit igitur: et potestatem habebunt percutere terram, idest impios terrenos. Omni plaga, idest omni genere confutationis sive convictionis, quod erit gravis plaga. Quotiescumque voluerint, scilicet quoties eis videbitur opportunum. Magna enim virtus doctrinae et praedicationis erit in eis. Vel, omni plaga, scilicet per comminationem gravem omnium poenarum Inferni. Unde propter virtutem praedicationis quae dabitur eis, dicitur supra eodem, et dabo duobus testibus meis. Et cum finierint. Hic agitur de morte sive passione ipsorum. Nam interficientur ab Antichristo. Primo autem describitur eorum mors, quantum ad temporis congruitatem: quia postquam finierint testimonium suum de Christo; non ante, quia Deus suaviter disponit omnia. Secundo quantum ad mortis sive passionis auctorem, bestia et cetera. Tertio quantum ad ordinem sive modum, faciet adversus. Quarto quantum ad humanum spectaculum sive opprobrium, et corpora eorum. Quinto quantum ad malitiam gaudentium, et inhabitantes. Dicit igitur: et cum finierint testimonium suum scilicet praedicationis, cujus finitio in eis erit post tres annos et dimidium, ut dicit Glossa, bestia, scilicet Antichristus, bestialiter vivens et crudeliter contra fideles saeviens. Daniel. 7, aspiciebam et ecce bestia quarta terribilis atque mirabilis et fortis nimis et cetera. Quae ascendit, idest ascendet per superbiam ad regnum sive potestatem obtinendam. De abysso, idest de Judaeis in infidelitate profundis et tenebrosis, scilicet de tribu Dan. Genes. 49, fiat Dan coluber in via, cerastes in semita. Per hoc quod dicitur coluber, notatur dolus Antichristi. Per hoc quod dicitur cerastes, notatur potentia. Vel, de abysso, idest per abyssum, idest per homines tenebrosos et profundos erroribus et peccatis, secundum Glossam, quia tales ipsum juvabunt. Unde Gregorius, quicquid tunc Antichristus superbe extolletur, etiam cum virtute potentiae saecularis exequetur. Facit adversus. Hic ostenditur ordo et modus passionis eorum. Primo enim erit studium subversionis. Secundo erit ipse actus interfectionis. Et vincet. Dicit igitur: faciet adversus illos bellum, scilicet disputationibus, miraculorum operationibus, persuasionibus et promissionibus et corporalibus tormentis. Haymon. Adhibebit diversa genera tormentorum: et quos non poterit vincere, conabitur doctrina superare. Dabit dona, promet verba suavia, adhibebit falsa miracula. Et vincet illos, corporali violentia non spirituali victoria, quia non succumbent, nec per erroris consensum, nec per defectum rationum. Non enim deerit eis qui dicit: ego dabo vobis os et sapientiam et cetera. Luc. 22. Unde sequitur: et occidet eos, ad literam morte corporali, quam tamen libenter suscipient, juxta illud Matth. 10, nolite timere eos qui corpus occidunt. Gregorius in moralibus: Elias et Enoch ad medium revocabuntur, et crudelitatis ejus saevitiam in sua adhuc mortali carne patientur. Et corpora. Hic agitur de eorum morte, quantum ad subsequens spectaculum, sive humanum opprobrium. Primo ergo ostenditur spectaculi locus. Secundo tempus, scilicet per tres dies et dimidium. Et videbunt. Tertio modus, quia scilicet erunt corpora inhumata, et per hoc erunt hominibus in spectaculum sive opprobrium, et corpora. Dicit igitur: et corpora eorum, scilicet jam mortua. Jacebunt, inhumata. In plateis civitatis. Nomen platearum plurali, accipitur pro singulari propter magnitudinem plateae. Aut dicitur in plateis, quia in diversis locis interficientur. Aut ab una platea deportabuntur, ut plures videntes eos timeant imitari. Civitatis magnae, idest Jerusalem, quae dicitur magna propter abundantiam malitiae. Jerem. 6, haec est civitas visitationis, omnis calumnia et cetera. Ad ostendendum civitatis nequitiam subdit: quae vocatur spiritualiter Sodoma, quia muta, scilicet a laude Dei; vel propter abominationes quae fient in Jerusalem, per quas Sodomae in culpa assimilatur. Isa. 1, audite verbum domini principes Sodomorum et cetera. Et Aegyptus, quia tenebrosa in infidelitate. Psalm. nescierunt neque intellexerunt, in tenebris ambulant. Sodoma enim interpretatur muta. Aegyptus tenebrae. Ubi, idest in qua civitate, scilicet Jerusalem. Dominus eorum, scilicet Eliae et Enoch, scilicet Christus. Crucifixus est, corporali crucifixione, et ita erunt ei conformes, et morte et mortis loco. Et videbunt. Hic agitur de eorum morte quantum ad spectaculi tempus. Et videbunt de populis: quasi dicat: non omnes, sed quidam de populis et cetera. Videbunt inquam, quidam oculis, quidam fama. Haec autem quatuor quae ponit possunt distingui secundum quadruplicem diversitatem quae est in hominibus. Est enim in hominibus diversitas loci, et sic sunt diversi populi: unde dicit: de populis, idest quidam de diversis multitudinibus hominum, secundum loca diversa distinctis. Diversi enim populi sunt diversae multitudines secundum diversa loca, sive regionum, sive civitatum, vel particularum habitationum distinctae. Item est diversitas generis: unde dicit: et tribubus, idest diversis multitudinibus hominum, secundum diversas cognationes. Item est diversitas idiomatis: unde sequitur, et linguis, idest ex hominibus diversarum linguarum. Item est diversitas ritus sive actionis in cultu numinis, sive viri, sive effeminati, unde subdit: et gentibus, scilicet diversis, secundum diversitatem rituum. Gentes enim proprie gentiles; et diversae gentes sunt diversi gentiles, diversos ritus et cultus habentes. Diversi enim gentiles, diversas sectas habent. Per tres dies et dimidium: ad literam intelligitur et exponitur hoc de Elia et Enoch. Et corpora eorum non sinentur, idest non permittentur. Poni in monumentis, idest in sepulchris, ut scilicet hominibus sint spectaculum et opprobrium, et ne eorum memoria habeatur, quia monumenta sunt ad memoriam eorum qui in eis humati sunt: et ut alii terreantur, ne eos imitentur. Et est probabile, quod foetorem non dabunt, quia comedunt de fructibus Paradisi qui sunt virtutis conservativae. Sed quare dominus talia permittit de suis electis? Respondeo. Est enim ex parte impiorum: quia eorum perversitas exigit et meretur, ut permittantur implere suam malitiam, ut per consequens immergantur in majorem damnationis miseriam. Infra ultimo: qui in sordibus est sordescat adhuc. Item ex parte bonorum, quia Deus ampliori cumulo gloriae tam in corpore quam in anima suos praemiabit. Quia dum pro honore Dei patiuntur, vel viliter tractantur, dominum honorificant: 1 Reg. 2, qui me honorificaverit, glorificabo eum. Licet enim tunc anima in corpore non sit, et tamen anima existens in corpore similiter Deo adhaeret, quod propter hoc ipsum corpus ita viliter tractatum fuit. Et inhabitantes. Hic agitur de malitia gaudentium. Primo autem ostenditur gaudium in animo. Secundo in signo. Et jucundabuntur. Tertio in facto. Et munera. Quarto subditur hujus gaudii ratio. Quoniam hi. Dicit igitur: et inhabitantes terram, et corpore et animo. Gaudebunt, interius in mente, super illos, idest super morte et opprobrio eorum. In hoc ostenditur malitia eorum. Prov. 24, cum ceciderit inimicus tuus, ne gaudeas. Et jucundabuntur, exterius in signo. Et munera mittent invicem, idest unus alii, propter gaudium. Tangit consuetudinem congaudentium. Sed extrema gaudii luctus occupat. Proverb. 14, quoniam hi duo prophetae, scilicet Elias et Enoch. Cruciaverunt eos, scilicet contradicendo, ac sine timore resistendo eis, et corripiendo et cruciando, praedicando audacter. Proverb. 15, non amat pestilens eum qui se corripit. Eos qui inhabitant. Vel inhabitabant, carne, super terram. Mente tamen sub terra. Ex hoc quod dicit, cruciaverunt, patet quod quasi cruciatus est malis doctrina sapientiae. Ecclesiastici 6, quam aspera est nimium sapientia indoctis hominibus. Et post dies tres. Hic agitur de eorum retributione. Retributio autem ipsorum erit quantum ad resurrectionem, qua corpora reformabuntur; et quantum ad gloriam, qua anima simul et corpus sublimabuntur. Primo ergo ostenditur eorum retributio quantum ad corporum resurrectionem. Secundo quantum ad gloriae sublimationem. Et audierunt. Resurrectio autem Eliae et Enoch describitur primo quantum ad tempus. Secundo quantum ad causam, spiritus vitae. Tertio quantum ad signum, et steterunt. Quarto quantum ad effectum, quia inde timor generabitur in aliis, qui videbunt, et timor. Dicit igitur, et post tres dies et dimidium. Quidam voluerunt hoc intelligi de generali resurrectione. Ergo et post tres dies et dimidium, idest post illos tres annos et dimidium. Et sumitur dies pro anno, juxta illud Ezechiel. 4, diem pro anno dedi tibi. Hoc autem erit in judicio. Daniel. 7, post tempus et tempora et dimidium temporis judicium sedit. Spiritus vitae, idest anima aeternaliter et essentialiter in se vivens et vivificans corpus. A Deo intravit in eos, idest operante divina virtute intravit in corpora ipsorum. Ezechiel. 37, ecce intromittam in vos spiritum et vivetis. Et steterunt super pedes suos, scilicet virtute sua, idest sibi a Deo data stabunt sancti incorruptibiles et immortales, non indigentes humano auxilio, sed in se firmi. Et in hoc ostenditur stabilitas resurrectionis. Augustinus in Lib. de vera religione: corpus stabilitatem habebit per animam stabilitam in Deo, quae non per se stabilitur, sed per Deum, quo firmatur. Et timor magnus cecidit, idest cadet. Super eos qui viderunt, idest videbunt. Eos, ita scilicet glorificatos. Sapient. 5, videntes turbabuntur timore horribili, et mirabuntur et cetera. Vel expone ad litteram. Post tres dies et dimidium, ad litteram spiritus vitae etc. ut supra. Et steterunt et cetera. Et timor magnus, scilicet Dei vel aeterni supplicii, cecidit super eos, idest cadet ut pondus opprimens. Qui viderunt eos, prius mortuos et post glorificatos. Job 31, semper quasi timentes super me fluctus timui Deum. Sed quaeritur utrum Elias et Enoch resurgant glorificati in corpore, aut iterum morituri ut Lazarus? Quod non iterum morituri, videntur; quia cum martyrium sustinuerint prius, non videtur conveniens, quod iterum transeant per mortis afflictionem. Sed glorificati. Quomodo ergo videri poterunt oculo mortali? Item quaeritur, unde erit quod resurgent ante corpora aliorum? Respondeo. Dicunt quod resurgent non morituri, sed in corporibus glorificatis; quia propter speciale testimonium Christo exhibitum, privilegiati erunt. Ad objectum respondetur, quod licet corpus glorificatum a mortalibus videri non possit, quantum est ex parte mortalium: potestas tamen est ex parte corporis glorificati, quando vult et cui vult se manifestare, et visibile exhibere. Ad aliud respondetur, quod hoc erit, quia nobilitabit eos dominus hoc privilegio, ut ante alios resurgant propter praerogativam gratiae et meritorum in speciali testimonio, in vita, doctrina et martyrio, sub tempore tam acerbae persequutionis: sicut et privilegiati fuerant prius in longitudine vitae, et loco et modo vivendi. Et audierunt. Hic agitur de gloriae sublimatione, quae fit divina virtute et voluntate, et sequentur ad eam motus hominum. Unde primo ostenditur gloriae causa, quae est divina virtus, sive voluntas; quae in illa voce intelligitur. Secundo ipsa gloria sive corona, et ascenderunt. Tertio ejus sequela, et viderunt. Dicit igitur, et audivi, scilicet Elias et Enoch, id est audient. Vocem magnam, idest magnae potestatis. De caelo, idest de celsitudine divinae majestatis. Vel, de caelo, idest de Christo procedente vel Archangelo. Dicentem illis, scilicet Eliae et Enoch. Ascendite, vos qui fuistis in valle humilitatis, ascendite huc, scilicet ad consortium sanctorum. Lucae 13, qui se humiliat exaltabitur. Forsitan sicut quaedam vox, scilicet vel ipsius Christi vel alicujus Archangeli suscitari faciet corpora hominum generaliter, ita vocabit aliqua vox vel Christi vel Archangeli, Eliam et Enoch post suam resurrectionem specialem, ut ascendant in caelum ad gloriam sanctorum. Vel per hujus vocem signatur nutus vel reale imperium divinae voluntatis, cujus voluntatis efficacia sive nutu sublimabuntur ad gloriam. Quasi dicat: percipient sive cognoscent nutum divinae voluntatis, de sui sublimatione ad caelum, et sic fiet quia ascendent. Unde sequitur: et ascenderunt, idest ascendent. In caelum, scilicet Empyreum. In nube, potest de nube materiali intelligi. In hoc sunt conformes Christo: de quo Act. 1, et nubes suscepit eum ab oculis eorum. Vel, in nube, idest in corpore subtili et agili. Potest etiam secundum Glossam, per nubem intelligi refrigerium gloriae. Sic igitur ista vox, aut erit ad litteram, vox aliqua eos vocaliter vocans ad perceptionem gloriae: aut si non erit vox sensibilis et corporalis, erit vox realis, scilicet nutus divinae voluntatis. Et signatur per vocem quam audivit auditu interiori in sua visione beatus Joannes, dicentem quibusdam testibus Dei, ascendite huc. Simile est supra 7, clamavit quatuor Angelis quibus datum est nocere et cetera. Ubi dicit Glossa: clamare Dei, est facere. Et viderunt. Hic ostenditur sequela gloriae ipsorum: quia cognita gloria Eliae et Enoch, sequetur magnum malum in multis. Primo ergo ostenditur cognitionis aspectus. Secundo sequens effectus: scilicet magnum malum quod sequetur in reprobis; ex quo tamen malo proveniet fructus electis. Et in illa hora. Unde primo ostenditur effectus sequens in reprobo. Secundo ostenditur fructus ex illo effectu consequens in electis, et reliqui. Effectus autem sequuturus in reprobis ostenditur triplex: scilicet motus, casus et interitus. Motus est concitatio per malitiam. Casus est lapsus per culpam quae sequetur ex illa concitatione. Interitus autem obstinatio per impoenitentiam. Dicit igitur, et viderunt, idest videbunt. Eos, scilicet Eliam et Enoch ascendentes ad locum gloriae. Videbunt inquam, vel oculo corporali, vel aspectu interno per aliquod signum datum a Deo, ut miraculum vel aliquid aliud. Inimici eorum, scilicet infideles qui odio habent fideles. Proverb. 29, abominantur impii eos qui in recta sunt via. Propter hoc dolebunt de eorum gloria, et procedent ad persequendam Ecclesiam. Unde sequitur, et in illa hora, idest in illo tempore glorificationis istorum. Factus est terraemotus magnus. Utrum ad litteram ita fiet, non satis certum videtur; sed spiritualiter fiet, sicut dicit Glossa. Sensus ergo est, factus est terraemotus magnus, idest magna commotio terrenorum hominum; quia occisis magistris Ecclesiae, concitabuntur per malitiam ad persequendum et subvertendum ipsam: et ad hoc sequetur lapsus multorum. Unde sequitur, et decima pars civitatis. Haec civitas est tota numerositas, sive multitudo Angelorum et hominum. Decima pars hujus civitatis est multitudo hominum: homines enim supra numerum novem ordinum Angelorum sunt quasi decima pars civitatis. Unde homo per drachmam decimam signatur, Lucae 15. Sensus ergo est: decima pars civitatis, scilicet homo, qui est quasi decima pars civitatis, idest totius multitudinis Angelorum et hominum supra novem ordines Angelorum. Vel secundum Glossam, quia ad hoc constitutus est homo, ut decimus ordo qui ceciderat restauraretur. Cecidit, idest cadet. Glossa, de Ecclesia, idest de unitate Ecclesiae, vel quantum ad fidem, vel quantum ad gratiam lapsu culpae, vel erroris vel alterius peccati in illa praemissa persequutione; quia multi fundentur sicut plumbum in ignem. Lucae 8, ad tempus credunt et in tempore tentationis recedunt. Hoc autem intelligendum est de homine, non universaliter, sed quantum ad reprobos, qui finaliter cadent, sicut postea sequetur. Et occisi sunt, occisione spirituali et finali; quia scilicet non resipuerunt, sicut dicit Glossa. Unde occisio supra casum addit obstinationem, sive impoenitentiam finalem. In terraemotu, scilicet praemisso, idest in illa persecutione, scilicet per consensum erroris, vel ad peccatum mortiferum. Nomina hominum septem millia, idest universi in malitia perfecti; solum nomen non rem salutaris boni habentes. Septenarius signat universitatem. Millenarius perfectionem, sive in bono, et sic frequenter accipitur; sive in malo, secundum quod aliquis dicitur bonus vel perfectus latro. Unde per septem millia signatur hic multitudo malorum quae finaliter tunc interibit morte finalis impoenitentiae. Quandoque accipitur in bono iste numerus: 3 Reg. 19, reliqui mihi septem millia virorum qui non curvaverunt genua Baal. Dicit autem: occisi sunt nomina etc., quia mali nomen habent non rem nominis. Supra 3, nomen habes quod vivas, et mortuus es. Hoc autem adjectivum occisi, respicit substantivum nomina, non quantum ad consignificatum vocis sed quantum ad consignatum; quia sensus est, nomina, idest homines habentes nomina sola; ut cum dicitur Christianus, vel fidelis, vel cultor Dei, et hujusmodi denominatione. Simile de Dathan et Abyron quos terra absorbuit, Numer. 16: ubi dicitur quod per nomina vocabantur. Vel, ceciderunt, scilicet in poena Gehennae. Et occisi sunt, idest omnino in Inferno detrusi. Sed objicitur de hoc quod dicitur, decima pars civitatis cecidit. Decima enim intelligitur vel omnis homo vel electi ut habetur ex parabola Lucae 15, aut quae mulier habens drachmas decem et cetera. Sed nec omnis homo cadet spiritualiter et finaliter, nec electi. Item objicitur de hoc quod dicitur in Glossa, quod homo ad hoc constitutus est, ut decimus ordo qui ceciderat restitueretur: quia homo factus est ad fruendum Deo, ergo non propter suppletionem angelicae ruinae. Dicit enim Anselmus, 2 Lib. Cur Deus homo, cap. 4: fecit Deus rationalem naturam ad gaudendum de se. Item fieret homo etiam si non peccasset aliquis Angelus. Unde Anselmus primo Lib. Cur Deus homo: humana natura pro seipsa facta est: unde palam est, quod etiam si nullus Angelus periisset, homines tamen in civitate caelesti locum suum habuissent. Item objicitur de hoc quod dicit Glossa de decimo ordine Angelorum: quia etiam si nullus Angelus peccasset, non essent nisi novem ordines, ut dicit Magister in sententiis. Respondeo. Homo dicitur tertia pars civitatis, ut dictum est, quia post novem ordines Angelorum est quasi decimus: etiam quia Angeli sunt in nobiliori statu, scilicet gloriae: ideo distincti sunt, et secundum varios ordines dispositi: unde sunt quasi novem partes civitatis, idest numerositatis, quae est simul ex Angelis et hominibus. Homo autem, quia in statu viae est, non distinguitur ita certa distinctione: unde ponitur pro decima parte civitatis. Vel posset poni ratio quam ponit Glossa: quia scilicet homo factus est, ut numerus Angelorum lapsorum per eum restituatur: qui numerus tantus est, quod de ipso posset constitui decimus ordo. Tamen prima ratio principalior est; et colligitur ex Glossa super Lucam 15. Ad aliud autem quod objicitur, notandum quod cum homo sit decima pars civitatis, quia omnis homo, quantum est ex parte Dei, ordinatur ad beatitudinem: possumus loqui de hac decima, sive de homine, communiter quantum ad bonos et malos; et sic non est dicere, quod tota pars civitatis cadat: aut specialiter quantum ad electos, et sic proprie accipitur Lucae 15. Et si quis velit illam parabolam de drachma decima inventa, de omnibus hominibus accipere: intelligitur illa inventio secundum sufficientiam; quantum ad electos vero, secundum efficaciam. Aut specialiter quantum ad reprobos; et sic accipitur hic. Dicendum ergo, quod licet decima pars intelligatur homo, tamen non prorsus eodem modo per omnia accipitur hic et 15 Lucae: quia inquantum ad electos qui sunt inventi secundum efficaciam. Vel quantum ad omnes communiter: omnes enim invenit quantum ad sufficientiam, quia omnes reparavit quantum fuit in se. Hic autem accipitur quantum ad reprobos. Ad aliud dicendum, quod Deus est finis sive causa finalis hominis, scilicet finis per se sive principalis, scilicet divina fruitio, sive Deus inquantum fruibilis. Item finis per accidens sive secundarius, scilicet reparatio angelicae ruinae. Potest autem res una habere duplicem finem, dummodo unus sit principalis et per se: de secundo loquitur Glossa: non tamen excluditur primus, cum sit principalis. Et concedendum, sicut dicit Anselmus, quod etiam si nullus cecidisset Angelus, homo tamen conditus esset; et ex hoc non sequitur nisi quod homo non est factus propter angelicae ruinae reparationem principaliter, sed secundario per accidens; est enim illa causa nonnulla, quare factus est homo. Ad aliud dicendum, quod etiam si nullus Angelus cecidisset, non essent nisi novem ordines Angelorum; et hoc est propter expressiorem repraesentationem beatissimae Trinitatis per ternas hierarchias, quare quaelibet ternos ordines habet. Quod autem dicit Glossa, de decimo ordine per homines reparando et prius lapso, potest dici, sicut Magister dicit in sententiis, quod de hominibus restaurabitur decimus ordo qui cecidit, idest reparabitur illud quod de Angelis lapsum est, de quibus tot corruerunt, unde posset fieri decimus ordo, et reliqui. Hic ostenditur fructus ex praemisso effectu sequens in electis: qui erit duplex: scilicet metus pro se ipsis, et affectus in Deum qui manifestabitur in laude ejus et dederunt gloriam. Dicit igitur, et reliqui, a praemissis. Reliqui inquam, qui non ceciderunt; in timore sunt missi, idest timuerunt ne caderent viso casu malorum. Ex hoc patet, quod cum quis videt casum alterius, debet alii compati, et pro seipso timere. 1 Corinth. 9, qui se existimat stare, videat ne cadat. Item debet Deum glorificare, cujus gratia stat. Unde sequitur, et dederunt gloriam, idest glorificabunt, hoc est laudabunt, gratias agendo, quia eos non permittit cadere sicut alios: vel extollendo ejus justitiam, quae semper recte agit. Deuteron. 32, date gloriam Deo nostro. Deo caeli: et si caeli, multo magis terrae: sed caelum exprimitur quia dignius; et ideo dignius est omnino a cunctis extolli. Act. 17, Deus qui fecit caelum et terram, hic caeli et terrae cum sit dominus et cetera. Vae secundum. Hic ponitur conclusio hujus partis. Vae secundum, inter illa tria vae, de quibus supra 8, vae vae vae. Hoc autem vae, est damnatio Antichristi et suorum: quae descripta est per hoc quod ostensa est nequitia ipsorum, ratione cujus damnandi sunt. Abiit, scilicet quantum ad narrationem: quasi dicat: ostensum est secundum vae. Et ecce, nota est certitudinis, vae tertium, idest damnatio malorum communis in judicio, quae est tertium vae inter tria vae praemissa, veniet cito, et quantum ad narrationem et secundum rem: quia post mortem Antichristi, instabit judicium. Vel, vae secundum est tribulatio, quae hominibus infertur, non tantum corporalis, sed etiam spiritualis; quia et corporaliter affligentur multi, et spiritualiter multi subvertentur. Abiit, idest abibit, hoc est complebitur tempus Antichristi. Et ecce tertium vae, scilicet damnatio malorum communiter in judicio. Veniet cito; quia post tempus et mortem Antichristi instabit judicium et damnatio impiorum, ut dictum est. Et septimus. Hic agitur de cantu septimi Angeli, et similiter agitur hic de judicio et fine mundi. Notandum igitur quod post mortem Antichristi, praedicabunt sancti praedicatores, et fideles magnificabunt Deum; cujus potestas in destructione Antichristi jam manifestata erit, et amplius apparebit in judicio instanti. Primo ergo ostenditur praedicatio sanctorum, et septimus Angelus, idest septimus ordo praedicatorum existentium in septimo statu Ecclesiae, scilicet post mortem Antichristi, et dicitur septimus ordine narrationis et temporis, tuba cecinit, idest canet, hoc est praedicabit; quia interfecto Antichristo, praedicabunt fideles praedicatores. Secundo ostenditur divinae laudis praeconium. Et primo ostenditur laus divina in justis communiter. Secundo in majoribus specialiter et viginti quatuor. Circa primum tria tanguntur. Primo ostenditur laudantium affectus. Secundo laudis locus, in caelo. Tertio laudandi modus, dicentes, factum est. Dicit igitur, et factae sunt, idest fient, voces magnae, idest devotae laudes, scilicet de conservatione suorum et confusione impiorum, quos confundet cum Antichristum interficiet; vel de suorum salvatione, quae tunc instabit. Per hoc autem quod dicitur, magnae, ostenditur effectus magnae devotionis, et alti desiderii. Gregorius: tanto quis majorem vocem in aures incircumscripti spiritus exprimit, quanto se in ejus desiderium plenius fundit. In caelo, idest in Ecclesia per caelestem conversationem excelsa. Philip. 3, nostra conversatio in caelis est. Bene dicit, in caelo, quia in sola Ecclesia fidelium est laus Deo acceptabilis; quia sine fide impossibile est placere Deo. Hebr. 11. Unde Gregorius loquens de Ecclesia, dicit: hunc omnes sancti summo studio locum quaerunt, quaerentes inveniunt, invenientes tenent. Dicentes et cetera. Hic ostenditur forma sive modus laudandi. Est enim haec laus quantum ad duo: scilicet universalitatem, et quantum ad ejusdem aeternitatem, et regnabunt. Dicit igitur, dicentes, factum est regnum, idest dominatio et imperium, hujus mundi: factum est inquam, Dei nostri, scilicet patris, qui Deus justorum dicitur, per devotam dilectionem et humilem subjectionem, et Christi ejus, idest filii qui est Christus patris, quia Christus, inquantum homo, nihil habet vel habuit, nihil quod patris est; quia Diabolus nihil habet in eo, sed pater. Joan. 14, venit enim princeps mundi hujus, et in me non habet quicquam. Vel, Christus ejus dicitur, idest unctus ab eo, inquantum homo. Psal. unxit te Deus tuus oleo laetitiae: quasi dicat: jam manifestatur in dejectione Antichristi et suorum, et exaltatione electorum, quod ad patrem et filium pertinet dominatio universalis omnium. Ex hoc enim quod justi post mortem Antichristi videbunt Deum dejecisse impios, qui ante persequebantur Ecclesiam: quia interficiendo Antichristum, manifestabit eos vane in eos sperasse: videbunt etiam Deum suos de persecutione impiorum liberasse et pacem reddidisse: jam in parte ostensum erit, quod universalis dominatio ad ipsum pertinet. Rursus quia sperabunt judicium in brevi futurum, recte dicunt, factum est regnum et cetera. Haec autem dominatio universalis semper durabit. Unde sequitur: et regnabit, scilicet pater et filius, in saecula, consequutiva, saeculorum, hoc est in aeternum, amen, idest vere fiet quod dictum est. Vel, amen, hoc est, ita fiat. Psal. et dominatio tua in omni generatione et generatione. Et ideo sancti semper cum eo regnabunt. Danielis 7, suscipient regnum Dei altissimi et obtinebunt usque in saeculum. Sed quid est quod dicitur: factum est regnum etc., cum ab initio mundi regnaret Deus universaliter super omnia? Item quare hic non fit mentio de spiritu sancto? Respondeo. Ad primum dicendum, quod Deus secundum rem dominus fuit et rex universorum ab initio mundi: verumtamen quando impii dominari videbantur impediendo ejus cultum, et persequendo cultores, non manifestabatur plene plena dominatio Dei, sicut manifestabitur post destructionem Antichristi, quando etiam expectabitur major manifestatio in brevi per judicium futura, ut dictum est. Loquitur ergo hic quantum ad manifestationem. Ad aliud dicendum, quod ea quae dicuntur de patre et filio, quantum ad regnum dominationis, aeque conveniunt spiritui sancto; unde etiam de ipso sunt aequaliter intelligenda. Ubicumque enim nominatur una persona, in his quae sunt essentialia, non personalia vel vocationalia, intelliguntur aliae personae, sicut dicit Augustinus; quia est una trium essentia, virtus, dominatio et majestas. In patre ergo et filio intelligitur spiritus sanctus, sicut nexus et unitas et caritas amborum. Specialiter autem hic exprimitur pater, quia ei appropriatur potentia. Dominatio autem potentiam dicit. Item exprimitur filius et non spiritus sanctus, quia filius in passione visibiliter in carne sua fuit tractatus. Et tempore Antichristi specialiter ejus nomen et dominationem perimere intendebant impii; et ideo ejus dominatio exprimitur hic. Quando autem de bonitate agitur, quae attribuitur spiritui sancto; tunc nominatur specialiter spiritus sanctus, ut Rom. 8: ipse spiritus testimonium reddit spiritui nostro, quod sumus filii Dei. Et supra 1, et a spiritibus et cetera. Notandum quod mundus uno modo dicitur universitas creaturae, tam rationalis, sive sit in gratia sive non, quam irrationalis. Joan. 1, in mundo erat, et mundus per ipsum factus est. Quandoque dicitur mundus numerositas electorum. Joan. 3, sic Deus dilexit mundum. Licet posset accipi tam pro bonis quam pro malis; quia pro omnibus est Christus passus secundum sufficientiam, pro electis autem tantum secundum efficaciam. Quandoque numerositas malorum. Joan. 1, et mundus eum non cognovit. Idem 12, nunc princeps mundi hujus et cetera. Omnibus his modis est Deus dominus mundi, secundum veritatem; tamen hoc, ut dictum est, fit tunc magis manifestum. Primo modo potest hic accipi; maxime autem quantum ad omnes homines, sive boni sive mali sunt. Et vigintiquatuor. Hic describitur laus in majoribus specialiter, quorum est Deum magnificare reverenter et devote. Primo ergo describitur hic magnificatio quantum ad reverentiam humiliationis. Secundo quantum ad devotionem adorationis. Tertio quantum ad formam ipsius magnificationis, dicentes, agimus tibi. Dicit igitur, et viginti quatuor seniores. Per hos intelliguntur patres et rectores aliorum, qui auctoritate officii, maturitate vitae, et doctrina sapientiae alios regunt. Haec omnia in nomine seniorum intelliguntur. Possunt autem intelligi tam patres veteris testamenti quam novi, per hunc numerum, quantum est de ipso numero, ut habetur in Glossa supra 4: tamen hic videtur, propter illa quae sequuntur, intelligi tantum de patribus novi testamenti, qui tunc erunt in carne mortali, qui per hunc numerum signantur. Duodenario enim qui est numerus abundans, signatur perfectio. Sive perfectio in pastoribus: quae duplex est: scilicet vitae quantum ad actus supererogationis. Item pastoralis curae in diligentia perfecti regiminis. Unde recte duplicatur numerus, ut dicantur viginti quatuor, scilicet propter perfectionem vitae et pastoralis curae. Qui in conspectu Dei, idest considerantes quod placet Deo. In conspectu enim Dei stat, qui ejus voluntatem considerat, promptus ad implendum, attendendo Deum ubique praesentem. Haymon, in conspectu Dei sedent qui in cunctis quae agunt Deum sibi praesentem attendunt. Sedent, idest praesident vel judicant, quia sedere quandoque importat auctoritatem et judicium. Matth. 19, sedebitis et vos super sedes. In sedibus suis, idest in officiis seu gradibus dignitatum. Dignitas enim seu pastorale officium, quasi sedes est ejus qui praesidet: quia sedes quandoque dignitatem significat; sicut de Deo dicitur in Psalm. sedes tua, Deus, in saeculum saeculi. Vel, in sedibus suis, idest in suis subditis, in quibus sicut in sedibus sedent, quando eis recte praesident, et eos judicant, idest disponunt et regunt convenienter. Item in hoc quod dicitur sedent, nota quod boni pastores vigilanter incumbunt ovibus regendis; non propter terrena negotia propria vel aliena suum officium negligunt. Tales enim non sedent in sedibus suis, sed eas relinquunt. Act. 20, attendite vobis et universo gregi. Item nota quod sunt qui sedent in sedibus suis, idest dignitatibus vel subditis, quantum ad dominatum, non quantum ad curae pastoralis actum; et de ipsa sede non curant, nisi ut in eis sublimes appareant: tales non sedent in sedibus in conspectu Dei. De his dicit Gregorius. Plerumque qui praesunt in dominatu, sibi metum a subditis exigunt, intus se tumore cordis extollunt, cunctosque subditos in sui comparatione despiciunt. Ceciderunt, idest cadent. In facies suas, idest intus in corda sua: quasi dicat: boni pastores humiliabunt se in conspectu Dei. Hoc est enim cadere in faciem, idest in ipsum cor, quod dicitur facies, quia sicut homo per faciem cognoscitur, sic per voluntatem cognoscitur cordis, utrum sit homo de ovibus Dei. Item quia cor hominis debet respicere ea quae sunt ante se, non quae retro, sicut facies habet aspectum ad ea quae sunt ante. Nota Glossam, in facies et cetera. Eccles. 3, quanto magnus es, humilia te in omnibus. Et adoraverunt Deum, cui debetur sola adoratio latriae. Matth. 4, dominum Deum tuum adorabis. Dicentes gratias et cetera. Hic ostenditur forma sive modus magnificationis. Dupliciter autem habet magnificare creatura rationalis Deum: scilicet ei pro beneficiis regratiando, et ejus magnificentiam extollendo; ut qui est dominus omnium et Deus verus, et est omnipotens et bonus. Primo ergo ponitur forma magnificationis quantum ad gratiarum actionem pro beneficiis. Dicentes, gratias agimus tibi domine Deus noster omnipotens, quia nos aliis cadentibus servasti, quod inimicos fidei confudisti, et tuos exaltasti et pacem eis dedisti. Erunt enim in magna quiete post mortem Antichristi: supra 7, factum est silentium et cetera. Hic docemur gratias agere Deo de donis suis. 1 Thessal. ultimo, sine intermissione orate, in omnibus gratias agite, haec est enim et cetera. Secundo quantum ad praeconium magnificentiae ipsius beneficii, ne sit nuda gratiarum actio. Primo autem ponitur magnificatio divinae magnificentiae succincte et quasi in generali. Secundo diffuse et in speciali, qui es. Circa primum tria tangit quae sunt unum omnino in Deo; scilicet praesidentiam, naturam, potentiam. Praesidentiam qua dominatur. Naturam qua est Deus. Potentiam qua potest operari quicquid vult, domine praesidentia, Esther 12, dominus omnium et cetera. Deus natura. Haec est laus soli Deo conveniens et nulli communicabilis, scilicet quod habeat divinitatis naturam. Isa. 45, non est Deus ultra absque me. Omnipotens infinita potentia. Exod. 15, omnipotens nomen ejus. Quia vero ex natura divinitatis praeest omnibus, et omnes et omnia ei subjici debent: dicitur Deus noster, quia tibi subjicimur, noster, quia te super omnia diligentes colimus. Haec tria valde sunt honoranda. Universalitas praesidentiae. Sublimitas naturae. Infinitas potentiae. Infra 19, et audivi quasi vocem et cetera. Qui es et qui eras. Hic diffuse et in speciali ponitur praeconium divinae magnificentiae. Et primo quantum ad naturam. Secundo quantum ad potentiam. Et accepisti. Tertio quantum ad praesidentiam, et regnasti. Quarto quantum ad justitiam, et advenit. Licet autem de justitia ante expresse dictum non sit, tamen infra exprimitur, quia tunc erit proprie justitiae tempus. Natura divinitatis magnificatur, tum quantum ad immutabilitatem in essendo. Qui es, immutabiliter. Jacob. 1, apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio. Exod. 3. Ego sum qui sum. Tum quantum ad aeternitatem in durando, quia caret principio et, per consequens, fine. Et qui eras, quando adhuc mundus non erat. Joan. 1, in principio erat verbum. Aliqui libri habent: et qui venturus es: tamen multi non habent, quia sequitur: et advenit et cetera. Quia accepisti virtutem tuam, idest manifestasti potestatem tuam in dissipando hostes fidei qui prius fideles premebant. Multum enim manifestabitur potestas Christi, quando interficiet impium Antichristum, et fidelibus dabit magnam tranquillitatem, qui prius valde pressi fuerunt. Dicitur autem Deus accipere virtutem suam quando eam manifestat: quasi enim eam deposuisse videtur, quando cultum suum impediri et impios regnare permittit. Sap. 12, virtutem ostendis et cetera. Magnam, quia incomparabilem. Psalm. domine Deus virtutum quis similis tibi? Et regnasti, idest regnare, hoc est dominari ostendisti, supra impios, qui ante persequebantur fideles, et supra justos, quia per operationem divinae potentiae manifestatur dominatio ejus. 1 Paralip. ultimo: tuum, domine, regnum; tu es super omnes principes. Vel, accepisti virtutem a patre secundum humanitatem, scilicet resurgendo, quam nunc manifestasti: et per hoc regnasti, idest te regnare ostendisti, ut prius. De dominatione autem Christi dolebunt impii, videntes suum principem viliter interfectum et ejus dominatum, quem sequebantur, periisse. Unde sequitur et iratae sunt gentes, idest gentiliter viventes, scilicet de tuo regno, idest de tua dominatione, per quam amiserunt, qua quasi regnabant sub Antichristo. Psalm. dominus regnabit, irascantur populi. Et advenit. Hic magnificatur divina magnificentia, quantum ad justitiam in retributione meritorum. Et primo ostenditur specialiter in justitia quantum ad malos. Secundo communiter quantum ad malos et bonos, et tempus. Ubi primo agit indistincte et simul de retributione omnium. Secundo separatim et distincte, et reddere. Ubi primo agitur distincte de praemiatione bonorum. Secundo de damnatione malorum et exterminandi. Dicit igitur: et advenit ira tua, idest instat vindicta tua quae est signum irae, contra eos qui de tuo regno irati sunt, Eccles. 5, subito veniet ira illius etc.: quia autem tunc quasi praesens reputabitur judicium quia instabit; ideo dicitur: advenit, jam praesens factum est, idest cito veniet. Hoc dictum est quantum ad malos specialiter: quantum vero ad omnes communiter subditur: et tempus mortuorum, quia tunc erunt mortui tam boni quam mali, vel omnes vel major pars antequam fiat judicium. Tempus inquam, scilicet opportunitas: vel tempus a te praeordinatum. Advenit judicari, idest ut judicentur, judicio discretionis, scilicet ut separentur mali a bonis; et judicio retributionis, ut quilibet judicetur ad poenam vel gloriam secundum merita. Vel, judicium, alia litera, idest ut judices eos scilicet omnes. Psalm. judicabit orbem terrae in aequitate et cetera. Et reddere. Hic agitur distincte quantum ad bonos. Et advenit tempus reddere, idest ut reddas. Mercedem, scilicet aeternam et infinitam et ineffabilem. De qua Matth. 5, gaudete et exultate, quoniam merces vestra copiosa est in caelis. Per hoc autem quod dicitur reddere, nota meritum ex parte justorum et justitia retribuens ex parte Dei, 2 Timoth. 4, in reliquo reposita est mihi corona justitiae, quam reddet mihi justus judex. Servis tuis, idest eis qui tibi servierunt. Matth. 15, euge serve bone et fidelis. Deinde tangit quaedam in quibus servitur Deo: quae sunt Annuntiatio veritatis, unde dicitur. Prophetis, idest qui aliis veritatem annuntiaverunt. Et potest nomen prophetae hic accipi, tam pro eo qui praedicit futura, quam pro eo qui annuntiat ea quae sunt salutis praedicando: supra 10, oportet te iterum prophetare, quia nomen prophetae quandoque large accipitur. Item imitatio bonitatis. Et sanctis, in actibus vitae bonae et sanctae, Levit. 19, sancti estote, quia ego sanctus sum. Item reverentia potestatis. Et timentibus nomen tuum, quod est magnum et potestativum. Psalm. dedisti haereditatem timentibus nomen tuum. Primum, scilicet prophetia, est speciale, scilicet in praedicentibus futura et praedicantibus divina. Et quod dictum est servis tuis posset specialiter referri ad prophetas, vel generaliter ad omnes justos, ut supra tactum est. Sanctitas vero large dicta secundum quod ponit statum gratiae, et timor Dei, sunt communia ad omnes justos. Vel aliter. De justis est loqui tripliciter. Aut quantum ad doctrinam; et sic sunt prophetae, expone ut prius; et est intelligendum de eis qui Deo servierunt, sicut ante dicitur, servis tuis. Aut quantum ad vitam, sicut illi quibus non est datum officium praedicandi aliis vel praedicendi futura: et tales considerantur aut quantum ad specialem statum, scilicet perfectionis, et sic sunt prophetae sancti; aut secundum generalem, qui est in omnibus justis, scilicet statum gratiae, sive sunt perfecti sive non; et sic sunt timentes dominum. Ut autem intelligatur justos esse praemiandos sine acceptione personae, tam parvos quam magnos, subditur, pusillis, idest parvis quantum ad ea quae sunt mundi. Et magnis, idest qui in his quae mundi sunt videntur magni, ut in nobilitate vel dignitate, vel divitiis. Et explanatur hoc quod praecedit, timentibus et cetera. Sap. 6, pusillum et magnum ipse fecit et aequaliter et cetera. Et exterminandi eos. Hic agitur de poena malorum. Et advenit, idest imminet tempus. Exterminandi, idest extra terminum ponendi, scilicet ejiciendo eos consortio sanctorum, ut in perpetuum gloria priventur, et a vanitate mundanorum quae dilexerunt, ut in aeternum crucientur. Matth. 3, omnis arbor quae non facit fructum bonum excidetur et in ignem mittetur. Eos qui corruperunt terram, idest homines habitantes in terra. Corruperunt inquam, per documenta, per exempla, sicut illi qui per haereses corrumpebant alios tempore Antichristi. Jerem. 51, ecce ego ad te mons pestifer qui corrumpis universam terram. Sed quare non agitur de laude Dei in praedicatoribus qui signantur per quatuor animalia, supra 4, sicut in pastoribus qui signantur per viginti quatuor seniores? Respondeo. Secundum aliquos, non tantum pastores, sed etiam praedicatores intelliguntur hoc in loco per vigintiquatuor seniores. Vel potest dici, quod laus praedicatorum illius temporis intelliguntur in eorum praedicatione cum dicitur: et septimus Angelus. Secundo objicitur, quod exterminare est actus Diaboli, supra 9, cui nomen Hebraice etc.: ergo non pertinet ad Deum. Respondeo. Dicendum, quod exterminare eo modo quo est actus Diaboli, non est actus Dei. Diabolus enim exterminat, quantum est de se, justos et injustos; Deus solum injustos. Diabolus exterminat a gratia suggerendo peccatum, et a gloria ne obtineatur, per hoc quod in peccatum inducit. Deus autem nunquam exterminat a gratia, nec suadet malum, sed vocat ad gratiam, et dat ipsam gratiam et suadet bonum. Nec, quantum est de se, exterminaret ab ingressu gloriae: sed hanc exterminationem facit, non impediendo hominem a profectu meriti, cum omnino merita quaerat, sed ulciscendo et puniendo peccata hominis qui hoc meretur. Item Diabolus exterminat hominem sitibundus et ex invidia. Deus autem quasi coactus et ex justitia; quoniam justus dominus et justitias dilexit et cetera. Tertio objicitur de hoc quod dicit: qui corruperunt terram: quia non solum illi damnabuntur qui alios documento vel exemplo, aut corpora sua, quae terrea sunt, peccato carnali corruperunt; sed etiam alii qui occulte peccatis spiritualibus peccaverunt. Quomodo ergo fit solum sermo de ipsis? Respondeo. Dicendum videtur, quod de istis loquitur antonomastice qui alios corruperunt per exemplum vitae vel errorem doctrinae, sicut factum est ante adventum Christi, et fiet maxime sub Antichristo: unde et major eis poena debetur: non tamen propter hoc a damnatione excluduntur alii, cum dicatur etiam de eis qui bona omittunt, Matth. 3, omnis arbor quae non facit fructum bonum excidetur. Et apertum est. Hic describitur quarta visio quae est de pugna mulieris et draconis. Nota igitur de differentia septimae visionis; quod quatuor primae respiciunt universalem statum Ecclesiae, tres vero ultimae finalem. In primis iterum est differentia. Prima enim continet correptionem septem Ecclesiarum, et est correctoria, unde frequenter monet ad poenitentiam, et saepe dicitur: age poenitentiam, supra 2 et 3; et sic excitat ad affectum doloris. Secunda est consolatoria per revelationem mysteriorum, et sic allicit ad affectum amoris. Tertia est comminatoria per Angelos elongantes tubas, ostendens damnationem malorum, et sic trahit ad affectum timoris. Quarta quae hic describitur, est exhortatoria ad constantiam in pugna exemplo mulieris, idest Ecclesiae; et erigit ad affectum spei de adversario Dei; et sic quatuor visiones quatuor generant in nobis ordinatas et salubres affectiones. Prima, affectum doloris de peccatis. Secunda, affectum amoris vel gaudii, de divinis beneficiis. Tertia, affectum timoris, de suppliciis. Quarta, affectum spei, de tentationibus superandis. In hac igitur visione, agitur de pugna mulieris cum dracone, et ejus victoria, et profectu meriti: hoc est de pugna Ecclesiae contra hostes, et ejus victoria, et profectu. Materia ergo hujus visionis, est mulier bene ornata, bona auxilia habens in bello spirituali et vincens, et vincendo proficiens; et per hoc fideles armantur ad constantiam in tentationibus et adversis, et eriguntur ad fiduciam de auxilio Dei. Sic autem proceditur. Primo ponit quaedam praeambula ad principale visionis. Secundo describit ipsam visionem, videlicet quantum ad illud, quod principaliter intendit in ea. Licet enim a principio capituli totum sit de hac visione, tamen illud quod sequitur est principale in visione. Unde sequitur: et signum magnum. Praeambula autem ad principale visionis ponuntur duo. Primum, templi apertio. Secundum, multiplex mutatio. Et facta sunt. Primum signat occultorum reserationem. Secundum praedicationis diffusionem. Et ab his dependet visio, quae post describitur, ut dicit Glossa. Dicit igitur, et apertum: quasi dicat: ita vidi praemissa, et adhuc vidi amplius: et hoc est quod dicit, et apertum est, idest manifestatum et reseratum, cum prius esset clausum. Templum Dei, id est occultum sive mysterium Dei dignum et venerandum, in quo consistit virtus divini cultus. In caelo, idest in Ecclesia, quae caelum est per virtutum et vitae claritatem et meritorum sublimitatem. Supra 4, post haec vidi, et ecce ostium apertum in caelo. Templum dicitur illud, quod est secretum sive occultum de Deo, et sacramentum venerabile ac dignum, sicut templum clausum secreta continet. Sacramentum est venerabile quoque ac dignum. Unde, sicut Glossa innuit, templum Dei dicitur hic occultum, sive mysterium Dei dignum ac venerandum, quod ante adventum Christi clausum erat in Scriptura; quia nondum manifestatum. Tunc autem hoc templum Dei apertum fuit in caelo, quando secreta divinorum mysteriorum in Scriptura clausorum, manifestata fuerunt per Christum carnem assumentem; quia tunc coepit aperire templum, id est mysteria. Item per ipsum Christum praedicantem, patientem, ac morientem. Tunc enim apertum est quod primo in Scriptura erat occultum. Item per ipsum Christum post resurrectionem aperientem discipulis sensum ut intelligerent Scripturas. Item per ipsum dantem spiritum sanctum discipulis et aliis fidelibus, per quem intelliguntur quae prius clausa erant, ut tangit Glossa. Ezechielis 43, fili hominis ostende templum domui Israel, et confundantur ab iniquitatibus suis. Quid autem ex apertione templi visum fuerit, ostenditur, cum sequitur: et visa est, idest hominibus manifestata in carne visibili. Arca, idest Christus qui est arca, quae continet omnes thesauros sapientiae. Coloss. 2, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi. Item gratiae. Joan. 1, plenum gratiae et veritatis. Item fit hic mentio de arca testamenti, quae fuit sub lege. Hoc enim videtur tangere haec visio. Haec autem arca Christus est, ut dictum est; et continet urnam auream continentem manna, idest habet in se humanitatem purissimam, cui est unita divinitas, cujus est dulcedo super mel et favum. De urna, Exod. 16. Item continet virgam Aaron, plenariae potestatis, cujus est dominari in praesidendo. Psal. virgam virtutis tuae, emittet dominus ex Sion. Matth. ultimo: data est mihi omnis potestas et cetera. Item regere, in informando scilicet documentis et exemplis et deducendo donis. Psalm. Virga directionis, virga regni tui. Item corrigere flagellando. Psal. virga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt. Hebr. 12, quis enim filius, quem non corripiat pater? Rursus, continet tabulas testamenti; quia ipse habet plenam notitiam veteris ac novi testamenti, et docet nos, sicut magister certissimus. Matth. 23, magister vester unus est Christus. Dicitur autem arca testamenti ejus, scilicet Dei; quia continet in se vetus testamentum et etiam novum, idest utriusque habet notitiam, quam etiam dat fidelibus, et vetus in se complevit, et novum instituit. Tangitur historia de arca testamenti, quae scilicet continebat testamentum vetus; quae erat in secundo tabernaculo, quod dicebatur sancta sanctorum, ut habetur Hebr. 9, post velamentum autem secundum tabernaculum quod dicitur sancta sanctorum. Illud secundum tabernaculum, quod hic secundum Glossam videtur vocari templum, signat mysteria Dei de humana redemptione, sicut innuit Glossa: in quibus mysteriis, erat haec arca, idest Christus latens in eis: quia de ipso erant illa mysteria legis, quae erant sub figuris et prophetiis velata. Haec igitur arca visa est, quia Christus, qui prius erat in sua divinitate invisibilis, et in mysteriis Scripturae occultus, factus est visibilis et manifestus in carne assumpta, per hoc quod templum est apertum, idest mysteria, ut supra est expositum, reserata. Unde sequitur, in templo ejus, scilicet aperto, idest in mysteriis revelatis. Quasi dicat: aperto templo, idest revelatis mysteriis, quae in divina praeordinatione et in Scriptura latebant, visus est Christus, idest cognitus oculo fidei et amoris. Psal. Notum fecit dominus salutare suum: viderunt omnes fines terrae, salutare Dei nostri. Pulcherrima est arca haec et delectabilis ad videndum. Canticor. 1, et totus desiderabilis. Pulcher autem oculus est necessarius, scilicet oculus amoris. Bernardus, caritas est oculus, quo videtur Deus. Et facta sunt. Hic ponitur secundum praeambulum, scilicet multiplex immutatio, scilicet fulgura et cetera. Haec enim viderat in visione: per quae signatur diffusio praedicationis per apostolos et alios, postquam Christus templum aperuerat et se cognosci fecerat: sicut superius est expositum. Primo autem tangitur id quod fuit ex parte praedicatorum. Secundo, id quod fuit ex parte auditorum, et terraemotus. Ex parte praedicatorum fuerunt tria scilicet, operatio miraculorum. Unde dicitur, et facta sunt, per praedicatores, quos misit dominus post dationem spiritus sancti, cum templum jam apertum esset. Fulgura, idest miracula, quae in primitiva Ecclesia fuerunt necessaria. Et dicuntur fulgura; quia illuminabant ad fidem. Item terrebant inducendo Dei potentis timorem. Item urebant, accendendo ad amorem, scindebant ad contritionem, foetere faciebant peccata ad detestationem, confessionem, et satisfactionem. Psal. alluxerunt fulgura ejus et cetera. Item laevitas admonitionum. Unde sequitur. Et voces, idest exhortationes cum mansuetudine propositae. Canticorum 2, vox tua dulcis. Item terror comminationum. Unde subditur, tonitrua, idest comminationes deterrentes: supra 4, et de throno procedunt fulgura et voces et tonitrua. Et terrae motus. Hic tangitur illud quod fuit ex parte audientium. Et primo agitur de obstinatis et poenitentibus communiter, quia utrique moti sunt licet differenter, quia quidam ad bonum, quidam ad malum; unde dicitur, et terraemotus, supple factus est, idest terreni moti sunt, quidam ad fidem, quidam ad iram. De utrisque Act. 12, circa finem. Supra 8, facta sunt tonitrua et cetera. Secundo agitur de obstinatis specialiter. Unde dicitur: et grando, supple facta est. Hoc dicitur quantum ad obstinatos, haec enim praedicatio in se et bonis suavis, visa est quibusdam contundens et intolerabilis. Vel, grando, idest contumelia et gravitas verborum et persecutionum: supra 8, et facta est grando et ignis et cetera. De hoc Act. 8, facta est persecutio magna in Ecclesia. Aliqui codices non habent hic tonitrua: tamen secundum Haymonem ponuntur hic quinque praedicta, scilicet, fulgura, voces, tonitrua, terraemotus, et grando. Aperte tamen non videtur tangere illud nomen tonitrua. Ex his autem praeambulis duobus praemissis sequutum est illud, quod in visione infra describitur. Ex his enim quae dominus docuit, fecit, pertulit, et dedit, aperiens per hoc templum, nec non et ex documentis et miraculis apostolorum, facta est Ecclesia sponsa divina, facta est potens ad proficiendum et triumphandum; et ex his iisdem, incitatus est Diabolus ad persequendum, unde subditur visio.
[91216] Super Apocalypsim «Vox», cap. 12 Et signum magnum et cetera. Notandum quod quandoque aliquid unum et idem particulare videbat in diversis visionibus, quia faciebat ad diversa, in aliis tamen erat differentia visionum. Primum ergo praeambulum tactum fuit supra secundam partem 4 capite in visione secunda. Secundum vero supra 8, ut tangit Glossa. In hac igitur quarta visione, agitur de pugna mulieris et draconis, et victoria et profectu mulieris, idest Ecclesiae in persecutione. Sic autem proceditur. Primo agitur de profectu Ecclesiae in persecutione. Secundo de finali retributione, scilicet bonorum sustinentium et malorum inferentium persequutionem, infra 14, et vidi et ecce nubem. Persecutionem autem sustinet Ecclesia a Diabolo, sustinebit et ab Antichristo. Unde primo agitur de profectu Ecclesiae in persecutione Diaboli. Secundo de profectu ejus in persecutione Antichristi, 13 capite. Et vidi de mari bestiam. Rursus circa primum primo agitur de profectu Ecclesiae sub persecutione Diaboli occulta. Secundo de ejus profectu sub manifestatione, secundum Glossam, hic et inferius. De manifesta persequutione habetur ibi: et post quam vidit draco. In prima parte primo describuntur pugnantes, scilicet mulier et draco. Secundo ostenditur aviditas hostis repugnatoris. Et draco stetit. Tertio auxilium impugnatae mulieris, et peperit masculum. Quarto dejectio ipsius draconis et projectus est draco. Quinto sanctorum jubilus de triumpho dejectionis, sive adjutoris, scilicet Dei, et audivi vocem. Circa primum primo describitur mulier bellum sustinens. Secundo draco bellum inferens, et visum est aliud. Mulier autem describitur quantum ad quatuor quae decent eam quae regi desponsatur. Primo autem describitur implicite et in generali. Secundo explicite et in speciali: mulier amicta: ubi describitur quantum ad figuras designantes Ecclesiae laudem. Primo quantum ad ornatum speciositatis. Secundo quantum ad dominationem potestatis, et luna. Tertio quantum ad indicium sive insigne dignitatis, in capite. Quarto quantum ad virtutem fecunditatis, et in utero. Dicit igitur: et signum: quasi dicat: ita vidi praemissa et praeter illa vidi aliud, scilicet magnum: scilicet quaedam mulier apparuit amicta sole, et sic de aliis; et hoc est quod dicit: et signum magnum, scilicet figura quiddam magnum signans, apparuit in caelo, idest in Ecclesia militante: quasi dicat: vidi per visionem quasi in caelo quamdam figuram magnam, significantem aliquid. Hoc signum sive haec figura, fuit illud quod sequitur, scilicet de muliere amicta sole et habente lunam sub pedibus, et sic ulterius. Apparuit autem hoc signum in caelo, quia illud signum sive haec figura est de Ecclesia significata per caelum. Signum autem dicit apparuisse, quia haec et alia videbat sub figuris sive signis, sicut supra in prologo dicetur, ut ea sub congruis similitudinibus scriberet et traderet nobis. Hoc autem signum magnum dicitur, quia magna signat de Ecclesia: scilicet amabilem speciositatem, dominativam potestatem, regiam dignitatem, sobolis fecunditatem. Haec autem quatuor magni ponderis sunt apud Deum et magnae utilitatis in Ecclesia ipsa, et haec per hujusmodi signa signantur. Augustinus, 2 de doctrina Christiana: nemo ambigit per similitudinem libentius quaelibet cognosci. Sed cum haec signa obscuram significationem habeant, nec sit certum quis intellectus sit accipiendus, videtur fuisse utilius, si aperte signis nobis veritas exprimeretur. Item unus intelligit uno modo, alius alio: et videtur quod saltem unus deviet ab intellectu recto. Respondeo. Dicendum, quod hae visiones sub figuris obscuris scriptae sunt convenientissima ratione; et est ad hoc ut alias plurimas Scripturae obscuritates ratio multiplex. Tum ex parte legentium, ex parte quorum est quadruplex ratio, ut dictum est supra 7. Tum ex parte Scripturae, ut scilicet fecundius veritas per ipsa signa detur intelligi: quod fit dupliciter: scilicet quantum ad ipsam rem in se, quia ipsa res plenius ostenditur per ipsa signa, quia signa non plus important quam vocabulum nudum, sicut plus importatur cum dicitur, mulier amicta sole et luna sub pedibus ejus, quam si diceretur: Ecclesia decora spiritualiter et contemnens temporalia; sicut plus sonat ignis quam amor. Luc. 12, ignem veni mittere in terram. Item quantum ad intellectuum multiplicitatem; quia ipsa obscuritas dat viam ad multiplicem intellectum, et sic majus documentum elicitur. Unde Augustinus, 11 Lib. de civitate Dei: divini sermonis obscuritas, ad hoc utilis est, quod plures sententias veritatis parit, et lucem notitiae producit, dum alius eum sic, alius sic intelligit. Ad primum objectum dicendum, quod sicut dicit Augustinus 11 Lib. confessionum: non frustra voluit Deus scribi tot paginarum opaca secreta: unde dominus sanctis doctoribus revelavit intellectum Scripturae quantum judicavit esse necessarium nobis. Per ipsos autem datur via ad intelligentiam Scripturarum, ut patet de beatis Gregorio, Augustino, Hieronymo, Chrysostomo et aliis sanctis expositoribus. Item quotidie aliis studiosis qui sunt ad docendum ceteros idonei revelat quantum placet suae sapientiae, omnia congrue dispensante. Dat etiam quandoque intellectum indignis, propter commodum aliorum. Maxime autem dat dominus intellectum humilibus et orationi instantibus. De humilibus Matth. 11, abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. De orantibus Damascenus 4 Lib. cap. 10, pulsemus avide sic enim aperietur. Licet igitur homini certum non sit de se et per se quis intellectus in Scriptura habendus sit, tamen per documenta sanctorum cognoscitur, et etiam per donum illuminationis internae. Ad aliud dicendum, secundum Augustinum, quod non est deviatio propter hoc a recto intellectu, licet unus intelligat alio modo quam alter, vel licet unus intelligat pluribus modis. Scriptura enim, secundum Augustinum, fons est educens rivulos multos. Et non est dubitandum quin beatus Joannes perfectius et clarius intellexerit ea quae scripsit quam doctor exponens: et probabile est, quod omnes convenientes expositiones quae ponuntur in eis, ipse in ipsis verbis intellexit, cum per ipsum haec ad nos manaverint et prius ipse receperit. Item etiam si non omnes intellectus qui habentur in his, non novit ille per quem liber aliquis Scripturae est editus, non propter hoc latuit spiritum sanctum aliquis utilis et congruus intellectus. Unde Augustinus loquens de Moyse, et de illis verbis, in principio creavit Deus etc. dicit 12 Lib. confessionum: si quid homo minus videt, numquid spiritum tuum bonum in terram deducentem latere potuit, quicquid eras in eis verbis tu ipse revelaturus legentibus? Mulier. Hic in speciali describitur mulier: et hoc quantum ad quatuor praemissa: quia signum apparuit, scilicet, mulier amicta sole, idest Ecclesia induta sive ornata Christo illuminante et decorante. Ecclesia dicitur mulier, quia scientia verbi divini generat filios sponso suo et nutrit cum diligentia et labore. Haec est Esther quam rex amat super omnes mulieres, sicut dicitur Esther 2, quia Christus plus diligit Ecclesiam quam congregationes fidelium ante legem et legem. Hujus est indumentum et ornamentum Christus, Rom. 13, sed induimini Jesum Christum, quia regit, calefacit, protegit, decorat et honorificat eam, sicut vestis nobilis hominem indutum. Christus autem dicitur sol, propter claritatem quam habet in se, et quam efficit in Ecclesia sive in justis. Pulcher talis ornatus et delectabilis aspectu. Malachiae ultimo. Orietur vobis timentibus sol justitiae, Eccles. 10, dulce lumen et desiderabile est oculis videre solem. Et lunam, idest rerum temporalitas sive temporalia quae subjacent multiplici mutationi, sicut luna multipliciter mutatur. Eccles. 1, vanitas vanitatum et omnia vanitas. Sub pedibus ejus, idest sub affectionibus, quia non subjicitur temporalibus Ecclesia, quantum ad justos, per amorem et cupiditatem, sed eis dominatur. Affectus autem sunt pedes, quia eis tota anima et omnia merita innituntur et sustentantur. Item per eos inceditur, proficiendo in meritis. Item cum eis quasi cum pedibus calcanda sunt vana: unde dicitur hic, luna sub pedibus ejus. Gregorius super hunc locum: quia Ecclesia cuncta temporalia despicit, lunam sub pedibus premit. Nota quod Ecclesia despicit sive calcat pedibus lunam, propter amorem solis. Philipp. 2, omnia detrimentum feci et arbitror ut stercora ut Christum lucrifaciam. De hoc Hieronymus: humanas terrenasque opes contemne, ut illi placeas pauper cui difficile opulentus placere potest. Et in capite. Hic ostenditur insigne regiae dignitatis; quia in capite suo habet coronam duodecim stellarum. Ornatus enim capitis coronat et decorat ac nobilitat eam. Dicit igitur: et in capite ejus, scilicet in Christo, qui est caput Ecclesiae ipsam regens et providens, in ea influens sensum fidei et motum dilectionis et operationis. Coloss. 1, ipsum dedit caput super omnem Ecclesiam. Corona stellarum duodecim, idest nobilis victoria duodecim apostolorum, hoc est duodecim apostoli in se lucidi, et aliorum illuminativi; in oculis terrenorum minimi, coram Deo magni: contra vitia et contra Diabolum, et contra hostes fidei victoriosi. Quae victoria per coronam signatur, quia victoribus dari solet. Et dicitur haec corona esse in Christo, quia hoc cedit ad honorem ipsius et ad ostensionem regiae dignitatis in eo, cujus milites fuerunt apostoli, et cujus virtute et ad cujus gloriam vicerunt omne vitium et Diabolum et fidei impugnatores quos vicerat efficacia doctrinae operatione, potestate et miraculis et virtute constantiae, quia propter adversa non cesserunt. 2 Corinth. 2: Deo autem gratias, qui semper triumphat nos in Christo Jesu. Comparantur autem stellis, quia in se luminosi aliis praebent lucem in nocte adversitatis et infidelitatis: Baruch 3, stellae dederunt lumen in custodiis suis: sicut Thomas in India majore, ipse Joannes in Asia, Andreas in Achaia, similiter de aliis. Dicitur autem hoc ad laudem Ecclesiae, quia per hoc ostenditur ipsa habere dignitatem regiam, quod caput suum est coronatum, quia corona capitis cedit in honorem totius corporis. Vel corona duodecim stellarum est gloria duodecim particularium praemiorum quae sunt in Christo. Etiam Ecclesia habet hanc coronam in suo capite, idest Christo, et ab eo eamdem recipiet in se ipsa. Hae duodecim stellae sunt septem dotes: tres animae, scilicet visio aperta, 1 Joan. 3, videbimus eum sicuti est. Dilectio plena. Isa. 31, dixit dominus cujus ignis in Sion et caminus ejus in Jerusalem. Item tentio sive comprehensio aeterna. Philipp. 3, sequor autem si quo modo comprehendam et cetera. Sunt autem quatuor corporis: scilicet claritas. Matth. 13, fulgebunt justi sicut sol. Impassibilitas, 1 Corinth. 15, oportet corruptibile hoc induere incorruptionem. Agilitas, Sap. 3, tamquam scintillae in arundineto discurrent. Subtilitas, Joan. 20, stetit Jesus januis clausis. Item cum his septem dotibus erunt alia quinque: scilicet gaudium de evasione totius mali. Psalm. laqueus contritus est, et nos liberati sumus. Item filiatio Dei in perceptione haereditatis, Rom. 8, quod si filii, et haeredes. Item societas jubilosa. Ephes. 3, ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis et cetera. Pax perpetua. Psalm. in pace in idipsum, dormiam et requiescam. Securitas firma. Zachar. 13, sedebit Jerusalem secura. In his consistit abundantia totius boni; et in his intelliguntur omnia bona patriae. Vel in capite ejus, idest in ejus primordio; quia in primitivo statu habuit apostolos Ecclesia, ex quibus fuit quasi coronata, quia magnam auctoritatem obtinebat per eos et victoriam. Vel in capite, idest in mente. Corona duodecim stellarum, idest duodecim fructus ipsam reddentes victoriosam et claram. De quibus Galat. 5, fructus autem spiritus, caritas, gaudium, pax, patientia, benignitas, mansuetudo, bonitas, longanimitas, fides, modestia, continentia, castitas. Quilibet Ecclesiae verus filius, hos duodecim fructus habet, vel in mente sua habet duodecim articulos quae sunt Ecclesiae in coronam, idest dignitatem et victoriam, cum per eos cum annexa caritate Christo conjungitur et vitia debellantur. 1 Joan. ult. haec est victoria quae vincit mundum, fides nostra. Allegorice de beata virgine. Signum, scilicet illud quod sequitur, scilicet de beata virgine, quod fuit amicta sole, et habuit lunam sub pedibus et coronam duodecim stellarum in capite. Hoc enim fuit signum divinae bonitatis et sapientiae, signum castitatis et pietatis ad genus humanum. Isa. 7, propter hoc dabit dominus ipse vobis signum et cetera. Magnum, quia valde magnum judicium bonitatis suae et caritatis ad homines ostendit in ipsa. In caelo, idest in Ecclesia, de qua fuit virgo beatissima perfecte. Quod autem fuit hoc signum ostendit mulier, scilicet virgo beata benedicta super omnes mulieres, quae salutis auctorem peperit, viris ac mulieribus. Prov. 11, mulier gratiosa inveniet gloriam. Amicta, idest ornata, sole, idest Christo qui de seipso ipsam ornavit, decoravit et fecit totam luminosam, non suis radiis solum, sed et seipso; unde virginis claritas in alios redundabat. Unde beatus Bernardus in quodam sermone: Mariae praesentia totus illustrabatur orbis adeo, ut et ipsa jam caelestis patria, clarius rutilet virgineae lampadis illustrata fulgore. Sed contra. Jerem. 31, femina circumdabit virum; ergo potius ipsa circumdedit Christo non fuit eo circumdata vel amicta. Respondeo. Utrumque verum est, nec sunt contraria, sed unum potius est alterius causa. Fuit enim circumdatus Christus in quantum ejus filius, dum ipsum de se genitum virgo in utero circumdedit. Circumdedit etiam eam inquantum ejus ornatus, dum eam seipso spiritualiter decoravit. Et luna, idest temporalia, mutabilia et defectibilia ut luna. Sub pedibus, idest affectibus, ejus, idest omnia temporalia calcavit per eorum contemptum, ne quoquomodo fuscarent ejus dilectionem ad filium. Ideo de ipsa dicitur Ecclesiastici 24, ego mater pulchrae dilectionis. Amor enim commutabilis boni, aliquo modo semper derogat amori boni incommutabilis. Unde Augustinus, 10 Lib. confessionum: minus te amat, qui tecum aliquid amat. Et in capite etc. idest ipsam sublimavit sive honorificavit dignitas privilegiorum; sicut corona in capite, caput et ipsum hominem honorificum facit. Hae duodecim stellae sunt, secundum Bernardum, duodecim praerogativae beatae virginis. Quatuor de caelo, quia super eam erant. Quatuor ex parte animae. Quatuor ex parte corporis. Primae quatuor praerogativae sunt sanctificatio ipsius virginis, salutatio Angeli, obumbratio spiritus sancti, inenarrabilis conceptio filii Dei. Aliae quatuor fuerunt, donum humilitatis, magnanimitas fidei, mansuetudo pudoris, sive zelus humanae salutis; quia sacro pudore salubriter pudorata fuit. Item salutem humanam multum zelavit. Quartum fuit martyrium cordis. Lucae 2, et tuam ipsius animam, pertransibit gladius. Alia quatuor sunt, quia fuit virginitate purissima, sine corruptione fecunda, sine gravamine gravida, sine dolore puerpera. Et bene dicuntur stellae, quia eam claram et sublimem reddebant. Extollitur ergo his verbis universalis regina, quantum ad amabilem speciositatem, immutabilem sanctitatem, et admirabilem dignitatem. Et in utero. Hic agitur de fecunditate Ecclesiae. Novos enim filios, Christo sponso parit. Ad hoc autem concurrit semen divini verbi, quod suscepit Ecclesia a sponso Christo. Item doctrina praedicationis, quae homines disponit ut fiant filii Dei per adoptionem. Item quandoque praedicatores et pastores se affligunt per mortificationem carnis, ut homines convertant. Primo ergo ostenditur verbum in corde. Secundo, doctrina in ore, et clamabat. Tertio, afflictio in corpore, et cruciatur. Dicit igitur, et in utero, Glossa, in jugi memoria, habens, Glossa, verbum Dei. Iste est foetus quem Ecclesia suscepit a suo sponso, de quo satagit formare filios pulchros et novos. Unde Anselmus in libro de concordia gratiae et liberi arbitrii: est autem semen verbum Dei. Matth. 13, semen est verbum Dei. Et clamat, idest Ecclesia in praedicatoribus et pastoribus bonis. Clamat Ecclesia in majoribus, praedicando cum affectu, qui in clamore intelligitur, Isaiae 58, clama, ne cesses, quasi tuba exalta vocem tuam. Parturiens, idest cum labore satagens ad pariendum filios spirituales. Parturitio, est praeparatio partus, quae fit cum frequenti cruciatu et dolore; et per hoc signatur diligentia et laboris frequentia in officio praedicandi et adjuvandi animas. Galat. 4, filioli mei quos iterum parturio, donec formetur in vobis Christus. Clamori autem praedicationis, debet adjungi clamor orationis, quae prorsus est necessaria. Psal., clamavit ad me et exaudiam eum. Augustinus, 4 libro de doctrina Christiana: priusquam exerat proferentem linguam, ad Deum levet animam sitientem. Et cruciatur, interiori desiderio, et exteriori carnis maceratione, ut pariat, scilicet spirituales filios Deo. Partus enim est quando proles nascitur: unde praecedit parturitio, idest praeparatio ad partum, et sequitur partus. Sancti enim praedicatores, quandoque se affligunt corporaliter, ut efficaciter animas convertant et Deo pariant. 1 Corinth. 9, castigo corpus meum et in servitutem redigo et cetera. 2 Corinth. 11, in fame et siti et cetera. Haec verba non conveniunt beatissimae orbis reginae, quantum ad partum filii; quia sine dolore peperit; sed quantum ad compassionem dominicae passionis. Et habens in utero, idest in intimis cordis, per plenum amorem. Et clamabat, per compassionem instante filii passione. Parturiens, idest ad modum parturientis afflictionem sustinens quando per acutum doloris gladium martyr effecta est, ut praedixerat Simeon. Lucae 2, tuam ipsius animam pertransibit gladius. Unde beatus Bernardus: vere tuam ergo animam pertransivit vis doloris, ut plus quam martyrem non immerito praedicemus; in qua nimirum corporeae sensum passionis excessit compassionis affectus. Et cruciatur ut pariat, ut intelligatur pro tempore passionis, idest flagrat afflictivo desiderio, ut parturitionis ejus finis veniat. Parturitionis ejus finis fuit, cessatio doloris filii, et redemptio generis humani: unde sibi convenit illud Isaiae 66, antequam parturiret peperit, antequam veniret partus ejus peperit masculum. Antequam parturiret, idest ad modum parturientis doleret, compatiendo filio patienti. Peperit: verum est quia in ipsa partus praecessit parturitionem; quia peperit sine dolore, et antequam veniret partus, idest finis parturitionis, scilicet redemptio humana, peperit masculum. Et visum. Hic describitur draco bellum inferens. Et primo implicite et in generali. Secundo explicite et in speciali, ecce. Dicit igitur, et visum est, idest apparuit, aliud signum, aliud dico a primo; quia primum fuit signum bonitatis et dignitatis Ecclesiae quae impugnatur: hoc autem est signum perversitatis Diaboli, a quo impugnatur. In caelo: tangit igitur tenorem visionis: quia scilicet vidit aliud quoddam signum in caelum, scilicet draconem magnum Rufum, et sic de aliis quae sequuntur. Hoc signum signat malitiam Diaboli in Ecclesia, idest contra Ecclesiam, quae caelum est, propter splendorem meritorum in justis. Unde super hunc locum dicit Gregorius: caelum est Ecclesia, quae in nocte vitae praesentis, dum innumeras in se sanctorum virtutes continet, radiantibus de super sideribus fulget. Et ecce. Hic describitur draco impugnator in speciali. Et primo describitur quantum ad potestatem in habitu. Secundo quantum ad malignitatem in actu, et cauda. Circa primum primo agitur de ejus potentia quam habet in se. Secundo de ejus praesidentia super principes habens septem capita. Ejus autem potentia quam habet in se, habet annexam astutiam, et utraque magna est; habet et annexam saevitiam. Unde circa primum primo ostenditur potestas cum astutia. Secundo, utriusque vehementia, magnus. Tertio, malitiosa saevitia, rufus. Dicit igitur, et ecce. Specificat hic quod est illud signum. Per hoc quod dicit ecce, notatur praesentia visionis: quasi dicat: ante oculos vidi draconem talem. Per hoc etiam potest intelligi, quod Diabolus semper praesto est ad nocendum, quia ecce adverbium est demonstrandi, draco, scilicet Diabolus fortis astutus. Nomen enim draconis, dicit fortitudinem; quia draco cum astutia fortitudinem habet: unde dicitur draco, hoc est Diabolus, pugnare cum Michaele. Job 41, non est potestas super terram et cetera. Item draco dicit astutiam. Unde Augustinus in quodam sermone: leo aperte irascitur, draco occulte insidiatur. Magnus, propter magnitudinem utriusque. Ezechiel. 29, ecce ego ad te draco magne, qui cubas in medio fluminum. Vel, magnus, propter elationem. Job 41, ipse est rex super filios superbiae, rufus, idest saevissimus. Color enim rufus, signat crudelitatem in effusione sanguinis, idest in interfectione spirituali. Joan. 8, ille homicida erat ab initio, habens septem capita, idest universos pravos principes possidet, et per ipsos nititur subvertere multos. Et quia per illos et per alios principibus subjectos facit Decalogum violari, recte sequitur, et cornua decem, idest omnes perversos homines, legis Decalogum impugnantes. Numerus enim denarius, quia numerus est completus, signat universitatem perversorum, qui Decalogum praeceptorum salutis et in se et in aliis impugnant. Cornu enim impugnationem signat. Et sic principes dicuntur capita in quantum aliis praesident. Ipsi etiam et eorum subditi, dicuntur cornu, inquantum Decalogum impugnant. Vel, cornu possunt intelligi secundum Glossam alii eis subditi, per quos faciunt legem frangi ab hominibus. Unde Glossa, reges et cetera. Quia vero principes plusquam alii nocent, multos fideles dejiciunt in infidelitatem, vel aliud commissum, et sic videntur victores, subditur, et in capitibus suis, idest in principibus suis habet, diademata septem, idest universas victorias, de subversis, secundum Glossam. Universas inquam, quia de universis vitiis. Item secundum omnem modum tentandi; quia perversi principes, maxime infideles, multipliciter seducunt homines; scilicet per astutiam, per potentiam, per documenta, per blandimenta, per minas, per dona, per flagella. Hoc etiam nunc fit, maxime autem fiet sub Antichristo. Talis autem victoria apparens est, non vera; quia qui videtur in hujusmodi vincere, post ipse a Diabolo vincitur. Unde supra 9, additur tamquam, et super capita earum tamquam similes auro. Et cauda. Hic ostenditur malignitas in actu: quia multos qui lucere per vitam videbantur seducit: unde dicitur, et cauda ejus, idest deceptio fraudulenta, qua celant vitia, et vitiorum incommoda, sicut cauda celantur turpia, trahebat, idest trahit de fide ad infidelitatem, per suggestionem et blandimenta et astutiam multiplicem. Tertiam partem stellarum, idest illos qui lucem vitae habere videbantur et alios illuminare. Eorum enim qui videntur lucere per doctrinam et vitam, quidam habent lucem vitae activae, quidam contemplativae, et hoc stabiliter et finaliter; quidam neutram, sed solum phantasticam, licet fidem informem habeant; et hi sunt tertia pars: supra 9. Tertia pars hominum occisa. Et misit in terram, scilicet tractos allexit terrenorum amore. Primo enim draco ille homines seducit trahendo a fide vel a statu gratiae, et sic eos aliquo tempore per blandas tentationes seducit; postmodum ut magis eos involvat, allicit terrenorum amore, et facit aperte peccare, ad pervertendum ulterius alios. Unde Gregorius super hunc locum: stellas de caelo in terram cadere est, relicta spe caelestium illo duce ad ambitum gloriae saecularis inhiare. Secundum aliquos exponuntur haec verba praeter modum praemissum de reprobis Angelis. Cauda ejus, idest naturalium excellentiam, qua alios traxit, sicut aliquid trahitur cauda. Trahebat, idest traxit dejiciendo per superbiam. Ipse enim Diabolus, cum primo esset omnibus excellentior, videns suam naturalem excellentiam, superbuit. Multi autem ex aliis videntes eum tam excellentem, consenserunt ejus superbiae, et ei adhaeserunt. Tertiam partem stellarum, idest omnes Angelos reprobos, qui stellae erant per claritatem ac volubilitatem naturae. Una pars Angelorum est multitudo eorum qui assistunt, ita, quod si mittuntur, raro mittuntur. Alia est eorum qui ita assistunt, quod frequenter mittuntur. Tertia pars sunt illi, qui nec sunt de illis nec de istis. Hos traxit Diabolus de primis et secundis. Danielis, 7, millia millium et decies centena millia et cetera. Per hoc autem quod dicitur, trahebat, intelligitur motus violentior; quia motus quo declinaverunt aliqui post ipsum, fuit contra naturam. Potius enim naturale est converti ad suum factorem. Unde Augustinus de homine loquens in 2 Lib. contra Faustum dicit: sed nec ipse homo contra naturam facit quicquam, nisi cum peccat. Et misit eos in terram, quia propter excellentiam naturalium ejus, adhaeserunt ei et ceciderunt in hunc aerem inferiorem propinquum terrae, ut seducerent homines. Vel, in terram, idest in Infernum, qui est sub terra, et etiam terra vocatur, propter firmitatem, quia semper durabit. Job 10, terram misit et cetera. Et draco. Hic ostenditur aviditas hostis impugnatoris, qua sitit devorare fideles. Et draco: quasi dicat: ita fortis est draco, et jam multos seduxit, et sua potestate confisus, et experientia edoctus; adhuc sitit bonos pervertere. Et hoc est, et draco, idest Diabolus, cum fortitudine et veneno malitiae, habens insidiosam astutiam, stetit. Per hoc notatur mora et aviditas nocendi. Unde Augustinus, 2 libro de civitate Dei: Daemones semper sunt ad decipiendum vigilantissimi. Ante mulierem, idest contra Ecclesiam Deo filios parientem; quia semper Ecclesiae insidiatur ut fidelibus noceat. 1 Petri 5, adversarius vester Diabolus, tamquam leo rugiens, circuit quaerens quem devoret. Quae paritura erat, idest quae quantum ad aliquos convertendos, propinqua erat partui; quia quantum ad aliquos longe est a partu, quantum ad aliquos prope, quantum ad aliquos est in pariendo; cum scilicet eos cum effectu convertit; quantum ad aliquos post partum, cum scilicet aliqui jam sunt fideles et justi, et eos educat Ecclesia lacte documenti et exempli. Isaiae ultimo: parturivit et peperit Sion filios suos. Quod autem dicit, paritura, potest intelligi pro tempore praeterito, quia olim jam diu incepit filios Deo procreare. Intelligendum etiam pro praesenti: hoc enim habet quotidie locum. Quid autem intendit draco, ostenditur cum subditur, ut cum peperisset, idest aliquem in fide vel mores bonos generasset, filium ejus, scilicet spiritualem, devoraret, idest ad peccatum traheret; tenet similitudinem draconis, qui devorat. Per hoc patet quod in principio, cum quis inchoat bene agere, Diabolus sitit eum devorare. Jeremiae 51, replevit ventrem suum teneritudine mea. Sed quid est quod dicit, stetit? Aut enim dicitur, stetit, secundum locum, aut secundum affectum. Si secundum locum, contra, 1 Petri 5, tamquam leo rugiens circuit et cetera. Si secundum affectum: sed stare affectu est habere rectum affectum. Unde supra 8, vidi septem Angelos stantes in conspectu Dei. Respondeo. Stare est dupliciter. Aut secundum locum; et sic non accipitur hic secundum sensum mysticum, quia non semper stat eodem loco: aut secundum affectum, et tunc aut accipitur in bono, et sic dicit affectum rectum et promptum ad bonum, ut supra 8: aut in malo, et sic dicit affectum intentum et sitibundum ad malum, et sic accipitur hic. Et peperit. Hic agitur de auxilio in pugna mulieris. Et primo ostenditur auxilium ei praestitum a filio per se. Secundo a ministris filii, et factus est. Circa primum primo ostenditur partus filii auxiliantis. Secundo potestas ad auxiliandum, masculum. Tertio ipsum auxilium praestitum, et mulier. Potestas autem ostenditur quantum ad quatuor. Primo quantum ad gratiae validitatem, cum dicitur masculum. Secundo quantum ad praesidentiae dignitatem, qui recturus. Tertio quantum ad divinitatis majestatem, et raptus est. Quarto quantum ad judiciariam auctoritatem, et ad thronum ejus. Nam secundum haec quatuor habet Christus magnam potestatem ad auxiliandum Ecclesiae. In ipso enim secundum humanitatem fuit et est plenitudo gratiae, per quam habet robur ad resistendum Diabolo, ne Ecclesiae noceat. In ipso enim est sublimitas praesidentiae, quia etiam secundum quod homo, dux est et princeps Ecclesiae: unde eam defendere potest. Item in eo est majestas divinae naturae, quia aequalis est patri, et per hoc omnia potest. Item in eo est dominium autoritatis judiciariae, per quam poterit de Diabolo vindictam accipere, de his quae contra Ecclesiam machinatur. Dicit igitur: et peperit filium, quasi dicat: ita Ecclesia paritura erat et quotidie parit, inter multos autem filios quos peperit, genuit unum, aliis digniorem. Et hoc est quod dicit, et peperit, scilicet mulier Ecclesia, filium, idest Christum per virginem matrem, quae fuit membrum et pars Ecclesiae: unde hoc attribuitur toti, quod est partis; corpori quod est membri. Dum enim virgo beata filium peperit, ipsa Ecclesia per virginem ipsum peperit, scilicet inter multos quos genuit. Dupliciter enim parit Ecclesia filium: scilicet vel spiritualiter, et sic peperit et quotidie parit fideles per virtutem doctrinae et exemplum vitae: vel corporaliter, et sic peperit Christum per virginem, quae erat pars ipsius Ecclesiae; et hoc fuit per virtutem ipsi virgini datam mirabiliter: unde de virgine dicitur Matth. 1, et peperit filium suum primogenitum et vocavit nomen ejus Jesum: quasi dicat: paratus erat draco ad devorandos filios Ecclesiae, sed natus est ei filius qui draconem arceret. Masculum, idest nihil infirmitatis contrariae virtuti habentem nihilque femineum in operibus suis; quia in ipsa sua infantia, ab ipsa incarnatione plenam gratiam habuit, et in aetate sequente fortia opera fecit: unde per fortitudinem gratiae plenae in se, et secundo in meritis potens est resistere Diabolo, impugnanti Ecclesiam. Isa. ult., antequam veniret partus ejus, peperit masculum. Partus, idest potestas pariendi secundum cursum naturae. Qui recturus erat, in actu et via recte vivendi. Gentes, idest electos ex gentibus. Ex quo patet latitudo suae praesidentiae, quia supra gentiles et Judaeos dominabatur etiam inquantum homo. Rom. 15, qui exurget regere gentes et cetera. In virga ferrea, idest potentia infrangibili et invincibili: unde cum sit potens rector suorum, certum est quod eos defendere potest. Vel, virga, idest justitia, propter rectitudinem. Ferrea, idest inflectibili; et quia suos regit juste, non declinabit ab eorum defensione. Psalm., reges eos in virga ferrea. Et raptus est filius ejus, scilicet Christus qui est filius Ecclesiae, per hoc quod est filius virginis beatissimae quae membrum est et nobilis pars Ecclesiae. Ad Deum, idest ad aequalitatem Dei patris: quasi dicat: ascendit in caelum et sic manifestavit se patri esse aequalem inquantum Deus: licet ad carnem suscipiendam se humiliaverit, Philipp. 2, non rapinam est arbitratus esse aequalem Deo. Per hoc autem quod dicitur, raptus, potest intelligi nobilitatio naturae humanae, quae supra propriam conditionem facta est nobilis dum filius in ipsa natura humana existens cognoscitur patri aequalis, quia per hoc magis manifestatur dignitas humanitatis. Raptus enim dicit virtutem quae quasi quamdam violentiam conditioni naturae facit, dum ipsam naturam tam nobiliter extollit. Sed quomodo dicitur raptus ad aequalitatem patris, cum inquantum Deus semper eam habuerit, secundum humanitatem autem nunquam? Respondeo. Raptus iste ad aequalitatem patris est secundum manifestationem, quia post ascensionem magis apparuit ejus divinitas inquantum est patri aequalis, quam ante: et intelligitur de ipso secundum divinitatem humanitati unitam, propter quam unionem nihil amisit. Sed ejus divinitas ante ascensionem a paucis cognoscebatur: postmodum autem manifestata fuit, cum spiritum sanctum effudit et discipulos per mundum praedicare fecit. Et ad thronum ejus, scilicet patris, est raptus, idest potestatem judiciariam se habere ostendit. Totum hoc post ascensionem patuit magis quam ante. Et potest intelligi tam de potestate judicandi inquantum Deus, quam habet eamdem cum patre, vel de potestate judicandi quam habet a patre inquantum homo: et secundum hoc dicitur esse raptus, propter altitudinem hujus dignitatis quae est supra naturam humanam, secundum se acceptam. Dicitur autem raptus ad thronum patris, quia etiam inquantum homo participat judiciariam potestatem patris, Joan. 5, pater omne judicium dedit filio. Hoc autem magis claruit per ascensionem, quia tunc fides dilatata est. Et mulier. Hic ostenditur ipsum auxilium praestitum; et hoc in tribus. Primo quantum ad confugium, quia dedit Christus Ecclesiae gratiam confugiendi ad secretum mentis et declinandi a tumultu mundano. Secundo quantum ad locum, quia facit Ecclesiam manere in loco spirituali sibi congruo, et ipsum locum praeparat. Ubi habet. Tertio quantum ad pastum, ut ibi pascat. Dicit igitur: et mulier: quasi dicat: talem filium peperit mulier, cui draco insidiabatur: et per auxilium hujus filii, mulier, idest Ecclesia, virtutibus et filiis spiritualibus fecunda. Fugit, volens cavere insidias et nocumenta draconis. In solitudinem, idest secretum mentis: ibi sola est per exclusionem tumultus mundanorum desideriorum. Hoc autem confugium est per auxilium Christi, quia ex Dei dono est. Job 39, cui dedi in solitudine donum. Gregorius, bene conversantibus solitudo mentis tribuitur, ut exurgentem intrinsecus strepitum terrenorum desideriorum premant, et quoddam sibi cum domino intra se secretum quaerant. Ubi habet locum, idest in qua solitudine interni secreti habet Ecclesia, quantum ad viros justos, mansionem spiritualem, qua tamquam loco quietatur. Paratum a Deo: quia non potest haberi locum interni secreti, in quo anima quiescit, nisi ex magno Dei dono: qui hunc locum suis paravit, quia per exemplum vitae et passionis omnia contemnere docuit, et sibi ac Deo interius vacare. Paravit etiam per meritum et efficaciam ipsius passionis, per quam suis gratiam tribuit. Parat etiam amplius quando gratiam ad hoc tribuit; et sic animam in hoc loco manere facit, et ibi cum ea familiariter loquitur. Oseae 2, adducam eam in solitudine et loquar ad cor ejus. Et per hoc quod dicitur, habet locum, ostenditur quod non est egrediendum unquam exterius per amorem vanitatis mundanae: sed interius morari debet. In solitudine enim est anima, quando non inhiat exterioribus, sed interius aeternis, licet corporaliter, sit homo inter homines. Unde Gregorius, si prematur aliquis corporaliter popularibus turbis et cum nullos curarum saecularium tumultus in corde patiatur, non est in urbe. Ut ibi: quasi dicat: Deus paravit vel parat locum Ecclesiae ut ibi pascat illam, scilicet partu doctrinae; quia qui apud se in interno secreto habitat, efficacius pascitur verbo Scripturae vel praedicationis; quietius enim et sapidius et plenius capit. Et bene dicitur, pascat, quia ipsa doctrina Scripturae a Deo est; et quod anima inde reficiatur, ex dono ejus est. Psalm., in loco pascuae ejus ibi me collocabit. Item pascit Deus Ecclesiam quantum ad justos interna consolatione, ut cum dat delicias spiritus. Isa. 51, ponet desertum quasi delicias et solitudinem quasi ortum domini et cetera. Item caelesti pane, idest seipso spiritualiter et sacramentaliter. Sap. 16, Angelorum esca nutrivisti populum tuum et cetera. Diebus mille ducentis sexaginta, idest toto tempore quo subsistet Ecclesia, per virtutem dominicae praedicationis, tribus annis et dimidio. Ipse Christus enim tanto tempore praedicavit, ex cujus praedicatione ortum habet praedicatio Scripturae, ex qua praedicatione pascitur Ecclesia. Totum ergo tempus Ecclesiae a passione domini usque ad finem mundi signatur per dies mille ducentos sexaginta; quia scilicet in omni tempore suae praedicationis sustentatur Ecclesia doctrina dominicae praedicationis, quam Christus tribus annis et dimidio fecit. Vel potest referri specialiter ad tempus Antichristi, quando Ecclesia pascetur praedicatione Eliae et Enoch, et etiam interna refectione, maxime quantum ad perfectos qui tunc erunt. Hoc autem erit per dies mille ducentos sexaginta, idest per tres annos et dimidium quibus regnabit Antichristus. Supra 11, et prophetabunt diebus mille ducentis sexaginta. Potest aliter intelligi haec solitudo de qua dicitur: fugit in solitudinem, de solitudine poenitentiae: quae bene dicitur solitudo, quia deserit homo per eam omnia peccata, in quibus est mala societas; et quia ipsa poenitentia deseritur a multis, quia pauci incolunt poenitentiae desertum. Ad hoc desertum confugit Ecclesia, quando videt draconis insidias; quia justi quando vident se tentari, ad poenitentiam recurrunt augentes ejus austeritatem. Psalm., ecce elongavi fugiens et mansi in solitudine. Iste locus datur eis a Deo, et pabulo verbi Dei in eo pascuntur, sicut sequitur, ubi habet locum paratum a Deo, ut ibi pascat eam etc. expone ut prius. Ex praemissis colligitur documentum, quod cum quis tentatur a dracone, debet fugere ad solitudinem quietis internae, idest in secretum mentis, ubi in oratione meditatione et contemplatione loquatur solus cum domino sine societate mundanorum cogitatuum et desideriorum: hanc solitudinem Deus dat et ibi animam secum loquentem pascit. Gregorius, bene conversantibus solitudo mentis tribuitur: ubi cum domino exteriore cessante strepitu, per interna desideria silenter loquatur. Job 3, qui aedificat sibi solitudines. Debet etiam confugere ad solitudinem poenitentiae, quam debet augere. Iste enim est locus quem Deus animae parat, ut in latitudine cordis habitet ibi. Psalm. statuisti in loco spatioso pedes meos. Maxime autem expedit confugere ad solitudinem claustri: ibi enim dominus animam pascit quousque perveniat in fortitudinem cibi ad montem Dei Horeb, 3 Reg. 19. Sed objicitur, quia dicitur Eccl. 4, vae soli, quia cum ceciderit, non habet sublevantem. Respondeo: praeter solitudinem corporalem sive localem, est triplex solitudo sive desertum: scilicet solitudo status culpae, in quo est homo solus, quia sine Deo est et sine societate justorum: non enim est de numero justorum, qui sunt sub una societate secundum animum, licet divisi sunt secundum locum. De hac solitudine dicitur Eccles. 4, vae soli. Bernardus in epistola ad Carthusienses: vere solus est, cum quo Deus non est. Item est solitudo status gratiae in qua homo solus est quantum ad strepitum mundanae vanitatis. Vana homo nec cogitet nec affectet, nec proferat, nec audiat, nec agat; et in hac solitudine cum Deo loquatur. De hac solitudine dicitur hic. Gregorius: nihil prodest solitudo corporis, si solitudo defuerit cordis. Est etiam solitudo sive desertum status gloriae; qui dicitur desertum, quia a multis deseritur, et quia nil vanum est ibi: unde recte dicitur desertum vel solitudo a vanis. Luc. 15, nonne reliquit nonagintanovem in deserto? Idest in caelo. Et factum est. Hic ostenditur auxilium Ecclesiae praestitum a ministris filii, scilicet Christi, scilicet ab Angelis: et agitur de bello quod est inter bonos Angelos et malos circa salutem hominum. Et primo describitur bellum. Secundo ostenditur impotentia bellantium adversariorum, et non valuerunt. Circa primum primo tangitur praemium in generali. Secundo in speciali, Michael. Ubi primo describitur praelium ex parte Angelorum bonorum qui student ad adjuvandum. Secundo ex parte reproborum qui satagunt ad nocendum, et draco. Dicit igitur: et factum est, postquam filius ad caelum est raptus. Post passionem enim, videns se Diabolus ab electis foras ejectum, studuit nocere homini: maxime autem post ascensionem quando vidit fidem praedicari. Praelium, scilicet illud de quo sequitur; quia Michael et ejus Angeli pugnant cum Diabolo et Daemonibus ad protegendum homines: Daemones autem contra sanctos Angelos ad damnificandum homines. Magnum: quia sancti Angeli student nos juvare, mali autem nocere. Vel, magnum, propter diuturnitatem, quia durat a passione domini usque ad finem mundi. In caelo, secundum aliquos intelligitur de praelio quodam quod factum est in caelo, quando in principio mundi, Angeli boni et mali, diversis affectibus et consensibus movebantur, quando Lucifer dixit: ascendam in caelum et cetera. Alii autem steterunt in affectu contrario. Tamen alius intellectus magis consonat literae, scilicet de Angelis bonis juvantibus Ecclesiam contra malos. Unde notandum quod beatus Joannes in hac visione vidit Michaelem, cum Angelis sibi subjectis pugnare in caelo cum dracone, idest Diabolo et aliis Daemonibus. Et Michael et Angeli ejus vicerunt. Hoc autem praelium signat bellum quod est inter sanctos Angelos et reprobos Angelos. Angeli enim boni pugnant pro homine, reprobi ad nocumentum hominis, et tamdem reprobi succumbunt. Hoc autem praelium fit in caelo, idest in Ecclesia, quae claritate, sublimitate et stabilitate est caelum. Michael. Hic exponitur in speciali quod est illud praelium. Nota igitur quod praelium, quod vidit beatus Joannes, signat bellum quoddam inter sanctos Angelos et malignos circa humanam salutem, quod durat a passione domini usque ad finem mundi. Dicit igitur, Michael: huic adscribitur pugna, quia ipse est princeps Ecclesiae Daniel. 10, nemo est adjutor meus in omnibus his, nisi Michael princeps vester, et Angeli ejus, scilicet minores qui Ecclesiam tuentur et custodiunt, praeliabantur, idest praeliantur cum dracone, idest cum Diabolo per malitiam venenato, et ad venenandum astuto. Michael Archangelus est princeps ac praepositus Ecclesiae: et ipse et Angeli qui sunt sub eo, Ecclesiam protegunt ab Angelis malis. Hebr. 1, omnes administratorii spiritus sunt. Maxime autem hoc erit tempore Antichristi secundum Gregorium. Daniel. 12, in tempore illo consurget Michael et cetera. Et draco, idest Diabolus, pugnabat, idest pugnat. Quod enim Joannes tunc vidit, signat illud, quod a passione Christi fit, usque ad finem mundi. Et Angeli ejus, idest alii Angeli apostatae ei subjecti, quia non cessant nocere Ecclesiae. Habacuc 2, semper interficere gentes non cessat. Praeliantur boni Angeli contra malos Angelos suadentes bona hominibus, ac revelantes utilia, et roborantes contra vitia, et orando pro ipsis, et Daemones arcendo ab eis. Praeliantur mali Angeli contra bonos Angelos, immittendo hominibus occasionaliter, licet non causaliter, cogitationes malas, et persuadendo mala, et debiles reddendo contra vitia, et nocendo eis quantum possunt. De his dicit Haymo, pugnant ad invicem; quia sicut Daemones parati sunt ad impugnandum, ita sancti Angeli ad resistendum. Erigamus ergo arma securi, quia fortissimos nostrae patriae concives, et invictos adjutores habemus. Aliter secundum Glossam potest intelligi de majoribus qui sunt in Ecclesia et minoribus. Per Michaelem ergo, cujus nomen interpretatur, quis ut Deus? Intelliguntur majores in Ecclesia qui debent magna opera facere, per quae ostendatur magnitudo Dei; et quod Deo nullus est similis; per ipsum enim fiunt omnia opera magna suorum. Angeli sunt minores, sub majoribus in minori officio pastorali, animas tamen zelantes: vel etiam simplices subditi, tamen vita magni. Omnes tales Ecclesiam juvant contra Diabolum et Daemones, documentis, exemplis, meritis, et orationum suffragiis. Non debent igitur pacem habere cum dracone praelati, sed pugnare cum eo, sed pacem cum eo habent. Lucae 22, facti sunt amici Herodes et Pilatus. Et non dicunt, quis ut Deus, sed, quis ut mundus? Quem scilicet omnino sequuntur. Auctor pacis est, Genes. 14, da mihi animas, cetera tolle tibi. Sed objicitur, quod non tantum Michael et ejus Angeli nos juvant, sed et omnes Angeli, supra 7, et omnes Angeli vincunt, mali vincuntur. Quoniam igitur mali Angeli stabant in circuitu throni, idest in protectione, secundum Glossam. Respondeo. Dicendum quod omnes Angeli nos adjuvant vel orando vel bona suadendo, vel Daemones arcendo. Unde Augustinus, 10 de civitate Dei: nos pro suis viribus juvant Angeli quique, virtutesque superiores. Potius tamen hoc dicitur de Michaele, quia ipse est praepositus specialiter, et princeps Ecclesiae militantis, sicut fuit princeps synagogae. Daniel. 12, in tempore illo consurget Michael et cetera. Et non valuerunt. Hic agitur de impotentia adversariorum; quia mali Angeli impotentes sunt contra bonos Angelos, et contra homines electos. Ideo primo ostenditur impotentia adversariorum contra Angelos bonos. Secundo contra homines electos. Neque locus: quasi dicat: ita pugnant, et non valuerunt, idest invalidi sunt contra adjutoria bonorum Angelorum, idest resistere eis non possunt. Item nec electos dejicere: unde sequitur, neque locus eorum inventus est amplius in caelo, idest in Ecclesia quantum ad electos: quasi dicat: Diabolus non potest invenire amplius locum, idest dominium et mansionem in electis, qui per vitae claritatem, altitudinem, et firmitatem sunt caelum. Et dicit, amplius, quia aliquando multos possederat in peccatis, sed per Dei donum et angelicum auxilium, expellitur, nec potest eis prevalere; quia Deo adhaerentes fulciuntur per Angelos. Licet enim Diabolus quandoque transeat per membra Ecclesiae cruciando vel tentando; tamen non habet locum vel mansionem in eis, quia firmamentum est dominus timentibus eum, et per Angelos juvat. Et si aliquando permissione divina contingat electos cadere, adhuc non habet locum in eis: quia non potest detinere quantum vult, sed Dei gratia fortiores resurgunt. 2 Petri 2, novit Deus pios de tentatione eripere, et projectus est. Hic ostenditur draconis et suorum dejectio, quae plus dicit quam impotentia. Ostendit enim ab Angelis bonis dejectos. Primo autem ostenditur dejectio Diaboli. Secundo, famulantium sibi, et Angeli ejus. Dicit igitur, et projectus est, idest procul ejectus est ab hominibus, per adjutorium Angelorum, ut eis non praevaleat; quia sancti Angeli eos efficaciter arcent, quantum est ex parte sua, nisi culpa hominis hoc impediat. Draco ille, scilicet Diabolus. Draco, per violentiam, magnus, propter malitiae vehementiam, serpens, propter astutiam. 2 Corinth. 11, timeo ne sicut serpens seduxit Evam et cetera. Antiquus, propter experientiam: et ideo cavendum est ab eo, qui expertus est, et exercitatus in malitia. Joan. 8, ille homicida erat ab initio. Qui vocatur Diabolus, propter superbiam, cujus merito cecidit. Diabolus enim interpretatur deorsum fluens: fluit etiam a malis ad malos, et eos fluere facit, et Satanas, per invidiam sive nequitiam, per quam adversatur humanae saluti. Satanas enim interpretatur adversarius. 1 Petri 5, adversarius vester Diabolus et cetera. Deinde exponit qualiter adversatur, qui seducit, idest decipit, seorsum ducens, idest separans a Deo et statu salutis, universum orbem, quantum ad reprobos, qui sunt major pars orbis. Ecclesiastes 1, et stultorum infinitus est numerus, projectus est. Hic agitur de dejectione aliorum Daemonum. Replicat autem de Diabolo, ut ostendat in quid projectus est: unde dicit, projectus est, scilicet draco, idest procul ab electis per Angelos ejicitur, et sic vincitur et dejicitur, in terram, idest in homines terrenos; quia terrenorum amatores gravius impugnant, quando vident se ab electis expelli, et non habere locum in eis. Dictum enim est serpenti, Genes. 3, terram comedes. Non autem est intelligendum, quod sancti Angeli immittant Diabolum in homines terrenos; sed non permittunt eos habere locum in justis, et ideo dicuntur eos projicere. Daemones autem sic projecti, immittunt se in terrenos, ut tangit Glossa. Vel, projectus est, idest projicitur, in terram, idest terrenos, quia Angeli hoc non prohibent, et Angeli ejus, idest alii Daemones, cum eo missi sunt, permissione divina, vel angelica, scilicet in terram; quia permittuntur possidere reprobos, qui Deo non adhaerent: quia porci sunt. Matth. 8, si ejicis nos, mitte nos in gregem porcorum. Potest et haec projectio intelligi de damnatione. Projectus est, idest projicietur, scilicet in Infernum in die judicii, ne de cetero aliquem possit tentare. Tunc in perpetuum detrudetur cum Daemonibus in profundo Inferni. Unde Gregorius: immanissima bellua, ante justorum oculos, aeternis Gehennae ignibus mancipabitur. Draco etc., ut prius. Deinde ostenditur, in quid projicietur. Projectus est, idest projicietur, scilicet in fine; tunc enim sancti Angeli et homines electi devincent Diabolum operante divina justitia, quando in judicio demergetur in Infernum. Unde sequitur, in terram, idest in Infernum, qui intra terram est secundum Gregorium: et ipse etiam Infernus quandoque terra dicitur, ratione firmitatis. Job. 10, terram miseriae et cetera. Et Angeli ejus cum illo missi sunt, quia Daemones cum suo principe mittentur in Gehennam, ut de cetero non evagentur per mundum, ad decipiendum homines. Matth. 25, qui paratus est Diabolo et Angelis ejus. Prima expositio videtur principalis in litera, per ea quae sequuntur. Secunda autem superabundans; tamen vera. Sed objicitur, quia super illud, draco, dicit Glossa, pro violentia. Contra. Damascenus, 2: ubi violentiam alicui inferre non praevalent. Item non seducit universum orbem; quia multi sunt quos dominus ab eo custodit. Respondeo. Ad primum dicendum quod violentia dupliciter dicitur: scilicet stricte, ut cum quis ad quid cogitur, ita quod nullo modo voluntas est ad illud; ut si quis moveat manum ad thurificandum idolo violenter; et sic Daemones non possunt facere violentiam, ut dicit Damascenus. Alio modo potest dici large et minus proprie; ut cum per terrores et importunas ac longas tentationes et hujusmodi tentant hominem; et sic est quaedam violentia, et sic loquitur Glossa. Juxta hoc dicit Gregorius: prius leviter subrepit, postmodum vero etiam violenter rapit. Ad aliud dicendum, quod aliter judicantur vocabula quantum ad locutionis significationem, aliter quantum ad loquentis acceptionem. Quod ergo dicitur, universum orbem, intelligitur quantum ad reprobos qui sunt major pars orbis, ut dicit Glossa. Non tamen sine causa sic dicitur. Per hoc enim ostenditur nequitia Diaboli, qui fere totum mundum decipit. Et audivi. Quinta pars est, in qua ostenditur sanctorum exultatio de triumpho dejectoris, scilicet Dei. Et primo ponitur exultatio de dejectione hostium. Secundo subditur invitatio aliorum ad gaudium, propterea laetamini. Tertio invectio contra malos dejicientes in vitium, vae terrae. Circa primum primo tangitur sanctorum exultatio sive congratulatio. Secundo materia exaltationis, dicentem, nunc facta est. Dicit igitur, et audivi: quasi dicat: ita projectus est draco, et ex hoc sancti in patria exultant; et hoc est quod dicit: et audivi auditu interno, vocem magnam, idest exultationem magnam. Psal. vox exultationis et salutis, in tabernaculis justorum, quia dextera domini fecit virtutem. Secundum Haymonem, haec vox est desiderium magnum sanctorum de nostra victoria. In caelo, idest in Angelis sanctis et animabus beatis. Nota Glossam: cum ostendisset. De quo sit haec exultatio, ostenditur cum dicitur, dicentem. Primo autem ostenditur exultationis materia in generali. Secundo in speciali, quia projectus. Materia exultationis est in generali de dominatione et victoria Dei et Christi hominis. Unde circa primum primo ostenditur dominatio Dei in sua divinitate. Secundo dominatio Christi in assumpta humanitate, et potestas. Dicit igitur, dicentem. Haec dictio est intrinseca et mentalis in Angelis et animabus beatis. Nunc, scilicet tempore gratiae, facta est salus, idest dominatio et honor, in salvando a malo per remissionem peccatorum, et conservationem in lucta tentationum. Isaiae 12, ecce dominus salvator meus. Et virtus, idest dominatio secundum quam suos juvat in bono, ad operationem bonorum. Isaiae 40, qui dat lasso virtutem. Et regnum, idest dominatio secundum quam regit suos in profectu meritorum. Non enim sufficit operatio bona, nisi proficiat ulterius. Supra 5, fecisti nos Deo nostro regnum et cetera. Dei nostri: quasi dicat: non draco, sed Deus noster obtinet dominatum. Et intelligitur hoc de patre, cui per appropriationem attribuitur potentia, licet aeque conveniat tribus personis. Potest etiam intelligi de tota Trinitate. Et dicit, Dei nostri, ratione devotae dilectionis, et reverentis subjectionis. Supra 5, salus Deo nostro. Item dicit, facta est, quia ante adventum non erat victus Diabolus; sed post per passionem Christi et merita justorum et adjutoria Angelorum. Haec autem tria praedicta facit Deus dominans in justis. Liberat a malo, adjuvat in bono, promovet in merito. Vel, salus quantum ad incipientes qui a malo liberantur. Virtus, quantum ad proficientes, qui in bono fortiter progrediuntur. Regnum, quantum ad perfectos, qui ei devote subjiciuntur; in eis enim completur illud Matth. 6, adveniat regnum tuum. Et potestas, idest potestativa dominatio, Christi ejus, idest filii incarnati; qui est Christus patris, quia ab eo secundum humanitatem unctus. Psal. unxit te Deus Deus tuus oleo laetitiae. Vel quia ab eo singulariter dilectus. Matth. 4, hic est filius meus dilectus. Quasi dicat: Christus expulso dracone dominatur in justis pro quibus est humanatus et passus. Daniel. 7, potestas ejus potestas aeterna, quia projectus. Hic in speciali ostenditur materia exultationis: et exponitur quomodo praedicta Deo conveniunt, quia videlicet justi divino auxilio devicerunt draconem, et sic regnat Deus in eis. Et primo ostenditur dejectio Diaboli. Secundo ostenditur a quibus est dejectus seu victus, et ipsi. Tertio per quid, propter sanguinem. Unde ostenduntur justi vincere Diabolum per fidei fervorem, in considerando et diligendo passionem. Propter sanguinem. Item per fidei confessionem. Et propter verbum. Item per fidei operationem, quia fides facit justos mortem subire vel paratos esse, et non dilexerunt. Dicit igitur, quia: quasi dicat: vere Deus injustis dominatur, quia projectus est, idest procul ab electis ejectus divina virtute, accusator fratrum nostrorum, idest justorum, qui per cognationem caritatis, sunt fratres Angelorum. Diabolus dicitur accusator justorum; quia laborat facere eos accusabiles apud Deum; et ideo se homo accusare debet, ne coram Deo sit accusabilis. Proverb. 18, justus prior accusator est sui. Qui accusabat eos. Hic ostenditur quod officium accusandi exercet in actum quando potest: quasi dicat: tentando, instigando, faciebat eos accusabiles, cum ipsos aliquo tempore decipiebat, sed jam eis liberatis projectus est. Vel, accusabat, idest accusabat, idest accusabiles facere laborabat. Ante conspectum Dei nostri, cui omnia nuda sunt. Hebr. 4, omnia nuda et aperta sunt oculis ejus. Quasi dicat: ad hoc accusabat, ut Deus offensas aspiceret et puniret. Die ac nocte, idest in prosperis et adversis, secundum Gregorium, quia satagit per prosperitatem mollire, per adversa frangere. Vel, die ac nocte. Glossa, continue. Nam nocte et die invigilat nocere hominibus. Job 30, qui me comedunt non dormiunt. Et ipsi: quasi dicat: ita accusabat pugnando tentationibus, et ipsi e contrario. Vicerunt illum, peccata abjiciendo, et deinceps tentationibus resistendo, et in meritis proficiendo. Notatur autem in hoc, industria liberi arbitrii. Roman. 12, noli vinci a malo, sed vince in bono malum. Propter sanguinem, idest propter fidem et considerationem et amorem sanguinis Christi. Passio enim Christi devote considerata et amata, roborat animam contra Diabolum. 1 Petri 4: Christo in carne passo, et vos eadem cogitatione armamini. Agni, idest Christi piissimi, innocentissimi pro hominibus immolati. Unde praecepit dominus ut postes domus linirentur sanguine agni paschalis, ut sic liberarentur ab exterminatore. Exod. 12, postes sunt intellectus et affectus. Et propter verbum testimonii sui, idest propter verbum quo testificati sunt fidem et veritatem Catholicam; vel praedicando vel in tormentis persistendo. Glossa: quia non tacent ubi necesse est. Act. 4, virtute magna reddebant et cetera. Roman. 10, corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Et non dilexerunt animas suas, idest vitas animales, hoc est corporales. Usque ad mortem, exclusive, idest, non ita dilexerunt vitam corporis, ut mortem renuerent pati pro Christo. Joan. 12, qui amat animam suam et cetera. Act. 20, non facio animam meam pretiosiorem me. Vel non foverunt carnem, ita quod animae perirent, ut dicit Glossa. Matth. 10, qui autem perdiderit. Propterea quia Diabolus devictus est, et a justis expulsus. Laetamini, pro honore Dei et salute hominis. Caeli, idest majores justi, per vitam altam caelestes. Et qui habitatis in eis, scilicet minores justi. Minores enim ut activi, habitant in viris perfectis, ut in contemplativis; quia eis innituntur, et ab eis doctrinam, exemplum, et suffragium suscipiunt. Vel, caeli, sunt Angeli per gloriam clari et alti. Omnes autem justi habitant in eis, quia Angeli omnes justos tuentur et juvant. Magna utique laetitia agenda est de dejectione Diaboli, et salute humana. Isaiae ultimo: laetamini cum Jerusalem, et exultate cum ea omnes qui diligitis eam. Nota quod Joannes audivit vocem quamdam magnam dicentem: nunc facta est: et videtur vox illa dixisse omnia quae sequuntur, usque ibi, et postea vidi. Per hoc autem intelligitur quod Angeli gaudent de Daemonum ejectione, quia scilicet justis non praevalent, et se invicem invitant ad gaudium et omnes justos, qui debent in ipsis Angelis habitare, per desiderium et fulcimentum. Vel invitant justos perfectos et imperfectos. Per hoc etiam quod vox illa subdit, vae terrae, et cetera, intelligitur quod Angeli zelo justitiae indignantur contra malos, qui Deo, justorum protectori, non adhaerent, et Diabolo subjiciuntur. Ex hoc etiam intelligitur, quod Diabolus circa finem mundi, gravius malis nocebit. Vae terrae. Hic ponitur invectio contra malos, qui per Diabolum sunt demergendi in vitium. Sancti enim Angeli non acceptant, quod reprobi a Deo suo recedunt. Vae terrae: quasi dicat: vos boni laetari potestis, sed vae, id est magnum malum accidet terrae et mari, idest universis reprobis. Terra dicuntur falsi Christiani, qui terram amant, licet fidem informem retineant. Mare, sunt infideles, qui sunt in profunditate et amaritudine errorum. Vel, terra, sunt obstinati in vitiis, etsi non multa genera vitiorum multiplicent, ut alii multi. Mare, fluentes de vitiis in vitia, ut qui multa genera peccatorum accumulant. Unde autem erit vae, ostenditur cum sequitur: quia descendit, jam de praeterito, cum vident se a justis expelli. Descendit, inquam a justis, in quibus fuerat per suggestionem, ad vos, ut in vobis faciat mansionem. Matth. 12, cum immundus spiritus exierit ab homine et cetera. Quid autem ex hoc vae accidat, ostenditur cum subditur: habens iram magnam: quia videt sibi multos subtrahi, et ideo nititur alios occupare, ne solus damnetur, ut dicit Gregorius. Ex hoc autem augetur irae malitia; quia videt modicum tempus restare usque ad finem mundi. Unde sequitur: sciens, per hoc quod antiquum est a principio, et videt mundum jam diu durasse. Item videt plurima quae in Scriptura praedicta vel praefigurata fuerant, jam impleta esse, et forsan aliis modis. Quod modicum tempus habet, scilicet ad seducendum homines. Modicum inquam, usque ad consummationem saeculi; quia a passione domini usque ad diem judicii, modicum tempus est, respectu temporis quod praecessit. Multae enim aetates mundi praecesserant. 1 Joan. 2, filioli, novissima hora est. 1 Cor. 10, nos sumus in quos fines saeculorum devenerunt. Tanto autem gravius tentat, si permittatur, quanto propinquius finis mundi instat, ut tangit Glossa. Potest autem aliter hoc intelligi pro tempore ultimo, scilicet pro tempore Antichristi; quia tunc gravius tentabit, videns modicum tempus restare usque ad judicium: et secundum hoc dirigitur sermo ad eos, qui in ultimis temporibus erunt. Vae terrae et cetera. Gregorius super hunc locum dicit: antiquus hostis extrema mundi atrocius aggredietur; considerat quippe quod juxta sit, ut licentiam amittat nequissimae libertatis. Tunc in magnae irae fervorem se dilatat; ne qui in beatitudine stare non potuit, in damnationis suae foveam cum paucis ruat. Objicitur primo de hoc quod dicitur, projectus est; quia nondum est a justis devictus; quandoque enim praevalet eis, et quidam ruunt. Respondeo. Dicendum quod duplex est dejectio Diaboli. Semiplena. Et hoc modo est in statu viae: quia licet justos tentet, et quibusdam quandoque praevaleat, tamen plurimi justi omnino ipsum devicerunt; ita quod post justificationem a peccatis, nunquam postea mortaliter peccant: et in statu Ecclesiae uno die multa millia justorum, martyrium sustinebant. Et ideo dicitur, nunc facta est salus et cetera. De hoc valde laetandum est. Si autem aliqui cadunt ex electis, non praevalet eis finaliter, quia resurgunt. Item est plena; et hoc erit in fine mundi. De prima principaliter videtur littera loqui. Secundo objicitur de hoc quod dicit, accusator. Numquid enim vocat vel adducit coram judice? Respondeo. Diabolus dicitur accusare potius facto et desiderio quam verbo accusatorio: scilicet quia homines accusabiles facit, per tentationes dejiciendo, vel accusabiles facere laborat. Unde Haymo, accusatio Diaboli nil aliud est, quam ad malum praecipitatio: tunc accusat, quando dignos accusatione reddit, non loquendo exterius, sed interius odiendo. Hoc etiam modo exponit Glossa. Verumtamen si opportunum sibi videret, accusaret coram sanctis Angelis vel Dei homines, vel verbo interiori vel verbo exteriori, in corpore assumpto. Tertio objicitur de Glossa, quae dicit, officium Diaboli est accusare. Contra. Nullus habet officium peccandi, cum omnibus peccatum interdicatur. Item a quo habet illud officium? Respondeo. Officium potest dupliciter dici: scilicet stricte vel large. Proprie vel stricte dicitur deputationem alicujus rationalis creaturae a superiori factam ad actum licitum vel salubrem; sicut hominis et Angeli officium est servire Deo, et praelati officium est vigilare pro subditis. Large, dicit deputationem alicujus creaturae ad aliquem actum licitum vel illicitum; sive deputatio sit a superiori, vel ab alio vel a seipso facta; sicut officium latronum est furari. Non ergo primo modo, sed secundo officium Diaboli est accusare; quia scilicet ipse per suam malitiam, se ad nocendum hominibus deputavit. Ad aliud dicendum, quod a sua malitia illud officium habet, et a permissione divina, quantum ad potestatem nocendi; quia nihil potest, nisi permissus. Quarto objicitur de hoc quod dicunt: fratrum nostrorum: quia nomen fratris importat unitatem naturae, sicut omnes homines dicuntur fratres, quantum ad unitatem naturae humanae, dominus et omnes homines dicuntur proximi. Respondeo. Est fraternitas naturae, et haec importat naturae unitatem sicut objicitur. Item gratiae, sicut justi sunt fratres etiam non habito respectu ad communitatem naturae humanae: et sic justi sunt fratres Angelorum, scilicet fraternitate gratiae et caritatis et participationis ejusdem haereditatis. De prima objicitur. Quinto objicitur de hoc quod dicitur, non dilexerunt animas suas: quia qui Deo servit, animam suam diligit: unde de injusto dicitur in Psalm. qui diligit iniquitatem, odit animam suam. Respondeo. Nomen animae dupliciter accipitur: quandoque pro substantia spirituali. Deuteronom. 4, custodite sollicite animas vestras, et sic justi animas suas diligunt, et sic objicitur. Quandoque pro vita corporali. Levit. 17, anima omnis carnis in sanguine est, quia scilicet sanguis operatur ad vitam naturalem corporis; et sic justi odio habent animam, quantum ad hoc ut propter eam non peccent. Joan. 12, qui odit animam suam et cetera. Et sic accipitur hic. Et postquam vidit draco. Hic agitur de profectu Ecclesiae in persequutione aperta, secundum Glossam. Primo autem de persecutione Ecclesiae quantum ad majores. Secundo quantum ad minores. Et iratus est. Circa primum primo agitur de persecutione Diaboli. Secundo de importunitate persecutionis, et misit serpens. Utrobique autem proficit Ecclesia ad vitam per gratiam: unde circa primum. Primo agitur de persecutione Diaboli contra Ecclesiam. Secundo de profectu Ecclesiae per gratiam, et data sunt. Dicit igitur: et postquam, ita succubuit draco in persecutione occulta. Et postquam vidit quod projectus est, idest divina virtute et auxilio Angelorum a justis procul expulsus, in terra, idest terrenos. Persecutus est mulierem, aperta persecutione. Nota Glossam: cum videt Diabolus et cetera. Quae peperit masculum, ut supra. Ab hoc filio habet Ecclesia adjutorium contra persecutionem apertam, sicut contra occultam, sicut dicit Glossa, Prov. 3, dominus erit in latere tuo et cetera. Et datae. Hic ostenditur profectus Ecclesiae in ipsa persecutione. Et primo tangitur gratia data Ecclesiae. Secundo effectus ipsius gratiae, ut volaret. Hujus autem effectus est, quia gratia mentem elevat in contemplationem, et per hoc facit in persecutione proficere: unde tangitur duplex effectus. Primus elevatio mentis. Secundus profectus in meritis, ubi alitur. Dicit igitur: et datae sunt, in remedium contra persecutionem. Per hoc patet quod si quis non succumbit in adversis, hoc donum Dei est. Psalm. salus justorum a domino, et protector eorum in tempore tribulationis. Mulieri, scilicet Ecclesiae. Alae duae, scilicet contemptus mundi et desiderium praemii, quae animum elevant quasi alae. Vel duo testamenta, vel dilectio Dei, propter quem sustinet, et dilectio proximi etiam a quo persecutiones sustinet. Justi etiam suos persecutores diligunt Matth. 5, diligite inimicos vestros et cetera. Vel vita activa et contemplativa quae signantur per Magdalenam et Martham, Joan. 11. Specialiter autem et maxime duae alae sunt, meditatio intima et affectio calida. Haec enim duo valde elevant ad contemplationem. Propter haec duo dicitur Job 39, in arduis ponet nidum suum. Aquilae magnae. Per has alas magnam elevationem sui facit Ecclesia ad divina, sicut aquila magnas alas habet et per donum sibi datum fixum habet intuitum in Deum. Isa. 40, assument pennas ut aquilae. Ut volaret, idest celeriter et expedite virtuose in altum se per contemplationem elevaret. Psalm. quis dabit mihi pennas, sicut columbae, et volabo et requiescam? In desertum, idest in caelum, quod desertum est ab Angelis apostatis et desertum ab hominibus injustis. Quando enim justi tribulantur, elevant mentem ad considerationem praemii ut levius ferant. Gregorius, consideratio praemii minuit vim flagelli. In locum suum: quasi dicat: volans in desertum volat in locum suum, quia in caelo sicut in loco suo debet anima quiescere, quia propter caelum facta est. Philipp. 3, nostra conversatio in caelis est. Ostenditur autem hic manifeste profectus Ecclesiae. Superius enim dictum est quod mulier fugit in solitudinem: hic autem dicitur quod volavit in desertum alis sibi datis: per quod notatur augmentum gratiae et major profectus Ecclesiae, quia volare plus dicit quam fugere, quia avis volans celeriter et expedite transit nec terram pedibus tangit. Ubi alitur, idest in quo loco sive deserto existens per contemplationem. Nutritur autem a suo nutritio patre ac sponso, alimento Scripturae, cibo internae doctrinae caelitus infusae, et pastu intimae consolationis et manna sacramentalis refectionis. Nam contemplativi magnam spiritus refectionem suscipiunt ex ipsius dominici corporis refectione. Hoc est manna quo pascit dominus filios Israel in deserto. Sap. 16, per tempus, idest per annum. Et tempora, idest duos annos. Et dimidium temporis, idest dimidium annum. Hoc est, dominus pascit Ecclesiam, toto tempore quo subsistit Ecclesia fundata per Christi praedicationem tribus annis et dimidio factam: et sic intelligitur tota duratio Ecclesiae in statu viae a passione domini usque ad finem mundi. Vel potest intelligi de tempore Antichristi, quia tunc apertissime draco Ecclesiam persequetur, et tunc perfecti volabunt per contemplationem in caelum, ubi nutrientur quam diu durabit Antichristus, scilicet tribus annis et dimidio. Utroque modo expositum est supra eodem, diebus mille ducentis sexaginta. A facie: quasi dicat: ita alitur Ecclesia a facie serpentis, idest ut per hoc protegatur a praesentia impugnationis quae fit per Diabolum, qui dicitur serpens, propter astutiam et venenum malitiae, quo intoxicat per errorem et peccata. Vel ut volaret a facie serpentis. Psalm. propter nomen tuum deduces me et enutries me. Aliter ab illo loco, ut volaret in desertum, idest in quietem sive internum secretum mentis, ubi non est tumultus vanitatis mundanae sive in cogitatu importuno, sive in affectionibus et desideriis. Ideo recte dicitur desertum. In hoc deserto inveniunt consolationem justi in pressuris: ibi enim cognoscuntur omnia esse vana quae sunt mundi. Haymon, solet hoc esse sanctorum proprium, ut quo magis pressuris angustiantur in terra, eo magis penna contemplationis eleventur ad summa. In locum suum; quia internum secretum sive quies mentis est animae locus, ubi quiescere debet; de quo supra eodem, ubi habet locum et cetera. Ubi, idest in quo interno secreto, alitur etc. ut prius. Et misit. Hic agitur de importunitate persecutionis, quia non semel tantum persequitur, sed pluries: et semel victus non desistit. Postquam enim in occulta pugna devictus est, pugnat persequutione aperta. Et cum in illa solus devictus est, ut jam praemissum est, datae sunt mulieri etc. adhuc persequitur, ut hic dicitur: et misit. Primo autem ostenditur importunitas persequutionis diabolicae. Secundo auxilium praestitum Ecclesiae, et audivit. Quasi dicat: ita mulier volavit ad evadendum persequutionem Diaboli; et tamen, misit, idest emisit serpens, idest Diabolus astutus et malitia venenosus. Ex ore suo, idest ex inspiratione, qua inspirat impiis ut persequatur justos. Vel, ex ore suo, idest ex persuasione malorum qui suadent aliis persequi justos. Mali enim sunt quasi os Diaboli, quia per eos loquitur et suadet mala. Post mulierem. Bene dicitur post; quia tribulatio eam non attingit, quia non dejicit. Emisit inquam, aquam tamquam flumen, idest tribulationem inundantem et magnam ad modum fluminis. Thren. 3, inundaverunt aquae super caput meum. Ut eam, scilicet mulierem, idest Ecclesiam. Faceret trahi, ad peccatum. A flumine, idest a vehementia tribulationis: quasi dicat; licet Ecclesia habeat adjutorium contra persequutionem Diaboli et ipsum vincat, tamen inspirat et suggerit impiis, ut Ecclesiam per tribulationes persequantur, ut scilicet Ecclesia cadat in aliquod peccatum; sed dominus conservat Ecclesiam. Cant. ult. aquae multae non potuerunt extinguere. Et adjuvit. Hic ostenditur auxilium praestitum Ecclesiae. Et primo ostenditur in generali. Secundo in speciali, et aperuit. Dicit igitur: et adjuvit terra, idest Christus factus particeps nostrae terrenitatis, idest mortalitatis. Mulierem, idest Ecclesiam, dando ei vires patiendi adversa merito et exemplo suae passionis, et virtute suae resurrectionis, et refectione intimae consolationis. Psalm. dominus mihi adjutor, non timebo quid faciat mihi homo. Deinde in speciali subditur: et aperuit terra os suum, idest Christus omnia sibi inflicta in passione, sustinuit gratanter, omnia libenter bibens ad modum hominis aperientis os suum: et per hoc, tum merito, tum exemplo, dedit Ecclesiae virtutem finaliter sustinendi. Unde sequitur, et absorbuit, idest fecit absorberi, idest laetanter sustineri. Flumen, idest inundationem tribulationum. Quod misit draco ex ore suo, idest Diabolus de sua inspiratione sive suggestione, qua suggerit malis ut persequantur Ecclesiam. Et sic de ore suo mittit flumen contra eam: quasi dicat: Ecclesia persecutionem sustinet a Diabolo per impios; sed a passione Christi habet adjutorium ad bibendum gratanter omnia, 1 Petr. 2, Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum. Vel, absorbuit, idest per gloriam suae resurrectionis omnes tribulationes Ecclesiae consumpsit, quia per resurrectionem omnia sustinere docuit cum ipsum praemium ostendit. Augustinus in Lib. de patientia: vis desideriorum facit tolerantiam laborum et dolorum. Vel, aperuit etc. idest Christus aperit latitudinem misericordiae suae ministrans electis intimam consolationem. Vel per hoc absorbuit, idest annullat tribulationem immissam contra Ecclesiam, hoc est facit eam libenter ferre. Potest et aliter terra intelligi: scilicet perfectiores in Ecclesia, qui stabiles sunt et portant Ecclesiam, ut terra quae supra sunt. Terra, idest perfectiores. Adjuvit, idest adjuvant; quia quod tunc vidit, signabat illud quod in Ecclesia fit. Mulierem, idest Ecclesiam. Et aperuit terra os suum, idest justi perfecti se paratos exhibent ad sustinendum adversa, sicut qui os aperit in siti se parat ad bibendum. Et absorbuit flumen, idest gratanter tribulationes magnas sustinet: et sic Ecclesia juvatur, et per hoc stat Ecclesia et dejicitur draco. Hoc autem fiet maxime tempore Antichristi, et fit nunc quantum ad aliquos et factum fuit tempore martyrum. Act. 31, ego autem non solum alligari et cetera. Sed quomodo agit de passione et resurrectione Christi, cum post eam contingant hujusmodi tribulationes? Respondeo. Quia in passione et resurrectione data fuit carnaliter virtus ad sustinendum. Item etsi passio et resurrectio transierunt tempore, manent tamen effectu et virtute. De his ergo agitur consequenter ex eis contra adversa. Et iratus. Hic agitur de persecutione, quantum ad minores contra quos pugnat Diabolus, maxime cum non potest majores dejicere. Et primo ostenditur motivum ad praeliandum. Secundo ipsum praelium, et abiit. Tertio ostenditur quibus praevalet in praeliando, et sedit. Motivum autem est ira, quia non praevalet majoribus. Et iratus: quasi dicat: ira juvatur Ecclesia. Et draco, idest Diabolus violentus fortis et astutus. Iratus est, idest ira contra motus. In mulierem, idest contra Ecclesiam, scilicet: quia majora membra non potest dejicere. Genes. 3, inimicitias ponam inter te et mulierem et incitatus ira. Abiit, ab istis recedens cum eos vincere non potest. Facere, idest parat facere. Praelium, immittendo tribulationes corporales vel impias persuasiones per haereticos vel alios. Cum reliquis, scilicet cum minoribus. De semine ejus, idest de ejus progenie spiritualis, quos scilicet procreavit semine verbi Dei, 1 Petr. 1, renati non ex semine corruptibili, sed incorruptibili per verbum Dei vivi et cetera. Acrius autem persequitur bonos quam malos: unde dicit: qui custodiunt mandata Dei, per operationem; et ideo vult eos ad frangendum pervertere, sicut in primis parentibus. Cur praecepit vobis Deus? et cetera. Genes. 3. Et habent testimonium Jesu, per audacem confessionem: quasi dicat; illos minores specialius impugnat qui sunt obedientes in mandatorum impletione et sunt constantes in fidei confessione. Primum pertinet ad mores. Secundum ad fidei expressionem, cum necesse est inter tormenta. Rom. 10, corde creditur ad justitiam, ore confessio fit ad salutem. Et sedit. Hic ostenditur quibus praevalet: scilicet quibusdam qui sunt infructuosi et reprobi: unde dicitur: et sedit: quasi dicat: ita pugnat cum minoribus. Et hoc est quod dicit: et sedit, idest sedet, scilicet moram faciens et dominans, super arenam, idest super homines malos, infructuosos, viles, fluidos sive labiles et retinentes vestigia vitiorum, sicut arena sterilis est, vilis fluida, et retinens impressa vestigia. Maris, idest mundi. Mali enim sunt arena maris, quia ad mare, idest ad mundum pertinent quem diligunt, cujus amaritudinem quasi dulcedinem bibunt. Psalm. hoc mare magnum et spatiosum et cetera. Non dicit, supra petram, quia non dominantur nec praevalent solidis; et ideo convertuntur se ad arenam. Sed quid est quod dicitur, abiit? Scilicet a majoribus. Unde Glossa, istos jam deserens. Non enim videtur dare quietem justis, cum sit nequitia plenus. Respondeo. Dicendum, quod licet semper desideret nocumentum justorum, tamen quandoque quosdam ad tempus saltem modicum deserit, duplici ratione. Una est, ut cum eos videt constantes alios dejicere laboret, sicut haec litera dicit. Alia est ut justos securiores reddat et post facilius decipiat. Gregorius, ad tempus recedit, non ut malitiae potestatem praebeat, sed ut corda quae per quietem secura reddiderit, repente facilius evertat. Tertia ratio, quia dominus non permittit ut semper tentet, eosdem justos maxime. Gregorius, formidari non debet, qui nihil nisi permissus valet. Item objicitur de ordine: quia fides est ante opera. Quare ergo prius de operibus loquitur? Respondeo. Etsi fides prius sit, tamen opera cum fide sunt digniora et utiliora quam fidei confessio in ore. Item caritas, per quam fit observantia mandatorum, major est, ut dicit Haymon, quam aliae virtutes. Item ipsa opera faciunt hominem constantem ad confitendum nomen et fidem Christi.
Textum Parmae 1869 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit
[91217] Super Apocalypsim «Vox», cap. 13 Et vidi de mari et cetera. Hic agitur de profectu Ecclesiae sub tempore Antichristi. Quoniam autem non est perficere sine divino adjutorio, ideo primo ad praemunitionem ostenditur tribulatio fienda sub Antichristo. Secundo ad consolationem subditur auxilium conferendum a Christo, quartodecimo capite, et vidi et ecce agnus. Circa primum primo ostenditur persecutio facienda ab Antichristo mediantibus principibus. Secundo mediantibus pseudopraedicatoribus, et vidi aliam bestiam. Circa primum notatur quod persequutio fiet per ipsum et per alios multos qui erunt subjugati Diabolo: unde de aliis perversis et de ipso Antichristo, agitur sub similitudine bestiae habentis multa capita et cornua. Haec bestia est corpus hominum multum perversorum. Capita sunt principes qui eis praesidebunt; unum autem illorum capitum principale erit Antichristus. Primo ergo describitur ipsa bestia. Secundo potestas eidem exhibita, et dedit illi draco virtutem. Tertio pugna bestiae cum Ecclesia, et datum est illi bellum facere. Quarto poena bestiae debita, si quis habet aures. Quinto profectus, sive meriti materia, hic est patientia. Bestia vero describitur primo quantum ad originem, et vidi de mari. Secundo quantum ad elevationem, ascendentem. Tertio quantum ad capitum dispositionem, habentem capita septem. Quarto quantum ad coloris varietatem, et bestia quam vidi. Quinto quantum ad pedum qualitatem, et pedes. Sexto quantum ad oris voracitatem, et os ejus. Dicit igitur: et vidi: quasi dicat: ita draco laborat ad dejicendos homines, et ad hoc multitudinem perversorum sibi instituet, maxime tempore Antichristi, per quos alios dejiciat. Et hoc est quod dicit: et vidi, scilicet interno visu. Bestiam, idest corpus sive numerositatem hominum perversorum bestialiter viventium et alios crudeliter devorantium, scilicet vel nocumento spirituali vel corporali. Videtur autem haec bestia intelligenda multitudo malorum, non omnium, sed eorum qui sunt perversiores et per quos Diabolus decipit alios, hoc enim significat nomen bestiae. In hac autem intelliguntur et minores in dignitate saeculi, et etiam majores; quorum capita quidam sunt aliorum, scilicet principes; et inter hos unus maximus erit Antichristus, sicut infra sequitur: unde de hac bestia videtur hic principaliter agi, ratione Antichristi qui est unum principale caput ipsius bestiae. De bestia hac quantum ad corpus perversorum, Isa. 35, mala bestia non ascendet per eam. Ascendentem, idest se elevantem sive extollentem ad mala, vel ad nocendum fidelibus, sed tolluntur in altum ut lapsu graviore ruant. Luc. 13, qui se exaltat humiliabitur. De mari, idest de mundo tempestuoso per tribulationes et tentationes et amaro per transgressionem, quia ex diversis nationibus mundi colligetur haec bestia. De hoc mari Psalm. hoc mare magnum et spatiosum. Vel de mari, idest de consortio malorum; quia de toto consortio malorum, erunt quidam pejores et perversiores, qui hic dicuntur bestia, et per alios malos juvabuntur ad elevandum se contra fideles. Unde Glossa, per alios malos se extollentem. Habentium capita. Hic tertio agitur de bestia quantum ad capitum dispositionem, quia vidit bestiam habentem septem capita cum decem cornibus et decem diadematibus. Sub similitudine autem capitum et aliorum praedictorum describitur bestia, quantum ad quatuor. Primo quantum ad principum multitudinem. Secundo quantum ad malitiae perversitatem, et cornua decem. Tertio quantum ad jactantiae fastuositatem, et super cornua. Quarto quantum ad blasphemiae temeritatem, et super capita. Dicit igitur, habentem capita septem, idest universos perversos principes, septem vitiis repletos, qui erunt capita aliorum in hac bestia. Et sicut majores erunt dignitate, ita et perversitate. Ita periculosa est dignitas. Amos 6, vae vobis qui opulenti estis supra Sion, et confiditis in monte Samariae, optimates capita populorum. Horum autem unum principale caput erit Antichristus, sicut infra dicitur, et per hos principes multum nocebit draco. Et cornua decem, idest omnes perversos, per quos ipsi principes malitiose impugnabunt Decalogum. Principes enim per suos ministros et alios adjutores, sive per regna sibi subjecta, compellent vel minis vel damnis vel flagellis vel alio modo per malitiam fideles ad transgrediendum praecepta divina, sicut animalia cornuta suis cornibus impugnant alia. Ideo tales ministri et adjutores per decem cornua signantur, secundum Glossam supra 12, ecce draco magnus rufus. Vel per cornua intelliguntur ipsi principes, qui dicuntur capita inquantum super homines sibi subditos regnant. Dicuntur etiam cornua, inquantum divina praecepta impugnant, frangendo in se, et faciendo frangi in aliis, sicut Glossa vult. Et super cornua ejus, idest super adjutores et ministros principum, vel similiter ipsos principes, decem diademata, idest victoriae de projectione fidelium per transgressionem decem praeceptorum: quasi dicat: jactabunt se fastuose de victoria, quam dicent se de fidelibus obtinuisse, facientes eos Decalogum violare. Supra 9. Et super capita earum tamquam coronae. Et super capita ejus, idest super principes, bestiae, idest multitudinis perversorum, erunt nomina blasphemiae, quia principes valde blasphemabunt Christum, et hoc manifeste: ideo dicitur: super capita: quia illa blasphemia erit maxima, ideo dicitur, nomina blasphemiae. Quod enim videt nomina blasphemiae in illis capitibus, signat magnitudinem blasphemiae, quia expresse dicitur, nomina. Per hoc enim ostenditur, quod magna et expressa et aperta erit blasphemia. Maxime autem blasphemabit unum ex illis capitibus, scilicet Antichristus, de quo infra eodem, et aperuit os suum et cetera. Et bestia quam vidi, idest perversorum multitudo. Similis erat, idest erit, pardo, in varietate sententiarum; quia unus habebit unam, et alius aliam, et in eodem variabuntur errore, sicut solet fieri in haereticis; in quibus tamen sententiis multi convenient. Vel, similis, in varietate simulationum, quibus celabunt quaedam vitia. Item in impatientia et crudelitate. Pardus enim est bestia varietate discolor, impatiens et saevissima. Jeremiae 13, si mutare potest Aethiops pellem suam, et pardus varietates suas et cetera. Et pedes ejus, idest illi, qui mittentur a principibus deputati ad pergendum vel obsequendum sicut pedes. Qui, inquam, erunt pedes bestiae, quia alios juvabunt ad malum, erunt sicut pedes ursi, idest fortiter et ferociter conculcabunt fideles. Ursus enim est animal, ferox et fortissimum in pedibus, quibus et pedibus conculcat. Daniel. 7, et ecce bestia alia similis urso. Et os ejus, idest malitia inhians ad devorandum fideles tormentis, et errorum documentis, sicut os leonis, per crudelitatem devorantem. Supra 9, dentes earum sicut dentes leonum erant. Vel, os ejus, idest majores in peritia loquendi. Sicut os leonis, quia devorabunt alios voragine doctrinae, foetebunt errore in doctrina, ut tangit Glossa. Et dedit illi. Hic agitur de potestate bestiae quam dabit ei draco, et cujus usum permittet: et tamen Antichristus simulabit se habere majorem potestatem quam hanc: per hoc decipientur non pauci. Primo ergo agitur de potestate data bestiae a Diabolo. Secundo de potestate permissa a Deo. Et datum est ei os. Circa primum agitur de potestatis collatione. Secundo de majoris simulatione, et vidi unum. Tertio de hominum deceptione, et admirata est. Dicit igitur, et dedit illi, idest dabit multitudini perversorum, draco, idest Diabolus ferox, violentus, astutus ut draco, virtutem suam, ad operationem miraculorum, et potestatem magnam, ad seductionem hominum. Dabit inquam, juvando perversos ad actus perversitatis; quia faciet eos operari adjutorio potentiae suae. Nam in miraculis potest, quia novit naturas rerum, et quia magnam habet potentiam. Item potest dare divitias et alia facere multa: tamen miracula quae faciet, non proprie dicuntur miracula; quia non subito ea faciet, sed repente. Item multa faciet falso non vere, sicut et falso simulabit se resurrexisse, ut sequitur. De potestate autem Diaboli, quae dabitur Antichristo, dicitur specialiter 2 Thessal. 2, cujus est adventus secundum operationem Satanae in omni virtute et cetera. Job 41, non est potestas super terram. Et vidi. Hic agitur de majoris potestatis simulatione; quia Antichristus qui erit unum magnum caput hujus bestiae, simulabit se habere majorem potestatem quam habeat; et ideo simulabit se per tres dies mortuum, et tunc latebit; post vero apparebit dicens se resurrexisse, sicut dicit Ambrosius, et habetur in Glossa. Primo ergo tangitur simulatio mortis. Secundo simulatio resurrectionis, et plaga. Dicit igitur, et vidi unum de capitibus suis, Glossa, Antichristum. Quasi occisum, idest fingentem se tamquam mortuum, ut per hoc possit postea credi resurrexisse: in mortem: hoc additur ad ostendendum, quod fingeret se esse vere et plene mortuum, ne credatur. Beatus Joannes loquitur communiter, secundum quod dicitur aliquis quasi occisus, vel quasi mortuus, quando est morti propinquus. Proverb. 3, abominatio est domino omnis illusor. Et plaga mortis ejus, quia mors plaga est, quia naturam laedit, curata est. Ly quasi, est repetendum, secundum Haymonem: idest Antichristus qui prius per triduum credebatur mortuus, postea credetur resuscitatus. Non tamen secundum veritatem erit curata plaga mortis in eo, quia non prius habuerat veram mortem; sed potius eum absorbebit; quia post occidet eum dominus spiritu oris sui, 2, Thessal. 2, finget autem se ascendere in caelum, unde ascendet in aera ferentibus eum Daemonibus, ut dicit Glossa. Sed postquam se multum inter homines magnificaverit, interficietur vili morte divina virtute, ut dictum est. Et admirata est. Hic agitur de hominum deceptione. Multi enim ex phantastica Antichristi resurrectione decipientur. Deceptio autem haec describitur primo, quantum ad erroris considerationem. Secundo, quantum ad cultus exhibitionem, et adoraverunt draconem. Ubi primo ostenditur cultus qui exhibetur Diabolo. Secundo qui Antichristo, et adoraverunt bestiam: et hoc tum quantum ad reverentiam adorationis, tum quantum ad verbum magnificationis, dicentes: quis similis. Dicit igitur, et admirata: quasi dicat: ita se resurrexisse finget Antichristus, et admirata est universa terra, idest omnes terreni homines per hoc decepti et illusi admirabuntur quod talem habeat Antichristus potestatem. Admirata est inquam, post bestiam, Glossa post Antichristum. Bestia hic videtur poni pro ipso Antichristo qui erit principale caput praemissae bestiae multitudinis perversorum: et ipsam multitudinem perversorum approbabunt, et imitando sequentur: quasi dicat: postquam se resurrexisse finxerit, multi ex hoc mirabuntur et ibunt post Antichristum ejus errores sequendo. Gregorius in Gregoriano super Job, et habetur in moralibus: hostis antiquus reprobum hominem tunc ingressurus, cunctos quos carnales invenerit, sub suae jugo dominationis rapit. Sed numquid homines omnes, et electi, ipsum sequentur? Constat quod non. Quomodo ergo dicitur: admirata est universa terra et cetera? Respondeo. Dicendum quod multi, sicut dicit Gregorius, ejus documenta, tormenta, et facta contemnent. Quod vero hic dicitur universa terra, dicitur quantum ad reprobos terram amantes. Unde Gregorius: cunctos quos carnales invenerit. Et adoraverunt draconem, idest Diabolum qui sub specie boni se adorari procurat, qui dedit potestatem bestiae, idest Antichristo bestialiter viventi, et crudeliter fideles persequenti. Nomen enim bestiae quod supra est positum pro perversorum multitudine, hic appropriatur Antichristo qui est omnium impiorum caput, quia ejus apparens potentia redundabit in exaltationem aliorum perversorum potestatem, scilicet resurgendi, ut videbitur. Vult utique multum Diabolus adorari. Unde Matth. 4, haec omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me. Non solum adorabunt Diabolum, sed etiam Antichristum: unde sequitur, et adoraverunt bestiam, idest adorabunt Antichristum se eidem humiliantes, quem credent resurrexisse, sicut discipuli dominum post resurrectionem. Matth. ultimo: abierunt in Galilaeam, et videntes eum adoraverunt. Dicentes. Hic ostenditur cultus qui Antichristo exhibebitur quantum ad verbum magnificationis. Et primo ponitur magnificatio quantum ad potestatem operandi, dicentes quis similis bestiae? Idest Antichristo in potestate, ut tanta possit agere, cum ex magna virtute resurrexerit: sed de Deo hoc potius dicitur. Ecclesiastici 3, magna potentia Dei solius. Secundo quantum ad potestatem vincendi, quia dicent nullum ei posse resistere, et quis poterit pugnare cum ea? Quasi dicant: nulli, sive ejus voluntati resistendo sive aliter. Sed licet potestatem habeat magnam vincendi corporaliter, tamen non erit inde extollendus, tum propter abusum, tum quia non habebit eam nisi procurante Diabolo, et permittente Deo: unde infra eodem: et datum est illi bellum facere et cetera. Et datum est. Habita de potestate quae dabitur Antichristo a Diabolo, hic agitur de potestate permissa a Deo. Et primo ostendit divinam permissionem. Secundo temporis durationem, et data. Tertio permissi exequutionem, et aperuit os suum. Dicit igitur, et datum est ei, idest dabitur ei, os loquens magna, ad magnificationem sui. Psal. disperdat dominus universa labia dolosa. Et blasphemias, idest injuriam Dei: blasphemabunt enim Deum, ut ipse solus colatur ut Deus. Daniel. 7, et sermones contra excelsum loquetur: quasi dicat: permittetur a Deo se arroganter magnificare, et dicere se esse Deum excellentem prae omnibus diis qui coluntur ab hominibus, et ipsum Deum verbis injuriosis blasphemare. Valde enim superbus erit, et se etiam Deo praefert, et sicut Deus vel plus quam Deus coli procurabit. 2 Thessal. 2, qui adversatur et extollitur supra omne quod dicitur aut colitur Deus. Data est ei, idest a Deo permissa, potestas, quam habebit procurante Diabolo, et per subjectionem principum sub eo, facere menses quadraginta duos, idest permittitur a Deo operari ea quae sunt nequitiae, blasphemare Deum extollendo seipsum et persequendo Dei electores per tres annos et dimidium. Ecce quantum durabit persequutio ejus. Supra 11, et civitatem sanctam conculcabunt pedibus mensibus quadraginta duobus. Quod autem dicitur facere, potest sic suppleri, facere, scilicet opera nequitiae. Quadraginta duos menses idest per quadragintaduos menses: quandoque enim ponitur accusativus loco ablativi, ut, ille homo vixit centum annos. Vel sic, et magis proprie ut videtur. Facere idest complere, menses quadragintaduos, idest tempus quadragintaduorum mensium, scilicet, in nequitia sua. Et aperuit os suum. Ecce permissi exequutio: hoc est, aperiet, juxta permissionem praemissam. Os suum. Per apertionem oris sui, notatur magnitudo blasphemiarum: sicut in apertione oris dominici notatur magnitudo documentorum. Matth. 5, et aperiens os suum et cetera. In blasphemias, idest ad dicendas blasphemias, ad Deum, idest contra Deum. Aperiet inquam, os suum, blasphemare, idest ad blasphemandum, nomen ejus, idest ad loquendum verba injuriae contra nomen Dei, dicendo quod statuta Dei sive praecepta, non sunt servanda, et quod non est alius Deus praeter se: et hoc dicet ad deprimendum nomen Dei, et ad extollentiam sui. Daniel. 7, adversus Deum deorum loquetur magnifica. Et aperiet os suum ad blasphemandum, tabernaculum ejus, idest Ecclesiam militantem, quae militat Deo. Tabernaculum enim dicitur habitaculum pugnantium in bello. Psal. domine, quis habitabit in tabernaculo tuo? Vel, tabernaculum, idest carnem Christi in qua Christus pro nobis militavit. Psal. in sole posuit tabernaculum suum. Dicet enim Christum hominem fuisse. Propter hoc et propter alia dicitur Antichristus. Et tamen de Christo dicitur Joan. 1, et Deus erat verbum. Roman. 9, qui est Deus benedictus in saecula. Amen. Colossens. 2, in ipso habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter. Et eos qui in caelo, idest in caelesti conversatione habitant: quasi dicat: blasphemabunt Deum et fidelium congregationem, et maxime majores de Ecclesia. Vel eos qui in caelis habitant, idest sanctos qui sunt in patria, quia dicent eos esse damnatos, cum tamen dicatur Matth. 5, beati qui persequutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum caelorum. Item in eodem, gaudete et exultate et cetera. Philip. 1, cupio dissolvi et esse cum Christo. 2 Corinth. 5, scimus quoniam si terrestris et cetera. Contra tales dicitur Isaiae 5, vae qui dicitis bonum malum et malum bonum; ponentes tenebras lucem et lucem tenebras; ponentes amarum in dulce, et dulce in amarum. Vae qui sapientes estis in oculis vestris, et coram vobismetipsis prudentes. Vae qui fortes estis ad bibendum vinum, et viri fortes ad miscendam ebrietatem; qui justificatis impium pro muneribus, et justitiam justi aufertis ab eo. Gregorius in Gregoriano: super sanctos quoscumque homines, et super ipsius divinitatis potentiam extollet, ita ut homo peccator; et tamen homo despiciens aestimari Deum se super homines mentiatur. Et datum est. Hic agitur de pugna bestiae cum Ecclesia ex parte Antichristi, quod erit maximum caput illius bestiae. Et primo ostenditur pugna. Secundo victoria, sive efficacia, et vincere. Tertio victoris potentia, et data. Dicit igitur, et datum est illi, idest permittetur Antichristus a Deo, quia non poterit nisi a Deo permissus, bellum facere cum sanctis, idest cum justis, scilicet disputando, persuadendo, comminando, flagellando. Et intelligitur quod juxta hanc permissionem pugnabit. Daniel. 7, cornu illud faciebat bellum adversus sanctos. Et vincere illos, scilicet corporaliter, ut dicit Glossa, quia affliget eos et interficiet. Hanc tamen victoriam non timent servi Dei, et ideo vincunt, non vincuntur spiritualiter. Matth. decimo: nolite timere eos qui occidunt corpus. Ut autem ostendatur magnitudo potentiae ad vincendum, subditur, et data. Et primo agitur de ejus potentia communiter respectu bonorum et malorum; scilicet quantum ad victoriam corporalem vel spiritualem. Secundo specialiter, scilicet respectu malorum ad victoriam spiritualem, et adoraverunt. Dicit igitur, et data est ei, idest a Deo permittitur, potestas, quam Diabolus subministrabit ei, et per se, et per principes, quos ei subjiciet, in omnem tribum et populum, idest in omnem populum Judaeorum de omni tribu ipsorum, ut fiat endiadis, sicut cum dicitur, arma virumque cano. Per populum enim et tribum intelliguntur hic Judaei; per linguam vero et gentes intelliguntur diversae gentilium nationes. Unde sequitur, et linguam et gentem, idest in omnes gentiles secundum diversitatem omnium linguarum. Vel possunt haec distingui, secundum quadruplicem hominum diversitatem, ut supra 10. Quasi dicat: potestatem habebit vincendi tam Judaeos quam gentiles; scilicet vel corporaliter solum quantum ad electos, vel corporaliter simul et spiritualiter quantum ad reprobos, quos vincet spiritualiter per afflictionem corporalem. Daniel. 7: et roborabitur fortitudo ejus, sed non in viribus suis, et supra quam credi potest universa vastabit, et prosperabitur et faciet et interficiet robustos et cetera. Et adoraverunt, idest adorabunt venerando et colendo, eam, scilicet bestiam, idest Antichristum. Omnes qui inhabitant terram, idest omnes terrenorum amatores. Unde dicit Gregorius in moralibus de Diabolo operante per Antichristum: qui bonis praesentibus delectantur, potestati illius se absque retractione subjicient. Ut autem ostendat se loqui de reprobis, subdit, quorum non sunt nomina scripta in libro vitae; idest qui in aeterna Dei dispositione non sunt praedestinati ad vitam perpetuam. Liber enim vitae est aeterna dispositio, in qua electi sunt quasi in libro scripti, quia ad vitam praeordinati. Vitae inquam, agni, scilicet Christi, qui ad hanc vitam ab aeterno praeordinavit et eam tamdem dabit. Vel libro, inquam, agni, quia aeterna dispositio, licet toti Trinitati conveniat, tamen filio attribuitur: quare in filio pater omnia disposuit, sicut in sua sapientia, et per ipsum in tempore perficit. Item quia disposuit per filii passionem dare vitam electis. Ipse ergo liber secundum rem, est ipse agnus, sicut dicit Glossa; sicut aeterna dispositio est ipse Deus. Reprobi autem non sunt scripti in hoc libro vitae, sed in libro mortis. Jeremiae 17, recedentes a te in terra scribentur. Per hoc autem quod dicit, nomina non sunt inscripta etc. removet ab eis familiaritatem divinae dilectionis et electionis, quam habet ad electos. Propter quod dicitur Lucae 10, gaudete autem quoniam nomina vestra scripta sunt in libro vitae. Sed objicitur, quia de nominibus reproborum fit quandoque mentio sub affirmatione: supra 11, occisi sunt in terraemotu, nomina hominum septem millia. Respondeo. Dicendum quod per illud intelligitur reprobos non habere nisi solum nomen vitae, dum dicuntur Christiani vel fideles quidam ipsorum, vel dum secundum diversas sectas, nominant se justos et recte agentes. Supra 3, nomen habes quod vivas et mortuus es. Non ergo illud dicitur propter divinam approbationem, sed propter solam nuncupationem: hic autem nomen dicit approbationem et familiaritatem divinam. Exod. 33, novi te ex nomine. Qui occisus est, scilicet in suis, ut Abel Genesis 4, ab origine mundi, Abel enim fuit occisus quasi in origine mundi; et sic quasi ab initio mundi coepit persequutio, qua impii agnum in suis persequuntur. Simile, Act. 9, Saule quid me persequeris? Vel, occisus etc. idest ab origine mundi praevisus occidi; quia ab aeterno dispositum est hunc agnum esse occidendum. Simile Ecclesiastici 24, ab initio et ante saecula creata sum, idest praevisa creari secundum humanitatem. Per hoc autem excitat beatus Joannes affectum fidelium ad amorem agni, a cujus vita excluduntur reprobi, non ipsi. Sed quare dicit, ab origine mundi, cum ab aeterno hoc dispositum sit? Respondeo. Hoc quod dicitur, ab, accipitur inclusive, ita quod includat, ita disponi hanc ipsam mundi originem: et dat intelligi dispositionis aeternitatem: sed Scriptura quandoque exprimit id quod melius ab homine mortali capitur. Magis autem capit homo id quod dicitur circa mundum et mundi originem, quam quod dicitur de ipsa divina aeternitate. Simile dicitur in Psalmis: a saeculo et usque in saeculum tu es Deus. Utrumque autem tangitur Ecclesiastici 24, ab initio et ante saecula creata sum. Item per hunc loquendi modum datur via ad multiplicem intellectum, ut patet in Glossa. Si quis. Hic agitur de poena bestiae debita; hic enim ostenditur impios esse damnandos, qui fideles cruciabunt. Sed quia ad considerationem poenae malorum sequitur timor per quem vitatur imitatio ipsorum, ideo primo fit excitatio ad considerationem dicendorum. Secundo subditur ipsa poena impiorum, qui in captivitatem. Poena autem hujus est aeternum supplicium quod culpae debetur. Unde primo ostenditur poena debita crudelitati affligenti citra mortem. Secundo crudelitati infligenti ipsam mortem, qui in gladio. Dicit igitur, si quis: raritas intelligitur per hoc quod dicit, si quis habet aures, internas, scilicet intellectum et affectum; quia utrumque concurrit ad salubrem auditum, audiat, idest efficaciter intelligat cum affectu, et etiam cum effectu, quae poena debeatur impiis; et ideo eis non adhaereat, nec eos imitetur ne poenam consimilem incurrat. Unde Glossa: quasi dicat, cavete omnes. Supra 2, qui habet aures audiat, quid spiritus dicat Ecclesiis. Quid autem sit audiendum, subditur, qui in captivitatem, corporalem, quia impii tempore Antichristi captivabunt fideles, vel etiam spiritualem, ut dicit Glossa, duxerit, scilicet cultores Dei. Habacuc 1, congregabit quasi arenam captivitatem, in captivitatem, aeternae poenae, vadet. Isaiae 33, vae qui praedaris, nonne et praedaberis? Qui in gladio, materiali vel spirituali, scilicet persuasionis, occiderit, homines, oportet, necessitate justitiae, eum gladio, divini judicii, vel aeterni supplicii, occidi: poena enim aeterna mors est. Hoc dicitur propter Antichristum et suos, qui captivabunt et occident fideles, et ideo ipsi captivabuntur et occidentur morte perpetua. Captivatio Inferni, est intrusio Tartarea. Occisio autem afflictio perpetua, quae excludet a vita suavissima quae Deus est. Matth. 26, omnes qui acceperint gladium gladio peribunt. Sed objicitur, quia animae damnatae semper vivunt: quomodo ergo occidentur? Respondeo. Dicendum quod damnati dicuntur occisi, non propter amissionem naturalis vitae, sed propter acerbitatem angustiae Tartarea; quae tanta est quod vivere in ea mors est. Unde Augustinus, 7 Lib. de civitate Dei: nam etsi anima in poenis vivit aeternis, mors est potius aeterna quam vita. Item propter privationem vitae mellifluae quae Deus est. Unde Augustinus in eodem: summa mors animae est, alienatio a vita Dei in aeternitate supplicii. Hic est. Hic ostenditur materia profectus Ecclesiae, quia tribulatio tunc erit materia profectus. Ad hunc autem profectum concurrent duo: scilicet patientia in sustinendo, fides in informando; quia fides cum dilectione informabit ipsam patientiam, et faciet esse meritoriam. Item patientia in affectu, fides in intellectu, scilicet practico. Hic, scilicet in praedicta persequutione, est, hoc est erit, patientia, idest materia patientiae; quia patientia excitatur in adversis. Roman. 5, tribulatio patientiam operatur. Gregorius, sancti corporalem poenam, lucra putant; quia per hanc aeternam evadere non ignorant. Et fides sanctorum, idest materia probandae fidei justorum. Fides enim probatur adversis cum vincit, non a diversis; cum vincit non vincitur, sicut aurum igne. 1 Petri 1, modicum nunc si oportet contristari in variis tentationibus, ut probatio vestrae fidei multo pretiosior auro, quos per ignem probatur et cetera. Fides enim est quae docet et juvat pati adversa, fugere vitia, agere bona: ostendit praemium simul et supplicium, et alia motiva ad bonum, et sic vincit. 1 Joan. 5, haec est victoria quae vincit mundum, fides nostra. Sancti sunt viri justi, qui sunt a faece vitiorum sinceri, et tam a culpa omissi quam commissi sunt mundi, et per hoc mundo mortui. Unde Isidorus: sancti viri ita huic mundo moriuntur, ut soli Deo vivere delectentur. Vel, hic, idest in consideratione poenae et gloriae, et patientia, idest causa patienter sustinendi. Et fides, idest causa tenendi fidem. Sed quare non tangitur de caritate, sine qua nec patientia valet, nec fides? Item fides praecedit patientiam; quia prima virtus est secundum actum. Item quaerit Haymo cur Deus suos sic permittit affligi? Respondeo. Ad primum: quod de caritate tangit implicite in ipsa fide, quia de fide formata agit, ut patet ex hoc quod addidit sanctorum: sed quandoque loquitur Scriptura breviter: fides enim non est in sua plena ratione, nisi sit cum caritate; quia cognitio divinorum de se ordinat ad affectum. Simili modo accipitur Matthaei ultimo: qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit. Ad aliud potest dici, quod fides tripliciter consideratur: aut inquantum movens, aut inquantum informans, aut inquantum effulgens. Inquantum movet alias virtutes, quantum ad actum praecedit: inquantum autem cum caritate informat actus aliarum virtutum, et se habet in ratione ultimi completivi ordine naturae et fine temporis; quia quod est completivum tenet rationem posterioris ordine naturae, et sic ponitur hic. Item inquantum effulget, hoc est manifestatur per actum patientiae, sed habet in ratione consequentis; quia manifestans prius est manifestato, inquantum hujusmodi. Ad aliud respondet Haymo, quia filii sunt et paterna haereditate donandi: flagellat autem omnem filium quem recipit: Hebraeor. 12, reprobi autem in bonis dies suos agunt, et bonos persequuntur, et sic ab haereditate excluduntur. Haymo, ira quae nunc misericorditer a sanctis incipit, in reprobis sine misericordia conquiescet. Et vidi aliam. Hic agitur de persequutione facienda ab Antichristo, mediantibus pseudo praedicatoribus: unde Glossa: descripta tribulatione. Sic autem proceditur. Primo describit pseudo praedicatorum persequutionem. Secundo excitat fideles ad circumspectionem, hic sapientia est. Circa primum primo ponitur descriptio persequutorum. Secundo subditur persecutio ipsorum, et loquebatur. Describit autem persequutores quantum ad tria. Primo quantum ad vitae perversitatem sub nomine bestiae. Secundo quantum ad progressum perversitatis, ascendentem. Tertio quantum ad simulationem sanctitatis, et habebat. Dicit igitur, et vidi: quasi dicat: ita mihi ostensum est quo modo Antichristus persequetur Ecclesiam per principes. Ostensum etiam mihi est, quomodo persequetur eam per suos praedicatores. Et hoc est, et vidi bestiam, idest coetum pseudo apostolorum, quos Antichristus per mundum mittet, ut dicit Glossa, qui erant bestiales, per vitae brutalitatem quo ad se, et crudelitatem, in Catholicos. Aliam, a praemissa et ea minorem. Gregorius in Gregoriano: Antichristus praedicationem suam, in sapientium carnalium sensibus ponens, praedicatores suos, in saeculo per populos sparget. Ascendentem, per progressum de malo in malum; quia in principio ascendent de malo in malum proficiendo, de terra, idest de amore terrenorum: hoc enim facit eos proficere in perversitate: scilicet amor divitiarum, delitiarum, et honorum. Diabolus enim revelabit Antichristo thesauros absconditos auri et argenti. Gregorius loquens de malis qui erunt sub Antichristo: nonnulli fidem rerum caelestium ad vitae temporalis desiderium inclinabunt. Vel, ascendentem, idest se per superbiam elevantem. De terra, idest de terrena dignitate. Unde Gregorius super hunc locum: de terra quippe ascendere, est de terrena gloria superbire. Et habebat, idest habebit, duo cornua, scilicet sapientiam in doctrina et perfectionem in vita, quibus cornibus impugnabit fideles haec bestia: simulabunt enim se habere sapientiam et vitam. Similia agni, idest similia cornibus agni. Vidit beatus Joannes bestiam quamdam habentem cornua, quasi cornua agni: hoc autem vidit propter mysterium, quia pseudo praedicatores dicent se habere sapientiam et vitam quae vere in Christo fuerunt: in ipsis autem solum phantastice: unde dicit similia. Gregorius super hunc locum: praedicatorum Antichristi multitudo eam quam in se veraciter dominus habuerit sibi singularem inesse sapientiam mentietur et vitam. Haec sunt cornua agni nostri, scilicet sublimitas sapientiae et eminentia vitae, quibus impugnavit et adhuc impugnat impios. Vel haec duo cornua sunt duo testamenta quae sibi usurpabunt, quae tamen sunt agni vere; et per hoc male exposita impugnabunt fideles quae non implebunt, licet hoc simulent. Unde Gregorius super hunc locum. Praedicatores Antichristi clari erunt per justitiae simulationem, sed obscuri per nequitiae perpetrationem. Et loquebatur. Hic agitur de persequutione impiorum. Et primo agitur de persecutione verbi. Secundo de persequutione operis, et potestatem. Dicit igitur: et loquebatur, idest loquetur. Sicut draco, idest perversa suadendo et blasphemando Deum et sanctos. Erit haec bestia conformis Diabolo loquenti in Antichristo. Loquentur tamen simulando se habere cornua agni, ut sic decipiant. Unde Gregorius super hunc locum. Ista ergo bestia, idest praedicantium multitudo, assumet agni speciem ut draconis exerceat operationem. Item nomine draconis intelligitur venenum et astutia infundendi. Loqui ergo sicut draco, est, loquendo perversa, secundum conformitatem Diaboli sub simulatione veritatis venenum infundere. Psalm. venenum aspidum sub labiis eorum. Et potestatem. Hic agitur de persequutione operis: quia non tantum verbo, sed et facto persequentur fideles. Haec autem persequutio principaliter erit spiritualis. Licet enim corporaliter et temporaliter persequentur Ecclesiam, totum tamen fiet ad Ecclesiae subversionem. Primo autem fiet persequutio operis in generali. Secundo in speciali, et fecit terram. Dicit igitur: et faciebat, idest coetus praedicatorum Antichristi. Faciebat omnem potestatem prioris bestiae, idest exercebit omnem operationem potestatis Antichristi. Omnes enim modo decipiendi exercebunt quibus et Antichristus potestate diabolica: quae erit principaliter in Antichristo, erit tamen et in aliis. In conspectu ejus, idest secundum beneplacitum ejus. 2 Corinth. 2, ex Deo coram Deo in Christo loquimur. In omnibus enim praeponent caput suum, idest Antichristum, ut dicit Glossa. Ex hoc patet quod eum suum dominum et caput vocabunt. Et fecit terram. Hic ostenditur persequutio operis in speciali. Haec autem persequutio fiet hoc modo. Praedicatores enim Antichristi facient homines Antichristum adorare. Item facient miracula per quae inducent multos a fide recedere. Item facient homines statuam Antichristi colere. Item compellent multos characterem sive signum Antichristi portare. In his quatuor magna erit persequutio animarum; et ad hanc adjungetur persequutio corporum. Primo ergo ostenditur persequutio quantum ad Antichristi adorationem. Secundo quantum ad miraculorum operationem, et fecit signa. Tertio quantum ad statuae venerationem, dicens habitantibus. Quarto quantum ad subjectorum consignationem, et faciet omnes. Dicit igitur: et fecit, idest faciet promissis, vel donis, vel minis, vel flagellis, vel aliis modis. Terram, idest terrae amatores, et inhabitantes in ea, idest perseverantes in amore terrae, hoc est terrenae vanitatis. Vel, terram, idest homines de terra secundum corpus conditos, et ideo ad terram per affectum inclinabiles: unde sequitur: et inhabitantes in ea, scilicet terra secundum animam, hoc est amatores terrenorum. Adorare bestiam primam, idest de qua prius narratum est, scilicet Antichristum. Cujus curata est, idest curata videbitur. Plaga mortis, idest qui resurrexisse credetur. Nota Glossam: quia hi simulata resurrectione et cetera. De hoc supra eodem, et plaga mortis ejus curata est. Et sequitur: et adoraverunt bestiam et cetera. Valde enim superbus erit Antichristus, et per suos praedicatores procurabit se coli et nomen suum diffundi. Unde Gregorius in Gregoriano: nomen suum longe lateque ante mortem suam conabitur Antichristus diffundere; et in terrena gloria appetet, si possibile esset, in perpetuum permanere. Et fecit signa. Hic agitur de persequutione quantum ad miraculorum operationem: per hoc enim multi pervertentur. Primo autem ostendit ipsam miraculorum operationem. Secundo consequentem hominum subversionem, et seduxit. Miracula autem tangit primo in generali. Secundo describit in speciali, ut etiam. Dicit igitur: et fecit, idest faciet, scilicet coetus pseudo praedicatorum Antichristi. Signa magna, idest magna miracula, quae videbuntur signa magnae potestatis in Antichristo, ad cujus honorem fient per operationem Daemonum ex permissione divina. Unde dicit Gregorius in Gregoriano: illo tempore complebitur, quod veritatis ore per Evangelium dicitur: surgent pseudo Christi et pseudo prophetae, et dabunt signa magna et prodigia, ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi. Ut etiam: quasi dicat: multa signa faciet haec bestia ita. Ut etiam ignem, ad literam. Faceret, idest faciat, de caelo descendere in terram, scilicet super eos qui Antichristo obedient, quia confirmationem suae praedicationis dabunt spiritum malignum in specie ignis, sicut dicit Glossa, sicut apostolis datus est spiritus sanctus in specie ignis. Act. 2, apparuerunt illis dispertitae linguae tamquam ignis. In conspectu hominum: quasi dicat: hoc fiet aperte, ut per hoc inducant homines ad credendum quod ipsi erunt sanctiores quam discipuli Christi qui acceperunt in conclavi. Antichristus et sui facient secundum simulationem facta Christi, ut fidem Christianorum pervertant et eos Antichristianos faciant. Simulabit enim Antichristus mortem et resurrectionem et ascensionem, ut habitum est supra, et finget spiritus sancti missionem, ut hic habetur, et seduxit, scilicet bestia, idest seducet, idest seorsum a virtute ducet. Per praesens notatur studium et insistentia. Habitantes in terram, per amorem, hoc est terrae amatores, propter signa, idest miracula quae data sunt, idest permissa a Deo. Illi, scilicet bestiae, idest coetui pseudo praedicatorum. Facere, idest quae permittetur facere. In conspectu bestiae, idest secundum beneplacitum et justum Antichristi, vel ad praesentiam nominis invocati, quia ad invocationem nominis Antichristi facient hujusmodi miracula, ut vult Glossa: tamen totum fiet operatione Diaboli sicut dicitur 2 Thessal. 2, cujus est adventus secundum operationem Satanae in prodigiis et cetera. De hujus seductione, Matth. 24, multi pseudo prophetae surgent et seducent multos. Et sequitur: et dabunt signa magna et prodigia et cetera. Dicens. Hic agitur de persequutione quantum ad statuae reverentiam; quia compellent pseudo apostoli, homines facere statuam Antichristi: et videbitur statua loqui et futura praedicere: et compellentur homines eam adorare. Primo ergo tangit statuae formationem. Secundo formatae loquutionem, et datum. Tertio humanam venerationem, et faciet ut quicumque. Dicit igitur: dicens: quasi dicat: seducet homines, dicens, idest praecipiens. Habitantibus in terra, idest amatoribus terrenorum, quia tales erunt Antichristo subjecti et per istos seducent alios. Ut facerent, idest faciant. Imaginem, idest ad literam statuam aliquam, bestiae, idest Antichristi. Quae, scilicet bestia. Habet plagam gladii, idest cicatrices sive vestigia vulnerum quae sunt signa praeteritae mortis; quae mors per gladium intelligitur, sicut legitur de Christo. Joan. 20, infer digitum tuum huc et cetera. Et vixit, idest simulate resurrexit. Potest etiam aliter intelligi sic. Dicens, idest praedicans. Ut facerent imaginem etc. idest ut faciant se conformes Antichristo sequendo ejus documenta; qui resurrexisse videbitur; sicut praedicatores Christi praedicant hominibus, ut ei se conforment, 1 Petr. 2, Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia ejus. Et datum est illi, idest dabitur pseudo praedicatoribus a Diabolo, divina permissione. Ut daret, idest ut dent. Spiritum, scilicet malignum. Imagini bestiae, idest statuae Antichristi; quia praedicatores Antichristi facient spiritum malignum esse in illa statua, et per illum spiritum loquetur statua phantastice. Unde sequitur: et datum est ei, scilicet multitudini pseudo praedicatorum facere, ut loquatur imago bestiae, idest statua Antichristi; quia, sicut dicit Glossa, arte magica per virtutem Daemonis facient statuam loqui et futura praedicere. Sed ex hoc quod dicitur, ut daret spiritum imagini, videtur quod imago sive statua hujusmodi sit viva, si in se spiritum habeat. Item si statua loquatur, ergo erit creatura rationalis, quia loqui est creaturae rationalis. Respondeo. Ad primum dicendum, quod statua non erit viva; quia licet habeat spiritum malignum inhabitantem, non tamen naturaliter unitum. Habebit ut motorem, non ut formam perficientem. Ad aliud dicendum, quod loqui non sumitur proprie, sed secundum quod per spiritum praesidentem idolis. Dicebantur olim idola loqui, cum Daemones in eis dabant responsa. Loqui enim est cum intentione proferre per organum rationali animae unitum naturaliter. Aliter potest intelligi sic, datum est, idest dabitur illi coetui pseudo praedicatorum, ut prius. Ut daret, idest ut det, scilicet spiritum, scilicet malignum. Imagini bestiae, idest hominibus qui erunt conformes Antichristo, et per hoc erunt ejus imago. Et dabitur ei facere ut loquatur imago bestiae variis signis: quia sicut dicit Glossa, faciet Antichristus vel sui praedicatores spiritum malignum super homines descendere et variis linguis loqui, sicut de apostolis legitur, Act. 2, et de aliis fidelibus, Act. 10, audiebant illos loquentes linguis et cetera. Et heu multi hodie portant imaginem bestiae, idest Antichristi vel Diaboli per conformitatem. Matth. 22, cujus est imago haec et inscriptio? Dicunt ei: Caesaris. Et faciet, haec bestia, scilicet multitudo pseudo praedicatorum, per principes qui eis obedient. Ut quicumque non adoraverint imaginem bestiae, idest statuam Antichristi ad literam. Occidantur, morte corporis. Quos enim pseudo apostoli non poterunt documentis vel miraculi pervertere, per principes trucidabunt et occident. Unde Gregorius, quos praedicatores appetent loquendo seducere, multi potentum studebunt et saeviendo et affligendo terrere. Et faciet omnes. Hic agitur de persequutione, quantum ad consignationem; quia compellent homines habere signum Antichristi. Primo autem ostendit consignandorum numerositatem. Secundo ostendit compulsionem ad consignationem, quod ne quis. Dicit igitur: et faciet, praedicta bestia, per principes vel alio modo. Omnes pusillos, idest parvos potestate, ut sunt minores. Et magnos, potestate, ut sunt majores. Et divites et pauperes, in rebus, et liberos et servos, secundum personalem conditionem. Et ita eos qui signum Antichristi habebunt, describit quantum ad potentiam, quantum ad fortunam, quantum ad personam sive conditionem personae, ut est libertas et servitus. Quod autem dicitur: omnes pusillos etc. facit distributionem non pro singulis generum, sed pro generibus singulorum, quia de pusillis et magnis multi pervertentur; similiter et de aliis, non tamen omnes. Vel, pusillo, apud Deum, magnos apud homines. Divites, rebus. Pauperes, virtutibus. Liberos a Deo. Servos sub peccato vel Diabolo. Habere characterem, idest signum Antichristi. In dextera manu, idest in aperta operatione, aut in frontibus, idest in confessione oris, ita quod non erubescant confiteri nomen et dominium Antichristi. Sicut enim veri Christiani habent signum Christi per fidem formatam in corde et rectitudinem in opere et expressionem fidei in ore: ita compellentur homines portare signum Antichristi, quod signum erit iniquitas in opere; quod est habere signum in manu. Vel audaciam confitendi nomen ejus ore, quod est portare signum in fronte, per quam intelligitur audacia. Unde Glossa, in manu. Per dexteram autem manum signatur opus malum apertum, quia manus dextera magis est in promptu. Hoc est signum contrarium signo electorum. De quo supra 7, quoadusque signemus et cetera. Ad hujusmodi autem signum compellent per poenam: unde sequitur: et faciet ne quis possit emere, ab aliis. Aut vendere, aliis. Nisi habeat characterem, idest signum, scilicet in opere. Signum enim Antichristi portabit, qui ei per opera se conformabit. Aut nomen bestiae, scilicet Antichristi in denominatione vel expressione; quia compellentur portare nomen Antichristi, ut scilicet denominentur ab eo Antichristiani, ab Antichristo vel alio nomine, sicut a Christo dicuntur Christiani. Item ut ejus nomen ore confiteantur. Aut numerum nominis ejus, scilicet in corde expectando, scilicet a Deo remunerationem minorem quae signatur per sex, vel mediocrem quae per sexaginta, vel maximam quae per sexcentos; et credendo ipsum posse sic suos remunerare. Iste enim est numerus nominis Antichristi, sicut post sequitur. Nota Glossam, qui expectant et cetera. Ad literam intelligitur, quod non permittentur vendere vel emere nisi signum Antichristi portent in opere aperto, quod est portare characterem vel ejus nomen in sua denominatione, aut in oris confessione, quod est portare nomen bestiae; aut se ostendat habere verbo vel alio modo fidem potestatis ejus in corde, credendo, quod Antichristus potest remunerare suos praemio minori vel mediocri vel maximo: quod etiam est portare numerum nominis ejus, quia numerus nominis Antichristi est sexcenti sexaginta sex, sicut post sequitur. Hunc enim numerum habet qui credit illud quod per numerum signatur Antichristo convenire, cum tantum usurpative ei conveniat non vere. Sed quare dicitur sub disjunctione habere characterem in manu aut in frontibus? Nonne sicut Deus requirit actum rectum et confessionem vere fidei, sic ille dolosus requiret malum actum et malam expressionem oris? Respondeo. Dicendum, quod utrumque requiret Antichristus ab hominibus per se et per suos praedicatores: tamen per alterum solum poterunt multi evadere poenas quae ab ipso et a suis infligentur: quia ipsi non semper opera videbunt, nec semper verbum quo homines confiteantur Antichristum audient, sed recipient alterum. Deus autem qui omnia videt et cujus sunt omnia, et actum operis et confessionem oris et devotionem cordis requirit. Bernardus in libro de diligendo Deo: si me totum debeo pro me facto, quid addam pro me refecto? Hic sapientia est. Hic excitat fideles ad circumspectionem; quia per investigationem numeri nominis Antichristi potest cognosci, quod non erit nisi jactator pessimus et deceptor dolosus, et per hoc potest caveri. Primo autem excitat difficultatem, ostendendo, quia difficile est hujusmodi numerum intelligere. Secundo ad investigationem exhortando, qui habet. Tertio ipsam veritatem docendo, numerus enim. Dicit igitur: hic, idest in hujus numeri investigatione, sapientia est, idest in inquisitione hujus numeri manifestatur sapientia in inquisitore, quia difficile est. Vel, sapientia est necessaria propter difficultatem ad inveniendum numerum, et iterum numeri significationem. Sed quare non ponit expresse significationem numeri, sicut et ipsum numerum ponit; sicut etiam exponit de dracone, supra 12, projectus est draco ille serpens antiquus qui vocatur Diabolus et Satanas et cetera. Respondeo. Ne pro sua manifestatione apud superbos vilesceret, et ut ad intelligentiam numeri magis excitet; quia res obscura (sicut dicit Glossa), attentos facit. Illud autem de Diabolo non sic contemnitur, quia ipsa nomina Diaboli generant horrorem. Item per hoc quod sic obscure loquitur, et tamen dat intelligi quod hic numerus ponitur propter significationem, docemur quod numerus in Scriptura saepe ponitur non causa numeri, sed significationis. Deinde admonet ad investigandum. Voluit autem beatus Joannes hic solicitare lectorem ipsa monitione. Qui habet intellectum, idest sapientiam, per quam obscura intelligat. Computet numerum bestiae: quasi dicat: qui per nomen Antichristi importatur, computet, et numeri significationem cognoscat. Ne autem per illum numerum credatur Antichristus esse Deus cum sit tantum homo, ostendit quis sit numerus; et quod Antichristus est purus homo, non Deus. Numerus: quasi dicat: numerum bestiae, idest Antichristi computet, ut sic deceptionem Antichristi percipiat qua se Deum dicet, cum sit tantum homo. Et hoc est, numerus enim, scilicet nominis ejus Antichristi. Est hominis, non Dei; quia ipse erit homo, non Deus: quasi dicat: non Deus sed homo erit. Gregorius, Antichristus super ipsius divinitatis potentiam extolletur, ita ut homo peccator; et tamen homo despiciens aestimari Deum se super homines mentiatur. Deinde subdit ipsum numerum. Et numerus ejus, scilicet Antichristi, qui numerus in ejus nomine intelligitur. Est sexcenti sexaginta sex. Non ponit significationem numeri, nec ostendit quomodo in ejus nomine sit iste numerus; quia per hoc magis excitatur attentio, ut dicit Glossa: ne fiat de substantivo quod respondeat huic adjectivo, sexcenti, et ille numerus ponatur ratione significationis non numeri. Nota ergo quod cum liber iste Graece scriptus sit, secundum Graecos est hic numerus quaerendus, apud quos omnes literae numerum signant, sicut apud nos quaedam. Nomen Antichristi Graece dicitur: antemos, quod interpretatur contrarius, quia Christo contrarius erit et ejus honori. Numerus hujus nominis est sexcenti sexaginta sex: hoc enim nomen tantum numerum signat. Sicut enim apud nos V, signat quinque. C, centum. X, decem, ita apud Graecos, a, signat unum, n, quinquaginta, o, septuaginta, s, ducenta, t, signat trecenta, e, quinque, m, quadraginta. Horum omnium summa est sexcenta sexaginta sex. Item aliud nomen Antichristi Graecum est arnoyme, quod interpretatur nego, quia Christum negabit esse Deum. Hoc nomen importat praedictum numerum. A, signat unum. R, signat centum. N, quinquaginta. O, septuaginta. Y, quadringenta. M, quadraginta. E, quinque: haec omnia faciunt illum numerum qui ponitur in litera. Item aliud nomen ejus est Teitan, quod interpretatur sol, vel gigas, quia dicet se solem justitiae et gigantem geminae substantiae, quia ea quae Christo, vere conveniunt, sibi falso attribuet quia superbissimus erit. T, signat trecenta. E, quinque. I, decem: item, t, trecenta. A, unum. N, quinquaginta: et ita haec tria Graeca nomina Antichristi praedictum numerum signant. Item nomen ejus quoddam in literis Latinis eumdem numerum reddit, quod est dic lux; quia dicet se lucem, dicet enim se esse Deum. D apud Latinos signat quingenta. I, unum. C, centum. L, quinquaginta. V, quinque. X, decem. Sic ergo habemus numerum nominis bestiae, scilicet Antichristi. Nunc videamus quid signat: propter hoc enim agitur hic de ipso numero. Notandum ergo secundum Glossam, quod senarius qui est primus numerus perfectus, signat minus perfectos, qui licet sint in conjugio, tamen cavent a mortali et divina praecepta servant, non tamen consilia implent. Isti habent perfectionem sufficientiae, sine qua non est salus; et dicuntur imperfecti respectu perfectorum. Per simplicem ergo senarium, signatur minima perfectio. Sexagenarius autem numerus signat mediocriter perfectos qui sunt in castitate et divina praecepta servant cum perfectione consiliorum, non tamen secundum altiorem perfectionis gradum. Denarius enim signat observantiam Decalogi. Senarius vero denariorum, qui jam non est simplex, signat perfectionem consiliorum. Sexcentenarius autem numerus signat perfectissimos qui et praecepta et consilia perfectissime servant. Centenarius enim magnam perfectionem signat, quia multos numeros continet, et ad ipsum terminatur cursus praecedentium numerorum: unde retro incipere oportet centenario terminato. Cum vero additur senarius centenorum per quem multiplicatur centenarius, signatur perfectio cumulata. Per sex ergo signantur minus perfecti, sive perfectio minima in bonis quae est fructus trigesimus in statu viae. Matth. 13, per sexaginta perfectio mediocris quae est fructus sexagesimus. Per sexcenta perfectio maxima, quae Matth. 13, dicitur fructus centesimus. Per hunc ergo talem numerum qui in nomine bestiae intelligitur, signatur quod Antichristus dicet se Deum cui servire debeant homines in omni gradu vitae, tam minus perfecti quam mediocriter perfecti, quam perfectissimi: ita ut qui ei altero modo non servierit serviat modo alio: qui etiam possit secundum diversos gradus vitae remunerare homines praemio minori vel mediocri vel maximo: et ita per hunc numerum poterit aestimari Deus ab erroneis, cum tamen tantum sit homo: unde dicitur hic: numerus enim hominis est. Nec apud eos qui ei servient erit alius gradus bonae vitae, licet videatur. Unde ipse Antichristus cum ipso corpore malorum vocatur bestia, propter bestialem vitam: supra eodem in principio capitis, et vidi de mari bestiam ascendentem. Aliter sic. In hoc numero est triplex senarius: scilicet senarius unitatum, senarius denariorum, senarius centenorum. Primus senarius signat perfectionem naturae quae sex diebus creatae fuerunt et completae. Senarius vero denariorum, signat perfectionem meritorum quae est in observantia Decalogi, cum impletione consiliorum; quia denarius signat observantiam Decalogi, senarius vero, per quem multiplicatur denarius, signat perfectionem ejusdem observantiae cum additione consiliorum. Senarius vero centenorum signat perfectionem praemiorum, quia consummata perfectio est in praemio. Centenarius autem dicit perfectionem, cujus cumulus signatur per senarium centenorum. Per hunc ergo totalem numerum, signatur quod Antichristus dicet se esse Deum et principium omnis perfectionis, scilicet perfectionis naturae omnium rerum et perfectionem gloriae. Haec est computatio numeri nominis bestiae. Numerum ergo nominis bestiae habebit qui ipsum Antichristum credet esse Deum, cui sit ab omnibus secundum omnem gradum vitae serviendum, et qui possit dare praemia secundum diversos gradus obsequiorum, et qui sit principium sive auctor omnis perfectionis. Ut autem necessitate compulsi cogantur adhaerere Antichristo, vel ejus opera agendo, vel nomen ejus portando in ejus denominatione, aut oris expressione, vel fidem ejus tenendo quod sit Deus, prohibeat vendere et emere, nisi assentiant ei vel ejus praedicatoribus. Ipse tamen Deus non erit, sed homo; et erit peccator impiissimus: unde apostolus vocat eum filium perditionis, 2 Thessal. 2, et revelatus fuerit homo peccati, filius perditionis qui adversatur et extollitur supra omne quod dicitur aut quod colitur Deus, et in ipso omnis plenitudo malitiae et omnis iniquitas abundabit, sicut dicit ibi Glossa. Et quod pessimus peccator fuerit, patebit tamdem, quando viriliter dejicietur et interficietur a domino, sive per se, sive per Michaelem. Occidetur autem (ut doctores credunt) in monte oliveti in papilione et in solio suo, in illo loco contra quem Christus in caelo ascendit, sicut dicit Glossa super illud 2 Thessal. 2. Quem dominus Jesus et cetera. Quaeritur hic, cum multi credant juxta hunc numerum, Antichristum esse Deum, quomodo sapiens poterit cognoscere ipsum esse falsum et impium deceptorem, cui non sit adhaerendum, licet multi credant contrarium? Item videtur quod non sint culpabiles qui ei adhaerebunt. Cum enim ex una parte sint tormenta, ex alia parte sint miracula multa et magna, ut quod statuam suam faciet loqui et futura praedicere et alia multa signa, cum tamen fideles miracula faciant nulla vel pauca, ex alia parte magna divitiarum et honorum munera, ex alia sanctitatis et perfectionis indicia, non videtur mirum si multi decipiantur. Ergo cum fideles tunc et in miraculis et in aliis videantur inferiores Antichristo, non erit accusabilis qui Antichristum sequetur. Respondeo. Ad primum dicendum, quod licet juxta hunc numerum qui falso Antichristo conveniet, aliqui credant ipsum Deum esse: tamen sapiens homo poterit cognoscere ipsum esse hominem purum, et hoc per ipsum numerum ad ejus opera comparatum. Erit enim crudelissimus, quia crudeliter homines trucidabit et interficiet. Item erit superbissimus. Dignitates enim et honores saeculares exquiret. De Christo autem contrarium legitur, fuit enim piissimus: unde mulierem quae secundum legem lapidanda erat, prudentissime et piissime liberavit. Joan. 8: et Matth. 5, si quis te percusserit in unam maxillam et cetera. Item fuit humillimus. Matth. 11, discite a me quia mitis sum et humilis corde, item cum vellent eum habere in regem, fugit. Joan. 6, item in passione humanitatem incomparabilem exhibuit. Philipp. 2, humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem. Comparantes ergo numerum ad ejus opera, poterunt cognoscere numerum non signare in Antichristo divinitatem nisi falso. Item ipsum esse purum hominem poterunt cognoscere per Scripturam, quae Antichristum ostendit esse peccatorem hominem: quod non potest convenire Deo. 2 Thessal. 2, et revelatus fuerit homo peccati filius perditionis et cetera. Item per illuminationem internam; quia qui ad Deum toto corde clamabunt recipient internam eruditionem. Psalm. clamavit ad me et exaudiam eum et cetera. Ad secundum patet per hoc: licet enim multi caeci fiant ut non intelligant, tamen sapiens poterit percipere ipsum esse pessimum deceptorem ex operibus impiis. Licet enim in multis simulet se sanctum, tamen opera crudelitati et elationis et alterius nequitiae multiplicis, manifestabunt qualis ipse erit, si sit qui intelligat. Matth. 7, a fructibus eorum cognoscetis eos. Item ex Scripturis sanctis quae praedicant ejus nequitiam, ut patet in hoc libro et 2 Thessal. 2, et Daniel. 7 et 11, et in multis aliis locis. Et hoc multum poterit proficere fidelibus. Unde Isidorus, 1 Lib. de summo bono, exponens illud Matth. 24, ita ut in errorem inducantur et cetera. Ibunt electi in errorem titubationis ad modicum pro multitudine prodigiorum; sed cito resipiscentes cordis errorem religione coercebunt, scientes praedictum a domino esse, ut dum hoc fecerint adversarii non conturbentur sancti. Item ex illuminationibus internis, quia Deus suos in adversis non deseret, si ad ipsum confugiant; sed quid credere debeant docebit, scilicet fidem Catholicam. Augustinus secundo libro de sermone domini in monte: Deus semper paratus est dare suam lucem nobis intelligibilem et spiritualem. Ad tertium jam patet quod non erunt excusabiles, si Antichristo adhaereant; quia ex his tribus, et forsan ex aliis multis poterit ejus nequitia deprehendi. Et ideo potius tormenta mortis erunt sustinenda quam ei adhaerendum.
[91218] Super Apocalypsim «Vox», cap. 14 Et vidi, et ecce et cetera. Habito de tribulatione immittenda ab Antichristo, hic agitur de auxilio dando a Christo. Nam sine ejus auxilio impossibile est stare in gratia inter adversa, vel in adversis merendo proficere. Agnus autem adjutor justorum est amabilis et ratione sui, et ratione familiae, quae est dignissima et valde nobilis; quae etiam familia adjuvat hominem in adversis. Unde agitur de agno adjutore et de ejus familia. Quoniam autem agnus est tantus et talem habet familiam, ideo sibi famulandum est ab omnibus; ex quo famulatu provenit merces immensa. Unde primo ostenditur auxilium mulieris. Secundo subditur monitio ad famulatum adjutoris, et vidi alterum. Tertio subjungitur ratio ex parte remunerationis, et audivi. Circa primum primo describitur agnus dator adjutorii. Secundo describitur familia agni, et cum eo. Agnus autem describitur quantum ad tria. Primo quantum ad misericordiam in redimendo, sub nomine agni. Secundo quantum ad benevolentiam in adjuvando, stabat. Tertio quantum ad excellentiam in praesidendo, super montem. Describitur ergo quantum ad redemptionem, defensionem, et dominationem; et haec omnia faciunt ad propositum. Dicit igitur, et vidi: quasi dicat: ita vidi tribulationem quae justis infertur; vidi etiam consolationem adjutorii quod dabitur. Et hoc est et vidi, aspectu interno. Quid autem viderit subdit. Et ecce, notat praesentiam et certitudinem visionis; quia vidit sub oculis, quae sequuntur. Item per hoc potest intelligi promptitudo ejus ad adjuvandum. Isa. 58, clamabunt, et dicet, ecce adsum. Agnus, idest Christus ad modum agni pro nobis immolatus; et ideo suis non deerit, quos tam care redemit. 1 Petri 1, non corruptibilibus auro vel argento et cetera. Stabat, idest stat Glossa ut adjuvans. Stare enim juvantis est. Act. 7, vidit gloriam Dei et Jesum stantem. Et ideo fortiter standum est in adversis. Psal. dominus mihi adjutor, non timebo et cetera. Super montem Sion, idest supra Ecclesiam quae mons est, propter virtutis sublimitatem; mons autem Sion, propter contemplationis speculationem. Sion enim interpretatur specula vel speculum; quia Ecclesia quantum ad justos speculatur Deum oculo fidei et amoris et contemplationis. Psal. psallite Deo nostro qui habitat in Sion. Dicitur autem dominus stare supra Ecclesiam. Tum quia superior est et dignior tota Ecclesia. Joan. 3, qui de caelo venit, super omnes est. Tum quia praesidet et dominatur Ecclesiae. Ipse enim Christus rex noster est, etiam inquantum homo; et ideo sicut bonus rex conservat servos. Psal. ego autem constitutus sum rex ab eo super montem Sion, et cum eo. Hic agitur de familia agni. Dignitas enim familiae ostendit quantus sit adjutor iste; et item ipsa familia est in adjutorium: et ideo debet stare homo fortiter in adversis. Describitur autem familia, primo quantum ad vitae sanctitatem sub figura illius numeri. Secundo quantum ad excellentiae dignitatem, habentes nomen. Tertio quantum ad adjunctam jucunditatem, quae sequitur ex praedictis, et audivi. Dicit igitur, et cum eo, scilicet cum agno, erant, idest cum Christo sunt per conformitatem imitationis, et per adhaerentiam dilectionis. Non enim dicit cum eo, quasi sint supra Ecclesiam, cum ipsae virgines sint de Ecclesia: sed cum eo sunt per unionis societatem. Vel, cum eo, scilicet supra montem Sion, scilicet supra Ecclesiam, quantum ad aliquos, qui non habent meritum virginitatis. Centum quadragintaquatuor millia; idest virgines in integritate plena desudantes; in poenitentia, ferventes ad documenta evangelica, perfecti in perseverantia. Hic enim agitur de familia agni, quantum ad quaedam nobilissima membra Ecclesiae, scilicet virgines, quae cum virginitate habent fervorem ad Deum. Beatus enim Joannes virgo fuit, unde recte ei ostensus fuit virginum status. Nota ergo quod per centum signatur integritas perfectae virginitatis; quia fructus centesimus est perfectio status virginum. Numerus enim centenarius, quia terminat numeros et est numerus completus, signat perfectionem: hic autem specialiter perfectionem status virginitatis, sicut et Matth. 13. Numerus autem quadragenarius, significat fervidam poenitentiam; hic est enim numerus poenitentium; partes enim aliquotae quadragenarii surgunt in quinquagenarium, qui est numerus remissionis, quae habetur per poenitentiam. Licet autem virgines sanctam virginitatem servent: tamen propter aliqua venialia poenitentiam agunt. Per quaternarium signatur evangelica doctrina, quam attente observant. Per millenarium autem, qui est numerus completissimus, signatur perfectio perseverantiae, quae omnia praedicta perficit. Vel, per centenarium perfectio intemeratae virginitatis, per quadragenarium labor poenitentialis austeritatis. Per quaternarium, fervor evangelicae sanctitatis, ut in dispergendis rebus propriis, et calcandis divitiis, et relinquendis, saltem affectu, carnalibus propinquis, et hujusmodi, haec tria non mutantur. Per millenarium vero, perfectio intimae charitatis, qua scilicet calent in Deo, quae informat omnia praedicta; qua etiam diligunt proximum. Isidorus, 2 libro de summo bono: sine amore caritatis, quamvis quisque credat, ad beatitudinem pervenire non potest. Notandum autem quod licet supra 7, numerus iste significet omnes fideles sub tempore gratiae, sicut vult ibi Glossa, tamen hic signat sanctos virgines in utroque sexu, ut patet ex Glossa et etiam ex litera sequenti. Hoc etiam dicit Gregorius super hunc locum. Habentes. Hic describitur familia quantum ad excellentiae dignitatem; quia scilicet portant nomen sui regis, scilicet agni, et patris ejusdem agni. A Christo enim dicuntur Christiani, et a Deo patre sunt dii per adoptionem. Habentes nomen ejus. Scilicet agni, quia a Christo dicuntur Christiani, hoc est nomen honoris et gratiae, amoris et novitatis, supra 2, et in calculo nomen novum scriptum et cetera. Et nomen patris ejus, scilicet nomen Dei patris, quod est Deus, quia a Deo dici possunt dii. Magna enim vis amoris, quae nomen ipsius Dei facit amantibus communicari. Psal. ego dixi, dii estis. Vel, habentes nomen ejus, idest fidem humanitatis. Nomen enim importat notitiam. Et nomen patris ejus, idest notitiam sive fidem divinitatis. Quocumque autem modo dicatur nomen, recte sequitur, scriptum, idest firmiter impressum, in frontibus suis, idest in audaci constantia confitendi, quia in publico constanter confitentur. Per frontem enim audacia sive constantia signatur. Non enim sufficit credere corde, nisi et ore exprimatur, cum necesse fuerit. Roman. 10, corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Unde etiam dicit nomen ejus et patris, non proprium, sicut quidam de quibus Psal. vocaverunt nomina sua in terris suis. Genes. 11, faciamus civitatem et cetera. Machab. 5, faciamus et ipsi nobis nomen et cetera. Sequitur: et facta est plaga magna in populo. Sic ergo ostenditur dignitas virginum; quia sunt insigniti nomine venerandae Christianitatis; nomine etiam praecelsae divinitatis, cum constantia confitendi. Sed objicitur, quia hoc convenit omnibus justis; ergo non est laus specialis virginum. Item aeque est filius Deus, similiter et spiritus sanctus ut pater; quia tres personae sunt unus Deus. Augustinus, 11 libro de civitate Dei: et haec Trinitas est unus Deus: quomodo ergo nomen deitatis hic attribuitur soli patri? Respondeo. Ad primum dicendum, quod in omnibus justis magna est dignitas denominari a nomine regis aeterni; specialiter autem in sacris virginibus secundum utrumque sexum est haec dignitas excellentior; quia in eis est perfectius res nominis; quia Christo, a quo dicuntur Christiani, perfectius conformantur in incorruptione integritatis; et Deo, a quo possunt dici dii, adhaerent altius glutino caritatis: cujus vis facit, ut nihil quaerant nisi Deum: cujus etiam caritatis virtus facit ut nomen divinitatis participent; quia caritas est transformare amantem in amatum. Unde Augustinus, talis est quisque, qualis sua dilectio: si terram diligis, terra eris: si Deum diligis, quid dicam? Deus eris? Non audeo hoc dicere ex me, sed Scripturas audiamus: ego dixi, dii estis. Ad aliud dicendum videtur, quod licet aequaliter conveniat tribus personis, nomen divinitatis, et omnia essentialia; tamen quandoque id quod est commune omnibus personis appropriatur alteri ex speciali aliqua ratione. Nomen ergo divinitatis hic attribuitur patri; quia pater est aliarum personarum origo, et habent ab ipso divinitatem et omnia. Et audivi. Hic describitur status virginum quantum ad jucunditatem adjunctam virginitati et dignitati. Haec autem jucunditas signatur sub cantico canticorum 2. Quoddam internum est tripudium jucunditatis. Sic autem proceditur. Primo describitur tripudium internae jucunditatis. Secundo ostenditur convenire solis inviolatis, et nemo poterat. Circa primum sic proceditur. Cum enim isti cantatores sint in statu sublimi, et sint ex diversis populis collecti; sit etiam eorum status jucundus, impiis in utilem terrorem; vigilent etiam circa carnis mortificationem, et habeant jucunditatem veram et novam, et hoc ante Deum et majores Ecclesiae: ideo primo describitur canticum internae jucunditatis quantum ad status sublimitatem. Secundo, quantum ad cantantium multiplicitatem, tamquam vocem. Tertio, quantum ad consequentem utilitatem, et tamquam vocem. Quarto quantum ad profectus sedulitatem, et vox. Quinto, quantum ad ipsius jucunditatis qualitatem. Et cantabant. Sexto, quantum ad loci congruitatem, ante sedem. Haec enim omnia ad easdem personas, scilicet ad virgines videntur referri, et de voce cantici interni, scilicet gaudii intelligi. Cum enim primo de voce tangat, nullam aliam subjungit, nisi vocem cantici cum subdit. Et cantabant. Dicit igitur, et audivi: quasi dicat: ita vidi familiam agni cum agno: audivi etiam vocem interni gaudii. Et hoc est quod dicit, et audivi, auditu interno, vocem, scilicet interni cantici cum desiderio adjuncto: de qua voce sequitur infra, et cantabant et cetera. Gaudium enim internum vox est quaedam cantici spiritualis, maxime quando est cum desiderio intimo, Ephes. 5. Cantantes et psallentes in cordibus vestris domino. De caelo, idest ab illis virginibus egredientem. Glossa: ab illis qui cum eo erant. Dicuntur autem virgines caelum propter status sublimitatem et meritorum claritatem. Unde Isidorus 2 libro de summo bono: non dubium quod qui casti perseverant et virgines, Angelis Dei similes efficiantur aequales. Tamquam vocem aquarum multarum, idest quasi vocem populorum multorum; quia sancti virgines de multis populis divina gratia colliguntur. Aquae autem multae signant populos multos; quia homines per se labiles sunt et defectibiles; quos tamen dominus solidat, cum ei adhaerent. Et per hoc manifestatur divina bonitas quae tantam societatem virginum congregat et solidat, licet tales pauci sint respectu aliorum. De hujusmodi aquis, infra 17, aquae, quas vidisti, populi sunt. Et tamquam vocem tonitrui magni. Attende tenorem visionis, audiebat enim quamdam vocem quasi tonitruum: per hoc signatur quod jucunditas quae est in virginibus et etiam in aliis justis, generat terrorem utilem in impiis, qui statum suum videntes, et cordis amaritudinem sentientes; et e contrario veram jucunditatem justorum quae exterius per signa, verba, et opera manifestatur, considerantes; utiliter terreri possunt. Gregorius in Gregoriano: in via Dei a timore incipitur, ut ad fortitudinem veniatur. Nam sicut in via saeculi timor debilitatem, ita in via Dei timor fortitudinem gignit, et vocem. Hic describitur vox internae jucunditatis, quantum ad profectus sedulitatem. Sacrae enim virgines, qui agno ferventer cohaerent, carnem suam aspere mortificant, ut thesaurum non perdant, et ut semper in merito proficiant. Unde dicit, et vox, quam vocem audivi. Modus loquendi est saepe in Scriptura, erat, sicut citharoedorum: idest vox interni gaudii virginum, in via, est sicut melodia citharoedorum, idest hominum, qui cum cithara dulciter sonant, cytharizantium in citharis suis. Nota quod in cythara est lignum et chordae convenienter et apte supra lignum extensae. Per lignum crux Christi, per chordas singula membra corporis, vel ipsa chorda. Hae chordae super lignum extenduntur, quando ad imitationem dominicae crucis, per devotam mediationem jacent extensae cogitationes, et affectiones mentis. Matth. 10, qui non accipit crucem suam et cetera. Qui ergo carnem suam mortificant sunt optimi citharoedi; quia canticum jucunditatis internae, cum qua se mortificant, et laus qua Deum magnificant, quia fiunt cum cithara, idest carnis mortificatione devota, dulciter resonant, quasi dulcis melodiae cytharae in auribus. Dei citharoedus ergo est qui per internam jucunditatem, vel per divinam laudem, cum carnis mortificatione Deo cantat. Tales citharizant in citharis suis, idest suavem Deo melodiam reddunt, dum intimo gaudio jucundantur in mortificationibus propriis. Dicit autem, in citharis suis, idest in mortificationibus ejus austeritatibus propriis, non alienis; contra illos, qui semper petunt communicationem meritorum, et suffragia orationum: et ipsi cytharizare nolunt, idest per jucunditatem mentis cum carnis mortificatione. Galat. 2, Christo confixus sum cruci. Hoc autem valde est necessarium virginibus: scilicet mortificatio carnis; quia virginitas facile amittitur. 2 Corinth. 4, habemus thesaurum istum. Gregorius etc. in Gregoriano: peccata carnis ignorantes, tanto solicitius debent praecipitem metuere ruinam, quanto altius stant. Et cantabant. Hic ostenditur qualitas jucunditatis virginum; quia est jucunditas vera et innovans et quae non veterascit. Ostendit autem quae est illa vox de qua praemisit: unde dicit: et cantabant, idest sacri et sacrae virgines cantant, quasi canticum novum, idest de integritate corporis et animae exultant: quae exultatio est comparabilis cantico exteriori novo; quia jucunditas est quoddam canticum interius quod aequivalet vel praefertur cantico exteriori. Unde dicit, quasi canticum novum. Vel dicit, quasi canticum novum; quia jucunditas gratiae in via imperfecta est, similiter et novitas. In patria vero jucunditas erit canticum mentis perfectum, et novitas plena, quando nulla omnino erit vetustas. Dicitur autem novum, quia gaudium non veterascet, sicut dicit Glossa, sed semper erit novum. In futuro enim conservabitur et illa erit aureola virginum; quia specialem gloriam honoris et gaudii in patria obtinebunt prae aliis. Unde Isidorus, 2 libro de summo bono: virgines in vita aeterna feliciores erunt. Et probat hoc per illud quod legitur Isaiae 56: haec dicit dominus eunuchis, dabo eis melius nomen a filiis et filiabus, nomen sempiternum dedi eis, quod non peribit. Ante sedem. Hic ostenditur congruus locus hujus cantici, quia scilicet jucundantur ante sedem, idest ante Angelos in quibus Deus sedet, quibus se per virginitatem conformant, et quorum societatem expectant. Item ante majores de Ecclesia quorum auxilio stant: quasi dicat: cantant virgines per jucunditatem mentis; et hoc ante sedem, idest in praesentia Angelorum. In quibus Deus sedet. Hoc potest intelligi tum quia Angeli assistunt maxime sanctis virginibus, et eos custodiunt; unde cum virgines gaudent de flore virgineo, et quod tam nobiliter adhaerent Christo; sic gaudere est ante Angelos, qui eos custodiunt, cantare. Hieronymus: Angelis semper est cognata virginitas: tum quia gaudentes de tam nobili statu, cogitant se Angelis sociandos; et sic in interna jucundatione et consideratione, quasi ante Angelos cantant. Et ante quatuor animalia; idest ante praedicatores; qui dicuntur animalia, quia animati sunt, idest vivi, vita gratiae et sapientiae divinae, et alios animant, idest vivificant. Item quia sub figura animalium describuntur quatuor; quia per quatuor partes orbis praedicant. De hoc plenius dictum est supra 4. Et seniores, idest ante pastores, qui maturitate vitae et virtute doctrinae et auctoritate officii, alios regunt. De his supra 4, quasi dicat: ante de proprio statu jucundantes se per doctrinam praedicatorum et regimen pastorum et merita utrorumque juvari considerant; et de hoc simul gaudent, et quasi patronos sui meriti, amplexantur mente. 2 Corinth. 1, gloria vestra sumus, sicut et vox nostra. Aliter possent praedicta intelligi ut referrentur ad diversas personas, sicut aliqui exponunt; et Glossa videtur aliquid tangere, licet parum et obscure. Et audivi vocem, idest admonitionem sive praedicationem, exeuntem de caelo, idest de praedicatoribus vita et doctrina claris et altis. Tamquam vocem aquarum multarum; quia vox praedicationis sumitur de aquis multis sacrae Scripturae, mundativis et fecundativis. Canticorum 4, fons hortorum, puteus aquarum viventium. Potest autem haec vox intelligi praedicatio, quae fit virginibus, ut humiliter vivant et perseverent in proposito sancto. Augustinus in libro de sancta virginitate: hoc agite virgines Dei, humiliter ad humilem venite, si amatis; et ne discedatis ab illo ne cadatis. Vel praedicatio quae fit et fiet tempore Antichristi fidelibus, ut in adversis persistant. Ecclesiastici 2, sustine sustentationes Dei, conjungere Deo et sustine et cetera. Et tamquam vocem tonitrui magni; quia praedicatores terrent eos qui virginitatem vovent, nec servant. Ecclesiastes 4, displicet ei stulta et infidelis promissio; sed quaecumque voveris redde. Vel quia terrent eos qui in adversis succumbunt, vel eos qui ad talis familiae consortium venire negligunt. Supra 4, et de throno procedunt fulgura, et voces et tonitrua. Et vox quam audivi, erat sicut citharoedorum citharizantium in citharis suis; quia vox praedicatorum, per hoc est acceptabilis et efficax, quod scilicet carnem suam mortificant sicut alios docent: expone ut supra, quantum pertinet ad propositum. 1 Corinth. 9, castigo corpus meum et in servitutem redigo et cetera. Et cantabant: hoc refertur ad virgines de quibus praemiserat, et cum eo centum quadraginta quatuor millia, et expone de virginibus ut prius. Notandum quod triplex est status excellens secundum meritum in Ecclesia, scilicet praedicatorum martyrum et virginum: quibus redditur in patria triplex aureola propter triplicem incorruptionem: scilicet propter incorruptionem virginitatis, quo ad rationalem; propter incorruptionem magnanimitatis, quo ad irascibilem; propter incorruptionem carnis, quantum ad concupiscibilem. Primum est praedicatorum, secundum est martyrum, tertium virginum: hunc triplicem statum signant quaedam in verbis praemissis. De praedicatoribus agitur cum dicitur: et audivi vocem etc.: de martyribus cum sequitur, et vocem quam audivi. Tamen si hoc intelligitur de martyribus, oportet referri ad praedicatores, qui fiunt martyres; quia cum dicit, et vocem quam audivi, de illa voce loquitur de qua dixerat, et audivi vocem de caelo et cetera. De virginibus agitur cum subditur, et cantabant. Praemissa igitur verba ab illo loco, et audivi vocem etc., possunt intelligi de virginibus totaliter, sicut series in contextu literae innuere videtur ut primo dictum: vel possunt secundo modo intelligi, partim de praedicatoribus, quorum vox est doctrina praedicationis, qui sunt citharoedi inquantum mortificant se ipsos, vel inquantum martyrium sustinent: partim de virginibus, quae cantant in cordibus suis domino, dum in Deo jucundantur et ei gratias agunt, et ejus magnitudinem et bonitatem mirantur. Canticum autem praemissum, secundum Glossam, est exultatio cordis: tamen quandoque est canticum oris; quia quandoque in laude vocali vel verbo exteriori manifestant gaudium mentis. Et nemo. Descripto cantico internae jucunditatis, hic ostenditur convenire solis inviolatis: et haec est ipsorum praerogativa, quam habent ex virtute passionis dominicae, et ex merito perfectionis propriae. Primo ergo ostenditur virginum praerogativa. Secundo praerogativae causa, qui empti. Haec autem causa ostenditur duplex: scilicet virtus dominicae passionis, et meritum suae perfectionis: de qua dicitur, hi sunt qui. Dicit igitur, et nemo, idest nullus homo in utroque sexu, poterat, idest potest, dicere canticum, idest illam mentis jucunditatem habere. Gaudere enim in domino cantare est. Coloss. 3, in gratia cantantes in cordibus vestris Deo. Nisi illa centum quadraginta quatuor millia, idest virgines perfecti pudicitia, desudantes in poenitentia, ferventes in sanctitate evangelica, stabiles perseverantia; sive perfecti caritate intima, ut supra expositum est: quasi dicat: soli virgines, qui cum virginitate habent vitae perfectionem, habent praerogativam hujus gaudii praecellentis de integritate corporis et mentis. Gloria autem hujus gaudii inchoatur hic; in futuro autem perficietur, quando virginitatis aureolam obtinebunt. Pro praesenti autem videtur hic loqui principaliter; licet hoc perfectius in patria compleatur. Augustinus in libro de sancta virginitate: gaudia propria virginum Christi, non sunt eadem non virginum Christi: nam sunt aliis alia, sed nullis talia. Ex his patet, quod in via et maxime in patria habent virgines specialem gaudii praerogativam. Sed objicitur, quia secundum Augustinum, coelibatus Joannis non praefertur conjugio Abrahae: ergo si quis recte vivat in conjugio, non praefertur ei alter virginitatem servans. Item per conjugium multiplicatur numerus electorum, non per virginitatem; ergo conjugium praevalet. Item multi qui non sunt virgines, ardentiores sunt in Deo, quam multi virgines; ergo majus praemium habebunt, cum charitati respondeat praemium. Respondeo. Ad primum dicendum quod his temporibus, quando jam ex omnibus gentibus colligi possunt homines qui salventur, virginitas longe melior est conjugio, etiam si quis recte in conjugio vivat, sicut dicit Augustinus in libro de sancta virginitate. Ratio est, quia conjugii non est nunc ulla necessitas quae olim fuit; et magna est sinceritas virginitatis ac dignitas quae valde Deo placet. Unde Augustinus in eodem libro dicit: jure divino contingit connubio et nuptiis, quod pia virginitas anteponitur. Ad objectum dicendum, quod hoc dicit Augustinus ratione temporis et personae; quia tempore Abrahae erant pauci cultores Dei, unde tunc conjugium fidelium necessarium fuit. Item ipse Abraham temperate utebatur conjugio, et propter amplificationem cultus divini. Nunc autem magna est copia fidelium; unde plus placet Deo jam fructus mentis quam ventris. Ad aliud jam patet: quia etsi per virginitatem non fit procreatio hominum carnalis, fit tamen spiritualis; et per eam multiplicatur spiritualiter numerus electorum; quam Deus nunc plus diligit quam aliam. Augustinus in libro de sancta virginitate: virginalis integritas angelica portio est: cedat huic omnis foecunditas carnis, omnis pudicitia conjugalis. Ad aliud dicendum quod, sicut in patria est duplex praemium, scilicet aurea, quod est praemium substantiale, et aureola quod est praemium excellens accidentale; ita in via potest esse duplex meritum, scilicet meritum aureae et aureolae. Meritum aureae consistit in charitate et actu charitatis; meritum aureolae in aliquo bono voluntario, conjuncto charitati, ut in virginitate, praedicatione et martyrio, quando adest charitas sine qua nullo omnino est meritum. Dicit igitur quod multi qui non sunt virgines habebunt majus gaudium sive praemium aureae, scilicet in visione et fruitione divina, sicut habent hic majus meritum quam multi virgines, ratione majoris charitatis in qua vivunt; tamen virgines, sive sint majoris charitatis sive minoris, habebunt praemium aureolae pro virginitate quod alii non habebunt, cujus aureolae meritum jam habent, qui: hoc refertur ad substantivum subintellectum in eo quod dicitur centum quadragintaquatuor millia, scilicet homines, empti sunt, pretio sanguinis Christi, de terra, idest de vanitate terrena: quasi dicat: ad statum virginitatis sunt elevati de vilitate status mundani per virtutem sanguinis Christi. Primae Corinthiorum sexto: empti enim estis pretio magno. Sed nonne empti fuerunt omnes quando dominus passus est? Hic autem dicuntur emi, quando de statu mundano assumuntur. Respondeo. Dicendum videtur quod in passione fuerunt carnaliter sive secundum sufficientiam; sed non statim ad omnes transiit emptio per efficaciam; quia nec dispositi erant, nec multi adhuc jam nati, per Baptismum autem et alia sacramenta transiit haec emptio ad homines secundum efficaciam, quia tunc passio efficaciam habet in eis. Amplius autem transiit per efficaciam praedicta emptio ad homines, quando quibusdam merito dominicae passionis datur cum efficacia gratia ad servandam virginitatem. Quia igitur emptio facta in passione secundum causam sive secundum sufficientiam in assumptione hominis ad virginitatem servandam habet excellentem efficaciam; ideo dicuntur virgines empti quando sunt de terrenis vanitatibus elevati. Item objicitur, quia cum omnes electos dominus redemerit secundum sufficientiam et etiam secundum efficaciam, suo tempore dandam; si ex virtute passionis est assumptio ad observantiam virginitatis ergo qua ratione datur quibusdam observantia virginitatis, et aliis non? Respondeo, dicendum quod omnibus electis datur efficacia emptionis quantum ad praemium aureae, quia hoc est praemium necessitatis: et similiter haec efficacia est necessitatis: non tamen omnibus datur efficacia illius emptionis factae per sanguinem dominicum, quantum ad praemium aureolae, quia hoc est praemium excellentiae seu dignitatis, non necessitatis; similiter et ipsa efficacia. Meritum ergo et praemium aureolae, dat omnibus electis, sed quibus vult et quando et quomodo vult, secundum convenientissimam distributionem, quam ordinatissime facit sua sapientia. Quare autem potius dat hanc gratiam isti quam illi, ipse novit, qui suaviter omnia disponit. Hi sunt. Hic ostenditur secunda causa praemissae praerogativae; scilicet meritum perfectionis. Perfectio autem virginum describitur. Primo quantum ad incorruptionem ex parte corporis vel operis. Secundo quanto ad incorruptionem ex parte oris, et in ore. Tertio quantum ad incorruptionem ex parte cordis, sine macula. Circa primum primo ostendit integritatis sinceritatem. Secundo adjunctam dignitatem. Hi sequuntur. Dicit igitur, volens ostendere quod recte eis solis dabitur praerogativa praemii specialis, quod jam est in eis inchoatum, hi sunt qui cum mulieribus non sunt coinquinati. Ad literam, per hoc patet, quod actus carnalis inquinat. Item ex hoc innuitur, quare Deo placet virginitas; scilicet propter pulchritudinem sinceritatis. Isidorus 2 libro de summo bono: castitas est inviolata pulchritudo sanctorum, castitas sinceritas mentis, sanitas corporis: luxuriosa namque vita carnem cito debilitat, fractamque celeriter ad senectutem ducit. Quod autem dixit, subdens manifestat: virgines enim sunt, et ita incoinquinati. Augustinus in libro de sancta virginitate: virginalis integritas est in carne corruptibili, perpetuae incorruptionis meditatio. Felix qui virginitatem amplectitur, quia Deo est accepta. Unde supra dictum est, quod virgines etiam in statu viae sunt cum agno, quia per gratiam ei conjuncti sunt et per conformitatem uniti. Item in se pulchra. Item homini oblectativa. Unde Isidorus 2 libro de summo bono: amanda est pulchritudo castitatis, cujus delectatio pulchrior invenitur quam carnis. Item excellenter honorata. Repraesentat enim quodammodo statum gloriae. Unde beatus Bernardus in epistola ad Erricum: sola est castitas, quae hoc mortalitatis tempore, statum quemdam immortalitatis et gloriae repraesentat, in qua non nubent neque nubentur. Item eminenter fructificat, quia acquirit divinam familiaritatem in statu viae: unde beatum Joannem familiarius diligebat Jesus, sicut saepe dicitur de Joanne in cujus sinu recubuit in coena. Joan. 13. Item meretur praecipuam familiaritatem; unde jam dictum est quod soli virgines cantabunt illud canticum. Unde Augustinus in libro de sancta virginitate: pergite sancti Dei pueri ac puellae, pergite perseveranter; in fine vos afferetis ad nuptias agni canticum quale nemo poterit dicere nisi vos. Sed objicitur de hoc quod virgines ita hic extolluntur, quantum ad meritum, cum tamen multi et multae virgines non tantum corpore sed etiam mente sunt steriles. Unde Isidorus in 2 libro de summo bono: multi sunt reproborum qui carnalis copulae contagium nesciunt; qui sicut infecundi corpore, ita steriles manent mente. Item quae sunt quae concurrunt ad meritum virginitatis? Respondeo. Notandum quod virginitas, ad hoc quod sit digna illo praemio, debet esse recta intentione, ut scilicet non appetatur gloria mundana. Virgines enim fatuae non habentes oleum, idest laetitiam rectae intentionis, excluduntur a regno. Isidorus, virgines apud homines de suis meritis gloriantes hypocritis comparantur. Item foecunda operatione. Unde Gregorius in quadam homilia: nec castitas ergo magna est sine bono opere, nec bonum est opus sine castitate. Item lata integritate, ut scilicet sit in mente et carne. Unde Isidorus in eodem: nihil prodest incorruptio carnis, ubi non est incorruptio mentis. Et de tali virginitate dicitur hic. Item fervida vel informata caritate: unde beatus Bernardus ad Erricum: castitas sine caritate, nec pretium habet nec meritum. Castitas sine caritate, lampas est sine oleo; subtrahe oleum, lampas non lucet; tolle caritatem, castitas non placet. Item subnixa humilitate; ut scilicet apud se non superbiat de tanta excellentia. Augustinus de sancta virginitate: non solum praedicanda est virginitas ut ametur, verum etiam monenda ne infletur. Item in eodem: pergite virgines viam sublimitatis, pede humilitatis. Ad primum patet; quia non loquitur de omnibus virginibus, sed de his in quibus virginitas habet debitas conditiones. Patet etiam ad aliud. Hi sequuntur. Hic ponitur dignitas adjuncta integritati, quae est duplex. Una dignitas consistit in Christi conformitate. Secunda in excellentiae sublimitate; quia prae aliis excellentiam habent. Prima dignitas est in comparatione ad Christum. Secunda in comparatione ad aliorum statum: unde sequitur, hi empti sunt. Dicit igitur: hi, scilicet virgines. Sequuntur, per imitationem. Agnum, idest Christum pium innocentem et pro hominibus victimatum. Quocumque ierit, idest quocumque ambulaverit per virtutem exempli. Licet enim nunc agnus non ambulet in actibus quos egit in carne mortali, tamen ambulat quantum ad virtutem exempli. Exempla enim quae olim exhibuit ipso actu, nunc ostendit fidelibus per fidem, per Scripturam, per gratiam, per affectum imitandi, quem eis praebet; et sic quasi ambulat ante fideles ut ipsum sequantur per imitationem. Ipsum autem, quocumque ambulet, per virtutem exempli sequuntur virgines. Imitantur enim ipsum in actibus omnium virtutum, ut in caritate ad Deum et proximum in pietate, prudentia, fortitudine, justitia, in contemptu mundanorum quae relinquunt, vel secundum rem ut viri religiosi, vel secundum affectum. Item in carnis mortificatione; et sic quasi quamdam mortem sive martyrium sustinent. Item sequuntur eum itinere virginali per quod ambulavit Christus. In aliis etiam ipsum sequuntur, secundum quod congruit humanae infirmitati. Et notandum quod in aliis possunt eum sequi alii etiam conjugati, praeter excellentiam virginalem in qua soli virgines eum sequuntur; et ideo ipsi soli eum sequuntur quocumque ierit: unde Augustinus in Lib. de sancta virginitate: ecce ille agnus graditur in itinere virginali; vos ergo vos ite post eum virgines ejus, quia propter hoc unum quocumque ierit sequimini eum. Ad quolibet enim aliud sanctitatis donum quo eum sequantur hortari possumus conjugatos. Sed objicitur de hoc quod dicitur: sequuntur agnum quocumque ierit. Quia autem actu redimendi genus humanum non imitatur eum, cum hoc ad solum mediatorem pertineat. Item non omnes virgines sustinent mortem pro Deo: item non omnes virgines praedicant, sicut Christus praedicavit. Item in virginitate Christi non fuit inordinatio aliqua carnis vel mentis. Item objicitur de hoc quod dicitur: quocumque ierit: quia Christum ire est operari actum virtutis in exemplum imitationis fidelibus. Sed hoc fuit ante passionem et in ipsa passione; nunc autem non sic, quia nunc non sustinet aspera, non fatigatur, non esurit, non sitit, non flagellatur, et sic de aliis multis; ergo tunc ivit, non nunc; quid ergo est quod dicitur: quocumque ierit? Respondeo. Ad primum dicendum, quod homo dicitur Christum sequi in quibus Christus dominus ante eos ivit in ducatum exempli, ut sunt actus virtutum. Non autem fecit redemptionem, ut redemptionem, in exemplum humanae redemptionis, sed in efficaciam liberationis. Ipsa tamen passio per quam facta est redemptio datur homini in exemplum mortificationis vel sustinentiae passionis cum est necessitas. Ad secundum dicendum, quod haec imitatio intelligenda est secundum quod congruit homini: unde non est per aequalitatem; et ideo non oportet omnes virgines mortem subire pro Christo, nisi in casu necessitatis. Sequuntur eum in passione quantum ad carnis mortificationem, quae est quasi quaedam mors et martyrium. 2 Corinth. 4, mortificationem Jesu Christi semper in corpore vestro portantes. Item haec imitatio videtur intelligenda quantum ad actus virtutum, ut supra expositum est, non necessario quantum ad actus dogmatum sive officiorum ecclesiasticorum, qualis est actus docendi sive praedicandi. Item videtur haec imitatio intelligenda de actibus quae respiciunt hominem pro sua persona, non necessario de eis quae sunt principaliter respectu alterius, ut est docere et hujusmodi. Item etsi multi virgines non praedicant verbo, docent tamen exemplo. Ad aliud patet quod non est haec imitatio secundum aequalitatem, sed secundum quod homini congruit juxta possibilitatem humanae infirmitatis. Licet autem aliqua inordinatio venialis contingat in mente vel carne virginum, tamen in eis qui veri virgines sunt, remanet integritas virginitatis. Ad aliud dicendum, quod dupliciter dicitur ambulatio Christi spiritualis de qua est sermo: scilicet vel actualiter vel virtualiter. Actualiter ivit per viam justitiae sive per actum virtutis dum esset in carne mortali. Virtualiter autem nunc usque ad finem ambulat ante fideles, ut supra expositum est: scilicet quia per virtutem Christi, quam in carne mortali exhibuit: et hunc per fidem et Scripturam et gratiam et affectum imitandi ostendit, quasi dux praecedit et homines excitat ad sequendum: supra 2, qui ambulat in medio septem candelabrorum aureorum. Primo modo objicitur. Secundo autem modo videtur hic accipi. Hi empti sunt. Ostenditur hic alia dignitas, quia scilicet alios justos excellunt. Hi empti sunt, idest per virtutem emptionis factae sanguine Christi et ejus passione, per quam sumus empti in servos ipsius Dei. Ex omnibus, scilicet nationibus vel populis, tam ex Judaeis quam gentibus: quia ex diversis nationibus assumuntur sacri et sacrae virgines: unde vox eorum dicitur vox aquarum multarum. Supra eodem. Empti inquam, sunt primitiae, idest ut sunt primi et excellentes alios. Deo, scilicet patri, et agno, scilicet Christo; idest ad honorem Dei patris et ad honorem Christi hominis quem sequuntur virgines virginem. Ex hoc ostenditur quod virgines sunt magis jucundi et grati Deo quam alii, sicut primitiae sanctorum, ut primitiae fructum gratantius accipiuntur, ut tangit Glossa. Augustinus in Lib. de doctrina Christiana: nunc vobis o virgines sermo est, ecclesiastici generis decus et ornamentum gratiae spiritalis, honoris opus integrum atque incorruptum, imago Dei, illustrior portio gregis Christi. Per hoc autem quod dicitur, empti, ostenditur quanta vigilantia servari debeat donum Dei quod nobis emit agnus sanguine suo. Augustinus: ex quo me Christus emit, non me vendam; ne qui sanguine Christi sum redemptus, venalis fiam. Sed quomodo dicuntur virgines primitiae quasi habentes praecellentiam supra alios, cum secundum majorem caritatem sit major excellentia et acceptabilitas apud Deum? Cum secundum apostolum caritas sit major virtus et excellentior via? 1 Corinth. 13. Multi autem qui virgines non sunt, habent ad Deum caritatem majorem quam virgines multi. Item cum status praedicatorum et martyrum sit altus, quare non dicuntur primitiae? Item objicitur quia dicitur 1 Corinth. 15, primitiae Christus: hoc autem dicitur in laudem Christi; ergo nulli alii convenit. Respondeo. Ad primum dicendum: qui habent majorem caritatem sunt Deo gratiores, quantum ad meritum aureae: virgines autem quantum ad meritum aureolae, quod consistit in integritate virginitatis quae valde placet Deo. Ad aliud dicendum, quod homo non est ad praedicationem vel meritum idoneus, nisi in adulta aetate; virginitas autem servatur ab infantia, aut non est virginitas; et ideo petit universalitatem temporis; et ideo quantum ad hoc habet virginitas excellentiam. Item virginitas de sua ratione importat quamdam acceptabilitatem potius quam praedicatio vel martyrium: unde recte potius virgines dicuntur primitiae justorum. Non tamen dico virginitatem supraexcellere martyrium, sed quantum ad aliquid. Augustinus in libro de sancta virginitate: nemo, quantum puto, ausus fuerit virginitatem praeferre martyrio. Ad aliud dicendum, quod Christus simpliciter est primitiae, et quantum ad omnem conditionem laudabilem et respectu omnium hominum: virginesque sunt primitiae, quantum ad gratiam virginitatis et respectu emptorum. Item Christus in verbis apostoli dicitur primitiae quantum ad prioritatem resurrectionis: virgines autem dicuntur hic primitiae quantum ad integritatem incorruptionis. Et in ore ipsorum non est inventum mendacium, per violationem ejus quod in verbo promiserunt, per se vel per alios; quia pactum Baptismi servaverunt quantum ad corporis integritatem et ultra promissum: et si in aliis fuit mendacium in ore ipsorum, non tamen mansit. Vel mendacium erroris qui frangit integritatem mentis, vel aliquod aliud, non est inventum jam dudum ex quo Deo adhaeserunt, quia scilicet sic deletum est; et ideo non est inventum. Glossa, in illis invenitur in quibus manet. Prov. 10, universa delicta operit caritas. Ecce quantum placeat Deo labium verax. Psalm. ecce enim veritatem dilexisti. Sine macula, scilicet mentis et per consequens operationis. Sunt, ut ex omni parte sunt mundi. Cantic. 4, tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te. Ante thronum Dei, idest ante Deum judicem, secundum Glossam, quia thronus sedes est judicis. Exhibent enim se immaculatos in praesentia Dei qui ubique est et omnia videt et omnia merita judicabit. Vel hoc dicitur quia Deus qui omnia judicat et disponit, acceptat eorum sinceritatem quae in corde est et operatione. Psalm. beati immaculati in via: et intelligatur hoc de malitia peccati mortalis intus et extra. Loquitur autem de virginibus qui multum in via meriti processerunt. Psalm. et ero immaculatus coram eo. Magna igitur est consolatio de agno qui stat promptus ad juvandum et qui talem et tam nobilem habet familiam; et ideo propter aliqua adversa vel tentamenta non est ab agno recedendum. Item ipsa familia suis meritis et suffragiis juvat eos qui vexantur adversis. Et vidi alterum. Ostenso auxilio mulieris, hic subditur admonitio ad famulatum auxiliatoris. Sed quia sunt quaedam quae hunc famulatum impediunt; ideo primo fit admonitio ad exhibendum famulatum. Secundo ponitur motivum ad tollendum impedimentum, et alius Angelus. Circa primum. Primo ponitur descriptio monitoris, sive praedicatoris. Secundo subditur forma sive modus monitionis, timete. Admonitor autem describitur. Primo quantum ad officii auctoritatem sub nomine Angeli. Secundo quantum ad vitae sublimitatem, volantem. Tertio quantum ad informationis communitatem, per medium. Quarto quantum ad doctrinae dignitatem, habentem Evangelium. Quinto quantum ad intentionis sinceritatem, ut evangelizaret. Sexto quantum ad zeli vivacitatem, dicens voce magna. Dicit igitur: et vidi: quasi dicat: talis est agnus et talem habet familiam: unde agno famulandum est et ejus familiae adhaerendum: et hoc per revelationem mihi factam intellexi debere fieri et debere per praedicatores annunciari. Et hoc est, et vidi alterum Angelum, idest ordinem praedicatorum: unus enim ordo praedicatorum, qui scilicet praedicant glorificare Deum et famulari, signantur nomine Angeli ratione auctoritatis. Angelus enim interpretatur nuntius. Non enim debet praedicare qui non est institutus ad annuntiandum, quemadmodum indicat apostolus, Rom. 10: quomodo praedicabunt nisi mittantur? Quando autem est jam factus Angelus per auctoritatem et vitae rectitudinem, debet currere et nuntiare. Isa. 18, ite Angeli veloces ad gentem convulsam et dilaceratam, ad populum terribilem et cetera. Iste autem Angelus est alter ab Angelo praemisso, scilicet Christo, quia inferior est eo et ejus est nuntius. Ipse enim Christus Angelus est magni consilii, supra 10, vidi alium Angelum fortem descendentem de caelo et cetera. Volantem, idest elevantem se a terrenis, alis virtutum, et sic in meritis velociter progredientem ad modum avis volantis. Hoc enim nomen ad praedicatores pertinet. Isa. 60, qui sunt isti qui ut nubes volant? Per medium caelum, idest communiter per omnem Ecclesiam, quae caelum debet esse per altitudinem et claritatem meritorum. Medium enim communitatem notat. Omnibus debet praedicator lucere per exemplum; et sic omnes informare debet per verbum; quia communitas aedificationis per exemplum, parat viam ad communitatem informationis per verbum. Hoc est contra eos qui non curant de exemplo nisi ad quosdam, ut ad divites vel nobiles; nec praedicare dignantur, nisi multitudini magnae. Eccles. 15, in medio Ecclesiae aperiet os ejus et cetera. Vel, per medium caelum, idest per mediam Scripturam, scilicet non declinando ad extrema, scilicet vel ad dexteram adulationis, vel ad sinistram objurgationis. Item non ascendendo nimis per curiositatem, nec descendendo nimis per ignotorum inutilem manifestationem. Ezech. 1, unumquodque duabus alis velabat corpus suum. Duae alae sunt duae conditiones quae debent praedicatorem dirigere, scilicet circumspectio contra praecipites, et mansuetudo contra fulminantes et cum iracundia docentes. Scriptura autem recte dicitur caelum, quia celat in se divina secreta. Item clara est per continentiam claritatis caelestis. Item alta et solida, quia cassari non oportet veritas Catholica. Supra 7, et caelum recessit et cetera. Aliqui libri habent, per medium caeli: idem sensus est, idest per medium Ecclesiae vel Scripturae, ut scilicet communiter Ecclesia exemplo praedicatorum aedificetur et verbo informetur, et in Scriptura medium rectitudinis teneatur: ut dictum est supra 8, audivi vocem unius aquilae volantis per medium caelum et cetera. Habentem Evangelium, idest evangelicam doctrinam bona salubria annuntiantem. Evangelium enim dicitur bonus nuntius, sive bona Annuntiatio, scilicet eorum quae sunt salubria; ideo praedicatio salutis dicitur Evangelium. Aeternum, per effectum, idest aeterna promittentem et suos observatores ad aeterna ducentem, ut dicit Glossa. Lex autem vetus promittebat temporalia. Isa. 1, si volueritis et audieritis me, bona terrae comedetis. Hoc Evangelium habet praedicator, quando scientiam eorum quae debet annuntiare simul cum vita consona doctrinae tenet. Alioquin habet et portat literas Uriae, quando scilicet doctrinam salutis, quae hic dicitur Evangelium, habet in cognitione et sermone, non in opere. 2 Reg. 11, habetur de literis Uriae. De scientia Isidorus, 3 Lib. de summo bono: desinat locum docendi suscipere qui nescit docere. De vita, idem in eodem: indigne vivens aliis quidem utilis est docendo, se autem interficit prave vivendo. Sed quaeritur quid est Evangelium secundum rem? Videtur quod tantum doctrina Christi quam ipse praedicavit, quae in Evangelio scripta est, sit Evangelium, per Augustinum dicentem de nomine Evangelii sic in 1 Lib. contra Faustum: proprie hoc vocabulum obtinuit Annuntiatio salutaris. Sed quod largius dicatur, videtur Rom. ult. ei autem qui potens est confirmare vos juxta Evangelium nostrum; ergo Evangelium est etiam doctrina praedicatorum novi testamenti. Quod autem in plus se habeat, videtur supra 10, sicut evangelizavit per servos suos prophetas. Ergo etiam doctrina prophetarum sit Evangelium. Item objicitur de hoc quod dicitur: aeternum; quia post judicium non erit opus Evangelio; ergo non est aeternum. Respondeo. Ad primum dicendum, quod Evangelium est salubrium Annuntiatio: unde Augustinus 1 Lib. contra Faustum: Evangelium quidem cum aliquid boni annuntiatur semper dici potest. Ulterius annotandum quod Evangelium potest dici tripliciter: scilicet proprie sive appropriate, communiter et concessive. Proprie sive appropriate dicitur Evangelium doctrina sive nuntiatio salvatoris, sicut dicit Augustinus. Communiter autem tam doctrina Christi quam praedicatorum novi testamenti, qui expressius et plenius annuntiaverunt ea quae sunt salutis, dicitur Evangelium; et sic accipitur Rom. ult., et sic accipitur hic: unde Evangelium dicitur in litera doctrina sive praedicatio salubrium facta a praedicatoribus novi testamenti. Posset etiam hic accipi primo modo; quia sancti praedicatores habent doctrinam quam dominus annuntiavit, quae in volumine Evangeliorum continetur, quia noverunt eam et vivunt juxta eam. Concessive autem dicitur Evangelium doctrina quorumcumque salubria annuntiantium, sive in veteri testamento, sive in novo, ut supra 10, sicut evangelizavit et cetera. Nullo tamen horum modorum videtur dici improprie; quia secundum omnem modum praedictum est Annuntiatio bona sive salubrium. Per hoc patet ad objecta. Ad aliud dicendum, quod aeternum dicitur aliquid materialiter, scilicet, et formaliter, scilicet quod non habet finem. Joan. 10, et ego vitam aeternam do eis. Item materialiter, quia scilicet est de aeternis, sicut in forma calicis in Missa dicitur novi et aeterni testamenti, idest quo confirmatur nova et aeterna promissio, secundum Innocentium III, idest promissio de aeternis. Similiter Evangelium dicitur aeternum, quia promittit aeterna, ut dicit Glossa. Item similitudinarie; quia scilicet nihil succedit per quod evacuetur, quod sit dignius et maneat, sicut dicitur in Psalm. tu es sacerdos in aeternum, quia scilicet non successit aliud sacerdotium. Similiter Evangelium dicitur aeternum quod non succedit ei nova lex aut dignior quae praedicatorum doctrinam evacuet, sicut lex nova successit veteri. Item effective, sicut fides dicitur aeterna. Eccles. 40, fides in saeculum stabit. Hoc dicitur ratione effectus sive praemii. Similiter dicitur Evangelium aeternum, quia ad aeternitatem ducit, ut dicit Glossa; non formaliter, quia sit aeternum, idest semper duret et sine fine annuntietur: in judicio enim terminabitur praedicatio. Unde Gregorius in Gregoriano: tunc erit novi testamenti finis cum ea quae promisit impleta fuerint. Idem in eodem: in illa suscepti contemplatione gaudiorum jam nullatenus indigebimus audire verba docentium. Non igitur primo modo, sed aliis tribus modis Evangelium dicitur aeternum. Ut evangelizaret. Hic ostenditur intentio sancta: quasi dicat: ad hoc habebat Evangelium Angelus, ut evangelizaret, idest salubria annuntiaret: quasi dicat: ad hoc debet habere praedicator scientiam cum auctoritate et vita, ut praedicet hominibus ea quae sunt salutis. Luc. 4, spiritus domini super me, eo quod unxerit me; evangelizare pauperibus misit me. 2 Corinth. 4, non nosmetipsos praedicamus, sed Jesum Christum dominum nostrum. Item in hoc ostenditur, quod non debet talentum per ignaviam abscondere in terram. Matth. 25, servum inutilem ejicite in tenebras exteriores. Sedentibus super terram, idest bonis terram contemnentibus, et per hoc quieta mente requiescentibus. Non enim est quies in vanis, sed in Deo cum contemptu vanorum. Augustinus 6 confessionum: dura sunt omnia, et tu solus requies. Et super omnem gentem, idest ut evangelizaret omni generi hominum secundum diversitatem ritus et generis et idiomatis et loci: quantum enim ad hanc quadruplicem diversitatem distinguit malos: expone ut supra 11. Et videbunt. Dicit autem, super omnem gentem, quia praedicatio ex divina gratia mittitur hominibus. Jacob. 1, omne datum optimum et cetera. Item ex hoc patet quod bonis et malis praedicandum est. Rom. 1, sapientibus et insipientibus debitor sum. Dicens voce magna, idest magna persuasione et magno desiderio ac fervore. Magna enim vox est quae persuasionem habet valde motivam. Magnum etiam desiderium ac fervorem, in quo notatur vivax zelus Joan. 7, stabat Jesus et clamabat. Timete. Hic ponitur forma sive modus admonitionis: fit enim hoc modo. Nam cum ad famulandum Deo sive adhaerendum, sit vitandum malum et agendum bonum; primo fit admonitio ad declinationem mali. Secundo ad operationem boni. Et date. Ubi primo fit monitio ad bonum in generali. Secundo in speciali, et adorate. Ad bonum autem in generali fit monitio sic. Primo ponitur monitio. Secundo subditur obediendi ratio, quia venit. Similiter in altera parte. Primo ponitur monitio. Secundo subditur ratio, qui fecit. Dicit igitur: timete dominum, ut declinetis a malo. Prov. 15, per timorem Dei declinat omnis a malo. Per hoc autem quod dicitur, dominum ostenditur, ratio timendi. Malach. 1, si ego dominus, ubi est timor meus? Pondere accipiendum est: quasi dicat: timete dominum qui dominus universalis est, non illas bestias. Matth. 10, nolite timere eos qui corpus occidunt. Sed contra: beatus Joannes Chrysostomos dicit in quadam homilia, super illud: diliges dominum Deum tuum etc.: non vult Deus ut timeatur ab hominibus quasi dominus, sed ut diligatur quasi pater. Item ibidem: donec homo timet Deum, non eum diligit. Item quare non dicitur, diligite, cum majus sit diligere quam timere? Respondeo. Timor Dei triplex est: scilicet servilis, qui habet oculum tantum ad poenam: in hoc timore est voluntas peccandi, licet actus cohibeatur, qui tamen sequeretur, sicut dicit Augustinus, si speraretur impunitas. Item initialis, qui habet oculum partim ad poenam, partim ad offensam divinam, sed principaliter ad offensam. Item filialis qui habet oculum ad offensam simul et reverentiam, principaliter tamen ad reverentiam. De primo loquitur Joannes Chrysostomus: unde dicit idem: timere servorum est, diligere filiorum. Timor sub necessitate est dilectio in libertate. De timore autem secundo vel tertio agitur hic. Primus vitat poenam, sed non meretur gloriam, ut dicit ipse Chrysostomus; et ideo dicitur quod non vult timeri ut dominus, quia talem timorem non acceptat ad meritum; non quia iste timor non sit bonus, inquantum facit cavere ab actu peccati. Ad aliud dicendum, quod per timorem, sicut dicit Augustinus, veniunt ad amorem; nec potest Deus bene diligi, nisi timeatur. Psalm. initium sapientiae timor domini. Iste etiam timor dicit amorem et plus. Et date illi honorem, scilicet verbo et obsequio, secundum Glossam. Hoc enim est debitum creaturae rationalis ad Deum. Psalm. afferte domino gloriam et honorem. Honorans honorabitur. 1 Reg. 3, qui me honorificaverit glorificabo eum et cetera. Quia venit: quasi dicat: timete et honorate Deum, et non deficiatis per adversa vel tentamenta. Quia venit, idest instat in brevi. Omne enim tempus breve est, respectu aeternitatis. Hora judicii ejus, quo judicabit omnes, quo timentes et honorantes praemiabuntur et contemnentes damnabuntur. Isa. 3, stat ad judicandum dominus et cetera. Et adorate eum. Hic in speciali fit monitio ad speciale bonum, scilicet ad adorandum, et adorate eum, adoratione latriae. Matth. 4, dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies. Non Diabolum vel Antichristum, sicut quidam supra 13, et adoraverunt draconem et cetera. Quod autem sit adorandus ipse solus, ostenditur. Qui fecit caelum et terram. Ratio est, quia ipse totum mundum condidit: et expressius tangit creaturas corporales, quia sunt subjectae sensui tam fidelium quam infidelium; omnia tamen dat intellectui. Creatura igitur vel est continens vel contenta: si continens, aut est superior, sicut caelum, aut inferior; et talis aut est naturae solidae, sicut terra, aut fluidae sicut mare, quod continet multa genera piscium et hujusmodi. Supra 10, qui creavit caelum et ea quae in eo sunt, et terram et ea quae in ea sunt, et mare et ea quae in eo sunt. Si contenta: hoc potest signari aut in generali: unde subditur, et omnia quae in eis sunt, scilicet caelo terra et mari: et potest intelligi de caelo sidereo et Empyreo. Psal. qui fecit caelum et terram et cetera. Aut in speciali: unde sequitur, et fontes aquarum, in quibus manifestatur meritum divinae potentiae. Daniel. 3, benedicite fontes domino et cetera. Sed cum omnes aquae et fontes aquarum sint ex mari, ut dicit Damascenus, videretur sufficere quod dixit, qui fecit mare. Respondeo. Licet omnes aquae et fontes ortum a mari habeant, tamen aquae diffusae per meatus subterraneos depurantur et dulcorantur, et sic fontes efficiuntur, unde cadunt. Quantum ad hoc, sub aqua, dicitur, unde recte exprimitur nomen fontis. Praeterea ex hoc quod aquae sic per meatus subterraneos excolatae et dulcoratae emanant decenter et pulchre a profundo terrae ad superficiem ipsius terrae in usus hominum: manifestatur divina sapientia, bonitas et potentia. Unde Daniel. 3, benedicite fontes domino. Et ideo ad divinae magnificentiae manifestationem recte ponitur specialiter nomen fontium. Et alius. Hic ponitur motivum ad tollendum impedimentum quo multi retrahuntur a divino famulatu; quod debet homo tollere. Duo autem sunt impedimenta: scilicet amor male accendens, et timor male humilians. Propter hoc introducuntur hic duo Angeli: quorum unus denunciat casum Babylonis, per quem excitatur homo ad tollendum amorem male accendentem, scilicet amorem mundi, et hoc primo. Alius vero denunciat poenam reproborum, qui scilicet adhaerebunt Antichristo; et per hoc excitat ad amovendum timorem male humiliantem, ne scilicet propter timorem adversariorum fideles adhaereant Antichristo; et hoc secundo, ibi, et tertius. Primo ergo fit excitatio ad abjectionem amoris male accendentis. Secundo timoris male humiliantis. Circa primum ergo. Primo tangitur ordo praedicatorum. Secundo poena mundanorum dicens: cecidit. Tertio culpa ipsorum, Babylon. Dicit igitur, et alius: quasi dicat: ita quidam praedicatores movent homines ad divinum famulatum specialiter. Persuadent alii specialiter tollere impedimentum: et hoc per visionem intellexi. Et hoc est, et alius Angelus: idest alius ordo praedicatorum. Et potest intelligi alius secundum diversitatem personarum, vel alius secundum diversitatem materiae praedicationis: unus enim et idem praedicator potest praedicare praemissa, et ea quae ibi dicuntur, ut Glossa innuit. Sequutus est, quia praedicatores sibi invicem succedunt secundum tempora. Vel, sequutus, secundum ordinem docendi; quia unus et idem primo docet unum, postmodum aliud, dicens: cecidit, idest cadet anima a mundano gaudio in Infernum. Cecidit, idest cadet corpore. Vel geminatio ostendit certitudinem et perfectionem casus, quia irreparabiliter. Isaiae 21, cecidit cecidit Babylon et cetera. Babylon. Hic ostenditur culpa mundanorum propter quam cadent: et describitur eorum culpa sive nequitia ut multa, cum dicitur, Babylon illa: ut magna magna ut contagiosa sive corruptiva, quae a vino. Dicit igitur, Babylon. Ecce quid cadet et quare: scilicet multitudo mundanorum mundum sequentium, ideo, quia confusi et involuti sunt in vitiis. Babylon ergo est multitudo mundanorum, qui vanitatem mundi amplexantur, et alios ad peccatum trahunt, vel exemplo vel verbo, vel aliter. Unde per Babylonem videntur signari illi, qui magis infixi sunt vitiis multiplicibus. Unde Glossa: omnes confusi vitiis: et in hoc notatur culpae multiplicitas. Jeremiae 51, subito cecidit Babylon et contrita est. Illa, hoc dicitur despective; et fit demonstratio ad intellectum, ut societas malorum condemnetur. Jeremiae 51, fugite de medio Babylonis et cetera. Magna, propter vitiorum magnitudinem: infra 16, et Babylon magna venit in memoriam ante Deum. Quia, scilicet Babylon, idest numerositas mundanorum in vitiorum confusione et voragine absorptorum, potavit, idest quasi potando inebriavit sive pervertit. Loquitur per similitudinem hominis qui alium inebriat. Omnes gentes, idest gentiliter viventes, unde facilius decipiuntur; quia qui sunt perversiores alios malos magis pervertunt vino, idest delectabili et inebriativa vanitate vitiorum; quorum maximum est idololatria. Vinum enim dicitur vanitas vitiorum inquantum delectat et inebriat. Hoc est, pervertit homines quantum ad rationem et voluntatem. Jeremiae 51, de vino ejus biberunt omnes gentes. Hoc vino potati homines errant a recta semita. Isaiae 48, prae vino nescierunt, et prae ebrietate erraverunt. Potavit inquam, vino irae, idest quod provocat iram divinam, quia meretur vindictam. Ecclesiastici 5, etenim peccatores respuit ira ejus. Vino inquam, fornicationis suae, idest per quod separat se et alios a Deo, sicut sponsa fornicans recedit a sponso suo. Quaelibet enim anima debet esse sponsa Dei. Fornicatio hic dicitur large, secundum quod pertinet ad omne mortale. Psal. perdes omnes qui fornicantur abs te. Triplex ergo est affectus vanitatis mundanae, qua multi perversi alios quasi potando decipiunt; quia pervertit animum; quod signatur per vinum. Item meretur supplicium. Ideo dicitur: vinum irae. Item aufert Deum, ideo dicitur: vinum fornicationis. Isti tales amatores hujus vini, idest mundanae vanitatis et deceptores aliorum cadent anima et corpore in Infernum a flore mundi quem dilexerunt; et per hoc fit excitatio ad abjiciendum amorem mundi qui male accendit. 1 Joan. 2, nolite diligere mundum et cetera. Et tertius. Hic fit excitatio ad tollendum timorem male humiliantem, per considerationem poenae illis infligendae, qui Antichristo servient: unde non erit ei serviendum propter aliquem timorem poenae, quem inferat, ut major vitetur. Primo ergo tangitur ordo praedicatorum. Secundo zelus ipsorum, dicens, tertio denunciatio, si quis adoraverit. Quarto materia profectus justorum, hic est patientia. Dicit igitur, et tertius Angelus, idest tertius ordo praedicatorum; quia post alios praedicatores loquetur quidam ordo praedicatorum: maxime contra eos qui adhaerebunt Antichristo. Primus ergo ordo praedicatorum monet ad agenda bona. Secundus et tertius denunciat supplicia: sed secundus generaliter, tertius specialiter; quia ultimi praedicatores praedicabunt contra Antichristum et ejus sectatores. Secutus est illos, etiam ordine temporis, dicens voce magna, idest audaci et constanti persuasione; quod erit ex zelo. Job 39, exultat audacter, in occursum pergit armatis. Si quis. Hic ponitur denunciatio suppliciorum. Supplicia autem sunt eo merito culpae. Unde primo ponitur culpae meritum. Secundo ostenditur gehennale supplicium, hic bibet. Culpa autem describitur quantum ad tria. Primo quantum ad Antichristi adorationem. Secundo quantum ad ejus statuae venerationem, et imaginem ejus. Tertio quantum ad notandam consignationem, et acceperit. Hic bibet. Primo hic describitur supplicium in generali. Secundo in speciali, et cruciabitur. Dicit ergo, si quis adoraverit bestiam, idest Antichristum bestialiter viventem, et alios crudeliter persequentem. Hoc dicitur quantum ad illos qui illum in sua praesentia adorabunt. Et imaginem ejus, idest idolum sive statuam. Hoc dicitur quantum ad illos qui in absentia adorabunt imaginem sive statuam Antichristi. Vel adorare imaginem Antichristi, erit adorare ejus sectatores, vel facere se ei in errore conformem, quod erit ex reverentia ad ipsum: et ideo adoratio dicitur: et acceperit characterem, idest signum ejus, in fronte sua aut in manu sua. Forsitan illi qui non habebunt imagines, habebunt aliquod signum Antichristi manifestum in fronte vel manu. Quicquid autem sit de hoc, mysticus sensus est. In fronte sua, idest ejus signum in aperta confessione. Aut in manu sua, idest in manifesta operatione. Utroque modo erunt consignati signo ejus. De his supra 13, et fecit terram et cetera. Et faciet ut quicumque et cetera. Et facit omnes et cetera. Hic, qui talis erit, bibet de vino, idest de aeterna damnatione, quasi inebriante, idest replente et dejiciente et subvertente utrumque hominem ad modum vini, irae Dei, idest quod est ex divina justitia, in cujus effectu Deus videtur iratus. Cum autem dicit, bibet etc. loquitur per similitudinem hominis qui bibit malum vinum et multum, unde inebriatur: et per hoc intelligitur multiplicitas et magnitudo poenae, quae impios implebit dejiciet et sepeliet. Isaiae 24, amara erit potio bibentibus illam. Quod, scilicet vinum malum, mixtum est, idest conjunctum, mero, idest vino puro, scilicet poenae temporali quae infertur hic ad correctionem, in calice, idest in vindicta, irae ipsius, idest justitiae Dei in cujus poena videtur Deus iratus. Nota secundum Glossam, quod calix Dei est vindicta qua potat peccantes sive ad correctionem in praesenti, sive ad damnationem in Inferno. Iste est calix irae Dei; quia haec vindicta provenit ex divina justitia. Omnis enim poena est ex justitia Dei inquantum poena, licet ex misericordia sit temperatio poenae, et quod infertur ad correptionem. In hoc calice est quasi merum desuper; scilicet poena temporalis quae hic infertur ad correctionem: dicitur enim merum quia ordinatur ad humanam salutem. Quando autem non vult impius corrigi, tunc dominus adjungit mero sive administrat vinum amarum damnationis. Nam si aliquis vino puro adjungat sive admisceat vinum malum, et sic fit vinum turbidum. Merum gratiae est poena praesens quae infligitur ad correctionem; vinum mixtum est damnatio aeterna, quae adjungitur in futuro. Threnor. 4, ad te perveniet calix et inebriaberis atque nudaberis. Et cruciabitur. Hic ostenditur supplicium in speciali; et hoc quantum ad quinque. Primo quantum ad poenae gravitatem. Secundo quantum ad justitiae aequitatem, in aspectu. Tertio quantum ad horrendam tenebrositatem, et fumus. Quarto quantum ad interminabilem perpetuitatem, ascendet in saecula saeculorum. Quinto quantum ad indefessam continuitatem, nec habent. Dicit igitur, et cruciabitur, qui peccata fecerit. Per cruciatum ostenditur gravitas. Item per illud quod sequitur, igne, concremante, et sulphure, idest foetore amaricante. In duobus ergo ostenditur gravitas; scilicet in igne comburente, et foetore inficiente. Infra 21, pars eorum erit in stagno ardente igni et sulphure. Haec autem est poena debita ardori omnis peccati. Respondet ignis cremans, foetori foetor penetrans. In omni enim mortali est foetor spiritualis. Maxime autem peccato luxuriae respondet haec poena: quod signatum est Genes. 19: pluit dominus super Sodomam sulphur et ignem. Haymo, in igne ardor, in sulphure foetor; quae poena maxime carnis vitiis respondet. In conspectu Angelorum sanctorum, et ante conspectum agni; hoc est, videntibus hanc poenam Angelis sanctis, quorum monitionibus in visionibus non acquieverunt, et ipsi Christo quem impugnaverunt. Ostenditur autem hic aequitas justitiae, quae exigit ut coram Angelis sanctis, quorum monita respuuntur, torqueantur, et coram ipso Christo, quem, cum passus pro eis fuisset, vita et signo blasphemaverunt. Hoc autem erit miseris in augmentum poenae, quod scient poenam suam manifestam esse eis, quorum consortium contempserunt. Item justitia et aequitas exigit, ut ab Angelis sanctis et ab ipso Christo, in quorum contemptu cruciabuntur, nullum remedium percipiant. Item hoc erit ipsis Angelis et aliis beatis in gloriam. Psal. laetabitur justus cum viderit vindictam. Sed quare hoc dicitur de Angelis, cum verum sit etiam de electis hominibus? Item quare non dicitur in conspectu Dei, sed Christi? Respondeo. Ad primum videtur dicendum, quod quia magna gratia fit hominibus justis et impiis, quod Angeli dantur eis in custodes; ideo magnus est contemptus cum non desistunt a malis; et ideo coram eis specialiter merentur affligi, licet etiam verum sit de viris beatis. Item cum Angelus sit dignioris naturae quam homo, secundum Augustinum, 11 libro de civitate Dei, per hoc ostenduntur ab auxilio destituti et opprobrio expositi. Ad aliud dicendum, quod certum est omnia patere Deo, secundum divinitatem: de Christo autem potius agitur; quia specialius ipsum Christum blasphemabunt, et fumus, idest tenebrositas, secundum Glossam, tormentorum eorum, idest impiorum. Ibi enim sunt tenebrae. Matth. 25, servum inutilem projicite in tenebras exteriores. Ascendet, in duratione, idest perseverabit sive durabit, in saecula, consequutiva, saeculorum, idest semper: quasi dicat: tenebrositas quam patientur mali, in illis tormentis, aeterna erit. Isaiae 34, ascendet fumus ejus a generatione in generationem. Nec habent, idest non habebunt, requiem die ac nocte, idest in aliquo momento temporis: quasi dicat: continue sine intermissione cruciabuntur. Et ita ostenditur hic supplicii continuitas. Posset enim aliqua poena esse aeterna et non continua; sicut febricitans tertianarius, semper dicitur habere febrem, quia semper habet causam febris, non tamen continue dolet; non sic erit ibi, sed continue dolebunt. Augustinus: quod nolunt modo salubriter cogitare, necesse habent sine ullo remedio sustinere. Ex praedictis patet quod erraverunt, qui dixerunt poenam reproborum non esse aeternam, sed reprobos post mille annos redituros ad vitam. Joan. 5, ibunt hi in supplicium aeternum. De quibus autem intendat loqui, ostendit replicans culpam praemissam, ut magis vitetur, ex quo ei tanta poena debetur. Unde subdit, qui adoraverunt: quasi dicat: non habebunt requiem illi qui adoraverunt bestiam, idest Antichristum, dum viverent. Et imaginem ejus, idest statuam vel ejus famosiores sectatores. Et similiter non habebunt requiem. Si quis acceperit characterem nominis ejus, in fronte vel manu, ut supra expositum est. Propter nullam poenam igitur temporalem erit adhaerendum Antichristo, ne contingat aeternam incurrere. Job 6, qui timent pruinam, irruet super eos nix. Sed quid est quod dicit, die ac nocte, cum in Inferno non sit dies? Respondeo. Non hoc dicitur ad signandum quod dies sit ibi; sed per talem modum loquendi ostendit doloris continuitatem; ut sit idem ac si diceret, continue omni hora qua solet esse apud homines dies ac nox. Hic est. Hic ostenditur materia profectus justorum: et videntur esse verba Joannis, ut supra 13, hic est patientia et cetera. Hic est, idest in consideratione hujus poenae praedictae. Est patientia, idest materia patientiae. Sanctorum, idest justorum qui puri sunt a faece peccati. Consideratio enim poenae perpetuae materia est sive occasio patientiae in adversis. Gregorius, sancti temporalem poenam lucrum putant, quia per hanc aeternam evadere non ignorant. Describit autem justos per ea quae juvant ad patientiam: scilicet quantum ad diligentiam in obediendo, et quantum ad constantiam in credendo: unde dicit: qui custodiunt, idest diligenter opere complent. Mandata Dei, quae servata servant per patientiam in adversis. Eccles. 15, si volueris mandata conservare, conservabunt te. Item patientia juvat etiam ad obediendum Deo. Hebr. 10, patientia vobis necessaria est et cetera. Et fidem Jesu, idest salvatoris qui eos suo sanguine redemit, quem non relinquunt propter adversa: unde cum eam custodiunt, adversa tolerant. 1 Corinth. ult. state in fide, viriliter agite et confortamini. Item ipsa fides ordinat in adversis ad patientiam. 1 Joan. 5, haec est victoria quae vincit mundum, fides vestra. Aliqui libri habent, et qui custodiunt praecepta Dei: et secundum hoc justi dicuntur sancti per declinationem mali, observatores autem praeceptorum per operationem boni, diligendo Deum et Christum, ut dicit Glossa, tam affectu quam effectu. Et potest referri totum ad eosdem justos: idem enim et unus justus habet praedicta. Sed ad describendum justos fit expressio quantum ad illa quae faciunt ad propositum. Et audivi. Ostenso auxilio mulieris, facta etiam monitione ad famulatum adjutoris, hic subditur ratio expertae retributionis; quia qui Christo adhaerebunt et adversa pro eo sustinebunt, optime praemiabuntur. Primo autem ostenditur merces esse intellectu consideranda, per hoc quod praecipitur scribi. Secundo ostenditur esse affectu desideranda, per hoc quod describitur ejus perfectio, beati mortui. Ubi primo describitur merces per comparationem ad meritum perseverantiae. Secundo quantum ad conditionem ipsius gloriae, amodo. Ubi primo ostenditur conditio gloriae in speciali; quia scilicet gloria non compatitur aliquem laborem, sed prorsus evacuat. Secundo in generali, opera: ubi ostenditur, quod cum in via non recipiatur merces plena, in futuro plena et perfecta reddetur. Et audivi: quasi dicat: ita adhaerendum est et famulandum Christo et patienter sunt omnia sustinenda pro ipso: ex hoc enim obtinebitur vita aeterna, sicut mihi per revelationem ostensum est. Et hoc est quod dicit: et audivi, auditu interno, vocem de caelo, idest venientem de sublimitate divinae majestatis vel bonitatis. Ad literam audiebat in visione quamdam vocem spiritualem dicentem sibi illud quod sequitur: dicentem mihi: scribe, in corde tuo et aliorum. Scribe etiam in libro materiali, ut merces justorum a pluribus cognoscatur et consideretur, ut per hoc rectius vivatur et patientia teneatur. Per hoc quod dicitur scribe, ostenditur merces diligenter consideranda, et nunquam oblivioni tradenda. Res enim inscribitur ad memoriam habendam. Habacuc 2, scribe visum et explana eum. Argumentum quod quae utilia sunt ad salutem, utile est scribere, non solum in animo sed etiam in libro. Scribe inquam ea quae sequuntur: beati, sunt. Mortui, morte naturae. Vel, mortui mundo. Qui in domino, idest in confessione et obsequio domini. Moriuntur, per dissolutionem animae et corporis, quando anima a corpore separatur. Tales qui obsequio Dei decedunt, beati sunt, quia vitam aeternae beatitudinis intrant. Propter quod dicebat apostolus, Philipp. 1, desiderium habens dissolvi et esse cum Christo. Sunt autem qui moriuntur sine domino. Joan. 8, et in peccatis vestris moriemini: vere inquam sunt beati. Amodo enim, hoc est autem tempore mortis. Dicit, idest praecipit nutu suae voluntatis, idest facit cum effectu: quia suum velle est facere. Et vocatur dictio sive locutio, quia ita facile facit omnia sola voluntate, sicut quis facile dicit aliquid. Psalm. dixit et facta sunt. Spiritus, idest Deus Trinitas. Joan. 4, spiritus est Deus. Ut requiescant a laboribus suis, idest ut requiescant ita ut amplius non laborent, quod erit merito laborum praeteritorum. Isa. 32, sedebit populus meus in pulchritudine pacis et in tabernaculis fiduciae et in requie opulenta. Augustinus, labor est pretium regni caelorum: quasi dicat: voluntas Dei est, ut de cetero aeternaliter requiescant, quia olim laboraverunt. Sap. 3, bonorum laborum gloriosus est fructus. Operandum ergo est in senario hujus temporis, ut sabbatum assequamur: quod signatur Genes. 2, requievit ab universo opere quod patrarat. Et vere requiescent. Opera enim illorum sequuntur illos, quantum ad fructum sive mercedem: quasi dicat: post merita habebunt plenum praemium. Haec enim verba cum pondere sunt accipienda. Prov. ultimo, date ei de fructu et cetera. Ambrosius, non sunt hominis quae secum portare non potest: sola misericordia comes est defunctorum. Et bene dicit, sequuntur, scilicet post mortem; quia hic in via non datur praemium plenum, quia non potest hic esse plenum, sed potius oportet aspera pati, ut dicit Glossa. Item sunt qui portant opera sua ante se, et ita opera praecedunt eos, quia hic gloriam vel lucrum quaerunt ex eis. Matth. 5, amen dico vobis, receperunt mercedem suam. Et vidi et ecce. Habito a decimotertio capitulo de profectu Ecclesiae in persequutione, hic agitur de finali retributione qua boni patientes praemiabuntur et mali persequentes condemnabuntur. Primo autem describitur persona judicis. Secundo ordo sive series judicii, et alter Angelus. Judex autem, scilicet Christus, describitur quantum ad tria: scilicet quantum ad naturam, quantum ad gloriam, similem. Tertio quantum ad potentiam. Et in manu sua. Natura autem ejus ostenditur duplex: scilicet humana per nubem. Item divina cum sequitur: et super. Dicit igitur: et vidi, quasi dicat: ita ostensa est mihi pugna draconis et perversorum contra Ecclesiam: ostensa est etiam retributio eorumdem, quae fiet in judicio per judicem Christum: et hoc est, et vidi, interno visu. Quid autem viderit subjungit. Et ecce. Notatur praesentia visionis: quasi dicat: sub oculis apparuit. Potest etiam in hoc intelligi quod judex prope est. Jacob. 10, ecce judex ante januam assistit. Nubem candidam, idest humanitatem Christi levem sine peccati onere et a terrenis elevatam: unde pluvia gratiae ad nos descendit et refrigerium provenit. Propterea dicitur nubes. Isa. 19, ascendet dominus super nubem levem. Supra 10, amictum nube et cetera. Item plenam innocentia et virtutum affluentia decoram; et ideo dicitur: candida. Cant. 5, dilectus meus candidus et rubicundus. Et super nubem sedentem, idest vidi filium Dei quantum ad naturam divinam praesidentem naturae humanae quam assumpsit, regimine et dignitate: praesidet enim inquantum Deus, suae humanitati, et regendo et praecellendo. Et nota quod dicit, sedentem. Per hoc intelligitur plena acceptatio, qua plene inquantum Deus, acceptat suam humanitatem, in qua nihil est nisi acceptabile. Propter quam etiam acceptationem dicitur sedere in justis. Item nota quod carnem quam assumpsit, nunquam deposuit. Item per hoc intelligitur quod ejus humanitas est quasi thronus in quo judicabit, 3 Reg. 10, fecit sibi Salomon thronum de ebore grandem. Similem. Hic ostenditur ejus gloria: et primo implicite et in generali. Secundo explicite et in speciali, habentem. Dicit igitur: similem filio hominis, idest jam immortalem et glorificatum: propter quod jam non dicitur filius hominis, secundum statum mortalem, sed similis. Rom. 6, Christus resurgens ex mortuis jam non moritur. Vel similem filio hominis, idest Angelum repraesentantem in se filium hominis, scilicet Christum. Vidit enim quamdam nubem, et vidit Angelum sedentem super nubem, et habebat speciem filii hominis, quia Angelus apparebat in persona Christi; et ideo sedens super nubem signat Christum. Per Angelum enim fuit haec ostensa beato Joanni. De hoc dicitur in Glossa, supra 1, similem filio hominis et cetera. Deinde ostenditur ejus gloria explicite. Habentem in capite suo, idest in sua divinitate, quae est caput suae humanitatis. Coronam, idest gloriosam victoriam de hostibus; quia post passionem et resurrectionem patet Christi divinitatem de Daemonibus triumphasse. Auream, idest veram et pretiosam, non fictam et vanam, sicut supra 9, et super capita earum tamquam coronae similes auro. Item auream, quia in se et in mente fidelium et beatorum fulgidam. Item per sapientiam vicit. Job 26, prudentia ejus et cetera. Vel per nubem signantur sancti perfectiores, per quos et cum quibus dominus judicabit; qui dicuntur nubes, quia elevati sunt a terrenis per sanctitatem et volant per contemplationem. Isa. 60, qui sunt isti qui ut nubes volant? Super hanc nubem sedet Christus, quia sedebit in eis virtualiter quasi in sua sede, quia in eis et cum eis judicabit. Job 36, et pauperibus judicium praebuit. Similem et cetera. Ut prius, et in capite suo etc., idest in seipso, habentem victoriae gloriam, decorantem et honorificantem ipsum et secundum humanitatem, sicut corona existens in capite alicujus ipsum exaltat. Ipse etiam inquantum homo, apparet gloriosus de victoria qua Diabolum pro homine vicit: et de hoc tota caelestis curia est ei subjecta; unde de eo dicitur in Psalm. posuisti in capite ejus coronam de lapide pretioso. Auream, ut prius, et habentem in manu sua, idest in potestate. Falcem, idest judiciariam sententiam: quae dicitur falx, quia scindit, idest dividit bonos a malis et e contrario, sicut foenum a terra secatur. Item quia quicquid falce inciditur infra falcem concluditur, ad quamcumque partem se vertat: similiter nullus est qui Dei judicium evadere possit. Unde Gregorius super hunc locum: potestas divini judicii, quia omnia inter se incidendo complectitur, falcis appellatione signatur. Acutam, idest virtuosam et potentem ad secandum sicut falx bonam aciem habens, quia potenter omnes judicabit retribuendo, nec aliquis poterit ei resistere. Jerem. 50, et quis est iste pastor qui resistet vultui meo? Et alius. Hic ostenditur ordo sive series judicii. Fiet autem judicium secundum desiderium sanctorum qui hoc desiderabunt, ut caelestis curia compleretur. Exequutio autem judicii fiet per Angelos qui potestatem habent exequendi quando dominus suo nutu imperabit eis. Primo ergo ostenditur sanctorum desiderium. Secundo ipsum judicium, et misit. Tertio angelica potestas ad judicium exequendum, et alius Angelus exivit de templo. Quarto exequendi praeceptum, et alius Angelus exivit de altari. Quinto ipsius exequutionis actuale mysterium. Et misit Angelus falcem. Circa primum primo ostenditur apparitio sanctorum. Secundo ipsorum desiderium, clamans. Tertio ipsum desideratum, a voce. Dicit ergo: et alter: quasi dicat: ita mihi revelata est persona judicis quam magnifica sit: ostensum etiam est mihi desiderium sanctorum qui in judicio apparebunt. Et hoc est et alter Angelus: scilicet coetus sanctorum, qui dicuntur Angeli propter excellentiam vitae vel propter conformitatem gloriae. Matth. 22, erunt quasi Angeli Dei in caelo. Dicuntur autem Angelus singulariter propter unitatem voluntatis et vinculum caritatis. Galat. 3, omnes autem vos unum estis in Christo Jesu. Et dicitur alter, scilicet a Christo, quia minor eo, quia sancti servi sunt Christi. Exivit, idest exibit. De templo, idest de primo et sacro secreto intimae contemplationis sive fruitionis in qua prius ante judicium erant occulti. Exitus iste est apparitio sive manifestatio sanctorum in judicio in magna claritate qui ante erant in occulto divinae fruitionis, non tamen frui sive contemplari cessabunt. Apparebunt autem judicaturi cum Christo. Matth. 19, sedebitis et vos super et cetera. Vel, exitus iste potest intelligi motus spiritualis a contemplatione divinae misericordiae ad contemplationem justitiae quam optabunt, quia desiderabunt judicium fieri: unde sequitur: clamans voce magna, idest orans magno desiderio. Ad sedentem super nubem, idest ad Christum. Expone ut supra. Sancti enim circa tempus judicii et antequam veniant cum judice, desiderabunt efficaciter judicium fieri: et sic exitus eorum intelligitur motus internus a contemplatione divinae misericordiae, ad contemplationem justitiae, licet etiam nunc illud desiderent. Item apparentes cum judice cum claritate magna desiderabunt hoc fieri ut compleatur patria caelestis, et sit gaudium plenum ex consortio aliorum. Supra 6, clamabant voce magna dicentes: usquequo non judicas et cetera. Mitte. Hic ostenditur etiam ipsum desideratum. Et primo tangitur res desiderata. Secundo subditur ejusdem rei complendae causa. Quia venit. Res autem desiderata, scilicet judicii actus et judicii effectus quae est collectio electorum in gloriam, hoc autem sequetur ex judicio. Dicit igitur, mitte falcem, idest exerce judicium, tuam, idest ad te pertinentem, quia ad Christum in humanitate pertinet judicare. Joan. 5, pater omne judicium dedit filio. Fit autem sermo de judicio, juxta similitudinem hominis applicantis falcem agro et secantis. Ager mundus in quo Deus seminavit filios regni; Diabolus autem zizania. Et totum secabitur et separabitur in judicio. Matth. 13, ager est mundus, bonum vero semen, filii sunt regni et cetera. Et mete, idest collige granum tuum et palea comburatur. Matth. 3, permundabit aream suam, et congregabit triticum suum in horreum suum, paleas autem comburet igni inextinguibili. Quia venit hora, idest jam est tempus, ut metatur. Spiritualiter ponitur, idest ut fiat separatio bonorum a malis, cum jam sit completus numerus electorum, supra 11, advenit tempus mortuorum judicari et cetera. Quod autem jam hora judicandi sit, tunc ostenditur cum subditur, quoniam aruit messis terrae, idest jam matura est in sua nequitia multitudo malorum, qui terrena dilexerunt. Quando messis aruit, tunc signum est maturitatis: similiter instante judicio, completa erit malitia malorum, quia post completionem numeri electorum quibus profecit iniquitas impiorum, non est permittendum malos amplius regnare. Vel in bono sic. Quoniam aruit, idest jam maturata est in meritis quia jam sunt completa, messis, idest multitudo electorum, qui sunt metendi, idest per judicium colligendi in gloriam: messis inquam, terrae, idest Ecclesiae; quia non nisi in Ecclesia possunt merita haberi vel compleri. Sed objicitur de hoc quod dicit expositio, mete, cum hoc ad Angelos pertineat. Matth. 13, messores sunt Angeli. Item propter messionem, non videtur oportere judicium fieri, cum messio fiat in statu viae: unde dictum est apostolis, Joan. 4, ego misi vos metere quae non laborastis. Respondeo. Notandum quod est messio multiplex: scilicet efficacis praedicationis, quando scilicet virtute praedicationis recipiuntur sive colliguntur ad fidem vel ad statum gratiae illi, qui ante ad hoc dispositi per doctrinam vel exemplum vel Scripturam. De hoc dicitur Joan. 4, ego misi vos metere et cetera. Item internae refectionis. Exod. 23, septem diebus azima comedetis, tempore messis novorum. Quia universo tempore vitae hujus, in quo justi metunt nova, dum de suis meritis habent a Deo novas et internas refectiones, debent habere opera azima, idest sine fermento, quae opera sunt in nutrimentum animae: et ideo dicuntur azima comedi. Haec duplex messio fit in praesenti, de hac non agitur hic. Item judicialis retributionis. Haec messio fiet a Christo, quando per judicium separabit bonos a malis: de hac dicitur hic: mitte falcem; et infra eodem; et misit falcem suam in terra, et messuit terram. Item ministralis exequutionis: haec fiet ab Angelis, qui exequentur judicium Christi. Matth. 13, messores sunt Angeli: et sequitur: exibunt Angeli, et separabunt malos de medio justorum et mittent eos in caminum ignis. Item aeternae fruitionis: sic metent omnes electi, idest semper percipient aeternam gloriam. Galat. ultimo, qui seminat in spiritu, de spiritu metet vitam aeternam: bonum autem facientes non deficiamus, tempore enim suo metemus non deficientes. Ad primum patet; quia non agitur de illa messione. Similiter patet ad aliud. Et misit ille. Hic ostenditur ipsum definitivum judicium: quod describitur quantum ad duo praemissa: scilicet quantum ad judicii actum, unde dicitur, et misit ille qui sedebat super nubem candidam, idest Christus qui in quantum Deus praesidet suae humanitati vel sanctis, falcem suam, idest sententiam judicialem, in terram, idest in homines, qui habitaverunt vel corpore, ut boni, vel corpore simul et mente in terra, ut mali: quasi dicat: juxta sanctorum desiderium exercebit suum judicium. Item quantum ad judicii effectum, et messuit, idest metet, terram: quasi dicat: separabit bonos a malis. Metere illam, est separare bonos a malis: quorum utrique habitaverunt in terra: illi corpore; isti et corpore, et mente: et boni colligentur in horreum Dei. Joel. 3, sedebo ut judicem omnes gentes et cetera. Et alius. Hic ostenditur angelica potestas ad judicium exequendum. Et primo ostenditur exitus Angelorum. Secundo potestas ipsorum, habens. Dicit igitur, et alius Angelus, idest coetus Angelorum qui sententiam judicii exequentur; qui Angelus est alius a praecedente; quia numerositas Angelorum alius est a numerositate sanctorum qui cum domino judicabunt: exivit, idest exibit, de templo, idest de sacro et intimo ac venerando secreto contemplationis, in quo Deus colitur. Contemplatio enim aeterna, cum amore ineffabili, perpetuus cultus Dei est. Quod est in caelo, scilicet Empyreo, sive in Ecclesia triumphante. Exibunt enim Angeli et venient ad judicium, ut judici assistant, et quod judicabitur impleatur exequendo. Matth. 13, exibunt Angeli et cetera. Habens et ipse, sicut et Christus, secundum quod ei congruit. Falcem acutam, idest virtuosam potestatem scindendi bonos a malis et e contrario; quia potestatem habent Angeli exequendi quod judex judicabit. Matthaei 13, messores sunt Angeli. Sed objicitur, quomodo justi exibunt de secreto contemplationis, si contemplari non desinunt? Item Angeli non habent aequalem potestatem cum Christo. Quomodo ergo dicuntur habere falcem sicut ipse? Respondeo. Ad primum dicendum quod non dicuntur exire Angeli de secreto divinae contemplationis quasi contemplationem relinquant. Continue enim, ubicumque sint, Deo fruuntur, eo quod Deus est ubique per essentiam. Unde Gregorius in Gregoriano: et mittuntur et assistunt: quoniam et si circumscriptus est spiritus angelicus, summus tamen spiritus ipse, qui Deus est, circumscriptus non est. Dicuntur ergo exire in tempore judicii; quia cum prius essent in caelo Empyreo hominibus occulti, tunc venientes de Empyreo in judicio comparebunt. Ad aliud dicendum est, quod non notatur aequalitas, sed quaedam conformitas, sive convenientia. Potest et aliter intelligi secundum Glossam: scilicet coetus sanctorum, qui cum Deo judicabunt de quo sicut jam dictum est. Et alter Angelus. Dicitur autem ille Angelus alius ab isto, licet utrobique numerositas sanctorum perfectorum significetur, propter alium actum scilicet judicandi: sicut enim dictum est de eis, quantum ad actum orandi; hic autem quantum ad actum judicandi. Exivit, idest exibit, de templo, quod est in caelo, ut prius. Sancti enim judicaturi cum domino, exibunt ad judicandum. Habens et ipse: Glossa: sicut Christus. Exponitur ly, et falcem acutam, idest potestatem judiciariam, quam tunc exercebunt. 1 Corinth. 6, an nescitis quoniam sancti de hoc mundo judicabunt? Sed per quem modum judicabunt perfecti, et quae erit eorum auctoritas ad judicandum? Respondeo: dicendum quod perfecti qui omnia dimiserunt et Christum sequuti sunt, habebunt auctoritatem et potestatem judicandi, et judicabunt, sicut habetur Matth. 19: sedebitis super sedes et cetera. Item super illud 1 Corinth. 6, an nescitis et cetera. Glossa, judicabunt etiam auctoritate et potestate. Quae autem sit illa auctoritas et potestas, et per quem modum judicabunt, valde occultum est: probabile tamen est, et ita creditur, quod dicuntur judicaturi potestate et auctoritate, quia altiores erunt cum judice in aere, et propinquiores judici, tamquam assessores, et tamquam auctoritatem habentes. Item quia majorem causae cognitionem habebunt quam alii sancti minores; quia magis cognoscunt causam retributionis bonorum et malorum. Item quia sententiam judicis approbabunt, vel verbo vel signo manifesto, vel alio modo nobis occulto. Utrum autem plus sit in illa auctoritate judicandi, sive judicio, quo sancti judicabunt, non est certum. Et alius. Hic ostenditur exequendi praeceptum. Et primo describitur ipse imperans. Secundo, ostenditur imperium, et clamavit. Tertio, ipsum imperatum, mitte. Imperans autem describitur tum quantum ad apparitionem, tum quantum ad potestatem. Dicit igitur, et alius Angelus, scilicet Christus, Angelus magni consilii, qui alius est ab Angelo praemisso; quia major est, etiam inquantum homo, Angelis et sanctis. Hic est ille qui supra visus est a Joanne, sedens supra nubem. Exivit, idest exibit; quia veniet et se manifestabit in judicio. De altari, idest de secretiori loco, hoc est secretiori ac majori subtilitate gloriae. Nota quod sicut de alio Angelo dicit quod exivit de templo, hoc dicit de Christo quod de altari. Per quod intelligitur quod sicut altare est intimum in templo: sic gloria Christi major est et profundior et ineffabilior quam gloria Angelorum vel sanctorum. Iste ejus exitus, est manifestatio sui in humanitate. In judicio enim apparebit bonis et malis. Supra 1, videbit cum oculus et cetera. Vel, altare potest dici altitudo ipsius divinitatis, a qua exiet manifestando se ipsum in sua humanitate, ut dictum est. Exod. ultimo: posuit altare aureum sub tecto testimonii: idest divinitatem in humanitate, quae optime dedit testimonia divinitati. Qui habebat, idest habet, potestatem super ignem, idest super poenam aeternam, quae per ignem erit. Isaiae ultimo, et ignis non extinguetur. Ecce quanta potestas Christi: ecce quod poterit imperare Angelis et sanctis: ecce quod ipse potius est timendus quam homo mortalis. Matth. 10, eum potius timete qui potest et animam et corpus perdere in Gehennam. Et clamavit, idest clamabit, voce magna, idest magno imperio, ad eum, scilicet coetum Angelorum. Qui habebat, idest habet vel habebit, falcem acutam, idest potestatem exequendi judicium, sine aliqua resistentia: quasi dicat: Christus in judicio praecipiet Angelis ut suum judicium exequantur. Hoc autem praeceptum sive clamor, erit, vel per exteriorem expressionem verbi, vel signi ad indicium suae magnificentiae; vel per fortem et vivacem inspirationem suae voluntatis. Quid autem imperabit, subditur, dicens, mitte. Et primo ostenditur res imperata. Secundo exequendi causa, quoniam. Res autem imperata erit angelica exequutio: unde dicitur, dicens: mitte falcem tuam acutam, idest potestatem tuam efficacem applica ad actum et seca, mitte, inquam in messes, idest in malos; qui dicuntur messis, quia primo seminavit eos Diabolus tamquam zizaniam, postea vero creverunt in malitia; et quando erit hominum completa malitia, tunc erit messis matura, et tunc erunt metendi per Angelos, idest separandi a bonis. Matth. 10, tempore messis dicam messoribus: colligite primum zizania. Hoc dicitur quantum ad peccatores minores: quantum vero ad peccatores enormiores subditur, et vindemia, idest separata a bonis falce tua. Loquitur autem juxta similitudinem metentis et vindemiantis; et potest eadem falce meti et vindemiari. Botros, idest uvas quae procedunt ex botris. Botrus quippe dicitur illud quod est in acino. Botrio autem botrionis, dicitur illud quod exit a sarmento turgente. Large autem dicitur illud turgidum quod exit de palmite, quod postea floret. Canticorum 2, botrus Cypri. Largissime autem accipitur pro uva, ut Numer. 12, similiter hic. Per botros autem, idest uvas, signantur homines pleni vino nequitiae inebriati, qui primo floruerunt per iniquam potestatem, postea vero facti sunt uvae, quia successit in eis fructus malus per operis perversitatem. Hic ergo accipitur botrus in malo, quandoque autem in bono, ut Michaeae 7, non est botrus ad comedendum. Vineae, idest mundi, qui est vinea producens malas uvas, scilicet peccatores qui habent vinum Diaboli quo inebriabuntur, de qua hic; et Deuteron. 31, de vinea Sodomorum vinum eorum. Item bonas, scilicet Ecclesia, vel status justitiae. Matth. 20, ite et vos in vineam meam et cetera. Vineae inquam, terrae, quia haec vinea sita est in terrena vanitate; quia mundus terram sapit, terram ingerit. Isti botri vineae terrae vindemiabuntur per Angelos. Matth. 13, exibunt Angeli et separabunt et cetera. Quoniam autem major opera datur vineae quam terrae, ideo per botros vineae signantur mali perversiores. Vel per messes possent intelligi boni qui sunt in horreum reddendi. Per botros autem vineae, mali: quia respectu utrorumque habebunt ministerium Angeli sancti. Ratio autem subjungitur, quoniam maturae sunt, in nequitia, uvae ejus, idest peccatores quos in culpa produxit vinea: quasi dicat: completa est nequitia malorum, et ideo scindendi sunt sicut uvae maturae. Joelis 3, exultant torcularia, quia multiplicata est malitia eorum. Et misit. Hic ostenditur ipsius exequutionis actuale ministerium. Separabunt enim sancti Angeli impios homines a bonis et mittent in terram, ubi semper punientur; non tantum minores sed etiam majores; et hoc secundum quod quisque meruit. Primo ergo ostenditur separatio malorum. Secundo intrusio separatorum, et misit. Tertio poena intrusorum, et calcatus. Quarto communitas suppliciorum, et exivit. Dicit ergo: et misit Angelus, idest mittet numerositas Angelorum, juxta jussum Christi, falcem suam, idest potestatem exequendi, in terram, idest in terrenos, idest potestatem suam applicabit ad actum. Quid autem faciet subjungitur: et vindemiavit, idest vindemiabit, vineam terrae, idest scindet uvas vineae terrae, id est separabunt de consortio bonorum malos, qui in se continent vinum mundi, ubi non est nisi terrena vanitas. Deuteronom. 31, fel draconum vinum eorum et cetera. Et misit, idest mittet, hoc est dejiciet, in lacum irae Dei, idest in Infernum, in quo mali sentiunt iram, id est vindictam Dei. Dicitur autem Infernus lacus, propter vilitatem; et illic involventur miseri et suffocabuntur, vel ibi mali sicut in torculari prementur. Unde alia litera habet, in torcular. Isaiae 24, congregabuntur in congregatione unius fascis in lacum et cetera. Hoc est quod dicitur Matth. 13, mittent eos in caminum ignis. Magnum, quia magnam hominum multitudinem capere potest. Isaiae 5, dilatavit quasi Infernus animam suam. Et calcatus est. Hic ostenditur poena ipsorum; et primo poena sensus. Secundo poena damni, extra civitatem. Dicit igitur, et calcatus est, id est calcabitur, lacus, id est torcular, idest illud quod erit in torculari, scilicet damnati. Loquitur per similitudinem uvarum maturarum quae colliguntur, et mittuntur in torculare, et ibi premuntur sive calcantur. Juxta hoc mali scindentur a mundo et etiam a consortio bonorum et mittentur in Infernum, ubi multa supplicia eos calcabunt, idest vexabunt et prement, quia non vinum est in eis, quod in Dei cellario sit ponendum: quasi dicat: damnati graviter affligentur, et poenis seu labore subdentur: et ponitur continens pro contento. De hac poena dicit Gregorius in Gregoriano: supplicia in se demersos ultra vires cruciant; fit miseris mors sine morte, finis sine fine, defectus sine defectu; quia mors semper vivit, et finis semper incipit, et defectus deficere nescit. Extra civitatem. Hic notatur poena damni; quia in Inferno semper punientur, ita quod semper erunt exclusi a civitate caelesti: quasi dicat: ita calcabuntur impii in lacu, et hoc extra civitatem caelestem; scilicet, quia ad eum nunquam redibunt. Animae enim in Purgatorio affliguntur, sed quandoque ad civitatem supernam evolabunt. Non sic impii. Isaiae 26, secundum aliam literam, tollatur impius ne videat gloriam Dei. Infra ultimo, foris canes et cetera. Et exivit. Hic ostenditur communitas suppliciorum; quia tam majores quam minores punientur secundum diversitatem meritorum. Communitas autem erit, non aequalitas. Igitur dicit, et exivit, idest procedet, sanguis, idest aeterna poena pro peccato quod per sanguinem signatur; quia peccatum colorem habet et infectionem ut sanguis. De lacu, idest de Inferno, usque ad frenos equorum, idest usque ad minores rectores aliorum, etiam usque ad Daemones. Equi sunt mali qui portant super se Diabolum qui eis insidet. Supra 6, et ecce equus pallidus et cetera. Freni equorum sunt rectores malorum, sive homines majores, sive Daemones, qui eos in malitia regunt, quod est distorquere, sicut equus freno regitur et ducitur huc vel illuc: quasi dicat: ex Inferno procedet punitio sive afflictio, non solum ad minores, sed etiam usque ad principes et Daemones, quia aliorum ductores in nequitia fuerunt. Sapient. 6, potentes autem potenter tormenta patientur. Vel, sanguis, idest vindicta, quae per sanguinem signatur, quia effusio sanguinis quandoque solet fieri in vindictam; ideo aeternam vindictam signat. Loquitur autem beatus Joannes sub velamine similitudinum. Exivit, id est exibit, de lacu usque ad frena equorum, ut prius. De Inferno enim procedet vindicta contra malos, etiam usque ad principes perversos et Daemones. Sapient. 6, fortioribus autem fortior manet cruciatus. Haec autem poena erit communis omnibus, licet non aequalis. Unde sequitur, per stadia mille sexcenta. Stadium est spatium continens passus centum vigintiquinque, scilicet octavam partem milliarii; et dicitur a stando; quia Hercules cum cucurrisset uno halitu centum vigintiquinque passus, tunc respiravit et stetit. Propter hoc Graeci hac mensura metiebantur loca in quibus ludebant. Stadium ergo signat homines per viam vitiorum currentes, et ludis mundanae vanitatis insistentes, secundum Glossam. Quidam autem sunt in hoc ludo minus perfecti: quod signatur per simplicem senarium, qui signat quandoque minorem perfectionem, sive in bono sive in malo. Quidam perfectiores, quod per centenarium; qui numerus magis signat perfectionem, quam senarius; quia multos numeros continet et terminat; est enim numerus in se completus. Unde retro incipere oportet in numerando. Quidam perfectissimi: quod signatur per millenarium, qui est numerus magis completus quam centenarius, quia et eum et alios multos in se continet et terminat. Continuat sic, quasi dicat: vindicta procedet de Inferno, non solum ad minores, sed etiam ad majores, qui freni equorum dicuntur. Vindicta dico, currens, per stadia mille sexcenta, idest per homines qui ludis vitiorum detenti, diversum vitae cursum, male vivendo, tenuerunt; scilicet vel in gradu vitiorum minori vel mediocri vel maximo. Ex quo patet, quod omnes reprobi aeternaliter punientur. Distincte tamen secundum diversa demerita. Infra 20, judicatum est de singulis secundum opera eorum et cetera. Gregorius in Gregoriano: unumquemque damnatum juxta modum criminis etiam retributio sequetur ultionis. Sed objicitur. Ignis enim Gehennae unus et idem est; ergo uno et eodem modo agit in omnes. Item quomodo vel quare per creaturam ignobilem, scilicet per Infernum, ministratur poena creaturae, scilicet Angelis malis et hominibus, quorum tam nobilis est natura? Item objicitur de his tribus visionibus: scilicet secunda, tertia, quarta; quia cum in eis agatur de persequutionibus Ecclesiae, videtur aliqua earum superfluere. Respondeo. Ad primum dicendum, quod activum agit in patiente disposito; et ideo agens agit secundum dispositionem patientis: unde secundum quod differenter dispositi sunt ad poenam secundum diversa demerita, sic differenter torquentur etiam ab eodem instrumento, scilicet igne vel alio, sicut sol manens unus diversas res calefacit et exurit. Unde Gregorius in eodem: sicut uno sole omnes tanguntur, nec tamen sub eo uno ordine omnes aestuamus: sic damnatos una Gehenna afficit, et tamen non omnes una qualitate comburit. Praeterea ignis et alia instrumenta poenae infernalis agunt in reprobos homines et Daemones, secundum ordinem justitiae: et quia justitia non punit aequaliter eos qui in culpa non fuerunt aequales; ideo reprobi differenter torquentur. Ad aliud dicendum, quod licet natura rationalis sit dignissima, tamen vilis facta est per peccatum, subjiciendo se videlicet per affectum; et ideo viliter per vilem creaturam torquetur, quia a summe digno recedens se per vilia vilem fecit. Ad aliud dicendum, quod nulla visio est superflua. Ordinatissimae enim datae sunt a sapientia summa. Nam in prima istarum trium agitur de persequutionibus Ecclesiae, inquantum per illas distinguentur status Ecclesiae. In secunda ad cautelam sanctorum. In tertia inquantum in illis proficit Ecclesia.
[91219] Super Apocalypsim «Vox», cap. 15 Et vidi aliud signum et cetera. Cum in hoc libro contineantur septem visiones: primae quatuor pertinent ad statum Ecclesiae universalem, sive initialem, sive medium, sive finalem. Tres vero residuae spectant ad statum Ecclesiae finalem, sicut dicit Glossa. Istae autem tres sic distinguuntur. Prima est de Angelis effundentibus phialas irae Dei, in quibus continentur septem plagae; et haec ad tempus refertur Antichristi. Secunda de damnatione Babylonis, et bestiae, et pseudo apostolorum. Et haec refertur ad tempus judicii. Tertia de innovatione electorum et glorificatione sanctorum, et pertinet ad statum praemii. In hac ergo visione quae tria capitula continet, agitur de septem Angelis tenentibus et effundentibus septem phialas, in quibus continentur septem plagae, idest damnationes impiorum qui erunt tempore Antichristi; et ex hoc fideles animari debent ad bonum. Dividitur autem haec pars in tria capitula. In primo agitur de potestate effundendi phialas. In secundo de ipsa effusione, cap. 17, et venit unus de septem. Circa primum notandum, quod Angelis, hoc est praedicatoribus, habentibus potestatem effundendi phialas adhaerent alii fideles. Utrique autem sunt in statu manifestandae veritatis. Ipsos autem Angelos oportet esse idoneos ad actum praedicandi, ut sint digni effundere phialas, idest annuntiare poenas divinae iracundiae peccatoribus, quibus damnatio debetur propter eorum perversitatem: unde prima pars in sex dividitur. In prima tangit Angelos habentes hujusmodi potestatem. In secunda describit adhaerentes eisdem per fidei unitatem, et vidi tamquam mare. In tertia ostendit manifestatam unitatem, et post haec vidi, et ecce apertum est. In quarta praemissorum Angelorum idoneitatem, quia exierunt. In quinta plagarum infligendarum qualitatem, et unum. In sexta hominum his plagis affligendorum perversitatem, et impletum est. In prima parte primo agit de Angelis hujusmodi potestatem habentibus implicite et in generali. Secundo explicite et in speciali, Angelos septem. Dicit igitur: et vidi: quasi dicat: ita vidi praemissa; et praeter illa, vidi, interno aspectu per revelatoriam visionem, aliud signum. Aliud inquam, ab illo de quo supra 12, et signum magnum apparuit in caelo, mulier et cetera. Et bene dicitur aliud; quia illud est signum perfectum Ecclesiae; hoc autem est signum quo intelligitur damnatio malorum, quae per praedicatores denuntiatur. Vel, aliud a signis de quibus 13 et 14 capitibus; quia sub signis vidit ea de quibus illic habitum est. Signum, idest figuram, aliquid mysticum significantem. Quorum autem dixit signum, explanat post cum subdit, Angelos septem et cetera. In caelo, idest in Ecclesia per caelestem vitam excelsa. Ad Ecclesiam enim pertinet illud quod vidit de septem Angelis, idest de universis praedicatoribus, et alia multa quae sequuntur: magnum, significatione; quia magnum in Ecclesia signat visio quae sequitur: mirabile, consideratione, quia ex eis quae consequuntur, surgit materia admirandi, considerando divinam sapientiam quae per talem modum revelavit, et tam sapienter omnia disponit. Item potentiam qua ita fortiter regit bonos et dissipat malos. Item misericordiam in bonos et justitiam in malos. Eccles. 42, et admirabilis magnificentia ejus. Cujusmodi autem signum viderit, ostendit in speciali dicens: Angelos septem, hoc est universos praedicatores septiformi spiritu imbutos. Vel, septem Angelos, idest septem ordines praedicatorum, sicut infra patebit; qui dicuntur Angeli propter officium annuntiandi hominibus quae sunt salutis, quia Angelus interpretatur nuntius; et propter excellentiam vitae, quae debet eminere in eis. Supra 8, vidi septem Angelos stantes et cetera. Habentes septem plagas, hoc est potestatem infligendi malis universas poenas divinae justitiae, ut excaecatione in praesenti et damnatione in futuro, ubi erunt poenae multiplices. Poenae autem dicuntur plagae, quia valde acerbe natura rationalis laeditur in poenis quas divina justitia in perpetuum infert. Jerem. 30, insanabilis fractura tua, pessima plaga tua. Poenarum autem reproborum universitas, per septenarium signatur; sive sint in praesenti, sive sint in futuro. Si autem ad Infernum referamus, septem poenae possent notari in eodem. Una est carentia divinae visionis. Isa. 26, secundum aliam literam, tollatur impius ne videat gloriam Dei. Secunda anxietas vermis. Isaiae ultimo: vermis eorum non morietur. Tertia est ardor ignis. Matth. 3, paleas autem comburet igni inextinguibili. Quarta vehementia frigoris. Job 23: ad calorem nimium transeat ab aquis nivium. Quinta horror caliginis. Matth. 5, ligatis manibus projicite in tenebras exteriores. Sexta foetor intolerabilis. Isa. 32, de cadaveribus eorum ascendet foetor. Septima societas abominabilis, quod signatur Sap. 17, personae tristes illis apparentes, pavorem illis praestabant. Bernardus in suis meditationibus: nihil ibi videbitur nisi vermis, atque teterrima monstra Daemoniorum. Praedictas plagas dicuntur praedicatores posse infligere, quia auctoritatem habent denuntiandi eas impiis infligendas, ut habetur infra 16: et primus Angelus effudit et cetera. Novissimas, quia post poenas quae inferentur malis a Deo in die judicii, sicut praedicatores interim annuntiant, non infert Deus alias, sicut dicit Glossa. Vere autem dico novissimas. Quoniam in illis, scilicet plagis consummabitur, idest complebitur, ut ultra non addat alias poenas ira Dei, idest justitia Dei in effectu; quia malis per judicium a mundo ablatis et in imo terrarum conclusis, non infert Deus amplius sententiam judicii. Ezechiel. 7, nunc finis super te, et immittam furorem meum in te, et judicabo te juxta vias tuas. Et vidi. Habito de Angelis habentibus praedictam potestatem, agitur hic de his qui eis adhaerent per fidei unitatem: et loquor de fide formata. Praedicatoribus enim adhaerent alii fideles, eamdem fidem cum caritate et gratia tenentes, et sub eodem domino militantes. Et ex hoc commendatur et ostenditur acceptabilis status fidei Catholicae. Quoniam autem status gratiae et omnia merita tam praedicatorum quam eis adhaerentium ortum habent a virtute Baptismi: ideo primo ostendit originem meritorum, scilicet Baptismum. Secundo ipsa merita fidelium, et eos. Baptismum autem qui est meritorum origo, describit quantum ad triplicem effectum, contra tria quae facit peccatum originale, quod facit in anima horrendam foeditatem, internam obscuritatem, ineptam tepiditatem. E contrario autem Baptismus introducit sinceritatem; ideo dicitur mare, idest vas lavatorium. Unde dicit: et vidi, quasi dicat: ita vidi Angelos habentes septem plagas. Et vidi, similiter. Glossa, cum illis Angelis. Ideo non tantum vidit Angelos, sed etiam quoddam vas vitreum cum igne; quia ipsi praedicatores per Baptismum facti sunt filii adoptivi et Baptismum praedicant. Item quia illi qui eis adhaerent, de quibus sequitur, per virtutem Baptismi proficiunt et salvantur. Tamquam mare, idest quoddam signum simile vasi lavatorio. Dicit autem tamquam, quia non videbat verum vas materiale, sed simile. Sciendum autem quod mare, quandoque dicitur aqua multa congregata. Psalm. quoniam ipsius est mare et ipse fecit illud. Quandoque vas lavatorium, propter continentiam multae aquae; sicut in templo Salomonis positum est mare ut ibi sacerdotes abluerentur, 3 Reg. 7. Per hoc mare signatur Baptismus, quia vim habet mundativam. Act. 3, baptizetur unusquisque vestrum in nomine Christi Jesu in remissionem peccatorum vestrorum. Ambrosius in 2 Lib. de sacramentis, Baptismate peccata omnia diluuntur. Item Baptismus infundit claritatem, contra culpae caliginem: unde dicitur: vitreum, vitrum perspicuum est et clarum, et solis claritas ultra se transcendit: per quod signatur quod Baptismus animam claram facit per fidem et gratiam. Supra 4, et in conspectu sedis, tamquam mare vitreum et cetera. Item accendit caritatem contra teporem: unde sequitur: mixtum igne, per spiritus sancti inflammationem. Spiritus enim sanctus datur copiose in Baptismo, maxime adultis se bene disponentibus. Ipse autem est ignis, ignem caritatis ad Deum et proximum accendens. Matth. 3, ipse vos baptizabit in spiritu sancto et igni. Ambrosius, 3 Lib. de sacramentis: ad invocationem sacerdotis spiritus sanctus infunditur, et omnes quidem virtutes ad spiritum pertinent. Posset etiam hoc mare intelligi Scriptura sacra quam praedicant praemissi Angeli et per quam informant fideles, de quibus sequitur: et eos. Sacra vero pagina purificat. Joan. 15, jam vos mundi estis propter sermonem meum. Item clarificat. Psalm. praeceptum domini lucidum et cetera. Item inflammat. Prov. 30, omnis sermo Dei ignitus et cetera. Et eos. Hic ostendit merita fidelium adhaerentium praemissis Angelis: specialiter autem videtur agere de justis qui erunt tempore Antichristi; quos describit multipliciter. Primo quantum ad tentationum expugnationem. Secundo quantum ad innocentiae conservationem, stantes supra mare. Tertio quantum ad carnis mortificationem, et cantantes. Mali autem e contrario succumbunt tentationibus: quod erit specialiter sub Antichristo; et per hoc elongant se ab innocentia baptismali, et per consequens non habent actus Deo acceptabiles, sive quantum ad mortificationem propriae carnis, sive quantum ad praeconium divinae laudis. Dupliciter autem vincent tentationes Antichristi: scilicet quia neque servient ei exterius, nec credent in eum interius. Unde circa primum. Primo ostenditur victoria tentationum quantum ad contemptum cultus exterioris: quia nec colent eum in se: unde dicit: et eos etc.: nec in sua imagine: unde subditur: et imaginem ejus. Secundo quantum ad contemptum erroris, et numerum. Dicit igitur: et vidi, cum illis Angelis. Eos qui vicerunt bestiam, idest Antichristum, resistendo et non acquiescendo ejus documentis vel persuasionibus praemissis, minis vel donis vel flagellis, et propter aliquod adversum vel miraculum non coluerunt eum. Multi autem alii servient ei: unde supra 13, adoraverunt bestiam dicentes: quis similis bestiae? et cetera. Sed contra, supra 13, adoraverunt eam omnes qui habitant in terra; ergo omnes colent Antichristum. Respondeo. Quod non omnes colent Antichristum, sicut hic habetur; quia Deus non deseret penitus suam Ecclesiam. Illud vero quod objicitur intelligitur de malis qui habitant in terra per affectum ad vana, quia tales se Antichristo subjicient, sicut dicit Gregorius. Et imaginem ejus, non adorando statuam Antichristi, licet ad hoc compellere studeat homines. Supra 13, et faciet, ut quicumque non adoraverit imaginem bestiae, occidatur. Et vicerunt similiter numerum nominis ejus, scilicet Antichristi; non credendo ipsum esse Deum, sed hominem peccatorem. Numerus nominis Antichristi, videtur stultis significare Antichristum esse Deum cui servire debeant homines secundum omnem gradum vitae suae; scilicet gradum minus perfectum, et mediocrem, et perfectum, et a quo credant se praemiandos secundum merita, vel minori vel mediocri vel maximo praemio, et a quo credatur productam esse sive conditam omnem perfectionem, sive naturae, sive gratiae, sive gloriae. Numerus autem Antichristi vincitur per fidem primae et summae virtutis, dum justus per hunc numerum non decipiatur, sed semper veram fidem tenebit. De hoc numero supra 13, et numerus ejus sexcenti sexaginta sex: ubi de hoc magis dictum est. Vel aliter in parte. Unde notandum quod quidam adorabunt bestiam, idest Antichristum, reverendo ejus potentiam, et hoc timore confracti, scilicet timendo magis eum quam Deum. Quidam imaginem bestiae per conformitatem malignitatis. Quidam habebunt numerum nominis ejus per seductionem erroris. Vincitur ergo a justis bestia per magnanimitatem quae erit in confidentia summae potestatis: vincitur imago, idest ejus conformitas, per caritatem quae accenditur imitatione summae bonitatis, ut non imitentur Antichristum: vincitur numerus nominis ejus, per fidem summae virtutis, ut supra dictum est. Stantes, per mentis et vitae rectitudinem et innocentiae conservationem. Supra mare, praemissum, idest super gratiam innocentiae baptismalis. Hoc fit dum vigilanter homo incumbit gratiae prius susceptae servandae et promovendae. Psalm. super aquam refectionis (scilicet gratiam baptismalem) educavit me. Habentes cytharas, idest carnis austeras mortificationes, idest carnem suam mortificantes. Coloss. 3, mortificate membra vestra et cetera. Cytharas inquam Dei, tamquam causae exemplaris, quia ipse hoc exemplo docuit, 1 Petr. 2, Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum. Galat. 5, qui Christi sunt, carnem suam crucifixerunt cum vitiis. Vel, Dei, tamquam esse finali. Augustinus, ultimo de civitate Dei: praemium virtutis erit ipse qui dedit virtutem. Talis citharae sonus dulcis est in auribus Dei. Ad hujusmodi sonitum fugatur spiritus malus; quandoque etiam ab alio per vim exit. 1 Reg. 16, quandocumque spiritus malus arripiebat Saul, David tollebat cytharam et cetera. Dicit autem cytharas pluraliter quia quilibet justus habet suam cytharam, idest mortificationem carnis. Item recte dicitur Dei, quia Deus et salvator noster cytharam insonuit, ad cujus cytharae sonitum, pater ad misericordiam flexus est. Hebraeor. 5, cum clamore valido et lacrymis offerens, exauditus est pro sua reverentia. Item petrae scissae sunt, et terra mota est, et monumenta aperta sunt, et multa corpora surrexerunt, Matth. 27. Et cantantes. Hic describitur meritum fidelium, quantum ad divinam magnificationem, quam faciunt gaudentes, et ideo cantare dicuntur. Primo autem describitur hujusmodi magnificatio in generali; quia scilicet laus illa pertinet ad vetus testamentum et novum. Secundo in speciali, dicentes et cetera. Dicit igitur, et cantantes canticum Moysi, idest cum gaudio laudantes Deum, sicut docet lex vetus, quae est canticum Moysi; quia in ipsa Moyses spiritualiter Deo cantavit, et Deum laudare docuit. Ad commendationem autem Moysi subditur, servi Dei. Josue 1, Moyses servus meus mortuus est. Et canticum agni, idest laudantes Deum gaudenter juxta documentum novae legis, quae est canticum Christi pro hominibus immolati; qui in Evangelio, inquantum homo, laudat Deum patrem et docet nos ei cantare. Qualiter autem magnificent Deum, ostenditur in speciali, cum subditur, dicentes magna voce etc.: haec enim in novo et veteri testamento inveniuntur, licet non sub his verbis. Vel, canticum Moysi, idest cum gaudio laudantes Deum de effectu justitiae juxta canticum Moysi, de quo Exod. 15, cantemus domino; gloriose enim magnificatus est, equum et ascensorem ejus projecit in mare. Et canticum agni, idest laudantes Deum de effectu misericordiae exhibito maxime in humana redemptione, sicut agnus docet patrem laudare in Evangelio: ipse enim gratias agit pro homine. Matth. 26, et accipiens calicem gratias egit et cetera. In speciali autem ostenditur illud canticum, idest laus gaudiosa, cum subditur, magna et mirabilia etc.: ubi fit mentio de justitia et misericordia divina. Aliter secundum Glossam potest hic notari. Primo magnificatio in opere. Secundo in sermone, dicentes, magna et cetera. Dicit igitur, et cantantes, Glossa, cum exultatione adimplentes. Canticum Moysi, idest legem veterem, in qua, ut dictum est, Moyses Deo cantavit, idest Deum laudavit. Et canticum agni, idest Evangelium, ut supra; quia justi tam legem veterem quam novam spiritualiter observant. Sed contra: Matth. 11, omnes prophetae et lex usque ad Joannem prophetaverunt: ergo post praedicationem Joannis cessavit lex. Item Hebraeor. 7, translato sacerdotio etc.: sed sacerdotium veteris legis translatum est quia nunc manet sacerdotium Christi. Psal. tu es sacerdos in aeternum, secundum ordinem Melchisedech: ergo et lex; ergo non manet vetus, sed nova. Respondeo. Dicendum, quod de lege est loqui quantum ad moralia; et quantum ad hoc servanda est lex simpliciter. Matth. 19, si vis ad vitam ingredi, serva mandata. Item quantum ad ferialia sive ceremonialia, ut de agno, haedo, et hujusmodi. Et haec possunt attendi, vel secundum literam, et sic non sunt observanda; quia umbra cessat veritate praesente. Unde Hieronymus: ego pronuntio cerimonias omnes esse mortiferas; finis enim legis Christus ad justitiam omni credenti. Vel secundum spiritum, scilicet quantum ad spirituale signantur, et sic lex servanda est, quantum ad ceremonialia, quia illa sunt facienda quae pro ferialia signantur implenda a nobis, praeter veritatem credendorum quam Christus exhibuit in seipso; et sic loquitur Glossa. Unde Roman. 3, legem ergo destruimus per fidem? Absit. Sed legem statuimus. Dicentes, hic in speciali describitur magnificatio in sermone. Primo autem ponitur magnificatio sive laus quantum ad divinae operationis fastigium. Secundo quantum ad exhibendi cultus debitum, quis non timebit? Fastigium sive sublimitas divinae operationis extollitur. Primo, quantum ad sapientiam et potestatem. Secundo, quantum ad justitiam sive bonitatem. Sapientia enim et potentia et bonitas, sunt in operatione divina. Juste et vere. Dicit igitur, dicentes, ad Dei honorem, et ad aliorum excitationem, magna, in creatione, et mirabilia, in recreatione hominis, sunt opera tua: et sic intelligitur de diversis operibus. Vel, magna in se. Mirabilia, in consideratione, propter magnitudinem sapientiae et potentiae: et sic de eisdem, Job 5, qui facit magna et inscrutabilia et mirabilia absque numero. Qualis autem et quantus sit opifex ipse, subjungitur, domine, per praesidentiam, Deus, per naturam, omnipotens, per infinitam potentiam. Supra 4, sanctus, sanctus, sanctus, domine Deus omnipotens et cetera. Viae tuae, idest operationes tuae, quibus ad nos venis, vel nos ad te; ut sunt praecepta, sacramenta, et illa quae Deus operatur circa hominem, quantum ad profectum meritorum, sunt justae, idest rectae in se: quia nihil habent distortum, et verae, in promissione; quia reddunt quod promittunt; idest Deus reddit praemium quod promittit observantibus suorum praeceptorum et sacramentorum institutiones. Vel de operibus punitionis sic. Viae tuae, idest poenae sive flagella, sive reprobationes, cum malos impoenitentes abjicis, quae docent nos redire ad te, sunt justae, quia punis propter culpam. Verae, idest nullatenus ad falsitatem judicii declinantes; quia non punis supra culpam, imo semper infra. Daniel. 3, viae tuae justae et judicia tua vera. Rex sanctorum, scilicet Angelorum et hominum; quia sancti et justi sunt familia tua, super quam regnas; mali enim non sunt de familia Dei. Levitici 19, sancti estote, quoniam sanctus sum dominus Deus vester. Sed quomodo dicitur rex sanctorum, cum sit universaliter dominus et rex omnium, et etiam malorum et omnium rerum? Esther 13, domine rex omnipotens, in ditione tua et cetera. Respondeo. Dicendum quod Deus est rex omnium universaliter per generalem dominationem. Ad commendandam tamen ejus bonitatem, quia non habet familiam, nisi sanctam, dicitur quandoque specialiter rex sanctorum sive justorum, per familiarem dilectionem et specialem gubernationem; quia familiariter diligit justos, et diligitur ab eis; et specialiter eos gubernat; quia subjiciunt se ipsius dominationi. Propter hoc etiam dicitur Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Jacob. Marci 12. Alia litera habet, saeculorum, idest omnium rerum in omnibus saeculis ab initio mundi in perpetuum. Tobiae 13, regemque saeculorum exaltate in operibus vestris. Ex quo patet quod vivens et dominans in aeternum suos praemiat aeternaliter. Sapient. 5, justi in perpetuum vivent. Quis non. Hic extollitur Deus quantum ad exhibendi cultus debitum. Ad cultum autem qui Deo debetur, concurrunt duo: scilicet affectio timoris, intra, et obsequium magnificationis extra in ore et opere. Cujus ratio est magnitudo misericordiae. Primo ergo tangitur affectio timoris. Secundo obsequium magnificationis, et magnificabit. Tertio subditur efficacia rationis, quia solus. Dicit igitur, quis: quasi dicat: cum tantus opifex sis, ergo, quis non timebit te domine? Timore casto, per quem vitatur malum, et fit bonum, Jeremiae 10, quis non timebit te rex gentium? Quis non magnificabit, verbo et facto, nomen tuum? Quod est Deus, quod tibi soli convenit: quasi dicat: nullus debet esse qui te non timeat, et magnificet nomen tuum. Psal. magnificate dominum mecum, et exaltemus nomen ejus in id ipsum. Ad magnificandum autem excitari debemus maxime propter viscera suae misericordiae. Unde sequitur, quia: quasi dicat: vere magnificari debes ab omnibus, quia solus pius es: quod patet in redemptione generis humani, et quia gratis salvat, ut dicit Glossa. 2 Paralipomenon trigesimo: pius et clemens est dominus Deus noster. Dicit autem, solus, quia summa et ineffabilis misericordia non convenit nisi Deo. Sed objiciet aliquis contra hoc quod dicitur solus; quia quilibet justus pius est, unde de quolibet confessore dicitur: qui pius prudens. Responsio patet. Est enim pietas in genere, quae scilicet est finita et limitata, et non est summa sive infinita; et haec convenit homini et Angelo. Est etiam pietas extra genus, quae scilicet non cadit sub limitatione, quia infinita; et haec est solius Dei: de hac agitur hic. Item hic loquitur de pietate quae est per essentiam non per participationem. Quoniam venient. Hic ostenditur debitum divini cultus esse implendum in re; quia coletur Deus ab omni gente. Coli autem non potest sine fide interiori et actu exteriori, si fieri possit: hoc autem fieri debet, quia semper Deus est in suis judiciis justus, et hoc est omnibus certum. Primo ergo tangitur accessus in credendo. Secundo reverentia in adorando, et adorabunt. Tertio reverendi ratio, quoniam judicia. Dicit igitur, quoniam: quasi dicat: ita debet te creatura magnificare, et vere sic fiet. Quoniam, non est terminativum sed explanativum, venient, gressu fidei, omnes gentes, idest aliqui de omnibus gentibus. Hoc non solum habet veritatem pro tempore primitivo, et medio in quo sumus; sed etiam pro statu ultimo potest hoc intelligi; quia licet sub Antichristo multi decipiantur, tamen prius revertentur ad fidem electi de diversis nationibus, et ipsi etiam Judaei convertentur. Psal. ad te omnis caro veniet. Et adorabunt, vera fide et devotione, in conspectu tuo, idest in beneplacito tuo praesentabunt se ad implendum tuum beneplacitum. Isaiae 60, et adorabunt vestigia pedum tuorum. Dignum autem est te adorare et venerari. Quoniam judicia tua, quibus quosdam reprobas, quosdam eligis, etiam ante judicium generale, manifesta sunt, idest manifestum est quod justa sunt; et ideo cum reverentia adorandus es, et caput tibi submittendum. Psal. justus es domine, et rectum judicium tuum. Sed contra: Roman. 11, quam incomprehensibilia sunt judicia ejus. Respondeo. Judicia Dei in electione quorumdam et reprobatione aliorum sunt manifesta, loquendo de eis in generali; quia certum est quod justa sunt. Considerando autem ea in speciali, valde occulta sunt, scilicet quare hunc potius eligit quam illum; quare hunc erigit de faece, illum non: et sic accipitur illud Roman. 11. Unde Augustinus 2 libro de civitate Dei: cujus plene judicia nemo comprehendit, nemo juste reprehendit. Et post haec vidi. Hic ostendit manifestam veritatem in novo testamento, quae latebat sub figuris et prophetiis, quam praedicant praemissi Angeli. Propter quam etiam est optimum, ut Angeli, idest praedicatores, per totum mundum praedicent. Item ex veritate manifesta, patet impios qui volunt credere recte esse damnandos, ut patet in Glossa. Dicit igitur, et post haec, scilicet post praemissa de Angelis et adhaerentibus eis, vidi, interno visu. Quid autem vidit, subjungit, et ecce: notatur praesentia rei visae, tamen sub figura. Apertum est templum, idest revelatum est mysterium, sive illud quod prius fuit occultum, quod est sacrum ac venerabile, quod continet virtualiter cultum Dei, quod erat prius quasi templum clausum ante quam Christus ea quae sub figuris in lege latebant, aperuisset, implendo humanam redemptionem et aperiendo Scripturas. 2 Corinth. 3, nos autem revelata facie et cetera. Templum inquam, tabernaculi testimonii, idest mysterium Ecclesiae militantis. Illa enim mysteria ad Ecclesiam pertinent, similiter et ad sponsum suum. Et dicitur Ecclesia. Tabernaculum; quia ad honorem Dei militat contra vitia et contra hostes fidei, et in ea Deus sicut in tabernaculo habitat pugnans pro suis. Psal. domine, quis habitabit in tabernaculo tuo? Tabernaculi inquam testimonii, per similitudinem quamdam ad tabernaculum feriale, et materiale, quod fuit sub vetere lege. Exod. 27, ut ardeat semper lucerna in tabernaculo testimonii, quod panem de caelo dedit eis. Tabulae, in testimonium quod legem naturalem sopitam in eis suscitaverat in scripto. Virga Aaron, in testimonium quod omnis potestas est a Deo. Juxta haec Ecclesia dicitur tabernaculum testimonii: quia in se habet humanitatem Christi plenam. Manna deitatis, quod est testimonium divinae bonitatis Ecclesiam pascentis verissimo cibo. Item habet legem novam scriptam in tabulis cordis, quod est testimonium divinae bonitatis simul et veritatis, Ecclesiam erudientis caelesti documento. Item habet potestatem ligandi et solvendi, quod est testimonium divinae bonitatis simul et potestatis extollentis Ecclesiam dignitatis fastigio. In caelo: quasi dicat: mysterium apertum est, et hoc in caelo, idest in ipsa Ecclesia. Mysteria enim quae ad Ecclesiam pertinent et primum latebant, manifestata sunt per Christum in Ecclesia, ipsa, ut scilicet sint nota fidelibus, qui sunt de Ecclesia. Supra 12, et apertum est templum Dei in caelo. Et exierunt. Hic ostendit praemissorum Angelorum, idest praedicatorum idoneitatem. Et hoc primo quantum ad zeli promptitudinem; quia prompti sunt ad adjutorium animarum: unde dicitur, et exierunt. Secundo quantum ad officii auctoritatem, septem Angeli. Tertio, quantum ad internam soliditatem, vestiti lapide. Quarto, quantum ad vitae sinceritatem, mundo. Quinto, quantum ad virtutum speciositatem, et candido. Sexto quantum ad conservativam caritatem, praecincti. Praedicatores enim debent esse ad praedicandum prompti. Item debent habere auctoritatem praedicandi. Debent etiam esse solidi contra tentamenta et adversa. Item sinceri et virtutibus speciosi. Haec autem omnia non conservantur nisi per caritatem quae vanos cogitatus compescit. Dicit igitur: et exierunt: hoc intelligatur pro tempore praeterito, praesenti et futuro; quia quod tunc vidit septem Angelos exisse, signat quod praedicatores sancti olim se praeparaverunt ad praedicandum, et tunc praeparant et praeparabunt. De templo, idest de secreto contemplationis, in quo quasi in templo habitant et colunt Deum. Vel de interno cubiculo conscientiae. Quasi dicat: praedicatores sancti reddunt se praeparatos ad proficiendum aliis; se enim praeparare quasi quoddam exire est. Non enim loquitur hic de ipso actu praedicandi, sed infra 16, ite et effundite et abiit et cetera. Cantic. 2, egrediamur in agrum et cetera. Septem Angeli, idest universi praedicatores qui sunt nuntii salutis ad homines. Et sic ostenditur auctoritas in generali, deinde in speciali. Habentes septem plagas, idest potestatem inferendi universas poenas divinae iracundiae, quod intelligitur per comminationem. De hoc dictum est supra in principio capituli. Vestiti, idest circumdati, lapide, idest firmitate, ut dicit Glossa, quia lapis quid firmum est. Vestitus hominem undique circumdat et protegit; sic undique debet praedicator esse circum munitus fortitudine contra omnem tentationem et adversitatem, ut protegatur a nocumento peccati. Supra 5, et vidi Angelum fortem praedicantem voce magna et cetera. Mundo, a malitia peccati. Gregorius in Gregoriano: necesse est ut manus esse munda studeat, quae diluere sordes curat. Et candido, virtutibus et meritis. Isa. 52, quam pulchri super montes pedes annuntiantis et cetera. Vel, vestiti lapide, idest Christo. Galat. 3, quotquot baptizati estis, Christum induistis. Christus autem dicitur lapis propter firmitatem. Daniel. 2, abscissus est de monte lapis sine manibus. Ipse etiam est mundus per humanitatis sinceritatem 1 Petr. 2, qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus, candidus per divinitatem pulchram ineffabiliter. Sap. 7, candor enim est lucis aeternae et cetera. Alia litera habet, vestiti linteo mundo: in quo notatur puritas castitatis. Linteum enim ex terra nascitur et justo labore ad candorem ducitur: sic est de castitate. Et praecincti circa pectora, idest restringentes vanas cogitationes, sicut aliquod cingulum pectus stringit. In hoc autem notatur quod non sufficit restringere libidinem operis, sed oportet etiam cogitationis: unde oportet habere castitatem carnis et sanctimoniam mentis. Ephes. 6, state succincti lumbos mentis vestrae. Isidorus, 2 Lib. de summo bono: quod si ab opere malo quisque vacet, pro solius tamen cogitationis malitia non erit innocens. Zonis aureis, idest cingulo castitatis, quod restringit vanos cogitatus, sicut zona corpus: zona autem aurea dicitur propter pretiositatem, quia alias virtutes excedit, sicut aurum alia metalla. 1 Corinth. 13, major autem horum est caritas. Coloss. 3, super omnia autem haec caritatem habete, quod est vinculum perfectionis. Dicitur autem in plurali zonis aureis, propter diversitatem subjectorum, in quibus multiplicatur caritas secundum numerum. Sed zonas aureas pauci habent: multi autem luteas, idest affectiones terrenorum corda eorum stringentes: pro hac zona dabitur eis funiculus, quo semper in Inferno ligati teneantur. Isa. 3, et pro zona funiculus. Et unum. Hic ostendit poenarum infligendarum qualitatem, quia illae poenae sunt magnae et asperae: sunt enim ex divina iracundia; et quia praedicatores novi testamenti habent ex institutione priorum patrum quod praedicent divinam iram; ideo dicit: et unum. Quasi dicat: ita vidi Angelos se ad praedicandum parantes. Et unum ex quatuor animalibus, idest unus ordo praedicatorum. Quatuor animalia sunt universi praedicatores; et possunt hic accipi tam praedicatores veteris testamenti quam novi testamenti: et dicuntur quatuor propter praedicationem quae per quatuor orbis partes fieri debet: unde ex his quatuor animalibus est unus ordo praedicatorum: scilicet praedicatores priores, ut fuerunt sancti prophetae, ex quorum doctrina alii sequentes informati fuerunt ad praedicandum iram divinam impiis: unde Psalm. disperdet eos et cetera. Item. Injusti autem disperibunt. Isa. 3, vae impio in malum retributio et cetera. Similiter et alii prophetae. Dedit septem Angelis, idest universis aliis praedicatoribus sequentibus: vel specialiter universis praedicatoribus qui erunt tempore Antichristi. Septem phialas, idest abundantiam divinorum sermonem et doctrinae ad annuntiandum iram Dei. Phiala est vas de quo accipitur vel datur potus alii: unde phiala hic intelligitur abundans scientia. De hoc sumitur praedicatio potans impios amaritudine comminationum, sive praedicatio poenarum quibus potandi sunt impii. Dicuntur autem septem phialae propter numerum qui ponitur in septem Angelis praedictis: scilicet propter septenarium ordinem praedicatorum in diversis temporibus; ita quod quilibet Angelus dicitur habere suam phialam, sicut patet infra 16. Possunt etiam intelligi septem, propter scientiam praedicandi universas poenas reproborum. Aureas, quia hujusmodi abundantiam scientiae et sapientiae caelestis non mundanae. Aurum enim propter pretiositatem et fulgorem sapientiam caelestem designat. Plenas iracundiae Dei, quia doctrina prophetarum docet alios praedicatores annuntiare malis magnitudinem divinae iracundiae quae patebit in poenis. Ut autem ostendatur ira ejus non dissimulanda, sequitur: viventis in saecula consecutiva. Saeculorum, idest in aeternum: unde patet magnitudo punientis, et quod potest in aeternum punire. Supra 14, et ascendet fumus tormentorum in saecula saeculorum. Quasi dicat: ex doctrina priorum patrum informantur alii praedicatores, magna et caelesti scientia, ad praedicandum magnitudinem irae divinae super impios. Vel, unum de quatuor animalibus, scilicet Christus qui fuit nobilissimus inter omnes praedicatores; qui licet super omnes praedicatores sit et doctor omnium, tamen per hoc quod homo esse voluit, non dedignatur inter eos annumerari. Item ipse Christus potest dici unus ex quatuor animalibus secundum quod consideratur in uno statu. Potest etiam dici quatuor animalia, per signatum, secundum quod est in quadruplici: factus est enim homo temporaliter nascendo, vitulus patiendo, leo resurgendo, aquila ascendendo. Dedit, idest dat septem Angelis, idest universis praedicatoribus. Septem phialas, idest corda continentia abundantiam divinorum sermonum. Aureas, propter caelestem sapientiam, ut prius. Plenas irae Dei, idest continentia quasi vasa iram Dei, scilicet ad annuntiandum poenas hominibus. Ipse enim Christus sanctis praedicatoribus dat directionem ad praedicandum et annuntiandum communiter peccatoribus poenas eis debitas. De phialis dictum est supra 5. Sed objicitur, quia supra eodem dicuntur praedicti Angeli habere septem plagas: quid igitur intelligitur datum eis hic? Item supra 5 de praedicatoribus dicitur: habentes singuli cytharas et phialas plenas odoramentorum etc.; hic autem dicitur plenas iracundiae Dei. Quomodo haec simul vera sunt? Item dicitur hic aureas, et subditur plenas iracundiae Dei: haec a se dissonare videntur. Item iracundia terrorem dicit, saltem poenalem; ergo non est in Deo. Respondeo. Ad primum dicendum, quod supra agitur de potestate praedicatorum, hic de informatione per priores patres, vel per ipsum Christum. Ad secundum dicendum, quod praedicatores habent phialas plenas odoramentorum quantum ad se in respectu ad Deum apud quem redolent ex vi devotionis: habent et phialas plenas iracundiae Dei quantum ad peccatores in respectu quantum ad eorum perversitatem, cui debetur poena damnationis. Ad tertium dicendum, quod phialas aureas habent quantum ad directum Annuntiationis, quia divina sapientia eos dirigit ad annuntiandum: habent autem plenas iracundiae Dei, quantum ad rem annuntiatam, scilicet poenam. Ad aliud dicendum, quod etsi in homine aliquam turbationem dicat, non tamen in Deo, sed justitiam punientem, vel punire disponentem, vel comminantem ubi videtur iratus. Unde Isidorus 1 Lib. de summo bono: apud Deum turbatio nulla est, apud quem tranquillitas summa est: sed ipsam aequitatem justitiae qua reos punit iracundiam sacra lectio nominavit. De hoc magis dictum est supra 6. Et impletum. Hic ostendit impiorum affligendorum perversitatem, quia in tenebris erroris sunt irrevocabiliter: unde debetur eis damnatio. Primo ergo ostenditur caligo erroris. Secundo duratio caliginis, et nemo. Dicit igitur: et impletum est: quasi dicat: ita sunt aperta mysteria fidelibus; tamen infidelibus sunt clausa. Hoc est quod dicitur: et impletum est templum, idest sacrarium divinorum mysteriorum quae sunt aperta fidelibus, ut supra dictum est. Fumo, idest obscuritate excaecativa quantum ad infidelem: quasi dicat: mysteria quae sunt aperta fidelibus obscurata sunt infidelibus, propter eorum errorem: et hoc est a majestate Dei, idest per altitudinem divinae majestatis; quae tanta est, quod infideles non possunt eam agnoscere, etiam per fidem, propter caecitatem cordis eorum. Potest quidem infidelis, licet sit caecus, per fidelitatem cognoscere magna autem ut corporalia quae sunt scientiarum saecularium, quia non sunt infinitae altitudinis; sed divina majestas non potest in eis cognosci per fidem nisi mentis oculo illuminatae. Et de virtute ejus, idest propter virtutem Dei, qui claudit sua mysteria indignis. Supra 3, claudit et nemo aperit. Differunt autem majestas et virtus per rationem intelligendi; quia majestas dicitur in se: virtus vero inquantum operatur vel potest operari in creatura, vel claudendo, vel aperiendo, vel alio modo. Et nemo, scilicet de reprobis. Poterat, idest potest. Introire in templum, idest cognoscere mysteria Ecclesiae, ut ea quae sunt nostrae redemptionis et alia multa, quia excaecavit eos malitia eorum. Sap. 2, donec consummarentur septem plagae septem Angelorum, idest donec consummentur, hoc est donec completae sunt comminationes universorum praedicatorum, de universis poenis peccatoribus infligendis: tunc enim sensus poenarum et experientia faciet eos intelligere. Sicut enim dicit Gregorius, poena oculos aperit, quos culpa claudit. Tunc enim dicent illud Sap. 5, erravimus a via veritatis et cetera. Vel, in templum, idest in Ecclesiam per fidei susceptionem, quia scilicet obstinati. Donec consummarentur etc., idest donec consummentur, hoc est, completae sunt in judicio universae poenae damnationis, quas universi praedicatores comminati sunt: constat autem, ut dicit Glossa, postea non intraturos. Sed objicitur, quia si non potest infidelis effici membrum Ecclesiae; ergo per impotentiam excusantur. Item si non potest donec damnatio malorum compleatur; ergo postea poterit; quod est falsum. Respondeo. Ad primum dicendum, quod hic agitur de infidelibus omnino in se obstinatis et a Deo reprobatis: tales enim propter mentis obstinationem et divinam destinationem non possunt venire ad fidem; non quia non possent si obicem tollerent; sed supposita mentis irrevocabili induratione non possunt. Simile Joan. 12, propterea non poterant credere et cetera. Aliter autem impotentia non excusat eos, quia est ex culpa eorum. Ad secundum dicendum, quod donec accipitur exclusive, ut in Psalm. sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos etc. secundum unum modum; sede scilicet occulte. Quandoque inclusive, ut Matth. 1. Non cognovit eam, donec peperit filium suum primogenitum; idest nec ante nec post. Similiter cum dicitur, iste non poenituit donec mortuus est. Similiter accipitur hic, sicut innuit Glossa; quia nec ante intrabunt gremium Ecclesiae nec post. Possunt etiam haec aliter intelligi de fidelibus, sicut in parte innuit Glossa: quasi dicat: ita templum, idest mysterium divinum apertum est fidelibus, et ita praedicatores instituuntur per prophetas et per Christum; nondum tamen habent plenam notitiam quae erit in patria: et hoc est quod dicit: et impletum est templum, idest sacrarium divini mysterii, fumo, idest obscuritate; quia licet veritas sit revelata a novo testamento, tamen in magna obscuritate sumus respectu patriae. 1 Corinth. 13, videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie a faciem. Specialiter autem hunc eligit illum reprobat: hoc plenum est fumo. Rom. 11, o altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam incomprehensibilia sunt judicia ejus. Quod autem mysterium Dei sit nobis obscurum, hoc est a majestate Dei, idest propter infinitatem divinae majestatis quae a mortali clare non potest cognosci. Et de virtute ejus, idest propter infinitatem suae virtutis, de qua non potest in via cognosci, quare hoc faciat potius quam illud. Jerem. 32, magnus consilio et incomprehensibilis cogitatu. In fine tamen saeculi dabitur sanctis plenior cognitio: unde sequitur: et nemo, etiam fidelis in via, poterat, idest potest, introire in templum, idest in secretum divinum cognoscendum, scilicet quare hunc ab aeterno praedestinavit non illum: donec consummarentur etc. idest donec compleatur judicium in quo poenae universae infligendae sunt malis, sicut praedicatores annuntiaverunt; et tunc electi cognoscent divina secreta prius ignota, sicut vult Glossa, Philipp. 3, tunc cognoscam sicut et cognitus sum.
Textum Parmae 1869 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit
[91220] Super Apocalypsim «Vox», cap. 16 Et audivi vocem magnam et cetera. Habito de potestate infligendi plagas, hic agitur de inflictione ipsarum, quae fit per praedicatores ad nutum, sive praeceptum divinae inspirationis. Primo ergo tangitur praeceptum infligendi. Secundo exequutio praecepti, et abiit. Dicit igitur, et audivi: quasi dicat: ita vidi Angelos habentes potestatem plagandi cum aliis praemissis, et audivi, interno auditu, vocem magnam, idest inspirationem divinam fortiter instigantem; quia sanctos et spirituales praedicatores docet divina inspiratio, quando et quomodo et quid debeant praedicare. Job 4, porro ad me dictum est verbum absconditum et cetera. De caelo, idest de sublimitate deitatis vel de Ecclesia, in qua Deus habitat. Aliqui libri habent de templo, idest de sacro ac venerabili secreto divinae majestatis; vel de Ecclesia in qua Deus habitat ut in suo templo. Vel, vocem magnam, idest aliquam commonitionem, sive per Angelum, sive per praelatum superiorem, sive per visionem in somno, sicut legitur Act. 16, vir quidam Macedo et cetera. Et dicitur vox magna, quia magna suggerens. De caelo, idest de Ecclesia, idest de praelato vel de Deo, qui in Ecclesia habitat. Vel de templo, idest de Ecclesia sub eodem intellectu. Dicentem septem Angelis, idest universis praedicatoribus, vel specialiter universis praedicatoribus qui erunt tempore Antichristi, ite, notatur missio actualis, ut actu praedicent. Isaiae 18, ite Angeli veloces ad gentem convulsam et cetera. Et effundite, per diversas partes abundanter. Per hoc enim quod dicit effundite, notatur modus praedicandi, scilicet cum abundantia comminationum, septem phialas irae Dei, universam scientiam continentem comminationes poenarum, quae sunt ex ira, idest ex justitia Dei, in terram idest in terrenos: quasi dicat: abundanter comminamini peccatoribus poenas eis ex divina iracundia infligendas. Supra 8, vae, vae vae habitantibus in terra, et abiit. Hic ostenditur executio praecepti. Dividitur autem haec pars in septem partes secundum numerum Angelorum. In prima agitur de effusione phialae primi Angeli. In secunda secundi, et sic de aliis: partes in litera patent. Ad intelligentiam autem literae. Notandum quod hic agitur de praedicatione sanctorum praedicatorum contra reprobos: et de ipsorum reproborum damnatione. Et introducuntur hic septem Angeli, per quos septem ordines praedicatorum intelliguntur; et septem phialae, per quas intelligitur multiplex sive abundans scientia et doctrina continens comminationes universarum poenarum damnationis. Dicuntur etiam septem propter numerum septem Angelorum; quia quilibet describitur habens suam phialam. Ponuntur etiam septem loca, per quae universitas reproborum intelligitur. Item ex ipsa litera videtur, quod isti septem Angeli sint intelligendi pro tempore Antichristi. Post effusionem enim phialae primi Angeli dicitur: factum est vulnus saevum ac pessimum in homines et cetera. Item in principio capitis quintidecimi dicit Glossa: in hac quinta visione, missi sunt septem Angeli tenentes phialas in quibus continentur plagae, idest destructiones iniquorum qui tempore Antichristi erunt. Item infra, in principio sequentis capituli dicit Glossa: cum descripsisset plagas quas inferent praedicatores tempore Antichristi et cetera. Possunt autem sic distingui hi septem Angeli. Primus praedicabit contra Judaeos qui Antichristum recipient. Secundus contra gentiles, qui christicolas affligent. Tertius contra pseudo apostolos Antichristi qui Scripturas pervertent. Quartus contra ipsum Antichristum, qui supra Deum se extollet. Quintus contra infideles, quos Antichristus sibi subjiciet. Sextus, contra divites, qui similiter Antichristo obedient. Septimus contra Daemones, qui praedicta mala fieri suggerent. In prima parte sic proceditur. Primo tangit phialae effusionem. Secundo Judaeorum damnationem, et factum est. Tertio damnationis rationem, in omnes. Dicit igitur quod primus Angelus, idest primus ordo praedicatorum inter eos qui erunt tempore Antichristi, abiit, idest ad obediendum se praeparavit, et effudit phialam suam in terram, idest imminentem iram Dei annunciabit Judaeis, qui debent fructum ferre, sicut terra, cum fuerint exculti per legem et prophetas et dominicam praedicationem. Haec est terra de qua Hebraeor. 6, terra saepe venientem super se bibens imbrem et cetera. Quid autem consequetur ostenditur, quia juxta praedicationem damnabuntur: unde sequitur, et factum est, idest fiet, vulnus saevum, idest damnatio, quae omnino laedit corpus et animam; quae damnatio erit durissima. Ideo dicitur saevum. Item irrevocabilis: ideo dicitur, ac pessimum. Jeremiae 30, insanabilis fractura tua, pessima plaga tua. In omnes, idest super omnes, scilicet Judaeos, qui habent, idest habebunt, characterem, idest signum, bestiae, idest Antichristi, ut in confitendo ejus potentiam, vel operando secundum ejus doctrinam. Hoc dicitur quantum ad reverentiam hominum ad Antichristum in seipso. Quantum vero ad reverentiam datam ejus imagini, subditur, et eos qui adoraverunt imaginem ejus, idest statuam. Judaei enim Antichristum, cum venerit, recipient et eum valde honorificabunt. Joan. 5, ego veni in nomine patris mei, et non accepistis me. Si alius venerit in nomine suo, illum accipietis. Vel habere characterem Antichristi, erit habere signum sui erroris, ut in profitendo ejus potentiam vel portando ejus nomen ut ab eo denominetur: adorare autem imaginem ejus, est cum reverentia imitari pravitatem suae operationis, sed objicitur: quia reliquiae Israel convertentur. Roman. 9: ergo Judaei qui erunt tempore Antichristi, convertuntur, non damnabuntur. Item quomodo dicit vulnus saevum, cum nihil crudele a Deo fiat? Respondeo. Ad hoc dici potest quod hic agitur de illis Judaeis, qui erunt incorrigibiles, vel erunt defuncti in errore ante tempus quo Judaei convertentur per Eliam et Enoch. Ad aliud dicendum, quod per hoc quod dicitur saevum non notatur crudelitas, quae vere fit, sed quae potest videri: unde idem est saevum, quod gravissimum; quod posset videri crudele, ab homine qui non recte considerat: et loquitur sic ad ostendendum magnitudinem damnationis. Et secundus. Hic agitur de effusione phialae secundi Angeli; per quam signatur praedicatio, quae fiet contra gentiles, qui fideles persequentur tempore Antichristi. Primo autem tangit phialae effusionem. Secundo gentilium damnationem, et factus est sanguis. Primo ostendit damnationem a parte persequentium. Secundo eis consentientium, et omnis anima. Dicit igitur, et secundus Angelus, idest secundus ordo praedicatorum, effudit phialam suam, idest annunciabit divinam ultionem, in mare, idest in gentiles persequutores fidelium tempore Antichristi, et amaros ac profundos in erroribus. Mare enim contundit litora. Mare etiam amarum est et profundum, et factus est sanguis, tamquam mortui, idest damnatio eis inferetur irrevocabilis; sicut mortuus non redit ad vitam. Job 15, non credat frustra errore deceptus, quod aliquo pretio redimendus sit. Damnatio autem signatur per sanguinem; quia sanguis extra corpus, indicium est mortis. Item horrorem habet, unde signat mortem aeternam; ubi est sempiternus horror inhabitans. Vel quia infertur damnatio impiis, pro sanguine justorum, quem effuderunt: unde infra eodem. Sanguinem sanctorum et prophetarum et cetera. Et omnis anima vivens, idest omnis homo qui videtur habere animam spiritualiter viventem; quia non aperte persequitur justos, sed tamen non vivit cum consentiat, mortua est in mari, idest in societate persequutorum Ecclesiae, damnabitur propter consensum. Rom. 1, qui talia faciunt, digni sunt morte; non solum qui faciunt ea, sed etiam qui consentiunt facientibus. Possent isti primi duo Angeli aliter intelligi, sicut solet exponi: scilicet duplex ordo praedicatorum; quorum unus ordo praedicavit Judaeis in primitiva Ecclesia: alius ordo praedicavit gentibus. Et dicitur secundus ordo, quantum ad diversitatem praedicationis, et differentiam eorum quibus praedicabant, licet iidem praedicatores fuerint. Dicit igitur, et abiit primus Angelus, idest praeparavit se, dispositione propinqua ad praedicandum, et effudit phialam suam, idest praedicavit iram Dei venturam, in terram, idest Judaeos, qui fructum dare debent ut terra propter legem quam acceperant, et dominicam doctrinam quam audierant, et mirabilia quae viderant. Iste fuit ordo apostolorum et discipulorum, qui Judaeis primo praedicaverunt. Super hos phialam suam effudit, qui dixit: progenies viperarum, quis docebit vos fugere et cetera. Matth. 3, factum est vulnus, idest facta est vindicta Dei magna laedens graviter: quia praedicationem abjecerunt, saevum, idest grave, quantum ad praesentem excommunicationem; quia destituti a divina gratia, ac pessimum, ad aeternam reprobationem, in omnes, idest super omnes. Qui habebant characterem, idest signum, bestiae idest Antichristi per conformitatem erroris. Signum enim Antichristi portant, qui errorem habent in mente; quia per hoc sunt quasi ejus membra et ministri. Et eos qui adoraverunt imaginem ejus, idest dilexerunt et cum affectu observaverunt cum conformitate suae operationis, etiam antequam veniat; quia jam multi praecesserunt ejus ministri, et qui jam sunt, quasi ejus imitatores, priusquam apparuerit: quod locum habet in Judaeis qui sanctos occiderunt, sicut Antichristus fideles occidet, Matth. 23, ecce ego mitto ad vos prophetas et sapientes et Scribas, et ex illis occidetis et cetera. Et secundus effudit phialam suam, idest secundus ordo praedicatorum annunciavit damnationem aeternam. In mare, idest gentiles contundentes sanctos. Profundos amaritudine et infidelitate. Hoc fuit, quando fuerunt apostoli et discipuli repulsi a Judaeis, et praedicaverunt gentilibus; et quidam crediderunt, alii autem obstinati manserunt: unde sequitur, et factus est sanguis tamquam mortui, idest damnatio illata est irrevocabilis, ut supra tactum est, et omnis anima vivens, idest omnis gentilis, qui videbatur vivere spiritualiter, propter altitudinem scientiae, vel propter quaedam excellentia opera vitae, sicut fuit in quibusdam philosophis, mortua est, morte culpae infirmitatis, tandem moritura morte aeternae acerbitatis: et hoc quia verba salutis non receperunt. In mari, idest in societate gentilium, in amaritudine erroris existentium. Supra 8, et mortua est tertia pars creaturae, quae habebant animas in mari. Alii Angeli intelliguntur, quantum ad tempus Antichristi, ut supra tactum est. Et tertius. Hic agitur de effusione phialae tertii Angeli, contra pseudo apostolos Antichristi, ut dicit Glossa. Primo autem tangit phialae effusionem. Secundo pseudo apostolorum sive haereticorum damnationem, et factus est sanguis. Tertio, Catholicorum congratulationem, et audivi. Dicit igitur: et tertius, idest tertius ordo praedicatorum, qui scilicet zelum specialem habebunt ad fidem defendendam, effudit phialam suam, idest annunciabit divinam ultionem venturam, super flumina, idest super haereticos, per errores abundanter fluentes, quorum error ab haeresiarchis emanat ut flumina a fontibus, et super fontes aquarum, idest super haeresiarchas, a quibus, ut a fonte, procedunt alii haeretici et eorum doctrinae, unde dicit, et fontes aquarum, idest doctrinarum, quibus alios ad mortem potant; doctrinam autem sanam dare nesciunt. 2 Petri 2, hi sunt fontes sine aqua. Ille igitur coetus praedicatorum, disturbabit haereticos, et pseudo apostolos; qui tamen non acquiescent et ideo damnabuntur: unde sequitur, et effudit. Phiala fracta, factus est sanguis. Litera videtur innuere, quod videbat beatus Joannes flumina et fontes verti in sanguinem; quia tales a statu erroris transibunt ad damnationem. Sensus ergo est: factus est sanguis, idest damnatio horribilis infertur eis. Sanguis enim et mortem indicat et horrorem. Vel sanguis ideo dicitur damnatio; quia infertur quibusdam pro sanguine quem effuderunt corporaliter vel spiritualiter, scilicet occidendo corpora vel animas, ut tangit Glossa. Exod. 7, percussit aquam fluminis, quae versa est in sanguinem. Et audivi. Hic ostenditur fidelium congratulatio, qui applaudunt divinae justitiae. Primo majorum. Secundo minorum, et audivi vocem. Dicit igitur, et audivi Angelum aquarum, idest coetum doctorum, sive ipsorum praedicatorum, ut dicit Glossa, qui sunt Angeli aquarum, idest praesident aquis sacrae Scripturae, et eas aliis in refectionem propinant. Dicentem, scilicet Deo in laudem divinae justitiae: justus es, per aequitatem in condemnationem malorum. Psal. justus es domine et cetera. Domine, per praesidentiae potestatem. 1 Paralip. ultimo, tua est gloria, tu dominaris omnium. Qui es, per immutabilitatem. Et qui eras, per aeternitatem: quasi dicat: tu es immutabilis in essendo, et aeternus in durando. Supra 1, qui est et qui erat et cetera. Tu etiam es sanctus, per bonitatem; quia omnis culpa a te est relegata, nec judicas nisi sancte. 1 Reg. 2, non est sanctus ut est dominus et cetera. Deinde haec quae in generali dicta sunt exprimuntur in speciali. Qui haec judicasti, idest tuo recto judicio his poenas damnationis haereticis inflixisti. Et merito, quia sanguinem sanctorum, idest minorum justorum. Et prophetarum, idest majorum, qui prophetabant ad litteram, vel praedicabant. Utroque enim modo accipitur prophetare. Effuderunt, ad litteram; quia haeretici et pseudo apostoli Antichristi non solum pervertent quos poterunt; sed multos occident. Aliqui libri habent, apostolorum, id est majorum, qui sunt quasi apostoli, idest nuncii missi a Deo ad praedicandum. Apostolus enim interpretatur missus. Et propter hoc scelus dedit eis sanguinem bibere, idest ad bibendum: quasi dicat: pro effusione sanguinis, poenam aeternam dedisti eis in potum mortiferum. Damnatio autem sanguis vocatur; quia sanguis est signum mortis. Item ratione horroris. Item quia debetur effusioni sanguinis, ut dictum est supra. Dicit autem, bibere, secundum similitudinem potus, qui hominem inebriat; quia poena aeterna inebriabit impios, idest replebit et subvertet ac dejiciet eos et reddet impotentes surgere: sicut est de homine consopito ex multo potu. Jeremiae 51, inebriabo eos ut sopiantur et dormiant somnum sempiternum, et non consurgant, dicit dominus. Ut, idest sicut, digni sunt; quia pro effuso sanguine corporis, debent bibere sanguinem damnationis. Matth. 26, omnes qui acceperint gladium gladio peribunt. Quaeritur autem, quare non dicitur: qui eras et qui venturus es; sicut supra 1 et 4. Item ex his verbis videtur, quod justi gaudeant de damnatione malorum. Respondeo. Ad primum respondet Glossa: quia ideo non dicunt venturum, quia cito venturum intelligunt sancti praedicatores existentes tempore Antichristi. Ex quo patet quod hic agitur de statu bonorum et malorum sub tempore Antichristi. Haec tamen de omnibus consimilibus recipi possunt. Ad aliud dicendum, quod justi non gaudent de damnatione malorum, inquantum est damnatio; sed gaudent de justitia Dei damnante malos, quae nullum inordinatum relinquit. Psal. laetabitur justus cum viderit vindictam. Et audivi. Hic agitur de congratulatione minorum, qui subjecti sunt majoribus. Unde Glossa: quod magistri dicunt, discipuli confirmant. Et audivi vocem, vel corporalem vel mentalem. De altare, idest de intima affectione cordis, quod est altare Dei, in quo omne bonum Deo sacrificatur. Unde Augustinus, 10 Lib. de civitate Dei: cum sursum est, ejus altare est cor nostrum. Dicentem, Deo, ad quem devotionis diriguntur verba. Etiam, certe vel vere. O domine, per praesidentiam, Deus, per naturam, omnipotens, per infinitam potentiam. Judicia tua, quibus malos punis, sunt vera, inquantum judicando reddis quod comminaris vel promittis. Et justa, quia non nisi pro culpa punit. Supra 15, justae et verae sunt viae tuae et cetera. Alium modum distinguendi litteram videtur Glossa innuere, sic: etiam, idest verum est quod dicitis: et sic minores loquuntur majoribus. Deinde convertunt sermonem ad Deum, domine etc. ut supra. Multi libri habent, et audivi iterum Angelum, idest coetum minorum justorum; qui recte per Angelum signantur; quia sancte vivunt et Deum extollunt, ut patet in sequentibus. De altari etc. ut supra. Sed cum hic fiat sermo pro tempore ante judicium, quomodo dicunt, justa sunt judicia tua? Et supra eodem, quia haec judicasti: cum tempore Antichristi nondum sit factum judicium. Respondeo. Potest dici, quod loquuntur quasi de praeterito; quia non dubitant in brevi esse inferendam impiis damnationem aeternam, quae juste inferetur. Et quartus. Hic agitur de effusione phialae quarti Angeli in Antichristum qui quoscumque poterit, pervertet. Et primo tangit phialae effusionem in Antichristum. Secundo ostendit ejus potestatem in afflictione hominum, et datum. Tertio ostendit consequentem effectum. Et aestuaverunt. Dicit igitur et quartus Angelus, idest quartus ordo praedicatorum. Effudit phialam suam, idest denunciabit poenam aeternam. In solem, idest super Antichristum, qui se dicet solem mundi et illuminatorem hominum. Dicet enim se esse Deum. 2 Thessal. 2, ostendens se tamquam sit Deus. Ille ergo ordo praedicatorum praedicabit poenam Antichristo inferendam et hypocritis, qui se aliquid magnum facient: non tamen propter hoc Antichristus desistet, sed affliget homines et multos pervertet. Unde ostendens causam damnationis ejus subdit: et datum est, idest permittetur. Illi, scilicet Antichristo a Deo, sine cujus permissu nullum malum fieri potest. Affligi, poenis corporalibus ut sibi adhaereant. Aliqui libri habent, afficere: et est idem, hoc est cruciare. Homines aestu, idest minori tribulatione, quae cremat sustinentem, nisi patientia ipsum firmet. Et igni, idest tribulatione majori, quae multum cruciat, ut ignis. Matth. 24, erit tunc tribulatio magna, qualis et cetera. Et aestuaverunt. Hic ostenditur effectus consequens ex potestate Antichristi, quantum actu excedit. Iste autem effectus ostenditur triplex. Primus est, tribulatorum apostasia in mente. Secundus blasphemia in sermone. Et blasphemaverunt. Tertius, induratio finalis impoenitentiae. Neque egerunt. Dicit igitur, et aestuaverunt: quasi dicat: ita Antichristus affliget homines, et in illa afflictione aestuaverunt, idest aestuabunt homines, humana infirmitate devicti. Aestu magno, idest magna concrematione interiori, propter vehementiam tribulationis: quasi dicat: multum concremabuntur multi quodam ardore impatientiae in illa tribulatione, ubi peribit spirituale bonum eorum, quia comburetur illo aestu impatientiae, et Antichristo adhaerebunt. Unde Glossa: defecerunt, idest deficient quidam in illa tribulatione. Jonae 4, percussit sol super caput Jonae et aestuavit. Nomen autem aestus propter adjectivum additum signat magnum ardorem impatientiae ex vi tribulationis. Et blasphemaverunt, idest blasphemabunt. Nomen Dei habentis potestatem super has plagas: quia prae impatientia dicent verba magnae injuriae contra Deum, qui habet potestatem super illas tribulationes corporales; quia permittit eas inferri quibus vult, et non quibus non vult; et tamen illos non liberavit. Vel potest intelligi de plagis mentium, super quas Deus habet potestatem; quia quibus vult dat patientiam, alios autem permittit comburi igne impatientiae vel erroris. Rom. 9, cujus vult miseretur, et quem vult indurat. Loquitur autem de illis hominibus, qui fideles fuerant et cognomen omnipotentis Dei habent, licet propter tormenta deficiant. Multi autem non poenitebunt. Unde sequitur: neque: quasi dicat: ita deficient et blasphemabunt, et tamen non poenitebit eos. Unde dicit. Neque egerunt, idest non agent, poenitentiam, veram et sufficientem; quia licet tamdem corde doleant, tamen non audebunt prae timore confiteri nomen Christi, et ejus opera sequi. Non, inquam, agent poenitentiam ita, ut darent, idest ut dent. Gloriam Deo, confitendo ejus nomen, vel etiam peccata, et revertendo ad gremium Ecclesiae; et ideo damnabuntur. Lucae 13, si poenitentiam non habueritis, omnes simul peribitis. Et ex hoc patet damnatio et causa damnationis Antichristi, sicut phiala continebat. Sed objicitur; quia poenitebunt fideles post mortem Antichristi, qui in illa tribulatione erraverant: dabitur enim eis tempus poenitentiae, ut habetur in Glossa supra finem 7 cap. Respondeo. Videtur dicendum, quod multi poenitentiam agent, cum viderint Antichristum viliter dejectum. Multi tamen in errore remanebunt occulto divino judicio, sicut haec littera ostendit. Et quintus. Hic agitur de quinto Angelo, cujus phiala effundetur contra infideles, qui Baptismum non susceperunt, et Antichristo adhaerebunt; quos vocat sedem et regnum Antichristi. Tales vero per praedicationem non convertentur, sed pejores fient. Primo ergo ostendit phialae effusionem. Et quintus Angelus effudit phialam suam, idest praedicabit quintus ordo praedicatorum divinam vindictam venturam. Super sedem bestiae, idest super congregationem infidelium, in quibus sedebit et quiescet per dominium Antichristus, qui est bestia crudelissima. Supra 13, adoraverunt bestiam. Secundo, ostendit effectum consequentem non per causam sed per occasionem sumptam non datam. Iste autem effectus ostenditur multiplex. Unus est poena amplioris excaecationis. Secundus nequitia detractionis, et commanducaverunt. Tertius angustia livoris, prae dolore. Quarto blasphemia conditoris, et blasphemaverunt. Quinto durities obstinationis, et non egerunt. Dicit igitur: et regnum: quasi dicat: ita praedicantibus contra sedem Antichristi, idest contra infideles, et ex contemptu veritatis Catholicae. Regnum ejus, idest congregatio infidelium, in quibus Antichristus regnabit. Idem enim est hic sedes et regnum, secundum Glossam, factum est, idest fiet. Tenebrosum, idest magis excaecantur dum volunt lumen verbi suscipere, quod illuminat. Psalm. praeceptum domini lucidum et cetera. Sap. 1, excaecavit enim eos malitia eorum. Et commanducaverunt, idest simul manducabunt. Linguas suas, hoc est verba linguarum suarum: quasi dicat: quilibet infidelis delectabitur detrahendo justis, sicut quis delectatur cum cibum sapidum avide comedit: ille enim linguam suam manducat qui in verbo detractorio linguae suae delectatur et gaudet, sicut si aliquem cibum suavem comedat. Gregorius in Gregoriano: reprobi mala bonis ingerunt, et eorum semper actibus derogare non cessant. Et subditur: sed boni linguas derogantium timere non debent, quia stultum valde est si eis placere quaerimus, quos non placere Deo scimus. Bene autem dicitur, commanducaverunt. Ex hoc enim intelligitur, non tantum universitas detrahentium, sed etiam conjunctio ipsorum; quia unus manducat linguam suam, cum alio in eadem mensa detrahit, ita quod quilibet manducat linguam suam, juxta alium apud quem detrahit bonis; et quanto plures sunt commanducantes, tanto plus gaudent, dum non tantum de suo verbo detractorio, sed etiam de sermone alterius laetantur. Prov. 23, noli esse in comessationibus eorum qui carnes ad vescendum conferunt et cetera. Haec autem detractio fit ex invidia: unde sequitur: prae dolore, idest prae invidia quam habent contra justos, quia fides praedicabitur et tenebitur per eos. Augustinus, invidia est dolor felicitatis alienae. Bene autem vocatur dolor, quia invidus dolendo de bono alterius, ipso dolore affligitur. Unde Gregorius in Gregoriano: tabescentem mentem sua poena sauciat, quem felicitas torquet aliena. Et blasphemaverunt. Ecce quartus effectus, hoc est blasphemabunt, Deum caeli, scilicet Christum, in quem complices Antichristi, magnas injurias verborum intorquebunt. Prae doloribus, idest prae angustiis invidiae qua movebuntur contra ejus cultores et contra ipsum, et vulneribus suis, quae ipsi sibi fecerunt commanducatione linguarum, ut dicit Glossa, idest per peccatum detractionis. Sed quae erunt ista vulnera, cum illa manducatio sit spiritualis? Ut supra dicit Glossa. Respondeo. Ad hoc potest responderi quod cum per illam detractionem quae dicitur commanducatio linguarum, non poterunt fideles dejicere et fidem extinguere, hoc ipsum erit eis vulnus magnum et afflictio dura. Sicut enim boni gaudent cum possunt aliquos ad Christum convertere, sic Antichristiani valde dolebunt, cum non poterunt fideles quosdam Antichristo subjicere per errorem; et propter hoc ipsum Deum blasphemabunt. Job 8, haec est enim laetitia etc. dicitur de malitioso contra animas. Vel aliter. Peccatum animam vulnerat, maxime peccatum nequitiae et malitiae: unde de peccato detractionis illi impii vulnerabuntur, quia eorum animae deteriores fient per naturalium bonorum diminutionem et elongationem a Deo. Quando autem est magna animae oppressio, generatur amaritudo et anxietas in ipsa anima, licet quandoque causa sit ignota; et ex tali amaritudine blasphemabunt Deum caeli. Jerem. 7, scito et vide quia malum et amarum est et cetera. Nota quod ex hoc quod dicitur, Deum caeli, ostenditur gravitas peccati blasphemiae: unde Levit. 24, qui blasphemaverit nomen domini, morte moriatur; lapidibus obruent eum et cetera. Per hoc autem quod dicitur, Deum caeli, intelligitur etiam dominus terrae, quae corpus est minus nobile quam caelum: intelliguntur etiam contenta in his. Act. 17, Deus qui fecit mundum et omnia quae in eo sunt, hic caeli et terrae cum sit dominus et cetera. Et non egerunt: ecce similis impoenitentia. Rom. 7, secundum duritiam autem tuam et cor impoenitens et cetera. Nota quod invidia bona perimit. Unde Gregorius in Gregoriano: invidia cuncta quae invenit bene gesta consumit; quia per livoris vitium, ante Dei oculos pereunt etiam fortia acta virtutum. Subjectum affligit: unde litera vocat hic, invidiam dolorem. Isidorus 3 Lib. de summo bono: livor alieni boni suum perimit auctorem. Nam unde bonus proficit, inde invidus contabescit. Item mortem infligit, scilicet primo culpae separando a Deo, et tandem Gehennae. Job 5, et parvulum occidit invidia. Deum configit: quandoque enim blasphemiis et verborum magnis injuriis crucifigit Deum invidus, dum videt alium prosperari, et se eo inferiorem. Unde hic dicitur: et blasphemaverunt Deum caeli prae doloribus et cetera. Proximum corrodit, ut dicitur hic: commanducaverunt linguas suas prae dolore, quia delectantur ad modum manducantis. Dum linguis suis detrahit quis Diabolo subjicitur. Unde Isidorus 3 Lib. de summo bono: invidus est membrum Diaboli cujus invidia mors intravit in orbem terrarum. Et sextus. Hic agitur de sexto Angelo effundente phialam suam, contra divites et potentes qui Antichristo erunt subjecti propter amorem divitiarum et bonorum, propter praedicationem autem non fient nisi pejores. Unde primo tangit phialae effusionem. Secundo effectum consequentem, et vidi de ore. Circa primum primo tangit phialae effusionem quantum ad poenam gehennalem. Secundo quantum ad poenam temporalem, et siccavit aquam ejus: utramque enim poenam minabuntur praedicatores. Tertio ejusdem poenae utilitatem, ut praeparetur. Dicit igitur: et sextus Angelus, idest sextus ordo praedicatorum. Effudit phialam suam, idest comminationem ultionis aeternae effundet. In flumen illud magnum Euphratem, hoc est in divites qui prae fertilitate divitiarum magno fluxu defluunt de peccato in peccatum, et vitiis vorati, alios violenter, vel aliquos inducendo in errores vel aliquod peccatum, vel flagellis, vel minis, vel donis, vel per alium modum vorant ad modum fluminis profundi et magni. Euphrates enim interpretatur fertilitas. Jerem. 46, victima domini exercituum in terra Aquilonis, juxta fluvium Euphratem. Per hoc autem quod dicit, illud, ostendit tales esse notabiles in vitiis. Et siccavit, idest siccabit, hoc est siccandam cito et annullandam praedicabit. Aquam ejus, scilicet fluminis, idest affluentiam talium divitum, quae recte aquae comparatur propter defluxum celerem; et si multa sit affluentia, sicut aqua, tamen cito defluit ad modum aquae. Item multi in hujus affluentia demerguntur, qui natare nesciunt per mundanorum contemptum. Isa. 19, arescet aqua de mari et fluvius desolabitur atque siccabitur. Ut praeparetur. Ecce utilitas ejusdem poenae malis infligendae; quia ex comminatione poenae quae fit malis, multi proficiunt et gratantius ad Deum accedunt: quasi dicat: ita siccandam affluentiam praedicabunt hac intentione, ut via, scilicet salutis, praeparetur per contemptum mundanorum et desiderium caelestium; praeparetur inquam, regibus, idest fidelibus Christianis qui in reges inuncti sunt in Baptismo et seipsos bene regere norunt. Ambrosius in Lib. de initiandis. Omnes in regnum Dei et sacerdotium ungimur gratia spiritali. Sed ex qua parte est, sive praeparabitur haec via? Ab ortu solis, idest ex eo quod Christus orietur magis ac magis in cordibus ipsorum, per gratiam, qui est sol irradians super sequentes se, alibi et aliunde non est. Vel praeparatur via qua perveniatur ad salutem, nisi Christus per gratiam ortus sit jam, vel oriatur in mente, et sua luminositate ducat ipse per viam. Joan. 8, ego sum lux mundi et cetera. Vel de apostatis Christianis potest intelligi: quasi dicat: ideo praedicabunt illas poenas impiis infligendas, ut via, salutis per conversionem praeparetur regibus, idest Christianis qui regis characterem in Baptismo susceperunt et adoptati sunt per gratiam baptismalem et per praedestinationem ad regnum aeternum. Praeparetur inquam, ab ortu solis, idest per hoc quod sol justitiae orietur in cordibus eorum qui ipsos illuminabit. Convertentur enim quidam Christiani tandem, qui prius Antichristo adhaeserant; et ad hoc juvabit praedicatio quae erit in comminatione poenarum divitibus et aliis impiis infligendarum. Potest tertio modo secundum Glossam exponi de resurrectione gloriosa. Ut praeparetur, accipiatur ly ut consequutive: quasi dicat: ad illam siccationem abundantiae temporalis sequetur, quod praeparetur, via, idest ingressus in gloriam per resurrectionem. Regibus, idest justis qui bene se rexerunt. Praeparabitur autem, ab ortu solis, idest per hoc quod Christus orietur sicut verus sol super suos per plenam sui manifestationem. Finito enim mundo, in cujus fine omnia vana deficient, erit resurrectio fidelium et ingressus in regnum. 2 Petr. 1, donec dies illucescat et Lucifer oriatur in cordibus vestris. Et vidi. Ostensa phialae effusione, hic ostendit effectum consequentem; quia Daemones occasione praedicationis, magis student detinere divites et alios in errore et obfuscatione, tum per errorum suggestionem, tum per miraculorum operationem, tum per malitiae suscitationem, quia principes suscitabunt ipsi Daemones ad detinendum erroneos et ad impugnandum Catholicos. Secundum hoc triplex effectus sequens Ecclesiae praedicationis hic tangitur. Primus est, suggestio errorum. Secundus operatio miraculorum, sunt enim spiritus. Tertius suscitatio tyrannorum, et procedunt. Errorum autem suggestio, fiet per Daemones, quandoque invisibiliter per se, quandoque sensibiliter, scilicet secundum quod Daemones suggerunt quibusdam per alios, juvante ad hoc Diabolo principe Daemonum et Antichristo et pseudo apostolis Antichristi: quasi dicat: ita fiet praedicatio contra quae divites diligunt et propter quae Antichristo adhaerebunt; sed ars maligna nitetur in contrarium. Et hoc est quod dicit: et vidi de ore draconis, idest inspiratione Diaboli qui est princeps Daemonum, et inspirat eis quae mala procreant in homine. Inspirat etiam homini errores et vitia. Ipse autem Diabolus draco dicitur, propter venenum malitiae et propter dolum astutiae, quia draco occulte insidiatur. Et de ore bestiae, idest de verbis Antichristi allectivis per promissa, vel comminatoriis, vel persuasionis. Et de ore pseudo prophetae, idest de verbo pseudo apostolorum Antichristi, qui dicuntur singulariter pseudo propheta, quia omnes bene erunt in malitia, et videbuntur prophetae, idest justi praedicatores, cum tamen sunt pseudo. Propheta enim quandoque est idem quod praedicator. 1 Corinth. 14, et spiritus prophetarum et cetera. Exisse, idest extractos esse. Tres spiritus immundos, idest Daemones qui sunt spiritus non solum secundum naturam, sed etiam secundum malitiam, quia non nisi malitiam spirant. Dicuntur autem immundi et in se, quia pleni immunditia superbiae, invidiae, nequitiae, irae, impoenitentiae et aliorum peccatorum multorum; et per effectum, quia student ceteros inquinare. Dicuntur autem tres, universi Daemones, quia fidem sanctae Trinitatis impugnant, vel tres virtutes, in quibus est origo boni, scilicet fidem, spem, charitatem. Dicuntur autem exire ex triplici ore praemisso, quia inspiratio Diaboli qua inspirat hominibus errores et peccata, et ipsis etiam Daemonibus qualiter homines tentent, et suggestio Antichristi et pseudo apostolorum ejus: quasi dicat: generabunt Daemones in cordibus hominum spiritualiter, sicut sancti praedicatores sua doctrina generant spiritualiter Christum sive ejus fidem in cordibus aliorum, ut dicit Glossa. Et sic Daemones possidebunt multos per errorem; et ad detinendum eos et amplius depravandum, garrulabunt in eorum mentibus multa erronea et per eos aliis. Unde sequitur: in modum ranarum: quia Daemones importunum garrulant in cordibus multorum persuadendo fortiter errores per se et per alios haereticos garrulatores, et mentis quietem auferunt, et morantur in locis lutosis et immundis ut ranae. Exod. 8, ascenderunt ranae operueruntque terram Aegypti. Sic ergo suggestio errorum fit per ipsum Diabolum et per Antichristum et per ejus pseudo apostolos et per Daemones quorum princeps est Diabolus. Vere autem sunt immundi spiritus praemissi. Sunt enim, illi spiritus qui exibunt, spiritus Daemoniorum, et ita non possunt esse nisi spiritus immundi: spiritus, dico, facientes signa, idest miracula per quae decipiunt. Ecce secundus modus deceptionis. Ipsi enim Daemones operabuntur miracula per haereticos tempore Antichristi, de quibus miraculis habitum est supra 13, et faciet signa magna. De hujusmodi etiam miraculis Exod. 7 et 8, ubi agitur de magis qui miracula faciebant arte Daemonum. Et procedunt. Hic ostendit malitiae suscitationem, quia Daemones sub Antichristo congregabunt potentes specialiter in malitia contra fideles. Primo ergo ostendit congregationem potentum. Secundo ostendit congregationis locum, et congregabit illos. Tales autem congregati ad fidem impugnandam damnabuntur in die judicii: unde necesse est fidelibus ab eorum imitatione cavere, ne in talem poenam incidant. Unde primo ostendit congregationem potentum contra fidem Catholicam. Secundo ostendit eorumdem poenam, ad diem. Tertio subdit persuasionem fidelium ad providentiam sive diligentiam, et ecce. Dicit igitur, et procedunt, idest procedent ipsi Daemones: sed per praesens intelligitur studium et insistentia ad malum. Ad reges totius terrae: Daemones enim studebunt omnes potentes provocare contra fideles, congregare, idest ut congregent, illos ad praelium, contra fideles: quasi dicat: Daemones procurabunt, ut potentes in orbe terrarum, et amatores terrenorum sint unanimes, praeliando contra fideles; praeliando inquam, verbis persuasoriis vel disputatoriis, vel flagellis, vel illatione mortis. Gregorius in Gregoriano, loquens de tempore Antichristi, dicit: antiquus hostis, quicquid tunc callide machinabitur etiam cum virtute potentiae saecularis exequitur. Sic ergo ostendit congregationem tyrannorum contra fideles et ad detinendum in errore fideles; et hoc fiet procuratione Daemonum. Haec autem congregatio potest intelligi spiritualis, scilicet ut sunt unanimes in persequendo fidem Catholicam, ad diem. Hic ostendit eorum poenam: quasi dicat: ita congregabuntur in praelium contra fideles; sed malo suo; quia cito ducentur, ad diem magnum Dei omnipotentis, ubi congregabuntur realiter ad sui perditionem sicut congregati sunt spiritualiter ad justorum impugnationem. Isaiae 24, congregabuntur in congregatione unius fascis in lacum. Diem, scilicet judicii in quo omnia erunt clara. 1 Corinth. 4, et tunc illuminabit abscondita tenebrarum. De hoc die Job 21, in diem perditionis servatur malus. Magnum dicit; quia magna ibi fient, in retributione malorum et bonorum Dei: quia presentes dies sunt quasi nostri ad merendum; sed ille dies erit Dei, ad judicandum sive retribuendum. Psal. cum accepero tempus, ego justitias judicabo. Omnipotentis, quia nullus poterit ei resistere, et suum judicium omnino dabitur executioni. Exod. 15, dominus quasi vir pugnator, omnipotens et cetera. Et ecce. Hic ponit persuasionem fidelium ad providentiam. Et primo ponit rationem persuasivam ex parte adventus judicis. Secundo ex parte ipsius hominis, beatus qui vigilat. Ubi ponitur triplex ratio, quare provide vacandum est sibi. Una ratio est, quantum ad meritum praemii, cum dicitur beatus et cetera. Secunda quantum ad declinationem damni, ne nudus ambulet. Tertio quantum ad evitationem opprobrium, et videant. Dicit igitur, et ecce: quasi dicat: ita dies judicii instat, et hoc ipse judex testatur. Ecce: quasi dicat: certum est et in promptu est; quia breve est omne tempus. Venio, idest in brevi veniam, sicut fur, idest ex improviso ad modum furis. 1 Thessal. 5, dies domini sicut fur in nocte ita veniet. Et per hoc beatus Joannes intendit excitare ad vigilantiam. Unde Marc. 13, vigilate ergo; nescitis enim quando dominus veniet et cetera. Sed quare ita latet dies judicii, ut ejus tempus penitus ignoretur? Respondeo, ut semper in timore simus et vigilantius parati simus, ut dicit Glossa super hunc locum. Beatus: quasi dicat: ita cito veniet; et beatus; quia beatitudinem ex hoc meretur, et percipiet, qui vigilat, per sollicitudinem bene operandi, et custodit vestimenta, per constantiam perseverandi: haec enim duo sunt necessaria. Non igitur dormiendum est, neque oculi claudendi sunt, per negligentiam, sive ignaviam, quae malum est inaestimabile; sed vigilandum per diligentiam. Proverb. 8, beatus homo qui audit me, et qui vigilat ad fores meas quotidie et cetera. Gregorius super hunc locum: vigilat, qui ad aspectum veri luminis oculos apertos tenet; vigilat, qui a se torporis et negligentiae tenebras repellit. Item necesse est servare per stabilitatem contra tentationes, et perseverantiam, vestimenta scilicet innocentiae baptismalis et virtutum ac meritorum, quae animam decorant ac protegunt. Ecclesiastes 9, omni tempore vestimenta tua sint candida. Gregorius super hunc locum: sicut corpus cooperiunt vestimenta; sic animam bona protegunt opera, ne nudus. Haec est secunda ratio, ex parte hominis; quia magnum damnum est esse nudum vestimentis virtutum, sine quibus ad nuptias agni nemo suscipitur. Matthaei 22, amice, quomodo huc intrasti, non habens vestem nuptialem? Quasi dicat: ita vigilandum est homini et vestimenta custodire debet, ne nudus ambulet: quasi dicat: si non custodit vestimenta his, nudus ambulabit illic, scilicet in die judicii, et ita non erit acceptabilis Deo. Unde Esther volens habere gratiam in conspectu regis, induit se veste honorabili, et ab eo suscepta est, Esther 5. Dicit autem ambulet, idest resurgat. Secundum Glossam quoddam ambulare est venire a morte ad vitam. Vel ambulet, idest appareat, quia in judicio apparebit omnibus nuditas malorum, ac si coram omnibus incederent nudi. Unde beatus Bernardus in meditationibus: cunctaque cunctorum cunctis arcana patebunt. Et videant turpitudinem ejus, idest turpitudinem suae nuditatis et peccatorum, illi qui erunt in judicio; quia tunc nihil erit occultum. Nahum 3, revelabo pudenda tua in facie tua, et ostendam et cetera. Et congregavit. Ostensa congregatione tyrannorum, hic ostendit congregationis locum. Iste autem locus intelligitur spiritualiter potius quam localiter; quia congregabuntur ad hunc statum ut defendant sectam Antichristi, et fidem Christi impugnent. Quasi dicat: ita congregabuntur potentes contra fideles. Et congregavit, idest congregabit, scilicet Diabolus, de quo hic loquitur singulariter, licet supra dixerit de Daemonibus pluraliter, congregabunt; quia Diabolus et Daemones unum sunt in malitia, et ipse operatur in omnibus illis, illos, scilicet reges praedictos. In locum qui vocatur, Hebraice, idest lingua Hebraea, Hermagedon, scilicet mons furum vel mons globosus, vel consurrectio testium iniquorum: et signat Antichristum; quia ipse est mons furum, idest maximus et summus inter fures, idest perversos, qui fidem furantur per astutiam fidelibus. Joannis 10, omnes quotquot venerunt, fures sunt et latrones. Vel, mons idest refugium furum, ut dicit Glossa. Ipse etiam erit mons per superbiam, globosus per astutiam, quia conglobabit plurimos ad sui erroris doctrinam. Vel congregabuntur in consurrectionem testium iniquorum; quia Diabolus faciet impios homines proferre in Christum verba blasphemiae. Psal. insurrexerunt in me testes iniqui: quasi dicat: Diabolis congregabit, idest unanimes faciet perversos, ad hoc ut adhaereant Antichristo, qui erit mons globosus; et ad hoc ut Christum blasphemiis oppugnent. Et septimus. Hic agitur de effusione phialae septimi Angeli, qui damnationem Daemonum annunciabit, per quos omnia mala procurabuntur. Ipsorum autem Daemonum et omnium iniquorum damnatio instabit tempore ultimi ordinis praedicatorum; et paulo post Daemones cum hominibus juxta sua demerita damnabuntur. Primo ergo tangit phialae effusionem. Secundo, ostendit damnationis accelerationem, et exivit. Tertio, ostendit ipsam actualem damnationem, et facta est. Dicit igitur, et septimus Angelus, idest septimus ordo praedicatorum, qui erunt ultimi, effudit phialam suam in aerem, idest praedicabit damnationem Daemonum, per quos procurata sunt omnia scelera; qui per aerem signantur, quia aer est locus ipsorum ut dicit Glossa. Item 2 Pet. 2, rudentibus Inferni de et cetera. Glossa. Inferiorem aerem carcerem acceperunt, qui quantum ad caelos Infernus dicitur. Sed ad quid eis praedicabitur cum sint omnino obstinati? Vel ad quid eorum damnatio annunciabitur, cum propter poenam non desistant peccare? Respondeo. Potest dici quod eis non praedicabitur, nec eis praedicando annunciabitur sua poena; sed hominibus ostendetur, per praedicatores, damnatio Daemonibus infligenda ut sibi caveant, ne cum eis et cum aliis impiis involvantur. Possunt etiam per aerem intelligi instabiles qui facile agitantur, et ut aer moventur de fide ad errorem, contra tales enim praedicabunt justi praedicatores, et multos convertent de hujusmodi. Galat. 1, miror quod sic tam cito et cetera. Et exivit. Hic ostendit damnationis accelerationem. Et primo ostendit mundi finem jam instantem. Secundo ostendit signa praecedentia ipsum finem, et facta sunt. Dicit igitur, et, facta praedicatione, exivit, idest exibit, hoc est in manifestum veniet, vox, scilicet confortativa, magna. Quia magna annuncians, de templo, idest ab Ecclesia; quae est templum in quo Deus habitat: unde dicitur justis 1 Corinth. 3, templum Dei sanctum est, quod estis vos. A quo autem loco specialius exeat, ostendit cum subdit, a throno, idest a majoribus praedicatoribus, in quibus sedet Deus regens et disponens per eos Ecclesiam. Dicens, ad confortandum fideles, factum est, idest consummata sunt omnia, et mundi finis adest; et ideo o vos fideles, non timeatis sed gaudenter state et praemium expectate. Tunc enim instante judicio majores praedicatores annunciabunt fidelibus mundi finem instantem, ad confortandum. Ezechiel. 7, finis venit, venit finis. Sed quomodo dicitur, factum est, cum adhuc restent fulgura et voces et alia quae sequuntur? Respondeo. Potest dici, quod omnia reputabuntur tunc consummata; quia pauca restabunt complenda, et illa etiam in brevi erunt complenda. Et facta. Hic ostendit signa praenunciantia finem mundi; quia miracula quae facient mali tempore Antichristi, et fraudes verborum, et comminationes adversorum, et persecutiones justorum, quasi praenunciabunt finem mundi instare. Dicit igitur, et facta sunt, idest fient, data confortatione fidelibus per majores, fulgura, idest miracula per malos, qui ad modum fulguris videbuntur lucere, quia complices Antichristi, simul cum ipso multa facient nefanda miracula, ut dicitur supra 3. Et fecit signa multa. Et voces, idest verborum blanditiae, ad pervertendos fideles, et tonitrua, idest comminationes flagellorum vel damnorum vel mortis; quia contra confortationem, quam fideles dabunt fidelibus, studebunt fautores Antichristi, fideles seducere multipliciter. Manum etiam addent supra minas: unde sequitur, et terrae motus, idest terrenorum commotio, factus est magnus, idest fient in magna persecutione, qualis nunquam fuit, ex quo homo fuit super terram, ad literam. Vel, super terram, per contemptum terrenitatis, scilicet a tempore Abel, qui primus terram contempsit. Nunquam inquam, fuit, talis, idest tam indecens, terraemotus, idest terrenorum impiorum commotio contra justos, sic magnus, hoc est tam gravis, per acerbitatem et multiplicitatem persequutionum; quia tempore Antichristi erit tribulatio incomparabilis praecedentibus tribulationibus. Matth. 24, erit tunc tribulatio magna, qualis et cetera. Possunt etiam haec intelligi in bono pro tempore post mortem Antichristi. Tunc enim fient fulgura miraculorum per fideles ad illuminandum alios, tam credentes quam eos qui a fide recesserant, ut convertantur. Et voces, idest suaves admonitiones, et tonitrua, idest asperae comminationes, si nolint reverti. Supra 4, et de throno procedunt fulgura et voces et tonitrua, et terrae motus factus est, etc. idest fiet magna hominum, prius terrenorum, commotio ad poenitentiam. Post mortem enim Antichristi, justi facient miracula et praedicabunt, et per hoc multos movebunt ad poenitentiam. Psal. commota est et contremuit terra, et facta est. Hic ostendit ipsam actualem damnationem malorum. Non autem loquitur expresse de damnatione Daemonum, sed de damnatione impiorum hominum, qui Antichristo adhaeserunt vel aliter Deum offenderunt; quia intendit dissuadere peccata, quibus iniqui homines Deum offenderunt: simul tamen cum illis intelliguntur Daemones damnandi. Primo autem ostendit poenarum gehennalium districtionem; quia differens erit poena, secundum diversitatem vitiorum. Secundo, universalem malorum dejectionem, et civitates. Tertio divinae justitiae districtionem, et Babylon. Quarto, felicem bonorum evasionem, et omnis insula. Quinto, praemissarum poenarum conditionem, et grando. Dicit igitur, et facta est: quasi dicat: ita annunciabitur poena malis infligenda, et sic actu complebitur: et hoc est, facta est, idest frangetur, dividetur, secundum diversitatem poenarum in Inferno, cum prius integra et solida videretur per prosperitatem, vel dominium super justos, civitas, scilicet Babylon, idest multitudo malorum, qui sunt uniformes in malo, licet non aequales. Hic dicitur civitas, idest civium unitas; quia in offensa Dei concordes sunt. Nota quod est civitas bonorum. Ecclesiastes 9, est civitas parva et pauci in ea viri et cetera. Item malorum, de qua dicitur hic, et infra 18, vae vae vae civitas illa et cetera. Magna, propter scelerum magnitudinem, et propter sceleratorum multitudinem. Ecclesiastici 1, et stultorum infinitus est numerus, in tres partes, scilicet Paganos, Judaeos, haereticos: quasi dicat: dividetur poena, et dabitur unicuique secundum differentiam vitiorum, tam Judaeis quam Paganis et haereticis. Vel, in tres partes, idest secundum triplicem differentiam vitiorum. In se, in Deum, in proximum. Vel cogitationis, locutionis, et operationis. Gregorius in Gregoriano: juxta modum culpae poena distinguitur, et secundum modum criminis unusquisque damnatus in Inferni igne cruciabitur. Nullus autem impius remanebit, sed universaliter omnes dejicientur. Unde sequitur, et civitates, idest omnes societates, sive collectiones malorum conformes in malo, licet dispartitae loco, gentium, idest hominum sicut geniti sunt viventium, cecidit, idest cadet a mundano flore in terram. Psal. et civitates eorum destruxisti. Sed quomodo dicitur pluraliter civitates, cum ante dictum sit singulariter, et facta est civitas? Respondeo. Mali unum sunt per convenientiam in amore vanitatis, et in statu damnationis, et in elongatione a Deo, et sic est una eorum civitas; distincti autem secundum diversitatem affectionum, et diversitatem vitiorum: et secundum hoc sunt diversae civitates eorum: scilicet secundum quod quidam sunt sub uno genere vitiorum, alii sub alio. Item etiam secundum diversitatem locorum. Et Babylon. Hic ostendit divinae justitiae districtionem, ut terreamur ab imitatione malorum, quos divina justitia tam acerbe damnabit. Dicit igitur, et Babylon: quasi dicat: ita civitas malorum damnabitur, et hoc a Deo districte judicante secundum ejus merita. Unde nominans civitatem, de qua ante tetigerat, dicit, Babylon, id est multitudo impiorum confusorum et involutorum peccatis. Babylon enim interpretatur confusio, magna, propter magnitudinem vitiorum et multitudinem ipsorum iniquorum. Venit in memoriam apud Deum, scilicet ad puniendum: quasi dicat: Deus recordabitur numerositatis impiorum ad condemnandum. Oseae 9, recordabitur iniquitatis eorum et cetera. Venit inquam, in memoriam Dei. Dare, idest dandum. Illi, scilicet Babylon. Calicem, idest potum, poenae mensuratae juxta mensuram peccatorum. Est enim calix scyphus quo cum mensura distribuuntur potus; et quandoque sumitur pro ipso potu mensurato, ut hic. Loquitur autem juxta similitudinem hominis dantis alii potum amarum cum larga mensura. Calicem inquam, vini, idest damnationis inebriantis et replentis sua amaritudine utrumque hominem. Dicit autem vini, non aquae; quia aqua non inebriat sicut poena aeterna inebriat, idest totaliter replet, et etiam dejicit hominem et sui impotentem reddit. Unde recte per vinum signatur. Supra 14, hic bibet de vino irae Dei. Vini inquam, indignationis, idest quod ministratur ex magna irritatione. Irae, idest justitiae, ejus, scilicet Dei, qui cum per justitiam punit, videtur indignatus et iratus. Nota autem quod cum sufficeret alterum dicere, scilicet indignationis vel irae; utrumque tamen ponit, ad ostendendum districtionem divinae justitiae, quae impios punit, sicut homo iratus graviter punit. Per hoc autem quod dicit, indignationis, notat magnitudinem irae, de qua statim subdit: sicut si dicatur: decor pulchritudinis: licet utrumque idem sit. Decor enim tunc dicit magnitudinem. Pulchritudinis decor, idest decentia magna pulchritudinis. Similiter intelligitur in proposito. Nahum primo, indignatio ejus effusa est ut ignis. Similiter intelligendum de Diabolo et Daemonibus quod detrudentur in Infernum cum hominibus reprobis in judicio. Unde Gregorius in Gregoriano: antiquus hostis cum suo corpore, reprobis videlicet omnibus, flammis ultricibus traditus, sine fine in eis cruciabitur. Sed quaeritur, utrum oblivio cadat in Deum. Quod sic, videtur per hoc quod hic dicitur, venit in memoriam apud Deum: ergo ante erat oblitus. Item Ezechiel. 18, omnium iniquitatum ejus non recordabor. Contra, quia sic in divina cognitione fieret aliqua immutatio. Respondeo. Dicitur oblivio aut per exclusionem memoriae sive cognitionis; sicut cum quis desinit scire quod prius noverat: sic non potest esse oblivio in Deo, quia in ejus cognitione non potest accidere ulla immutatio. Aut per exclusionem effectus exterioris: et hoc dicit aut effectus misericordiae, sicut potens aliquis posset dici oblitus servum suum a quo esset offensus quam diu nollet ei benefacere, licet offensae memor esset: aut effectus justitiae, sicut si quis nollet punire eum a quo injuriam passus esset, cum tamen posset talis dici oblitus ejus peccatum. Per exclusionem ergo effectus misericordiae, Deus obliviscitur malorum impoenitentium, quantum ad collationem gloriae. Ezechiel. 18, omnes justitiae ejus quas fecerat non recordabuntur. Per exclusionem autem effectus justitiae dicitur Deus oblivisci peccata eorum qui vere poenitent, quia non damnabit eos si sic perseverent. Ezechiel. 18, omnium iniquitatum ejus non recordabor. Oblivio ergo proprie non cadit in Deo; quia privat proprie memoriam, sive notitiam praecedentem. Sed large loquendo dicitur oblivisci, scilicet quantum ad effectum. Nam quantum ad effectum misericordiae dicitur oblivisci malorum qui prius boni fuerant: quantum ad effectum justitiae dicitur oblivisci peccata poenitentiam, qui prius peccaverant. Ad illud quod objicitur de littera, dicendum, quod non supponitur Deum fuisse oblitum peccata Babylonis, proprie loquendo: sed videbatur oblitus, dum poenam non infligebat: et quantum ad hoc loquitur littera, ut patet in Glossa. Ad aliud patet: quia loquitur respectu effectus. Item objicitur de indignatione, quae dicit animi commotionem, quae in Deo nulla est; ergo nec indignatio. Similiter potest objici de ira. Respondeo. Indignatio et ira duo dat intelligi: scilicet aliquid primum, et aliquid secundarium. Illud quod primo intelligitur in indignatione est motus aliquis interior, sive affectionis, sive alicujus irritationis: et quantum ad hoc non est indignatio nec affectus nec irritatio in Deo. Illud autem quod secundario intelligitur, est aliquid conjunctum illi motui qui solet esse apud homines; scilicet comminatio vel ipsa punitio: et quantum ad hoc dicitur in Deo indignatio, idest justitia, in cujus signis, scilicet cum comminatur vel punit, videtur indignatus. Indignatio ergo dicitur in Deo, non ratione principalis signati; sed ratione alicujus signi adjuncti, sicut dicit quaedam rhetorica; quia scilicet ratione alicujus effectus videtur indignatus. Isidorus primo Lib. de summo bono: horum motuum apud Deum perturbatio nulla est, sed ipsam aequitatem justitiae quae reos punit iracundiam sacra lectio nominavit. Si quaeritur ad quid per talem modum loquitur de Deo Scriptura: respondet beatus Isidorus in eodem: tam clementer Deus humanae consulit infirmitati, ut quia eum sicut est non possumus agnoscere; nostrae loquutionis more seipsum nobis insinuet. Et omnis. Hic ostendit felicem justorum evasionem. Primo activorum. Secundo contemplativorum. Et montes: quasi dicat: ita mali damnabuntur. Et e contrario, omnis insula, idest omnis justus, undis tribulationum et tentationum undique percussus, sicut insula undis maris percutitur, quod maxime pertinet ad activos, fugit, scilicet in vita sua culpam malorum, ne conformis fieret, ut vitaret poenam. Jeremiae 1, fugite de medio Babylonis et cetera. Vel fugit, idest fugiet, idest evadet poenam malorum. Sapien. 5, et brachio sancto suo defendet illos. Et montes, idest contemplativi, vitae et contemplationis sublimitate praecelsi. Non sunt inventi, in poena cum malis; quia non sunt inventi in culpa. De hujuscemodi montibus Psal. illuminans tu mirabiliter a montibus aeternis. Et grando. Hic describit illam poenarum conditionem, quae triplex est: describitur enim poena gehennalis, ut gravissima, ut mensurata sicut talentum ut irritativa. Et blasphemaverunt. Dicit igitur et grando: quasi dicat: ita damnabuntur mali et non boni, et damnatio malorum erit durissima. Unde dicit, et grando. Magna, idest poena aeterna graviter malos contundens. Descendit, idest descendet, de caelo, idest a Deo qui habitat in caelo per majorem manifestationem. In homines, idest in eos qui humum dilexerunt. Per hoc autem quod dicitur, descendit, et cetera. Notatur expressio. Sapient. 5, et a petrosa ira, plene mittentur grandines. Sicut talentum, id est secundum mensuram culpae. Talentum enim genus est mensurae. Nota Glossam. Talentum et cetera. Infra 18, quantum glorificavit se, et in delitiis et cetera. Sed contra: quia Deus punit semper citra condignum. Psal. universae viae domini misericordia et veritas; ergo non commensuratio poenae ad culpam. Respondeo. Loquitur textus et Glossa de commensuratione secundum quamdam proportionem in genere: ut si multum peccavit multum punietur: non secundum aequalitatem plenam in specie; quia sic non puniret Deus citra condignum. Et blasphemaverunt. Hic describitur poena ut irritativa; quia ex magnitudine poenae provocabuntur ad blasphemandum Deum. Et hoc est, et blasphemaverunt, idest blasphemabunt in Inferno. Homines, idest humana sapientes: Deum qui sic eos puniet. Haec blasphemia potest intelligi mentalis; quia in mente dicent, idest cogitabunt multa injuriosa contra Deum: et licet sciant se pro merito punitos; dolebunt tamen quod Deus tantam potentiam habeat puniendi malos; et haec erit blasphemia. Causa autem blasphemiae subditur, propter plagam, idest magnam percussuram laedentem ipsos reprobos grandinis, idest poenae gravissimae: et hanc magis exprimit. Quoniam facta est magna vehementer, scilicet plaga damnationis. Gregorius in Gregoriano: sic, sic a damnatis sentiri pondus summae aequitatis debet. Mors perimit, et non extinguit; dolor cruciat, sed nullatenus pavorem fugat; flamma comburit, sed nequaquam tenebras discutit.
[91221] Super Apocalypsim «Vox», cap. 17 Et venit unus et cetera. Habito a quintodecimo capite de potestate effundendi phialas et de ipsa effusione, hic tertio de casu efficaciae effusionis. Efficacia effusionis est, quia sic effundunt Angeli phialas. Hoc est, sicut praedicatores comminantur poenam impiis, ita efficaciter implebitur, quia damnabuntur; et hoc erit propter multitudinem et magnitudinem peccatorum. Unde in hoc capitulo, sicut dicit Glossa, ostenditur causa damnationis malorum, quos designat sub figura meretricis magnae et sub nomine Babylonis. Sic autem procedit. Primo ponit quaedam praeambula ad visionem. Secundo subdit visionis tenorem, et vidi mulierem. Praeambula autem sunt duo. Unum est excitatio Joannis ad se praeparandum. Secundum elevatio intellectus ejus ad intelligendum, et abstulit. Circa primum primo tangitur ipse excitans; scilicet unus ex septem Angelis, quos viderat. Secundo qui excitatur, scilicet Joannes, et locutus est mecum. Tertio modus excitandi, dicens, veni. Quarto ad quid excitatur, scilicet ut se praeparet ad cognoscendum causam damnationis malorum, et ostendam. Volens igitur fideles cautos reddere contra peccata, ne incurrant supplicia, ostendit quare mali damnabuntur. Nota Glossam, cum descripsisset plagas et cetera. Dicit igitur: et venit: quasi dicat: ita vidi in visione septem Angelos effundentes phialas. Et venit ad me unus de septem Angelis qui habebant septem phialas, de quibus supra 15 et 16. Venit inquam, ut excitaret intellectum meum. Sic ad literam videbat in visione, scilicet unum ex septem illis Angelis accedentem ad se, et excitantem ejus intellectum ad intelligenda ea quae consequuntur. Et loquutus est mecum, verbo interiori. Ecce quanta beati Joannis dignitas, ut per Angelos sibi familiares reciperet revelationes, ut pote semper virgo. Hieronymus, Angelis semper est cognata virginitas. Dicens: veni: ecce modus excitandi, quia familiariter eum vocat, veni, per intelligentiam mentis. Quasi dicat: praepara te ad intelligendum ea quae tibi ostendam. Ecce patet quod ad percipienda documenta angelica vel divina, oportet ad Deum accedere et intellectum praeparare et elevare. Supra 4, ascende huc et cetera. Nota quod, sicut dicit Glossa, Angelus tenet personam docentis, Joannes personam discentis: unde per hunc Angelum potest intelligi Christus Angelus magni consilii qui sua inspiratione docet Ecclesiam, cujus typum gerit Joannes. Sed objicitur contra literam, venit ad me etc.: quia illi septem Angeli, sunt septem ordines praedicatorum: et quomodo unus de illis septem ordinibus intelligitur venisse ad Joannem et eum docuisse? Respondeo, quod hic non agitur de illis septem Angelis quantum ad significationem septem ordinum praedicatorum, sicut supra 15 et 16; sed quantum ad ipsum tenorem visionis: quia cum vidisset septem Angelos, unus ex illis excitavit eum ad praeparandum intellectum suum. Juxta hoc potest per hunc Angelum Christus intelligi, ut dictum est. Et ostendam. Hic ostendit ad quid excitatur; scilicet ad cognoscendam causam damnationis impiorum; et succincte ostendit hujusmodi causam de qua post agitur diffusius, infra eodem. Causa autem damnationis est vita iniqua quam habent in se perversi, et qua alios pervertunt. Vitam autem iniquam perversorum describit, quantum ad peccatorum quantitatem. Et primo sub figura meretricis magnae. Secundo quantum ad deceptorum multiplicitatem, quae sedet. Tertio quantum ad eorumdem qualitatem, cum qua fornicati. Dicit igitur: et ostendam: quasi dicat: veni per intelligentiam praeparatam. Et ostendam tibi damnationem, idest causam damnationis. Simile Sap. 1, Deus mortem non fecit, idest causam mortis, scilicet peccatum. Meretricis, idest multitudinis sive numerositatis malorum, quae supra 16 dicitur civitas magna et vocatur Babylon. Supra 15 et infra eodem, Babylon magna mater fornicationum. Numerositas autem sive collectio malorum dicitur meretrix, quia relicto conditore qui est sponsus sanctarum animarum, fornicantur mali cum Daemone, per cultum idolorum, vel cum rebus terrenis per affectum temporalium, vel cum immunda carnis voluptate per immunditiam delitiarum. Dicitur etiam meretrix multitudo perversorum qui perversi faciunt alios secum fornicari spiritualiter per pravam doctrinam, vel exemplum malum, vel consilium pravum, sicut sequitur: cum qua fornicati sunt et cetera. Magnae, propter quantitatem peccatorum, quibus perversorum congregatio fornicatur, idest separat se et alios a Deo. Peccatorum autem quantitas intelligatur secundum numerum et gravitatem. De hac meretrice spiritualiter quantum ad societatem habere, dicitur Prov. 5, favus distillans labia meretricis et cetera. Quae sedet, idest dominatur et regnat. Super aquas multas, idest super populos multos. Populi autem dicuntur aquae, quia continue defluunt ad mortem, sicut aqua de se continue defluit. Infra eodem, aquae quas vidisti, ubi meretrix sedet, populi sunt. Dicitur autem meretrix sedere super aquas multas, quia multitudo hominum magna perversorum, quasi dominantur super alios malos et trahit eos ad mala, sicut Antichristus et ejus coadjutores dominabuntur aliis hominibus malis qui trahent eos ad mala, et detinebunt eos in ipsis. Etiam quasi regnant super malos praesentes, licet nondum appareat Antichristus. Ipse enim Antichristus, licet nondum manifeste venerit, caput est etiam malorum nunc similiter, sicut vult Glossa, cum qua fornicati sunt. Hic ostenditur nequitia meretricis, quantum ad deceptorum qualitatem; quia non solum minores, sed etiam majores; non solum subditi, sed etiam principes decipiuntur per eam. Unde primo ostenditur deceptio majorum. Secundo minorum, et inebriati. Dicit igitur: cum qua, scilicet meretrice, hoc est multitudine perversorum alios pervertentium. Fornicati sunt, idest ejus doctrinae et exemplo delectabiliter adhaeserunt, et per hoc se magis a Deo separaverunt. Fornicationis enim nomen dat hic intelligi delectationem quae est in peccatis mortalibus; sive sint carnalia, sive sint spiritualia, per quae fit magis ac magis separatio a Deo, sicut sponsa fornicans deserit sponsum suum. Psal. perdes omnes qui fornicantur abs te. Reges terrae, idest principes saeculi terrena amantes. Haec enim meretrix, idest homines magis in nequitia perversi, ut sunt haeretici et alii in malitia studentes, sua persuasione vel exemplo, faciunt etiam alios principes meretricari a Deo, sicut Antichristus et pseudo ejus apostoli, multos principes pervertent qui delectabiliter eorum errores sequentur. Supra 3, et qui moechantur cum ea in tribulatione magna erunt. Quantum vero ad eos qui sunt sub principibus, dicit: et inebriati sunt, idest repleti cum subversione et excaecatione mentis, ut seipsos non videant, nec Deum nec poenam timeant cum effectu, sicut ebrius nihil timet. Oseae 4, vinum et ebrietas aufert cor. Haymon, sicut ebrius nihil timet, sic terrenis inhaerentes in tantum excaecantur ut nec Deum diligant nec poenas timeant. Qui inhabitant terram, idest qui terrae insistunt, et in ea resident per amorem. In verbo enim inhabitandi notatur mora. Sancti autem non inhabitant in terra per affectum, sed transeunt per contemptum. Inebriati inquam, sunt de vino prostitutionis ejus, idest de vanitate peccatorum in qua verecundiam quasi meretrix prostituit. Homines enim qui sunt inter alios majoris perversitatis, inverecunde trahunt alios quos inveniunt ad haeresim vel aliud peccatum: et ita quasi prostituunt se spiritualiter aliis, idest ad meretricandum spiritualiter exponunt se aliis, dum inverecunde et manifeste faciunt alios vanitati erroris vel alterius peccati delectabiliter adhaerere. Vanitas enim cujusque peccati mortalis dicitur vinum, quia delectat et quia inebriat et subvertit potantes illud. Dicitur autem vinum prostitutionis, inquantum publice sive manifeste quasi meretrix se prostituens, facit homines fornicari a Deo bibentes vinum hujusmodi, id est sectando vanitatem cujuscumque peccati mortalis. Hoc autem faciunt et facient maxime tempore Antichristi. Isa. 28, nescierunt prae ebrietate, absorpti sunt a vino. Sed objicitur contra literam. Haec mulier meretrix est multitudo malorum, ut dicit Glossa super finem hujus capituli; quomodo ergo meretrix sedet super aquas multas, idest populos multos, cum ipsi mali sint ipsa meretrix? Item quomodo mali dicuntur cum ea fornicari, cum ipsi mali sint meretrix, sive mulier ipsa? Respondeo. Videtur dicendum, sicut ipsa litera innuit cum dicitur: sedet super aquas multas etc. et multa alia quae sequuntur, quod haec mulier sive meretrix intelligitur multitudo malorum magis perversorum, qui in malitia sunt principaliores et ad pervertendum alios studiosi, et quandoque occulte, et quandoque aperte ad modum meretricis faciunt alios, tam principes quam eorum subditos adhaerere sibi, inducendo eos doctrina, vel persuasione, vel exemplo, vel alio modo, ad sequendum delectabiliter errores vel alia peccata; et hoc factum est et fit et fiet maxime tempore Antichristi per haereticos vel alios perversos; et cum his damnabuntur alii quos seducunt. Per hoc patet responsio ad objecta. Posset tamen intelligi haec meretrix multitudo malorum communiter: singulares autem personae inquantum adhaerent per imitationem perversitatis quae est in communi multitudine malorum, dicuntur cum ea fornicari. Item in quantum multitudo suo communi exemplo vel speciali exemplo aut verbo eorum qui magis sunt inter malos perversi, dejiciunt plurimos in peccata et detinent in eis. Dicitur meretrix sedere super aquas multas, idest super populos particulares malos. Diversitas ergo inter hanc meretricem, sive mulierem, et inter eos qui cum ea debent fornicari, vel ejus dominio subesse, sicut est inter Ecclesiam communem et membra particularia. Per hoc patet ad objecta. Et abstulit. Hic ponitur secundum praeambulum, scilicet elevatio intellectus ad intelligendum, quae facta est adjutorio angelico. Dicit: et abstulit, idest elevavit Angelus me, quia humanus intellectus et affectus elevatur ad divina quandoque ex ministerio, sive beneficio angelicae benevolentiae, licet modus non sit omnino planus. In spiritu, non in corpore; quia, ut dicit Glossa, talia corporeis oculis videri non possunt. In desertum, idest in corda reproborum consideranda, quae a divina gratia sunt deserta, quia per visionem sequentem intellexit statum reproborum. Vel in desertum, idest in secretum mentis, sine omni tumultu mundanae vanitatis, sicut in deserto tumultus hominum non est. De quo deserto, supra 12, et datae sunt mulieri et cetera. Et vidi. Positis praeambulis, hic ponitur tenor visionis. Et primo ponitur visio. Secundo visionis expositio, et miratus sum. Visio autem sic ponitur. Est autem visio de nequitia reproborum, quos nomine mulieris designat; quae nequitia est causa damnationis ipsorum. Describit ergo eorum nequitiam sub quibusdam similitudinibus. Primo ergo describit eorum nequitiam in generali sub nomine mulieris. Secundo in speciali, sedentem super. Ubi primo ostendit hujus mulieris impietatem, quantum ad sedem. Secundo quantum ad habitum sive ornatum, et mulier. Tertio quantum ad studium sive officium, habens poculum. Quarto quantum ad nomen, et in fronte. Quinto quantum ad ebrietatem, et vidi. Haec autem omnia mysterium habent. Dicit igitur: et elevatus in spiritu. Vidi, interno aspectu. Mulierem, idest multitudinem impiorum, mollem ad mala et alios emollientem, quia magis perversi alios emolliunt ad malum. Mulier enim dicitur a mollitie vel a molliendo. Nahum 3, ecce populus tuus mulieres in medio tui. Dicit autem mulierem in singulari, propter unitatem conformitatis malorum supra tactam. Sedentem: hic describit malitiam mulieris quantum ad sedem: quia scilicet numerositas impiorum sedet et fundatur in Diabolo, quasi in sede sua. Hanc autem sedem quam vocat bestiam coccineam etc. describit dupliciter. Primo implicite sub nomine bestiae. Secundo explicite, coccineam. Ubi primo describit eam quantum ad colorem. Secundo quantum ad inscriptionem, plenam et cetera. Tertio quantum ad dispositionem, scilicet in capitibus et cornibus, habentem et cetera. Et in tribus ostenditur Diaboli crudelitas, temeritas et potestas. Potestas autem dicitur, tam communiter per septem capita, quam specialiter per decem cornua quae signant decem regna quae specialiter erunt tempore Antichristi. Dicit igitur: sedentem, idest stabilitam et fundatam; quia mali aedificant vitam suam super Diabolum, sicut boni super Christum. Matth. 7, fundata enim erat supra firmam petram. Super bestiam, idest super Diabolum, quae bestia est, quia crudeliter saevit in homines cum potest. Bestia enim dicitur quasi vastia a vastando. Jerem. 6, crudelis est et non miserebitur. Coccineam, idest sanguineam in se et in suis; quia Diabolus plenus est peccatis quae per sanguinem signantur; similiter et ejus membra. Coccineum enim quasi rubri coloris est, ut sanguis aquatus. Vel, coccineam, idest sanguineam spiritualiter, propter interfectionem animarum, et corporum quandoque. Habacuc 1, semper gentes interficere non cessat. Plenam nominibus blasphemiae. Sic vidit in visione, scilicet bestiam coccinei coloris plenam nominibus blasphemiae, contra Deum. Et sic ulterius per hoc signatur quod Diabolus plenus est in se et in membris suis ad inventionem blasphemiarum et haeresum, quibus facit homines blasphemare Deum. Dicit plenam in se et in membris. Nominibus blasphemiae, idest blasphemiis notabilibus et apertis; quod per nomen signatur; quia non solum facit Diabolus homines blasphemare Deum occulte, sed etiam aperte: quod maxime fiet tempore Antichristi. Per ipsum autem Diabolum bene nomina ponuntur blasphemiae in malis: unde de multitudine malorum dicitur supra 13, et supra capita ejus nomina blasphemiae. Habentem capita septem, hoc est universos principes, per quos malitiam influit Diabolus in alia membra sua. De hoc magis habetur infra. Et cornua decem, idest decem regna quae subjicientur Diabolo tempore Antichristi, de quibus infra eodem dicetur. Et mulier. Hic describit quantum ad habitum; quia vidit mulierem vestitam indumento purpureo coccineo cum auro et carbunculo et margaritis. Per hoc autem describitur iniquorum nequitia tripliciter. Primo, quantum ad jactantiam potestatis. Secundo, quantum ad perversitatem crudelitatis, et coccineo. Tertio, quantum ad simulationem sanctitatis, sive bonitatis. Et hoc primo specialiter quantum ad duplex donum gratiae: scilicet quantum ad altitudinem sapientiae in cognoscendo: unde dicitur, et inaurata auro; et quantum ad virtutem caritatis in diligendo, et lapide pretioso. Secundo, communiter quantum ad alia dona et virtutes, et margaritis. Dicit igitur, et mulier, idest numerositas perversorum, mollis et emolliens ad malum, et mulier erat circumdata purpura, idest induta purpurea veste, quae est vestis regalis, in indicium dignitatis et potestatis: quasi dicat: iniqui gloriantur de potestate seu dignitate, ut honorificentur, et etiam ut alios in peccatum efficacius dejiciant. Sed dicitur Isaiae 45, gloriosos terrae humiliabo. Et coccino, idest veste coccinea: quasi dicat: crudeliter occidunt corporaliter vel spiritualiter alios; quia coccinum, quasi coloris rubei est, ut dictum est supra: unde signat crudelitatem interfectionis. Roman. 1, repletos omni iniquitate, absque foedere, sine misericordia, et inaurata auro, idest gloriantur se habere divinam sapientiam, quae dicitur aurum, propter fulgorem, decorem et valorem. Sed dicitur, Jeremiae 10, pariter insipientes et fatui probabuntur. Et lapide pretioso, scilicet carbunculo, ut dicit Glossa; per quem signatur charitas, quam dicunt se habere ad Deum et proximum, cum tamen Deo et proximo injurientur. Carbunculus autem est lapis pretiosus, qui in tenebris fulget sicut carbo succensus: unde charitatem signat quae lucet in tenebris hujus vitae et in tenebris adversorum. Unde dicit beatus Bernardus in libro de amore Dei: charitas est amor illuminatus. Margaritis, idest aliis virtutibus, jactanter non veraciter: quasi dicat: gloriantur se habere, non solum sapientiam veram et caritatem, sed etiam alia dona et virtutes. Margaritae sunt quidam lapides pretiosi, qui ex rore caeli in conchis generantur; unde virtutes signant quae sunt pretiosissimae; quia vitam aeternam acquirunt, et ex divinae misericordiae rore humanis mentibus infunduntur. Unde Augustinus: virtus est bona qualitas mentis, qua recte vivitur, qua nemo male utitur, quam Deus solus in homine operatur. Habens. Hic ostendit perversorum nequitiam, quantum ad studium sive officium quod est homines pervertere pravis doctrinis, prave Scripturas exponendo, vel male aliter suadendo. Et primo, tangitur desiderium fraternae perversionis, habens poculum. Secundo, simulatio salubris cognitionis. Aureum. Tertio, dolus nefariae deceptionis, plenum. Dicit igitur, habens poculum, idest errorem doctrinae ad potandum homines potu mortifero. Sumitur autem poculum pro continente non pro contento. Hoc maxime in haereticis locum habet, qui prave exponendo Scripturas, desiderant homines pervertere inebriando potu erroris. In manu, idest in potestate, vel opere suae expositionis. Unde dicitur fideli, Ecclesiastici 13, attende tibi a pestifero et cetera. Aureum, quia simulant se habere cognitionem divinorum, quae cognitio signatur per aurum, ut supra eodem dictum est: cum tamen dicatur Ecclesiastici 33, non est illi a Deo gratia data. Omni enim sapientia defraudatus est. Plenum. Hic ostenditur dolus nefariae deceptionis, per errorem doctrinae: et ostenditur doctrina haereticorum esse horrida: unde dicitur: plenum abominatione, idest plenum documentis generantibus horrorem rationi sive animae bene dispositae. Item ostenditur esse sordida: unde sequitur, et immunditia, quia error haereticorum immundus est et sordidat homines. Ezechiel. 14, viri isti posuerunt immunditias suas in cordibus suis. Item ostenditur esse noxia, quia a Deo separat: unde sequitur, fornicationis ejus, idest impietatis, per quam facit haec mulier secum fornicare homines spiritualiter, hoc est delectabiliter adhaerere haeresibus et peccatis; et sic separat se et alios a Deo. Psal. perdidisti omnes qui fornicantur abs te. Et in fronte. Hic describit perversorum nequitiam, quantum ad nomen. Hoc autem nomen est reale non vocale, sub figura autem nominis ostenditur malitia impiorum esse publica. Loquitur autem quantum ad inverecundos; unde dicit, et in fronte ejus. Secundo, indurata sive obstinata, nomen scriptum. Tertio, malitia, Babylon. Quarto, magna. Quinto, corruptiva, quia alios corrumpit exemplo et documento. Pestis autem documentis et exempli, qua alios pervertunt, ipsa est noxia, quia separat a Deo; quod notatur nomine fornicationis: unde dicit: mater fornicationum. Item horrida sive foetida: unde sequitur: abominationum terrae. Dicit igitur, et in fronte ejus. Per hoc notatur evidentia peccati, quod multi perversi non verentur infamiam nec scandalum. Jeremiae 3, frons mulieris meretricis et cetera. Nomen, erat, scriptum. Per hoc signatur obstinatio malitiae, sicut et scriptio signat stabilitatem sanctitatis in bonis. Supra 3, et scribam super eum nomen Dei mei et cetera. Mysterium, idest signatum. Nota igitur quod vidit beatus Joannes in visione mulierem dispositam ut supra dixi. Vidit etiam in fronte ejus nomen quoddam scriptum, scilicet illud quod sequitur: Babylon etc. quo nomine signatur nequitia impiorum. Et ideo dicit: mysterium. Quod autem sit illud nomen subditur, Babylon, idest multitudo perversorum confusa et involuta in vitiis. Confusio autem, vitiorum multiplicitatem eorumdem signat. Ezechiel. 16, multiplicasti fornicationem tuam et cetera. Magna, propter magnitudinem peccatorum. Infra 18, cecidit Babylon magna, mater fornicationum, idest causa peccatorum et errorum, quibus alii fornicentur spiritualiter, hoc est recedant a Deo. Supra 14, a vino fornicationis suae potavit omnes gentes. Et abominationum, idest peccatorum abominabilium, quia foetorem faciunt in anima et horrorem generant. Terrae, idest qui sunt in terra, et in amatoribus terrae. Dicitur etiam peccatum abominatio, quia Deo est abominabile et exosum. Proverb. 15, abominabilis est Deo vita impii. Nota quod est idem secundum rem fornicatio et abominatio; sed differunt respectu; quia fornicatio dicitur inquantum a Deo separat; abominatio inquantum horrorem generat vel generare debet. Nota quod illud nomen quod vidit in visione, signat nequitiam publicam quasi nominatam; non quod sit illud nomen impiis secundum vocem. Et vidi. Quinta particula est, in qua describitur iniquorum perversitas, quantum ad ebrietatem, quia inebriant se sanguine martyrum: unde dicit, et vidi mulierem, idest multitudinem perversorum mollem, et emollientem ad malum, ebriam, idest satiatam et jucundantem; quia perversi inebriant se et jucundantur, sicut ebrius, effusione sanguinis fidelium. Gaudent enim prae crudelitate, cum eos mactare possunt abunde, de sanguine, idest de effusione sanguinis, sanctorum, idest justorum qui ante Christi adventum fuerunt occisi. 3 Reg. 21, sanguinem innoxium effudit Manasses et cetera. Et de sanguine martyrum Jesu, idest de occisione martyrum occisorum pro Jesu post adventum Christi. Hebr. 11, lapidati sunt, secti sunt et cetera. Vel sanctorum idest martyrum minorum. Et martyrum Jesu, idest martyrum majorum, qui majora passi sunt, et majus testimonium verbo et passionibus Christo Jesu dederunt. Martyr enim interpretatur testis. Et bene dicitur martyrum Jesu; quia cum ipse sit Jesus, idest salvator hominum per vim suae passionis, omnino justum est, ut pro eo mortem fideles patiantur. Posset et haec ebrietas, secundum Glossam, aliter intelligi et cetera. Vidi mulierem ebriam, idest vindicta damnationis repletam. De sanguine, scilicet pro effusione sanguinis sanctorum etc. ut supra dupliciter expositum est: quasi dicat: vidi peccatum mulieris, idest numerositatis impiorum: vidi etiam eam damnatam, pro occisione fidelium; quia sanguis justorum requiritur ab impiis in poenam, secundum illud Matth. 13, ut veniat super vos omnis sanguis justus et cetera. Et miratus. Hic ponitur expositio visionis, quae facta est per Angelum Joanni, admiranti super his quae viderat. Unde primo tangitur Joannis admiratio. Secundo angelica declaratio, et dixit mihi. Ubi primo Angelus dissuadet admirationem. Secundo, subjungit expositionis promissionem, ego dicam. Tertio ponit ipsam expositionem, sive declarationem, bestia quam vidisti. Dicit igitur, et miratus sum cum viderem illam, scilicet mulierem sic monstruose dispositam, admiratione magna, intelligens non esse sine causa magna, et magni mysterii, quod sic erat disposita. Hic secundum Glossam gerit Joannes personam eorum, qui cum vident malos in mundo prosperari mirantur cum audiunt magnitudinem poenarum, quae eis debetur; et cum tanta poena sint digni, mirantur quare sic eos exaltari permittat Deus: sed docentur intelligere, hujusmodi prosperitatem sive exaltationem datam ad majorem excaecationem, et tandem juste eis inferri aeternam damnationem. Et dixit mihi Angelus: quare miraris? Quasi dicat: noli mirari, quia sic disposita est mulier propter mysterium, quod tibi ostendam: et ideo potius vaca doctrinae meae, quam admirationi tuae. Unde patet quod in spirituali, potius debet homo dare operam caelitus percipiendo: unde sequitur, ego dicam, idest ergo manifestabo tibi, sacramentum, idest significationem. Nota quod sacramentum multipliciter dicitur. Uno modo dicitur pro sacro secreto, secundum quod nativitas, passio Christi et hujusmodi dicuntur sacramenta. Alio modo pro sacramento significante, secundum quod sacramenta veteris legis dicuntur sacramenta, idest sacramentum significantia. Tertio pro sacramento significante et efficiente, sicut sacramenta novae legis dicuntur sacramenta. Quarto modo accipitur communius sacramentum, scilicet ubi alius videtur, et aliud intelligitur, ut sit idem quod significatio: et sic accipitur hic. Similiter, supra 1, sacramentum septem stellarum et cetera. Mulieris et bestiae, quae portat eam, scilicet mulierem, quae, scilicet bestia, habet septem capita et decem cornua: hoc totum viderat supra eodem. Omnia enim quae viderat, ad haec duo retorquentur; scilicet ad mulierem, quae signat numerositatem impiorum; et ad bestiam super quam mulier sedet, quae bestia signat Diabolum. Aquae enim de quibus subjungitur, ad mulierem referuntur; quia dominatur super eas. Quid autem praedicta in speciali significent, aperit Deus Angelis, maxime autem quantum ad bestiam, et ea quae erant in bestia: unde subditur ipsa expositio, bestia quam vidisti et cetera. Sic autem proceditur. Primo, exponitur quid sit bestia. Secundo, quid bestiae capita, septem capita. Tertio, quid cornua, et decem cornua. Quarto, quid aquae super quas mulier sedet, et dixit mihi: aquae. Quinto, redit ad loquendum responsum de cornibus bestiae, et decem cornua quae vidisti. Sexto, quid sit mulier, et mulier. Circa primum exponens de bestia, quae designat Diabolum, loquitur de eo quantum ad quadruplicem statum. Primo, pro statu ante tempus gratiae. Secundo, pro statu temporis gratiae, et non est. Tertio pro statu ante judicium, maxime pro tempore Antichristi, et ascensura est. Quarto pro tempore judicii, et interitum et cetera. Ubi primo ostendit damnationem diabolicam. Secundo damnationis sequelam, et mirabuntur. Tertio excitat ad cautelam, et hic est sensus. Dicit igitur, bestia quam vidisti, supra eodem, hic est Diabolus bestialis et crudelis, fuit, scilicet in magna potestate, ante adventum Christi; tunc enim multum dominabitur. Hebraeor. 2, quae habebat mortis imperium, et non est, in illo dominio potestatis post adventum Christi: quia sicut dicit Glossa: nato Christo, jus perdidit, scilicet per passionem Christi incarnati. Jeremiae 51, quomodo confractus est et contritus est malleus universae terrae? Vel fuit, in statu ante lapsum propter nobilitatem naturae in qua conditus est. Ezech. 28, tu signaculum similitudinis et cetera. Et non est, post peccatum, secundum esse gratuitum. Job 18, habitent in tabernaculo illius socii ejus qui non est. Sed secundum Glossam objicitur, quia ante adventum Christi Diabolus factus erat nihil. Ezech. 28, nihil factus es et non eris in perpetuum. Quomodo ergo dicitur fuisse tunc? Item tempore gratiae habet adhuc potestatem magnam super mundum: quomodo ergo dicitur nunc non esse, quantum ad potestatem? Respondeo. Ad primum, quod Diabolus ante adventum dicitur fuisse, propter magnitudinem potentiae in dominando malis: non erat tamen quantum ad esse gratiae; et sic objicitur. Nota ergo quod de Diabolo est loqui dupliciter. Aut quantum ad esse primum, et sic nunquam desinit esse, cum sit immortalis; aut quantum ad esse secundarium: et hoc tripliciter. Vel quantum ad supereminentiam in qua fuit conditus, scilicet quantum ad illam claritatem naturalium quam amisit: quantum ad hanc potest fuisse ante lapsum, non post. Aut quantum ad status gratiae, et sic a tempore peccati sui factus est nihil et non erit in perpetuum, sicut dicitur Ezechiel. 26: de hoc non fit hic sermo. Aut quantum ad magnitudinem potentiae; et sic dicitur fuisse ante Christi adventum non post; quia maximum dominium habuit super homines ante longe magis quam post. Ad aliud dicendum, secundum Glossam, quod non dicitur nunc non esse quia nullam potestatem habeat super aliquos; sed quia multum debilitata est ejus potestas per passionem Christi; et quia omnes si volunt, possunt ejus manus evadere et salvari: ante autem adventum Christi nullus salvari, et fere totus mundus erat in peccatis. Unde instante passionis tempore, dixit: nunc princeps hujus mundi ejicietur foras. Et ascensura est, idest ascendet idest elevabit se bestia haec, idest Diabolus ante finem mundi, tempore Antichristi, in magnam potestatem. Ascensura, inquam, est, de abysso, idest de peccatoribus profundis et tenebrosis in vitiis. Nunc enim latet in multis impiis, sed tunc aperte saeviet in fideles. Vel, de abysso, idest per abyssum, idest per eos qui profundi sunt in peccatis; quia per tales, sicut vult Glossa, elevabit se in majorem nequitiam; quod erit tempore Antichristi, quando habebit Diabolus potestatem magnam. Infra 20, et post haec oportet illum solvi modico tempore. Et in interitum ibit, idest in damnationem aeternam, in die judicii, quando detrudetur in aeternum supplicium. Gregorius in Gregoriano: omnibus electis ad hoc spectaculum de ductis, hostis antiquus cum reprobis omnibus, aeternis Gehennae incendiis mancipabitur, cum a Deo dicetur: discedite a me maledicti in ignem aeternum. Vel ibit in interitum post mortem Antichristi, quantum ad amissionem potestatis. Unde Glossa: mortuo Antichristo, non habebit tentandi locum. Et mirabuntur inhabitantes terram, idest homines qui dum vivunt, terrae infixi sunt per amorem. Quorum non sunt nomina scripta in libro vitae a constitutione mundi, inclusive, idest qui sunt ex divina acceptione praedestinati ad vitam ab aeterno. De hoc magis est supra cap. 3. Mirabuntur de magnitudine poenae Diaboli, qui prius magnam potestatem habuerat, et post jam periit morte aeterna. Vel, mirabuntur videntes bestiam, idest mali mirabuntur potestatem Diaboli et suam, ita annullatam post mortem Antichristi; et super hoc dolebunt, quia adhuc vellent dominari justis sub militia Diaboli: et ille sensus videtur principalior. Glossa: cum viderit et cetera. Sed si quis dubitabit, quomodo videbunt bestiam, quae non erit, licet ante esset? Respondeo. Si de damnatis primo modo intelligatur, non dicitur Diabolus non esse post judicium, quia prorsus desinat esse; sed quia mortuus est morte aeterna: quia propter magnitudinem poenae dicitur omnis damnatus, sive Diabolus sive alius, perire, sive quasi non esse. Si autem secundo modo intelligatur, scilicet pro statu post mortem Antichristi ante judicium, dicitur Diabolus non esse tunc: non per sui annullationem, sed per potestatis amissionem: et est sensus: videntes bestiam quae erat et non est, idest videntes bestiam quae prius magnam potestatem habebat, illam potestatem Antichristo mortuo perdidit. Hoc autem cognoscere poterunt, quia tunc mali non ita ut prius florebunt. Et hic est: quasi dicat: ita Diabolus dejicietur, et hic, idest in consideratione hujus dejectionis. Est sensus qui habet sapientiam, idest profunditatem sapientiae: quasi dicat: consideratio hujus dejectionis dat materiam magni sensus et profundi, ut scilicet homines sibi ab amore terrenae prosperitatis caveant ab actione perversitatis, ne similiter dejiciantur, totum amittendo et poenam aeternam sustinendo. Glossa, respectu et cetera. Vel aliter: hic, id est in consideratione hujus dejectionis, est sensus necessarius actu operans et providens ac vigilans illi, qui habet sapientiam, in habitu. Quasi dicat: considerata dejectione Diaboli, qui hic praedicitur necessarius esse cuilibet sensus ad cavendum, felices qui faciunt et cetera. Septem. Hic ponitur expositio, quam ad septem capita adjungimus, aut de bestia praemissa, quae conformitatem habet cum impiis in malitia. Primo ergo agitur de septem capitibus. Secundo replicatur de bestia conformi capitibus, et bestia. Dicit ergo, septem capita, de quibus supra exponitur, septem montes sunt: quasi dicat: septem capita illa designant septem montes, idest universos reges, sive potentes, qui dicuntur montes per altitudinem superbiae: dicuntur autem capita per influentiam malitiae; quia per hos Diabolus influit in alios malitiam, sicut caput influit in membra alia sensum et motum. Super quos, scilicet montes, idest superbos reges et potentes, mulier, idest congregatio, sive multitudo hominum perversorum, qui alios ad malum emolliunt. Sedet, idest dominatur et regnat; quia perversi, sicut sunt haeretici et hujusmodi, habent iniquos potentes, quasi sub nutu suae voluntatis, et per eos alios pervertunt, sicut fiet tempore Antichristi. Vel, sedet, idest quasi fundata et stabilita quiescit multitudo impiorum: quia principibus innituntur alii mali et per eos se fulciunt. Universi vero potentes distinguuntur secundum septem tempora. Primum tempus fuit ab Adam usque ad Noe. Secundum a Noe usque ad Abraham. Tertium ab Abraham usque ad Moysen. Quartum a Moyse usque ad transmigrationem Babylonis. Quintum a transmigratione Babylonis usque ad Christum. Sextum tempus gratiae a Christo usque ad Antichristum. Septimum, sub Antichristo. Septem ergo montes sive capita, sunt universi potentes, distincti secundum septem tempora. Unde sequitur: et haec, septem capita, sive montes. Septem reges sunt: quasi dicat: septem capita sive montes, signant septem reges, idest universos malos potentes; qui dicuntur reges, quia praesident aliis et regunt eos in malitia. Quoniam autem sunt distincti secundum diversa tempora: ideo recte sequitur: quinque, scilicet reges, idest potentes quinque temporum. Ceciderunt: hoc dicit quantum ad quinque tempora quae transierunt, scilicet usque ad tempus gratiae; ex quo patet jam quod omnia transeunt. Ecclesiast. 3, et suis spatiis transierunt universa. Unus est coetus malorum potentum sub sexto tempore, scilicet sub tempore gratiae, qui impugnant cum possunt Ecclesiam. Et alius, scilicet Antichristus, qui septimo tempore regnabit. Nondum venit, quia tempore beati Joannis nondum venerat Antichristus. Et cum venerit, scilicet Antichristus, de quo jam dixerat quod nondum venit. Oportet, propter divinam voluntatem, qui illos dies breviabit, cui non potest resisti. Roman. 9, voluntati ejus quis resistit? Breve tempus manere, idest brevi tempore regnare; scilicet tribus annis et dimidio. Matth. 24, nisi breviati fuissent et cetera. De hoc brevi tempore, supra 11, et civitatem sanctam calcabunt mensibus quadragintaduobus. Quia vero Diabolus est omnibus conformis in malitia, et tamen omnes excedit in malitia; ideo subditur: et bestia, scilicet Diabolus in se bestialis, et bestiales faciens. Quae erat, idest videbatur esse aliquid magnum propter magnam potestatem ante Christi adventum. Et non est, scilicet in illa potestate post passionem Christi. Et id est etiam, ipsa octava est, idest omnes alios in malitia transcendit, sicut numerus major transcendit minorem: quasi dicat: cum potentes mali, sint in malitia perversi, Diabolus connumeratur cum eis in malitia; ita tamen quod eos transcendit vel superat in nequitia, juxta illud Job 41, ipse est rex super omnes filios superbiae. Et de septem est, conformitate culpae et poenae in genere. Dicitur ergo bestia, scilicet Diabolus octava supra praemissos reges sive potentes, propter excessum in malitia et poena ei debita. Dicitur autem esse de septem, propter conformitatem in malitia et poena in genere, sicut vult Glossa. Et in interitum vadit, idest in poenam aeternam, quae est interitus perpetuus: detrudetur enim Diabolus in Infernum in judicio cum reprobis. Matth. 25, discedite a me maledicti in ignem aeternum qui paratus est Diabolo et cetera. Et decem cornua. Hic exponit quae sint decem cornua: et multa docet de ipsis. Primo ergo exponit quae sint decem cornua. Secundo ostendit eorum potestatem. Tertio eorumdem perversitatem, hi unum consilium. Quarto ipsorum directionem, et agnus vincet. Dicit igitur: et decem cornua quae vidisti. Supra eodem. Decem reges sunt. Isti sunt decem reges de quibus Danielis 7, porro decem cornua ipsius regni, decem reges erunt. Regnum enim Romanum dividetur in decem regna ante finem mundi, et erunt subjecta Antichristo. Primo enim interficiet Antichristus tres ex illis regibus, regem scilicet Africae. Aegypti et Aethiopiae: et tunc alii septem Antichristo victori colla submittent. Qui regnum nondum acceperunt, quia nondum venerunt. Nota quod isti reges cornua dicuntur, ad significandum bestialem eorum impetum contra fideles; quia per eos impugnabit fideles Antichristus, sicut sequens litera innuit. Bestiae enim habentes cornua cornibus impetunt. Item numerus congruit eorum malitiae, quia legem Decalogi impugnabunt. Et potestatem. Hic agitur de eorum potestate. Et primo tangitur potestas. Secundo abusus, tamquam reges. Tertio brevitas, una hora. Quarto gradus, post bestiam, qui nondum regnum acceperunt; sed accipient et ea abutentur per malitiam, et hoc est. Sed accipient potestatem, scilicet regiam, quando scilicet Romanum regnum in decem regna dividetur. Tamquam reges: quasi dicat: non erunt veri et boni reges qui mala dissipare solent. Prov. 19, rex qui sedet in solio etc. sed erunt tyranni, per tyrannidem alios opprimentes: unde dicit: tamquam reges de talibus dicitur, Eccles. 10, rex insipiens perdet populum suum. Una hora, et modico tempore, scilicet tribus annis et dimidio, quibus cum suo capite Antichristo regnabunt. Et dicit: una hora, ad significandum temporis brevitatem. Deinde ostendit gradus potestatis; quia eorum potestas erit sub potestate Antichristi: unde sequitur: post bestiam, idest post Antichristum sive post Diabolum dominantem in Antichristo. Et dicit, post, non ordine temporis, sed ordine sive gradu potestatis; quia potestas Antichristi, per quem dominabitur Diabolus, major erit potestate ipsorum et ipsi erunt Antichristo subjecti: unde Daniel. 7, alius consurget post eos et ipse potentior erit prioribus. Vel, post bestiam, idest sequentes Diabolum regnantem in Antichristo et servientes eidem. Hi unum. Hic ostendit eorum perversitatem. Et primo per comparationem ad Diabolum cui omnia attribuent, et potestatem. Secundo per comparationem ad Christum quem impugnabunt, hic cum agno. Dicit igitur: hi, scilicet reges praedicti. Unum consilium, idest unam voluntatem, unum studium. Habent, id habebunt; loquitur enim pro illo tempore. Unum inquam, consilium ad impugnandum fidem Christi et exaltandum nomen Antichristi. Sed, sicut dicitur in Psalm. dominus consilia gentium dissipat et cetera. Tradent bestiae, idest Diabolo regnanti in Antichristo. Virtutem, idest potentiam nocendi fidelibus et operandi magna. Et potestatem suam, idest dominationem quam super alios habebunt. Virtus ergo respicit operationem. Potestas dominationem: quasi dicat: Diabolo praesidente in Antichristo attribuent omnia: attribuendo enim Antichristo cui obedient; attribuent Diabolo, cum tamen dicatur, Rom. 13, non est enim potestas nisi a Deo. Hi cum agno, idest Christo innocente pio et pro nobis immolato pugnabunt, fidem Christi blasphemiis impugnando et fideles persequendo, ut fides ejus extinguatur et ejus cultores pervertantur. Daniel. 7, sermones contra excelsum loquitur et sancta altissimi conteret. Et agnus. Hic ostendit illorum cornuum sive regum dejectionem, quae fiet per Christum et suos fideles. Unde primo ostenduntur dejiciendi a Christo. Secundo a familia Christi, et qui cum illo. Contra primum. Primo praedicitur Christi victoria. Secundo ostenditur victoris potentia, quoniam dominus. Dicit igitur: et agnus vincet illos, dando suis fidelibus constantiam, per quam vincant hostes fidei, et damnando tandem eosdem. Sed quare non dicitur, leo vincet, cum leo potius dicat potentiam ad vincendum? Respondeo: ut sic notetur cum victoria modus vincendi; scilicet per patientiam et sustinentiam adversorum quae erit in fidelibus per virtutem exempli ipsius agni, qui omnia patienter sustinuit et quasi agnus coram tondente obmutuit: sic erit in ejus membris. Quoniam: quasi dicat: et poterit eos vincere. Quoniam dominus dominorum est et rex regum. Ostenditur ergo habere dominationem super omnes dominantes, tum in generali, tum in speciali: et per hoc patet quod non est aliquis qui possit ei resistere, cum sit Deus et dominus omnium: infra 19, et habet in vestimento et cetera. Et qui cum illo sunt, per adhaerentiam amoris et conformitatem unionis. Ipsi dico, vocati per justificationem. Tunc enim vocat efficaciter cum justificat, vel per praedicationem. Et electi per praedestinationem et fideles per fidei perfectionem, ad quam tria requiruntur: scilicet credulitas cordis, confessio oris. Rom. 10, corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Item exercitium operis. Jacob. 2, fides sine operibus mortua est. Tales inquam, vincent illos reges, per fidei constantiam et adversorum tolerantiam. Agnus ergo vincet illos, sicut victor principalis; justi sicut victores secundarii. Agnus vincet illos, suos milites roborando; justi vero ejus gratiae cooperando per industriam liberi arbitrii; et ideo sublimabuntur cum ipso Christo. Supra 3, qui vincit dabo ei sedere mecum et cetera. Et dixit mihi. Hic ponitur expositio de aquis de quibus supra eodem. Dicit igitur: et dixit mihi, scilicet Angelus. Aquae quas vidisti, aliqui libri habent aquas quas vidisti: et sic ordina: aquae quas vidisti. Ubi, idest super quas, meretrix sedet, tangit illud quod dictum est supra eodem: ostendam tibi damnationem et cetera. Populi sunt. Populi quo ad eos qui habent legem, ut Judaei; gentes quo ad eos qui sunt diversorum idiomatum in gentibus, ut sit endiadis. Gentes et linguae, idest gentes diversarum linguarum, vel populi quos distinguunt diversae civitates. Gentes, quas distinguunt diversae sectae. Et linguae, idest multitudines hominum, quos distinguunt diversae linguae: quasi dicat: aquae illae signant malos homines ex omni hominum diversitate collectos. Aquae enim labilis naturae sunt et fluidae; similiter mali per diversa fluunt vitia et decurrunt paulatim ad Inferos. Super malos dicitur sedere meretrix, quia multitudo hominum magis perversorum quasi dominatur super alios malos et pertrahit eos ad multiplicia mala: unde Antichristus qui nondum apparuit, jam regnat super malos praesentes, quia omnes mali membra sunt Antichristi, secundum beatum Gregorium, etiam antequam Antichristus appareat: multitudo autem perversorum alios pervertentium dicitur meretrix, quia fornicantur cum Daemonibus adorando idola, vel sequendo alios errores, vel adhaerendo aliis peccatis, et quia alios ad se quasi meretrix attrahunt, faciendo eos sibi per consectationem errorum vel aliorum peccatorum delectabiliter adhaerere; et per hoc eos separant a vero sponso, ut dictum est supra. Et decem cornua. Hic iterum redit ad exequendum de cornibus bestiae: et ostendit quod non debemus conformari praemissae meretrici, quam hic fornicariam vocat, idest societati sive multitudini perversorum alios pervertentium, quia illi qui eidem adhaerent tamdem dolebunt. Specialiter autem ostendit hic, hoc de cornibus, idest regibus praemissis, et ipsa fornicaria, propter suam nequitiam damnabitur: cujus damnationis erunt participes qui in culpa fuerunt conformes. Primo ergo ostendit odium cornuum ad fornicariam. Secundo ostendit eam per ipsos esse damnandam, et desolatam. Tertio ostendit circa hoc permissionem divinam, Deus enim. Damnationem autem fornicariae quae erit ex confoederatione et conformitate sui ad ponentes in malo, ostendit primo quantum ad poenam damni. Secundo quantum ad poenam sensus, et carnes ejus. Poena autem damni erit, quia omni bono evacuabitur. Hoc autem damnum sive evacuatio describitur, inquantum molestat humanum affectum, cum dicitur: et desolatam. Item inquantum privat bonum dilectum, sive optatum, et nudam. Circa poenam sensus notatur quod potentes, per hoc quod innuuntur hic nomine fornicariae, erunt eis causa damnationis, et iterum gaudebunt de malis sive afflictionibus eorum. Primo ergo ostendit eorum gaudium de malo sive afflictione fornicariae. Secundo ostendit eos futuros eidem causam Gehennae, et ipsam. Dicit igitur: et cornua decem, hoc est praemissi decem reges, in quibus etiam alii pravi potentes intelliguntur. Quae vidisti in bestia, supra eodem, quia bestia, hoc est Diabolus per hos impugnat fideles et fidem Catholicam. Hi, scilicet reges et potentes. Quod autem dicitur, hi, refertur ad illud quod intelligitur et signatur per cornua. Odient, idest odio habebunt. Fornicariam, idest multitudinum hominum magis perversorum, qui eos stimulaverunt ad malum, sicut sunt haeretici et alii hujusmodi, et sicut erunt pseudo apostoli Antichristi. Talium multitudo dicitur hic fornicaria, et supra meretrix, quia verbo et exemplo facit homines fornicari a Deo vero sponso, per errores et alia peccata. Hanc fornicariam, idest pseudo apostolos Antichristi et alios hominum perversores, habebunt odio reges et alii potentes post mortem Antichristi, quando cognoscent se per eos fuisse deceptos, videntes Antichristum viliter mortuum et dejectum: ipsa etiam fornicatrix, quia decepit eos, damnabitur: cujus damnationis concausa erunt ipsi, quia juverunt eam in malis: unde sequitur: et desolatam facient eam, idest facient eam esse sine consolatione omnis boni in Inferno, ubi omnis consolatio quae fuerat cessat et alia mala recompensantur, per hoc quod fuerunt fornicariae causa malorum adjuvando per vim potestatis suae ad nequitiam. Et nudam, omni bono quod ante habuerat vel dilexit ante. Omni enim bono, quod cedat in complacentiam, nudi erunt damnati in Inferno. Ezech. 23, dimittent te nudam et ignominia plenam. Et carnes ejus manducabunt, idest delectabuntur in ejus afflictionibus, sive praesentibus sive gehennalibus. Et est modus loquendi. Manducare enim dicitur carnes alterius, qui ita delectatur in ejus poena ac si cum sapore et desiderio comederet carnes ipsius. Sed si potentes habent odio perversitatem hominum alios pervertentium, videtur quod poeniteant; quomodo ergo gaudent de alieno malo? Respondeo. Dicendum, quod cognoscent perversitatem talium, non tamen vere et sufficienter poenitebunt multi ex potentibus, sicut sequitur: Deus enim dedit in corda ipsorum. Contingit enim videre deceptionem suam sine poenitentia sufficienti; sicut Judas vidit se male fecisse, sed non vere et sufficienter poenituit, licet aliqua poenitentia duceretur: unde Matth. 27, tunc videns Judas et cetera. Tandem autem per participationem et promotionem in peccatis erunt fornicariae causa ignis aeterni: unde sequitur: et ipsam igne aeterno concremabunt, idest causa erunt ut perfecte cremetur. Et ita patet quam malum est adhaerere impiis; quia adhaerentes aliis, faciunt alios damnari, et similiter e contrario et utrique involvuntur. Isa. 33, spinae congregatae igni comburentur. Quod autem potentes sint adjutores et promotores aliorum in peccatis, prius tamen excitati ab eis, hoc fiet permittente Deo. Unde sequitur: Deus enim, ita dico quod concremabunt eam igni, per hoc quod juvabit ad vitia. Deus enim dedit in corda, idest in libero arbitrio, vel voluntates. Eorum, scilicet regum et potentum. Dedit inquam per justam permissionem cum potentes essent in fervore malitiae. Ut faciant quod placitum est illi, scilicet fornicariae. Potentes enim tempore Antichristi obedient fornicariae, scilicet pseudo apostolis Antichristi et consimilibus in persequendo violenter fideles; et hoc erit permissione divina ad bonum electorum. Dedit etiam Deus ut dent regnum suum, idest dominationem suam attribuant Diabolo operanti in Antichristo, et se ab eo regi permittant. Vel aliter. Dedit in corda eorum, hoc non mutatur, ut faciant quod placitum est illi, scilicet bestiae, hoc est Diabolo: unde quasi exponendo in speciali subditur. Ut dent regnum suum bestiae, idest ut dominationem suam Diabolo, qui erunt in Antichristo attribuant, ut dictum est, et ei serviant. Rom. 1, tradidit eos in reprobum sensum et cetera. Donec consummentur, idest impleantur. Verba Dei, quae dixit per prophetas de praemiatione bonorum et damnatione malorum. Quasi dicat: potentes pravi usque ad diem judicii, permittente Deo, servient Diabolo. Job 21, in diem perditionis servatur malus. Sed quid est quod dicitur, Deus enim dedit et cetera? Quia secundum hoc Deus videtur esse causa, quod homines sint mali. Respondeo. Quaedam dicuntur de Deo positive, ut creare, justificare: quaedam negative, ut cum dicitur indurare vel interponere, inducere: hoc enim dicitur, non quia ipse immittat duritiam, vel faciat tentationi succumbere; sed quia non emollit et in tentatione constantiam non tribuit, et sic homo succumbit. Similiter dicitur dare in corda pravorum ut male faciant; idest permittet hoc cadere in corda ipsorum; unde negative non positive accipitur. Dum enim non tenet corda hominum, sine freno currunt ad mala. Et mulier. Quia de muliere nondum exposuerat, ideo nunc exponitur: et quia hoc facilius per se potest intelligi, ideo forsan ultimo exponitur. Dicit igitur, et mulier quam vidisti, supra eodem, est civitas, idest collectio sive numerositas perversorum conformium in malo: quod notatur per unitatem civium in civitate, magna, propter numerositatis eorum multiplicitatem, ex vitiorum magnitudine. Multitudo perversorum dicitur mulier propterea quia ad malum emollit. Civitas, quia multos colligit, magna, quia quasi numerum excedit, vel quia enormiter offendit. Meretrix, quia homines a Deo disjungit. Babylon, quia se in vitiis confudit, sive involvit. Quae habet regnum, idest dominium, super reges terrae, idest super potentes diligentes terram. Societas enim impiorum, qui plus quam alii sunt studiosi ad malum, quae dicitur hic mulier et meretrix et civitas magna, trahit potentes ad nutum suae voluntatis; sicut videmus quod haeretici multos principes trahunt: et hoc maxime erit tempore Antichristi. Si autem mulier dicatur multitudo malorum communiter, tunc mulier dicitur habere regnum, idest dominium super reges terrae; quia vitia quae sunt in malis communiter dominantur specialiter in multis majoribus et potentioribus; quia potestas dominationis, dat eis superbiam et audaciam peccandi. Sed objicitur, quia multi reges et potentes sunt qui dominium tenent: quomodo ergo dicitur, quae habet regnum super reges terrae? Et videtur loqui sine distinctione? Respondeo: per hoc dicitur reges terrae, idest diligentes terram: unde non loquitur de omnibus potentibus, cum multi sint boni, sed de pravis.
Textum Parmae 1869 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit
[91222] Super Apocalypsim «Vox», cap. 18 Et post haec vidi et cetera. Haec est visio sexta, quae est de damnatione ipsa impiorum quae fiet in judicio, et sustinebuntur in Inferno. Unde sicut praecedens visio pertinet ad tempus Antichristi, sic ista ad tempus judicii. Ut autem major fides habeatur, introducitur Christus praedicans ipsam damnationem malorum, in tempore carnis suae adhuc mortalis. Nota Glossam, in hac sexta visione et cetera. Haec vero visio, continet tria capitula. Notandum autem quod mali qui damnabuntur, aut sunt homines, aut Daemones: si homines; de ipsis est loqui, aut in communi, et sic signantur sub nomine Babylonis; aut in speciali, et sic est Antichristus, qui signatur nomine bestiae, et ejus pseudo apostoli, qui dicuntur pseudoprophetae. Primo ergo agitur de damnatione Babylonis, hoc est Ecclesia malignantium. Secundo de damnatione bestiae et pseudo apostolorum, infra 19, et vidi caelum apertum. Tertio de damnatione Diaboli et Daemonum. 20 capite, et vidi Angelum descendentem. Circa primum primo ostendit Babylonis damnationem. Secundo ostendit planctum malorum de eadem, et flebunt et plangent. Tertio bonorum exultationem, infra eodem, exultate super eam caeli. Damnationem Babylonis ostendit. Primo, in generali. Secundo, in speciali, reddite illi. Circa primum. Primo ostendit impiorum damnationem. Secundo damnationis rationem, et facta est habitatio. Tertio, subjungit fidelium admonitionem, et audivi aliam vocem. Damnationem Babylonis tangit, secundum quod est praedicta a Christo, ut major sit rectitudo. Primo ergo describitur ipse Christus praedicans. Secundo ipsa praedicatio damnationis. Christus autem praedicans. Primo describitur a gratia redemptionis. Secundo a potestate dominationis, habentem potestatem. Tertio, a fructu sive effectu praedicationis; quia sua praedicatione illuminavit mundum, et terra. Dicit igitur, et post haec: quasi dicat: ita vidi praemissa. Et post haec vidi, visu interno, alium Angelum, idest Christum Angelum magni consilii, qui est alius a praemissis Angelis, de quibus supra 17, et venit ad me unus de septem Angelis, qui major est, eo quod est dominus omnium praedicatorum, qui per illos signantur, et Angelorum. Angelus enim Joanni revelabat praemissa, sicut et haec, descendentem, per carnis assumptionem, ad hominem redimendum de caelo. Glossa, de aequalitate patris. Psal. descendet sicut pluvia in vellus. Iste descensus non fuit secundum loci mutationem; sed per sui exinanitionem, in assumptione carnis, sicut superius dictum fuit. Sed quomodo dicitur descendisse de patris aequalitate, cum eam non amiserit? Respondeo: duplici ratione. Una; quia cum esset prius in aequalitate patris, humiliavit se ad carnis infirmitatem, et factus est minor patre, secundum humanitatem; non tamen amissa aequalitate secundum divinitatem. Alia; quia cum prius existeret in patris aequalitate invisibilis et occultus, per assumptionem carnis apparuit inter homines visibilis et manifestus. Ad objectum patet: quia non intelligitur amisisse aequalitatem, habentem potestatem magnam, quia dominatur omnibus, et ita poterit complere verbum suae praedicationis, de damnatione malorum. Daniel. 7, potestas ejus potestas aeterna et cetera. Et terra illuminata est, idest amatores terrenorum, prius in tenebris existentes. Vel, terra, idest Ecclesia, cujus est fructus terrae, a gloria ejus, idest a praedicatione ejus gloriosa, in se et ita mirabilis. Isaiae 9, habitantibus in regione umbrae mortis, lux orta est eis, et clamavit. Hic ostenditur ipsa praedicatio damnationis, quae facta est ex magno zelo Christi: et sicut praedicavit, ita complebitur. Unde primo ostenditur zeli vehementia in clamore. Secundo praedicationis efficacia, quia non carebit effectu, in fortitudine. Tertio ipsa damnatio praedicata, dicens et cetera. Dicit igitur, et clamavit, praedicando. Clamor ostendit zelum Christi ab homines. Psal. zelus domus tuae comedit me. In fortitudine, quia fortiter complebit damnationem quam comminatus est. Aliqui libri habent: in forti voce; et est idem sensus, dicens cecidit, cecidit, idest cadet, hoc est damnabitur corpore et anima: bis enim dicitur, propter animae et corporis poenam: vel propter damnationis perfectionem; quia aeternaliter: vel propter amissionem gloriae et supplicium Gehennae. Jeremiae 17, duplici contritione contere eos. Babylon, idest multitudo iniquorum, qui in peccatis confusi sunt et obvoluti, magna, propter magnitudinem vitiorum, vel numerositatem ipsorum impiorum. Nota quod licet dominus sub his verbis non praedicavit damnationem malorum, praedicavit tamen aliis: unde Matth. 7, omnis arbor qui non facit fructum bonum et cetera. Matth. 15, ibunt hi in supplicium aeternum et cetera. Haec verba Angeli quae vidit in visione beatus Joannes, descendentem de caelo, signant praedicationem dictam, qua Christus, quem ille Angelus designat, comminatus est damnationem impiis, etsi non sub eisdem verbis. Et facta est. Hic ostenditur causa damnationis: unde Glossa: et ideo cadet; quia facta est. Causa autem damnationis. Est culpa Babylonis, idest multitudinis impiorum. Primo autem ostenditur ejus culpa per comparationem ad Daemones quibus servit. Secundo per comparationem ad homines quos seducit, quia de vino. Item culpa, secundum quod per eam servit Daemonibus, describitur. Primo, secundum quod est in actu, sive effectu. Secundo secundum quod est in perseverantia actus, et custodia. Dicit igitur, et facta est: quasi dicat: ita cadet Babylon, et hoc ideo, quia, facta est, suo libero arbitrio per peccatum, habitatio, locus et mansio, Daemoniorum. Isaiae 13, habitabunt ibi struthiones etc. et loquitur de Babylone. Et facta est custodia omnis spiritus immundi, idest custodivit se, omni spiritui immundo, sive omnis spiritus immundus custodivit eam sibi: et hoc fit per obstinationem sive impoenitentiam. Et dicitur spiritus immundus specialiter quantum ad suggestionem luxuriae. Et custodia omnis volucris, idest omnis Daemonis superbi, superbiam suggerentis. Daemones enim dicuntur volucres propter superbiam quam habent et suggerunt: et dicitur hoc quantum ad suggestionem superbiae. Sed quia sunt volucres mundae et bonae, scilicet viri justi, qui volant ut volucres per contemplationem, recte subditur: immundae, per superbiam. Etsi enim specialiter luxuria immunditia sit: tamen omne mortale immunditia est. Superbia autem multum inquinat: unde loquens Augustinus de superbia et vana gloria, dicit in 5 libro de civitate Dei: tanto est quisque Deo similior, quanto ab hac immunditia mundior. Et odibilis, quantum ad suggestionem avaritiae; quia Daemon quilibet, est odibilis Deo; quia per vana temporalia decipit homines, et ipsi homines per amorem mundi odibiles fiunt apud Deum. Jacob. 5, amicitia hujus mundi, inimica est Deo. Vel aliter, spiritus malus dicitur immundus, secundum Glossam, inquantum suggerit carnis immunditiam: dicitur, volucris, inquantum habet et suggerit superbiam: hoc non mutatur. Quod autem sequitur, et odibilis, potest sumi nominative de Babylone, et sic incipit ibi pars illa, in qua ostenditur ejus culpa per comparationem ad homines. Et hoc videtur rectius; quia statim subditur ratio, quare est Babylon odibilis coram Deo: quia de vino. Dicit igitur, et facta est odibilis, idest digna odio apud Deum propter peccata, specialiter autem propter illa quae sequuntur. Ecclesiast. 12, altissimus odio habet peccatores, quia, hic agitur de culpa Babylonis, per respectum ad homines, quos seducit. Et primo ostenditur seductio in generali, quantum ad quodcumque mortale peccatum. Secundo, in speciali, quantum ad peccatum cupiditatis. Seductio autem per quodcumque mortale in generali. Primo ostenditur in minoribus. Secundo in majoribus, et reges. Dicit igitur, quia: quasi dicat: ita cadet et merito: quia etc. vel aliter continua juxta modum praetactum. Quasi dicat: facta est Babylon apud Deum odibilis; et hoc ideo, quia de vino, idest de vanitate, sive delectatione, quae est in vitiis inebrians et absorbens, amentes faciens homines, irae, idest quod provocat iram Dei. Vino inquam, fornicationis, idest peccati quo anima fornicatur spiritualiter. Omne enim peccatum mortale, fornicatio est spiritualis, qua a Deo receditur. Psal. perdidisti omnes qui fornicantur abs te. Ejus, idest quam fornicationem habet Babylon in se, et ad quam alios verbo documenti vel exemplo facti inducit. Bibunt omnes gentes, idest gentiliter viventes. Loquitur per similitudinem alicujus qui potat alios malo potu: similiter multitudo hominum, qui magis sunt perversi et perversores aliorum, inducunt alios persuasione et exemplo ad vitia. Supra 14, cecidit cecidit Babylon illa magna, quae a vino irae et cetera. Et reges, idest potentes, terrae, idest terram amantes, et cum illa, scilicet Babylone, fornicati sunt, idest ejus documentis et exemplis delectabiliter adhaeserunt, et per hoc a Deo se magis separaverunt. Supra 17, cum qua reges terrae fornicati sunt. Et mercatores, qui merces vendunt et emunt, et animas suas Diabolo vendunt inhiando lucem temporalium: unde sequitur, terrae, idest inhabitantes terrenis, divites facti sunt, ad literam vitiis vanis. De virtute delitiarum ejus, idest de peccatis quae Babylon reputat habere virtutem et efficaciam ad felicitatem quam in mundo constituit, quae etiam peccata reputat delitias. Et dicit delitiarum ejus, quia perversi docent alios delitias peccatorum, et per multa genera peccatorum quae delectabilia videntur, fiunt multi divites. Ex hoc patet periculum acquirendi divitias, quia per peccatum saepe aggregantur. Eccles. 11, si dives fueris, non eris immunis a delicto. Seneca, facilis est mihi via ad divitias, quoties poenituero bonae mentis. Et audivi. Hic subditur fidelium admonitio, ne sint Babyloni conformes; ne cum ea damnentur. Primo ergo ponit admonitionem. Secundo subdit motivam rationem, et de plagis. Monitio autem est quantum ad duo: scilicet ne fideles mala agant. Item ne male agentibus consentiant, et ne participes. Monitionem autem ponit, non ex parte suae personae, sed ex parte vocis auditae, ut major sit auctoritas: unde dicit: et audivi aliam vocem, idest divinam inspirationem, quae alia dicitur a praemissa voce Christi malis comminantis, quia haec vox est admonitionis ad electos: illa fuit vox comminationis ad reprobos. De caelo, idest de sublimitate divinae majestatis quae fidelibus condescendendo admonet ipsos. Vel per hanc vocem signatur praedicatio quae fideles admonet non conformari malis. Hanc vocem audivit, idest intellexit fieri de caelo, idest de Ecclesia, idest de praedicatoribus Ecclesiae qui debent esse lucidi excelsi et solidi in vita. Dicentem: exite de illa, idest de Babylone, hoc est de impiorum multitudine, o vos fideles qui estis. Popule meus, per praedestinationem et adoptionem et obedientiam: quasi dicat: ne sitis conformes societati malorum male agendo: hoc est enim exire de Babylone spiritualiter. Jerem. 51, fugite de medio Babylonis et cetera. Et ne participes sitis delictorum ejus, idest peccatorum ejus, in quibus delectatur: quasi dicat malefacientibus ne praebeatis consensum. Rom. 1, qui talia faciunt et cetera. Et de plagis, hic subdit motivam rationem. Ratio haec est, ut scilicet evitent poenam si caverint culpam. Et primo ponit persuasionem ad poenam vitandam. Secundo ostendit eam vere impiis inferendam quoniam pervenerunt. Et de plagis ejus, idest de damnatione Babylonis quae plaga multiplici percutietur. Ne accipiatis: quasi dicat: cavete ne sitis participes poenae, quam non evadetis, si fueritis socii culpae. 1 Reg. 15, discedite ab Amalec, ne forte involvam te cum eo. Et vere plagas habebit damnationis. Quoniam, explanatum est: vel potest esse causale, si referatur ad illud quod dictum est, exite et cetera. Pervenerunt peccata ejus usque ad caelum: idest peccata ejus venerunt propter sui gravitatem non solum usque ad displicentiam, sed etiam usque ad memoriam Dei habitantis in caelo per manifestationem ampliorem: quasi dicat: peccata Babylonis propter sui enormitatem provocaverunt iram Dei regnantis in caelo, ita ut eorum memor sit ad puniendum. Unde exponendo subditur: et recordatus est, idest recordabitur Deus a cujus offensa cavendum fuit. Deus, qui offensam vindicare poterit actualiter puniendo; qui prius cum prosperari permitteret, videbatur oblitus iniquitatum ejus. Oseae 9, recordabitur iniquitatis eorum et cetera. Et dicit, iniquitatum, pluraliter, quia nullum peccatum quod prius purgatum non fuerit remanebit impunitum. Ezech. 7, et imponam tibi omnia scelera tua. Vel aliter: merito plagas habebit. Quoniam pervenerunt peccata ejus usque ad caelum, idest peccata ejus aggravata sunt usque ad contemptum Dei, per obstinationem et impoenitentiam; et ideo punienda est: unde sequitur: et recordatus est etc. ut prius. Reddite. Ostensa damnatione in generali, hic ostenditur in speciali. Hic enim expressius describitur quam supra. Primo autem describitur damnatio secundum quod est inferenda per sanctos judicantes. Secundo secundum quod per dominum retribuentem, et ideo in una. Circa primum notatur quod perversi homines multi, sanctos afflixerunt, in se prave vixerunt. Item multi sic semper manere putaverunt. Unde primo ostenditur Babylon esse damnanda pro sua saevitia. Secundo pro vita, quantum glorificavit. Tertio pro confidentia vana, quia dicit in corde suo. Damnatio autem juste infertur impiis a sanctis, quia eos afflixerunt. Item illa damnatio erit gravis et major quam fuerit afflictio quam passi sunt justi ab eis: unde damnatio inferenda impiis pro persecutionis saevitia, primo describitur, quantum ad aequitatem. Secundo quantum ad gravitatem, et duplicate. Dicit igitur, reddite: quasi dicat: Deus memor est iniquitatum Babylonis ad puniendum, et hanc poenam vult inferri per vos fideles, quos persequuta est. Et ideo, o justi, reddite illi, adjudicando ei poenam aeternam, sicut et ipsa reddidit vobis, inferendo persequutionis angustiam: et sic patet aequitas damnationis. Jeremiae 51, ultionem accipite de ea; sicut fecit facite ei. Loquitur autem de eis, qui habebunt potestatem judiciariam in judicio. Et duplicate. Hic ostendit damnationis gravitatem; quia erit in corpore et anima. Et primo ostenditur damnationis gravitas aperte. Secundo, metaphorice, in poculo. Dicit igitur, et duplicate duplicia, idest duplices poenas inferte impiis, supra poenas quas vobis intulerunt. Illi enim afflixerunt vos corpore: vos autem adjudicate eis poenas corporis et animae. Quia vero quidam minus persequuti sunt sanctos, et minus peccaverunt, alii vero magis; ideo differenter puniendi sunt: unde sequitur, secundum opera ejus, idest poena illa duplex corporis et animae, sit gravior vel minus gravis, secundum quod magis vel minus peccaverunt. Infra 20, judicatum est de singulis, secundum opera ipsorum. Deinde ad ostendendum plenius quam graviter peccaverint, et quam graviter damnari meruerint, sub metaphora subdit illud, in poculo, idest in mensura afflictionis tamen ampliata. Poculum quandoque dicitur scyphus quo datur potus cum mensura; quandoque ipse potus; hic autem videtur juxta primum modum, scilicet pro mensura afflictionis. Quo, idest in quo poculo, miscuit vobis, idest propinavit vobis potum multiplicis angustiae. Per hoc enim quod dicitur miscuit, videtur intelligenda multiplicitas poenae sanctis inflictae. Et loquitur ad similitudinem hominis, qui potat alios multiplici potu amaro. Miscete ei duplum, neutraliter, idest propinate eis per judicium vestrum potum poenae majoris quam vobis intulerint, scilicet aeternam pro temporali, sicut duplum excedit simplum, licet non sit perfectum simile; quia longe plus excedit poena aeterna temporalem. Vel, duplum, idest poenam duplicem, sive poenam vobis illatam, scilicet in corpore et anima pro corporum persecutione. Per hoc autem quod dicitur, miscete, potest intelligi poena multiplex tam animae quam corporis; quia ubi est mixtio, ibi est adunatio multorum. Quasi dicat: sicut vos potavit potu afflictionis multiplicis; ita potate eam potu afflictionis multiplicis: ita tamen quod poena eorum gravior, et in corpore et anima torqueantur. Deinde ostenditur Babylon esse damnanda, pro vita prava quam duxit: unde sequitur: quantum glorificavit se, in honore dignitatum et pompa divitiarum. Homines enim in his duobus se glorificant, idest gloriantur apud se, et ab hominibus glorificari quaerunt. Et in delitiis fuit, idest in illecebris corporalium, tantum date ei, per judicium, tormentum, in corpore, et luctum, in anima, quia corpore et anima se glorificavit et oblectavit. Vel tormentum, est poena principalis, ut cruciatus ignis et hujusmodi. Luctus autem poena secundaria sequens ex tormento. Lugebunt enim, quia se in tantis tormentis afflictos sentient. Matth. 13, ibi erit fletus et cetera. Utrum autem sit in Inferno fletus corporalis, non est plene certum, sed de mentali est certum. Quasi dicat: quantum se deordinavit et deminuit in glorificando se honoribus et divitiis, et oblectando delitiis; tantum eam damnandam judicate. Isaiae 27, in mensura contra mensuram, cum abjecta fuerit, judicabunt eam. Objicitur autem contra praemissa. Et primo de hoc quod dicitur: reddite illi sicut etc.: quia cum impii non intulerint justis, nisi temporalem, non debent eis justi reddere nisi temporalem. Item reddere poenam pro poena est vindictam accipere, sicut etiam innuit Glossa: quod non videtur convenire beatis. Respondeo. Ad primum dicendum, quod per illam dictionem, sicut, notatur similitudo in genere, scilicet in afflictione: tamen dissimilitudo est in specie: scilicet quia gravior erit afflictio impiorum, quam poena ab eis illata fidelibus. Quasi dicat. Sicut vos affligit Babylon, affligite eam: graviorem tamen poenam inferte. Unde sequitur: et duplicate. Ad aliud dicendum quod accipere vindictam est dupliciter, aut ex affectu malitiae: et sic est illicitum. Aut ex zelo justitiae; et sic est licitum in eo qui affectum habet nullo modo distortum, et habet auctoritatem certam et plenam: et sic erit in justis qui malos judicabunt: quia non nisi zelo justitiae et affectu justissimo movebuntur, et divina auctoritate reddent malis poenam judicando eosdem. Secundo objicitur de hoc quod dicitur, duplicate duplicia; quia secundum hoc poena videtur excedere culpam, cum tamen Deus semper puniat citra condignum. Similiter potest objici de eo quod sequitur: in poculo quo et cetera. Respondeo. In culpa persecutionis justorum est quatuor considerare: scilicet ipsum actum persequutionis qui transit. Item afflictionem in persequutione inflictam. Item delectationem in persequendo habitam, quia delectantur impii cum justos affligunt. Item ipsam offensam sive injuriam in Deum et sanctos per praemissa commissam; quia magna valde offensa et injusta ac contemptus est Deum persequi in suis electis. Magna injuria est contra Deum in quolibet mortali. Quantum ergo ad tria prima poena duplicatur supra culpam, et eam excedit: actus enim transit, poena semper manet in Inferno. Item afflictio inflicta minus gravis est quam damnatio; et illata est in solo corpore; damnatio autem longe major est quam afflictio justorum in via, tum intensive, quia acerbior, tum extensive, quia in anima et corpore. Rursus delectatio, non sic intensa nec diuturna fuit, sicut erit poena Gehennae. Tum principaliter quantum ad secundum istorum trium loquitur litera, duplicia etc. ut patet ex Glossa. Quantum ad ultimum patet, culpa excedit poenam. Pro injuria enim tanta commissa in regem summum, et etiam pro qualibet culpa mortali non tanta poena in Inferno infligitur a Deo, quantum impii meruerunt; quia semper propter infinitam misericordiam, punit citra condignum. Per hoc patet responsio ad objecta. Tertio objicitur de hoc quod dicitur: quantum glorificavit se etc.: quia secundum hoc, cum glorificatio et delectatio fuerit temporalis, tormentum debet esse temporale. Item secundum hoc non debet magis intensa esse gehennalis afflictio quam fuerit peccati delectatio. Item propter hoc quod dicit, tantum et quantum, videtur puniri per aequalitatem ad meritum culpae, vel citra condignum. Item videtur contrarietas: supra enim dictum est, duplicate et miscete duplum: hic autem dicitur, tantum et quantum. Respondeo. Ad primum dicendum, quod in mortali peccato, in quo quis decedit, est quatuor attendere: scilicet actum malum interiorem. Item delectationem actus. Item injuriam sive offensam per praemissa contra Deum commissam. Item finalem impoenitentiam; quae facit quod peccatum deinceps est indelebile in perpetuum. Quantum ad primum et secundum plus cruciabitur peccator, quam se in peccatis glorificavit vel oblectavit; quia poena non transit, sicut actus transiit vel delectatio. Item poena erit acerbior quam delectatio. Quantum autem ad tertium, tantum cruciabitur faciendo comparationem in genere non in specie, quam se glorificavit et oblectavit: quia secundum quantitatem injuriae vel offensae erit quantitas tormentorum comparando in genere: idest si multum offendit, multum cruciabitur; si minus, minus: et sic accipitur quod dicitur, quantum glorificavit et cetera. Unde sic potest intelligi, ut supra tactum est in exponendo: quasi dicat: quantum offendit vel peccavit in glorificando et delectando se, tantum et cetera. Quantum autem ad quartum respondet poena culpae in Inferno secundum durationem: quia sicut macula offensae semper manebit in anima, sic poena est perpetua: sed hoc non agitur hic. Per hoc patet ad duo primo objecta. Ad aliud similiter jam patet: quia tantum et quantum non dicunt aequalitatem in speciali, sed proportionem in generali: idest si multum offendit, multum puniatur; si minus, minus. Ad ultimum dicendum, quod non est contrarietas: quia secundum diversa quae sunt in peccato fit sermo supra et hic. In peccato enim mortali in quo quis decedit, sunt quatuor, quae prius dicta: et super haec est specialiter in peccato persequutionis justorum quiddam speciale, scilicet afflictio justis inflicta. Cum ergo supra dicitur, duplicate etc. hoc dicitur specialiter respectu afflictionis justo illatae quam excedit cruciatus damnationis persequutorum, sicut supra dictum est. Cum autem dicitur hic quantum etc. hoc dicitur ratione offensae vel injuriae commissae in bonum summum; et ideo poena debet esse maxima: et fit comparatio secundum proportionem in genere, non secundum aequalitatem in specie. Quia in corde. Hic ostenditur damnanda esse Babylon pro confidentia vana, quia confidit se non amittere vana quae diligit. Et primo ponitur confidentia de permanentia saecularis dignitatis. Secundo confidentia de permanentia temporalis facultatis. Et vidua. Tertio carnalis voluptatis et luctum et cetera. Dicit igitur, quia: quasi dicat: date ei tormentum et luctum. Quia in corde suo dicit, ibi enim mala ebulliunt: ideo dicit dominus, Matth. 9, ut quid cogitatis mala in cordibus vestris? Sedeo, idest stabilis permaneo, nunquam movenda: permaneo inquam, ut regina: quasi dicat: in dignitate et potestate honoris a qua nunquam movebor. Hoc habet locum in perversis existentibus in honore, maxime in infidelibus: cum tamen dicatur Eccles. 10, omnis potentatus brevis vita. Et vidua non sum, idest destituta a solatio temporalium. Et intelligitur quod temporalia non putat transire. Tale conjugium dissolvetur. 1 Joan. 2, et mundus transibit et concupiscentia ejus. Et luctum non videbo, in experientia: quasi dicat: non amittam delitias carnis, unde luctus perveniat. Luctus enim amaritudinem habet delitiis contrariam. Sed dicitur aliter Proverb. 14, extrema gaudii luctus occupat. Et ideo. Hic agitur de damnatione Babylonis, secundum quod infertur per Deum retribuentem, ut patet ex sequenti littera. Et ostenditur primo condemnatio Babylonis. Secundo virtus condemnatoris, quia fortis. Condemnatio autem ostenditur, primo in generali. Secundo in speciali, mors. Ubi damnatio describitur multipliciter. Primo quantum ad poenam damni. Secundo quantum ad poenam sensus, et igni. Poena autem damni ostenditur per oppositum ad tria praemissa. Et primo ostenditur poena damni quantum ad amissionem dignitatis. Secundo voluptatis, et luctus. Tertio facultatis, et fames. Dicit igitur. Et ideo: quasi dicat: ita habet unam confidentiam de praemissis, et ideo in una die, scilicet in die judicii, venient immissae a Deo, plagae ejus, idest poenae sibi debitae, quae utrumque hominem dure laedit. Deinde exprimit plagas, scilicet, mors, scilicet aeterna, quae viliter dejiciet eos, sicut mors corporalis facit extremam dejectionem. Et hoc est contra hoc quod dictum est, sedeo ut regina. Haec mors est poena acerbissima eos viliter dejiciens, cum carentia divinae visionis, quae est vita. Psalm. mors depascet eos. Et luctus, idest amarus dolor de amissione delectabilium. Lucae 6, vae vobis qui nunc ridetis; quia lugebitis et flebitis. Hoc autem dicitur contra hoc quod dictum est, et luctum non videbo. Et fames, idest defectus consolationis, quam solebat habere in temporalibus. Lucae 9, vae vobis qui saturati estis, quia esurietis et cetera. Hoc est contra illud quod dictum est, et vidua non sum. Et igne, scilicet aeterno. Comburetur, corpore et anima: haec est poena sensus. Isaiae ultimo: et ignis non extinguetur. Quia. Quasi dicat, vere sic fiet. Quia fortis est Deus, cui scilicet non possit ab aliquo resisti. Vel, fortis, idest constans in retribuendo, ut nullis precibus flectatur in judicio. Job 9, si fortitudo quaeritur, robustissimus est. Qui judicabit illam, idest condemnabit Babylonem. Ezechiel. 7, judicabo te juxta vias tuas et cetera. Et flebunt. Ostensa Babylonis damnatione, hic ostendit planctum malorum de eadem Babylone dejecta et damnata. Damnatione enim numerositatis impiorum considerata; dolebunt particulares personae; quia cum damnatione Babylonis videbunt ea transisse quae dilexerunt ipsi. Sic autem proceditur. Primo ostenditur planctus regum. Secundo planctus negotiatorum. Et negotiatores terrae. Tertio nautarum sive gubernatorum, et omnis gubernator. Si autem quaeratur, quare potius agat de dolore sive planctu istorum, quam aliorum generum hominum? Dicendum, quod per hos genus humanum intelligitur, quantum ad illos qui plus habere vel possidere videntur; quia per negotiatores terrae intelliguntur illi, qui negotiantur in terra; per gubernatores et nautas, illi qui negotiantur in aqua; per reges, illi qui praesunt utrisque. Vel per reges, illi qui praesunt in regimine temporali; per gubernatores, qui in regimine spirituali; per negotiatores, illi qui subditi sunt utrisque. Circa primum primo tangitur planctus in generali. Secundo in speciali, dicentes, vae. Planctus autem in generali sic describitur. Primo tangitur planctus ipse. Secundo, detrahuntur ipsi plangentes, reges. Tertio, tangitur ipsum motivum ad plangendum, cum viderint. Quarto ostenditur horror sive timor plangentium, longe stantes. Ipsi plangentes describuntur, primo quantum ad electionem bonorum, cum dicitur: reges. Secundo quantum ad cupiditatem divitiarum, cum subditur, terrae. Tertio, quantum ad adhaesionem errorum, qui cum illa. Quarto, quantum ad dissolutionem delitiarum, et in delitiis. Dicit ergo quod, flebunt: quasi dicat: ita damnabitur et dejicietur Babylon, et flebunt, interius animo, et plangent, exterius signo, super illam, idest super dejectionem et damnationem Babylonis. Nota quod dolor istorum erit pro amissione delitiarum, et aliorum quae dilexerunt, qui peribunt quando multitudo impiorum damnabitur. Item pro passione Gehennae, sicut ex litera colligitur. Reges, idest potentes, sua potentia male ac superbe utentes, terrae, idest terram diligentes, qui cum illa fornicati sunt, idest errori perversorum delectabiliter adhaeserunt, et per hoc magis se a Deo separaverunt, et in delitiis, carnis, vixerunt, quae vita est mors. 1 Timoth. 5, vidua quae in delitiis est et cetera. Unde de horum amissione dolent, cum viderint: quasi dicat: ita plangent, et hoc, cum, idest quando, viderint fumum incendii ejus. Hoc sic solet a quibusdam exponi: idest cum viderint incendium ejus magnum, cujus indicium erit fumus ascendens. Isaiae 34, et ascendet fumus ejus a generatione in generationem. Potest et aliter intelligi secundum Glossam sic. Fumum incendii ejus, idest poenam incendii ejus supra modum altam et magnam: fumus enim incendii magni valde solet inaltari et dilatari. Longe stantes propter timorem. Hic ostenditur horror sive timor ipsorum plangentium; quia horror et timor generabitur in ipsis, quando videbunt incendium ignis aeterni: hoc est quod dicitur, longe. Sed objicitur. Primo de hoc quod dicitur, longe stantes, cum reges mali sint cum aliis in incendio, infra. Respondeo: stabunt longe voluntate non actu. Sensus ergo est: longe stantes, scilicet ab incendio, scilicet interius voto sive affectu, licet non exterius in effectu: et in hoc notatur magnus horror poenae quam vellent fugere si possent. Job 10, sed sempiternus horror inhabitat. Secundo objicitur, de hoc quod dicitur, propter timorem: quia timor est respectu futuri mali; ipsi autem reges mali tunc erunt actualiter in tormentis: ergo debet dici, propter sensum tormentorum, non propter timorem. Item cum jam incipit pati plene quod timebat, dolor generatur, et timor cessat: ergo cum in Inferno sit plena passio poenae, non est ibi timor, sed dolor. Respondeo. Notandum quod ad cumulum poenae ex ordine divinae justitiae, est in Inferno dolor acerbissimae angustiae et timor cum dolore. Ex ipsa enim acerbitate doloris, sive afflictionis, quam in se et in aliis vident, generatur horror et timor ipsius continuandae afflictionis: hujusmodi autem timor durissime cruciat eos. Timor ergo auget dolorem, non fugat timorem. Unde beatus Gregorius in Gregoriano: dolor cruciat, sed nullatenus pavorem fugat. Ad aliud quod objicitur, quod timor est respectu futuri mali, dicendum quod hoc est verum, secundum ordinem naturae; ibi autem dominatur ordo justitiae. Per hoc patet ad aliud. Dicentes vae. Hic ostenditur planctus in speciali: et hoc est vae, quantum ad amissionem gloriae. Vae, quantum ad passionem Gehennae. Vel vae, propter poenam in corpore. Vae, propter poenam in mente. Vel vae, propter poenae acerbitatem. Vae, propter acerbitatis perpetuitatem. Vae inquam habet, civitas, idest congregatio, sive multitudo perversorum in culpa conformium, illa, idest notabilis in malitia, magna, propter magnitudinem vitiorum, vel propter multiplicitatem impiorum. Nominat autem eam: unde sequitur, Babylon, idest multitudo perversorum qui in vitiis sunt confusi. Babylon enim interpretatur confusio. Et repetunt ad descriptionem majorem prosperitatis, in qua fuit. Civitas illa fortis, ad mala, sive ad explendas voluntates proprias: haec est mala fortitudo. Isaiae 40, qui sperant in domino mutabunt fortitudinem. Et vere habet vae, quoniam una hora, idest subito, venit, de praeterito, judicium, idest damnatio, ejus, scilicet Babylonis. Aliqui libri habent, tuum: et tunc exponetur sic: vae vae tibi o civitas et cetera. Tamen melior litera videtur ejus, per alios planctus sequentes. Et negociatores. Hic agitur de planctu negotiatorum. Et primo in generali, ut prius. Secundo in speciali, flentes ac lugentes et dicentes et cetera. Circa primum primo ostendit eorum planctum. Secundo motivum ad plangendum, quoniam merces. Tertio ostendit horrorem sive timorem plangentium, et mercatores. Dicit igitur, et negotiatores, ad literam qui negotiantur vendendo et emendo temporalia, et etiam pro terrenis animas dando: unde sequitur, terrae, idest terram per affectum inhabitantes. Ecclesiastici 10, nihil est iniquius quam amare pecuniam: hic et animam suam venalem habet. Flebunt, interius in ore animi, super illam, idest super ejus damnationem, et lugebunt, exterius in signo. Glossa: quia illa perire dolebunt et cetera. Quoniam merces. Hic ostenditur motivum planctus; scilicet amissio temporalium, quae hic merces vocantur. Et primo ostenditur damnum temporalium in generali. Secundo in particulari, merces auri. Dicit igitur, quoniam. Quasi dicat: ideo lugebunt, quoniam merces eorum nemo emet amplius: quasi dicat: ideo dolebunt vel plangent, quia prosperitatem, quam ex venditione mercium habebant penitus amiserunt. Et nota quod non ideo dicitur merces eorum etc. quia tunc merces habeant, et non sit qui emat; sed quia merces et venditio et emptio deficiunt, in quibus prius jucundabantur. Sapientiae 5, transierunt omnia tamquam umbra. Merces auri. Hic in particulari ostenditur damnum amissionis rerum. Et tangit multa quae sic possunt distingui. Quaedam merces sunt ad opulentiam, de quibus dicit, merces auri et cetera. Quaedam ad honestatem, saltem apparentem, et byssi et purpurae. Quaedam ad necessitatem, et cinnamomum. Quaedam ad voluptatem, et poma tua. Circa primum tangit duo rerum genera, quae pertinent ad opulentiam. Primo enim tangit merces excellentium metallorum, quae sunt specialiter aurum et argentum. Secundo merces lapidum pretiosorum, quos tangit primo sub nomine communi. Secundo sub nomine speciali, et margaritae. Dicit igitur, merces. Quasi dicat: nemo emet merces eorum, scilicet merces auri et argenti et lapidis pretiosi. Per hoc intelligatur quilibet lapis pretiosus communiter praeter margaritam de qua specialiter subditur, et margaritae. Est autem lapis pretiosus, qui invenitur in conchis maris. Et byssi. Hic tangitur quae faciunt ad apparentem honestatem. Et primo illa quae faciunt ad honestatem corporum. Secundo ad honestatem domorum, et omne lignum. Dicit igitur, et byssi. Est autem byssus genus lini candidissimi, quod invenitur in Aegypto. Et purpurae. Purpura est pannus sanguine concharum marinarum tinctus. Aliquando etiam purpura dicitur ipse color quo tingitur pannus hujusmodi. Et serici, sicut dicitur a Seros oppido ubi vermiculi qui bombyces dicuntur, nascuntur, secundum Isidorum. Et coccini, coccinum est pannus rubei coloris tinctus in cocco, et dicitur a cocco. Est autem coccus flos quidam, qui cum maturus est, nutrit in coma sua vermiculum cujus sanguine tingitur lana 2, Reg. 1, filiae Israel, flete super Saul, qui vestiebat vos coccino in deliciis. Horum praedictorum merces nemo emet amplius. Et omne lignum. Hic tangit merces quae faciunt ad honestatem domorum: et hoc vel in aedificium vel in ministerium. Et nemo emet amplius, omne lignum thyinum. Thyinum vel thinum est lignum imputribile rotundum et candidum, ut habetur in Glossa 3. Reg. 10, secundum autem Papiam scribitur per simplex I et y: de eo potest fieri edificium vel instrumentum vel vas. Et omnia vasa eboris. Ebur est os elephantis, quod est animal castum natura. Et aeramento, idest vasa de aere; quandoque enim idem est aes quod aeramentum, quandoque autem idem quod ipsum vas factum de aere, ut Marci 7, et aeramentorum. Et ferro, quod est necessarium pro aedificio et pro suppellectili in domo. Et marmore, quod ponitur in multiplici usu. Et cinnamomum. Hic tanguntur ea quae pertinent ad necessitatem sustentationis. Et vini et olei, vel ad necessitatem operationis, et jumentorum. Dicit igitur, et nemo amplius emet, cinnamomum. Cinnamomum est arbor aromatica; et dicitur quasi cannamomum; quia crescit ad modum cannae, et est cinerii coloris et fructus spirat suavem odorem. Et amomum est quoddam genus seminis calidi et confortativum, ut dicunt, et facit efluere menstrua et urinam, et odoramentorum: odoramenta dicuntur quaedam quae reddunt suavem odorem, et per hoc confortant infirmum ut quaedam herbae, et alia hujusmodi. Et unguenti, quo aegroti unguntur, ad alleviationem, et thuris, thus est nomen arboris, et etiam gummi ab eo manantis; et hoc secundo modo accipitur, et habet vim medicinalem, et etiam venditur et emitur in usum divini cultus, et vini. Hic agitur de eis quae faciunt ad necessitatem sustentationis: unde dicitur, et vini, in potu, et olei, in condimentum, et similae, et tritici, in cibum: sed simila est in propinqua dispositione: triticum autem in remota. Est autem simila vel similago flos delicatissimae farinae. Et jumentorum, quae portant onera, et ovium, quarum carnibus et pretio et emolumento, juvantur homines ad vivendum et operandum. Et equorum et rhaedarum, idest curruum. Rheda est genus vehiculi quatuor rotarum, et dicitur a redeo redis. Et mancipiorum et animarum hominum. Mancipium dicitur, et dicuntur hic mancipia, qui servi sunt corpore non mente, ut Joseph Pharaoni servivit corpore, Deo caeli mente. Genes. 41, animae hominum dicuntur qui hic serviunt corpore et mente, ut dicit Glossa. Vel mancipia sunt servi qui ad tempus venduntur, animae hominum, qui simpliciter per totam vitam suam. Et poma. Hic de eis quae sunt in voluptatem, ut patet ex litera. Et ad exprobrandum convertit beatus Joannes verbum ad Babylonem de amissione rerum, quas negociatores tunc plangent. Vel possent intelligi verba negotiatorum. Et poma desiderii animae tuae, idest quae erant tibi in profundum desiderium et voluptatem, discesserunt a te: loquitur pro statu Gehennae. Ecclesiastes 2, vidi in omnibus vanitatem et afflictionem animae: et nihil permanere sub sole. Sed cum poma licite desiderari possint, vel ad minus sine mortali, quomodo hic fit mentio de ipsis, cum modicum sit hoc? Respondet Glossa, quia etiam pro minimis, si immoderate haerent, damnabuntur. Hoc autem intelligendum quando quis adhaeret creaturae alicui diligendo supra Deum, vel aeque Deo. Et omnia pinguia, ut quae sunt delectabilia gustui: et praeclara ut quae visui, perierunt, a te o Babylon. 1 Cor. 7, praeterit enim figura hujus mundi. Et amplius illa, scilicet praemissa, jam non venient, idest non vendentur. Veneo venis habet sensum passivum in voce activa. Ex his patet quod omnia temporalia fugiunt, solus autem Deus stat et qui ei adhaerent. Unde Gregorius in Gregoriano: stante Deo in perpetuum omnia transeunt: quisquis ergo defluere devitat, superest, ut quod defluit fugiat. Et mercatores. Hic ostenditur horror, sive timor plangentium. Et mercatores horum, scilicet praedictorum, qui divites facti sunt ab ea, a negotiationibus factis in ea, idest in civitate malorum, longe stabunt, scilicet a poena, voluntate non actu; quia vellent procul esse a poena si fieri posset, propter timorem tormentorum ejus, scilicet Babylonis cum qua erunt involuti in poenis: et tamen magnus timor continuationis poenae erit in ipsis valde eos affligens. Vel qui divites facti sunt longe stabunt ab ea, idest ab ejus poena, quantum ad effectum. Propter et cetera. Et plangent damna rerum quas omnino amiserunt in perpetuum: unde replicando eorum dolorem, exprimit planctum eorum in speciali. Flentes, pro Gehennae passione. Ac lugentes, pro rerum amissione. Vel distingue ut supra, et dicentes: vae vae civitas illa magna, expone ut supra eodem, et tangitur gloria mundi praeterita. Quae amicta et cetera. Loquitur pro statu viae quantum ad ditiores et potentiores. Vae inquam habet, quoniam una hora, idest subito sive brevi tempore, destitutae sunt, idest evacuatae sive amissae, tantae divitiae. Lucae 12, stulte hac nocte et cetera. Praemissa possunt intelligi spiritualiter, sicut habetur in Glossa. Et omnis gubernator. Hic agitur de planctu nautarum, qui horrebunt considerata poena Gehennae, et plangent transitum rerum temporalium. Primo ergo tangit horrorem sive timorem nautarum. Secundo eorum planctum, et clamaverunt. Tertio, motivum ad plangendum, videntes. Quarto, plangendi modum, dicentes: quis similis. Dicit igitur, et omnis gubernator et cetera. Item haec tria sic possunt distingui, ut gubernator dicatur major rector in nave, navigatores autem lacus, et nautae dicantur minores, qui non sunt ita periti: vel si sunt ita periti, non sunt in tanto regimine principales. Tales autem navigant in aqua minori, ut in stagnis et hujusmodi. Unde dicit, et omnis qui in lacum, idest per lacum, navigat, aut in majori, ut in mari. Unde sequitur, et nautae qui in mari operantur, trahendo merces causa lucri. Aliqui libri habent. Et qui operantur in mari: et tunc nautae sunt alii quam operantes in mari: ut sit sensus, et qui operantur in mari pugnando ad lucrum vel rapiendo sicut sunt piratae et alii qui in aqua alios impugnant vel expoliant: isti praedicti. Longe steterunt, idest longe stabunt pro voto, licet non re. Nota quod gubernatores possunt intelligi praelati, qui jam sunt in dignitate optata. Navigantes autem lacus, et nautae, sunt illi qui aspirant ad hoc. Sed hoc potest esse dupliciter. Vel appetendo aliquid determinate, ut episcopatum. Tales signantur per navigatores in lacu. Vel aliquid indeterminate: et hi signantur per nautas in mari quod habet majorem latitudinem et terminos distantes. Multa revera operantur multi in mari et voragine honorum operantur ut obtineant. Bernardus in 3 libro de consideratione: o ambitio ambientium crux. Quomodo omnes torques, omnibus places? Nil acerbius cruciat, nil molestius inquietat, nil tamen apud miseros mortales crebrius negotiis ejus. Vel per gubernatores et navigatores lacus, et nautas operantes in mari, possunt intelligi praelati maximi infimi et mediocres, se et alios in cupiditate male regentes. Hi omnes horrebunt, visa poena Inferni: et plangent evacuationem eorum quae dilexerunt, sicut sequitur. Et clamaverunt plangentes, scilicet damnationem malorum quos dilexerunt; quia in eadem poena se videbunt. Unde sequitur. Videntes locum incendii ejus, scilicet Babylonis: et ideo clamabunt et plangent prae horrore et timore; quia licet in eadem poena sint, tamen horror poenae et timor continuationis, valde affligens erit in eis. De hoc loco et incendio, infra 21, pars illorum est in stagno ardenti igne et sulphure. Dicentes quis similis. Hic ostendit plangendi modum. Plangent enim cum commemoratione praeteritae gloriae. Unde dicit: dicentes quae, alia civitas. Similis, olim in statu viae. Civitati huic magnae, idest magnae multitudini impiorum. Similis inquam, in prosperitate. Malachiae 2, habent felicitatem mundanam, ut dicitur, delitias, et honores. Ipsi enim florebunt in mundo, sed totum jam evanuit. Psalm. cum interierit non sumet omnia. Vel, quae similis, in poena, huic jam damnatae, quae olim ita floruit? Ezechielis 27, quae est ut Tyrus, quae obmutuit in medio maris? Item cum affectione informis poenitentiae. Et miserunt, idest mittent. Pulverem super capita sua, idest poenitebunt; cujus signum solet esse aspersio pulveris super caput, sicut innuit Glossa. Sapient. 1, poenitentiam agentes. Vel mittent pulverem, idest majorem miseriam et vilitatem, super capita sua, idest super mentes, hoc est per considerationem poenae gehennalis, et amissionis prosperitatis temporalis, dabunt mentibus majorem dejectionem, quia crescet afflictio et vilitas mentis, et desperabunt. Vilitas autem et dejectio per pulverem signatur. Ezechielis 27, superjacient pulverem capitibus suis. Item cum moerore vehementis justitiae. Unde sequitur: et clamaverunt, plangendo, flentes. Fletu interni moeroris in animo. Et lugentes, exterius in signo, scilicet super amissione floris mundani, qui periit Babylone pereunte simul cum ipsis. Ezechiel. 27, plorabunt te ploratu amarissimo. Item cum expressione inflictae miseriae, quae expressio erit vel corde vel ore. Unde dicit: dicentes: vae vae vae, civitas illa magna: expone ut supra eodem. In qua divites facti sunt omnes qui habitant, idest habitabant. Naves in mari, ad litteram, facti sunt inquam divites. De pretiis ejus, idest qui recipiebant ab ea negotiando. Homines enim non timentes Deum, qui signantur per illam civitatem, quaerunt divitias et delitias et pompam mundanam; et ideo apud eos multum lucrantur negotiatores maris. Vel, qui habitant naves, idest regimen in mare hujus mundi, scilicet praelati mali qui fuerunt divites de pretiis Babylonis, qui ab aliis malis recipiunt divitias, quas accipiunt tamquam pretium, quia suas animas vendunt; sed dicitur Lucae 6, vae vobis divitibus qui habetis consolationem vestram. Vae, inquam habet civitas, et vere: quoniam una hora, scilicet in hora judicii. Vel, una hora, idest subito, idest in brevi: quasi dicat: parum duravit gloria ejus. Job 20, laus impiorum brevis est et cetera. Desolata est, idest in desolatione dejecta, et omni consolatione quam olim habuit, privata. Isaiae 27, civitas munita desolata erit. Exultate. Ostensa Babylonis damnatione, et malorum planctu de eadem, hic ostendit sanctorum sive justorum exultationem. Primo ergo ponitur monitio ad exultandum. Secundo subditur ipsa exultatio beatorum, 19 capite. Post haec audivi. Circa primum primo ponitur monitio ad exultationem. Secundo, ratio exultationis, quoniam judicavit. Dicit igitur: exultate: quasi dicat: ita damnata est Babylon: et intelligatur pro statu, post judicium: et o caelum, idest sancti secretorum Dei conscii. Jeremiae 51, laudabunt super Babylonem, caeli et terra. Deinde in speciali distinguit caelum, idest sanctos, dicens et pro idest sancti apostoli et prophetae. Isti specialiter invitantur; quia ab apostolis et prophetis proprie fuerunt praenunciata, quae hic ut verificata narrantur. Et praeponuntur apostoli prophetis ratione dignitatis majoris. Vel, caelum, idest caelestes Angeli. Et sancti apostoli, idest sancti qui fuerunt majores in Ecclesia. Et prophetae, idest sancti qui fuistis in dignitate minores, ut qui praedicandi officium habuerunt, non tamen pastores fuerunt. Propheta enim quandoque est idem quod praedicator. 1 Cor. 14, prophetae autem duo vel tres et cetera. Exultate super eam, idest super Babylonem damnatam. Sed objicitur, quia inhumanum est gaudere de damnatione malorum. Respondeo. De damnatione impiorum est loqui tripliciter: aut inquantum afflictio, aut inquantum juste infertur ex divino judicio, aut inquantum post ipsorum damnationem complebitur sanctorum retributio. Primo modo non gaudent sancti de malorum damnatione: non enim placet eis eorum afflictio, ut afflictio; sed secundo modo et tertio, exultant de ea, non absolute sed per comparationem ad divinam justitiam cui concordant, et ad propriam gloriam quam amant. Psal. laetabitur justus cum viderit vindictam et cetera. Utrumque tangit Glossa. Quoniam. Hic ostenditur ratio exultationis. Ratio autem est justa damnatio reproborum. Unde eam describit. Primo ergo tangit damnationem reproborum. Secundo damnationis modum, et sustulit. Tertio damnationis causam sive meritum, quia mercatores tui. Dicit igitur, quoniam: quasi dicat: exultate, quoniam judicavit Deus judicium vestrum de illa, idest: sicut ipsa vos damnavit et cruciavit injuste; sic Deus damnavit eam juste. Abdiae unico: sicut fecisti fiet tibi et cetera. Videtur autem intelligendum, quod beatus Joannes in visione audiebat quamdam vocem haec dicentem, exultate et cetera. Et sustulit. Hic ostendit damnationis modum. Modus autem est: quia fortiter intrudentur mali in Gehennam, et perdent omnem consolationem prius habitam. Primo ergo ostenditur modus damnationis, quantum ad intrusionem. Secundo quantum ad subjectionem consolationis temporalis. Et vox citharoedorum. Ad majorem vero intelligentiam et terrorem introducit exemplum sive similitudinem. Unde primo ponitur exemplum. Secundo exemplatum, dicens: hoc impetu. Circa exemplum notandum, quod illud positum est ad admonitionem praesentium. Ostendit enim per quem modum fiet in judicio illa damnatio, de qua supra eodem habitum est. Dicit igitur: et sustulit, idest elevabit, hoc est elevari in prosperitatem permisit, et ex hoc secuturus est gravior casus. Psal. vidi impium superexaltatum et cetera. Unus, non habens parem. Angelus, scilicet Christus, qui est Angelus magni consilii. Isaiae 9, fortis, cui non poterit resisti, cum elevatos damnabit, qui et Daemones jam sua passione devicit. Job 9, si fortitudo quaeritur, robustissimus est. Lapidem, idest malos vitiis induratos. Quasi molarem, a mola quae volvitur et grana conterit, et per hoc seipsam consumit, sic mali per mundana volvuntur. Psalm. in circuitu impii ambulant. Conterunt etiam bonos persequendo, et in hoc consumunt animas suas. Magnum, propter magnitudinem vitiorum et obstinationis in eis. Et sic tangitur prosperitas temporalis, et obstinatio mentalis. Deinde ostenditur retributio finalis, cum subditur, et misit, idest mittet in judicio. In mare, idest in Infernum profundissimum et poenis amarissimum. Exod. 15, currus Pharaonis et exercitum ejus et cetera. Sic ergo ponitur exemplum: deinde ipse Angelus per quem Christus signatur, exponendo subdit exemplariter: unde sequitur: dicens. Angelus quem tunc in visione vidit beatus Joannes, sustulit lapidem et misit in mare, et dixit Joanni: hoc impetu et cetera. Per hunc Angelum signatur Christus, sicut expositum est. Per hoc autem quod Angelus dixit, signatur quod Christus qui magister noster est, idest revelat per Scripturam, vel per inspirationem suae Ecclesiae, cujus typum gerit Joannes, quod mali irrevocabiliter in Infernum detrudentur. Hoc impetu, idest subito et fortiter et profunde. Lapis enim cum impetu jactatus vadit usque ad fundum. Mittetur, idest demergetur, scilicet in Infernum. Babylon et cetera. Ut supra Jerem. 51, sic submergetur Babylon et non consurget. Sic ergo ostendit Babylon esse intrudendam, deinde ostendit non esse liberandam sive relevandam. Et ultra, in perpetuum. Non invenietur, idest ultra non videbitur in statu mundanae jucunditatis, quia non redibit illuc, sed aeternaliter peribit. Ezechiel. 26, in nihilum redigam te, et non invenieris ultra in sempiternum. Et vox. Hic ostenditur modus condemnationis, quantum ad subtractionem consolationis temporalis. Eorum autem quae sunt hominibus vanis in consolationem, quaedam faciunt ad esse, vel bene esse individui. Quaedam ad conservationem seu multiplicationem sponsi, ut est matrimonium de cujus evacuatione dicitur ibi: et vox sponsi. Rursus eorum quae faciunt ad esse vel bene esse individui, quaedam sunt in jucunditatem, quaedam in utilitatem, de quibus ibi: et omnis artifex. Dicit igitur: et vox citharoedorum, idest sonus eorum melodiae, qui cum cithara sonant, et musicorum, idest eorum qui per se canunt. Et canentium tibia et tuba, instrumenta sunt resonantia ad jucunditatem. Non audietur amplius in ea, idest in civitate, scilicet malorum. Amos 8, convertam festivitates vestras in planctum, et omnia cantica vestra in luctum. Et omnis artifex. Hic de his quae ad utilitatem. Primo autem tangit quod est artis ad operandum quantum ad motivam. Secundo quod est claritatis ad cognoscendum, quantum est ad cognitivam, et lux. Circa primum ostendit subtractionem tum artificis. Et omnis artifex, inquantum artifex, quia cessabit ejus actus. Tum artis, et omnis ars non invenietur in ea amplius. Hic est argumentum quod philosophi non habent scientiam in Inferno. Quod probabile est. Si enim usus rationis quantum ad hujusmodi tollitur per aegritudinem temporalem, vel poenam, multo fortius per illas quae erunt in Inferno. Tum artificiati: unde sequitur: et vox, idest sonitus. Molae, quae est ad panes praeparandos et quandoque delicatissimos. Non audietur in te amplius. Convertit autem sermonem ad Babylonem quasi compatiens ei, vel quasi increpans ejus culpam, propter quam meruit tantam poenam. Et lux lucernae. Sol et luna et hujusmodi possunt intelligi lucerna, quia continent in se lucem. Vel lucerna est illud quod dat lucem inter homines, maxime apud divites, ut cerei multipliciter involuti et hujusmodi. Non lucebit tibi amplius: ad literam, quia in tenebris erunt mali. Matth. 22, ligatis manibus et cetera. Et vox sponsi et sponsae, idest vox laetitiae nuptiarum. Non audietur adhuc, idest de cetero, sicut solebat. In te, quia nuptiae deficient cum sua laetitia. Baruch 2, auferam a vobis vocem jucunditatis et gaudii, vocem sponsi et vocem sponsae. Omnia praedicta deficient in perpetuum. Tota autem poena quae describitur in hoc capitulo, ideo beato Joanni ostensa est, et ab eo nobis descripta, ut caveamus divinam offensam, ne contingat incurrere tantam poenam. Gregorius, 9 Lib. Moral. quid prodest ista praenosse, si non contingat evadere? Et subjungit: tota ergo intentione cavendum est, ut cum vocationis tempus accepimus, bene vivendi studio malorum ultricia tormenta fugiamus. Quia mercatores. Hic ostendit damnationis causam sive meritum; scilicet peccatum; quod ostenditur multiplex. Primo tangitur inordinatio concupiscibilis. Secundo inordinatio rationalis, quia in veneficiis. Tertio inordinatio irascibilis, et in ea. Primum est avaritia. Secundum perfidiae. Tertium malitiae sive saevitiae. Dicit igitur: quia: quasi dicat: ita damnabitur. Vel, o Babylon, et omni consolatione privaberis, et hoc juste. Quia mercatores tui, inhiantes lucris terrenis et pro eis dantes animas suas. Erant principes terrae, idest tales principes eligebas tibi. Ezechiel. 27, principes tui in negotiatione tua. Juste iterum damnata es. Quia in veneficiis tuis, idest maleficiis, ut sunt incantationes vel carmina, quibus quidam perversi alios decipiunt, sicut cum quaedam maleficia fiunt quandoque hominibus ut diligant uxores suas. Erraverunt omnes gentes, idest quidam de omnibus gentibus. Vel, in veneficiis tuis, idest in veneficis et perversis persuasionibus. Isa. 47, universa venerunt super te, propter multiplicationem maleficiorum tuorum etc. et in ea. Hic mutat modum loquendi, quasi loquens fidelibus et de terrenis. Sanguis, effusus. Prophetarum, idest eorum qui futura annuntiabant, sive in veteri sive in novo. Vel prophetarum, idest praedicatorum futura praemia et supplicia annuntiantium. Et sanctorum, idest aliorum justorum: quasi dicat: majorum et minorum. Inventus est, a divina sapientia universa considerante et divina justitia malitias puniente. Hoc dictum est quantum ad occisionem justorum: quantum vero ad occisionem malorum subditur: et inventus est, in ea sanguis. Omnium, scilicet malorum qui interfecti sunt per nequitiam. In terra, idest in orbe terrarum: quasi dicat: recte damnaris, quia justos occidisti, et similiter malos per nequitiam. Perversi enim occidunt alios malos quandoque nequiter. Sed numquid licitum est principibus etiam malis occidere homines malefactores? Exod. 22, maleficos non patieris vivere. Respondeo. Dicendum quod eis qui habent potestatem interficiendi et puniendi malefactores, licitum est occidere, dum tamen hoc faciant affectu justitiae et secundum meritum offensae. Non est autem licitum his qui non habent auctoritatem; vel in habentibus auctoritatem, si illud faciunt affectu malitiae et praeter meritum culpae. Glossa, si malus malum et cetera.
[91223] Super Apocalypsim «Vox», cap. 19 Post haec audivi et cetera. Praemissa admonitione ad exultandum, hic subditur ipsa, exultatio sanctorum, qui ad hoc fuerant supra admoniti. Exultant enim sancti in patria de justitia Dei in damnatione malorum. Nota Glossam, damnationem malorum. Item gaudent etiam sancti de sua salvatione: et habet haec exultatio laudem annexam. Primo ergo ponitur laus exultatoria de affectu justitiae in reproborum damnatione. Secundo de effectu misericordiae in Ecclesiae salvatione, et audivi quasi vocem tubae. Circa primum, quia ex damnatione malorum, et ex praemissa exultatione sanctorum debent fideles fieri in via cauti et etiam ferventes ad laudem et honorificationem divinam; ideo post exultationem sanctorum adjungitur admonitio ad fideles. Unde primo ostenditur laus sanctorum divinam justitiam extollentium in patria. Secundo subditur admonitio ad fideles peregrinantes in via, et vox de throno. Circa primum. Primo ostenditur laus minorum. Secundo laus majorum, et ceciderunt. Unde ibi Glossa: non minores sancti et cetera. In prima tantum parte. Primo ponitur laus exhibita a sanctis. Secundo materia sive causa laudis, quia vera. Dicit igitur: post haec, scilicet post praemissa, scilicet post intellectam malorum damnationem et post praemissam admonitionem. Audivi vocem magnam, scilicet vocem laudis, sicut post subdit. Dicit autem magnam, idest procedentem ex magno affectu; vel quia de magna re, scilicet de divina justitia malos damnante. Quasi vocem tubarum multarum. Per hoc signatur, secundum Glossam, quod praedicatores qui tubae in via fuerunt convocantes ad bellum contra vitia et etiam ad festa perpetua, laudant Deum in patria. In caelo, idest in Ecclesia triumphante: ubi maxime Deus laudatur. Psalm. beati qui habitant in domo tua domine; in saecula saeculorum laudabunt te. Unde sequitur: dicentium: alleluja, idest laus humanis verbis inexplicabilis sit vel est Deo: et refertur hoc ad essentiam quae est una, scilicet ad ipsam sacratissimam deitatem. Tob. 13, et per vicos ejus alleluja cantabitur. Beda dicit quod alleluja est verbum Graecum, et est idem quod laus. Secundum autem Hieronymum alleluja interpretatur laudate dominum, vel laudatio domini. Sed si quaeratur: si alleluja idem est quod laus, vel laudatio domini, ad quid post subditur laus? Item quare non ponitur aliquod vocabulum significans laudem Dei in lingua Hebraea? Respondeo. Ad primum dicendum quod licet alleluja, idem sit quod laus vel laudatio domini, tamen supra laudem importat ineffabilitatem ipsius laudis sicut vult Glossa, quod non importatur nudo nomine laudis. Item per hoc quod laus Dei tangitur sub nominibus diversarum linguarum, magis ostenditur quantum sit Deus honorificandus. Ad aliud potest dici, quod hoc ideo est, ut designetur quod duplex lingua, scilicet Graeca et Latina laudat Deum, Hebraea tacente. Laus, haec referri possunt ad personas quae sunt plures. Laus ratione bonitatis quae attribuitur spiritui sancto. Gloria, ratione sapientiae quae attribuitur filio. Virtus, idest honor, ratione potentiae quae attribuitur patri. Deo nostro est, idest ei cantari debet. Et bene dicunt Deo nostro, quia Deum totum habent, sicut volunt sancti. Unde beatus Bernardus in suis meditationibus: homo cum Deo beatus erit in cujus conscientia peccatum inventum non fuerit, videbit ad voluptatem, habebit ad voluptatem, fruetur ad jucunditatem. Vel, laus, pro evacuatione temporalis consolationis. Gloria, pro privatione divinae visionis. Virtus, idest honor virtutis pro inflictione gehennalis afflictionis quam infert Deus impiis virtuose sine resistentia. Hic enim redditur praeconium Deo pro impiorum damnatione quae erit quantum ad tria praemissa. Quia vera. Hic ostenditur causa sive materia laudis. Laudis autem materia est justa damnatio impiorum. Hanc autem damnationem. Primo ostendit in generali, quia: quasi dicat: ideo laus ei debetur, quia vera, reddendo promissa justis, et justa reddendo poenam injustis. Judicia ejus. Vel utrumque potest intelligi respectu malorum. Vera, idest non declinantia ad falsitatem judicia, quia non damnas supra culpam. Et justa, quia non damnas nisi propter culpam. Supra 16, vera et justa judicia tua. Secundo in speciali. Qui judicavit. Primo describit damnationem impiorum, secundum quod est juste a Deo inflicta. Secundo secundum quod in se aeterna, et fumus ejus. Circa primum autem, primo describit ipsam reproborum damnationem. Secundo subdit laudis sanctorum ingeminationem, et iterum. Damnationem autem juste inflictam ostendit. Primo ratione spiritualis inflictionis, quia scilicet perversi alios pervertunt. Secundo ratione corporalis persequutionis, quia sanctos afflixerunt. Et vindicavit. Dicit igitur: qui judicavit, idest judicium condemnationis fecit. De meretrice, idest de multitudine perversorum, quae fecit alios secum spiritualiter meretricari, faciendo eos suis erroribus et peccatis delectabiliter adhaerere, idest per haec a Deo recedere. Magna, propter magnitudinem scelerum. Quare autem dixit meretrice, ostendit cum subdit: quae corrupit, documento et exemplo. Terram, idest homines terrenos. In prostitutione sua, idest in peccatis suis, in quibus se prostituit spiritualiter Diabolo, ad quae peccata homines trahit. Jerem. 51, ecce ego ad te mons pestifer, qui corrumpis et cetera. Et vindicavit sanguinem servorum suorum, requirens eum. De manibus ejus, supra 16, sanguinem sanctorum et prophetarum. Deinde ostenditur ingeminatio laudis in sanctis; et per hoc, sicut dicit Glossa, intelligitur quod laus est aeterna: unde sequitur: et iterum dixerunt: alleluja, idest laus sit Deo. Psalm. in saecula saeculorum laudabunt te. Et fumus: quasi dicat: ita Deus vindicavit. Judicium autem non fuit inefficax, sed inflixit poenam interminabilem: et hoc est, et fumus, idest obscuritas localis et etiam spiritualis. Ascendet, id est indurando, hoc est procedet durando, in saecula saeculorum, idest semper. Isaiae 34, ascendet fumus ejus a generatione in generationem. Glossa sic exponit: fumus, idest lacrymosus luctus. Ex quo videtur haberi argumentum, quod in Inferno sit fletus corporalis. Et ceciderunt. Posita laude minorum, hic ostenditur laus majorum. Licet enim praedicatores de quibus supra habitum est, inter membra Ecclesiae majora computentur, tamen minores sunt secundum dignitatem quam pastores, de quibus hic agitur; quia ad pastores similiter pertinet praedicare. Additur etiam hic simul de ipsis praedicatoribus. Tria autem hic ostenduntur, de pastoribus simul et praedicatoribus. Primo, reverentia humiliationis. Secundo, de vero cultu adorationis, et adoraverunt. Tertio, praeconium magnificationis. Dicentes: quoniam. Dicit igitur: et ceciderunt. Quia illi qui fuerunt minores secundum dignitatem laudant Deum in patria; et non solum illi, sed etiam majores. Glossa: non minores et cetera. Unde dicit. Et ceciderunt, casu humiliationis bonae, resilientes a divina magnitudine in propriam parvitatem. Vigintiquatuor seniores, idest patres novi et veteri testamenti, qui fuerunt rectores. Hoc expositum est supra 4, et super thronos vigintiquatuor seniores et cetera. Addit autem de praedicatoribus. Et quatuor animalia, idest omnes praedicatores, quorum est praedicare per quatuor orbis partes; quorum etiam doctrina, super quatuor Evangelia fundari debet. Supra 5, quatuor animalia et vigintiquatuor seniores ceciderunt coram agno et cetera. Possunt etiam haec quatuor animalia intelligi illi idem quos ante nomine tubarum designavit; quia ipsi praedicatores, cum laudant Deum in via vel in patria, humiliant se dantes reverentiam Deo. Vel illud quod dictum est, quasi vocem tubarum multarum, posset intelligi de sanctis in patria communiter, quorum vox dicitur magna quasi tubarum multarum; quia laus patriae est aperta, authentica et solemnis. Quod autem hic dicitur, intelligitur de majoribus sanctis, specialiter; quorum quidam fuerunt pastores per officium praelaturae, alii praedicatores per officium doctrinae. Et adoraverunt, adoratione latriae. Deum sedentem, idest quiescentem et regnantem. Super thronum, idest super Ecclesiam triumphantem quae tunc erit plane sedes Dei. Vel sedentem nunc, super thronum, super Ecclesiam militantem, quae est sedes Dei. Supra 4, et supra sedem sedens. Dicentes: amen, idest verum est, quod Deus est laudandus. Et sic confirmat laudem ab aliis exhibitam, dum ipsi per se laudant. Unde sequitur: alleluja, idest laus sit Deo. Et ita duplex ostenditur modus laudis. Unus est in confirmatione laudis exhibitae. Alius in exhibitione laudis per se. Sed quare magis in laude seniorum exprimitur casus et adoratio quam in laude aliorum? Respondeo. Secundum quod per vocem tubarum supra intelligitur laus minorum sanctorum, qui nec pastores nec praedicatores fuerunt, sicut secundo modo expositum est, dicendum quod hoc fit, ad ostendendum, quod aliqui quanto majores sunt in dignitate, tanto humiliores esse debent: quod signatur per illum casum. Ecclesiastici 3, quanto magnus es et cetera. Tanto etiam devotiores, quod signatur per adorationem. Sed quantum ad multos caput versum est in caudam. Et vox. Descripta laude quae Deo datur a sanctis in patria, hic ponitur admonitio ad peregrinantes in via. Et vox, idest admonitio. Exivit, idest exiit, scilicet ad audientiam hominum. De throno, idest de eis in quibus Deus sedet, scilicet de his qui sunt aliorum pastores et praedicatores; talium est enim alios movere ad laudem et obsequium Dei. Dicens: laudem dicite, scilicet verbo et animo et opere. Glossa. Laudem dicere est bene operari. Deo nostro. Deo, qui creavit; nostro, qui redemit. Vel, Deo, per divinitatis majestatem, ex parte sui; nostro, per obedientiae humilitatem vel intimam caritatem ex parte nostri. Ecclesiastici 43, exaltate eum quantum potestis: major est enim omni laude. Qui autem laudare debeant, ostendit dicens. Omnes servi vel sancti ejus, quia non est speciosa laus in ore peccatoris, Ecclesiastici 15. Hoc dicitur quantum ad statum rectum, scilicet in recte vivendo. Propter hoc enim dicuntur sancti vel servi Dei. Quantum vero ad status regulativum subditur: et qui timetis Deum, timore casto qui vitam regulat. Pusilli, idest parvi, hoc est minores in meritis; qui scilicet non potestis penetrare divina mysteria, nec implere perfectionis consilia. Et magni, idest majores in meritis. Omnes enim debent magnificare Deum. Supra 15, quis non timebit te, domine, et magnificabit nomen tuum? Sed ex hoc videtur quod illi qui timent Deum non sunt servi vel sancti Dei, quia copula ponit differentiam. Respondeo. Videtur dicendum quod idem sunt servi sive sancti et timentes Deum. Nec ponitur copula ad notandum differentiam personarum, sed ad notandum differentiam bonorum spiritualium quae sunt in personis. In justis enim est status sive actus rectus; et ratione hujus dicuntur servi sive sancti. Item regulativum, sive directivum et conservativum status sive actus, scilicet timor Dei; ideo sequitur: et qui timetis Deum. Et audivi. Ostensa exultatione et laude sanctorum de impiorum damnatione, hic ostenditur eorum laus exultatoria, pro Ecclesiae sive pro sua salvatione: unde haec quae hic dicuntur videntur accipienda pro statu post judicium. Ex hac autem exaltatione et laude justi adhuc viantes debent excitari ad bonum. Primo ostenditur laus sanctorum in patria. Secundo subditur exultatio peregrinantium in via, et dixit mihi. Sancti enim non solum laudant Deum, sed etiam verbo vel ipso actu laudandi se invicem hortantur ad laudem. Unde circa primum. Primo ponitur ipsa laus sanctorum. Secundo mutua hortatio ad laudandum, gaudeamus. Laudem autem sanctorum describit multipliciter. Primo enim ostendit laudem majorum. Secundo minorum, et sicut vocem aquarum. Tertio ostendit consequentem effectum, et sicut vocem tonitrui. Quarto laudis materiam: dicentium alleluja. Quinto laudis causam sive motivum, quoniam regnavit. Dicit igitur: et audivi quasi vocem tubae magnae, idest vocem laudis eorum qui fuerunt quasi vox magnae tubae praedicando. Isa. 58, quasi tuba et cetera. Et dicitur in signum ad notandum unitatem quam habuerunt in via, et habent in patria. Et sicut vocem aquarum multarum, idest vocem populorum multorum. Hoc dicitur quantum ad minores qui non habuerunt officium dignitatis in Ecclesia: tales autem sunt multi; et signantur per aquas multas propter abundantiam et multitudinem. Matth. 8, multi venient ab oriente et occidente et cetera. Et sicut vocem tonitrui. Hoc dicitur quia exultatio et laus sanctorum terrebit impios, sicut dicit Glossa. Dicentium alleluja, idest laus inexplicabilis sit Deo: et subditur materia sive motivum laudis. Quoniam: quasi dicat: laus vera sit Deo. Quoniam regnavit, idest jam regnum plenae dominationis sibi accepit. Ante enim judicium impii regnabant impediendo Dei cultum et persequendo ejus cultores; quod post non erit. Dominus, per dominationis praesidentiam. Deus, per incommutabilem naturam. Sed quia dedit sanctis seipsum, vel quia subdunt se Deo per obedientiam, subditur: noster omnipotens, per infinitam potentiam. Sed quomodo hoc dicit? Nonne etiam et modo plene et ubique dominatur et regnat? 1 Paralip. ultimo, tuum, domine, regnum, et tu es super omnes principes et cetera. Respondeo. Dupliciter dicitur Deus regnare. Uno modo per potestatem, quia scilicet omnia subjacent ejus potestati, et de omnibus facere poterit quicquid voluerit, quamvis in quibusdam non exerceat actum potestatis. Sicut enim malos permittit persequi ejus cultum et ipsos cultores; et sic dominus regnat ante judicium; dominatur enim per potestatem omnibus rebus universaliter, licet quantum ad quaedam non exerceat plene actum potestatis. Alio modo per potestatem simul et plenum actum potestatis in cohibendo omnino nequitiam impiorum et manifestando apertius dominium universale actualiter: et sic regnabit post judicium; quia non solum regnabit per potestatem, sed etiam per actum plenum potestatis, quia non permittet amplius pravos regnare: et sic loquitur hic non primo modo: et hoc innuit Glossa. Gaudeamus. Hoc ponitur mutua cohortatio sanctorum ad laudem. Et primo tangitur cohortatio ad laudem. Secundo subditur ratio laudis, quia nuptiae. Dicit igitur: gaudeamus, in mente propter dotes animae. Et exultemus, corpore propter gloriam corporis. Isa. 55, in terra sua duplicia possidebunt. Et demus ei gloriam, idest gloriosam laudem, scilicet ore ascribendo tantam gloriam bonitati suae. Psalm. salvum me fecit quoniam voluit me. Quia nuptiae. Hic ponitur materia sive ratio laudis, quae est consummata conjunctio Christi et Ecclesiae per gloriam. Primo ergo tangitur ipsa conjunctio. Secundo praecedens praeparatio, et uxor. Tertio praeparationis origo, et datum est. Dicit igitur: quia nuptiae agni venerunt, idest quia Ecclesia juncta est per gloriam Christo prius pro ea innocenter passo. Matrimonium enim est inter Christum et Ecclesiam per unionem amoris. Joan. 3, qui habet sponsam sponsus est. Nondum tamen est sponsa plene traducta in amplexus sponsi: hoc autem in gloria plene fiet, et de hoc agitur hic. Harum nuptiarum sponsalia fuerunt contracta in incarnatione. Solemnitas vero fuit celebrata in resurrectione. Traductio vero in thalamum sive in thorum fit modo particulariter in retributione, sed universaliter fiet in extrema consummatione. De hujusmodi nuptiis, Matth. 22, simile est regnum caelorum homini regi qui fecit nuptias filio suo. Sed heu. Hodie aliae nuptiae fiunt, quia spiritus contrahit cum terra, cum homines terrenis adhaerent: unde recte dicuntur homines viri divitiarum. Psalm. et nihil invenerunt viri divitiarum in manibus suis. Tales autem nuptiae vertentur in luctum. 2 Machab. 9, conversae sunt nuptiae in luctum. Quia vero Ecclesia se idoneam ad conjunctionem praemissam fecit; ideo subditur: et uxor: quasi dicat: ita Ecclesia conjuncta est Christo, et hoc est conveniens. Quia uxor ejus, idest Ecclesia uxor agni, praeparavit se, in statu viae per sanctitatem et merita ad illam conjunctionem obtinendam. In hoc autem notatur libertas arbitrii quae est necessaria in effectu. Anima enim quae non se praeparat, non recipitur ab agno. Matth. 25, et quae praeparatae erant intraverunt et cetera. Quia nec liberum arbitrium per se sufficit, sed necesse et gratiam dari; ideo sequitur: et datum est. Primo autem ponit mysterium. Secundo mysterii intellectum, byssinum enim. Dicit igitur: et datum est illi, in via a Deo, ad hoc ut se posset praeparare. Byssinum, idest vestimentum de bysso. Byssus est linum quoddam quod invenitur in Aegypto, de quo fit vestis candidissima: unde signat vitam sanctam et rectam quae sicut vestis decenter ornat justos. Splendens, apud alios per fulgorem famae. Et candidum, in se per puritatem conscientiae. Datum est inquam, ad hoc, ut cooperiat se, scilicet ad decorem ut placeat sponso, et ad protectionem ut non laedatur intro, quod aestuat per tentationes. Prov. ultimo: byssus et purpura indumentum ejus. Multi libri habent: datum est illi, ut se cooperiat byssino splendenti et candido. Utraque litera in idem redit; et utramque innuit Glossa. Deinde subdit mysterii intellectum: quasi dicat: vere byssinum est in animae ornatum et praeparationem. Byssinum enim justificationes sunt sanctorum. Byssinum est per significationem virtutes et merita quibus sancti, idest justi, justificantur, idest magis et magis fiunt justi. Cum autem esset planius si diceretur: byssinum est justificationes sanctorum, tamen dicit sunt, in plurali; quia in talibus quandoque accipitur numerus verbi a supposito, quandoque ab opposito; tamen idem est sensus. Posset tamen litera sic ordinari. Justificationes sanctorum sunt byssinum, idest signatur per vestem byssinam. Nota quod byssus primo habet colorem terrenum, et post per multas transitiones ducitur ad candorem, et fit inde byssinum, idest vestis byssina candidissima. Sic cum in Ecclesia primo esset macula et obscuritas ex peccato originali: Ephesior. 2, eramus natura filii irae; post per multas dominus exercitationes, facit eam pulcherrimam et candidam, dans ei virtutem et merita. Et hoc est byssinum. Item sicut vestis byssina ornat corpus, sic virtutes et merita spiritum. Isaiae 61, et indumento justitiae circumdedit me. Et dixit mihi, hic subditur excitatio peregrinantium in via ut studeant pertingere ad statum laudis aeternae, et ad nuptias promissas. Ponitur autem triplex ratio alliciens ad vitae sanctitatem, ut per hoc perveniatur ad aeternitatem. Prima ratio est ex parte concupiscibilis: scilicet refectio aeternae suavitatis. Secunda est ex parte rationalis; scilicet certitudo salutiferae veritatis: et dixit mihi: haec verba. Tertia, ex parte irascibilis: scilicet sublimitas humanae dignitatis, et cecidi. Dicit igitur, et dixit mihi: quasi dicat: ita mihi revelata est per Angelum laus et exultatio sanctorum in gloria, et similiter conjunctio Christi et Ecclesiae. Et ut habeatur desiderium et studium pertingendi ad hoc, dixit mihi, Angelus qui praemissa revelavit, scribe, in libro mentali, et etiam in libro materiali aliis in documentum excitativum. Habacuc 2, scribe visum et explana et cetera. Quid autem scribendum sit subjungitur: beati qui ad coenam agni vocati sunt, a Deo, idest quos Deus praeordinavit ad haec. Et recte hic nominatur agnus; quia pro illa conjunctione consummanda in gloria immolatus est. Lucae 14, beatus qui manducabit panem in regno Dei. Et nota quod non dicit prandium sed coenam; quia prandium fit ante coenam, coena vero fit post prandium, post coenam vero non restat alia refectio. Et ideo aeterna refectio, quae non finietur nec alia ei succedet, recte coena vocatur. Prandium ergo gratiae est in via; sed coena gloriae datur in patria. Et vere qui ibi erunt, beati erunt. Tum propter plenitudinem totius dulcedinis, tum propter securitatem inamissibilitatis. Gregorius super hunc locum: ad aeternum convivium quisquis semel intraverit, ulterius non exibit. Sed objicitur. Non enim videtur magnum vocari, quia multi vocantur qui non perveniunt. Matth. 20, multi sunt vocati, pauci vero electi. Respondeo. Est multiplex vocatio: scilicet praedestinationis, inspirationis et praedicationis. Hic autem loquitur de vocatione praedestinationis: aliae enim vocationes quandoque non habent plenum effectum. Et dixit mihi, etsi non pro me, tamen pro aliorum excitatione, propter quos haec scribenda erant, haec verba, scilicet praemissa de exultatione sanctorum et nuptiis gloriae tibi ostensa, vera sunt, et ideo credenda sunt, et per ea fideles excitari debent ad profectum meriti, ut obtineant tantum praemium. Infra ultimo: haec verba fidelissima sunt et vera. Et sic patet secunda ratio allectiva. Deinde ponitur tertia, sublimitas humanae dignitatis; quia tota natura humana nobilitata est, per hoc quod Christus naturam humanam vere et perfecte assumpsit inseparabiliter, nisi se inquinet per peccatum: unde Angelus non permisit se a Joanne adorari, sed docuit eum ut Deum adoraret. Primo ergo beatus Joannes ostendit suam humiliationem. Secundo angelicam prohibitionem, et dixit mihi. Tertio consequentem informationem, Deum adora. Dicit igitur, et cecidi ante pedes ejus, ut adorarem eum, scilicet adoratione duliae ad referendum gratias, et ad dandum ei reverentiam, quia majorem eum me intellexi. Sed quid est quod dicit ante pedes ejus, cum Angelus sit incorporeus? Respondeo. Dicendum quod videbat beatus Joannes visione imaginaria; quia sub quibusdam figuris videbat: unde Angelum videbat sub specie hominis, sicut supra primo legitur quod vidit Angelum vestitum podere et praecinctum et cetera. Angelus autem ille de quo supra 1, legitur, gerebat personam Christi; et haec habentur ex Glossa ibi. Dicitur ergo pedes habuisse Angelus, non secundum naturam propriam; sed secundum speciem in qua vidit eum beatus Joannes, et dixit. Hic primo ponit ipsam prohibitionem. Secundo subjungit rationem, conservus. Dicit igitur, et dixit mihi: vide ne feceris, cave ne hoc facias. Sed quare prohibet se a Joanne adorari, cum Josue pronus adoraverit Angelum, nec ipse hoc prohibuerit? Josue 5. Similiter et Abraham, Genes. 28. Respondeo secundum beatum Gregorium et secundum Glossam, quod hoc fuit propter reverentiam humanae naturae, quae in Christo supra ipsos Angelos est exaltata. In veteri autem testamento nondum facta erat incarnatio. Conservus. Hic ponit prohibitionis rationem: quasi dicat: non me adores; quia conservus tuus sum et fratrum tuorum. Conservi dicuntur illi, qui sunt sub uno domino. Quasi dicat: ergo et tu et fratres tui spirituales, scilicet justi tamquam conservi, unum dominum habemus; et ideo nolo a te adorari; sed tecum unum dominum adorare. Hoc dicit Angelus considerando naturam humanam supra se exaltatam, et ideo se conservum justorum, quasi jam non superiorem dicit: et ideo non est adorandus. Quoniam autem est frater natura, et frater gratia; de qua fraternitate loquatur, ostendit, scilicet gratiae: unde dicit, habentium testimonium Jesu, quantum ad divinitatem et humanitatem verbo et facto. Et dicit, habentium, quia semper debent ad hoc esse prompti. Isaiae 43, vere vos testes mei, dicit dominus. Deinde informat quae debeat adorare. Primo autem ponit informationem. Secundo exequendi rationem, testimonium enim. Dicit igitur, Deum adora, non me. Matth. 4, dominum Deum tuum adorabis. Ipse enim est vere adorandus; quia ipse Christus licet homo sit, tamen est verus Deus, sicut prophetae testificantur. Unde dicit, enim, idest quia, spiritus prophetiae, idest quicquid dixerunt prophetae per spiritum sanctum de Christo, quantum ad ejus ineffabilem majestatem, testimonium est Jesu, idest testimonium perhibent ipsi Christo salvatori hominum quod ipse Deus verus, et ideo digne adorandus. Unde Isaiae 53, generationem ejus quis enarrabit? Item Isaiae 45, vere tu es Deus absconditus. Item Psal. dominus dixit ad me, filius meus es tu et cetera. Item, dixit dominus domino meo et cetera. Et vidi caelum. Postquam egit de damnatione Babylonis, idest Ecclesiae malignantium, hic agit de damnatione bestiae, et pseudo prophetarum, idest Antichristi et pseudo apostolorum. Sic autem procedit. Primo ponit quoddam praeambulum ad visionem. Secundo ipsam visionem, et ecce equus albus. Praeambulum fuit, quia vidit caelum apertum; et caelo aperto viso, vidit illa quae sequuntur. Visio vero est principaliter de damnatione Antichristi et suorum complicum. Damnabit autem eos ipse Christus, quem blasphemaverunt et cujus cultum impedierunt; et hoc poterit; quia magnus et potens et sapiens est: cujus etiam bonitas magna est, quam ignoraverunt, et ex hoc rei sunt. Primo ergo describit ipsum Christum. Secundo ostendit culpam sive impietatem Antichristi et suorum, et vidi bestiam. Tertio poenam sive damnationem ipsorum, et apprehensa est. Quoniam autem Christus talis ac tantus est, ideo omnino ei adhaerendum est. Unde circa primum primo describit excellentiam Christi. Secundo subdit admonitionem ad adhaerendum sibi, et vidi unum Angelum. Ipsum autem Christum describit tripliciter. Primo quantum ad admirandam bonitatem. Secundo quantum ad sapientiae sive notitiae claritatem, oculi ejus. Tertio quantum ad eminentem potestatem, et in capite. Bonitatem autem ejus describit dupliciter. Primo ex parte naturae humanae. Secundo ex parte divinae, et qui sedebat. Dicit igitur, et vidi: quasi dicat: ita intellexi per revelationem, damnationem Babylonis, idest multitudinis perversorum communiter. Intellexi etiam damnationem Antichristi et suorum specialiter, et etiam per quae sint condemnandi: et hoc est quod dicit, et vidi, in visione, caelum, idest secretum divinorum mysteriorum. Caelum enim dicitur a celando, apertum, idest revelatum, scilicet per Christum praedicantem, patientem, resurgentem, ascendentem. Hoc autem caelum ante Christi adventum fuit clausum; quia adhuc non sic erat veritas revelata. Per hoc autem quod aperto caelo viso, vidit Joannes ea quae sequuntur, signatur quod per revelationem mentis factam in tempore veteris testamenti per Christum, cognoscatur abundantius ipse Christus, et quae ad ipsum pertinent, et similiter damnatio malorum. Proverb. 27, aperta sunt prata. Et ecce, apparuit mihi in visione, equus albus, idest caro Christi: quae dicitur equus, quia ei insedebat divinitas Christi ad expugnandum Diabolum. Proverb. 21, equus paratur ad diem belli. Dicitur autem equus albus propter immunitatem peccati. 1 Petr. 2, qui peccatum non fecit et cetera. Canticor. 5, dilectus meus candidus et rubicundus et totus desiderabilis. Et qui sedebat. Descripta bonitate Christi secundum humanam naturam, scilicet quantum ad finis utilitatem, unde dicitur equus, et quantum ad excellentem sinceritatem, et sic dicitur albus: hic ostendit eam secundum divinam naturam. Ejus autem bonitatem secundum divinam naturam ostendit multipliciter. Primo quantum ad completionem promissorum. Secundo quantum ad veritatem sive rectitudinem documentorum, et verax. Tertio quantum ad punitionem malorum, et cum justitia. Quarto, quantum ad protectionem bonorum, et pugnat. Dicit igitur, et qui sedebat, scilicet filius Dei justus, sive ejus divinitas, super eum, scilicet equum, idest super carnem assumptam. Per hoc quod dicitur, sedebat, signatur quod Christus secundum divinitatem insedebat humanitati, quasi equo, ad vincendum Diabolum. Item notatur humiliatio filii humiliantis; quia exinanivit semetipsum et cetera. Philipp. 2. Supra 6, ecce equus albus. Vocabatur fidelis. Audivit in visione Christum vocari vel debere vocari fidelem: per hoc signatur quod Christus est fidelis in promissionis impletione, ut patet in redemptione generis humani. Psal. fidelis dominus in omnibus verbis suis et cetera. Et verax, in sua eruditione; quia nihil docet nisi verum, nec fallere potest, et ideo ei credendum, cum dicitur. Roman. 3, est autem Deus verax et cetera. Et cum justitia judicat, scilicet in puniendo malos sicut in submersione Aegyptiorum. Exod. 14 et 15, et similiter in aliis flagellis, sive sint corporalia sive spiritualia. Psal. justus dominus et justitias dilexit et cetera. Potest etiam intelligi de judicio quo retribuet bonis et malis in futuro. Supra 16, vera et justa judicia tua. Et pugnat, scilicet pro suis contra malos, dando suis constantiam et sapientiam, ut patet in martyribus et in aliis, pugnat, scilicet in suis et per suos contra Diabolum et vitia, dum dat eis virtutem pugnandi et vincendi. Exod. 15, dominus quasi vir pugnator et cetera. Oculi autem ejus. Hic describit Christum quantum ad sapientiae sive notitiae claritatem: quia clare omnia videt: et hoc est, oculi autem ejus, idest ejus plena sapientia, qua tamquam oculis videt omnia. Et dicit in plurali, ad significandum sapientiae perfectionem, quia plenius et melius duobus oculis quam uno videmus. Tamquam flamma ignis: quasi dicat: ejus sapientia clara et plena est in cognoscendo ad modum ignis habentis flammam plenam et claram. Hebr. 4, omnia nuda et aperta sunt oculis ejus. Vel oculi ejus, idest dona spiritus sancti, quae ipse dat: quae recte dicuntur oculi, quia faciunt hominem oculatum et bene videntem quae sunt salutis: sunt tamquam flamma ignis, quia animam illuminant et inflammant, et si quid sit rubiginis cremant. Supra 1, oculi ejus tamquam flamma ignis. Iterum oculi ejus sunt praelati; quia debent videre ad opus corporis Christi, scilicet Ecclesiae, et si boni sunt tamquam flamma ignis sunt, ut luceant ad illuminandum, et ardeant ad inflammandum alios. Joan. 5, ille erat lucerna ardens et lucens. Et in capite. Hic describit Christum quantum ad eminentem potestatem; quia magna valde est ejus potestas. Christi autem potestatem ostendit multipliciter. Primo quantum ad honorificum triumphum. Secundo, quantum ad nominis fastigium, et vocabatur nomen ejus. Tertio, quantum ad subjectum exercitum, et exercitus. Quarto, quantum ad virtuosum verbum, et de ore. Quinto quantum ad potestativum actum, et reget. Sexto, quantum ad universale dominium, et habet in vestimento. Circa primum. Primo, ostendit Christi triumphum. Secundo, triumphandi modum, et vestitus. Circa triumphum. Primo ostendit in Christo dignitatem triumphalem. Secundo ostendit dignitatem esse inexplicabilem, habens. Dicit igitur, et in capite ejus, idest in divinitate ejus, quae est caput humanitatis in Christo, erant vel sunt, diademata multa, idest multae victoriae: diadema enim idem est quod corona, quae solet esse in victoribus signum victoriae. Ipse autem Christus virtute divinitatis triumphavit de Diabolo, de Judaeis, de vitiis, maxime in passione: suos etiam electos triumphare facit, quorum victoria ipsius Christi est, quia ab ipso est. Unde recte dicitur in plurali, multa diademata, propter multas victorias ejus per se et per suos. Diadema autem dicitur, corona, quasi duo demens, scilicet principium et finem; quia potestas ejus per quam triumphavit et triumphat, omnino aeterna est. Daniel. 7, potestas ejus potestas aeterna et cetera. Sic ergo ostenditur in Christo dignitas triumphalis. Sed ne credatur quod dignitas sit explicabilis per aliqua jam dicta vel dicenda, ideo recte subditur, habens, supple, scilicet sic et erat habens, nomen scriptum et cetera. Videbat beatus Joannes nomen scriptum in sessore equi albi, quod nomen nullus scit, nisi ipse; per hoc signatur quod magnitudinem potentiae sapientiae et bonitatis ejus nullus perfecte scit praeter ipsum. Dicit igitur, nomen scriptum, scilicet Emmanuel, sive Deus homo, sive Jesus, in idem redit. Per hoc nomen intelligitur bonitas Dei manifestata in verbi incarnatione et in humana reparatione: quae quidem bonitas Dei est ineffabilis. Per hoc autem quod dicitur scriptum, notatur perpetuitas unionis divinitatis cum humanitate. Scriptum enim stabilitatem habet, quod nemo novit nisi ipse: quia scilicet ineffabile est nomen praemissum: nec potest sciri, quanta bonitas per illud nomen importetur, ab homine. Potest etiam hoc intelligi de nomine quod est Deus, vel verbum Dei, sicut post subditur: hoc enim nomen non plene ab homine cognoscitur. Genes. 32, cur quaeris nomen meum quod est mirabile? Sed quid est quod dicit? Nonne beatus Joannes illud nomen novit, qui illud vidit scriptum? Item fideles sciunt nomen Christi, sive dicatur Deus, quo nomine non est aliud majus, sive verbum Dei, sive Deus homo. Respondeo. Nemo, idest nullus homo praeter ipsum Christum, novit ad plenum ejus nomen; quia incomprehensibile est. Bonitas, sapientia, et potestas importatur per nomen ejus; sive illud nomen intelligatur nomen signans unionem incarnationis, sive ipsam divinitatem praecise ut Deus et verbum Dei. Ipse autem est perfectus sui cognitor; unde Damascenus, 1 Lib. cap. 3, ipse vero plus sui ipsius est contemplator. Aliter potest dici, sicut tangit Glossa, quod ejus nomen nemo scit in cognitione quae competit homini, ut ipse et qui sunt unum cum ipso, sicut corpus sive membra sunt unum quiddam cum capite. 1 Corinth. 6, qui adhaeret Deo unus spiritus est. Et vestitus. Hic ostendit triumphi modum, quia per passionem triumphavit de Diabolo, et per ejusdem virtutem meritum et exemplum facit electos triumphare: unde dicit: et vestitus erat, idest vestitus est. Veste, idest carne qua quasi operuit divinitatem. Aspersa sanguine, ad literam. Caro domini fuit aspersa sanguine, aspersa in flagellatione ad columnam, et in crucifixione et lateris apertione. Isa. 63, quare rubrum est indumentum tuum, et vestimenta tua, sicut calcantium in torculari? Vel veste etc. idest Ecclesia quae in suis martyribus occiditur. Eccles. 2, quasi vestis est ipsius domini qui ei adhaeret, sicut vestis homini. Et per hoc patet Christi familiaritas ad justos, et e contrario. Item quia honorificat ipsum. Supra 1, vestitum podere. Et vocabatur. Hic ostenditur ejus potestas quantum ad nominis fastigium. Altissimum enim est. Nomen est verbum Dei: unde dicit: et vocabatur nomen ejus verbum Dei, scilicet patris. Per hoc signatur quod Christus est verbum patris, Joan. 1, et verbum erat apud Deum. Recte autem post passionem agit de tam alto ejus nomine, ut ostendatur ille qui passus est, verus Deus esse. Rom. 9, qui est Deus benedictus in saecula, amen. Sed quare dicitur filius verbum, cum verbum transeat et evanescat? Item aut dicitur verbum Christus secundum similitudinem verbi interioris, aut exterioris. Si interioris; contra. Verbum interius, scilicet cogitatio, est inefficax per se: quia non elicit effectum per se. Sed filius habet plenam efficaciam. Ergo et cetera. Si exterioris; contra. Quia verbum exterius vanum est et aerem percutit. Respondeo. Secundum Augustinum et secundum Anselmum, dicendum quod filius dicitur verbum patris, quia emanat a patre per modum naturae sive generationis; et repraesentat in se patrem perfectissime, sicut verbum interius, scilicet cogitatio sive notitia procedit sive nascitur de mente; et nihil menti similius quam ejus verbum, scilicet cogitatio, vel intelligentia. Unde Anselmus in Monol. cap. 63: restat igitur hoc solum verbum illius esse solius, de quo nascendo habet esse, ad omnimodam similitudinem existit. Aliae sunt rationes, sicut jam patebit. Ad primum dicendum, quod non ponitur similitudo quantum ad illud quod est ignobilitatis. Ad aliud dicendum sine praejudicio, quod filius Dei dicitur verbum patris principaliter secundum similitudinem verbi interioris, ut dictum est secundum Augustinum et Anselmum. Dicitur etiam secundum similitudinem verbi exterioris, ut patet ex Glossa, licet non ita principaliter: et hoc dicitur uno modo per respectum ad creaturam quamlibet quantum ad opus conditionis: quia sicut aliquis facile profert verbum: ita Deus per verbum suum, idest filium, facit omnia. Psalm. dixit et facta sunt. Nota Glossam. Alio modo per respectum ad creaturam rationalem specialiter quantum ad opus reparationis; quia sicut verbum exterius manifestat aliis secretum mentis: ita filius manifestavit hominibus patrem prius eis ignotum. Joan. 17, manifestavi nomen tuum et cetera. Haec duplex ratio ex parte verbi exterioris tangitur in Glossa. Ad objecta jam patet quod non tantum sumitur nomen verbi ad divina, quantum ad inefficaciam vel transitum et hujusmodi. Et exercitus. Hic ostenditur Christi potestas quantum ad subjectum exercitum, scilicet fidelium qui ei obediunt et ipsum imitantur. Hunc autem exercitum describit, primo quantum ad pugnandi strenuitatem, sub nomine exercitus. Secundo quantum ad ecclesiasticam unitatem, sine qua nihil Deo placet, qui sunt in caelis. Tertio quantum ad imitationis conformitatem, sequebatur eum. Quarto quantum ad imitantium idoneitatem, in equis. Ubi describitur eorum idoneitas, tum ex parte corporis, tum ex parte animae, vestiti. Ex parte corporis dupliciter. Primo quantum ad aptitudinem, respectu operis; ideo corpora dicuntur equi, quia apta ad currendum per opera bona. Secundo quantum ad munditiam ipsius corporis, albis. Similiter ex parte animae dupliciter. Primo quantum ad decorem meritorum in generali, vestiti bysso. Secundo quantum ad decorem sinceritatis in speciali, albo et mundo. Sinceritas autem duplex est necessaria: scilicet quantum ad intellectum a nigredine erroris: unde dicit: albo. Et quantum ad affectum a sorde affectionis, vel concupiscentiae: unde sequitur: et mundo. Dicit igitur: et exercitus, idest coetus sive multitudo fidelium contra Diabolum, carnem et mundum pugnantium ad modum exercitus, quia militia est vita hominis super terram. Job 7, qui sunt in caelo, numero et merito, quia alibi non fit vera et salubris pugna etiam si mortem quis sustineat. Unde Gregorius in Gregoriano: quisquis extra Ecclesiae unitatem patitur, poenas pati potest, martyr fieri non potest. Vel, in caelo per desiderium et intentionem. Philipp. 3, nostra conversatio in caelis est. Sequebantur, idest sequuntur eum, scilicet Christum, sicut servi dominum, sicut milites principem. Sequuntur inquam, imitando et obediendo. Matth. 10, qui non acceperit crucem suam et cetera. In equis, idest in corporibus in quibus currunt quasi cum equis, per viam boni operis, quos amor Dei stimulat ad bonum. Zachar. 10, posuit eos quasi equum gloriae suae in bello. Albis, idest mundis qui ab illicitis cohibentur. Supra 7, dealbaverunt stolas suas, (idest corpora) in sanguine agni. Vestiti, idest ornati. Bysso, idest veste byssina; hoc est ornatu meritorum decorantium ad modum vestis byssinae: quia merita cum magno labore acquiruntur, sicut byssus cum magno labore ad candorem ducitur. Prov. ultimo, byssus et purpura indumentum et cetera. Albo, ex parte intellectus contra deformitatem erroris. Supra eodem: datum est illi ut cooperiat se byssino splendido et candido. Mundo, ex parte affectus contra sordem concupiscentiae vel affectionis. Matth. 5, beati mundo corde quoniam ipsi Deum videbunt. Byssus byssi, genus est lini mollissimi et candidissimi: et est generis feminini: tamen hic ponitur in masculino, quia sacra Scriptura non est subjecta regulis grammaticae. Aliqui tamen libri habent byssino; et est idem sensus. De ore. Hic ostenditur ejus potestas quantum ad virtuosum verbum: quia virtuose praedicavit comminando poenam judicii, quam virtuose infert malis, sicut prius annuntiavit: unde dicit: et de ore, idest de praedicatione. Ejus, scilicet Christi. Procedit. Loquitur pro statu Christi in carne mortali quando praedicabat: et quia idem modo praedicat per suos praedicatores; fortasse ideo loquitur, quasi de praesenti. Aliqui tamen libri habent, procedebat. Gladius, idest sententia divini judicii quae incidit illicitos cogitatus et motus malos. Dividet etiam malos a Deo et a sanctorum consortio. Acutus, quia virtuose separat hominem a vitiis sententia judicii: considerata tamen cum adjutorio gratiae. Item efficaciter separabit malos a bonis in judicio. Supra 1, et de ore ejus gladius et cetera. Ut in ipso, idest cum ipso per praedicationem annuntiato. Percutiat, perdendo. Omnes gentes, idest omnes gentiliter viventes, etiamsi sint Judaei genere: percutiat inquam, quosdam ad vitam, qui scilicet convertebantur; quosdam ad mortem, qui scilicet pejores fiebant. Et quod dicit, omnes gentes, potest intelligi de ipso praedicante per se et per suos praedicatores. Et reget. Hic describit Christum quantum ad potestativum actum. Et primo quantum ad actum regendi respectu bonorum et malorum communiter. Secundo quantum ad actum reparandi respectu bonorum specialiter, et ipse. Dicit igitur: et reget omnes: scilicet homines tam conversos quam alios dum sunt in statu viae. In virga ferrea, idest in potestate invincibili vel justitia inflexibili. Bonos enim regit dum sunt in statu viae, ipsos conservando, nutriendo spiritualiter, et promovendo. Malos vero regit puniendo vel corrigendo. Psalm. reges eos in virga ferrea. Et ipse, quia alia creatura non poterat. Calcat, idest calcavit, hoc est suppeditavit pressit et destruxit, scilicet per passionem et resurrectionem. Torcular, idest mortem aeternam, quae sicut torcular habet pressuram et torturam magni cruciatus. Dicitur autem torcular vini, propter acerbitatem poenae quae inebriat replendo et dejiciendo damnatos. Jerem. 51, inebriabo eos ut sopiantur et cetera. Vini inquam, furoris irae Dei, idest vehementis irae, idest eiusmodi inebriatio erat inferenda ex divina justitia graviter puniente. Ideo ergo divina justitia dicitur furor irae, quia ea graviter et actualiter puniente, videtur Deus iratus ad modum furiosi. Ad significandum ergo magnitudinem poenae quae debebatur hominibus, nisi Deus pro eis passus esset: et ponitur non tantum nomen irae, sed etiam dicitur furor irae. Ex hac similiter ratione dicitur supra 16, date illi calicem vini indignationis irae ejus. Dei omnipotentis, scilicet patris vel Trinitatis. Ex hoc patet quod nisi filius nos reparasset per clementiam, poterat nos punire per justitiam et invictam potentiam. Ex hoc etiam patet, quia poterit Antichristum et suos damnare, de quibus infra sequitur. Eccles. 1, unus est altissimus creator omnium omnipotens. Et habet. Hic describit Christum quantum ad universale dominium, ad quod significandum, vidit scriptum in vestimento et femore ejus. Rex regum. Hoc dicitur specialiter quantum ad dominium super majores dominatores, scilicet reges et hujusmodi multi potentes. Et dominus dominantium. Hoc dicitur quantum ad omnes dominatores communiter; et per hoc ostenditur esse dominus omnium rerum universaliter; quia si est dominus dominantium, est et dominus rebus quibus dominatur. Item quod est dominus dominantium est signum certum majestatis infinitae quae omnibus rebus universaliter dominatur. Vel moraliter, ut tangit Glossa. Nota quod vestimentum dicitur humanitas assumpta, qua fuit divinitas quasi vestita. Philipp. 2, et habitu inventus ut homo. Femur est idem, sed differenti ratione. Vestimentum enim dicitur inquantum assumpta. Femur, inquantum est propagata a parentibus; ideo enim dicitur femur secundum Glossam, ut denotetur de vera progenie parentum fuisse. Per femur enim propago carnis accipitur: unde Genes. 24, pone manum tuam sub femore meo, ut adjurem te per dominum Deum et cetera. Praevidit enim dominum de suo femore nasciturum, per quem adjuravit servum. Per hoc autem quod dicitur, scriptum, notatur perpetuitas dominicae dominationis. Psalm. et dominatio ejus in omni generatione et generationem. Est autem sensus praedictorum verborum, ac si diceretur: Christus etiam ex parte humanitatis unitae divinitati, dominatur omnium universaliter in perpetuum. Vel secundum beatum Gregorium super hunc locum: unde mundo innotuit, ibi de se ultionis sententiam infixit. Supra 17, dominus dominorum est et rex regum. Et vidi. Descripta excellentia Christi, hic ponitur monitio ad adhaerendum ipsi: unde inducit Angelum clamantem hominibus ut veniant et congregentur ad ipsum Christum qui dabit eis aeternum convivium. Per quem Angelum signantur praedicatores qui monent homines adhaerere Deo Christo. Primo ergo tangitur ipse admonitor. Secundo ipsa monitio, et clamavit. Tertio admoniti, dicens omnibus. Quarto modus sive materia admonitionis, venite. Dicit igitur: et vidi unum Angelum, idest coetum praedicatorum, qui dicuntur Angeli, quia hominibus annuntiant quae sunt salutis. Intelligitur in nomine Angeli scientia quae debet esse in praedicatore. Isa. 18, ite Angeli veloces et cetera. Dicit autem, unum Angelum, propter uniformitatem doctrinae; quia omnes docent fidem et bonos mores. Eadem ratione dicitur supra 8, et audivi vocem unius aquilae et cetera. Stantem, per vitae rectitudinem, in contemptu terrenorum, in desiderio aeternorum. Tob. 5, invenit juvenem stantem splendidum et cetera. In sole, idest in magna claritate exempli. Matth. 5, vos estis lux mundi. Et sic tanguntur quatuor quae debent esse in praedicatoribus: scilicet officii auctoritas, doctrinae uniformitas, vitae sanctitas, exempli claritas. Vel, in sole, idest ardore tribulationum, in quo debent stare recti et stabiles sine combustione. Jonae 1, exortus est sol cum ardore. Vel, in sole, secundum Glossam, idest veritatem in manifesto proponentes. Simile 2 Reg. 12, ego faciam hanc rem in conspectu solis hujus. Et clamavit, praedicando: et notatur in hoc zelus animarum. Voce magna. Vox praedicationis est magna, quando habet adjunctum desiderium magnum juvandi animas. Item quando confirmatur auctoritate Scripturae. Matth. 13, ideo omnis Scriba doctus in regno caelorum similis est homini patrisfamilias qui profert de thesauro suo nova et vetera. Item quando roboratur exemplo vitae: unde Isidorus 3 Lib. de summo bono: qui non vivit sicut docet, ipsam quam praedicat veritatem contemptibilem facit. Dicens omnibus avibus, idest justis a terrenitate elevatis, et agilibus in profectu boni operis. Quae volabant, alis contemplationis. Per medium caeli, idest per bona caelestia, cum mensura et discretione. Per hoc enim quod dicitur medium, notatur mensura contemplationis: ut scilicet non nimis ascendat per temeritatem, nec nimis descendat per pusillanimitatem. Vel, per medium caeli, scilicet Empyrei, discurrendo scilicet per ordines Angelorum, considerando, cum intimo sapore, quantus sit ardor Seraphim, quanta lux Cherubin, quanta discretio thronorum, quanta praeeminentia dominationum, qui principatibus et potestatibus praesint, quanto moderamine omnis terrena potestas constituitur per principatus, quanta virtute potestates contrariae per potestates coercentur, quantum est donum virtutum a quibus prodigia et signa fiunt: quantum est donum Archangelorum et Angelorum, a quibus secreta Dei hominibus manifestantur. Item debent discurrere per cuneos prophetarum, conventus praedicatorum, choros apostolorum, exercitus martyrum, collegia confessorum, consortia monachorum et anachoritarum, choreas virginum, contubernia matronarum. Deinde transeundum ad fontem qui est in medio Paradisi, id est beatam virginem, quae inundat plenissime fluminibus gratiae et gloriae. Deinde ad virgultum in quo omnes recreantur in gloria, scilicet ad dominum Jesum. Inde colligitur vinum dilectionis summae quo bene potantur ad ebrietatem: et inde etiam emanat sapor vini inebrians justos spirituales in via usque ad terrenorum oblivionem. Item ficus dulcedinis dulcorantis bonos in patria, et etiam justos in via, ut suspirent ad aeterna. Item malagranata ordinatae conversationis et mentis fervidae, qua parati sunt pro domino in carcerem et in mortem ire. Sunt autem alae sex contemplationis. Prima est desiderii expectatio. Secunda circumspectio. Tertia intuitio. Quarta admiratio. Quinta exultatio. Sexta dilectio. Ad longam enim desiderii expectationem sequitur circumspectio; circumspectioni intuitio, et sic de aliis. Venite. Hic ostenditur modus sive tenor admonitionis: et primo ponitur ipsa monitio. Secundo allectiva ratio. Ad coenam. Ratio autem ponitur duplex: scilicet duplex refectio quae dabitur in patria, eis qui Christo adhaeserunt in via. Una refectio erit de divina fruitione. Unde dicitur, ad coenam magnam. Alia de malorum damnatione. Unde sequitur. Ut manducetis et cetera. Dicit igitur. Venite, per desiderium mentis. Jacob. 4, appropinquate Deo et cetera. Et congregamini, scilicet spiritualiter per desiderii unitatem, vel per unitatem caritatis. 1 Esdrae 3, congregatus est populus quasi vir unus. Ad coenam magnam, idest ad Deum qui nobis erit plena refectio. Unde beatus Bernardus in Lib. de diligendo Deo: se dedit in meritum, se servat in praemium, se apponit in refectionem animarum sanctarum. Unde autem dicit magnam; quia perfectissima et plenissima erit illa refectio: et quicquid desiderabitur, totum habebitur in fruitione beatissimae Trinitatis. Psalm. satiabor cum apparuerit gloria tua. Ut manducetis, scilicet in patria. Carnes regum et carnes tribunorum; idest ut delectemini in cruciatu reproborum, tam majorum quam minorum. Psal. laetabitur justus cum viderit vindictam. Hoc autem intelligendum de cruciatu malorum, non inquantum est cruciatus sive afflictio absolute; sed secundum quod in ea manifestatur divina justitia, in cujus consideratione beati delectabuntur, quia ordinat peccatum et peccatores in poena. Unde Augustinus in Lib. de natura boni: peccantes in suppliciis ordinantur. Distinguuntur autem hic reprobi multipliciter. Distribuuntur autem secundum statum multiplicem. Primo, secundum statum potestatis saecularis: et hoc tum majoris, unde dicit, regum: tum mediocris, unde sequitur, et carnes tribunorum. Tribunus dicitur qui praeest uni tribui. Graece autem dicitur chiliarchus, Latine millenarius. Tum minoris; et tales dicuntur fortes, non solum per potestatem illam quam habent; sed per perversitatem ad male agendum; quia multi qui non sunt magnae potestatis, magnas malitias exercent. Secundo quantum ad statum regiminis spiritualis, quod est in Ecclesia. Et tanguntur subditi, cum dicitur, equorum; quia debent regi a praelatis, sicut equus a sessore. Item praelati, cum subditur: sedentium in ipsis, id est praesidentium eis per effectum regendi, licet male regunt eos. Tertio quantum ad statum conditionis corporalis. Tum libertatis: unde dicit: liberorum. Tum servitutis, unde sequitur: et servorum. Potest tamen intelligi spiritualiter utrumque, ut tangit Glossa. Quarto, quantum ad statum fortunae temporalis, quae est duplex: scilicet indigentiae. Unde dicitur, pusillorum, scilicet secundum temporalem facultatem. Item opulentiae: unde sequitur, et magnorum, scilicet magnitudinem mundanae opulentiae. De his Ezechiel. 39, dic omni volucri et universis avibus, convenite properate et cetera. Et vidi bestiam. Postquam descripsit ipsum Christum, hic ostendit impietatem Antichristi et suorum, propter quam digni erunt damnatione; quia scilicet totis viribus impugnabunt Christum et ejus cultores. Unde dicit, et vidi, interno aspectu. Bestiam, idest Antichristum. Et reges terrae, idest pseudo ejus apostolos, qui videbuntur reges aliorum per doctrinam, et etiam per potentiam; quia magnam potestatem temporalem habebunt; quia principes obedient eis. Et dicit, terrae, quia non quaerent nisi terram. Vel, terrae, idest hominum terrenorum, qui eis obedient. Et exercitus eorum, scilicet Antichristi et suorum servientes Antichristo et pseudoapostolis. Congregatos, per cordium unanimitatem. Ad faciendum praelium, per blasphemias, per doctrinas erroneas, per miracula, et alia multa, quibus studebunt fidem Christi extinguere. Cum illo, idest contra illum, qui sedet in equo, idest contra Christum: de quo supra eodem, ecce equus albus et qui sedebat et cetera. Et cum exercitu ejus, idest contra fideles, qui sunt exercitus Christi, contra quos pugnabunt modis praetactis, et etiam disputationibus, promissis ac donis, minis ac flagellis et aliis modis. Daniel. 9, consurget rex impudens facie, et interficiet robustos et populum sanctorum. Et post sequitur, et contra principem principum consurget. Et apprehensa. Hic ostendit ipsam damnationem Antichristi et suorum. Et primo damnationem Antichristi et pseudoapostolorum. Secundo damnationem aliorum per eos seductorum. Et ceteri. Circa primum primo ostendit damnationem ipsorum. Secundo damnationis modum, vivi missi sunt. Dicit igitur. Et apprehensa est bestia, idest captivatus est in aeterna poena Antichristus. Loquitur autem pro statu damnationis ejus. Et cum illa pseudopropheta, idest coetus pseudoapostolorum, qui videbantur veri praedicatores, cum essent pseudo, idest falsi. Propheta enim quandoque idem est quod praedicator. Et dicit in singulari, propter uniformitatem in intentione et malitia. Illi enim erunt vulpeculae Sansonis, habentes caudas colligatas cum facibus. Judicum 15, qui fecit signa, idest miracula. Coram ipsa, idest ad beneplacitum et jussum Antichristi. Matth. 24, surgent pseudochristi et pseudoprophetae et cetera. Quibus, scilicet signis. Seduxit, idest seorsum a fide Catholica duxit. Eos qui acceperunt characterem bestiae, idest fidem Antichristi in mente. Fides enim Antichristi erit character ipsius in mentibus infidelium, licet invisibilis; sicut fides Christi, est signum Christi in cordibus fidelium. Et qui adoraverunt, corpore. Imaginem ejus. Unum ergo pertinet ad mentem, aliud ad corpus. Vel, character, idest signum Antichristi per potestatis ejus confessionem ex parte oris. Et qui adoraverunt etc. per pravitatis ejus imitationem, sive conformitatem. Supra 13, si quis adoraverit et cetera. Gregorius in Gregoriano: Antichristus cum omnibus sequentibus suis interveniente mundi fine damnabitur. Vivi. Hic ostenditur modus damnationis Antichristi et pseudoapostolorum; quia scilicet acerbissime flammis sulphureis et foetentibus cruciabuntur. Unde dicit: hi duo, scilicet bestia et pseudopropheta: quia fuerunt copulati in culpa. Missi sunt vivi. Per hoc notatur acerbitas poenae: quasi dicat, acerbissime punientur, et gravius quam alii ad similitudinem ejus, quia vivi comburentur: et hoc est quia gravius offenderunt. In stagnum, idest in abundantiam. Ignis, scilicet infernalis. Ardentis sulphure, idest ardentis cum foetore, sicut ignis ardens in sulphure foetorem habet adjunctum. Infra 20, Diabolus missus est in stagnum et cetera. Et ceteri. Hic agitur de damnatione minorum: quae minor erit; quia minus peccaverunt quam illi per quos seducti sunt. Describitur autem horum damnatio. Primo per respectum ad Christum cujus fidem contempserunt, et ideo ab ipso damnabuntur. Secundo per respectum ad sanctos, quorum vitam neglexerunt, et ideo erunt in opprobrium coram eis, et ipsi delectabuntur in consideratione poenae ex divina justitia eis inflictae. Et omnes. Dicit ergo, et ceteri, scilicet qui secuti sunt Antichristum et pseudo apostolos, et seducti sunt per eos, sicut ante praemissum est, occisi sunt, morte aeterna, in gladio, idest in judiciali sententia, quae quasi gladio separabit malos a Deo et a sanctis, sedentis super equum. Christi praesidentis suae humanitati: quasi dicat: quia minores sunt in culpa, punientur communi poena reproborum quae gladio intelligitur. Job 19, fugite a facie gladii et cetera. Qui procedit, idest processit, de ore, idest praedicatione ejus; quia sicut praedicavit, sic implebitur. Vel, procedit, etiam nunc, ex ore, idest praedicatoribus, qui sunt os ejus. Tangit id quod dictum est supra eodem, et de ore ejus et cetera. Et omnes aves caeli, idest justi, volantes per contemplationem, vel desiderium ad caelestia, saturatae sunt carnibus eorum, idest delectati sunt videndo poenam eorum, considerando divinam justitiam in ea. Isaiae ultimo: et erunt usque ad satietatem visionis omni carni.
Textum Parmae 1869 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit
[91224] Super Apocalypsim «Vox», cap. 20 Et vidi Angelum et cetera. Hic agitur de damnatione Diaboli et Daemonum. De Diabolo tamen expressius agitur: et in ejus damnatione, damnatio Daemonum simul intelligitur. Christus autem eum damnabit, et poterit ipsum damnare sicut potuit eum in primo adventu ligare, sicut dicit Glossa. Primo ergo ostenditur ligatio Diaboli facta per Christum in adventu primo. Secundo ejus damnatio facienda per ipsum in adventu secundo, et cum consummati fuerint. Circa ligationem primo ostenditur primus adventus Christi. Secundo ostenditur in eo potestas ligandi, habentem. Tertio ipsa ligatio Diaboli, et apprehendit. Quarto fructus ipsius ligationis, et vidi sedes. Dicit igitur, et vidi: quasi dicat: ita per revelationem intellexi damnationem Babylonis et Antichristi ac suorum. Intellexi etiam damnationem Diaboli fiendam per Christum, qui ipsum in primo adventu ligavit: et hoc est: et vidi Angelum, idest Christum, descendentem de caelo, idest de sua altitudine se humiliantem, per carnis assumptionem. Psal. inclinavit caelos et descendit. De hoc magis dictum est supra 10, et vidi Angelum et cetera. Habentem clavem abyssi, idest potestatem claudendi abyssum, idest corda impiorum tenebrosa, ne scilicet Diabolus per eos quantum vellet procedat ad pervertendum alios actu exteriori. Vel. Abyssus, idest ipse Diabolus tenebrosus, quem Christus potest claudere, idest ejus malitiae exitus ad actum. Et catenam magnam, idest potestatem magnam ingerendi poenam et omnes impios. Per clavem ergo et catenam potestas Christi signatur: sed per clavem inquantum claudit exitum nocumento: per catenam inquantum constringit supplicio. Primum respectu culpae. Secundum respectu poenae. Sed contra: supra 9 dicitur, vidi stellam, idest Diabolum, de caelo cecidisse, et data est illi clavis putei abyssi. Quomodo ergo Diabolus et Christus in eadem potestate conveniunt? Respondeo. Non est eadem potestas. Diabolus enim dicitur habere clavem putei abyssi; quia ex permissione divina potestatem habet ad tentandum amplius impios, quos dejicit in ampliora peccata. Christus autem dicitur habere clavem abyssi; quia potestatem habet claudendi Diabolo et impiis egressum ad opera prava, ut non tantum aliis noceant, quantum vellent: hoc autem est bonum, primum vero malum. In manu, idest in operatione passionis et resurrectionis, secundum Glossam, quia per virtutem passionis et gloriam resurrectionis, per quam factus est potens super Daemones, etiam inquantum homo cohibere potest eos. Vel, in manu, scilicet in libito in facultate suae voluntatis; quia illa facultate potest quando vult uti. Et apprehendit. Hic ostenditur ipsa ligatio Diaboli. Et quia est nunc ligatus, quod tandem solvetur: ideo primo ostenditur ejus ligatio facta per Christi passionem. Secundo ejus solutio futura ante mundi consummationem, et post hoc. Circa primum primo ostenditur necessitas: quia scilicet Diabolus est totus sitibundus ad animarum seductionem. Secundo tempus, scilicet quo durabit ligatio, et ligavit. Tertio locus ubi eum scilicet ligavit, et misit. Quarto modus, et clausit. Dicit igitur, et apprehendit, scilicet Angelus, idest Christus, hoc est malitiam tenuit, ne in actum procederet quantum vellet, sicut post exprimit in verbo ligandi. Vel, apprehendit, idest Diabolum peccasse, in procuratione mortis suae manifestavit cohibendo ipsum. Draconem, idest Diabolum: quem sic vocat propter violentiam; quia draco est genus serpentis violenter opprimens. Serpentem, per astutiam. Genes. 3, serpens erat callidior et cetera. Antiquum, per consuetam nequitiam, qui est Diabolus, per dejicientem superbiam, quia propter superbiam cecidit. Diabolus autem interpretatur deorsum fluens. Et Satanas, per incitantem malitiam. Satanas enim interpretatur adversarius. 1 Petri 5, adversarius vester Diabolus circuit quaerens quem devoret. Et ligavit eum, idest potestatem ejus coercuit ne noceat electis, quantum ante ejus adventum. Gregorius super hunc locum: potentia divinae dispensationis astringitur, ne inquantum nocere valet effrenetur. Per mille annos, idest per universum tempus, a tempore passionis Christi, usque ad tempus Antichristi. Numerus enim millenarius est perfectus; quia terminat numeros praecedentes; nec ultra eum est alius numerus, nisi per resumptionem: unde recte signat universitatem. Sic exponit Augustinus vigesimo libro de civitate Dei, inducens illud exemplum, verbum quod mandavit in mille generationes, idest in omnes. Vel secundum Glossam, tempus a passione Christi, usque ad tempus Antichristi signatur per mille annos; quia illud tempus hominibus conceditur, ut praemium acquirant per meritorum perfectionem. Et misit eum, permissive, in abyssum, idest in corda tenebrosa impiorum. Glossa, ejectus a fidelibus. Et bene dicit, misit, quia nihil potest, nisi permissus. Matth. 8, si ejicis nos et cetera. Gregorius super hunc locum: antiquus hostis in abyssum mittitur; quia relegatus a bonorum cordibus apud reproborum mentes reclusus eis atrocius dominatur. Et clausit. Hic ostenditur modus ligationis. Ligavit autem eum dupliciter. Tum ipsum fortiter cohibendo, scilicet ut non possit procedere, et clausit, scilicet eum infra limitationem suae potestatis, vel in cordibus impiorum: quasi dicat: ei potestatem subtraxit nocendi: quandoque tamen permittit occulto et justo judicio. Job 38, quis conclusit ostiis mare? Idest Diabolum; scilicet Christus. Primum ostium fuit incarnatio, aliud passio, aliud resurrectio, aliud ascensio. Tum fideles firmiter muniendo, scilicet sigillo passionis. Et signavit super eum, idest sigillum posuit super ipsum sic clausum. Quod autem dicitur super, notat detentionem et cohibitionem suae malitiae. Posuit inquam, sigillum, idest signum crucis, cujus virtute fideles eum repulerunt. Ezechiel. 9, omnem super quem videritis tau, ne occidatis, ut non seducat per tentationes interiores vel exteriores, per se vel per alios, gentes, idest electos de diversis gentibus, donec consummentur mille anni, idest donec compleatur universum tempus a passione usque ad tempus Antichristi. Sed contra. Nonne modo seducit? Respondeo. Sic, eos qui nolunt bene uti armis sibi a Christo datis, vel quae darentur si vellent. Ante passionem autem non habebant homines tanta adjutoria; quia tunc non fuit tanta gratia. Item nec tam efficacia sacramenta. Item nec exemplum Christi. Item nec passio sua adhuc fuerat. Item ante adventum Christi, omnes trahebantur ad Limbum. Modo aperta est janua: unde modo ligatus est respectu temporis quod praecesserit ejus adventum ac passionem, post hoc. Hic ostenditur futura solutio jam ligati. Et post hoc oportet, necessitate immutabilitatis; quia Deus sic disposuit. Vel, oportet, idest necesse est necessitate magnae virtutis, scilicet ad examinationem electorum, illum solvi, idest laxari, quantum ad potestatem prius ligatam, modico tempore, scilicet tribus annis et dimidio, scilicet tempore Antichristi. Matth. 24. Et nisi breviati fuissent et cetera. Gregorius in Gregoriano: tunc antiquus hostis suis membris traditus, pauco quidem in tempore, sed multa contra nos laxabitur virtute. Et vidi. Hic ostenditur fructus ligationis, qui est duplex: scilicet opportunitas merendi in via, et perceptio praemii in patria: et ad utrumque horum debent fideles attingi. Primo ergo tangitur regulatio status. Secundo perceptio aeternae gloriae, et animas. Tertio subditur excitatio humanae desidiae, haec est resurrectio. Circa primum primo ostenditur obedientia subditorum, cum vocantur sedes. Secundo regimen praelatorum, et sederunt. Tertio, quia necessitas officii ad hoc cogit, ostenditur auctoritas ipsorum, et judicium. Dicit igitur, et vidi sedes, idest subditos paratos subesse praelatis obediendo, juxta illud Psalmistae: ut jumentum factus sum apud te. Et sederunt, scilicet praelati. Super illas, sedent praelati in subditis cum eos recte regunt. Supra 4, et in circuitu sedis etc. sedilia dicuntur ibi subditi. Ne autem sint torpidi, stimulat eos auctoritas officii injuncti: unde sequitur: et judicium, idest potestas judicandi, idest regendi subditos. Datum est illis, scilicet a Deo, quia specialiter bonos pastores instituit dominus. Supra 3, faciam illum columnam et cetera. Posset etiam intelligi pro statu futuro, et vidi sedes, idest auctoritatem multiplicem perfectorum. Et animas. Hic tangitur perceptio gloriae quae habetur ex meritis. Unde primo ostenditur meritum. Secundo praemium, et vixerunt. Tertio per oppositum ostenditur damnatio malorum, et ceteri. Circa primum primo ostenditur meritum martyrum. Secundo confessorum, et qui non adoraverunt. Vel meritum justorum ostenditur primo quantum ad operationem boni. Secundo quantum ad declinationem mali. Dicit igitur: et animas, scilicet vidi. Decollatorum, idest martyrum qui decollati fuerunt, et hoc propter testimonium Jesu, idest quod exhibuerunt Christi humanitati, in qua et per quam salvat nos. Jesus enim interpretatur salutaris. Et est nomen filii in humanitate assumpta. Luc. 2, vocatum est nomen ejus Jesus et cetera. Et propter verbum Dei. Idest propter testimonium quod dederunt Christo, quantum ad divinitatem. 1 Joan. 1, quod fuit ab initio et cetera. Et vidi, similiter. Animas eorum qui non adoraverunt bestiam, idest Antichristum in seipso. Neque imaginem ejus, idest statuam, ad literam. Vel, imaginem, idest apostolos falsos ipsius in quibus ejus conformitas apparet. Nec acceperunt characterem idest signum. Ejus in frontibus, scilicet in manifesta confessione. Aut in manibus suis, idest in impia operatione: et sic describit confessores, quantum ad declinationem duplicis mali: scilicet nefandae adorationis, tum in se, tum sua imitatione: sive imago intelligatur corporaliter, sive spiritualiter pro pseudo apostolis. Item impiae consignationis. Supra 14, si quis adoraverit bestiam et imaginem ejus et cetera. Et vixerunt. Hic ostenditur praemium: et hoc quantum ad primam stolam. Et tangit duo bona gloriae. Unum est vitae plenitudo. Secundum honoris celsitudo: unde sequitur: et regnaverunt. Dicit igitur: et vixerunt: quasi dicat: non solum vivent in futuro post judicium, sed etiam jam vixerunt, idest jam vitam receperunt qua vivent. Haec autem vita est ex conjunctione ad vitam increatam: haec autem vita habet plenam felicitatem. Unde Augustinus, 6 Lib. de civitate Dei: eam quippe vitam ubi est sine fine felicitas. Et regnaverunt, per regiam dignitatem. Cum Christo, qui in aeternum regnat, unde similiter et ipsi. Haec duo bona sunt contra duplex malum poenale viae: scilicet contra miseriam mortis, et contra utilitatem vitae, aut ipsam mortem. Subjacet enim homo hic multiplici utilitati. Propter haec bona gloriae ait apostolus: desiderium habens dissolvi et esse cum Christo. Mille annis, idest per universum tempus quo paulatim colligitur numerus electorum usque ad finem mundi; quia usque tunc animae regnant exutae sine corporibus cum Christo: postea vero resument corpora et in eis sine fine regnabunt. Per millenarium ergo signatur totum tempus, quo animae cum Christo regnant in patria, donec impletus sit numerus electorum: et accipiatur large tempus, ut cum dicitur: lux perpetua lucebit sanctis tuis et aeternitas temporum. Sed objiciunt Judaei, quod, si verum dicit Joannes, ergo post mille annos terminabitur regnum Christi. Responsio jam patet: quia per mille annos non signatur numerus mille annorum, cum de numero loquatur beatus Joannes in hoc libro ratione mysterii, ut patet supra 13 in fine et 14 in fine. Igitur per mille annos signatur totum tempus quo colligitur et successive impletur numerus electorum; post vero animae simul cum corporibus regnabunt. Et ceteri: quasi dicat: ita mortui propter Christum vel in Christo vivent vita gloriae et e contrario. Ceteri mortuorum, idest alii inter mortuos morte naturae. Alii scilicet a praedictis. Vel secundum Glossam, ceteri mortuorum, idest ceteri a praedictis in anima mortui. Non vixerunt, scilicet vita immortalitatis quasi dicat: in mortem aeternam ceciderunt. Donec consumentur mille anni, idest donec compleatur tempus quo colligitur numerus electorum: tunc enim simul in anima et corpore morientur. Matth. 25, ibunt hi in supplicium aeternum isti autem in vitam aeternam. Ex praemissis patet fructus ligationis Diaboli; quia per hoc fideles melius proficient in via, et iterum liberius ac facilius percipiunt praemium in patria; quia per ejus tentationes non sic impediuntur consentiendo, cum potius vincant; et quia non potest eos trahere ad Limbum eo modo quo prius, cum sit aperta janua. Sed quomodo dicitur, non vixerunt, cum anima semper vivat, quia immortalis? Respondeo. Est vita animae multiplex, scilicet vita qua in se vivit naturaliter: hanc nunquam perdit: de hac non agitur hic. Item est vita quam tribuit corpori, sine qua vivit in corpore. Hanc non semper habet. Item est vita quam recipit, scilicet supra vitam naturae: et haec est duplex: scilicet vita gratiae in via, et gloriae in patria. Quod ergo dicitur, non vixerunt, potest intelligi de vita animae secundum quod vivit in corpore; et sic ly donec accipitur exclusive. Donec consummentur mille anni, idest donec consummetur tempus quo paulatim completur numerus electorum. Post enim recipient corpora. Item potest intelligi principalius de vita gloriae; et ly donec potest accipi inclusive, quia nunc ante, nunc post. Potest etiam hoc modo accipi exclusive, sicut prius expositum est secundum Glossam, non vixerunt, idest mortui sunt in anima per privationem vitae gloriae. Donec etc., idest donec compleatur numerus electorum: quia tunc non solum in anima erunt mortui, sed etiam in corpore, per privationem aeternae vitae et acerbitatem poenae perpetuae. Haec est resurrectio. Hic ponitur excitatio humanae ignaviae. Ad quam excitandam, primo utitur commendatione in generali. Secundo descriptione in speciali: in his. Circa primum, primo commendat statum bonorum ante judicium. Secundo ipsos beatos habentes hunc statum, beatus. Dicit igitur: haec est resurrectio prima, scilicet quod ligatus est Diabolus: et quod homines resurgentes a peccatis proficiunt in meritis: et quod animae exutae statim nisi habeant aliquid purgabile, transeunt ad statum beatitudinis. Nota Glossam, haec est resurrectio et cetera. Dicitur autem prima, ad differentiam secundae, quae erit resurrectio generalis corporum; de qua 1 Corinth. 15, omnes quidem resurgemus et cetera. Beatus, quia beatitudinem consequitur. Et sanctus, quia in ipsa beatitudine firmatur, ut nunquam perdat. Sanctus enim uno modo idem est quod firmus, vel confirmatus. Qui habet partem, scilicet cum aliis electis. In resurrectione prima, quae in tribus est secundum Glossam. Diaboli ligatio, exitus a peccato cum profectu in bono. Primae stolae perceptio. Quantum autem ad hoc tertium, videtur principaliter hic accipi: unde sequitur in his et cetera. Supra 6, natae sunt illis singulae stolae et cetera. In his. Hic utitur descriptione in speciali. Describit autem resurrectionem primam quantum ad gloriam animarum in patria dupliciter. Primo quantum ad absentiam mali. In his: quasi dicat: vere beatus est, quia in his, qui scilicet partem habent in resurrectione prima per primae stolae perceptionem. Secunda mors, scilicet mors Gehennae non habet potestatem, scilicet ut absorbeat eum. Prima mors est culpae, et est in anima. Psal. illumina oculos meos ne unquam obdormiam in morte. Secunda est Gehennae, quae sequitur ex prima; et est simul in corpore et anima, ut dicit Glossa. Supra 2, qui vicerit non laedetur a morte secunda. Secunda quantum ad praesentiam boni, quod tangitur duplex: scilicet dignitas sacerdotalis, in Dei honorificatione. Item dignitas regalis in honoris participatione. Et regnabunt. Dicit igitur: sed erunt sacerdotes Dei, scilicet patris. Et Christi ejus, idest filii, qui est Christus patris; quia ab eo secundum humanitatem unctus, et quia singulariter ab eo dilectus. Quasi dicat: laudes aeternas dabunt divinitati et humanitati. Psal. in saecula saeculorum laudabunt te. Et regnabunt, in aeternis honoribus. Cum illo, scilicet cum patre et filio incarnato. Idem intelligendum est de spiritu sancto, quia ei erunt conjuncti. Mille annis, idest per universum tempus a passione Christi usque ad finem mundi. Post enim regnabunt, non tantum anima, sed anima simul et corpore. Et cum consummati. Hic ostenditur Diaboli damnatio facienda per Christum in adventu secundo. Primo autem ostenditur meritum supplicii. Secundo ipsum supplicium Diaboli, et descendet. Tertio ostenditur forma judicii in quo scilicet damnabitur, et vidi thronum. Circa primum notandum quod ita damnabitur Diabolus, quia abutetur potestate sibi a Deo permissa sub Antichristo, praeter illa peccata quibus prius Deum offendit. Primo ergo ostenditur laxatio diabolicae potestatis. Secundo abusus potestatis laxatae, et exibit. Ubi ostenditur abusus potestatis, primo quantum ad seductionem malorum. Secundo quantum ad impugnationem bonorum, et congregabit. Ubi primo tangitur aggregatio adjutorum. Secundo malitia congregatorum, et ascenderunt. Tum in generali, tum in speciali, cum sequitur: et circuierunt. Dicit igitur: et cum consummati: quasi dicat: ita ligavit dominus Diabolum, donec consummentur mille anni, sicut dictum est supra post principium capituli. Et cum consummati fuerint mille anni, idest tempus a passione Christi usque ad adventum Antichristi. Solvetur Satanas, idest laxabitur ei potestas: solvetur inquam, de carcere suo, idest de cordibus reproborum in quibus ligatus est quasi in carcere, ne ab eis et per eos irrumpat ad nocendum quantum vellet. Unde Gregorius in Gregoriano: tempore Antichristi de iniquorum cordibus nunc occulte saevientibus eductus procedet; et tunc accepta potestate contra Ecclesiam, in vim apertae persequutionis erumpet. Et, solutus, exibit, scilicet in apertam et crudelem persequutionem. Et seducet, idest seorsum ducendo a Christo decipiet. Gentes, gentiliter et impie viventes. Quae sunt super quatuor angulos terrae, idest in quatuor partibus mundi: et nominat has gentes, Gog et Magog. De hujusmodi Ezech. 38, fili hominis et cetera. De his sunt opiniones diversae. Dicunt enim quidam Judaei, quod sunt quaedam gentes quae habitant in oriente, quae in fine saeculi venient ut expugnent Jerusalem, sed vincentur a suo Messia, et tunc aedificabunt Jerusalem auream civitatem, juxta illud Tob. 13, portae Jerusalem ex sapphiro et cetera. Alii dicunt has gentes esse aquilonares et quod Alexander inclusit eas in montibus Macedoniae, et tunc exibunt et per eas Antichristus procedet ad alias superandas. Sed quicquid de hac secunda opinione sit, ad minus in hoc loco non videtur agi de Gog et Magog sub intellectu gentium specialium, sed generaliter per hoc signatur universitas malorum qui adjutores erunt Antichristi ad persequutionem fidelium. Additur enim, quae sunt super quatuor angulos terrae. Unde dicit beatus Augustinus 20 de civitate Dei: gentes istae quas appellat Joannes Gog et Magog, non sic sunt accipiendae, tamquam sint aliquae in aliqua parte terrarum barbari constituti: toto namque terrarum orbe significati sunt isti esse cum dictum est, quae sunt in quatuor angulis terrae. Nota igitur quod Gog interpretatur tectum: Magog de tecto: quasi dicat: seducet omnes impios quos poterit, in quibus nunc quasi in tecto latet ipse Diabolus, unde nunc sunt tectum Diaboli: sed tunc erumpet quasi de tecto, idest de occulto suae malitiae in apertam persequutionem. Unde Augustinus exponens haec verba in eodem ait: tectum gentes sunt, quia in eis nunc quodam modo tegitur inimicus antiquus, et de tecto ipsae erunt, quando in apertum odium de operto eruptae sunt. Et congregabit eos, scilicet impios. Glossa, non localiter sed mente; quia scilicet faciet eos unanimes ad persequendum fideles. Unde sequitur: in praelium, scilicet contra fideles, per persuasiones, comminationes, promissa, dona, flagella et aliis modis. Quorum, scilicet malorum. Numerus est sicut arena maris, idest ita innumerabiles et steriles. Supra 16, procedunt ad reges et cetera. Et ascenderunt, idest ascendent, hoc est per superbiam elevabunt se. Super latitudinem terrae, idest omni orbe exercebunt malitiam suam. Joel 1, et gens ascendet super terram meam fortis et innumerabilis. Et circuierunt, idest circuibunt. Per hoc notatur quod intus non intrabunt per effectum malitiae, quia nunquam omnino Ecclesia dejicietur. Iste circuitus erit diligens perstructio et conatus ad pervertendum fideles ad instar capitis sui. De quo 1 Petr. 5, circuit quaerens quem devoret. Castra sanctorum, idest justos semper ad resistendum vitiis paratos: unde de Ecclesia dicitur Cant. 3, terribilis ut castrorum acies ordinata. Et civitatem, idest Ecclesiam: quam vocat civitatem, propter unitatem justorum ad resistendum, secundum Glossam. Gregorius: omnis pugna unanimiter aggressa victoriam parit. Dilectam, scilicet a Deo. Hoc dicit ad consolationem justorum quos nutrit et protegit, quia diligit eos. Prov. 8, ego diligentes me diligo. Et sic describit justos persecutionem sustinentes tempore Antichristi, quantum ad tria: scilicet quantum ad pugnae strenuitatem, quantum ad strenuitatis unanimitatem, quantum ad divinam charitatem. Et descendit. Hic ostenditur supplicium Diaboli cum quo mali damnabuntur et Antichristus, et ejus pseudo apostoli. Primo ergo ostenditur damnatio impiorum. Secundo damnatio Diaboli seductoris eorum, et Diabolus. Tertio ostenditur associatio Antichristi et pseudo apostolorum, ubi est bestia. Dicit igitur: et descendit, idest descendet. Ignis, scilicet gehennalis. De caelo, idest a sublimitate divinae justitiae et potentiae: quasi dicat: Deus ex sua justitia altissima inferet eis poenam ignis aeterni. Per hoc autem quod dicitur, descendit, intelligitur pondus opprimens. Non enim intelligitur descensus localis. Et devoravit, idest devorabit eos, idest ubique occupabit et exuret. Job 20, devorabit eum ignis et cetera. Et Diabolus qui seducebat eos missus est, idest mittetur, scilicet in die judicii. In stagnum ignis et sulphuris, idest in abundantiam ardoris et foetoris eum submergentem. Ezechiel. 38, ignem et sulphur pluam super eum et super exercitum ejus. Ubi, idest in quo stagno. Et bestia, idest Antichristus. Et pseudo prophetae, idest pseudo ejus apostoli. Cruciabuntur die ac nocte, idest continue. In saecula, consequutiva. Saeculorum, hoc est in aeternum. Supra 14, nec habent requiem die ac nocte et cetera. Ubi de hoc dictum est. Nota etiam Glossam. Respectu gloriae et cetera. Et vidi thronum. Hic ostenditur forma judicii: quasi dicat: sic judicabunt homines et Daemones, secundum opera sua, ita quod quilibet cognoscet merita sua. Primo autem tangit quaedam quae erunt circa judicium; et hoc sive ante, sive post. Secundo ostendit ipsum judicium, et judicati sunt. Tertio judicii exequutionem sive effectum, et Infernus et mors missi. In prima parte, primo tangit judiciariam potestatem perfectorum. Secundo immutationem electorum, a cujus conspectu. Tertio praesentiam judicandorum, et vidi mortuos. Quarto manifestationem meritorum, et libri. Dicit igitur: et vidi thronum, idest Ecclesiam, quae est thronus Dei, quia sedet et quiescit in ea, et in ea quantum ad perfectos sedebit judicans mundum in judicio. Magnum, dignitate. 3 Reg. 10, fecit Salomon thronum de ebore grandem. Vel, magnum multitudine fidelium. Candidum, sinceritate, vel candidum immortalitate. Et vidi sedentem super eum, idest Christum qui in die judicii sedebit in viris perfectis et per eos judicabit et faciet destructionem praemissam. 1 Corinth. 6, an nescitis quoniam sancti de hoc mundo judicabunt? A cujus conspectu, idest praesentia, qua tunc omnia conspiciet ad disponendum. Fugit, idest fugiet, quantum ad priorem statum terrae quam calcamus. Caelum, idest aer in quo respiramus, Matth. 24, caelum et terra transibunt et cetera. Et locus non est inventus, idest non invenietur. Ab eis, scilicet terra et caelo, videlicet quantum ad priorem speciem: quasi dicat: non remanebunt in statu vetustatis et deformitatis ut prius. Psalm. mutabit eos et mutabuntur. Et vidi mortuos, morte naturae. Et sic intelligitur de bonis, tamen imperfectis, propter illud quod sequitur: et de magnis. Vel mortuos. Glossa malos. Magnos, olim secundum fortunam et potestatem saeculi. Et pusillos, divitiis et potestate. Stantes, idest corporaliter praesentes in corporibus resumptis. In conspectu throni, idest in conspectu perfectorum, qui tunc conspicient merita singulorum; qui erunt thronus Dei, quia Christus sedebit in eis, idest per eos judicabit, quia eos faciet judices. Sap. 3, judicabunt nationes et cetera. Et libri, scilicet conscientiarum. Aperti sunt, idest aperti erunt: quilibet enim in conscientia sua, quasi in libro aperto cognoscet bona sua vel mala. Daniel. 7, judicium sedit et libri aperti sunt. Et alius liber, scilicet Christus, in quo sicut in libro legent justi se recte fecisse, famulando ei quem tam excelsum videbunt potestate; et mali se male fecisse, cum eum sibi iratum et tam potentem aspicient. Apertus est, idest potens et magnus apparebit. Qui est vitae, quia dat vitam suis. Vel libri aperti sunt, idest divina praecepta manifesta erunt, quae modo multi nolunt cognoscere: tunc enim cognoscent quantae virtutis et auctoritatis sint divina praecepta, et scient se propter eorum contemptum condemnandos. Et alius liber, scilicet praescientiae: in qua qui videt omnia videt quasi in libro. Apertus est, idest tunc erit apertus cum nunc sit clausus, quia mali scient se non esse praedestinatos ad vitam, boni vero scient se praedestinatos fuisse. Qui est vitae, quia in hoc libro vivunt omnium rerum rationes. Joan. 1, quod factum est in ipso vita erat. Vel quia in libro praescientiae electi sunt praeordinati ad vitam. Et judicati, hic ostendit ipsum judicium. Et primo per comparationem ad Scripturam praemissorum librorum. Secundo per comparationem ad integritatem ipsorum judicandorum, quia in corpore et anima judicabuntur quantumcumque corpora fuerint dispersa et dilacerata, vel a mari, vel ab alio elemento absorpta. Et dedit mare. Ubi primo ostendit divinam potestatem in hominis reformatione; quoniam adhuc unietur anima corpori, ubicumque utrumque fuerit. Secundo judicii aequitatem in justa retributione, et judicatum est. Dicit igitur: et judicati sunt, idest judicabuntur a Christo et a viris perfectis. Mortui, morte culpae, secundum Glossam, ex his, scilicet peccatis. Quae scripta erant in libris, scilicet conscientiarum, vel praeceptorum, in quibus legent sua peccata, hoc est scripta erunt. Judicabuntur inquam, secundum opera ipsorum: quasi dicat: illud judicium erit secundum magis et minus, secundum quod magis vel minus peccaverunt. Supra 2, dabo unicuique vestrum secundum opera sua. Et dedit mare, idest dabit. Mortuos suos, idest corpora mortuorum quae quandoque detinuit: quasi dicat: illi qui mortui sunt in mari, resurgent cum corporibus suis. De his autem minus videtur: unde per locum a minori omnes alii resurgent. Hoc autem dicit ut ostendat, quod omnia corpora mortuorum hominum resurgent quantumcumque videantur absorpta. Nota Glossam, vult aperte et cetera. Qui in eo erant, scilicet submersi vel projecti quantum ad corpora. Et dicuntur hic mortui, tam boni quam mali in mari submersi. Deinde loquitur de animabus, quia homo ex anima et corpore constituetur et reformabitur in resurrectione. Et mors, idest Diabolus qui causa est mortis, tam spiritualis quam corporalis. Sap. 2, invidia Diaboli mors et cetera. Et Infernus, scilicet locus infernalis. Dederunt, idest dabunt. Mortuos suos, scilicet animas mortuorum morte naturae quos detinent. Qui in ipsis erant, ante resurrectionem. Diabolus enim detinet animas reproborum in Inferno; et ita Diabolus tenet eas simul et Infernus. Et bene jungit haec duo, quia qui subjicitur Diabolo per culpam incidit in infernalem poenam: quasi dicat: etiam animae reproborum redibunt ad sua corpora, nec eas retinere poterit ab unione Diabolus nec Infernus: multo magis autem constat de animabus sanctis. Reformati autem per resurrectionem judicabuntur secundum merita sua: unde sequitur: et judicatum est, idest judicabitur. De singulis, scilicet bonis et malis, sine acceptione personae secundum opera ipsorum. Psalm. tu reddes unicuique secundum opera sua. Et Infernus. Hic ostendit judicii exequutionem, vel effectum: quia sicut judicatum erit per Christum et per sanctos, sic implebitur. Mittet enim Deus reprobos tam Daemones quam homines in Infernum. Et Infernus, idest Daemones quibus gravissima poena est in Inferno et mors, idest Diabolus qui est causa mortis. Missi sunt, idest mittentur divina virtute cui resisti non potest. In stagnum, idest in abundantissimam et profundissimam poenam. Ignis. Gregorius in Gregoriano: apostatam spiritum a conspectu districti judicis ad aeterna supplicia rapiet tempestas pavenda de qua scriptum est, in circuitu tempestas valida. Deinde describit illam poenam ut timeatur. Haec est secunda mors, de qua supra eodem. In his secunda mors etc.: quasi dicat: cavete a morte prima, ut evitetis secundam. Deinde loquitur de hominibus reprobis. Et qui non inventus est, in extremo judicio. Scriptus in libro vitae, quantum ad paginam praedestinationis: unde Glossa, idest ad vitam praedestinatus. Missus est, idest mittetur. In stagnum ignis, ministerio Angelorum. Matth. 13, exibunt Angeli. Sic ergo per Infernum intelliguntur Daemones, per mortem Diabolus, per eos qui non sunt scripti in libro vitae, reprobi homines. Aliter per Infernum, secundum Glossam, signantur homines reprobi; quia sunt profundi in vitiis, et quia debetur eis Infernus: per mortem Diabolus ut prius. Deinde ut magis terreat, dat quasi regulam, qui damnabuntur: scilicet illi qui non sunt praedestinati ad vitam. Unde subditur, et qui non est inventus et cetera. Terminatur autem hic visio sexta.
[91225] Super Apocalypsim «Vox», cap. 21 Et vidi caelum novum et terram novam et cetera. Terminatis sex visionibus supradictis, hic incipit septima et ultima visio; in qua specialiter agitur de elementorum innovatione, et de justorum glorificatione. Unde sicut in visione sexta, sub nomine Babylonis subversae, descripta est impiorum destructio; in hac visione septima describitur consequenter sub nomine sanctae civitatis Jerusalem bonorum glorificatio. Unde siquis visionis hujus seriem diligenter attenderet, cor suum ad tantae gloriae desiderium excitaret; et tam gloriosae civitatis habitator fieri, votis omnibus exoptaret. Praesens autem visio partes duas continet principales. In prima quidem insinuatur elementorum innovatio. In secunda justorum glorificatio, ibi, et vidi civitatem sanctam. Pars illa secunda in duas partes dividitur. Primo enim describuntur ea, quae ad civitatis sanctae Jerusalem, per quam justorum gloriosa collectio designatur, spectant enim maxime quantum ad esse. In secunda vero describuntur ea quae spectant ad ipsam quantum ad bene esse, ibi, et ostendit mihi fluvium et cetera. Circa partem primam primo describitur civitas supradicta in generali. Secundo in speciali, ibi, et habebat murum magnum. Pars autem prima duas habet partes. Primo enim agitur de ejus glorificatione, quantum ad omne bonum. Secundo de ipsius ostensione, sub nomine sponsae facta Joanni per Angelum, ibi, et venit unus de his Angelis. Circa partem primam in dictae glorificationis manifestatione, triplex adducitur testimonium. Primum quidem testimonium Joannis. Secundo sanctorum patrum, testamenti novi et veteris, ibi, et audivi vocem magnam. Tertio testimonium Dei omnipotentis, ibi, et dixit qui sedebat in throno. Dicit igitur primo, et vidi caelum novum, hoc est aerem innovatum, sicut dicit Glossa, et terram novam, hoc est ab omni corruptione et foeditate purgatam. 2 Petri ultimo: caeli ardentes solventur, et elementa ignis ardore tabescent, et Isaiae 62, ecce enim ego creo caelos novos et terram novam. Sequitur deinde, primum enim caelum et prima terra abiit, et mare jam non est. Tangitur enim hic trium elementorum innovatio: aeris; cum dicit, primum enim caelum, hoc est aer, quantum ad primum statum, recessit, et prima terra, similiter, et mare jam non esse dicitur, quantum ad rationem corruptionis. Sed modo potest hic quaeri, cum fiat in hoc loco mentio de tribus elementis, aqua videlicet, terra et aere; quare non fit mentio de quarto elemento, de igne videlicet? Quaeritur etiam de hoc quod dicit, et mare jam non est: quia per hoc videtur quod aqua prorsus annihiletur, et quantum ad substantiam, et etiam quantum ad qualitates, cum non esse, removeat rei essentiam. Quaeritur tertio, utrum mundus debeat innovari? Et videtur quod non: quoniam factus est ad obsequium hominis et propter hominem: sed post glorificationem, non indigebit homo elementorum obsequio: ergo non erit necesse innovari. Respondeo. Ad primum dicendum est, quod non fit de igne mentio in hoc loco, cum parva aut nulla corruptione foedatus sit, et illius virtute elementa cetera in conflagratione ultima debeant emendari, quoniam ipse maxime activus est, minime habens de materia, maxime vero de specie. Ad secundum dicendum est, quod aqua non intelligitur virtute ardoris illius consumi penitus, per hoc quod dicit, mare jam non est: nec fit ibi negatio ratione substantiae, sed ratione corruptibilis qualitatis. Unde per hoc subtiliter intuenti datur intelligi, quod purgabitur a corruptione omnimoda, et foeditate, et salsa amaritudine. Ad tertium respondendum, quod mundus innovabitur, non ut homini serviat, sed ut homo renovatori ejus propter hoc gratias aeternaliter agat; quoniam mundum praemiari propter hominem, non est aliud quam hominem praemiari in illo. Et sic patet solutio ad illud quod objiciebatur. Et vidi et cetera. Hic consequenter agitur de justorum glorificatione describens ipsam, ut dictum est, sub typo civitatis sanctae Jerusalem. Et congrue primo ponit beatus Joannes innovationem elementorum, deinde subjungit glorificationem justorum; ut videlicet de mundanis ascendamus ad caelestia et de visibilibus pertingamus ad invisibilia contemplanda. Dicit igitur, et vidi civitatem sanctam, vidi, videlicet per spiritualem intelligentiam, civitatem, hoc est universam justorum collectionem ab omni corruptione culpae et miseriae, descendentem de caelo. Dicitur enim de caelo descendere; quia quod habuit boni in tempore praesentis vitae, et quod feliciter vivit in aeternitate, totum cognoscit se a Deo habere. Vidi inquam, civitatem, a Deo paratam, sicut sponsam ornatam viro suo: quoniam sicut sponsa praeparatur ad thronum viri, Missis sibi a viro muneribus: sic praeparatur Ecclesia ad Christi caelestem copulam, datis sibi ab ipso donis caelestibus et operibus bonis. De hujusmodi civitate habetur supra 3, scribam super eam nomen Dei mei, et nomen civitatis novae Jerusalem, quae descendit de caelo a Deo meo. Et de ipsius gloria habetur in Psal. ubi dicitur, gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei. Vel aliter potest exponi sic, vidi civitatem, hoc est sanctorum omnium collectionem, ut supra dictum est, quae civitas dicitur per participationem divinae potestatis. Civitas enim dicit fortitudinem et potentiam. Sanctam, per participationem summae bonitatis. Jerusalem, quae pacis visio dicitur, per participationem aeternae veritatis. Novam, quia mundatam ab omni corruptela et miseria. Descendentem de caelo, per fluxum a causa prima. A Deo paratam per gratiam. Ornatam viro suo, per gloriam. Sicut sponsam, quia Christo conjunctam inseparabiliter, et sine fine. Hujusmodi vero desponsatio, quae est inter Christum et Ecclesiam, inchoatur Baptismate, ratificatur in operibus justitiae, consummatur in adoptione gloriae. Oseae 2, sponsabo te mihi in sempiternum, et sponsabo te mihi in judicio et justitia, et in misericordia. In his etiam verbis supradictis possunt septem dotes intelligi, quibus post resurrectionem gaudebunt justi. Tres videlicet animae: dilectio, tentio sive comprehensio, visio: et quatuor corporis: videlicet impassibilitas, agilitas, subtilitas, claritas. Per civitatem intelligitur dilectio plena, quoniam civitas dicitur civium unitas, quae fit per dilectionem maxime. Per hoc quod dicit sanctam, notatur perfecta tentio sive comprehensio. Sanctus enim idem est quod firmus: beati vero firmiter adhaerent Deo per comprehensionem. Per Jerusalem notatur visio, quia Jerusalem visio pacis interpretatur. Per hoc quod dicit novam, insinuatur impassibilitas; quia per amotionem vetustae corruptionis et passibilitatis, fient impassibiles et novitatem habentes. Per hoc autem quod dicit, descendentem de caelo, plane notatur agilitas: sed per hoc quod subdit, a Deo paratam, datur intelligi subtilitas: quia sicut res grossitudinem habens parari dicitur cum subtiliatur, sic corpus a Deo specialiter praeparabitur faciendo ipsum valde subtile, et quasi spirituale. Per illud autem quod subjungit, sicut sponsam ornatam viro suo, claritas demonstratur: quia sicut ornamentum reddit pulchrius corpus; sic claritas reddet corpus glorificatum formosius. Sic igitur per haec verba, septem dotes, ut patet, demonstrantur. De prima, dilectione videlicet plena, habetur Isaiae 31, dixit dominus cujus ignis est in Sion et caminus est in Jerusalem. De secunda, scilicet de comprehensione perfecta, habetur ad Philipp. 3, sequor autem si quo modo comprehendam, in quo et comprehensus sum a Christo Jesu. De tertia, hoc est de visione manifesta, dicitur 1 Corinth. 3, videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. De quatuor aliis quae spectant ad corpus dicit apostolus 1 ad Corinth. 15, seminatur in corruptione, surget in incorruptione: in quo notatur impassibilitas. Seminatur in ignobilitate, surget in gloria: in quo ostenditur claritas. Seminatur in infirmitate, surget in virtute: in quo denotatur agilitas. Seminatur corpus animale, surget corpus spirituale: in quo insinuatur subtilitas. Et audivi vocem magnam. Hic consequenter introducitur sanctorum patrum testificatio. Et ostenduntur duo, de quibus adducitur eorum testimonium; quae spectant specialiter ad beatitudinem sanctorum. Primum est jucunditas aeternae gloriae. Secundum est amotio omnis poenae, ibi, et absterget Deus omnem lacrymam. Circa primum partem ostenditur gloriae jucunditas, et ipse Deus et cetera. Dicit igitur, et audivi vocem, hoc est Annunciationem sive promissionem, magnam, quia de secretis et magnis rebus loquitur, de throno, dicentem, per thronum enim sancti patres, qui rectores sunt aliorum, et in quibus Deus praesidendo regnat, intelliguntur. De quo throno vox exire dicitur; quia promissio boni caelestis, sive Annunciatio de sanctis patribus, usque ad nos venit. De hujusmodi throno dicitur supra 5, vidi in dextera sedentis supra thronum librum scriptum intus et foris: et in Psal.: et thronus ejus, sicut sol in conspectu meo, et sicut luna perfecta in diebus suis lucet. Audivi inquam, vocem dicentem, ecce tabernaculum Dei cum hominibus, hoc est humanitas Christi praesens est beatis in patria. Tabernaculum quippe Dei cum hominibus erit, quando se nobis, et nos sibi quantum ad humanitatem sociabit. Psal. in sole posuit tabernaculum suum: et supra 15, apertum est templum tabernaculi in caelo. Et quoniam illa cohabitatio non erit transitoria, sed aeterna; ideo recte subdit, et habitabit cum eis, idest aeternaliter in eorum societate manebit. Zach. 2, lauda et laetare filia Sion; quia ecce ego venio et habitabo in medio tui, dicit dominus. Hujus autem societatis vinculum manifestat adhuc cum subditur, et ipsi populus ejus erunt, laudem ejus unanimiter concinendo. Psal. nos autem populus ejus, et oves pascuae ejus. Et ipse Deus erit cum eis eorum Deus. Per hoc innuitur jucunditas gloriae quam habebunt ex praesentia divinitatis, quoniam divinitas se eis associabit, et eos sibi. Ezechiel. 33, et scient quia ergo dominus eorum Deus cum eis, et ipsi populus meus, domus Israel, ait dominus Deus. Sed objicitur de hoc quod dicit: et ipse Deus erit cum eis: quoniam ipse Deus nunc est cum suis in hoc mundo. Matth. ultimo: ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. Quomodo ergo dicit, ipse Deus erit cum eis? Cum etiam modo sit cum eis in hac vita. Respondeo: licet Deus modo sit cum suis, nequaquam cum eis esse videtur; quia quamdiu in hac mortalitate vivunt, eum manifeste non conspiciunt; sed tunc vere cum eis esse apparebit, quando se glorificatis illis revelata facie manifestabit. Ad illud Matth. respondeo, quod Christus promisit se esse cum ipsis omnibus diebus, eis auxilium et protectionem assidue impendendo, non autem se eis manifestando. Et absterget Deus omnem lacrymam. Hic consequenter ostenditur amotio omnis temporalis poenae seu miseriae. Et primo ostenditur in generali. Secundo in speciali, ibi, et mors non erit ultra. Dicit igitur. Et absterget Deus omnem lacrymam. Hoc est, omnem miseriam, seu poenam, propter quam oritur omnis lacryma. Supra 7, et absterget Deus omnem lacrymam ab oculis eorum, hoc est sanctorum; quia carebunt penitus in patria omni miseria seu poena. Augustinus, ultimo Lib. de civitate Dei: quanta erit illa felicitas, ubi nullum erit malum, nullum latebit bonum. O quam dulcia sunt ista, et animum vehementer, si tamen illis intendat, ad se trahentia. Erubescere debet ergo fidelis quilibet, si in temporalibus appetat delectari, qui sibi tanta ac talia bona credit reservari. Sequitur. Et mors ultra non erit, omnis mali amotio in speciali. Unde quadruplex malum poenae hic tangitur, ut patet. Quoniam omnis poena temporalis, aut provenit dum anima separatur a corpore, aut dum est conjuncta corpori. Si primo modo, sic est mors: si secundo modo; hoc est dupliciter. Quoniam aut latet interius, et sic est dolor: aut apparet exterius; et hoc duobus modis: aut in verbo aut in signo. Si primo modo, sic est clamor; si secundo, sic est luctus. Dicit igitur, et mors ultra non erit, quia nulla erit animae et corporis separatio. Augustinus de civitate Dei 20 Lib.: corpora ad incorruptionem atque immortalitatem, novissime nomina ex veteri corruptione atque mortalitate transibunt. Neque luctus, supple erit ultra. Neque clamor, quoniam nulla erit ibi inquietatio. Isaiae 65, exultabo in Jerusalem et gaudebo in populo meo, et non audietur in eo ultra vox fletus et vox clamoris. Neque dolor erit ultra: quoniam omne gaudium erit in cordibus sanctorum. Isaiae 51, gaudium et laetitiam tenebunt, fugiet dolor et gemitus. Et subditur: quia prima abierunt, hoc est, ista jam praedicta, quoniam peccato destructo ex quo proveniunt, penitus non erunt. Nota quod triplices sunt lacrymae Deo acceptabiles et gratae. Videlicet lacrymae compunctionis. Psalm. laboravi in gemitu meo, lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo. Sunt lacrymae compassionis. Unde Jeremiae 9, quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrymarum; et plorabo die ac nocte interfectos filiae populi mei? Sunt nihilominus lacrymae devotionis. De quibus in Psal. fuerunt lacrymae meae panes die ac nocte, dum dicitur mihi quotidie, ubi est Deus tuus? Haec recordatus sum et effudi in me animam meam. Primae lacrymae sunt respectu sui. Secundae respectu proximi. Tertiae, respectu Dei. Et dixit qui sedebat in throno. Hic consequenter subditur attestatio divina de praedicta mundi innovatione, et sanctorum glorificatione. Et tanguntur tria specialiter in hac parte. Primo enim allicit auditorem, quantum ad vim rationabilem per veritatis expressionem. Secundo quantum ad vim concupiscibilem, per bonorum caelestium promissionem, ibi, ego sitienti dabo et cetera. Tertio quantum ad irascibilem, per damnationis malorum ostensionem, ibi, timidis autem. Circa primam partem tria facit. Primo veritatem de innovatione specialiter insinuat. Secundo ad credulitatem ostensae veritatis auditorem excitat, ibi, et dixit mihi, scribe. Tertio ad majorem certitudinem, veritatem ostensam confirmat, ibi, et dixit mihi, factum est. Dicit igitur: et dixit qui sedebat in throno. Hoc est Deus qui regnat et quiescit in sanctis. Supra 7, qui sedet in throno habitat super illos. Quid etiam dixerit, hoc est protestatus fuerit, declarat cum subdit, ecce nova facio omnia, videlicet supra dicta, de quibus dictum est superius hoc eodem capitulo. Vidi caelum novum et terram novam. Isaiae 43, ecce ego facio nova, et nunc orientur. Deinde excitat auditorem ad dictorum credulitatem cum subjungit: et dixit mihi: scribe. Hoc est, in corde tuo repone quod dictum est, et etiam in scriptis redige ad aliorum utilitatem, ut qui viderint, legant, et legentes ad meliora proficiant. Supra 1, scribe quae vidisti, et quae sunt, et quae fieri oportet post haec. Quia haec verba fidelissima sunt et vera: quasi dicat: dignum est ut scribas, quoniam supra dicta verba fidelissima sunt, idest apta ut eis fides adhibeatur. Et vera, quoniam verissime complebuntur. Matth. 24, caelum et terra transibunt verba autem mea non praeteribunt. Et dixit mihi, factum est. Hoc est, completum est, quod complendum fuerat. Joannis 19, consummatum est. Ego sum alpha et omega, principium et finis: quasi dicat: certum est, quod ego faciam nova omnia sicut dixi; quoniam sicut omnia habent per me principium et originem: ita et per me habebunt consummationem. Unde Glossa: innovationem facere potero; quia ego omnia creavi, et omnia in me consummabuntur. Supra 1: ego sum alpha et omega, principium et finis, dicit dominus Deus. Ego sitienti dabo et cetera. Hic consequenter auditorem allicit, per bonorum caelestium promissionem. Et per hoc ostenditur divinum testimonium de bonorum glorificatione. Dicit ergo, ego sitienti dabo, hoc est desideranti. De fonte aquae vivae gratis, idest abundantiam aeternae beatitudinis. Isaiae 55, omnes sitientes venite ad aquas. Et supra 7, agnus qui in medio throni est, reget illos, et deducet eos ad vitae fontes aquarum. Dicuntur etiam aquae vivae, quia felicitas gloriae possessori suo tribuit jucunditatem interminabilis vitae. Joannes 4, aqua quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam. Dicit enim gratis se dare: quia nemo felicitatem aeternam promeretur nisi ei prius ad promerendam gratia divina detur. Et quoniam ad efficax desiderium aeternorum, sequitur perseverantia, idest subdit: qui vicerit, videlicet hostem antiquum, mundum et carnis vitium. Possidebit haec, hoc est pertinget ad bravium caeleste. Supra 3, qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo. Et ero illi Deus. Quemadmodum expositum est supra. Et ipse erit mihi in filium. Galat. 3, omnes enim vos filii Dei estis, per fidem in Christo Jesu. O quam grandia sunt ista caelestium bonorum promissa. Exuperant omnem sensum, dulciora sunt super mel et favum. Timidis autem. Hic postmodum allicit audientem, per damnationis reproborum ostensionem, ne se vitiis et peccatis involvat, sed continue bonis operibus insistat, et ne mali sceleribus obvoluti ad caelestem gloriam pervenire credant, vel falsis orationibus quas plerumque fundunt, vel eleemosynis, quas aliquando Ecclesiae vel pauperibus tribuunt, nisi a se vitia penitus expellant. Et in hoc loco octo differentiae perversorum hominum numerantur; ut per hujusmodi numerum justis, qui octo beatitudinibus dicabuntur, ipsi prorsus alieni et exortes ostendantur. Et hujusmodi differentiarum numerus et sufficientia sic habetur. Quoniam perversitas in homine, aut est quantum ad actus interiores, aut quantum ad actus exteriores. Si quantum ad interiores, hoc dupliciter. Aut per ordinationem affectus respectu agendorum. Aut per ordinationem intellectus respectu credendorum. Si primo modo; sic sunt timidi: si secundo modo; sic sunt increduli. Perversitas quantum ad actus exteriores est triplex. Aut per inordinationem ad proximum. Aut ad se ipsum. Aut ad Deum. Si per inordinationem ad proximum; hoc potest esse duobus modis. Aut quia est contra salutem vitae nostrae. Aut contra salutem vitae gratiae. Si primo modo; sic sunt homicidae, sive hostes humanae naturae. Si secundo modo, sic sunt excommunicati, quia sunt hostes gratiae. Excommunicati dicuntur, quia extra communionem bonorum positi. Si sit perversitas per inordinationem ad seipsum; sic sunt fornicatores. Si per inordinationem ad Deum, hoc est tripliciter. Aut quia contra divinam bonitatem; et sic sunt venefici, idest malorum persuasores. Aut contra majestatem, et sic sunt idololatrae. Aut contra veritatem, et sic sunt mendaces. Dicit igitur: timidis autem, idest illi qui timore mundano ducti, veritatis opera dimittunt vel fidem acceptam relinquunt. Pars erit in stagno ardenti igne et sulphure. Job 6, qui timent pruinam irruet super eos nix. Et incredulis, qui bona futura minime credunt. Pars similiter erit et cetera. Hebr. 11, sine fide impossibile est quemquam placere Deo. Execratis. Hoc est excommunicatis, qui secundum ecclesiasticam consuetudinem manifeste pro suis sceleribus excommunicantur, pars erit, supple etc. 2 Cor. 6, quae enim participatio justitiae cum iniquitate, aut quae societas lucis ad tenebras? Et homicidis, qui vel voluntatis pravitate, vel sermonis persuasione, vel operis perpetratione hominem occidunt, pars erit et cetera. Exod. 23, insontem et justum non occides. Et fornicatoribus, qui carnis illecebris, vel hujusmodi delectationibus saeculi illicite se subjiciunt. Galat. 5, manifesta sunt opera carnis: quae sunt fornicatio, immunditia, impudicitia et cetera. Et veneficis, illis videlicet qui venenum malitiae verbo vel exemplo crudeliter infundunt. Et idololatris, qui relicto divinae majestatis cultu per idolatriam se Daemonibus subdunt. Infra ultimo, foris canes et venefici, impudici et homicidae et idolis servientes. Et omnibus mendacibus, qui scilicet relicta veritate proximum suum fraudulenter decipiunt. Psalm. perdes omnes qui loquuntur mendacium. Istis igitur omnibus supradictis pars erit in stagno ardenti igni et sulphure. Et per hoc ostenditur duplex poena malorum. Ignis videlicet inextinguibilis et foetor intolerabilis. Psalm.: ignis, sulphur et spiritus procellarum pars calicis eorum. Quod est mors secunda. Morte secunda moriuntur damnati, quia primo mortui fuerunt morte culpae, sed secundo moriuntur morte Gehennae, unde in Psalm. sicut oves in Inferno positi sunt, mors depascet eos. Et venit unus de septem Angelis. Descripta superius sanctorum glorificatione, sub nomine civitatis sanctae, hic consequenter agitur de speciali ejus ostensione, facta beato Joanni Evangelistae. Et haec pars duplicem habet partem. Primo ponitur ostensionis ejus promissio. Secundo subditur ipsa ostensio, ibi, et sustulit me in spiritu. Circa primam partem, primo describitur persona promittens. Secundo ponitur promissio sequens, ibi, et loquutus est mecum dicens. Dicit igitur: et venit unus ex septem Angelis, idest unus ordo praedicatorum unanimis in fide et ministerio praedicationis. De istis septem Angelis habetur supra 15, et exierunt septem Angeli habentes septem plagas de templo. Habentibus septem phialas. Hoc est perfectam scientiam. Plenas septem plagis novissimis: continentes scilicet comminationes poenarum infernalium. Et locutus est mecum: veni, ostendam tibi uxorem agni. Locutus est inquam, mecum per internam inspirationem. Veni, scilicet per praeparatam intelligentiam. Et ostendam tibi uxorem agni, hoc est sanctam Ecclesiam. Simile habetur supra 17, et venit unus de septem Angelis qui habebant septem phialas, et locutus est mecum dicens: veni ostendam tibi damnationem meretricis magnae. Sed modo quaeri potest, cum beatus Joannes superius dixerit se vidisse uxorem agni, quomodo promisit Angelus se eam ostensurum ei? Respondeo, quod supra viderat magna de sanctorum glorificatione; sed adhuc majora valde visurus erat: quoniam multa alia gloriosa sacramenta illius societatis sanctorum: unde parva existimanda erant ea quae viderat respectu eorum quae visurus erat; et ideo dicit: veni ostendam tibi sponsam uxorem agni: quasi dicat: magna quidem sunt quae de futuro sanctorum statu vidisti; sed eleva et dilata mentem, quia de eodem statu ipsorum visurus es multa mirabilia quae non vidisti. Ipsa vero sancta mater Ecclesia et sponsa et uxor pariter dicitur: sponsa, quia caelesti sponso, Christo videlicet, spirituali dilectione copulatur. Joan. 3, qui habet sponsam sponsus est. Uxor dicitur: quia per Christi gratiam, ad multorum filiorum procreationem fecundatur. Isa. 49, dices in corde tuo, quis genuit mihi istos? Et sustulit me in spiritu, hoc est elevavit me multo sublimius quam fueram prius, in montem magnum et altum, quia magna erant et alta quae mihi ostensurus erat. Isa. 40, super montem excelsum ascende tu, qui evangelizas Sion. Et ostendit mihi civitatem sanctam Jerusalem: ostendit scilicet excellentius quam prius videram. Civitatem sanctam, idest sanctorum gloriosam societatem fruentium aeterna pace. Descendentem de caelo. Hic ponitur civitatis ostensae descriptio. Et primo describitur quantum ad dignitatem. Secundo quantum ad pulchritudinem, ibi, habentem claritatem, et ibi primo ostenditur ipsius pulchritudo. Secundo pulchritudinis magnitudo, ibi: lumen ejus simile. Dicit igitur: descendentem de caelo: in quo insinuatur, quod quicquid habet boni sancta Ecclesia, cognoscit se accepisse a divina gratia. Simile habetur supra hoc eodem capitulo. Vidi civitatem sanctam Jerusalem novam, descendentem de caelo a Deo. Habentem claritatem Dei: quoniam non a se claritatem habebit quam in caelesti beatitudine possidebit, sed a Deo. Quemadmodum ferrum dum in igne mittitur, ab igne coloratur et ipsius speciem sumit, et a se non habet quod accipit: ita sancta mater Ecclesia claritatem habebit in patria aeternae divinitatis luminosis radiis illustrata. Tob. 13, luce splendida fulgebis, et omnes finis terrae adorabunt te: loquitur de civitate sancta Jerusalem. Hugo de sancto Victore: aestimet qui potest quanta quamque jucunda concors ac indissolubilis erit creaturae humanae creatorisque unita conjunctio: ubi claritas quam creator habet per plenitudinem, creaturae dabitur per plenitudinis participationem. Hujus claritatis magnitudinem exprimit, cum dicit: lumen ejus simile lapidi pretioso. Lapis quidem pretiosus Christus recte dicitur: quoniam indissolubilis immortalitate. De hujusmodi lapide habetur Daniel. 3, abscissus est lapis de monte sine manibus. Et in Psalm. lapidem quem reprobaverunt aedificantes. Est etiam pretiosus, quoniam virtutum pulchritudine et plenitudine decoratus. Psalm. speciosus forma prae filiis hominum. Lumen ergo supernae civitatis describitur esse simile lapidi pretioso, quia sanctorum universitas in futuro saeculo claritate divinitatis irradiata assimilabitur Christo. Unde 1 Joan. 3, scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est. Sequitur: tamquam lapidi jaspidi, sicut crystallum. Jaspis enim viret, sed crystallum claret: unde Christus et crystallus dicitur et jaspis. Jaspis quoniam immarcescibili virore virtutum viruit: unde Isa. 11, requiescet super eum spiritus domini, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis; et replebit eum spiritus timoris domini. Crystallus etiam dicitur, quoniam ex mortuis resurgens gloria immortalitatis clarus effulsit. Joan. 13, nunc clarificatus est filius hominis, et Deus clarificatus est in eo. Et parum post sequitur: Deus clarificavit eum in semetipso, et continuo clarificabit eum. Sanctae igitur civitatis lumen, simile erit lapidi pretioso, idest Christo, et tamquam lapidi jaspidi sicut crystallum, quoniam in caelesti patria cum Christo nitebit bono immarcescibilis aeternitatis et fulgebit dono indissolubilis immortalitatis. Sap. 3, fulgebunt justi, et tamquam scintillae in arundineto discurrent. Et habebat murum magnum et altum. Hic consequenter describit statum sanctae civitatis in speciali. Unde primo describit statum ejus quantum ad partes suas, et quantum ad se totam. Secundo manifestat nobilitatem ejus et gloriam, ibi, et templum non vidi in ea. Circa primum primo ponit partium civitatis solam descriptionem. Secundo ostendit partium et totius simul commensurationem, ibi, et qui loquebatur mecum. Tertio declarat eorum pretiositatem, ibi: et erat structura muri ejus. Circa partem primam, primo ponitur muri civitatis et portarum descriptio. Secundo insinuatur portarum tantum debita dispositio, ibi, ab oriente portae tres. Tertio ostenditur muri congrua situatio, ibi, et murus civitatis. Et ibi: primo ostendit beatus Joannes multiplex fundamentum. Secundo fundamenti ornatum, ibi, et in ipsis duodecim nomina. Dicit igitur primo: et habebat murum magnum et altum. Per murum convenienter Christus intelligitur, qui sanctam Jerusalem undique circumdat et protegit. De quo muro habetur Isa. 26, urbs fortitudinis nostrae Sion, salvator ponetur in ea murus et antemurale. Et Zachar. 2, ego ero ei, ait dominus, murus ingens in circuitu, et in gloria ero in medio eis. Iste etiam murus magnus et altus dicitur, quia Christus dominus magnus est per incomprehensibilitatem immensitatis et interminationem aeternitatis. Altus per exaltationem humanitatis et sublimitatem majestatis. Jerem. 32, fortissimae et magnae potestatis dominus exercituum nomen ejus: magnus consilio et incomprehensibilis cogitatu. Sequitur: habens portas duodecim. Per portas apostoli sancti designantur, quia per eorum fidem et doctrinam sanctam civitatem intramus. Prov. 15, jacebant mali ante bonos, et impii ante portas justorum. Et in portis anguli duodecim. Per angulos minores quosque et meritis occultiores intelligimus: qui recte in portis esse dicuntur, quoniam in praedicatione et doctrina sanctorum apostolorum colliguntur. In figura hujusmodi potest intelligi quod in Exodo dicitur 26, fecit sex tabulas et duas ansas per singulos angulos tabernaculi retro, quae junctae erant a deorsum usque sursum et in unam compaginem pariter ferebantur ita. Fecit ex utraque parte per angulos et cetera. In muro igitur dicuntur esse portae duodecim, et in portis duodecim anguli, quoniam in praedicatione Christi collecti sunt duodecim apostoli, et in eorum praedicatione minores et meritis occultiores universi. Angulus enim occultationem significat; et duodenarius numerus universitatem figurat. Sed ut apostolos fidem gentis Israeliticae atque justitiam in sua praedicatione atque doctrina commendasse patenter ostendat, ideo subdit: et nomina scripta quae sunt nomina duodecim tribuum filiorum Israel: unde in portis, hoc est in sanctis apostolis, nomina duodecim tribuum Israel scripta dicuntur, quoniam eorum fides et merita per ipsos apostolos gloriosa fuisse in sacra pagina declarantur. Deinde sequitur: ab oriente portae tres. Per orientem justi qui fuerunt in principio mundi, intelliguntur. Per Aquilonem designantur illi ex gentilitate quondam a bono frigidi ad calorem fidei sunt conversi. Per Austrum Judaeos justos antiquos calentes in fide salvatoris convenienter intelligere possumus; per occasum illos qui in fine saeculi convertentur. Ab oriente igitur, et ab Aquilone, et ab Austro, et ab occasu portae tres esse in civitate congrue demonstrantur: quia quicumque ex praedictis gentibus salvantur, per sanctae Trinitatis fidem in quatuor mundi partibus apostolica praedicatione divulgatam justificantur. Aliunde vero nullus introitum habere potuit nec poterit, nisi videlicet per fidem sanctae Trinitatis. Hebr. 11, sine fide autem impossibile est quemquam placere Deo. Et quoniam salvator noster ex patriarchis originem traxit; ideo sequitur: et murus civitatis habens fundamenta duodecim. Murus quippe civitatis fundamenta duodecim habere dicitur, quia Christus ex genere patriarcharum carnem assumpsit. De hujusmodi fundamentis dicitur in Psalm. fundamenta ejus in montibus sanctis et cetera. Sequitur: et in ipsis duodecim nomina duodecim apostolorum et agni. Nomina vero duodecim tribuum in apostolis et nomina duodecim apostolorum in patriarchis duodecim scripta leguntur. Quoniam apostoli fidem patrum de redemptione generis humani completam praedicaverunt, et sancti patres per apostolos praedicandam fideliter crediderunt. De hujusmodi nominum scriptione habetur Luc. 10, ubi dicitur: gaudete quod nomina vestra scripta sunt in caelis. Et notandum quod nomen agni in fundamentis, hoc est in patriarchis, et non in portis, idest in apostolis legitur esse scriptum: quoniam ipsis manifeste fuit exhibitum: sed antiquis patribus qui diu expectaverant, erat exhibendum. Et qui loquebatur mecum et cetera. Posita superius partium civitatis tantum descriptione, hic consequenter agitur de partium et totius simul commensuratione. Et primo describit mensurantem, et etiam mensuram. Secundo declarat civitatis figuram, ibi, et civitas in quadro posita. Tertio ostendit mensurationem ab Angelo factam, et mensus est civitatem. Dicit igitur: et qui loquebatur mecum, scilicet Angelus: de quo supra hoc eodem capitulo, et venit unus de septem Angelis, habentibus septem phialas plenas septem plagis novissimis, et locutus est mecum. Superius vidit civitatem munitam et ornatam: hic edocetur ut attendat quod alii ab aliis in sancta civitate meritis differunt. Et diligenter considerandum est quod multa quae in descriptione sanctae civitatis ponuntur, magis ad sanctorum praesentia merita, quam ad futura praemia spectare dignoscuntur; licet intentio beati Joannis sit supernae Jerusalem statum describere. Quaedam tamen magnifica de meritis ipsius studet intimare. Unde per Angelum qui cum beato Joanne loquebatur, coetus sanctorum doctorum, sive praedicatorum intelligitur, sicut supradictum est. Et habebat mensuram arundineam. Per mensuram meritorum differentia designatur. Ezechiel. 11, calamus mensurae in manu ejus. Per arundinem auream intelligitur sacra Scriptura; quae convenienter arundo dicitur, propter sonum praedicationis. Psalm. in omnem terram exivit sonus eorum. Et dicitur aurea, propter fulgorem divinae cognitionis qui inquam fulgor illustrat corda fidelium. Psalm. declaratio sermonum tuorum illuminat et intellectum dat parvulis. Angelus ergo arundinem habebat auream, hoc est sacram Scripturam compositam et fulgidam ad erudiendam plebem dominicam. Isaiae 30, erunt aures tuae audientes vocem post tergum monentis: haec est via; ambulate in ea. Habebat inquam, arundinem auream, ut metiretur civitatem et portas ejus et murum. Per civitatem quae non exprimitur nomine speciali, plebs inferior intelligitur. Portae quidem, ut superius dictum est, dicuntur apostoli, per quorum doctrinam alii ingrediuntur ad unitatem fidei: per murum Christus intelligitur, qui undique suos munit et totaliter defendit. Angelus ergo metiri dicitur civitatem, quia sagacitas sanctorum praedicatorum secundum capacitatem audientium temperat praedicationis stilum. Unde 1 Corinth. 3, tamquam parvulis in Christo lac vobis potum dedi non escam. Et secundo capite dicitur ibidem: sapientiam loquimur inter perfectos. Portas etiam metitur dum doctrinam apostolicam introitum esse caelestis evidenter protestatur. Proverbiorum 8, doctrinam magis quam aurum eligite. Metitur etiam murum, hoc est Christum, scilicet dum ipsum praedicat esse Deum et hominem verum. Et civitas in quadro est. Hic ostenditur civitatis sanctae figuratio: unde in quadro dicitur esse sancta civitas, quoniam quatuor sunt ejus latera: scilicet fides, spes, caritas, et operatio. Unde dicit Hugo: quantum quisque credit tantum sperat; quantum sperat, tantum diligit; quantum diligit tantum operatur. In quadro igitur civitas posita est: quia robusta fide, longanimis spe, ampla caritate, efficax opere. Vel quadrum civitatis sunt quatuor principales virtutes in homine: prudentia scilicet, temperantia, fortitudo, justitia; quae aequales debent esse in homine, nec alia aliam debet excedere. Longitudo ejus tanta est, quanta et latitudo: quia quantum credit tantum amat; et in hoc ostenditur quadrationis expositio. Et mensus est civitatem de arundine, per stadia duodecim millia. Hic ostenditur mensuratio ab Angelo facta. Et primo ostenditur mensuratio civitatis totius. Secundo mensuratio murum illius, ibi, et mensus est muros ejus. Stadium est longitudo itineris in quo curritur ut bravium acquiratur. Unde 1 Corinthiorum 9, nescitis quod hi qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium? Duodenarius enim numerus, duodecim apostolorum doctrinam significat, et millenarius doctrinam figurat. Unde Angelus, idest coetus praedicatorum, de aurea arundine per stadia duodecim millia metitur; quia praedicatorum auctoritas etiam minores ad bravium supernae remunerationis currentes, apostolicam doctrinam perfecte secundum vires suas consummare attestatur. Sed quoniam superius de altitudine ejus nihil dixit, ideo longitudinem et altitudinem ejus repetens, etiam altitudinem describit dicens, longitudo et altitudo et latitudo ejus aequalia sunt. Per longitudinem fides intelligitur, per altitudinem spes, per latitudinem caritas. Unde in Psal. latum mandatum tuum nimis. Et hae tres virtutes aequales dicuntur; quia quantum quisque credit, tantum sperat; et quantum sperat, tantum diligit. Nec mirandum si spes per altitudinem hic figuretur, cum superius pro uno civitatis latere ponatur, quoniam una et eadem res in sacro eloquio multis intellectibus frequenter deservit. Sequitur, et mensus est muros ejus centum quadraginta quatuor cubitorum, mensura hominis quae est Angeli. Superius dixit murum, et hic dicit muros, et bene; quia civitas sancta et habet murum, hoc est principalem defensorem habet Christum: habet etiam muros; quia defensores habet alios, doctores scilicet et rectores ecclesiasticos. Psal. benigne fac in bona voluntate tua Sion et cetera. Ipsorum mensura perfecte declaratur cum dicitur, et mensus est et cetera. Centenarius enim numerus perfectionem signat; quadragenarius, qui ex quater decem consurgit, completionem quatuor Evangeliorum et Decalogi demonstrat. Quaternarius vero quatuor virtutum principalium exercitationem. Cubitus, qui est in brachio, designat operationem. Muri ergo Jerusalem centum quadragintaquatuor cubitos dicuntur habere; quia sanctae Ecclesiae defensores implent quatuor Evangeliorum mandata atque Decalogum cum exercitatione quatuor principalium virtutum. Et haec est hominis mensura; quoniam haec est hominis justitia: unde per eam homo in se justificatur, et per eam Angelo socialiter coaequatur: et ideo subditur, mensura hominis, quae est Angeli. Haec est justitia quam habet homo; quae convenienter dicitur esse Angeli; quia per ipsam homo reparatus in hoc mundo Angelo sociatur, et socialiter coaequatur, et assimilatur in caelo. Unde Marci 12. Cum enim a mortuis resurrexerint, neque nubent neque nubentur, sed sunt sicut Angeli in caelis. Et erat structura muri ejus et cetera. Superius ostendit beatus Joannes partium sanctae civitatis et totius simul commensurationem: hic consequenter declarat eorum pretiositatem fundamentorum, ibi, fundamenta muri et cetera. Tertio pretiositatem portarum, ibi, et duodecim portae. Quarto pretiositatem platearum, ibi, et plateae civitatis. Dicit igitur, et erat structura muri ejus, ita viderat civitatem et murum ejus sive muros, portas, et fundamenta, et haec omnia inter se differre: hic ostendit quam pretiosus sit murus, quam pretiosa civitas, quam pretiosa fundamenta, quam pretiosae portae; ideo dicit primo. Et erat structura muri ejus, idest conjunctio verbi et hominis assumpti, ex lapide. Dicitur enim esse ex lapide, qui firmiter et indissolubiliter permanet in unitate personae. De hujusmodi lapide dicitur Lucae 9, omnis qui ceciderit super illum lapidem, conquassabitur; super quem autem ceciderit, comminuet illum. Nec dicitur esse ex quocumque lapide, sed ex jaspide, qui semper virorem habet: sicut Christus qui semper virorem aeternitatis habet: nobis virorem aeternitatis immarcescibilem repromittitur Ezechielis trigesimo tertio capite, ubi dicitur: in montibus excelsis Israel erunt pascua eorum; ibi requiescent in herbis virentibus. Ipsa vero civitas aurum mundum, idest rutilans, sicut aurum mundum fulgore divinae cognitionis. 1 Corinth. 13, nunc cognosco ex parte; tunc cognoscam sicut et cognitus sum. Simile vitro mundo, quoniam lucet sicut vitrum mundum puritate confessionis. Vitrum enim nullas in se sordes celat. Sic sancta electorum simplicitas sua peccata pure per confessionem revelat. Unde dicitur Jacobi cap. 5, confitemini alterutrum peccata vestra. Fundamenta muri ejus, hic ostendit pretiositatem fundamentorum. Et primo in generali. Secundo in speciali, ibi, fundamentum primum. Dicit igitur, fundamenta muri, hoc est duodecim patriarchae, vel alii sancti veteris testamenti, qui per duodecim patriarchas intelliguntur: qui vere omni lapide pretioso ornati sunt, quoniam omni genere virtutum firmiter effulserunt. Ipsi ergo fundamenta muri et etiam lapides pretiosi dicuntur, quoniam Christus qui est murus Ecclesiae, ex eorum genere sumpsit carnem, et ipsi claruerunt per multiplicem virtutum fulgorem. Psal. fundamenta ejus in montibus sanctis. Virtutes quidem eorum per ordinem sub figura pretiosorum lapidum consequenter describit, et pretiositatem earum singulariter ostendit. Et ideo dicit, fundamentum primum jaspis: hoc est in fundamento, primus est jaspis enim, quia viret, fidem signat, quae est principium et origo omnium virtutum. Hebraeor. 11. Est autem fides sperandarum substantia rerum, secundus sapphyrus, sapphyrus enim caelo sereno similis est, et significat caelestium bonorum spem: ideo ponitur secundus; quoniam spes secundum locum tenet post fidem. Hebraeor. 6, fortissimum solatium habeamus, qui confugimus ad tenendam propositam spem, quam sicut anchoram habemus animae securam ac firmam, et incedentem usque ad interiora velaminis; ubi praecursor pro nobis introiit Jesus. Tertium Chalcedonius. Chalcedonius vero lucet quasi pallens ignis lucernae; et significat caritatem quae in abscondito bona agit; sed cum aliis prodesse potest, mox apparet quid fulgoris intus habet. Ponitur autem Chalcedonius tertio loco, quoniam caritas tertio loco post fidem et spem ordinatur. 1 Corinth. 13, nunc autem manent fides, spes, caritas, tria haec; major autem horum est caritas. Quartum smaragdus. Smaragdus nimiae viriditatis est, et invenitur super herbas et frondes in frigore Scythiae: significat enim fortitudinem, quae necessaria est in adversis: et ideo quarto loco ponitur; quia qui fidem et spem et caritatem habet, necesse est ut sit fortis in sustinendo adversa. Tob. 5, forti animo esto; in proximo est ut a Deo cureris. Quintum sardonyx. Sardonyx niger est inferius, unde significat humilitatem: et ponitur quinto loco; quia congruum est ut qui fortis est in tribulationibus, non inde superbiat, sed magis humiliter se subjiciat. Ecclesiastici 3, quanto magnus es, humilia te in omnibus. Sextum sardius. Sardius sanguinei coloris est; et signat martyrii passionem; et ponitur sexto loco; quoniam qui praedictas virtutes habet, promptus debet esse animo ad sustinendum martyrium pro Christo. Ideo dicitur Act. 21, de beato Paulo: ego autem non solum alligari in Jerusalem paratus sum, propter nomen domini Jesu. Septimum chrysolithus. Chrysolithus vero scintillas quasi ardentes emittit, unde claritatem miraculorum exprimit: et congrue septimo loco ponitur; quia qui tot habet bona, et mori pro Christo paratus est, virtute miraculorum nonnumquam clarificatur. Act. 6, Stephanus autem plenus gratia et fortitudine, faciebat signa et prodigia magna in populo. Octavum beryllus. Hujusmodi lapis urit manum tenentis se; et per hoc designatur, quod qui talis ac tantus est, eos qui sibi conjunguntur, per sui conversationem ad justitiam accendit. Matth. 5, sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent patrem vestrum qui in caelis est. Nonum topazius. Iste lapis aurei et aetherei coloris est; unde signat contemplationem caelestium bonorum: et nono loco merito ponitur; quia qui supradictis bonis decoratur, ad caelestia bona contemplanda sublimiter elevatur. Matth. 5, beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Decimum chrysopassus. Chrysopassus est viridis et aureae mixturae; et signat desiderium virentis aeternitatis et caelestis gloriae: et bene decimo loco ponitur; quia justus postquam aeterna gaudia per altam contemplationem conspicit, ad ea possidenda totis desideriis inardescit. Philipp. 1, desiderium habens dissolvi et cum Christo esse. Undecimum hyacinthus. Hyacinthus enim cum aere mutatur; in sereno perspicuus, in nubilo marcescit: unde per ipsum virtus supernae condescensionis figuratur. Et ideo undecimo loco ponitur; quia quicumque contemplare aeternitatis desideriis flagrat, misericordiae et compassionis visceribus flagrat. Job 30, flebam quondam super eo qui afflictus erat, et compatiebatur anima mea pauperi. Duodecimum amethystus, qui purpureum habet colorem, et ideo designat regiam dignitatem: unde in duodecimo loco congrue ponitur; quia qui supradictis bonis enitescit, potenter seipsum et alios regere novit. Tit. 2, in omnibus praebe te ipsum exemplum bonorum operum, in doctrina, in integritate, in gravitate. Bene igitur supradicti lapides hujusmodi ordine disponuntur; quia sanctorum virtutes per eos designatae, secundum ordinem, sicut ostensum est, apte connectuntur. Et duodecim portae, duodecim margaritae sunt per singulas. Hic ostendit portarum pretiositatem: unde per portas, sicut dictum est supra, designantur apostoli; quia per eorum doctrinam habemus ingressum ad gloriam caelestis regni. Dicuntur etiam per singulas portas esse, margaritae, quia per duodecim apostolorum doctrinam salvantur fideles animae, quae sunt per fidem firmae, et per justitiam lucidae: ideo convenienter dicit: et duodecim portae duodecim margaritae per singulas; hoc est in unaquaque porta duodecim sunt margaritae; quoniam ex quatuor mundi partibus, ad fidem sanctae Trinitatis per duodecim apostolorum doctrinam et praedicationem, imitatores eorum in fide et justitia sunt collecti. Jeremiae 16, ecce ego mittam piscatores multos, dicit dominus, et piscabuntur eos. Unde Matth. 4, dicitur ad Petrum et ad Andream fratrem ejus, venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum. Et singulae portae erant ex singulis margaritis. Ex singulis quidem margaritis singulae portae dicuntur esse; quia sancti apostoli et in semetipsis fide firmi extiterunt, et splendore justitiae quantum ad alios claruerunt: unde non solum in se fulgebant per propriam virtutem; sed etiam in suis sequacibus fulgent, per ejusdem virtutis imitationem. Ideo dicebat apostolus ad Philipp. 3, imitatores mei estote, fratres. Sequitur, et plateae civitatis aurum mundum. Plateae enim civitatis sunt sancti inferiores, laxius rebus mundanis utentes, et subjecti majoribus propter virtutem obedientiae: ideo dicitur, 1 Petri 2, subjecti estote omni humanae creaturae propter Deum; sive regi, quasi praecellenti; sive ducibus, tamquam ab eo Missis. Aurum etiam sunt per flammam internae caritatis; adimplentes illud quod ad Romanos 12, dicitur: spiritu ferventes, domino servientes. Tob. 13, auro mundo omnes plateae ejus sternentur. Tamquam vitrum perlucidum. Dicuntur etiam vitrum perlucidum, propter manifestae confessionis puritatem. Psalm. confessionem et decorem induisti, amictus lumine sicut vestimento. Cum ergo tanta sit minorum et inferiorum speciositas, quis aestimare poterit majorum et superiorum pulchritudinem? Et templum non vidi in ea et cetera. Postquam in parte praecedenti descripsit beatus Joannes statum sanctae civitatis quantum ad partes suas, et quantum ad se totam: consequenter describit in hoc loco nobilitatem ejus et gloriam. Unde primo ostendit eam esse gloriosam et nobilem, ratione templi sanctissimi quo sanctificatur. Secundo ratione claritatis immensae, qua illuminatur, ibi, et civitas non eget sole. Tertio ratione habitatorum nobilium, quibus honorificatur, ibi: et ambulabunt gentes. Quarto ratione securitatis magnae qua jucundatur, ibi, et portae ejus non claudentur. Quinto ratione amotionis omnis immunditiae, quoniam omni munditia decoratur: et hoc notatur ibi, cum dicit: non intrabit in eam et cetera. Dicit igitur primo: et templum non vidi in ea, quia locus orationis et oblationis, qui necessarius est in via, non erit in patria. Unde Isa. 65, antequam clament, ego exaudiam. Et Joan. 16. In illo die me non interrogabitis quicquam. Ratio quare non erit ibi templum materiale, hoc est locus orationis, subditur cum dicitur: dominus enim Deus omnipotens templum illius est, et agnus, idest omnimoda sanctificatio et totius petitionis exhibitio. Psalm. sanctificavit tabernaculum suum altissimus. Et notandum, quod ubique fere cum divinitate humanitatem nomine agni commemorat, ut utramque naturam homo diligat, et utrique gratias referat. Deinde ostenditur supernae civitatis nobilitas, ratione claritatis immensae qua illuminatur; ideo dicitur: et civitas non eget sole neque luna. Non eget, idest non egebit, sole neque luna ad literam. Ut luceant in ea, videlicet ad illuminandum eam: unde Isa. 60, non erit ibi amplius sol ad lucendum per diem, nec splendor lunae illuminabit te; sed erit tibi dominus in lucem sempiternam, et Deus tuus in gloriam tuam. Et subdit rationem, quare non egebit. Nam claritas Dei illuminabit eam: claritas scilicet gloriosae divinitatis. Et lucerna ejus agnus est: hoc est humanitas continens ipsam divinitatem: unde luminaria hujusmodi non erunt ibi necessaria: verumtamen lucebunt multo clarius quam modo, ad laudem et gloriam ejus qui talia potuit creare et creata in meliorem statum reformare. Ideo dicitur Isa. 30: erit lux lunae sicut lux solis, et lux solis erit septempliciter sicut lux septem dierum, in die qua alligabit dominus vulnus populi sui. Postmodum insinuatur dictae civitatis nobilitas, ratione habitantium in ea, cum dicit: et ambulabunt gentes in lumine ejus. Per gentes intelliguntur subditi qui in lumine ejus ambulabunt; quoniam electi, qui nunc propter amorem caelestis patriae majoribus subjiciuntur, tunc in aeterna ipsius claritate, libere gaudebunt. Unde in Psalm. exultabunt sancti in gloria, laetabuntur in cubilibus suis. Et non solummodo gentes, idest subditi in lumine sanctae civitatis ambulabunt; imo etiam reges, hoc est praelati qui non tantum seipsos, sed alios regunt. Afferent gloriam suam et honorem in illam, ad similitudinem victorum qui spolia sua in urbes suas apportant. Afferent inquam, gloriam, hoc est suam bonam conscientiam, per quam erunt gloriosi: et afferent inquam, honorem in illam, honorem scilicet a subditis exhibitum sibi, juxta illud Psalm. afferte domino gloriam et honorem et cetera. Ista quidem afferent in illam quando in resurrectione universali cum sibi commissis habitationem ingredientur supernam. Isa. 60, gloria Libani ad te veniet, abies et buxus et pinus simul ad ornandum locum sanctificationis meae. His igitur et aliis bonis innumeris ditabitur civitas sancta caelestis; quoniam ad illius pulchritudinem et ornatum transferetur totum quod nunc unusquisque justus operatur. Consequenter ostenditur ipsius securitas immensa, cum subdit, et portae ejus non claudentur per diem. Glossa, omnis timor auferetur. Hic clauduntur portae civitatis Jerusalem, hoc est militantis Ecclesiae: ut quando praedicatio juste subtrahitur, vel aliqui pro culpa sua ab introitu Ecclesiae arcentur: et hoc nullatenus erit ibi. Unde Isa. 69, aperientur portae tuae jugiter, die ac nocte non claudentur. Rationem vero quare non dixit hic, non claudentur per noctem, subdit dicens: nox enim non erit illic, ad literam, quia lucebit aeternaliter ibi fulgor immensus divinitatis. Isa. 60, non occidet ultra sol tuus et luna tua non minuetur, quia erit tibi dominus in lucem sempiternam. Vel secundum spiritualem intelligentiam, nox non erit illic, hoc est neque culpa aliqua neque poena. Dicit Hugo: o quam clara, quam solemnis erit dies illa quam faciet dominus. Dies illa nostri doloris terminus. Et afferent gloriam et honorem gentium in illam. Per hoc insinuat latius illud bonum inaestimabile quod erit ibi; quoniam supradicti reges, idest praelati, afferent gloriam gentium in illam, idest ipsas gentes testimonio bonae conscientiae interius gloriosas. 2 Corinth. 1, nam gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae. Et afferent inquam, honorem gentium: hoc est gentes honorandas exhibitione boni operis exterius. Hoc fiet quando finito mundi termino, boni et sancti praelati gentes modo sibi commissas inducent in caelestis patriae mansionem. Psalm. afferentur tibi in laetitia et exultatione, adducentur in templum regis. Sed quoniam sancti et mundi intrabunt ad beatitudinem, et immundi foris relinquentur ad damnationem, ideo describitur hic superna civitatis nobilitas, ratione totius munditiae, cum subdit: nec intrabit in eam aliquod coinquinatum. Et primo ostenditur ejus munditia per carentiam omnium immundorum. Secundo per receptionem et continentiam sanctorum et mundorum, ibi, nisi qui scripti sunt. Dicit igitur: nec introibit in illam aliquod coinquinatum: coinquinatum scilicet per consensum interius in cogitatione. Faciens abominationem, exterius, scilicet in operatione. Et mendacium, locutione. Isa. 35, non transibit per eam pollutus. Et infra ultimo cap. foris canes et venefici et impudici, homicidae et idolis servientes, et omnis qui amat et facit mendacium. Modo enim in Ecclesia immundus cum mundo, malus cum bono, mendax cum veridico: tunc nequaquam intrabit; soli quidem intrabunt illi, qui modo recta sectando in munditia vivunt. Et ideo dicitur: nisi qui scripti sunt in libro vitae agni. In libro siquidem vitae illi soli scripti sunt secundum veritatem, qui per gratiam perveniunt ad gloriam caelestem. Supra 13, et adorabunt bestiam omnes qui inhabitant terram, quorum nomina non sunt scripta in libro vitae agni. Et liber vitae agni esse dicitur, quoniam bonum caeleste, quod divinitas conferendum justis praedestinavit, humanitas dispensabit: unde Luc. 12, et transiens ministrabit illis.
Textum Parmae 1869 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit
[91226] Super Apocalypsim «Vox», cap. 22 Et ostendit mihi fluvium et cetera. Posita superius descriptione eorum quae ad civitatem scilicet spectant, maxime quantum ad esse, hic ponitur consequenter eorum descriptio quae ad eamdem pertinent, maxime quantum ad bene esse: unde in parte ista primo ostendit supernae civitatis amoenitatem. Secundo habitantium in ea gloriae magnitudinem, ibi, et servi ejus servient illi. Circa partem primam quatuor specialiter facit. Primo enim ostendit civitatem amoenam esse valde, propter aquae meatum delectabilem. Secundo propter arboris vitae foecunditatem, ibi, et ex utraque parte fluminis. Tertio propter omnis mali carentiam et privationem, ibi, et omne maledictum. Quarto propter gloriam Dei inhabitantem, ibi, et sedes Dei et agni. Circa primum primo describit aquae fluentis pulchritudinem. Secundo locum meatus ejus et originem, ibi, procedentem de sede. Dicit igitur: et ostendit mihi fluvium, Angelus scilicet qui mecum loquebatur, de quo supra dictum est 21, et venit ad me unus de septem Angelis habentibus septem phialas plenas septem plagis novissimis et locutus est mecum. Angelus inquam ille, ostendit mihi fluvium, hoc est spiritus sancti gratiam laetificantem civitatem sanctam. Psalm. fluminis impetus laetificat civitatem Dei. De hoc etiam fluvio potest intelligi, quod in Genes. dicitur 2, fluvius egrediebatur de loco voluptatis ad irrigandum Paradisum. Et recte fluvio comparatur spiritus sancti gratia; quia diversas generationes rigando, post unam in alteram fluit: et licet aliquando aliquibus subtrahatur, per aliquos tamen fluere nunquam desinit. Psal. rigans montes de superioribus tuis. Dicitur etiam fluvius aquae vivae; aquae videlicet quae reficiunt contra sitim mundanae cupiditatis. Joan. 4, qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet iterum. Refrigerat, contra ardorem carnalis voluptatis. Proverb. 5, aqua frigida animae sitienti. Purgat, ab immunditia diabolicae suggestionis. Numer. 19, qui aqua expiationis non est aspersus, immundus erit et manebit spurcitia ejus super eum. Dicitur etiam aquae vivae, scilicet quia vivificat, quia nunquam deficit, quia semper fluit. Joan. 4, aqua quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam. Ostendit inquam, mihi fluvium, splendidum tamquam chrystallum. Dicitur enim splendidum ad modum crystalli: quia in solis quos reficit interius et refrigerat, exterius in actione micat. Psal. mittit crystallum suam sicut buccellas. Fluvium inquam, procedentem de sede Dei et agni, procedit enim divina gratia de sede Dei et agni; quia a sanctis doctoribus et praelatis Ecclesiae, in quibus Deus praesidendo regnat et alios juste gubernat, quotidie ministratur. 1 Petri 4, unusquisque sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes sicut boni dispensatores multiformis gratiae Dei. In medio plateae ejus. Per plateas, ut dictum est superius, inferiores intelliguntur, qui rebus mundanis liberius uti possunt, et majoribus subditi sunt. Unde in medio plateae civitatis procedit; hoc est, in communitate inferiorum sive minorum quantum est de se, et multo fortius in communitate majorum. Matth. 18, ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum. Et ex utraque parte fluminis. Hic ostenditur sancta civitas esse delectabilis, propter arboris vitae foecunditatem. Et primo describitur fructus illius copia. Secundo foliorum efficacia, ibi, et folia ligni. Dicit ergo quantum ad primum: et ex utraque parte fluminis, lignum vitae: lignum enim vitae Christus dicitur; quia semetipsum in refectionem suis tribuit. Matth. 11, venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Et est ex utraque parte fluminis; quia quamdiu sumus in hac vita, citra fluvium sumus; quia gratia desuper datur, per quam genus humanum justificatur. Qui autem glorificati sunt, ultra fluvium sunt: quia perfecti justificati non indigent amplius justificari: unde lignum vitae, idest Christus, est hic per gratiam in suis: ibi vero per gloriam: hic vident eum sui per veram fidem: ibi videbunt per speciem. 1 Corinth. 13, videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. Lignum inquam, afferens fructus duodecim, per fructus duodecim duodenariam apostolorum doctrinam intelligimus. Lignum vero vitae ex utraque parte fluminis duodecim fructus afferre dicitur; quia Christus, qui per lignum vitae intelligitur, omnibus electis et in via et in patria semetipsum in refectionem tribuit. Quam videlicet refectionem apostolica turba in mundo praedicavit exhibitam esse ad justitiam, in caelo exhibendam ad gloriam. Et ut Christum suos incessanter pascere cognoscamus, ideo recte subditur, per menses singulos reddens fructum suum. Fructum enim suum per menses singulos reddit; quia suos continue, et in via et in patria pascit. In via per corporis et sanguinis participationem. In patria, per divinitatis et humanitatis suae perpetuam contemplationem. De hujusmodi ligno habetur in Psal. et erit tamquam lignum, quod plantatum est secus decursus aquarum et cetera. Sequitur, et folia ligni ad sanitatem gentium. Per folia ligni, praecepta Christi designantur, quia protegunt et ornant sicut folia. Psal. et folium ejus non defluet et cetera. Sunt enim hujusmodi folia ad sanitatem gentium; quia si auxiliante gratia impleantur, justificationem animarum operantur: qui vero justificatur, spiritualiter sanatur. Ezechiel. 47, erunt fructus ejus in cibum et folia ejus ad medicinam. Sed quoniam omne bonum tanto est perfectius quanto a malo est longius, ideo consequenter ostenditur civitas superna ab omni malo penitus esse libera, cum subdit: et omne maledictum non erit amplius: quia neque culpa, neque poena. Isaiae 48. Non esurient neque sitient amplius, et non percutiet eos aestus et sol et sedes Dei et agni in illa erunt, hoc est individua Trinitas in illa gloriosa civitate regnabit, et etiam verbo conjuncta humanitas. Supra 21, ecce tabernaculum Dei cum hominibus, et habitabit cum eis; et populus ejus erunt; et ipse Deus erit cum eis eorum Deus. Psal. paravit in caelo sedem suam et regnabit. Et servi ejus. Hic postmodum ostendit gloriae habitantium in civitate caelesti magnitudinem. Et primo ostenditur gloriae eorum magnitudo, quantum ad divinam fruitionem. Secundo quantum ad omnis ignorantiae amotionem, ibi, et nox ulterius non erit. Tertio, quantum ad perfectam cognitionem, ibi, quoniam dominus Deus illuminabit illos. Dicit ergo: et servi ejus servient ei. Servi ejus et omnes electi, servient ei, non timore vel formidine: sed perfecta et summa dilectione et securitate, laudem ejus vocibus amoris intimi decantando. Isaiae 65, ecce servi mei laudabunt prae exultatione cordis. Supra 7, hi sunt qui venerunt de tribulatione: et sequitur: ideo sunt ante thronum ejus, et serviunt die ac nocte in templo ejus. Et videbunt faciem ejus hoc est praesentiam immediate sine aenigmate, immo manifeste et clare. 1 Joannis 3, videbimus eum sicuti est. Et notandum, quod facies Dei dicitur tripliciter. Uno modo, dicitur praesentia ejus per naturam humanam. Psal. ostende nobis faciem tuam, et salvi erimus. Tertio modo dicitur praesentia ejus per gloriam, scilicet in propria forma. 1 Corinth. 13, videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. Et nomen ejus in frontibus eorum, erit supple, scriptum. In frontibus eorum, hoc est in aperto, sicut aperte et manifeste eum confessi sunt: supra 3: qui vicerit, faciam eum columnam in templo Dei mei, et foras non egredietur amplius, et scribam super eum nomen Dei mei. Et nox ultra non erit, idest aliqua ignorantia, dixit Glossa. Roman. 13, nox praecessit, dies autem appropinquavit; abjiciamus et cetera. Et non egebunt lumine lucernae neque solis. Per lumen doctrina intelligitur qua intellectus illuminatur. Per lucernam vetus testamentum. Per solem novum, vel per lucernam, potest intelligi quilibet doctor parvae scientiae; per solem doctor habens excellentiam doctrinae. Quasi dicat: non erit eis necessaria doctrina veteris testamenti vel novi, vel etiam doctrina alicujus doctoris, nec parvi nec magni. Jeremiae 31, non docebit vir proximum suum, et vir fratrem suum, dicens, cognosce dominum. Omnes enim cognoscent me a minimo eorum usque ad maximum eorum, ait dominus. Causa vero quare non egebunt doctrina, ostenditur cum dicit: quoniam dominus Deus illuminabit illos. Et per hoc insinuatur cognitio perfecta quam habebunt sancti in patria: dominus enim illuminabit eos lumine perfectae cognitionis: et ideo non indigebunt alio doctore nec alia doctrina. Unde Joan. 6, et erunt omnes docibiles Dei. Et regnabunt in saecula saeculorum. Regnabunt, quia regnante Deo totaliter inhaerebunt in saecula consecutiva saeculorum. Supra 20, erunt sacerdotes Dei et Christi, et regnabunt cum illo mille annis. Et Sapient. 6, diligite sapientiam, ut in perpetuum regnetis. Et dixit mihi: haec verba fidelissima sunt. Liber iste a principio divisus fuit in partes tres: in exordium, narrationem et conclusionem. Terminatis duabus primis partibus, hic incipit pars tertia: et dividitur in partes tres. Primo enim beatus Joannes commendans doctrinam istam, confirmat eam auctoritate triplici. Secundo comminatur poenas gravissimas eam pervertenti, ibi, contestor enim omni. Tertio bonum salutis optat cuilibet fideli, ibi, gratia domini nostri Jesu Christi. Pars prima tres habet partes. Primo enim confirmat doctrinam istam auctoritate Angeli loquentis sibi. Secundo auctoritate sui, ibi, et ego Joannes. Tertio auctoritate Christi, ibi, ego Jesus misi Angelum meum. Circa partem primam tria tanguntur. Primo quidem ratificat Angelus supradictorum veritatem. Secundo Christi personam introducens, ostendit adventus ejus celeritatem, ibi, et ecce venio. Tertio excitat omnes ad doctrinae hujus observationem, ibi, beatus qui custodit. Quantum ad primum dicit, et dixit mihi, scilicet Angelus, qui mihi supradicta ostenderat. Haec verba fidelissima sunt et vera. Fidelissima; quia quaecumque figuris et verbis ostensa sunt, fideliter implebuntur. Psal. fidelis dominus in omnibus verbis suis. Et vera; quia nullo modo poterunt cassari. Matth. 25, caelum et terra transibunt, verba autem mea non praeteribunt. Et supra 19, haec verba Dei vera sunt. Et quia fidelissima et vera et angelico ministerio declarata; ideo cum omni fide suscipienda. Unde Angelus de semetipso dicit: et dominus Deus spirituum prophetarum, idest dominus Deus qui dat spiritum prophetandi prophetis. Misit Angelum suum, scilicet me. Ostendere servis suis quae oportet fieri cito. Unde supra primo dicitur: Apocalypsis Jesu Christi, quam dedit illi Deus palam facere servis suis quae oportet fieri cito: et significavit mittens per Angelum suum servo suo Joanni: misit inquam, ostendere, hoc est revelare. Unde Daniel. 2, vere dominus noster Deus deorum est et dominus regum revelans mysteria. Servis suis; idest electis. Quae oportet fieri cito, idest in brevi. Isaiae 42, nova quoque annuncio ego, antequam oriantur audita vobis faciam. Et quod cito consummanda et complenda sint cuncta quae in hoc libro continentur, probat; ipsum Christum introducendo loquentem, et festinationem sui adventus, quo cuncta complebuntur attestantem: ideo subdit, et ecce venio velociter: quia videlicet non diu tardabit ea quae in adventu ejus consummanda sunt adimplere: infra hoc eodem: ecce venio cito, et merces mea mecum est, reddere unicuique secundum opera sua. Consequenter excitat omnes ad doctrinae hujus observationem, cum dicit: beatus qui custodit verba libri hujus. Et valde bene dicit, qui custodit; quia nihil prodest ad cognitionem veritatis legendo vel audiendo pertingere, nisi addatur bene vivere. Ille quidem solus ad beatitudinem pervenit, qui non solum per memoriam, sed per vitam praecepta custodit. Lucae 10, beati qui audiunt verbum Dei et custodiunt illud. Et Jacob. 2, qui autem perspexerit in lege perfectae libertatis, et permanserit in ea, non auditor obliviosus factus, sed factor operis; hic beatus in facto suo erit. Prophetia igitur libri hujus omnibus modis est credenda; quoniam angelico ministerio revelata, angelica auctoritate commendata. Nec solummodo commendatur ab Angelo, verum etiam a beati Joannis testimonio: unde sequitur: et ego Joannes qui audivi et vidi haec. Hic confirmat doctrinam istam auctoritate sui: et primo ponit testificationem suam, et etiam ostendit suam humiliationem, factam ab Angelo sibi, cum dicit: vide ne feceris. Circa primum primo ponitur Joannis testificatio. Secundo ipsius humiliatio, ibi, et postquam audissem. Dicit igitur, et ego Joannes qui audivi et vidi haec, scilicet supra praedicta: quasi dicat: non tantum Angelus, sed et ego Joannes magister vester: non quilibet haereticus, ego vester amicus non extraneus. Ego inquam, cum ipso Angelo, et post ipsum, commendo vobis hanc prophetiam, qui nihil falsum, nihil erroneum, soleo vobis commendare. Joan. ultimo. Hic est discipulus qui testimonium perhibet de his, et scripsit haec, et scimus quoniam verum est testimonium ejus. Sequitur, et postquam audissem, verba scilicet praedicta, et vidissem, tam mirabilem videlicet et incomparabilem beatae civitatis decorem ac jucunditatem: supra 21, ego Joannes vidi civitatem sanctam Jerusalem novam descendentem de caelo et cetera. Cum ita audissem et vidissem, stupefactus prae admiratione, cecidi ut adorarem ante pedes Angeli, adoratione scilicet latriae. Angeli inquam qui mihi haec ostendebat, haec supradicta: unde supra 21, et ostendit mihi civitatem sanctam Jerusalem et cetera. Sed quaeritur hic, cum beatus Joannes hoc idem facere voluerit, et ab Angelo prohibitus fuerit ut habetur supra 19, quare iterum eum adorare voluit? Respondeo. Sanctus enim Joannes in hac ultima visione, multo sublimius elevatus fuit quam prius ad contemplandam caelestem gloriam secundum futurum statum ejus; et ideo prae stupore nimio et admiratione tantae pulchritudinis, non fuit recordatus forsitan primae prohibitionis. Vel etiam per hujusmodi iterationem innuit quantam venerationem praelatis nostris debemus exhibere, cum ipse Angelum caelestia bona sibi demonstrantem etiam prohibitus voluerit adorare. Verumtamen ipse non propter se, sed propter Deum deberet velle sibi honorem hujusmodi exhiberi. Unde et bene Angelus dixit: Deum adora; quia tantum honorem sibi exhibitum, deberet attribuere Deo, nec deberet propter hoc in se extolli, sed magis humiliari. Deinde sequitur: et dixit mihi: vide ne feceris. Hic ostendit beatus Joannes duplicem prohibitionem sibi factam ab Angelo. Et primo tangit prohibitionem respectu ejus quod facere volebat. Secundo respectu eorum quae viderat et audiverat, ibi, et dixit mihi: ne signaveris. Circa primam partem primo ponitur prohibitio. Secundo consequens informatio, ibi, Deum adora. Dicit ergo quantum ad primum. Et dixit mihi, vide ne feceris, idest cave ne me adores. Hoc idem habetur supra 19. Rationem autem quare hoc prohibet, subdit dicens: conservus tuus sum et fratrum tuorum, quasi dicat: ego et tu et fratres tui spirituales, scilicet justi, tamquam conservi unum dominum habemus: et ideo nolo a te adorari, immo volo tecum unum Deum et dominum adorare. Hoc etiam dicit Angelus, considerando naturam humanam supra se exaltatam: et ideo se dicit conservum justorum et non superiorem, et hac de causa non esse adorandum. Et quoniam duplex est fraternitas, carnalis scilicet per naturam, et spiritualis quae est per gratiam, ideo insinuat de qua intendit loqui, cum dixit: prophetarum, idest praedicatorum bonorum. Propheta aliquando accipitur pro praedicatore. Unde 1 Cor. 14, prophetae autem duo vel tres dicant, et ceteri dijudicent. Et eorum qui servant verba libri hujus, idest minorum praedicatoribus obedientium. Omnium itaque justorum tam majorum quam minorum se recognovit Angelus esse conservum; quia novit omnes eumdem habere Deum. Sed quare Angelus in veteri testamento se ab homine adorari sustinet, non autem in novo? Istud dictum fuit supra 19, super verbum consimile. Postmodum subditur informatio facta ab Angelo, cum dixit: Deum adora: quasi dicat: nullum alium adorare debes, nisi solum Deum, adoratione scilicet latriae. Matth. 8, dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies. Et dixit mihi; ne signaveris verba prophetiae. Ostensa superius angelica prohibitione, respectu ejus quod beatus Joannes facere volebat: hic consequenter subditur angelica prohibitio respectu eorum quae viderat. Et primo ponitur angelica prohibitio. Secundo prophetica ejus praenunciatio, ibi, qui nocet, noceat adhuc. Tertio loquens in persona Christi, ut mali timeant, et boni sibi caveant, ostendit iterum se venturum esse ad judicandum in proximo, ibi, venio cito. Quarto per ipsum declaratur bonorum beatitudo et malorum damnatio, ibi, beati qui lavant stolas suas. Dicit ergo, quantum ad primum: et dixit mihi: ne signaveris verba prophetiae. Libri hujus, hoc est non occultes penitus nimis obscure scribendo. Unde supra primo dicitur: Apocalypsis Jesu Christi quam dedit illi Deus palam facere servis suis, quae oportet fieri cito. Sed contra hoc potest objici; quia supra 10, dicitur: signa, quae locuta sunt septem tonitrua, et noli ea scribere: ergo videtur esse contradictio inter istud et illud. Dicendum, quod non est contrarietas inter ista: quoniam sacrae Scripturae verba, et secundum aliquid sunt signanda, et secundum aliquid non sunt signanda. Sunt enim signanda; quia sunt impiis et infidelibus occultanda, ne sit ejus locus pervertendi. Unde alius, non propter suos fideles sed propter fures divitiae sub sigillo clauduntur. Item plures contemnerent verba sacrae Scripturae, si totaliter manifesta essent. Unde Isidorus 1 Lib. de summo bono: si cuncta paterent, statim intellecta vilescerent; si cuncta clausa existerent, diffidentiam generarent. Utrumque autem beatus Joannes, et quod prohibitum, et quod praeceptum sibi fuit, diligenter observavit: quia quaedam per obscura velamina figurarum malis occultare studuit et quaedam vel absque figuris scripsit vel per semetipsum figuras exposuit: et sic subtiliter insinuando sub velaminibus latentia mysteria bonis quodammodo revelavit. Sed si objiciatur quod si malos latent occulta mysteria, ergo possunt de ignorantia excusari: dicendum quod non: quia verba sacrae Scripturae manifestiora possunt intelligere; et si vellent vitia deserere, et opera virtutum exercere, possunt ad occultarum cognitionem pervenire divina gratia adjuvante: et sic patet solutio. Causam autem quare prohibuit Angelus beato Joanni ne verba libri hujus totaliter occultaret, subdit cum dicit: tempus enim prope est: tempus videlicet adventus Christi, ut factores verbi Dei beatificentur, contemptores vero condemnentur. Isaiae 14, prope est ut veniat tempus ejus et dies et cetera. Supra 1, tempus enim prope est. Quod ergo remunerandum est vel etiam condemnandum, necessario est sciendum. Et ideo non debet penitus occultari, sed studiose propalari. Et quia impii prophetiam istam contemnunt vivendo male, et justi eam perficiunt vivendo bene: ideo subditur: qui nocet noceat adhuc: quasi dicat: ne signes verba ista, sed ea alii manifesta; quia tempus judicii prope est, in quo ex eis impii damnabuntur et justi glorificabuntur; quia cum utrisque dicta verba manifestaveris, mali contemnendo efficientur deteriores, et boni adimplendo meliores. Daniel. 12, eligentur et dealbabuntur multi, et quasi igni probabuntur multi, et impie agent impii, neque intelligent omnes impii. Et notandum quod iste sermo, qui nocet, noceat adhuc, non dicitur voce optantis, sed voce prophetantis, sicut in pluribus sacrae paginae locis reperitur similiter. Duo vero malorum genera distinguuntur hic cum dicitur, qui nocet noceat etc.: et ex opposito duo genera bonorum: unum enim est respectu proximi, alterum respectu sui. Hoc autem quod dicit, qui nocet, noceat adhuc, spectat ad injuriam bonis per ipsos malos illatam. Illud vero quod sequitur, et qui in sordibus est, sordescat adhuc, spectat ad propriam ipsorum immunditiam. Duo vero bona quae sequuntur, duobus malis praedictis contraria sunt et eodem disponuntur. Nam hoc quod dicit, et justus justitiam faciat adhuc; contrarium est huic, quod supra ait: qui nocet et cetera. Quod autem subinfertur. Et sanctus sanctificetur adhuc, repugnat huic quod dictum est, et qui in sordibus est etc.: quoniam primum istorum bonorum respicit proximi commodum, scilicet justitia. Justitia enim est reddere unicuique quod suum est. Sicut nocumentum e contrario respicit proximi damnum. Similiter sanctificatio dicit subjecti proprii munditiam, sanctus vero idem est quod mundus; sed e contrario sordescere sonat immunditiam. Est igitur sensus: qui nocet noceat adhuc, idest nocebit, malum aliis inferendo; ut intelligatur Angelus hoc dixisse prophetando, non optando. Et qui in sordibus est, sordescat adhuc: hoc est sordescet se ipsum magis ac magis per luxuriam polluendo: et ita de aliis suo modo. Et quoniam, ut ait apostolus 2 Corinth. 5, omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis prout gessit, sive bonum sive malum: ideo Angelus loquens in persona Christi, ostendit se venturum esse cito ad judicandum, ut mali timeant et boni sibi caveant, cum dicit: ecce venio cito. Per hoc etiam prope esse significat adventum suum: unde supra hoc eodem dicitur: et ecce venio velociter. Sequitur, et merces mea mecum est, ita vero merces et ejus est et hominis est. Ejus, quia eam distribuit. Hominis, quia eam recipit. Et recte cum ipso esse dicitur; quia ejus potestas et ejus misericordia, unde justus beatificetur, et impius damnetur. Isaiae 40, ecce merces ejus cum eo, et opus illius coram illo. Merces inquam, mea mecum est, reddere unicuique secundum opera sua. Hoc est secundum quod meruit quilibet vel demeruit. Roman. 2, reddet unicuique secundum opera sua. Et Jeremiae 25, reddam eis secundum opera ipsorum, et secundum facta manuum suarum. Et ne alium suspicemur esse bonorum et malorum judicem et remuneratorem, ideo dicit: ego sum alpha et omega, primus et novissimus, principium et finis: quasi dicat: revera ego veniam et judicabo et remunerabo, et non alius; quia ego creavi per potentiam, cum sim primus et principium omnium; ego discernam judicando per justitiam, cum sim novissimus et finis creaturarum. Supra primo, ego sum alpha et omega, principium et finis, dicit dominus Deus. Hujusmodi vero sententia idcirco frequenter repetitur, ut ei fides firmior adhibeatur. Beati qui lavant stolas suas. Hic consequenter per Angelum loquentem in persona Christi declaratur bonorum beatitudo et malorum damnatio. In primo innuitur retributio bonorum. Secundo damnatio malorum, foris canes, quantum ad primum dicit, beati qui lavant stolas suas, idest corpora sua, vel opera post Baptismum foece peccatorum polluta: quasi dicat: licet superius dictum sit, qui nocet noceat adhuc etc. non propter hoc desperent peccatores; quia si mundaverint se a peccatis suis per poenitentiam; beatitudinem consequentur aeternam, sicut et illi qui conservaverunt innocentiam. Isa. 1, lavamini, mundi estote, auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis. Et supra 7, hi sunt qui venerunt de tribulatione magna et laverunt stolas suas et dealbaverunt eas in sanguine agni. Beati inquam, sunt qui sic faciunt, ut sit potestas eorum in ligno vitae, idest ut possint esse participes gloriae Christi, qui dicitur lignum vitae. Supra 2, vincenti dabo edere de ligno vitae, quod est in Paradiso Dei mei. Et per portas, idest in sanctam Jerusalem civitatem caelestem. Isa. 26, aperite portas, et ingrediatur gens justa custodiens veritatem. Deinde ostenditur iniquorum damnatio, cum dicit: foris canes: quasi dicat: si lavari contempseritis, civitatem sanctam non intrabitis. Unde in hac parte, sex peccatorum tanguntur genera, et possunt sic distingui. Quia qui peccator efficitur, aut hoc est per inordinationem sui in se, aut sui in proximum, aut sui in Deum. Si primo modo, sic sunt impudici, hoc est immundi per luxuriam. Si per inordinationem sui quantum ad proximum, hoc potest esse dupliciter: aut opere, aut sermone. Si primo modo, sic sunt homicidae. Si secundo modo, hoc est in sermone. Hoc contingit tripliciter: aut detrahendo, aut malum persuadendo, aut decipiendo: quando scilicet aliud habetur in corde, aliud in ore. Si primo modo, sic sunt canes, idest detractores qui mordent occulte proximum detrahendo. Si secundo modo, hoc est malum persuadendo; et sic sunt venefici, idest malorum persuasores. Si tertio modo, decipiendo scilicet, sic sunt mendaces. Si per inordinationem sui in Deum, sic sunt idololatrae qui attribuunt creaturae quod est creatoris. Foris igitur erunt canes, hoc est detractores. Et venefici, idest malorum persuasores qui proximum suum inducunt ad malum. Et impudici, qui se polluunt per luxuriam. Et homicidae, qui proximum suum occidunt, vel opere, vel voluntate, vel procurant ut occidatur. Et idolis servientes, qui cultum latriae qui soli Deo debetur, rebus insensibilibus tribuunt. Et omnis qui amat et facit mendacium: idest qui corde diligit et ore pronunciat in quo proximum fallat. Isti igitur et ceteri reprobi qui per istos designantur, ab introitu supernae civitatis excludentur, et in Infernum per consequens mittentur. Supra 20 dicitur: timidis autem et incredulis, et execratis, et homicidis, et fornicatoribus, et veneficis, et idololatris et omnibus mendacibus, pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulphure. Ego Jesus misi Angelum meum. In parte praecedenti commendavit beatus Joannes prophetiam suam auctoritate Angeli et etiam auctoritate sui. In hac autem parte commendat eam auctoritate Christi. Unde Christus loquens in propria persona, primo ponit suam testificationem. Secundo ut certius ei credatur, describit suam auctoritatem, ibi, ego sum radix. Tertio invitat nos ipsemet cum Ecclesia ad percipiendam salutem, ibi, et sponsus et sponsa dicunt, veni. Quantum ad primum dicit: ego Jesus, ego scilicet salvator vester, et non alius. Misi Angelum meum, de quo dicitur supra primo, mittens Angelum suum servo suo Joanni. Jesus enim Angelo, Angelus Joanni, Joannes Ecclesiis hujusmodi sacrum mysterium revelabit. Misi inquam, Angelum meum. Testificari vobis haec in Ecclesiis. Non enim dicit, in Ecclesia, sed in Ecclesiis, propter videlicet Ecclesias Asiae particulares, quibus librum istum principaliter misit: unde supra 1 dicitur: Joannes septem Ecclesiis quae sunt in Asia et cetera. Ideo in fine libri hujus sermonem suum ad illos dirigit, ad quos in principio direxit. Per hoc itaque quod dicitur, ego Jesus etc. plane insinuatur quod non solum Angelus et Joannes verba libri hujus nominum suorum inscriptione commendat, sed etiam ipse Christus nominis sui annotatione nobis ea commendat. Sed quia posset aliquis dubitare, quis esset iste Jesus: ideo statim ut certius ei credatur, auctoritatem suam manifeste declarat cum subdit: ego sum radix et genus David, stella splendida et matutina. Radix David, ipsum videlicet creando. Isa. 11, egredietur virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet. Et genus David, de ejus scilicet genere, carnem assumendo. Matth. 1, liber generationis Jesu Christi filii David, filii Abraham. Ego sum, inquam, stella splendida, mundo lucem praebendo et splendorem sanctorum excedendo. De hujusmodi stella habetur Num. 24, orietur stella ex Jacob. Et stella inquam, matutina. Diem scilicet praenuncians: hoc est aeternam beatitudinem per resurrectionem meam, dicit interlinearis. Coloss. 1, ipse est caput corporis Ecclesiae qui est principium, primogenitus ex mortuis, ut sit in omnibus ipse primatum tenens. Ego igitur tantus et talis verba prophetiae hujus vobis commendo, qui spiritualia bona vobis tribuo, qui caelestia et aeterna promitto. Sed quanto desiderio, quanta dilectione Christus et sancta mater Ecclesia salutem nostram concupiscant, declaratur cum subditur: et sponsus et sponsa dicunt: veni. Sponsus verus, idest Christus: de quo Joan. 3, qui habet sponsam sponsus est. Dicunt per internam scilicet inspirationem. Et sponsa, hoc est sancta Ecclesia, de qua dicitur supra 21, ostendam tibi sponsam uxorem. Agni dicit: videlicet per praedicationem cuilibet praedestinato ad vitam aeternam: veni, per veram fidem et bonam actionem et sanctam conversationem. Sponsus siquidem et sponsa similiter dicunt hoc, quoniam gaudia nuptialia promittunt. Matth. 22, ite ad exitus viarum, et quoscumque inveneritis, vocate ad nuptias. Et ut quilibet vocatus alios vocare studeat; ideo subjungitur: et qui audit, dicat, veni: qui audit scilicet recte credendo, et quod credit opere faciendo. Unde supra 2, qui habet aures audiendi, audiat. Iste talis auditor alios vocare tenetur, ad minus per exemplum bonae vitae, ne lumen boni spiritualis abscondatur. Unde Matth. 5, neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt. Sed ne aliquis invitatus aliqua pusillanimitate ductus vel alia de causa perterritus, ad tanti boni plenitudinem accedere pertimescat; ideo ad confortandum eum subinfertur: qui sitit veniat: qui sitit, idest qui convertendi voluntatem habet, veniat, supple per conversionem, et securus de venia accipiat sacramenta, et gratis remittentur ei peccata. Isa. 55, omnes sitientes, venite ad aquas. Qui vult, accipiat aquam vitae gratis: quasi dicat: non est grave neque laboriosum: quia sola voluntas sufficit, sine pretio meritorum. Accipiat aquam vitae, idest gratiam vivificantem. Accipiat inquam gratis. Hoc est absque omnibus meritis. Supra 21, ego sitienti dabo de fonte aquae vitae gratis. Hugo: o quam pretiosa sunt ista supernae dignationis oracula. Omni pretio praeferenda, omni acceptione digna, omni devotione accipienda, omni memoria retinenda, omni virtute promerenda. Contestor ego omni audienti. Commendavit superius beatus Joannes praesentem doctrinam confirmando eam auctoritate triplici. Hic consequenter comminatur poenas gravissimas eam pervertenti. Et primo ponit suam comminationem. Secundo introducit Christum hoc affirmantem, ibi, dicit qui testimonium perhibet istorum. Circa primum primo comminatur addenti contrarium. Secundo subtrahenti de eo quod est hic scriptum, ibi, et si quis diminuerit. Dicit igitur primo: contestor ego et cetera. Quia plures infideles et haeretici vel apponerent vel diminuerent de facili aliquid in hoc libro, ut melius errores suos fovere possent; ideo ad refrenandam eorum praesumptionem ostendit beatus Joannes quanta animadversione dignus sit, qui aliquid in eo addere vel auferre praesumit. Dicit propterea: contestor ego, idest testis existo. Prov. 14, testis fidelis non mentietur. Omni audienti. Verba prophetiae libri hujus; ut scilicet sibi caveat, ne aliquid apponere praesumat ad hujus libri verba, corrumpendo ea: unde dicit: si quis apposuerit ad haec: ille enim apponit qui mendacium adjungit: et talis absque dubio gravissime punietur. Et ideo subditur: apponet Deus super illum plagas scriptas in libro isto, idest poenas aeternas sive temporales. De quibus plagis dicitur supra 15, vidi aliud signum in caelo magnum et mirabile, Angelos septem habentes plagas septem novissimas. Et si quis diminuerit de verbis libri prophetiae hujus. Ille vero diminuit qui aliquid ex his quae in eo scripta sunt, subtrahit, vel etiam negando contradicit: et talis etiam valde graviter punietur per bonorum subtractionem: et propterea dicitur: auferet Deus partem ejus de libro vitae, ut videlicet non habeat partem in his quae indelebiliter existentia sunt in praedestinatione divina: quae inquam praedestinatio dicitur liber vitae. Psalm. deleantur de libro viventium, et cum justis non scribantur; et supra 13, quorum non sunt scripta nomina in libro vitae. Auferet inquam, partem ejus de civitate sancta, ut scilicet non sit civis in ea. Supra 21, non intrabit in eam aliquid coinquinatum faciens abominationem et mendacium, nisi qui scripti sunt in libro vitae agni. Et auferet inquam partem ejus de his quae scripta sunt in libro isto, ut non sit particeps bonorum quae promittuntur in eo, sicut specialiter supra 2 et 3 cap. et in his duobus ultimis capitibus. Et licet ex duobus malis jam dictis alterum addenti contrarium attribuatur, alterum per subtractionem diminuenti sive subtrahenti inferatur, uterque tamen utroque malo percutietur: quia qui malis supradictis affligetur, necesse est ut bonis, etiam denudetur; et qui bonis privabitur: malorum illatione graviter punietur. Dicit qui testimonium perhibet istorum. Hic introducitur Christus asserens supradictam comminationem, et excommunicationem. Et tanguntur haec tria. Primo enim Christus dictum Joannis affirmat. Secundo adventum suum jam esse instantem iterato demonstrat, ibi, venio cito. Tertio rogat eum beatus Joannes ut veniat, ibi, veni domine Jesu. Dicit ergo quantum ad primum: dicit qui testimonium perhibet istorum: videlicet Christus qui cuncta quae in hoc libro sunt attestatur, dicit: etiam, hoc est, dictum certe ita fiet. Etiam, est adverbium affirmandi: per quod affirmatur quod promissum est: quasi diceret beatus Joannes: si mihi non creditis, saltem testimonio veritatis credite. Joannis 3, qui de caelo venit, super omnes est, et quod vidit et audivit hoc testatur. Sequitur: venio cito. In fine libri facit iterum mentionem de adventu suo, ut audientes et legentes reddat attentiores, ne per aliquam securitatem falsam inveniantur imparati. Unde Luc. 12, et vos estote parati, quia qua hora non putatis filius hominis veniet. Amen: veni domine Jesu. Haec verba sunt beati Joannis adventum salvatoris affirmantis et regratiantis. Nam per hoc quod dicit amen, ipsum venturum esse veraciter asserit. Per hoc etiam quod subjungit. Veni domine Jesu, deprecatur ut veniat. Cant. 5, veniat dilectus meus in hortum suum. Per hoc enim nobis ostenditur quod beatus Joannes in charitate valde perfectus erat, quia salvatorem ut veniret rogabat. Et quia perfecte diligebat, ideo minime timebat: unde, sicut ipsemet dicit in prima canonica sua, 4 cap. timor non est in charitate, sed perfecta charitas foras mittit timorem. Gratia domini nostri Jesu Christi cum omnibus vobis. Amen. In hac parte ultima hujus libri, sicut et in prima, illis omnibus quibus scribit bonum salutis optat, ut se reddat eis benevolum more bene scribentium, et ex benevolentia provocat eos ad meliora. Ideo dicit: gratia domini nostri Jesu Christi, cum omnibus vobis; ut videlicet sitis grati et accepti in conspectu ejus, quod habet fieri per gratiam. Amen. Hoc est, fiat. Hujusmodi vero gratiam optat apostolus omnibus quibus scribit, sicut in fine omnium epistolarum suarum patet evidentissime. Hoc autem Christus Dei filius, qui est alpha et omega, primus et novissimus, dignetur nobis omnibus elargiri. Amen.