Textum Parmae 1864 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit
[88506] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 1 Dies autem appropinquavit. Rom. 13. Potest intelligi hoc verbum de quadruplici die. Quadruplex enim dies appropinquavit: dies misericordiae, dies gratiae, dies justitiae et dies gloriae. Hos quatuor dies facit sol iste, cujus adventum sancta modo colit Ecclesia. Dies misericordiae est dies natalis domini, in quo ortus est nobis sol justitiae, vel verius qui fecit tam gloriosum diem; dies gratiae est tempus gratiae; dies justitiae est dies judicii; dies gloriae est dies aeternitatis. De primo dicitur Joel. 3: in illa die stillabunt montes dulcedinem. De secundo, 2 Cor. 6: ecce nunc dies salutis. De tertio, Soph. 1: dies irae, dies illa, dies tribulationis. De quarto, Zach. 1, 4: erit dies una, quae nota est domino. Psal. 73: melior est dies una in atriis tuis super millia. Dies natalis appropinquavit, ut devote celebretur vel colatur; dies gratiae, ut suscipiatur; dies judicii, ut timeatur; dies gloriae, ut ad eum curratur. Propter primum frequentat Ecclesia, dominus prope est: Phil. 4: Isa. 56: juxta est salus mea ut veniat. De secundo, 2 Cor. 6: ecce nunc tempus acceptabile. De tertio Jac. 5. Ecce judex ante januam assistit. De quarto, Apoc. ult.: ecce venio cito, et merces mea mecum est et cetera. Diei natalis domini debemus occurrere cum misericordia et veritate. His duabus viis venit Christus ad nos, et nos debemus ire ad eum. Psal. 24: universae viae domini misericordia et veritas. Diei gratiae cum puritate et humilitate: haec enim duo maxime faciunt susceptibilem gratiam. De primo, Prov. 22: qui diligit cordis munditiam, propter gratiam labiorum suorum habebit amicum regem. De secundo, Jac. 4: humilibus autem dat gratiam. Diei judicii cum cogitatione et timore. Hieronymus: sive comedam sive bibam, illa vox in auribus meis semper videtur sonare: surgite mortui, venite ad judicium. Dicitur e contra de malis: viri mali non cogitant judicium: Prov. 28. Diei gloriae debemus occurrere cum justitia et festinatione. Heb. 4: festinemus ingredi in illam requiem. Ad ista quatuor hortatur nos apostolus in epistola ista. Ad misericordiam et veritatem ibi: induamur arma lucis. Arma lucis sunt misericordia et veritas. Misericordia enim est scutum, quo ab hostibus defendimur; veritas est virtus, qua omnia vincimus. De primo, Eccl. 29: eleemosyna viri quasi sacculus cum ipso, et gratiam hominis quasi pupillam conservabit: et postea; resurget, et retribuet illis retributionem unicuique in caput illorum. Super scutum potentis et super lanceam pugnabit adversus inimicum tuum. De secundo 3 Esd. 4: magna est veritas, et praevalet; magna est, et fortior prae omnibus. Omnis terra veritatem invocat; caelum etiam ipsam benedicit, et omnia opera moventur et tremunt propter eam, et non est cum ea quicquam iniquum. Vinum iniquum, iniquus rex, iniquae mulieres, iniqui omnes filii hominum, et iniqua omnia illorum opera, et non est in ipsis veritas, et in sua iniquitate peribunt; et veritas manet. Et puritatem et humilitatem ibi, non in cubilibus et impudicitiis, non in contentione et aemulatione. Cubilia et impudicitiae sunt actus luxuriae, qui immundum faciunt. Contentio et aemulatio procedunt a superbia. Prohibendo impudicitiam, suadet puritatem; prohibendo superbiam, suadet humilitatem. Ad cogitationem et timorem judicii ibi, sicut in die honeste ambulemus; hoc est, ita vivamus sicut condecet in die judicii. Et homo in judicio, cogitando judicium, honeste vivit judicium formidando. Ad justitiam et festinationem, ibi: hora est jam nos de somno surgere: et ideo festinemus a somno peccati surgere ad justitiam faciendam: et reddit ibi rationem: nunc enim propior est nostra salus: ad quam nos conducat et cetera.
[88507] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 2 Dies autem appropinquavit. Rom. 13. Est enim quadruplex dies: scilicet dies misericordiae, dies gratiae, dies judicii et dies gloriae. Primus dies admirabilis, secundus acceptabilis, tertius formidabilis, quartus desiderabilis. Dies misericordiae, id est dies natalis domini, admirabilis est, quia Deus humanatur, homo deificatur, virgo prole fecundatur. De primo, Phil. 2: qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo: sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens; in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo. De secundo Rom. 9: ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen. De quibus duobus Augustinus: hodie Deus factus est homo, ut homo fieret Deus. De tertio, Isa. 6. Ecce virgo concipiet, et pariet filium. Dies gratiae est acceptabilis; quia abunde Dei gratia diffunditur, potestas Diaboli tollitur, et virtus peccati extinguitur: et ideo patet quod homo facile et sine impedimento potest servire Deo. De primo, Tit. 2: apparuit gratia salvatoris nostri Dei. De secundo, Heb. 2: ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium, idest Diabolum. De tertio, Rom. 6: vetus homo noster crucifixus est, ut destruatur corpus peccati. Dies judicii est formidabilis malis, quia districte a justo judice judicabuntur, quia ab omni creatura impugnabuntur, et quia aeterno supplicio damnabuntur. De primo, Prov. 6. Zelus et furor viri non parcet in die vindictae. De secundo, Sap. 5: armabit creaturam ad ultionem inimicorum et cetera. De tertio, Judith 16: visitabit eos, et dabit ignes et vermes in carnes eorum. Matth. 25: et dicet his qui a sinistris ejus erunt: discedite a me maledicti in ignem aeternum. Dies gloriae est desiderabilis, quia caelum restauratur, homo beatificatur, et omnis creatura praeter impios renovabitur. De primo, Ephes. 1: in quo proposuit restaurare universa, sive quae in caelis, sive quae in terra sunt, in ipso, idest in Christo. Ps. 109: judicabit in nationibus, implebit ruinas et cetera. De secundo, Phil. 3: salvatorem expectamus dominum nostrum Jesum Christum, qui reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum corporis claritatis suae. De tertio, Apoc. 21: et dixit qui sedebat in throno: ecce nova facio omnia. Est ergo dies ille desiderabilis Angelis et hominibus et omnibus creaturis: ad quam diem nos perducat qui vivit in saecula saeculorum. Amen.
[88508] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 3 Ecce rex tuus venit tibi mansuetus. Matth. 21. Prophetia est de adventu domini nostri Jesu Christi. Et nota hic circa adventum tria. Primo, est dignitas advenientis; secundo, utilitas adventus; tertio, modus adveniendi. Primum ibi, rex tuus, rex clemens, rex justus, rex sapiens, rex terribilis, rex omnipotens, rex aeternus. Rex clemens in parcendo, justus in judicando, bonus in retribuendo, sapiens in gubernando, omnipotens in bonos protegendo, terribilis in malos puniendo, aeternus aeternaliter regnando, et regnum aeternum conferendo. De primo, Isa. 16: et praeparabitur in misericordia solium ejus. De secundo, Isa. 34: ecce in justitia regnabit rex. Idem 16: sedebit super solium excelsum David in veritate. De tertio, Psal. 72: quam bonus Israel Deus iis qui recto sunt corde. Dionysius: optimi est optima adducere. Unde optimitas ejus apparet, quia optima adduxit. De quarto, Jer. 23: suscitabo David germen justum, et regnabit rex, et sapiens erit. De quinto, Esth. 13: domine Deus rex omnipotens, in ditione tua cuncta sunt posita de sexto, Sap. 10: illos autem tamquam durus rex interrogans condemnasti. De septimo, Jer. 10: dominus autem Deus ipse est Deus vivens, et rex sempiternus. Luc. 1: et regni ejus non erit finis. Ideo optimum est subesse tali regi. De his septem 2 Mach. 1: domine Deus, omnium creator, terribilis et misericors; solus bonus, rex justus, omnipotens et aeternus. In creatore sapientia, in misericorde clementia, in bono bonitas, in justo justitia, in terribili severitas, in potente potentia, in aeterno aeternitas. Hic rex est qui venit tibi, idest ad utilitatem tuam. Utilitas ergo adventus notatur hic, venit tibi. Fuit autem utilitas adventus septuplex ad praesens. Prima, mundi illuminatio; secunda, Inferni expoliatio; tertia, caeli reparatio; quarta, peccati destructio; quinta, Diaboli superatio; sexta, hominis cum Deo reconciliatio; septima, hominis beatificatio. De primo, Joan. 8: ego sum lux mundi. Idem 1: erat lux vera quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. De secundo, Oseae 13: ero morsus tuus, o Inferne. Zach. 9: tu autem in sanguine testamenti tui eduxisti vinctos tuos de lacu, in quo non erat aqua. De tertio, Ephes. 1: in quo proposuit restaurare universa, sive quae in caelis sunt, sive quae in terra. De quarto, Heb. 1: ut destrueret eum qui habebat mortis imperium, idest Diabolum, et liberaret eos qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti. De quinto, Rom. 10: vetus homo noster crucifixus est, ut destruatur corpus peccati et cetera. De sexto, Rom. 5: si cum adhuc inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem filii ejus; multo magis reconciliati salvi erimus in vita per ipsum et cetera. De septimo, Joan. 3: sic Deus dilexit mundum, ut filium suum unigenitum daret: ut omnis qui credit in ipsum, non pereat, sed habeat vitam aeternam. Propter haec bona quae futura in ejus adventu videbant sancti patres, cum tanto desiderio clamabant: utinam disrumperes caelos et descenderes. De his septem, Isa. 61, 1: spiritus domini super me, ad annuntiandum misit me: ecce mundi illuminatio, praedicando enim mundum pro nobis illuminavit: ut mederer contritis corde, peccata destruendo, sic enim medetur contritis peccata destruendo: praedicare captivis indulgentiam; ecce Inferni expoliatio, expoliando enim Infernum captivam duxit captivitatem: clausis apertionem; ecce caeli restauratio, praedicare scilicet apertionem caeli: ut praedicarem annum placabilem; ecce hominum cum Deo reconciliatio: diem ultionis; ecce Diaboli destructio, sic enim fecit ultionem de omnibus injuriis quas fecerat Diabolus sanctis: dare coronam; ecce hominum beatificatio. Modus veniendi notatur ibi, mansuetus: in mansuetudine enim voluit venire dominus Jesus Christus. Voluit autem venire mansuetus propter quatuor. Primo, ut malos facilius corrigeret. Ps. 89: quoniam superveniet mansuetudo et corripiemur. Secundo, ut omnibus se amabilem exhiberet. Eccl. 2: fili, in mansuetudine opera tua perfice; et super hominum gloriam diligeris. Tertio, ut omnes ad se traheret, et populum sibi multiplicaret. 2 Reg. 20: mansuetudo tua multiplicabit te et cetera. Bernardus: omnino currimus post te, bone Jesu, propter mansuetudinem tuam. Quarto, ut mansuetudinem doceret. Matth. 2: discite a me, quia mitis sum et humilis corde. Et sunt quatuor quae maxime debent suadere mansuetudinem. Primum est, quia a malo liberat: secundum quia gratiam impetrat: tertium quia animam servat: quartum quia meretur terram viventium. De primo sapiens: mansuetus est qui nullam animi amaritudinem sentit. De secundo, Prov. 1: mansuetis dabit gratiam. De tertio, Eccli. 2: in mansuetudine serva animam tuam. De quarto, Matth. 5: beati mites quoniam ipsi possidebunt terram. Rogemus ergo dominum et cetera.
[88509] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 4 Induamur arma lucis. Rom. 13. Dominus noster Jesus Christus assumpsit arma sua, et venit in mundum pugnaturus pro nobis contra aereas potestates. Isa. 59: indutus est justitia ut lorica. Et quia indecorum est rege armato milites remanere inermes, apostolus monet ut armemur. Induamur, inquit, arma lucis. Facit autem tria in his verbis apostolus. Primo, ut induamur praecipit; secundo quid debeamus induere ostendit; tertio motivum subjungit. Primum ibi, induamur; secundum ibi, arma; tertium ibi, lucis. Circa primum sciendum est, quod debemus nos induere propter quinque. Primo, ne perpetuo frigore affligamur; secundo, ne turpitudinis ostensione confundamur; tertio ne ab aeternis nuptiis excludamur; quarto ut ab ictibus Diaboli protegamur; quinto ut a domini exercitu cognoscamur. Istae rationes redduntur in textu. De primo et secundo, Apoc. 16: beatus qui custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet, quo ad primum; et videant turpitudinem ejus, quo ad secundum. De tertio, Matth. 22: amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem? De quarto, Eph. 6: accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo, et in omnibus perfecti stare. State ergo succincti lumbos vestros in veritate, induti loricam justitiae, et calceati pedes in praeparatione Evangelii pacis, in omnibus sumentes scutum fidei; et galeam salutis assumite, et gladium spiritus, quod est verbum Dei. De quinto, Col. 3: induite vos, sicut electi Dei sancti et dilecti, viscera misericordiae et cetera. Circa secundum sciendum est, quod plura Scriptura docet nos induere. Primo vestimentum innocentiae. Apoc. 3: vestimentis albis induemur, idest innocentia. Secundo viscera misericordiae. Col. 3: induite viscera misericordiae, benignitatem et cetera. Tertio Christi conformitatem. Rom. 13: induimini dominum Jesum Christum. Quarto conversationis novitatem. Eph. 4: induite novum hominem, idest novam conversationem. Quinto Cilicii asperitatem quo ad carnis macerationem. Ps. 34: induebar Cilicio. Sexto debemus indui subtilibus per humilitatem. Ezech. 16: induite subtilibus. 1 Reg. 18: ego sum vir pauper et tenuis. Septimo saccum per habitus vilitatem. Is. 50: induam caelos tenebris, et ponam saccum operimentum eorum. Octavo armorum speciositatem, de quo hic: induamur arma lucis. Circa arma ista sciendum, quod, sicut dicit Scriptura, debemus indui loricam caritatis, scutum fidei, galeam spei, thoracem justitiae. Fide debemus indui ad munimentum rationalis, spe ad munimentum irascibilis, caritate ad protectionem concupiscibilis, justitia ad protectionem totius animae. De primis tribus armis, 1 Tim. 4: induti lorica justitiae. 1 Mach. 3: induit se loricam sicut gigas, et succinxit se arma bellica. Sap. 5: induet pro thorace justitiam. Ostendit ergo hic quid induere debeamus. Motivum ad hoc ponit ibi, lucis, idest Christi. Quis non libenter indueret arma domini sui? Quanto magis debemus induere arma caelestis et aeterni regis? Dicitur autem Christus lux propter sex effectus lucis: quorum primus est illuminatio, secundus fecundatio, tertius conservatio, est enim lux conservativa; quartus ornatio, quintus ordinatio. De his duobus Dionysius: corpus inordinatum ordinat et ornat. Sextus sui effusio: lux enim est sui diffusiva per radios. Haec omnia fecit nobis Christus. Induamur ergo arma lucis, ut bene triumphantes aeternaliter tandem a rege nostro coronemur.
[88510] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 5 Quaecumque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt. Rom. 15. In praecedenti dominica docuit nos apostolus ad surgendum; in ista docet ad quid surgendum, quia ad studendum, et ad legendum scripta quae fecit nobis magister noster caelestis. Dominus enim tamquam bonus magister fuit solicitus facere nobis optima scripta, ut nos perfecte erudiret. Quaecumque, inquit, scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt. Consistunt autem ista scripta in duplici libro: scilicet in libro creaturae et in libro Scripturae. Primus liber quot habet creaturas, tot habet scripta optima, quae sine mendacio docent veritatem. Unde Aristoteles interrogatus a quo tot et tanta didicisset, respondit: a rebus quae mentiri non noverunt. Docent autem duo: cognoscenda et agenda. Circa cognoscenda docent nos quatuor. Primo Deum esse; secundo unum Deum esse; tertio trinum Deum esse; quarto summum bonum esse. Quia mundus est, docet eum esse, sicut opus opificem. Sap. 13: a magnitudine specie et creaturae potuit cognosci eorum creator. Quia unum sunt, et uno modo servantur, docent unum Deum esse: si enim plures dii essent, jam mundus destructus esset, cum divisio sit causa destructionis. Matth. 12: omne regnum in seipsum divisum desolabitur. Quia omnia consistunt in numero, pondere et mensura, sive secundum Augustinum de Trinitate, modo, specie et ordine, docent trinum esse dominum. Sap. 2: omnia fecisti in pondere, numero et mensura. Quia omnia bona sunt, docent summum bonum esse illud a quo tot bona procedunt. Augustinus: magnum indicium bonitatis est quod quaelibet creatura cogitur dare se ipsam. Ideo quia Deus bonus est, nos sumus. Circa agenda, docent nos similiter quatuor. Primo domino obedire; secundo eum timere; tertio eum amare; quarto eum laudare. Domino obedire docent nos, quia sibi omnia obediunt. Psalm. 138: praeceptum posuit, et non praeteribit. Nihil invenit in creaturis inobediens creator, nisi peccatorem et Diabolum. Deum amare docent nos beneficiis et donis quae nobis exhibent quotidie. Augustinus: caelum et terra et omnia quae in eis sunt, undique mihi dicunt ut amem te, nec cessant dicere omnibus, ita ut sim inexcusabilis. Deum timere docent nos poenis et suppliciis: videmus enim quod omnis creatura parata est punire rebelles suo creatori. Sap. 16: creatura tibi factori deserviens exardescit adversus injustos, et levior fit ad benefaciendum pro his qui in te confidunt. Deum laudare docent nos, quia omnia laudant eum, et invitant ad laudandum. Augustinus: mirum est quod homo non semper laudat Deum, cum omnis creatura invitet ad laudandum eum. Et sic patet quod omnes creaturae, quae sunt quasi quaedam scripta Dei, docent nos quatuor circa cognoscenda, et quatuor circa agenda. De Scriptura, secundum illud videlicet Scripturae:
[88511] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 6 Quaecumque scripta sunt etc., Rom. 15. Sicut tactum est superius, duo sunt libri qui scripti sunt ad nostram doctrinam: et de libro creaturae dictum est supra: nunc dicendum est de libro Scripturae, qui duo docet, bona et mala: bona ut fiant, mala ut non fiant. Circa bona docet tria: scilicet praecepta, consilia, promissiones, sicut triplex bonum est: est enim bonum honestum, jucundum et utile. Praecepta docent bonum honestum, quia docent cultum unius Dei et pulchritudinem morum et virtutum, quae honestum faciunt hominem. In consiliis est bonum utile. Matth. 19: si vis perfectus esse, vade et vende omnia quae habes, et da pauperibus; et habebis thesaurum in caelo. In promissionibus est bonum delectabile, sive jucundum. Joan. 16: iterum videbo vos, et gaudebit cor vestrum. Deut. 4: audi Israel verba vitae: et postea: et dabo tibi terram fluentem lac et mel. Circa mala ponit similiter tria. Prohibitiones, dissuasiones et comminationes; et hoc secundum triplex malum: est enim triplex malum, mortalis culpae, et malum venialis culpae, et malum aeternae poenae. Prohibitiones respiciunt malum mortalis culpae. Exod. 20: non fornicaberis, et sic de aliis prohibitionibus. Dissuasiones malum venialis culpae. Eccli. 19: qui spernit modica, paulatim decidet: et alibi: vitasti grandia, cave ne obruaris arena. Comminationes respiciunt malum aeternae poenae. Isa. ult.: vermis eorum non morietur. Bene ergo dicit: quaecumque scripta sunt, scilicet in libro Scripturae, ad nostram doctrinam scripta sunt. Rogemus ergo et cetera.
[88512] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 7 Erunt signa in sole et luna et stellis, Lucae 21. In praecedenti Evangelio dictum est de adventu misericordiae, in isto vero agitur de adventu justitiae. Ad justitiam enim pertinet malos punire et bonos remunerare: ideo de utroque agitur hic. Primum in prima parte Evangelii, ibi, erunt signa; secundum in secunda parte, ibi, levate capita vestra. Circa poenam malorum ostendit quod creator et creatura convenient ad punitionem malorum. Circa creaturam ostendit quod triplex creatura conveniet ad punitionem malorum: scilicet spiritualis, corporalis et composita. Spiritualis Angelus, composita homo. Corporalis vero duplex: superior et inferior: superior corpora caelestia, inferior elementa. Ostendit ergo dominus in Evangelio hoc, quod mali recipient poenam a domino, ab Angelis, a corporibus caelestibus, ab elementis et a se ipsis. Primum ibi, tunc videbunt filium hominis; secundum ibi, nam virtutes caelorum movebuntur; tertium, ibi, erunt signa in sole et luna et stellis; quartum ibi, prae confusione sonitus maris et fluctuum; quintum ibi, arescentibus hominibus prae timore. Circa primum sciendum est, quod dominus tripliciter affliget malos in judicio. Primo, disceptando; secundo, convincendo; tertio, condemnando. De primo, nudus fui; de secundo, quamdiu non fecistis uni ex minimis etc.; de tertio, discedite a me maledicti. Matth. 25. Angelus similiter tripliciter affliget malos. Primo, ad judicium trahendo; secundo, a bonis separando; tertio, in ignem aeternum mittendo. De his tribus Matth. 13: exibunt Angeli, ut scilicet portent malos ante judicem: non enim possent per se tam cito venire, cum sint corpora eorum gravia, ecce primum: et separabunt malos de medio justorum, ecce secundum: et mittent eos in caminum ignis, ecce tertium. Corpora caelestia similiter affligent tripliciter malos. Primo, signis terrendo; secundo, tenebris affligendo; tertio, scelera eorum reserando. De primo ibi, erunt signa in sole, luna et stellis. Joel. 2: dabo prodigia in caelo. De secundo Matth. 24: sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum. De tertio, Job. 20: caeli revelabunt iniquitatem ejus et cetera. Rogemus et cetera.
[88513] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 8 In terris pressura gentium prae confusione sonitus maris et fluctuum etc., Lucae 21. Dictum est superius quomodo superiores creaturae puniunt malos: modo dicendum est quomodo inferiores creaturae: et ostenditur quomodo punientur ab igne, ab aere, ab aqua, a terra et a seipsis. Primum ibi, arescentibus hominibus. Ariditas autem contingit ex siccatione humorum, quod facit ignis. Secundum ibi, fluctuum. Fluctus contingunt ex inclusione aeris in mare. Tertium ibi, maris; quartum ibi, in terris pressura gentium; quintum ibi, prae timore et expectatione. Ignis tripliciter puniet malos. Primo, lucem abscondendo; secundo, incendendo; tertio, non consumendo. Si enim ignis consumeret eos, aliquod bonum praestaret eis; sed comburet, et non consumet. De primo, Psalm. 28: vox domini intercidentis flammam ignis. In flamma duo sunt, ardor et splendor. Ita intercidet dominus flammam ignis: quia separabit splendorem a calore, ut comburat malos, et non illuminet. De secundo, Psal. 96: ignis ante ipsum praecedet et inflammabit. De tertio, Sap. 15: ignis suae naturae oblitus est. Aer similiter tripliciter affliget, sive puniet malos: fulguris emissione, grandinum pluitione, et ventorum commotione. De primo, Sap. 5: ibunt directe emissiones fulgurum, et tamquam a bene incurvato arcu nubium exterminabuntur. De secundo, ibid. 5: a petrosa ira plenae mittentur grandines. De tertio ibid. 5: contra illos stabit spiritus virtutis, et tamquam turbo venti. Aqua similiter tripliciter affliget malos. Primo creaturam, quae ad usum erat, occidendo; secundo, fluctibus terrendo; tertio, contra peccatores excandescendo. De primo Apoc. 8: omnis creatura quae erat in mari, mortua est. De secundo hic: prae confusione sonitus maris et fluctuum. De tertio Sap. 5: excandescet in illos aqua maris, et flumina concurrent duriter. Terra similiter tripliciter affliget malos. Primo, beneficia subtrahendo, ut impii affligantur fame; secundo, terrae motibus terrendo; tertio, devorando. De primo, Matth. 24: erunt pestilentiae et fames; de secundo ibid.: et terraemotus magni erunt per loca; de tertio Psal. 105: aperta est terra, et deglutivit datam. A semetipsis patientur mali triplicia mala. Primo ex defectu omnium bonorum; secundo, timore ex recordatione praeteritorum; tertio, ex expectatione instantium omnium malorum. De primo, Apocal. 1: plangent se super eum omnes tribus terrae et cetera. De aliis duobus hic Lucae 21: arescentibus hominibus prae timore, quo ad secundum, et expectatione, quo ad tertium. Hic tria notantur. Primum ibi, arescentibus hominibus; secundum ibi, prae timore; tertium ibi, et expectatione. Sunt autem tres rationes, propter quas omnes creaturae sic excandescent contra malos. Primo, quia male usi sunt eorum beneficiis; secundo, quia pulchritudinem earum devastaverunt malitiis et immunditiis suis; tertio, quia naturaliter est insitus cuilibet creaturae appetitus vindicandi injuriam creatoris. De primo Gregorius: omnia quae ad usum vitae accepimus, convertimus ad culpam etc. et post: jure igitur nos omnia feriunt. De secundo, Psal. 96: commota est terra in operibus eorum. De tertio Sap. 16: creatura creatori deserviens exardescit in tormentis adversus injustos et cetera. Haec malis: bonis autem appropinquabit redemptio aeterna: ad quam nos et cetera.
[88514] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 9 Sic nos existimet homo ut ministros Christi, 1 Cor. 4, 1. In praecedenti epistola docuit nos apostolus Christum fuisse ministrum pro nobis: dico autem Christum ministrum fuisse circumcisionis etc.: idcirco in ista epistola docet nos debere esse ministros Christi: et dicuntur in hac epistola sex. Primo, quod debemus nos Christi ministros facere; secundo, temerarium judicium fugere; tertio, humanum judicium contemnere; quarto, in propria conscientia non confidere; quinto, omne judicium Christo ut judici tribuere; sexto, laudes a solo Deo quaerere. Primum ibi, sic nos existimet homo ut ministros Christi; secundum ibi, nolite ante tempus judicare; tertium, ibi, mihi autem pro minimo est ut a vobis judicer; quartum ibi, nihil mihi conscius sum; quintum ibi, quousque veniat dominus; sextum ibi, tunc laus erit unicuique a Deo. Circa primum sciendum, quod propter tria maxime debemus esse ministri Christi, et ei servire. Primo, quia quicquid sumus et possumus, ipse dedit creando; secundo, quia servivit nobis nos redimendo: tertio, quia iterum serviet in glorificatione. De primo Bernardus. Cui justius servire debeo, quam illi qui si voluisset, omnino non essem? Psal. 99: ipse fecit nos. De secundo, Luc. 22: ego in medio vestrum sum tamquam qui ministrat. Servivit autem tripliciter: pedes abluendo, sordes peccatorum sanguine suo mundando, et carnem suam ministrando. De primo, Joan. 13: coepit lavare pedes discipulis suis et cetera. De secundo, Apoc. qui dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo. Isai. 23: servire me fecistis in iniquitatibus vestris. De tertio, Matth. 26: accepit panem, benedixit, et fregit, et dedit et cetera. Bernardus: bonus minister, qui carnem suam dedit in cibum, sanguinem in potum, et animam in pretium. Serviet iterum in glorificatione. Luc. 12: amen dico vobis, quod praecinget se, et faciet illos discumbere, et transiens ministrabit illis. Juste ergo ministri ejus esse debemus. Sunt autem tria quae ipse maxime odit in ministris suis: scilicet immisericordia, inobedientia et inutilitas. De primo, Matth. 17: serve nequam, omne debitum dimisi tibi, quoniam rogasti me: nonne ergo oportuit et te misereri conservi tui, sicut ego tui misertus sum? et cetera. Matth. 24: si autem dixerit servus ille malus in corde suo: moram facit dominus meus venire: et coeperit percutere servos suos, manducet autem et bibat cum ebriosis: veniet dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua ignorat; et dividet eum, partemque ejus ponet cum hypocritis: illic erit fletus et stridor dentium et cetera. De secundo, Luc. 12: servus sciens voluntatem domini sui, et non faciens secundum voluntatem ejus, plagis vapulabit multis et cetera. De tertio, Matth. 25: servum inutilem projicite in tenebras exteriores et cetera. Sunt iterum tria quae requirit dominus in servis. Primum, ut sint ab omni sorde peccati mundati; secundum, ut sint omnibus virtutibus ornati; tertium, ut sint morum honestate decorati. De primo, Psal. 100: ambulans in via immaculata, hic mihi ministrabat: et 1 Tim. 4: et sic ministrent, nullum crimen habentes. De secundo 2 Cor. 6: in omnibus exibeamus nos sicut Dei ministros. De tertio, 1 Pet. 2: conversationem vestram inter gentes habentes bonam et cetera. De his tribus, Exod. 40: applica Aaron et filios ejus, ut ministrent mihi, et lotos aqua indues sacris vestibus, ut unctio eorum proficiat. In lotione vero puritas, in sacris vestibus eorum virtutum varietas, in unctione eorum honestas, quia ex ea egreditur odor bonae famae 2 Cor. 2: Christi bonus odor sumus Deo in omni loco. Requirit autem Deus quod sibi tribus modis ministremus. Primo, eum imitando; secundo, in ejus servitio exultando; tertio, eum timendo. De primo, Joan. 12: si quis mihi ministraverit, me sequatur. De secundo, Ps. 99: servite domino in laetitia. De tertio, Psal. 2: servite domino in timore. Primum facit domino servitium acceptum; secundum facit nos expeditos in servitium; tertium in servitio nos conservat. Promittit autem tria dominus servis suis: scilicet felicitatem, dignitatem et aeternitatem. De primo, 1 Tim. 3: qui enim bene ministrat, gradum bonum sibi acquirit. De secundo, Matth. 25: euge serve bone et fidelis, quia super modico fuisti fidelis. De tertio, Apoc. 7: servient ei die ac nocte in templo ejus: et post ibid.: ad fontes aquarum vitae deducet illos. Fons vitae est aeternitas. Dionysius (Boetius): aeternitas est vitae interminabilis tota simul et perfecta possessio. De his tribus Joan. 12: ubi ego sum, illic et minister meus erit. Ubi est et jucunda sublimitas, et aeterna jucunditas, et jucunda aeternitas: ad quam nos perducat dominus Deus.
[88515] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 10 Cum audisset Joannes in vinculis opera Christi, mittens duos de discipulis suis, ait illi: tu es qui venturus es, an alium expectamus? Matth. 11. In praecedenti Evangelio actum est de adventu justitiae; in isto de adventu gratiae. Unde agitur hic de Joanne, qui interpretatur gratia Dei, vel in quo est gratia Dei. Dicuntur autem hic quatuor. Primo Joannis incarceratio; secundo, de Christi adventu per missos discipulos interrogatio; tertio domini responsio; quarto multiplex Joannis commendatio. Commendatur autem a quatuor. Primo a constantiae firmitate; secundo a vestitus asperitate; tertio ab officii dignitate; quarto a vitae sanctitate. Primum ibi, cum audisset; secundum ibi, tu es; tertium ibi, ite, renuntiate Joanni quae vidistis; quartum ibi, coepit illis dicere de Joanne. Et iterum, primum de commendatione, ibi, quid existis in desertum videre? Arundinem vento agitatam? Secundum ibi, hominem mollibus vestitum? Tertium ibi, etiam plusquam prophetam; quartum ibi, hic est de quo scriptum est: ecce mitto Angelum meum. Mox autem de vinculis sciendum est, quod tres dicuntur esse in vinculis: justus, impius et damnatus. Justus ponitur in vinculis praeceptorum; impius in vinculis peccatorum; damnatus in vinculis tormentorum. De primo, Ezech. 4: ecce circumdedi te vinculis. Oseae 11: traham vos in vinculis caritatis. De secundo, Prov. 5: iniquitates suae capiunt impium, et fune peccatorum suorum constringitur. Isai. 10: ne incurvemini sub vinculo. De tertio, Sap. 7: vinculis tenebrarum compediti. Matth. 22: ligatis manibus et pedibus, projicite eum in tenebras exteriores. Prima vincula sunt amplectenda, secunda dissolvenda, tertia cavenda. Vincula praeceptorum sunt amplectenda propter tria. Primo, quia per ipsa salus omni malo acquiritur secundo, quia ligatus eis a Dei sapientia protegitur tertio, quia de ipsis ad regimen egreditur. De primo, Eccl. 6: vincula illius alligatura salutaris. De secundo, Sap. 5: et in vinculis non dereliquit illum. De tertio, Eccl. 4: de carcere catenisque interdum quis egreditur ad regnum. Sunt ergo vincula praeceptorum amplectenda, sed peccatorum dissolvenda. Ligatur autem peccator vinculis superbiae, vinculis avaritiae, vinculis luxuriae, vinculis malae linguae. De primo, Job 39: quis dimisit onagrum liberum, et vincula illius quis solvit? Per onagrum intelligitur superbus. Job 11: vir vanus in superbiam erigitur et cetera. Unde vincula onagri, sunt vincula superbi. De secundo, Isa. 5: vae qui trahitis iniquitatem in vinculis vanitatis. Vanitates divitiae sunt. De tertio, Prov. 8: statimque sequitur eam, quasi bos ductus ad victimam, et ignorat stultus quod ad vincula trahatur. Vincula trahentia sunt manus mulieris. Eccl. 7: inveni amariorem morte mulierem: et post: vincula sunt manus illius. Ista vincula sunt solvenda. Isa. 51: solve vincula colli tui. Solvuntur autem quatuor modis. Primo per gratiam justificationis; secundo per gratiam contritionis; tertio per verecundiam confessionis; quarto per poenam satisfactionis. De primo, Psal. 115: dirupisti vincula mea, domine, scilicet gratiam infundendo. De secundo, Dan. 4, ubi dicitur, quod ignis consumpsit vincula puerorum. Per ignem contritio intelligitur. Psal. 38: in meditatione mea exardescet ignis. De tertio, Oseae 6: vidit Judas vinculum suum. Judas interpretatur confitens: unde Judas vinculum suum videt, quando poenitens videns se vinculis peccatorum constrictum, clamat in confessione ut solvatur. De quarto, Nahum 1: afflixi te: et post, vincula tua disrumpam. Sic solvenda sunt vincula peccatorum. Vincula vero tormentorum sunt vitanda propter tria. Primo, quia tenebrosa; secundo, quia crudelia; tertio, quia aeterna. De primo, Sap. 17: vinculis tenebrarum compediti. De secundo, Eccl. 13: et non parcet de malitia et de vinculis. De vinculis istis Isa. 38: ne forte constringantur vincula nostra. De tertio, Jud. 6: in vinculis aeternis sub caligine reservavit. Loquitur de Daemonibus. A vinculis istis eripiat nos Deus, quod et cetera.
[88516] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 11 Gaudete in domino semper, iterum dico, gaudete: modestia vestra nota sit omnibus hominibus, Phil. 4. In fine praecedentis epistolae monuit apostolus ut omnia Christo vero judici reservemus: sed ne conqueramur de longa mora, dicit eum in proximo venturum. Dominus, inquit, prope est. Facit autem apostolus in praemissis verbis tria. Primo monet ad interiorem sanctificationem; secundo ad honestam conversationem; tertio subjungit rationem. Interior sanctitas consistit in duobus. Primo, ut mala affectio removeatur; secundo, ut bona affectio habeatur. Bernardus: sanctum facit affectio sancta. Mala affectio est gaudere in mundo. Est autem gaudium mundi malum, quia de malis, de vanis, de turpibus. Gaudium de malis est gaudere in malitiis; gaudium de vanis est gaudere in divitiis, quae vanitas sunt; gaudium de turpibus est gaudere de luxuriis. De primo, Prov. 2: laetantur cum malefecerint, et exultant in rebus pessimis. De secundo, Psal. 48: in multitudine divitiarum suarum gloriatur. De tertio, Job 21: gaudent ad sonitum organi. Jac. 5: epulati estis super terram, et in luxuriis enutristis corda vestra. De istis tribus Augustinus: quid est saeculi gaudium? Breviter dico: saeculi nequitia est impunitas malitiae, in spectaculis nugari, luxuriari, oblectari, ingurgitari, et turpitudine foetere. Gaudere autem in domino est gaudere, quia est potens ad salvandum, quia est misericors dominus ad justificandum, quia largissimus ad remunerandum: pro modico enim servitio dat vitam aeternam et regnum caeleste. Gaudendum est sine dubio in tali domino, qui salvat servos suos redimendo, dimittit omnia debita justificando, coronabit aeternum regnum conferendo. De primo, Ps. 33: dominus rex noster ipse veniet, et salvabit nos. Matth. 1: ipse (salvator) salvum faciet populum suum a peccatis eorum. De secundo, Rom. 5: justificati gratis per gratiam ipsius. De tertio, Apoc. 2: esto fidelis usque ad mortem; et dabo tibi coronam vitae. De his tribus, Isa. 61: gaudens gaudebo in domino. Et quare? Quia induit me vestimento salutis, ecce primum; et indumento justitiae circumdedit me, ecce secundum; quasi sponsam decoravit me corona, ecce tertium: ad quae nos perducat et cetera.
[88517] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 12 Modestia vestra nota sit omnibus hominibus, Phil. 4. Hortatus est apostolus superius ad interiorem sanctitatem; hic vero hortatur ad conversationis honestatem, ibi, modestia vestra. Ponit autem hic duo. Primo hortatur ad honestam conversationem; secundo subjungit rationem. Primum ibi, modestia vestra; secundum ibi, dominus prope est. Sunt autem tria quae nos movere debent ad modestiam. Primo creaturae documentum: omnia enim, sicut dicit in Lib. de Trin. Augustinus, servant modum, speciem et ordinem. Sap. 2: omnia in ordine, numero et mensura disposuisti. Secundo magnum quod in eadem est confortamentum, est enim fructus spiritus valde suavis. Gal. 5: fructus autem spiritus est caritas: et post: modestia et cetera. Tertio magnum quod de ejus absentia provenit nocumentum. Seneca: si mediocria sunt utilia, inutilia vero sunt semper nimia, superflua enim nocent. Est autem habenda modestia in ore, in corde, in manu. In corde, ut resecet cogitationum superfluitatem; in ore, ut resecet verborum inutilitatem; in manu, ut resecet excessum in opere. De primo, Seneca: magni animi est magna contemnere, et media magis velle quam nimia. De secundo, Prov. 10: qui moderatur labia sua, prudentissimus est. De tertio, Rom. 12: rationabile sit obsequium vestrum. Rationem autem horum duorum subjungit dicens: dominus prope est. Est autem dominus prope poenitenti, ut indulgeat; oranti, ut exaudiat; tribulationes patienti, ut subveniat. De primo, Ezech. 18: quacumque hora conversus fuerit peccator et ingemuerit, vita vivet. De secundo, Psal. 144: prope est dominus omnibus invocantibus eum. Isa. 65: eritque, antequam clament, ego exaudiam. De tertio, Psal. 90: cum ipso sum in tribulatione: et in Apoc. 22: ecce venio cito, et merces mea mecum est, retribuere unicuique secundum opera, malis poenas aeternas, et justis vitam aeternam: ad quam nos perducat qui vivit in saecula. Amen.
[88518] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 13 Vox clamantis in deserto: parate viam domino, Joan. 1. In praecedenti Evangelio ponitur qualiter Christus Joannem multipliciter commendavit; in isto, quod se ipsum humiliavit. Moraliter per desertum mundus iste intelligitur. Deut. 8: ductor tuus fuit in solitudine magna atque terribili, in qua erat serpens flatu adurens, idest superbia; scorpio, idest luxuria; dypsas, idest avaritia. In isto deserto clamat creatura, Christus, justus et praedicator. Creatura clamat tria: primo ut Deum cognoscamus; secundo ut ipsum diligamus; tertio ut laudes ei debitas reddamus. De primo Augustinus: omnia clamant: Deus me fecit. De secundo idem: caelum et terra et omnia quae in eis sunt, undique mihi dicunt ut amem te, nec cessant dicere omnibus, ut sint inexcusabiles. De tertio idem: mirum est quod homo cessat a laude Dei, cum omnes creaturae invitent ad laudandum eum. Christus clamavit similiter tripliciter. Primo, miracula faciendo; secundo, utilia praedicando; tertio, pro nobis moriendo. De primo, Joan. 2: clamavit voce magna, dicens: Lazare veni foras. De secundo, idem 7: stabat Jesus, et clamabat: si quis sitit, veniat ad me, et bibat. De tertio, Matth. 27: Christus clamans voce magna emisit spiritum. In primo apparuit ejus potentia; in secundo, ejus sapientia; in tertio, ineffabilis ejus bonitas et caritas. Haec tria erant necessaria ad redemptionem nostram: ut posset redimere, ut sciret, ut vellet. De his tribus 1 Cor. 1: Christum Dei virtutem et Dei sapientiam. Christus unctus, et primo bonus; virtus, et primo potens; sapientia, et primo sapiens. Justus clamat similiter tripliciter: primo orando, secundo confitendo, tertio laudando. De primo, Psal. 76: voce mea ad dominum clamavi, et exaudivit me. De secundo idem Psal. 31: dixi confitebor adversum me injustitiam meam domino; et tu remisisti impietatem peccati mei. De tertio: clamabo ad Deum qui benefecit mihi, supple, laudando illum: quia pro beneficiis ei debemus gratias agere. Praedicator similiter tria debet clamare: primo hominum scelera; secundo fragilitatis humanae miseriam; tertio, ut praeparetur domino via. De his omnibus Isa. 58. De primo: clama, ne cesses: et post, annuntia populo meo scelera eorum. De secundo, Isa. 40: vox dicentis, clama: et dixi, quid clamabo? Omnis caro fenum. De tertio ibidem 40: vox clamantis in deserto: parate viam domino. Praeparant autem domino viam scilicet puritas, humilitas et aequitas. De primis duobus, Isa. 42: praeparate viam: et subdit modum praeparandi: planum facite iter, montuositatem superbiae removendo, quod fit per humilitatem: eligite lapides, cetera peccata removendo, quod pertinet ad puritatem. De tertio, Joan. 1: dirigite viam domino, et aspera in vias planas, per puritatem. Humilitas ordinat nos ad Deum, aequitas ad proximum, puritas ad nos ipsos. Rogemus et cetera.
[88519] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 14 Ut eos qui sub lege erant, redimeret, ad Gal. 4. Sciendum, quod Christus nos redemit a multis. Primo ab iniquitate, Tit. 2: ut nos redimeret ab omni iniquitate. Secundo a Diabolo, Deuter. 7: redemit nos de manu Pharaonis, idest Diaboli. Tertio a morte, Oseae 13: de manu mortis redimam eos. Quarto a legis servitute et maledictione. Gal. 3, redemit nos Christus de maledicto legis. Nota, quod bonitas Christi apparuit in nostra redemptione in multis. Primo quia sine meritis. Isa. 52: sine argento redimemini et cetera. Secundo, quia redemit magnis expensis. 1 Pet. 1: non corruptibilibus auro et argento redempti estis de vana vestra conversatione paternae traditionis, sed pretioso sanguine quasi agni immaculati, Christi. Tertio, quia ex sola abundantia caritatis. Isa. 63: in dilectione sua et in indulgentia sua ipse redemit nos. Nota, quod dominus quinque requirit a nobis pro redemptione nostra. Primo, ut a peccatis ad eum revertamur. Jerem. 4: revertere ad me, quia redemi te et cetera. Secundo, ut eum diligamus. Augustinus: miser ego. Quantum debeo diligere Deum meum, qui me fecit, cum non essem; redemit cum perieram, et abieram, et in peccato venditus eram; venit ille et redemit me, et tam dilexit me, quod pretium sanguinis sui dedit pro me. Tertio, ut ipsi soli serviamus. 1 Cor. 6: empti estis pretio magno et cetera. Quarto ut tantum beneficium ubique praedicemus vel diffundamus. Isa. 48: auditum facite hoc, efferte illud usque ad extrema terrae. Quinto, ut pro tanto beneficio gratias agamus. Psalm. 140: labia mea, et anima mea, quam redemisti et cetera.
[88520] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 15 Tuam ipsius animam pertransibit gladius, Luc. 2. Verba ista prophetica sunt de passione Christi: et notantur tria in verbis istis. Primo magna beatae virginis ad Christum compassio, ibi, tuam ipsius animam pertransibit gladius. Et sciendum, quod quatuor maxime fecerunt amaram passionem Christi beatae virgini: primum filii bonitas, 1 Pet. 2: qui peccatum non fecit etc.; secundum crucifigentium crudelitas; quod vel ex eo patet, quod morienti saltem aquam dare noluerunt, nec a matre quae diligenter dedisset, dari permiserunt; tertium, poenae vilitas, Sap. 2: morte turpissima condemnemus eum; quartum, tormenti crudelitas, Thren. 1: o vos omnes qui transitis per viam, attendite et videte si est dolor sicut dolor meus. Secundo, amara Christi passio, ibi, tuam ipsius animam pertransibit gladius. Sciendum, quod crux ejus fuit gladius acutus. Ezech. 21: gladius acutus et limatus. Acutus fuit, quia maxime pupugit et vulneravit. Item fuit splendidus, idest splendens fuit, eo quod in ea pependit splendor mundi, idest Dei patris. Heb. 1: qui cum sit splendor gloriae et figura substantiae ejus. Item fuit gladius gloriae suae. Deut. 33: scutum virtutis tuae, et gladius gloriae tuae. Dicitur autem gladius gloriae, quia per ipsum acquisivit nobis gloriam. Isto gladio fuit a malis percussus per crucem; tamen percutiet malos gladiis suis: primus est poenae praesentis adversitas, Ezech. 2: gladium metuisti et cetera. Secundus judicialis sententia Apoc. 1: ex ore ejus gladius etc.; tertius, infernalis poenae acerbitas. Isa. 1: gladius devoravit, quia os domini locutum est. Gen. 6: constituit gladium flammeum et cetera. Tertio, passionis consecutio, ibi, ut revelentur ex multis cordibus cogitationes. Quod cogitat, revelat aut sacerdoti in confessione: Psal. 26: revela domino viam tuam etc., aut in judicio ad damnationem: Oseae 2: revelabo scelera tua et cetera. Nota, quod in praesenti debemus peccata revelare propter quatuor. Primo, quia tali revelatione dimittuntur peccata. Prov. 28: qui abscondit scelera sua, non dirigetur; qui autem confessus fuerit ea et reliquerit, misericordiam consequetur. Secundo, quia a Deo absconduntur. Augustinus: si revelas, ego celo, et e converso et cetera. Tertio, quia gratia infunditur. Quarto, quia ex ea vita aeterna acquiritur. De his duobus, Eccl. 4: est confusio adducens gratiam et gloriam. Nota, quod in futuro revelabuntur omnia quae non revelantur hic. Revelabuntur autem a tribus. Primo a caelis. Job 20: revelabunt caeli iniquitatem ejus et cetera. Secundo, a se ipsis. Rom. 2: testimonium reddente illis conscientia et cetera. Tertio a Deo: 2 Cor. 3: illuminabit abscondita tenebrarum. Revelabitur autem ira Dei super omnes qui hic noluerunt revelare. Rom. 1: revelabitur autem ira Dei super omnem impietatem: a qua ira liberet nos dominus, qui vivit et regnat in saecula. Amen.
[88521] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 16 Nolite conformari huic saeculo, sed reformamini in novitate sensus vestri, ut probetis quae sit voluntas Dei, Rom. 12. In istis verbis ad tria hortatur apostolus, in quibus consistit tota perfectio hominis. Primo, ut saeculi forma deponatur; secundo, ut forma novae vitae assumatur; tertio, ut Dei voluntas agnoscatur. Primum ibi, nolite conformari huic saeculo; secundum, ibi, sed reformamini in novitate; tertium, ibi, ut probetis quae sit voluntas Dei. Circa primum sciendum, quod triplex est forma saeculi. Prima est terrenorum cupiditas; secunda carnalis concupiscentia; tertia, vitae superbia. De his tribus 1 Joan. 2: omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitae. Sciendum, quod ista triplex forma dat triplex esse: quia prima forma dat esse terrenum; secunda animale; tertia diabolicum. Avaritia facit hominem terrenum; concupiscentia carnis, animalem; superbia etiam similem facit Diabolo. De his tribus Jac. 3: non est ista sapientia desuper descendens, sed terrena, animalis, diabolica. Primo modo conformantur huic saeculo avari; secundo gulosi et luxuriosi; tertio superbi: ideo pereunte saeculo peribunt et ipsi. Gregorius: qui labenti innititur, necesse est ut cum labente ruat. 1 Joan. 2: nolite diligere mundum. Quare? Quia transit mundus, et concupiscentia ejus. Circa secundum notandum, quod forma vitae novae est sumenda tripliciter. Prima voluntatis sanctitas; secunda locutionis veritas; tertia operis aequitas. Prima informat cor; secunda os; tertia manum. De primo, Ephes. 6: facientes voluntatem Dei ex animo cum bona voluntate. De secundo, Ephes. 4: loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo. De tertio, Gal. 6: dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes. De his tribus Ephes. 5: fructus autem lucis est in omni bonitate et justitia et veritate; in bonitate cordis, in veritate locutionis, in justitia operis. Prima forma dat esse angelicum, secunda dat esse divinum, tertia dat esse caelicum. Per bonitatem homo fit similis Angelis, per veritatem Deo, per justitiam sanctis. De his tribus in ista Epist. Rom. 2: ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem. Viventem per justitiam, qua homo vivit: Rom. 1: justus ex fide vivit: sanctam per vitam bonam: sanctam enim idem est quod munda. Deo placentem per veritatem, quia Deus veritas est.
[88522] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 17 Ut probetis quae sit voluntas Dei, Rom. 12. Hoc est totum bonum hominis, ut conformet se voluntati divinae. Et distinguitur hic triplex voluntas Dei: prima bona; secunda placens; tertia perfecta. Et intelligitur pluribus modis, sed modo tripliciter. Moraliter bona fuit voluntas Dei creando, beneplacens recreando, perfecta glorificando. Bona conferendo esse naturae, beneplacens conferendo esse gratiae, perfecta largiendo esse gloriae. De prima, Apoc. 4: dignus es domine accipere gloriam et honorem et virtutem, quia tu creasti omnia, et voluntate tua erant et creata sunt. Erant enim in idea in mente divina, creata sunt in proprio esse. De secunda, Ps. 29: domine, in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem: recreando enim decorem divinum in nobis reparavit, et in virtute spiritus sancti roboravit. De tertia, Joan. 12: volo, pater, ut ubi ego sum, illic sit et minister meus: quod erit in gloria. Psal. 72: in voluntate tua deduxisti me, et cum gloria suscepisti me. Secundo modo intelligitur sic. Voluntas Dei bona in nostra ab omni impuritate mundatione, beneplacens in misericordiae exhibitione, perfecta in caritatis fervore. De primo, 1 Thess. 4: haec est voluntas Dei, sanctificatio, idest mundatio, vestra. De secundo, Matth. 9: misericordiam volo, et non sacrificium. De tertio, Luc. 12: ignem veni mittere in terram: et quid volo nisi ut accendatur? Per ignem caritas intelligitur. Tertio modo intelligitur sic. Voluntas ejus bona est in conjugatis, beneplacens in continentibus, perfecta in praelatis, qui tenentur ad perfectionem. Voluntas enim Dei in conjugatis est facere opera misericordiae; in continentibus facere bonum continentiae; in praelatis, pro fratribus animam ponere. De prima voluntate potest intelligi illud Psal. 142: doce me facere voluntatem tuam. De secunda 1 Thess. 4: haec est voluntas Dei ut sciat unusquisque vestrum suum vas possidere in sanctificatione, ab immunditia, quod fit maxime per continentiam. De tertia, Psal. 102: ministri ejus qui faciunt voluntatem ejus. Praemium illius voluntatis est vita aeterna. Psal. 29: et vita in voluntate ejus; ad quam nos conducat et cetera.
[88523] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 18 Ego et pater tuus dolentes quaerebamus te, Luc. 2. In isto Evangelio multa docentur secundum litteram, sicut patet; sed in isto verbo docemur quaerere Deum, ad quod monemur frequenter in Scriptura. Notantur autem in istis verbis tria. Primo quaerentes; secundo modus quaerendi; tertio inquirendus, vel quaesitus. Primum ibi, ego et pater: secundum ibi, dolentes; tertium ibi, quaerebamus te. Quaerentes erant Maria et Joseph: per quos duo genera hominum designantur, a quibus quaeritur dominus: quaeritur a contemplativis in contemplatione, et ab activis in actione. Maria interpretatur illuminata, et significat contemplativos qui in contemplatione suscipiunt divinas illuminationes. Joseph interpretatur augmentum: et significat activos qui debent habere augmentum operum misericordiae. Ab istis quaeritur dominus. De utroque, Psal. 85: laetetur cor quaerentium dominum: quaerite dominum, et confirmamini. Primum pertinet ad contemplativos, qui sunt in continua laetitia et jubilo; secundum ad activos qui quandoque multum indigent confirmari. Vel per Mariam stellam maris designatur fides, et per Joseph augmentum caritatis. Fides inquirit Deum inquantum patrem nostrum; caritas inquantum summum bonum. De his duobus canticorum 5: anima mea liquefacta est, ut dilectus locutus est. Quaesivi, et non inveni; idest, inquantum loquitur, intantum quaesivi, nam fides est ex auditu: inquantum dilectus, caritas quaerit, quae est vita copulans diligentem cum dilecto, ut dicit Augustinus. Sed plane si per caritatem hic quaeritur, post invenietur. Circa modum inquirendi nota, quod septem modis debet inquiri, sicut potest colligi ex textu. Primo cum mentis puritate, ut simus ab omni labe peccati depurati. 1 Esd. 6: omnes qui se separaverunt a coinquinatione gentium terrae, ut quaererent Deum. Secundo cum intentionis simplicitate. Sap. 1: in simplicitate cordis quaerite illum. Tertio quaerendus est ex toto corde, ut solum eum cogitemus. Quarto ex tota voluntate ut eum solum velimus. De his duobus 1 Paral. 15: in omni corde suo et in omni voluntate sua quaesierunt dominum, et invenerunt. Quinto quaerendus est cum festinatione, antequam transeat tempus in quo inveniri possit. Isa. 55: quaerite dominum dum inveniri potest. Sexto quaerendus est cum perseverantia sine cessatione. Psal. 104: quaerite faciem ejus semper. Septimo quaerendus est cum dolore peccatorum. Mich. 4: dole, et satage filia Sion, quasi parturiens, quia redimet te dominus de manu inimicorum tuorum et cetera. Luc. 2: ego et pater tuus dolentes. Circa tertium sciendum est, quod debemus quaerere Deum: unde dicit, quaerebamus te. Est autem inquirendus propter quatuor. Primo, quia justus; secundo, quia mansuetus; tertio, quia bonus; quarto, quia justus, ut inquirentibus se offerat. In hoc enim est justitia ejus, quia nullus quaerit sicut quaerere debet, quod non inveniat. Mansuetus est, ut quaerentes se benigne suscipiat. De his duobus Sophon. 2: quaerite Deum: et post: quaerite justum, quaerite mansuetum. Bonus est ut quaerentes se magnificet et remuneret. Thren. 3: bonus dominus sperantibus in se, animae quaerenti illum. Vita est, quia quaerentes se facit aeternaliter vivere. Psalm. 68: quaerite dominum, et vivet anima vestra. Ad quam nos perducat et cetera.
[88524] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 19 Hospitalitatem sectantes etc., Rom. 12. In ista epistola, cum sit tota moralis, hortamur ad multam hospitalitatem, ad quam praecipue debent nos quatuor movere. Primo domini praeceptum; secundo sanctorum exemplum; tertio, si non fiat, nocumentum; quarto, si fiat, multiplex profectus. Circa primum sciendum, quia dominus triplici lege praecipit hospitalitates: scilicet lege naturae, lege veteri, lege nova. Lege naturae, qua praecepit ut sicut ab aliis hospitalitates nobis exhiberi volumus, ita exhibeamus aliis. Matth. 7: omnia quaecumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis. Lege veteri. Isa. 58: egenos vagosque induc in domum tuam; et Deut. 26: ut comedas tu, et peregrinus et advena tecum. Lege nova. Hebr. 13: hospitalitatem nolite oblivisci. Circa secundum sciendum, quod exempla sanctorum tria docent nos circa hospitalitatem. Primo ut hospites quasi ad nos cogamus intrare; secundo ut eos ab injuriis defendamus; tertio ut cum hilaritate et festinatione et abundanter eis necessaria ministremus. De primo, Luc. ult.: et coegerunt illum, dicentes: mane nobiscum, quoniam advesperascit, et inclinata est jam dies. De secundo Gen. 19: nolite quaeso, inquit, fratres mei, nolite hoc malum facere, quoniam ingressi sunt sub umbra culminis mei; unde discatur quod mos erat hospites ab injuriis defendere. De tertio, Gen. 18: obsecro declinate ad servum vestrum: et post: et dixit Sarae: accelera, tria sata farinae commisce etc. et ipse cucurrit ad armentum, et tulit vitulum: ut doceamur hilariter et festinanter et abundanter hospitibus ministrare. Circa tertium sciendum, quod tria mala incurrunt hi qui nolunt hic hospitalitatem sectari. Primo, quia hic a domino puniuntur; secundo, quia in judicio confundentur; tertio, quia in malum hospitium includuntur. De primo, Sap. 19: alii quidem ignotos non recipiebant advenas, alii autem bonos hospites in servitutem accipiebant. Et non solum hoc, sed et alius quidam erat aspectus eorum, quoniam inviti recipiebant extraneos: et post: percussi sunt caecitate. De secundo, Matth. 25: hospes fui, et non collegistis me. De tertio ibid.: ite maledicti in ignem aeternum, qui paratus est Diabolo et Angelis ejus. Circa quartum sciendum, quod propter tria debemus sectari hospitalitatem. Primo, quia ex hoc gratiam acquirimus; secundo, quia frequenter sanctos et Angelos recipimus; tertio, quia in aeternum caeleste et gloriosum hospitium recipiemus. De primo et secundo, Hebr. 13: hospitalitatem nolite oblivisci: per hanc enim quidam placuerunt Angelis hospitio receptis. De secundo, exemplum de domina, quae credidit recipere pauperem, et recepit Christum. De tertio, Matth. 25: hospes fui, et collegistis me: et post: venite benedicti patris mei, percipite regnum: ad quod ducat et cetera.
[88525] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 20 Die tertia nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae; et erat mater Jesu ibi, Joan. 2. Quatuor nuptiae leguntur in Scriptura. Primae historicae, secundae allegoricae, tertiae tropologicae, quartae anagogicae. Historicae inter virum et uxorem carnalem; allegoricae inter Christum et Ecclesiam; tropologicae inter Deum et animam; anagogicae inter Deum et Ecclesiam triumphantem. De primo, Esther 2: fecit convivium praeparari pro conjunctione Esther, et nuptias. De secundis, Matth. 22: simile est regnum caelorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo. De tertiis, Oseae 2: sponsabo te mihi in fide. De quartis, Matth. 25: et quae paratae erant intraverunt cum eo ad nuptias. Primas nuptias in Paradiso dominus ordinavit, verbo confirmavit, praesentia decoravit et miraculo illustravit. De primo, Gen. 2: crescite et multiplicamini, et replete terram. De secundo, Matth. 19: quod Deus conjunxit, homo non separet. De tertio et quarto hic: vocatus est autem Jesus, ecce tertium: ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam, ecce quartum. In istis nuptiis debent esse tria bona: fides, ut torus non violetur; proles, ut filii domino generentur; sacramentum, ut nec vir ab uxore et e converso, sicut nec Christus ab Ecclesia, separetur, ut primo vivente alteri non copuletur. De primo, 1 Corinth. 7: vir potestatem sui corporis non habet. De secundo, 1 Tim. 2: salvabitur autem per filiorum generationem. De tertio, Eph. 5: sacramentum hoc magnum est; ego autem dico in Christo et Ecclesia. Primum bonum destruunt adulteri; secundum, qui procurant venena sterilitatis, vel qui filios ad Dei cultum et servitium non instruunt; tertium, qui vivente uxore alteri conjunguntur. De primo, Hebr. 13: fornicatores et adulteros judicabit Deus, idest condemnabit. De secundo, Isaias secundum aliam translationem: maledicta terra quae non parturit. De tertio, Rom. 1: si vivente viro fuerit cum alio, vocabitur adultera. Potes hic prosequi de impedimento istarum nuptiarum.
[88526] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 21 Die tertia nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae, Joan. 2. Tria notantur in istis verbis circa nuptias. Primo tempus celebrationis ponitur; secundo locus in quo sunt celebratae subditur; tertio persona invitata ad ipsarum commendationem subjungitur. Primum ibi, die tertia; secundum ibi, in Cana; tertium ibi, et erat mater Jesu ibi. Moraliter per istas nuptias intelligitur conjunctio Dei ad animam: in quibus nuptiis tria concurrunt: primo judicium; secundo justitia: tertio misericordia. De his tribus Oseae 2: sponsabo te mihi in judicio, justitia et misericordia. Judicium quo ad seipsum, justitia quo ad Deum, misericordia quo ad proximum. Judicium quo ad se ipsum consistit in tribus. Primo, ut omnem malum deserat; secundo, ut omnem bonum faciat; tertio, ut adversa patienter sustineat. De his tribus in epistola quae cum hoc Evangelio legitur. De primo ibi, odientes malum; de secundo ibi, et adhaerentes bono; de tertio ibi, in tribulatione patientes. Justitia quo ad Deum consistit similiter in tribus. Primo ut homo in Deum tamquam in summam veritatem super omnia credat; secundo ut in eum tamquam in summam potestatem super omnia speret; tertio ut eum tamquam summam bonitatem propter se et super omnia diligat. Per primum conjungitur rationali, per secundum irascibili, per tertium concupiscibili. Primum fit per fidem, secundum per spem, tertium per caritatem. De his tribus in epistola hodierna. Primum ibi, secundum rationem fidei; secundum ibi, spe gaudentes; tertium ibi, dilectio sine simulatione. De his tribus 1 Cor. 13: nunc manent fides, spes, caritas, tria haec et cetera. Misericordia quo ad proximum similiter consistit in tribus. Primo, ut ignorantem doceat; secundo, ut indigentibus subveniat; tertio, ut cum offendentibus indulgeat. De his tribus in eadem epistola. De primo ibi, qui docet, in doctrina; de secundo ibi, qui miseretur, in hilaritate: de tertio ibi, nulli malum pro malo reddentes, Rom. 12. Haec omnia notantur in Evangelio praemisso, quae ordinant nos ad Deum. Nota, in die tertio. Primus dies fides, secundus spes, tertius caritas; et in isto fiunt nuptiae, quia per eam copulatur anima Deo. Dicit Augustinus: quid est caritas nisi vita copulans amantem cum amato? Tria quae ordinant ad proximum. Nota, in Cana Galilaeae. Cana interpretatur zelus vel possessio: Galilaea volubilis. In zelo notatur zelus doctrinae, in possessione opera misericordiae. Illa enim vere et sine timore amissionis possidemus, quae pauperibus largimur. Matth. 6: thesaurizate vobis thesauros in caelo, ubi et cetera. In volubilitate pronitas ad indulgendum. Illa quae ordinant ad se ipsum, notantur ibi, erat mater Jesu ibi. Maria enim interpretatur illuminata et stella maris, vel amarum mare. Illuminatur autem homo a malo recedendo: egressus enim a vitiis, virtutis operatur ingressum, ut dicit Ambrosius. Stella maris est bona operatio, quae illuminat. Matth. 5: sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent patrem vestrum qui in caelis est. Amarum mare est passionum tolerantia. Qui sic celebrat nuptias istas, celebrabit aeternas: de quibus dicitur Apocal. 19: beati qui ad coenam nuptiarum agni vocati sunt. Ad has perducat nos Jesus Christus. Amen.
[88527] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 22 Nolite esse prudentes apud vosmetipsos, Rom. 12. In verbis istis secundum suam duplicem expositionem prohibentur duo mala: scilicet malum superbiae et avaritiae. Primo modo exponitur sic: nolite esse prudentes apud vosmetipsos; idest, vos sapientes et prudentes reputantes; quod fit per superbiam. Isa. 5: vae qui sapientes estis in oculis vestris. Alio modo exponitur sic: nolite esse prudentes apud vosmetipsos; idest, prudentiam vestram non tantum vobis teneatis, sed aliis communicetis: unde Glossa: ne prudentiam vestram apud vos tantum, sed adversus proximos magis exerceatis. Et a malo superbiae tria debent praecipue dissuadere. Primo, quia deordinat a Deo; secundo, quia a proximo; tertio, quia a seipso. A Deo deordinatur homo tripliciter. Primo, a Deo apostatando; secundo, eum impugnando; tertio, adversus eum se erigendo. De primo, Eccl. 10: initium superbiae hominis apostatare a Deo. De secundo, Psalm. 27: superbia eorum qui te oderunt, ascendit semper. De tertio Job 15: cucurrit adversus eum extenso collo et cetera. Ideo dominus armatus est semper ut resistat superbiae. Jacob. 4: Deus superbis resistit. A proximo deordinatur similiter tripliciter. Primo cum injuriis perturbando; secundo, malitiis vexando; tertio, eum contemnendo et despiciendo. De primo, Prov. 13: inter superbos semper jurgia sunt. Idem: semper jurgia quaerit malus, idest superbus, qui dicitur malus. De secundo, Isa. 14: contrivit dominus brachium impiorum, et cetera quae sunt ibi. De tertio, Job 12: deridetur justi simplicitas: lampas contempta apud cogitationes divitum, idest superborum. A se ipso deordinatur similiter tripliciter. Primo, seipsum decipiendo; secundo, se ipsum stultum faciendo; tertio, se ipsum confundendo. De primo, Isa. 49: superbia tua et arrogantia tua ipsa decepit te. De secundo, Prov. 21: superbus et arrogans vocatus indoctus. De tertio, Prov. 2: ubi fuerit superbia, ibi et contumelia. Eccl. 10: qui tenuerit eam, idest superbiam, implebitur malis, et in fine subruet eum. A malo autem avaritiae dissuadent creator, creatura et natura. Et nota, quod dissuadet creator prohibendo, creatura se et sua dando, natura cohibendo. De primo, Luc. 12: attendite vobis ab omni avaritia. De secundo, Augustinus: magnum indicium divinae bonitatis est, quod quaelibet creatura cogitur dare se ipsam. De tertio, Tob. 3: quod tibi non vis, alteri ne feceris. Isti sunt duo infirmi curati in Evangelio quod legitur cum ista epistola. Leprosus, superbus est qui tumet; paralyticus est avarus propter multa. Curantur autem per duo bona, ad quae hortatur nos apostolus in eadem epistola. Primum ibi, cum omnibus hominibus pacem habentes; ubi prohibet superbiam: superbus enim cum nullo pacem habet. Secundum ibi, providentes bona; ubi prohibet avaritiam, quae non vult bona providere et cetera.
[88528] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 23 Ecce leprosus veniens, adorabat eum, dicens: domine, si vis, potes me mundare, Matth. 8. Per istum leprosum moraliter intelligitur peccator; et hoc propter quatuor quae considerantur in lepra. Primo, quia lepra est corruptio; secundo, quia consumptio; tertio quia infectio; quarto, quia separatio. Primo est corruptio humorum; secundo consumptio membrorum; tertio infectio aliorum; quarto separatio hominum. Est ergo primo peccatum corruptio naturalium; secundo amissio gratuitorum; tertio infectio proximorum; quarto separatio a gaudiis sanctorum et Angelorum. Primo enim corrumpit naturalia: unde Augustinus: peccatum est corruptio modi et speciei et ordinis. Aufert gratuita, quia gratia non potest simul esse cum peccato mortali. Sap. 1: non habitabit in corpore subdito peccatis. Inficit proximos et creaturas insensibiles. Psal. 105: contaminata est terra in operibus eorum. Jer.: corrupisti terram in fornicationibus tuis. Item separat hominem a Deo et Angelorum consortio. Sap. 1: perversae cogitationes separant a Deo. Et de istis quatuor similiter, Psal. 13: corrupti sunt, ecce separatio, ponitur causa pro effectu, abominatio enim est causa separationis: non est qui faciat bonum, ecce gratiae amissio, amissa enim gratia nemo potest bonum meritorium facere: sepulcrum patens est guttur eorum, ecce infectio, leprosus enim maxime anhelitu inficit. Ista quatuor dicuntur de leproso, in Lev. 13: quicumque maculatus fuerit lepra, habebit vestimenta dissuta et caput nudatum, os veste contectum, et habitabit extra castra. Leprosus, idest peccator, habet vestimenta dissuta, quia est in naturalibus dissutus et diffusus; caput nudum, idest mentem a gratia; os debet habere contectum, quia inficit; extra castra manere, quia separatur a castris Dei, idest habitatione Angelorum et sanctorum.
[88529] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 24 Respiciens eum Jesus, dixit duo: volo, mundare. Circa curationem vero istius leprosi tria concurrunt. Primum est, Christi de monte descensio; secundum, leprosi ad eum accessio; tertium Christi jussio. Circa primum sciendum, quod per montem intelligitur caelum. Psal. 23: quis ascendet in montem domini? Et de isto monte descendit dominus in incarnatione visibilis apparendo; descendet in judicio orbem judicando. In primo descensu mundavit a lepra culpae; in secundo liberabit a lepra poenae. De primo, Apoc. 1: qui dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo: et sic lepra mundatur sanguine innocentis et cetera. De secundo, Apoc. 21: absterget Deus omnem lacrymam. Nota autem hic quatuor circa leprosum, quae debent esse in conversione peccatoris. Primo, ipsius ad Christum accessio; secundo, adoratio; tertio, exclamatio; quarto, humiliatio. Primum ibi, veniens; secundum ibi, adoravit eum etc.; tertium ibi, domine quarto modum loquendi, ibi, si vis; quasi dicat, ex tua voluntate et bonitate faceres, non meis meritis. Per accessum intelligitur peccatoris ad Deum conversio; per adorationem, satisfactio; per exclamationem, confessio; per quartum, humiliationis satisfactio. Quatuor enim sunt necessaria ad conversionem peccatoris: scilicet contritio, confessio, satisfactio et humiliatio. De primo, Jer. 6: luctum unigeniti fac tibi, planctum amarum. De secundo, Jacob. 5: confitemini alterutrum peccata vestra. De tertio, Matth. 3: facite fructus dignos poenitentiae. De quarto, Luc. 17: cum omnia bona feceritis, dicite, quia servi inutiles sumus. Ista quatuor notantur in illis verbis: vade, et ostende te sacerdoti, et offer munus tuum. In vade contritio; in ostende confessio; et in munus satisfactio, in quo et notatur humiliatio. Circa Christum similiter quatuor concurrunt: scilicet tactus, locutio, voluntas, curatio. Primum ibi, tetigit eum; secundum ibi, dicens; tertium ibi, volo; quartum ibi, mundare. In tactu notatur ejus humilitas; in locutione sapientia; in voluntate bonitas; in facto obedientia. Per haec enim quatuor operatus est salutem nostram et redemptionem: per potentiam, per sapientiam, per bonitatem, per humilitatem incarnationis et mortis. De istis quatuor 1 Corinth. 1: qui factus est nobis sapientia, et ideo scivit; et justitia, et ideo potuit; et sanctificatio, volendo; et redemptio, faciendo. Rogemus ergo et cetera.
[88530] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 25 Diliges proximum tuum sicut te ipsum, Rom. 13. Quatuor facit dominus in verbis istis. Primo dilectionem proximi praecipit; secundo, quid diligendum sit, ostendit; tertio causam dilectionis adjungit; quarto modum dilectionis subjungit. Primum ibi, diliges; secundum ibi, proximum; tertium ibi, tuum; quartum ibi, sicut te ipsum. Circa primum sciendum, quod tria maxime debent movere ad dilectionem. Primo necessitas; secundo utilitas; tertio inexcusabilitas. Necessitas est, quia in aeterna lege sancitum est, quod qui non diligit ultimo supplicio puniatur. 1 Joan. 3: qui non diligit, manet in morte. Utilitas est, quia in eadem lege sancitum est ut diligens aeternum regnum, bonum inaestimabile assequatur. 1 Cor. 2, quod oculus non vidit et auris non audivit quae praeparavit Deus diligentibus se. Augustinus: ubi caritas est, quid est quod esse non possit? Inexcusabilitas est facilitas implendi a quolibet: nullus enim pauper nec dives, nec quisquam poterit se excusare ab impletione istius praecepti per impotentiam. Deut. 30: mandatum quod ego praecipio tibi hodie, non supra te est. Circa secundum hic innuitur, quod tria debet homo diligere: Deum, se ipsum et proximum. Dilectio Dei intelligitur in dilectione proximi, et dilectio proximi in dilectione sui. Dilectio proximi praecipitur ibi, proximum; dilectio sui ibi, sicut te ipsum. Innuit enim quod debet homo se ipsum diligere, quod non facit peccator. Psal. 10: qui diligit iniquitatem, odit animam suam. Primo debemus diligere Deum per se et super omnia; secundo nos; tertio proximum: et hoc est totum bonum hominis ordo istius amoris, et totum malum est perversio istius amoris, sicut dicit Augustinus: peccatum est privatio speciei, modi et ordinis. Cant. 2: ordinavit in me caritatem. Circa tertium sciendum est, quod tria debent nos movere ad diligendum proximum. Primo, quia hoc praecipit creator; secundo, quia suadet natura; tertio quia suggerit Scriptura. De primo, Joan. 13: mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem. De secundo suadet natura: quia omne animal diligit sibi simile, et omnis homo similem sibi: sic videtur quod deterius sit homo qui non diligit cunctis animantibus. De tertio suggerit Scriptura ut homo diligat fratrem suum: omnes autem homines sunt fratres. Malach. 2: numquid non unus est pater omnium nostrum? Omnes homines voluit esse ex uno priore Adam, ut diligerent se sicut fratres. Est autem inter omnes homines fraternitas carnalis et spiritualis. Apostolus: omnes enim fratres sumus in Christo. Circa quartum sciendum, quod triplici modo praecipit Scriptura ut homo diligat proximum: primo sicut membrum; secundo sicut homo se ipsum diligit; tertio sicut Christus nos dilexit. De primo, Rom. 12: sicut in uno corpore multa membra habemus. De secundo, Matth. 22: diliges proximum tuum sicut te ipsum. De tertio, Joan. 15: hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos et cetera.
[88531] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 26 Ascendente Jesu in naviculam, secuti sunt eum discipuli ejus, Matth. 9. Quatuor dicuntur in isto Evangelio. Primo Christi et discipulorum in navem ascensio; secundo maris conturbatio; tertio discipulorum oratio; quarto ad Christi praeceptum tempestatis cessatio. Primum ibi, ascendens; secundum ibi, et ecce motus magnus factus est in mari; tertium ibi, domine, salva nos; quartum ibi, tunc surgens imperavit ventis et mari. Docemur moraliter ad quatuor. Primo ad vitam sanctitatis ascendere; secundo tentationes post ascensum insurgere; tertio ad dominum in tentatione clamare; quarto tranquillitatem ad ejus voluntatem expectare. Primo docemur in ascensione navis. Navim ascendit qui vitam sanctam aggreditur. Matth. 9: ascendens Jesus in naviculam, transfretavit, et venit in civitatem suam: quia per vitae sanctitatem pervenit homo ad civitatem caelestem. Maris turbatio per aggressionem sanctitatis est tentationes infringere. Eccl. 2: fili, accedens ad servitutem Dei, sta in justitia et timore, et praepara animam tuam ad tentationem. Discipulorum in tempestate clamatio, est sanctorum in tribulationibus et tentationibus oratio. Psal. 119: ad dominum dum tribularer clamavi, et exaudivit me. Tempestatum maris cessatio est tentationum cessatio. Tob. 3: post tempestatem tranquillitatem Deus facit. Ista quatuor notantur Psal. 68: veni in altitudinem maris, per naviculam sanctitatis, ecce primum: et tempestas demersit me, ecce secundum: laboravi clamans, ecce tertium: salus tua suscepit me, a tentationibus scilicet liberando, ecce quartum, scilicet exauditio orationis discipulorum. Circa secundum sciendum, quod in mari surgit tempestas a ventis. Ponit autem Scriptura quatuor ventos, a quibus surgit tentatio et tribulatio sanctorum. Primo surgit ab infestatione Daemonum; secundo a perversitate haereticorum; tertio a crudelitate tyrannorum; quarto a malignitate falsorum Christianorum. Primus est ventus frigidus. Eccl. 44: frigidus ventus Aquilo flavit, et gelavit chrystallus ab aquis. Secundus ventus urens. Gen. 41: spicae tenues et percussae uredine oriebantur, devorantes omnium priorum pulchritudinem. Tertius vehemens. Job 1: ventus vehemens irruit a regione deserti. De quarto vento, Eccl. 2: qui observat ventum, nunquam seminat. Item de istis quatuor ventis Dan. 7: et ecce in mari magno pugnabant venti quatuor. Circa tertium vero sciendum, quod in oratione apostolorum tria fuerunt quae moverunt dominum ad auxiliandum. Primo quia instanter petierunt; secundo, quia humiliter; tertio, quia rem utilem. Primum ibi, suscitaverunt eum; secundum ibi, domine; tertium ibi, salva nos. Haec tria debent esse in omni oratione. De primo, Coloss. 4: orationi instantes. De secundo Eccl. 35: oratio humiliantis se penetrat caelum. De tertio, Joan. 15: petite, ut gaudium vestrum sit plenum. De his tribus, Matth. 7: petite, et accipietis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis. Petite humiliter, et accipietis; quaerite utiliter, et invenietis; pulsate instanter, et aperietur vobis regnum aeternum: ad quod nos perducat Jesus Christus. Amen.
[88532] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 27 Ascendente Jesu in naviculam, secuti sunt eum discipuli ejus. Moraliter per naviculam intelligitur sanctitas vitae, sicut dictum est supra, triplici ratione. Primo ratione materiae; secundo ratione formae: tertio ratione finis. Ratione materiae constat navis ex ligno, ferro, stupa, pice. Per lignum intelligitur justitia, quia per Christum fit justitia. Sap. 14: benedictum lignum per quod fit justitia. Per ferrum propter soliditatem intelligitur fortitudo. Jer. 1: ecce dedi te in columnam ferream. Per stupam, qua alligantur vulnera, intelligitur temperantia, qua vulnus carnalis concupiscentiae alligatur: unde de quibusdam qui non faciunt, dicitur Isai. 1: vulnus et livor et plaga tumens et cetera. Judic. 29, dicitur de Samsone decepto a Dalila: qui rupit vincula, quomodo si rumpat quis filum de stupa tortum. Per picem intelligitur caritas, quae est nexus animarum. Gen. 6: bitumine linies interius et exterius: quia quod facit vir sanctus, debet informari caritate. 1 Cor. 16: omnia opera vestra in caritate fiant. Item ratione formae. In forma enim navis quinque considerantur: scilicet arctitudo principii, latitudo medii, altitudo finis, strictitudo fundi, et amplitudo oris. Arctitudo principii est dolor de peccatis praeteritis; latitudo medii spes de aeternis gaudiis; altitudo finis est timor de aeternis suppliciis. Vir enim sanctus et dolet de malis quae fecit, et timet de suppliciis quae meruit; sed ne in timore et dolore per desperationem deficiat, spes est in medio, ut temperet. De primo, Jer. 6: luctum unigeniti fac tibi, planctum amarum. De secundo, Rom. 12: spe gaudentes, in tribulatione patientes. De tertio, Matth. 2: facite fructus dignos poenitentiae. Arctitudo fundi est humilitas ex consideratione propriae fragilitatis. Psal. 21: ego autem sum vermis, et non homo. Amplitudo oris est consideratio summae bonitatis. Psalm. 80: dilata os tuum, et implebo illud. Ratione finis significat navis vitae sanctitatem propter quatuor. Est enim finis navis quadruplex, sicut colligitur ex textu. Primus est homines trans mare ferre; secundus est mercimonia portare; tertius est in eis belligerare; quartus in eis pisces capere. Hoc debemus facere in sanctitate. Primo contra Daemones pugnare. 2 Mach. 15: electas fecit naves bellicas. Ephes. 6: non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum. Secundo poma deportare est odores bonarum operationum de nobis undique diffundere. Job 9: dies mei transierunt quasi naves poma portantes. 2 Cor. 9: bonus odor Christi sumus in omni loco. Tertio debemus pisces capere, idest homines ad Deum convertere. Matth. 4: venite post me, faciam vos piscatores hominum. Quarto debemus in sanctitate de mari, idest mundo, ad Deum transire, sive ad caelum. Sap. 14: modico ligno credunt homines animas suas, et transeuntes mare per ratem liberati sunt, pervenientes ad portum caelestis civitatis: ad quam nos perducat et cetera.
[88533] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 28 Induite vos, sicut electi Dei, sancti et dilecti, viscera misericordiae, Col. 3. Tria facit apostolus hic. Primo, ut induamur praecipit; secundo causam qua debemus indui subjungit; tertio quid debemus induere ostendit. Primum, ibi, induite; secundum ibi, sicut electi Dei, sancti et dilecti; tertium ibi, viscera misericordiae. Omnia in nomine Dei facite. Col. 3. Circa nomen Dei sciendum, quod in nomine ejus est ambulandum, orandum, loquendum, operandum, sperandum. De primo, Psal. 19: nos autem in nomine domini Dei nostri invocabimus. De secundo, Joan. 12: si quid petieritis patrem in nomine meo, dabit vobis. De tertio et quarto, Coloss. 3: omne quodcumque facitis, sive in verbo sive in opere, omnia in nomine domini nostri Jesu Christi facite. De quinto; Psal. 39: beatus vir cujus est nomen domini spes ejus. Item nota, quod nomen ejus est in corde retinendum, in ore habendum, in aure audiendum, in manu ferendum, et in fronte scribendum. In corde retinendum, quia gaudium; in ore, quia jubilus; in aure, quia melos; in manu, quia virtus; in fronte, quia honor. Item nota, quod nomen Dei, sicut colligitur ex textu, habet multiplicem virtutem; sed hic nominantur octo. Primo, quia in eo omnia creantur; secundo, quia in eo Daemones fugantur; tertio, quia in eo omnes infirmitates curantur; quarto, quia in eo peccatores justificantur; quinto, quia in eo maesti laetificantur; sexto, quia in eo tentati adjuvantur; septimo, quia in eo justis gratia augmentatur; octavo, quia in eo omnes vocati salvantur. Item nota, quod illud nomen illuminat rationalem, confortat irascibilem, delectat concupiscibilem. Hoc nomen debent Inferi formidare, terrestres adorare, caelestes laudare. Inferi, quia sunt eo expoliati; terrestres, quia in eo liberati; caelestes, quia in eo exaltati.
[88534] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 29 Colligite primum zizania, et alligate in fasciculos ad comburendum; triticum autem congregate in horreum meum, Matth. 13. In istis verbis quatuor notantur. Primo iniquorum malitia; secundo eorum supplicia; tertio justorum bonitas; quarto bonorum gloria. Primum ibi, zizania; secundum ibi, ligate ad comburendum; tertium ibi, triticum; quartum ibi, congregate in horreum meum. Maledicuntur zizania, quia sunt lolium per luxuriam, vicia per avaritiam, avena per superbiam. Lolium enim pervertit statum rationis, et luxuria similiter. Ezech. 23: insanuit libidine. Oseae 2: fornicatio et vinum et ebrietas auferunt cor; et 12: et averterunt mulieres cor ejus. Vicia, quia amara est, significat avaritiam, quae miro modo affligit avaros. Eccle. 5: divitiae congregatae in malum domini sui, pereunt in afflictione pessima. Mala afflictio est in congregando, pejor in custodiendo, pessima in perdendo vel relinquendo. Avena propter vanitatem significat superbiam. Job 2: vir vanus in superbiam erigitur. Vere ergo sunt mali zizania. Eorum poena notatur ibi, ligate in fasciculos. Et notantur hic tria circa eorum supplicia. Primum supplicium erit, quia aeternis vinculis constringentur; secundum, quia ad invicem comprimentur; tertium, quia aeterno igne comburentur. Primum ibi, ligate; secundum ibi, in fasciculos: qui enim in fasce sunt, ad invicem confringuntur; tertium ibi, ad comburendum. De primo et secundo, Sap. 17: una enim catena tenebrarum omnes erant colligati. De tertio, Isa. 56: ignis eorum non extinguetur. In quinque autem notatur magnitudo poenae istius ignis. Primo, quia comburit, et non consumit. Secundo, quia contrarium suscipit, frigus et calorem secum patitur. De primo, Sap. 15: ignis suae virtutis oblitus. Virtus ignis est consumere quod assumit. De secundo, Matth. 13: mittent eos in caminum ignis: ibi erit fletus et stridor dentium: fletus (dicit Glossa) prae nimio calore, stridor dentium prae nimio frigore. Tertio, quia acerbissime affligit: quod patet, quia, sicut dicit Augustinus, tanto calidior est nostro igne, quanto noster ignis picto. Quarto, quia est aeternus. Matth. 25: ite maledicti in ignem aeternum. Quinto, quia est ardor sine splendore. Psal. 28: vox domini intercidentis flammam ignis. In flamma duo sunt, splendor et ardor. Intercidet dominus flammam ignis, quia ibi solum est ardor sine splendore. Bonitas sanctorum notatur ibi, triticum, propter multa: ad praesens autem propter tria. Primo, quia albi propter puritatem; secundo, quia rubei propter caritatem; tertio, quia ponderosi per morum honestatem. De primo et secundo, Cant. 5: dilectus meus candidus et rubicundus. De tertio, Psal. 34: in populo gravi laudabo te. Sanctorum gloria notatur ibi, in horreum meum, spatiosum propter amoenitatem, deliciosum propter jucunditatem, perpetuum propter aeternitatem. De primo, Psal. 25: domine, dilexi decorem domus tuae. De secundo, Psal. 3: gloria et divitiae in domo ejus. De tertio, 2 Cor. 5: domum non manu factam, aeternam in caelis. Item est optimum horreum, ideo quia ibi est abundantia frumenti, vini et olei. Vinum est gaudium de visione patris, frumentum gaudium de visione filii, oleum gaudium de visione spiritus sancti. De primo, Psal. 103: vinum laetificat cor hominis. De secundo, Psal. 80: ex adipe frumenti satiat te. Joan. 12: nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit et cetera. De tertio, Psal. 44: unxit te Deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis, idest spiritu sancto. De his tribus 2 Paral. 2: ciborumque horrea, posuit in his frumentum, vinum et oleum. De his tribus Gen. 27: det tibi Deus de rore caeli et de pinguedine terrae abundantiam frumenti, vini et olei et cetera. Amen.
[88535] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 30 Sic currite, ut comprehendatis, 1 Cor. 9. Duo facit apostolus in verbis istis. Primo monet ad currendum; secundo ad perseverandum in cursu. Primum ibi, currite; secundum ibi, ut comprehendatis. Circa primum sciendum est, quod triplex est cursus. Primus est cursus naturae. Job 9: dies mei velociores fuerunt cursore. Secundus culpae. Jer. 24: factus est cursus eorum malus. Tertius gratiae. 1 Cor. 9: sic curro non quasi in incertum. Cursus naturae est triplex: tripliciter enim currunt creaturae naturaliter. Primo currunt, homini serviendo. 2 Esdr. 4: velox cursus solis: currit enim sol ut serviat homini. Secundo, malos puniendo. Sap. 5: exardescet in illos aqua maris et flumina current duriter: contra illos stabit virtus spiritus, et turbo venti dividet illos. Naturaliter autem ferentur creaturae ad puniendum rebelles creatori suo. Sap. 16: creatura tibi factori deserviens, exardescet adversus injustos, et levior ad benefaciendum fit pro his qui in te confidunt. Tertio currunt ad nihilum tendendo. Cum creaturae sint ex nihilo, naturaliter ex se tendunt ad nihilum. Augustinus: quid est vita praesens nisi quidam cursus ad mortem? Cursus culpae est similiter triplex. Primus superbiae. Job 15: cucurrit adversus dominum extento collo, et pingui cervice armatus est. Secundus avaritiae. Proverb. 1: pedes eorum ad malum currunt: loquitur enim ibi de avaris. Psal. 49: si videbas furem, currebas cum eo. Tertius luxuriae. Eccl. 7: inveni amariorem morte mulierem, quia laqueus venatorum est, et sagena cor ejus, et vincula manus illius et cetera. Quasi bos ad victimam ducuntur homines ad luxuriam. Cursus gratiae est similiter triplex. Primus doctrinae. Gal. 2: contuli cum eis Evangelium quod praedico in gentibus; seorsum autem his qui videbantur aliquid esse; ne forte in vacuum currerem, aut cucurrissem. Secundus misericordiae. Gen. 18: ipse vero ad armentum cucurrit, et tulit inde vitulum etc., quem vitulum hospitibus praeparavit. Tertius perseverantiae. 2 Tim. 4: bonum certamen certavi, cursum consummavi (...); de reliquo reposita est mihi corona justitiae. Circa secundum notandum, quod tripliciter debet currere qui vult bravium apprehendere, ad cujus similitudinem monet apostolus nos hic currere. Primo debet currere caute, ne cadat; secundo festinanter, ne alius praeveniat; tertio perseveranter, ne cursum deserat. Sic debemus currere ad bravium vitae aeternae. Primo caute, ne in foveam peccati corruamus. Ephes. 5: videte quomodo caute ambuletis. Secundo festinanter, ne pigritia torpeamus. Heb. 4: festinemus ingredi in illam requiem. Tertio perseveranter, ne a bono agendo deficiamus. Matth. 24: qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Perseverare autem in cursu isto maxime facit patientia, per quam homo libenter tolerat omnes molestias quae sibi possent occurrere in mundo isto. Heb. 12: deponentes omne pondus, et circumstans nos peccatum, per patientiam curramus ad propositum nobis certamen, aspicientes in auctorem fidei et consummatorem Jesum, qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem, confusione contempta, atque ad dexteram Dei sedet et cetera.
[88536] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 31 Egressus circa horam tertiam invenit alios stantes in foro otiosos, et dixit illis: ite et vos in vineam meam, et quod justum fuerit dabo vobis. Matth. 20. In istis verbis notantur quatuor. Primo domini bonitas ibi, egressus, scilicet in salutem populi sui. Quod enim Christus exit ad conducendum homines in vineam justitiae, actus fuit infinitae bonitatis. Habac. 3: egressus est in salutem populi sui. Secundo hominis stultitia ibi, invenit alios stantes in foro otiosos. Nihil enim stultius quam in praesenti vita, ubi homo debet sibi operari ut in aeternitate vivat, in otio vivere. Eccl. 22: de stercore boum lapidatus est piger; et omnes loquentur super aspernationem ejus. Tertio operandi in vinea domini necessitas ibi, ite et vos in vineam meam. 2 Thess. 3: qui non laborat, non manducet. Quarto laboris utilitas ibi, et quod justum fuerit dabo vobis. Apocal. ult. ecce venio cito, et merces mea mecum est, reddere unicuique secundum opera sua. Circa primum notandum, quod Christus dicitur egredi quinque modis. Primus egressus fuit in principio mundi, sicut seminator creaturas seminando. Luc. 8: exiit qui seminat seminare semen suum. Secundus egressus fuit in nativitate, mundum illuminando. Isa. 62: donec egrediatur ut splendor justus ejus. Joan. 16: exivi a patre, et veni in mundum. Tertio in passione sua, suos a potestate Diaboli, et ab omnibus malis salvando. Isa. 15: prope est justus meus, et salvator meus egressus est. Quarto egreditur, familiae suae et rebus providendo, sicut paterfamilias. Matth. 20: simile est regnum caelorum homini patrifamilias, qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam. Quinto egredietur in judicio tripliciter: sicut visitator districtam inquisitionem super impios faciendo. Isa. 26: ecce egredietur dominus de loco sancto suo, ut visitet. Secundo egredietur sicut fortissimus pugil, rebelles suos devincendo. Isa. 42: dominus sicut fortis egredietur, sicut vir praeliator et cetera. Tertio sicut judex maleficos puniendo pro meritis. Mich. 1: egredietur dominus de loco sancto suo, et descendet, et calcabit super excelsa terrae. Circa secundum notandum, quod propter quinque magna stultitia est vivere in otio in vita praesenti. Primo, quia homo ad laborem nascitur. Job 5: homo nascitur ad laborem. Secundo, quia ab otiositate, tamquam mala magistra, mala scientia addiscitur. Eccl. 30: multam malitiam docuit otiositas. Tertio, quia frequenter horribile peccatum committitur. Ezech. 26: haec fuit iniquitas sororis tuae Sodomae, superbia, saturitas panis, et abundantia, et otium ipsius. Quarto, quia egestas eterni boni per otium incurritur. Prov. 6: paululum dormitabis, paululum conferes manus ut dormias, et veniet tibi quasi viator egestas. Quinto, quia labor aeternus pro brevi otio acquiritur. Psal. 27: in labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur, sed cum Daemonibus. Psal. 48: laborabit in aeternum, et vivet adhuc in finem. Circa tertium sciendum, quod vinea ista in qua mittuntur laborare, justitia est, in qua sunt tot palmites quot sunt virtutes, sicut dicit Chrysostomus. In ista vinea debemus laborare quinque modis. Primo ipsam bonis operibus et virtutibus plantando. Psal. 106: plantaverunt vineam, et fecerunt fructum nativitatis. Prov. 31: de fructu manuum suarum plantavit vineam. Secundo spinas, idest vitia, eradicando et extirpando: sic e contra dicitur de stulto Prov. 24: per agrum pigri hominis transivi, et per vineam hominis stulti; et ecce totum repleverant urticae. Tertio superfluos palmites amputando. Cant. 2: tempus putationis advenit. Joan. 15: omnem palmitem qui fert fructum, purgabit eum, ut fructum plus afferat. Quarto ab ipsa vulpeculas, idest Daemones, cohibendo. Cant. 2: capite nobis vulpes parvulas, quae demoliuntur vineam. Quinto a furibus, idest laudibus hominum et detractionibus, custodiendo. Cant. 5: posuerunt me custodem in vineis. Circa quartum notandum, quod pretium laborantium in vinea ista est denarius, sicut dicitur in Evangelio, qui valet mille argenteos: et hoc est quod dicitur Isa. 8: vinea fuit pacifico: vir ejus tradidit pro ea mille argenteos. Mille argentei sunt mille gaudia aeternitatis, quae significantur per denarium: ad quam et cetera.
[88537] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 32 In laboribus plurimis. Praeter labores corporales, quos sancti habent cum aliis communes, sancti sunt in septem laboribus continuis. Primus labor sanctorum est tentationes Daemonum superare. 1 Timoth. 5: labora sicut bonus miles Christi. Labor militis est hostes debellare. Deut. 25: memento quid fecerit tibi Amalec, idest Diabolus, quando egrediebaris de Aegypto, quomodo occurrerit tibi, et extremos agminis tui, qui lassi residebant, caeciderunt: quando tu eras labore et fame confectus, et non timuerunt dominum: et post sequitur: delebis nomen ejus sub caelo: cave ne obliviscaris. Secundus, iniquorum persecutiones tolerare. Num. 30: nosti omnem laborem qui apprehendit nos, quomodo patres nostri descenderunt in Aegyptum, et habitavimus ibi; afflixeruntque nos Aegyptii, et fratres nostros. Tertius, Dei praecepta observare. Psal. 93: qui fingis laborem in praecepto. Quartus, orationibus instare. Psal. 68: laboravi clamans et cetera. Quintus, pro peccatis suis et aliorum plorare. Jer. 45: laboravi in gemitu meo, et requiem non inveni. Psal. 6: laboravi in gemitu meo: lavabo per singulas noctes lectum meum. Sextus, proximis praedicando. 2 Tim. 5: in omnibus labora, opus fac Evangelistae. 1 Tim. 6: qui bene praesunt, duplici honore digni habeantur, maxime qui laborant in verbo et doctrina. Septimus, vigiliis et jejuniis et orationibus carnem macerare. Istos septem labores enumerat apostolus in ista epistola. Debet autem homo istos labores sustinere propter quinque. Primo quia per eos intus a peccatis mundatur. Psalm. 22: vide humilitatem meam et laborem meum, et dimitte universa delicta mea. Secundo, quia per istos labores homo ex conversatione honestatur. Sap. 10: honestavit illum in laboribus, et complevit labores illius et cetera. Tertio, quia qui est in illis laboribus, a domino spirituali cibo in praesenti satiatur. Matth. 2: venite ad me omnes qui laboratis (...) et ego reficiam vos et cetera. Quarto, quia per istos labores homo quietem in terra lucratur. Eccli. ult.: videte quod modicum laboravi, et inveni mihi multam requiem. Quinto, quia fructus aeternae gloriae pro laboribus istis datur. Sap. 3: bonorum laborum gloriosus est fructus. Ibid. 10: reddet Deus mercedem laborum sanctorum et cetera. Apocal. 13: amodo jam dicit spiritus ut requiescant a laboribus suis: opera enim illorum sequuntur illos et cetera.
[88538] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 33 In laboribus plurimis. Quadruplicem laborem ponit Scriptura. Primus est labor naturae, quo homo laborat ad sustentationem naturae destitutae. Job 2: homo nascitur ad laborem. Secundus est labor culpae, quo laborat homo ad faciendum peccatum. Jer. 9: ut inique agerent, laboraverunt. Tertius Gehennae, post quam nulla sequitur quies. Psal. 68: laborabit in aeternum, et vivet adhuc in finem. Quartus labor est gratiae, quo laborant justi ad operandum bonum. Circa laborem naturae sunt quinque attendenda. Primo, quia pro peccato infligitur; unde patet quod homo debet odire peccatum, propter quod est in tantis laboribus. Gen. 3: in labore vultus tui comedes ex ea cunctis diebus vitae tuae. Secundo, quia si sustinetur in caritate aeterna, per ipsum beatitudo acquiritur. Psal. 127: labores manuum tuarum quia manducabis, beatus es, et bene tibi erit. Tertio, quia frequenter a bestiis, pestibus, vel hostibus propter peccatum consumitur; ideo debet homo a peccato cavere. Deut. 18: fructus terrae tuae et omnes labores tuos comedat populus: propter quod contrarium dicitur de justis. Isa. 62: si dedero triticum tuum ultra cibum inimicis tuis, et si biberint filii alieni vinum, in quo laborasti; quia qui congregabunt illud, comedent. Quarto, quia omnes ad laborandum tenentur; et qui non laborat, comedere prohibetur, 2 Thes. 3: qui non laborat, non manducet. Quinto, quia qui non vult laborare, aeterno supplicio punietur. Psal. 72: in labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur, sed cum Daemonibus. Item circa laborem culpae nota, quod Scriptura ponit quinque labores. Primus avaritiae. Eccle. 4: unus est, et tamen laborare non cessat, nec satiatur et cetera. Prov. 28: noli laborare ut diteris. Secundus superbiae. Eccle. 3: quid prodest quod laboraverit in ventum? Ventus superbia est. Tertius luxuriae. Eccle. 9: perfruere vita cum uxore quam diligis, et post haec, omnia tua in labore tuo: loquitur in persona stultorum. Quartus maleficiorum. Isai. 47: sta cum incantatoribus tuis, et cum multitudine maleficiorum tuorum, in quibus laborasti ab adolescentia tua. Quintus gulae. Eccle. 6: omnis labor hominis in ore ejus, ut comedat quis et bibat, et fruatur laetitia ex labore suo: et loquitur in persona gulosi. Circa laborem Gehennae possunt tria notari. Primo immensitas. Thren. 3: circumdedit me felle et labore. Secundo acerbitas. Eccl. 10: labor stultorum affligit. Tertio aeternitas. Psal. 48: laborabit in aeternum, et vivet adhuc in finem. A quo labore liberet nos dominus noster. Amen.
[88539] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 34 Scio hominem (sive in corpore, sive extra corpus nescio, Deus scit) raptum hujusmodi usque ad tertium caelum, 2 Cor. 2. Tria sunt necessaria cuilibet viro sancto ad perfectionem; quae notantur in ista epistola circa Paulum. Primo adversariorum tolerantia; secundo bona operatio; tertio caelestium contemplatio. Debent enim viri sancti adversa tolerare patientissime; secundo bona opera excellentissime consummare; tertio caelestia gaudia contemplari. Primum notatur ibi, in carcere abundantius. Rom. 12: in tribulatione patientes. Secundum ibi, in labore et aerumna. Gal. 6: dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes. Tertium ibi, scio hominem raptum usque ad tertium caelum etc. 2 Cor. 3: nos autem revelata facie gloriam domini speculantes et cetera. Circa primum notandum, quod in quatuor specialibus ostenditur mira patientia Pauli in ista epistola. Primo in sustinentia carnalium tormentorum, ibi, ter virgis caesus sum. 1 Cor. 4: persecutionem patimur et sustinemus. Secundo in tolerantia divinorum judiciorum, ibi, ter naufragium feci. Tertio in tolerantia detractionum, ibi, periculis in falsis fratribus, qui eum persequebantur detrahendo in opere. 1 Cor. 4: maledicimur et benedicimus. Quarto in tolerantia tentationum, ibi, datus est mihi stimulus carnis meae, Angelus Satanae. Jac. 1: beatus vir qui suffert tentationem et cetera. Circa secundum nota. In quatuor notatur maxime bona operatio apostoli: in quibus debemus eum imitari. Primo in manuum labore, ibi, in laboribus plurimis: Glossa: manuum suarum labore. 2 Tim. 3: in labore et fatigatione. Item alibi: nocte et die in profundo maris fui. Secundo in jejuniorum et vigiliarum observatione, ibi, in vigiliis, in jejuniis multis. Tertio in solicita praedicatione, ibi, instantia mea quotidiana. Marc. ult.: euntes in mundum universum, praedicate Evangelium omni creaturae. Quarto in oratione, ibi, propter quod ter dominum rogavi. Rom. 12: orationi instantes. Oratio ordinabat eum ad dominum, praedicatio ad proximum, labor manuum ad se ipsum. Circa tertium notandum, quod quatuor sunt modi contemplationis, qui notantur in ista epistola circa Paulum, in quibus debemus illum imitari. Primus modus versatur circa considerationem Scripturae, qui intelligitur per raptum in Paradisum; ibi, scio hominem raptum et cetera. Dionysius: pulsemus in hortum optimum Paradisi Scripturarum, qui odoriferis, qui dulcibus, qui speciosissimis, qui omnimode intellectualium deiferarum volucrum cantilenis circumsonat aures nostras; qui tangit quidem cor nostrum, et contribulatum laetificat quidem, iratum autem subtemperat, et laetitia aeterna multiplici implet. Secundus modus versatur circa considerationem creaturae incorruptibilis qui intelligitur per primum caelum. Psal. 8: quoniam videbo caelos tuos et cetera. Ad litteram loquitur de caelo materiali. Tertius modus versatur circa considerationem creaturae spiritualis, considerando ordines Angelorum ad Deum, ad nos, ad seipsos; qui intelligitur per raptum usque ad tertium caelum, Augustinus (12 Conf., cap. 9): nimirum caelum caeli, quod in principio fecisti, creatura est aliqua, scilicet intellectualis, quamquam non tibi Trinitati coaeterna; particeps tamen aeternitatis tuae, valde mutabilitatem suam prae dulcedine felicissimae contemplationis tuae cohibet; et sine lapsu ullo, ex quo facta est, inhaerendo tibi, excedit omnem volubilem vicissitudinem temporum. Quartus modus versatur circa considerationem divinitatis, qui intelligitur per raptum in tertium caelum. 2 Cor. 3: nos autem revelata facie gloriam domini speculantes et cetera. Bernardus: at omnium maximus, qui spreto usu rerum et sensuum, quantum quidem humanae naturae fragilitati fas est, novis ascensionis gradibus ad illa sublimia advolare interdum contemplando consuevit. Et haec contemplatio cum perfecta fuerit, erit summa beatitudo. Augustinus: introducit ad me dominus aliquando quamdam nescio quam dulcedinem, quae perficitur in me: nescio quae sit vita aeterna, si illa non est. Ad quam perducere et cetera. Amen.
[88540] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 35 Volucres caeli comederunt illud, Luc. 8. Per volucres intelliguntur Daemones, per semen justitia: unde secundum mysticam expositionem possunt in istis verbis notari tria. Primo Daemonum ad male sciendum velocitas, ibi, volucres; secundo eorum secundum naturam dignitas, ibi, caeli; tertio eorum secundum culpam iniquitas, ibi, comederunt. Circa primum sciendum, quod Daemones comparantur volucribus propter tria. Primo propter volatus sublimitatem; secundo propter volandi velocitatem; tertio propter rapacitatem. Daemones enim volant in altum. Num. 24: si in petra posueris nidum tuum, inde detraham te, dicit dominus. Item volant cito per malefaciendi festinationem. Thren. 4: velociores fuerunt persecutores aquilis caeli. Item vivunt de raptu per animarum devorationem. 1 Pet. 5: adversarius vester Diabolus tamquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret. Ezech. 18: aquila grandis magnarum alarum. Circa secundum notandum, quod propter tria dicuntur Daemones aves caeli. Primo propter originem, fuerunt enim facti in caelo Empyreo; secundo propter subtilitatem: unde de his duobus Isai. 14: quomodo cecidisti de caelo Lucifer, qui mane oriebaris? etc. usque altissimo. In eo quod dicitur de caelo cecidisse, notatur ibi origo, quia fuit in caelo creatus; in eo quod dicitur Lucifer, notatur naturalium perspicacitas et speciositas. Tertio dicuntur aves caeli propter habitationem. Ephes. 6: contra spiritualia nequitiae in caelestibus (...) et propterea accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die mala, et in omnibus perfecti stare. Circa tertium notandum, quod triplex est semen quod comedunt Daemones. Primum est verbum Dei. Matth. 23: semen est verbum Dei. Luc. 8: aliud cecidit secus viam, et venerunt volucres caeli, et comederunt illud. In eodem: venit malus, et rapit quod seminatum est in corde ejus, hoc est quod seminatum est secus viam. Secundum est semen justitiae. 2 Cor. 9: qui parce seminat, parce et metet; qui autem seminat in benedictionibus, de benedictionibus et metet. Tertium semen est quodlibet bonum opus. Psal. 25: euntes ibant et flebant mittentes semina sua. Augustinus ibi: semina nostra sunt quicquid boni fecimus. Semen verbi Dei tollunt Daemones, errorem in corde hominis seminando. 2 Corinth. 4: in quibus Deus hujus saeculi excaecavit mentes infidelium, ut non fulgeat illis illuminatio Evangelii gloriae Christi, qui est imago Dei. Semen justitiae tollunt Daemones ad injustitiam pertrahendo. Joan. 8: vos ex patre Diabolo estis, et desideria patris vestri vultis facere. Tertium semen boni operis tollit Diabolus, homines gloriari de bono opere faciens. Matth. 6: cum facis eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut faciunt hypocritae, ut videantur ab hominibus. Amen dico vobis, receperunt mercedem suam. Et ideo patet quod semen est a volucribus, idest Daemonibus, custodiendum, ut possit afferre fructum centesimum. Fructus centesimus est gaudium aeternitatis: ad quod nos perducere dignetur et cetera.
[88541] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 36 Si linguis hominum loquar et Angelorum, caritatem autem non habeam; factus sum velut aes sonans, aut cymbalum tinniens, 1 Col. 13. In ista epistola invitamur ad caritatem: ideo commendatur hic multipliciter, et notantur hic quinque circa caritatem. Primo ejus pretiositas; secundo damnum in ejus absentia; tertio utilitas in ejus praesentia; quarto ipsius aeternitas; quinto ipsius dignitas. Primum ibi, caritatem: eo enim ipso quod virtus ista caritas dicitur, cara et pretiosa ostenditur. Secundum ibi, factus sum velut aes sonans et cetera. Tertium ibi, caritas benigna est et cetera. Quartum ibi, caritas nunquam excidit. Quintum ibi, major autem horum est caritas. Circa primum notandum, quod caritas dicitur cara res propter quatuor. Primo, quia non potest haberi nisi ab uno solo et a summo bono donetur. Rom. 5: caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum. Secundo, quia solum a bonis habetur. Augustinus: caritas est fons proprius, cui non communicat alienus. Tertio, quia cum ipsa bona omnia possidentur. Augustinus: attende quantum bonum est caritas: quae si absit, frustra habentur cetera: si autem adsit alicui, habentur omnia. Quarto, quia qui habet eam, nimis carus a Deo habetur: sicut enim qualitas est secundum quam quales dicimur, sic caritas est secundum quam cari dicimur. Unde dominus in caritate existentes vocat carissimos. Cant. 5: comedite amici, et inebriamini carissimi. Circa secundum notandum, quod triplex damnum contingit ex absentia caritatis, sicut ostendit hic apostolus. Primum est, quia bonum naturae consumitur, ibi, factus sum velut aes sonans: aes enim sonando consumitur; sic creatura rationalis sine caritate a vitiis consumitur. Augustinus in Lib. de civitate Dei: si naturae bonae non essent, eis vitia non nocerent: nam quid eis nocendo faciunt, nisi adimere integritatem, pulchritudinem, salutem et pacem? Secundum, quia anima sine caritate, separata a Deo moritur, ibi, nihil sum, idest mortuus a vero esse separatus, sine quo homo nihil est. 1 Joan. 3: qui non diligit, manet in morte. Tertium est, quia omne opus sine caritate inutile efficitur, ibi, si distribuero omnes facultates meas in cibos pauperum et cetera. Si tradidero corpus meum et cetera. Ambrosius: qui caritatem non habet, omne bonum amittit: quod et cetera.
[88542] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 37 Caecus sedebat secus viam, Luc. 18. Moraliter per caecum istum intelligitur peccator. Soph. 1: ambulabunt ut caeci, quia domino peccaverunt. Sicut enim caecus non videt corporaliter, ita peccator non videt spiritualiter. Sunt autem septem quae visum corporalem impediunt, et signant septem mortalia vitia, quae spiritualiter excaecant. Primum est faciei inflatio, et haec est superbia. Augustinus: nimis inflata facies mea me videre non sinit. Secundum est aeris obtenebratio: haec est invidia: unde invidus dicitur quasi non videns. Sap. 2: excaecavit eos malitia eorum. Dicitur de Judaeis invidis. 1 Reg. 18: jam non rectis oculis aspiciebat Saul David et cetera. Tertium est oculorum conturbatio: haec est ira. Psal. 30: conturbatus est in ira oculus meus, anima mea et venter meus. Quartum est pulveris vel alicujus grossi superjectio: haec est avaritia. Pulvis enim temporalia sunt quae excaecant. Augustinus: defluxi ad temporalia et obscuratus sum. Quintum est oculorum clausio: cum enim quis claudit oculos aut non vult aperire oculos, non videt: haec est acedia. Acediosus enim ex sola pigritia aperiendi oculos intellectuales non potest videre bona spiritualia. Boetius: nequeunt oculos tenebris assuetos ad lucem veritatis attollere; similesque sunt avibus quarum nox intuitum illuminat, excaecat dies. Sextum sanguinis et humorum circa oculos multiplicatio: haec est gula. Prov. 23: cui vae? Cujus patri vae? Cui rixae? Cui foveae? Cui sine causa vulnera? Cui suffusio oculorum? Nonne his qui commorantur in vino et student calicibus epotandis? Ad litteram, oculos etiam spirituales et corporales nimia potatio vini excaecat. Septimum panniculi obumbratio: nascitur enim aliquando quidam panniculus in oculo, sive nubecula, et excaecatur homo: hoc fit per luxuriam. Augustinus: ascendebant nubeculae de limosa concupiscentia carnis, et obnubilabant et obfuscabant cor meum, ut non discerneretur sinceritas dilectionis a caligine libidinis. Et sicut sunt septem quae excaecant animam, ita septem sunt quae illuminant. Primum est fides. Luc. 18: respice, fides tua te salvum fecit. Augustinus: fides est illuminatio mentis, qua mens illuminatur a prima luce ad videndum bona spiritualia. Secundum humilitas. Joan. 9: ego in judicium in hunc mundum veni, ut qui non vident videant, idest qui se videre non existimant; quod est humilium. Tertium est amaritudo poenitentiae. Tob. 6: fel valet ad ungendum oculos, in quibus fuerit albugo, et sanabuntur. In felle amaritudo signatur. Quartum est dilectio proximi. Apoc. 3: collyrio enim inunge oculos tuos, ut videas. Quintum est abundantia lacrymarum: hoc probatum est in caeco nato, qui lavit oculos suos in natatoria Siloe, quod interpretatur missus. Abiit ergo, et lavit, et venit videns. Joan. 8: vade ad natatoria Siloe. Sextum est devota oratio. Matth. 20: et clamaverunt dicentes: domine, miserere nostri, fili David; et post: misertus Jesus tetigit oculos illorum, et confestim viderunt. Septimum est devota sanctarum Scripturarum auditio. Isai. 20: in die illa audient surdi verba libri signati, et oculi caecorum videbunt et cetera. Amen.
[88543] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 38 Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis, 2 Cor. 6. In istis verbis duo notantur. Primo praesentis temporis commendatio, ibi, ecce nunc tempus acceptabile. Secundo causa commendationis subjungitur ibi, ecce nunc dies salutis. Circa primum sciendum, quod tempus praesens dicitur tempus acceptabile propter octo. Primo, quia est tempus dominum requirendi. Oseae 10: tempus autem requirendi dominum, cum venerit qui docebit justitiam et cetera. Secundo, quia est tempus domino placendi. Psal. 68: tempus beneplaciti, Deus. Tertio, quia est tempus mores corrigendi. Heb. 9: usque ad tempus correctionis imposuit, scilicet justitiae Judaeorum et cetera. Quarto, quia est tempus vitia et superflua resecandi. Cant. 2: tempus putationis advenit. Quinto, quia est tempus divinam misericordiam suscipiendi. Psal. 101: tempus miserendi ejus, quia venit tempus. Sexto, quia est tempus tribulationem patiendi. Jer. 20: tempus tribulationis est Jacob, et ex ipsa salvabitur. Septimo, quia tempus salutem acquirendi. Eccli. 4: ne retineas verbum in tempore salutis. Octavo, quia est tempus benefaciendi. Psal. 118: tempus benefaciendi, domine. Circa istud ultimum notandum, quod tempus Quadragesimae est tempus benefaciendi spiritualiter: ad quod invitant nos octo. Primo Scriptura, quae in isto tempore legitur. Modo enim leguntur Evangelia et epistolae quae invitant nos ad orandum, ad jejunandum, ad faciendas eleemosynas, ad justitiam faciendam et poenitentiam, et cetera hujusmodi: unde surdus videtur esse qui modo non bonum operatur. Videtur enim non audire voces tot Scripturarum quae modo leguntur, quae ad bonum hortantur. Secundo invitat nos ad hoc creator, qui creditur in isto tempore fecisse mundum: unde valde incuriale est non facere aliquod bonum pro Deo, cum ipse tot bona fecerit pro nobis. Tertio invitat nos ad hoc creatura, quae tempore hiemali ab opere cessavit, modo reincipit operari, sicut patet in herbis, plantis et animalibus. Jerem. 8: milvus in caelo cognovit, operando scilicet, tempus suum. Quarto invitat ad bonum operandum Christi exemplum, qui in isto tempore bona fecit nobis. Bernardus: qui me totum et semel dicendo fecit, in reficiendo et dixit multa, et fecit mira, et pertulit dura. Quinto invitat Ecclesiae ordinatio, quae instituit ut omnes confiterentur et jejunarent, et Ecclesiam frequentarent: unde qui haec non facit, transgreditur praeceptum matris Ecclesiae. Prov. 1: ne dimittas legem matris tuae. Sexto multorum provocatio et consuetudo. Modo enim multi incipiunt bonum operari: unde debet verecundari solus cum paucis remanere. Heb. 12: ideoque et nos tantam habentes nubem impositam testium, deponentes omne pondus, et circumstans nos peccatum, per patientiam curramus ad propositum nobis certamen et cetera. Septimo divinae gratiae abundans effusio. Credibile est enim quod Deus, qui tot bona largitus est nobis, istis diebus modo gratiam abundantius effundat: unde epistola legitur: hortamur vos ne in vacuum gratiam Dei recipiatis et cetera. Octavo debet nos hortari ad bonum magni Paschatis expectatio: qui enim expectat magnum festum, debet facere magnam vigiliam: ideo modo cantat Ecclesia: non sit nobis vanum mane surgere ante lucem, quia promisit dominus coronam vigilantibus. Item corpus Christi recipere expectamus, quod nullus debet recipere nisi purgatus. 1 Cor. 2: probet autem seipsum homo, et sic de pane illo edat, et de calice bibat et cetera. Unde sic digne celebrando Quadragesimam istam in praesenti, perveniemus ad montem Dei Oreb, idest ex Evangelio ad mensam caelestem: ad quam et cetera.
[88544] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 39 Cum jejunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus, postea esuriit etc., Matth. 4. Sicut Augustinus dicit: summa religio est imitari quod colimus: unde cum dominus noster jejunaverit, debemus eum imitari in jejunando. Sunt autem quatuor quae debent nos movere ad jejunandum. Primum est Dei praeceptum; secundum Christi exemplum; tertium multiplex quod non jejunantibus provenit nocumentum; quartum multiplex quod ex jejuniis provenit emolumentum. Circa primum sciendum, quod dominus praecepit jejunium quadrupliciter. Primo per se ipsum Adae et Evae in Paradiso, cum praecepit ut jejunarent, idest abstinerent a ligno scientiae boni et mali, ne comederent. Secundo praecepit jejunium per legem Moysi. Lev. 16: sabbatum requietionis est: affligetis animas vestras religione perpetua et cetera. Tertio per apostolos. 2 Cor. 2: in fame et siti, in jejuniis multis. Unde patet quod transgressor praeceptorum est qui non vult jejunare. Circa secundum notandum, quod dominus quatuor docuit nobis esse necessaria in jejunio. Primo ut ab omnibus peccatis mundemur; secundo ut jejunantes a favoribus hominum occultemur; tertio ut longanimiter et perseveranter jejunemus; quarto ut tentationes Daemonum superemus. Primum docuit in hoc quod baptizatus jejunavit; sic et qui vult bene jejunare, primum debet per poenitentiam et confessionem lavari. Matth. 6: tu autem cum jejunas, unge caput tuum, et faciem tuam lava. Secundum docuit, quod jejunaturus desertum petiit: unde docuit quod cum jejunamus et bona operamur, a laudibus hominum nos abscondamus. Matth. 6: cum jejunatis, nolite fieri sicut hypocritae tristes; et post: ut non videaris hominibus jejunans. Tertium docuit in hoc quod quadraginta diebus et noctibus jejunavit. Augustinus: carnem vestram domate jejuniis ab esca et potu, quantum valetudo permittit. Quartum docuit in hoc quod Diabolo tentanti non credidit, ibi, non in solo pane vivit homo; et ibi, vade Satana. Eccli. 2: fili, accedens ad servitutem Dei sta in justitia et timore, et praepara animam tuam ad tentationem. Circa tertium sciendum, quod quatuor mala proveniunt eis qui nolunt jejunare cum debent. Primum est malum culpae. Ezech. 26: haec fuit iniquitas sororis tuae Sodomae, saturitas panis et abundantia et cetera. Secundum est malum damni: qui enim non vult jejunare hic, a fructu aeternae vitae perpetuo jejunabit. Hoc significatur in Gen. 3, ubi dicitur, quod Adam noluit abstinere a fructu ligni vetiti: unde dixit dominus: videte ne forte sumat de ligno vitae et comedat, et vivat in aeternum: et emisit eum dominus de Paradiso voluptatis et cetera. Tertium est malum poenae praesentis. Eccli. 27: propter crapulam multi perierunt et cetera. Quartum est poena famis et sitis in Inferno perpetua: qui enim non vult modo jejunare, famem et sitim perpetuo sustinebit. Isai. 45: ecce servi mei comedent et vos esurietis etc.: quod patet in divite epulante, qui nolebat jejunare, sed quotidie splendide comedebat: immo non potuit habere guttam aquae et cetera. Luc. 15. Circa quartum notandum, quod quadruplex bonum provenit ex jejunio. Primum est vitiorum mortificatio; secundum mentis in Deum elevatio; tertium virtutum acquisitio; quartum aeternae beatitudinis praemium. De his quatuor Gregorius: qui corporali jejunio vitia comprimis, ecce primum; mentem elevas, ecce secundum; virtutem largiris, ecce tertium; et praemia, ecce quartum; ad quod et cetera.
[88545] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 40 Rogamus vos, fratres et obsecramus ut quemadmodum accepistis a nobis quomodo oporteat vos ambulare et placere Deo, sic et ambuletis, 1 Thess. 4. In ista epistola hortatur nos apostolus ad quinque. Primo ut secundum Deum ambulare studeamus, ibi, quemadmodum oporteat vos ambulare; secundo ut Deo placeamus, ibi, et placere Deo; tertio, ut sancti, idest mundi, efficiamur, ibi. Est enim voluntas Dei sanctificatio vestra; quarto ut injuriam proximo non faciamus, ibi, ne quis supergrediatur etc.; quinto ut a peccato luxuriae caveamus, ibi, ut abstineatis vos a fornicatione. Circa primum sciendum, quod apostolus docuit duodecim modos ambulandi: hic quaeras quinque, alios quaeras in sequenti dominica. Debemus enim primo ambulare in humilitate, ne inflati superbia per arctam viam ingredi non valeamus. Secundo in patientia, ut labores viae et adversa libenter sustineamus. Tertio in mansuetudine, ut comites in via habeamus, et eos in itinere non turbemus. Quarto in caritate, ut verba bona sociis communicemus. Quinto in compassione, ut sanctorum infirma supportemus. De his quinque Ephes. 4: ut digne ambuletis cum omni humilitate, ecce primum; et mansuetudine, ecce secundum; cum patientia, ecce tertium; supportantes invicem, ecce quartum; in caritate, ecce quintum. Circa secundum sciendum, quod quinque sunt nobis necessaria ut placeamus Deo. Primum ut eum tamquam omnipotentem et justum super omnia timeamus. Secundo ut in eum tamquam in liberatorem super omnia speremus. De his duobus Psal. 149: beneplacitum est domino super timentes eum, ecce primum; et in eis qui sperant super misericordia ejus, ecce secundum. Tertio ut eum tamquam summum bonum super omnia diligamus. Prov. 8: ego diligentes me diligo. Quarto ut tribulationes pro eo libenter sustineamus. Infra 8: omnes qui domino placuerunt, per multas tribulationes transierunt. Quinto ut carnis delectabilia pro eo despiciamus, et secundum spiritum vivamus. Rom. 8: qui in carne sunt, Deo placere non possunt: vos autem in carne non estis, sed in spiritu. Circa tertium sciendum, quod propter quinque maxime debemus studere ut sancti, idest mundi efficiamur. Primo ut Deo assimilemur. 1 Petr. 1: sancti estote, quoniam ego sanctus sum. Secundo ne Christo, qui multo labore et expensis nos mundavit, injuriam faciamus. Apocal. 21: qui dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo. Tertio ne ab ingressu caelestis civitatis prohibeamur. Apocal. 21: non intrabit in eam aliquid coinquinatum. Quarto ut sapientiae susceptibiles efficiamur. Sap. 7: in animam sanctam se transfert, et amicos Dei et prophetas constituit. Quinto ut Deum videre mereamur. Matth. 5: beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt: quod nobis praestet Christus et cetera. Abstineatis vos a fornicatione. Multae causae sunt quare homo debet abstinere a fornicatione.
[88546] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 41 Filia mea male a Daemonio vexatur, Matth. 15. Moraliter per istam daemoniacam intelligitur anima peccatrix: et notantur hic duo mala quae acquirit homo per peccatum mortale. Primum est, quia possidetur a Daemonio; secundum est, quia male vexatur. Circa primum sciendum, quod anima peccatrix possidetur a septem Daemonibus. Primum Daemonium est immoderata sciendi cupiditas: hoc est Daemonium meridianum. Psal. 90: a Daemonio meridiano. Secundum est immoderata habendi avaritia: hoc est Daemonium mutum. Luc. 2: erat Jesus ejiciens Daemonium, et illud erat mutum. Tertium est dominandi ambitio: hoc est Daemonium Asmodeus nomine. Tob. 3: Daemonium nomine Asmodeus interficiebat eos. Asmodeus interpretatur judicium facturae; et significat ambitionem, quae appetit habere potestatem judicandi homines, qui sunt factura Dei. Quartum Daemonium carnalium voluptatum delectatio: hoc est Daemonium caecum. Matth. 12: tunc oblatus est ei homo Daemonium habens, caecus et mutus. Haec est carnalis concupiscentia, quae excaecat oculos mentis. Augustinus: ascendebant nebulae de limosa concupiscentia carnis, et obnubilabant et offuscabant cor meum, ut non discerneretur sinceritas dilectionis a caligine libidinis. Quintum Daemonium est nocendi crudelitas: hoc est Daemonium saevum. Matth. 8: et occurrerunt ei duo homines Daemonia habentes, saevi nimis. Sextum est detrahendi malignitas; de hoc Apocal. 16: vidi tres spiritus immundos in modum ranarum exiisse, qui sunt tres species Daemoniorum. In rana intelligitur detrahendi loquacitas, quia tres sunt modi detrahendi. Primus est bona diminuere; secundus est mala exaggerare; tertius falsa crimina imponere. Septimum Daemonium est desperatio, ex qua sequitur omne malum. Istud Daemonium vocatur legio, quia multi Daemones intrant in animam post desperationem. Matth. 5: quod tibi nomen est? Respondit, legio. De istis autem septem Daemoniis in Luc. 8: Maria quae vocatur Magdalena, de qua exierunt septem Daemonia. Ab istis Daemoniis possidetur anima peccatrix. Circa secundum sciendum, quod Daemonia ista hominem quem possident, vexant septem modis. Primo, caecum faciendo. Secundo loquelam auferendo. De his duobus Matth. 12: habens Daemonium, caecus et mutus. Tertio affligunt, ignem cupiditatis accendendo. Quarto in aqua luxuriae submergendo. Quinto, mutationes rerum mutabilium immutando. De his tribus Matth. 17: domine, miserere filio meo, quia lunaticus est: nam saepe cadit in ignem, crebro in aquam. Peccator dicitur lunaticus, quia ut luna cum temporalibus crescit et decrescit, et saepe cadit in ignem cupiditatis, et aquam luxuriae. Sexto affligit gelu spiritualium, indumenta virtutum auferendo. Luc. 8: occurrit illi vir quidam qui Daemonium habebat jam temporibus multis, et vestimento non induebatur et cetera. Septimo vexat, doloribus et angustiis, quas saepe patiuntur peccatores, affligendo. Marc. 5: occurrit ei de monumentis homo in spiritu immundo: et post: concidens se lapidibus. Jer. 2: vide quam malum et amarum est reliquisse te dominum Deum tuum et cetera. Valent autem ad liberationem hujus daemoniacae quinque quae notantur circa mulierem Chananaeam. Primo humilitas, ibi, nam et catelli et cetera. Secundo patientia, quae notatur in hoc quod tam patienter portavit improperium sibi a domino illatum. Tertio oratio, ibi, miserere mei, fili David et cetera. Quarto perseverantia, quae notatur in hoc quod non cessavit, donec obtinuit quod volebat. Quinto fides, ibi, o mulier, magna est fides tua. Si ista quinque habueris, ab omni Daemonio, idest peccato, liberaberis: quod nobis praestet Christus. Amen. Egressus Jesus de finibus Tyri et Sidonis et cetera.
[88547] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 42 Ut filii lucis ambulate etc., Ephes. 5. In istis verbis tria facit apostolus. Primo ad ambulandum invitat, ibi, ambulate; secundo modum ambulandi demonstrat, ibi, ut filii; tertio causam assignat, ibi, lucis. Nam ex quo lux est, ambulandum est. Joan. 12: ambulate dum lucem habetis. Circa primum sciendum, quod quadruplex est ambulatio hominis. Prima naturae, secundum quod ambulat homo ad mortem properando. Job 16: semitam per quam non revertar, ambulo. Secunda culpae, secundum quam ambulat homo de malo in malum transeundo. Psal. 2: in circuitu impii ambulant. Tertia gratiae, secundum quam ambulat homo de bono in melius proficiendo. Gen. 17: ambula coram me, et esto perfectus. Quarta gloriae, secundum quam ambulant sancti post Christum eundo. Apocal. 3: ambulabunt mecum in albis, quia digni sunt. Prima est sustinenda, secunda est fugienda, tertia est facienda, quarta desideranda. Ad tertiam hortatur hic apostolus Ephes. 4: obsecro vos ut ambuletis digne Deo. Circa modum ambulandi notandum, quod duodecim modos docet nos apostolus ambulandi in suis epistolis. Quinque positi sunt in praecedenti dominica, septem vero hic. Sciendum est ergo, quod debemus ambulare in vitae bonitate. Primo, peccati vetustatem abjiciendo. Rom. 6: in novitate vitae ambulate. Secundo, carnem spiritui subjiciendo, et secundum spiritum vivendo. Galat. 5: spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis. Tertio in dilectione, Deum et proximum diligendo. Ephes. 5: ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit vos et cetera. Quarto, honeste et bene inter homines conversando. 1 Tim. 4: ut honeste ambuletis ad eos qui foris sunt. Quinto in sapientia, dulcibus sermonibus et utilibus alios aedificando. Col. 4: in sapientia ambulate ad eos qui foris sunt. Sexto in Christo, eum sequendo et imitando. Col. 2: sicut accepistis Christum, in ipso ambulate. Septimo in luce debemus ambulare, nihil reprehensibile faciendo: de quo hic; ut filii lucis ambulate. Joan. 2: qui ambulat in die, non offendit. Istis septem modis ambulant boni; mali autem ambulant septem aliis modis. Primo secundum carnem, carnis desideria perficiendo. Judith 2: post carnem in concupiscentiis ambulant. Secundo, ambulant secundum saeculum, saeculariter vivendo. Ad Ephes. 2: in quibus ambulastis aliquando secundum saeculum mundi hujus. Tertio, ambulant in vanitate, quae vana sunt diligendo. Ephes. 4: sicut et gentes ambulant in vanitate sensus sui, tenebris habentes obscuratum intellectum et cetera. Quarto, inordinate et inhoneste et dissolute vivendo. 2 Thess. 4: ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate, et non secundum traditionem quam acceperunt a nobis. Quinto, ambulant in desideriis, faciendo quodlibet. Sexto in luxuriis, luxuriose vivendo. Septimo, ambulant in gulositate, comessationibus et ebrietatibus vacando. De his tribus 1 Pet. 4: qui ambulaverunt in luxuriis et desideriis, vinolentiis et comessationibus, potationibus, ebrietatibus et illicitis idolorum cultibus. Istis modis non est ambulandum: quia qui sic ambulant, peribunt. Job 6: ambulant in vacuum, et peribunt. Sed qui primis modis ambulant, pervenient ad gaudia vitae aeternae: quae donet nobis Christus. Amen.
[88548] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 43 Erat Jesus ejiciens Daemonium, et illud erat mutum, Luc. 2. In istis verbis circa ejectionem istius Daemonii, per quam significatur ejectio Diaboli ab anima, notantur hic tria. Primo ejiciendi frequentia, ibi, erat Jesus ejiciens Daemonium: ubi notatur quod frequenter ejiciebat. Secundo ejecti nequitia, ibi, et illud erat mutum. Tertio ejectionis utilitas, ibi, et cum ejecisset Daemonium, locutus est mutus. Circa primum notandum, quod dominus ejecit Daemonem frequenter. Primo, de caelo projiciendo. Ezech. 8: ejeci te de monte sancto meo. Apoc. 12: projectus est accusator fratrum nostrorum. Secundo ejecit eum de Paradiso, ipsum maledicendo. Gen. 3: quia hoc fecisti, maledictus eris inter animantia et bestias terrae. Tertio ejecit eum de monte, ipsum ignominiose repellendo. Matth. 4: vade retro Satana et cetera. Quarto ejecit eum de animabus, eum ab ipsis repellendo. Act. 10: qui pertransiit bene faciendo, et liberando omnes oppressos a Diabolo. Quinto ejecit eum de corporibus obsessis ab eo liberando. Luc. 4: exibant autem Daemonia a multis et cetera. Sexto ejecit eum de mundo, ipsum ab ejus potestate eripiendo. Joan. 12: nunc princeps hujus mundi ejicietur foras. Septimo dejiciet eum in Infernum, aeternis incendiis deputando. Isaiae 14: verumtamen ad Infernum detraheris, ad profundum laci et cetera. Circa secundum notandum, quod triplex malum intulit Daemonium isti obsesso: per quod significatur triplex malum quod provenit ex peccato. Primum fuit quod ipsum possedit; secundum quia ipsum excaecavit; tertium quia loquelam ei abstulit. Habuit enim homo iste tria mala, quia et daemoniacus fuit, et caecus et mutus: et significat tria mala quae incurrit homo per peccatum. Primum est quia a Daemonio possidetur. 1 Timoth. 2: ut resipiscant a laqueis Diaboli, a quo captivi tenentur. Secundum est quia caecus efficitur. Soph. 2: ambulabunt ut caeci, quia domino peccaverunt. Tertium malum est quia mutus ad laudandum Deum et confitendum peccata sua efficitur. Isai. 56: universi canes muti, non valentes latrare. Circa tertium notandum, quod tres utilitates subsecutae sunt ex ejectione istius Daemonis. Prima fuit ipsius ab possessione Daemonis liberatio; secunda visus restitutio; tertia loquelae reintegratio; et significant tria bona quae sequuntur animam in justificatione. Primum est quia a potestate Diaboli eripitur. Col. 2: qui nos eripuit de potestate tenebrarum. Secundum quia lumen gratiae sibi restituitur. Psal. 145: dominus illuminat caecos. Tertium est quia loquela ad laudandum Deum et confitendum peccata sua ei redditur. Psal. 50: libera me de sanguinibus, idest peccatis, et exultabit lingua mea justitiam tuam et cetera.
[88549] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 44 Illa autem quae sursum est Jerusalem, libera est, Gal. 4. In istis verbis commendatur civitas Dei, quae regnat in caelis, in tribus. Primo, in situ ibi, quae sursum est; secundo in nomine, ibi, Jerusalem; tertio in libertate, ibi, libera est. Circa primum notandum, quod in hoc quod dicitur esse sursum, commendatur in quatuor. Primo a puritate: immunditiae enim non sunt in alto sed tendunt ad valles; hoc est in civitate caelesti, ubi nihil est immundum. Apoc. 22: non intrabit in eam aliquid coinquinatum, faciens abominationem. Secundo a sanitate: civitas enim in alto sita sana est; hoc est in caelesti civitate, ubi nullus languor est nec dolor et cetera. Apocal. 21: et mors ultra non erit, neque clamor neque dolor. Tertio a securitate: civitas enim in alto sita securior est. Psal. 57: mirificavit dominus misericordiam suam in civitate munita. Quarto a spatiositate: terra enim quae deorsum est, habet se sicut punctus in sphaera; caelum vero sicut circumferentia. Augustinus: quid autem in angustiis miraris latitudinem caelorum se non coarctantium? Ab ultimis Hispaniae finibus usque ad nos paucissimorum dierum spatia jacent, si navem ferat ventus. At illa caelestis regio per triginta annos velocissimo sideri praestat iter. Circa secundum notandum, quod in hoc quod dicitur, Jerusalem, commendatur a multis civitas caelestis: multa enim dicuntur de Jerusalem in Scriptura, quae intelliguntur de Jerusalem caelesti; et notantur hic decem. Primum est admirabilis pulchritudo et speciositas. Cant. 2: pulchra es amica mea, et suavis et decora, sicut Jerusalem et cetera. Secundum est ineffabilis amor et caritas. Isa. 31: dixit dominus, cujus ignis est in Sion, et caminus in Jerusalem. Tertium est delectabilis splendoris claritas. Tob. 12: luce splendida fulgebit et omnes fines adorabunt eam. Quartum est murorum et viarum et portarum speciositas. Tob. 13: et portae Jerusalem ex sapphyro et smaragdo aedificabuntur et cetera. Quintum omnium rerum abundantia. Isai. 33: oculi tui videbunt Jerusalem habitationem opulentam et cetera. Sextum omnium deliciarum affluentia. Isa. ult.: laetamini in Jerusalem, et exultate in ea omnes qui diligitis eam: gaudete in ea gaudio universi qui lugebatis super eam, ut sugatis et repleamini ab uberibus consolationis ejus, ut mulgeatis, et deliciis affluatis ab omnimoda gloria ejus. Septimum est perpetua et continua laetitia. Octavum aeternus honor et gloria. Isai. 66: super te, Jerusalem, orietur dominus, et gloria ejus in te videbitur. Nonum aeternae pacis felicitas. Isa. ult.: ecce ego declinabo super Jerusalem quasi fluvium pacis. Decimum beatae lucis aeterna jucunditas. Tob. 13: per omnes plateas Jerusalem alleluja cantabitur. Isai. 65: ecce ego do Jerusalem exultationem, et populo ejus gaudium et cetera. Circa tertium notandum, quod erit ibi libertas a quinque. Primo, a Daemonum vexatione. Isai. 14: et erit in die illa, cum requiem dederit dominus a labore tuo, et a concussione tua dura, qua ante servivisti et cetera. Secundo ab omni mali afflictione. Tob. 13: liberabis Jerusalem civitatem tuam sanctam a cunctis tribulationibus suis. Tertio, a creaturarum corruptione. Quarto, a morte corporis. Rom. 8: quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei et cetera. Quinto, erit ibi libertas a servitute peccati. Joan. 8: si filius vos liberaverit, vere liberi eritis. Beata est ergo illa civitas, ubi nullum est malum, et est ibi omne bonum: ad quod bonum et cetera.
[88550] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 45 Abiit Jesus trans mare Galilaeae, Joan. 6. Tria principaliter sunt quae fecisse dicitur Jesus in hoc Evangelio. Primum est quia mare transiit, ibi, abiit Jesus trans mare. Secundum est quia in montem ascendit, ibi, subiit ergo in montem. Tertium est quia turbas pavit, ibi, accepit ergo Jesus panes. Circa primum notandum, quod tria fecit Jesus circa mare. Primo ipsum placavit; secundo per ipsum siccis pedibus ambulavit; tertio ipsum transmeavit. Haec tria fecit Christus in mundo. Psal. 103: hoc mare magnum et spatiosum. Primo ipsum placavit, Deo patri reconciliando; secundo siccis pedibus super ipsum ambulando, nihil mundanum diligendo; tertio, transmeavit de mundo ad caelum ascendendo. De primo 2 Corinth. 5: Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi et cetera. De secundo, Joan. 13: venit enim princeps mundi hujus, et in me non habet quicquam. De tertio, Joan. 16: relinquo mundum, et vado ad patrem. Circa secundum notandum, quod septem fecit Christus in monte, sicut legitur in Evangeliis. Primo, in monte Diabolum superavit; secundo, in monte discipulis praedicavit; tertio, in monte se transfiguravit; quarto, in monte frequenter oravit; quinto, in monte discipulis apparuit; sexto, in monte turbas pavit; septimo, de monte caelos ascendit. De primo, Matth. 4: assumpsit eum Diabolus in montem excelsum valde, et ostendit ei omnia regna mundi et cetera. De secundo, ibidem 5: videns autem Jesus turbas, ascendit in montem; et cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli ejus: et aperiens os suum docebat eos et cetera. De tertio, ibidem 16: assumpsit Jesus Petrum et Jacobum et Joannem fratrem ejus etc.: et subditur: et transfiguratus est ante eos. De quarto, ibidem 18: de quinto, hic. De sexto, Matth. ult.: ascendens in montem sedebat Jesus, et accesserunt ad eum turbae: et subditur: accipiens Jesus septem panes et pisces, et gratias agens, fregit, et dedit discipulis suis et cetera. De septimo, Luc. ult.: eduxit autem eos foras in Bethaniam, et elevatis manibus suis benedixit eis, et recessit ab eis, et ferebatur in caelum. Circa tertium notandum, quod dominus in duabus vicibus pavit homines duodecim panibus: et signant duodecim, quibus ipsos pascit qui sequuntur ipsum in via ista. Primus panis est caritas, secundus gaudium, tertius pax, quartus patientia, quintus longanimitas, sextus bonitas, septimus benignitas, octavus mansuetudo, nonus fides, decimus modestia, undecimus continentia, duodecimus castitas. Isti sunt duodecim panes propositionis, de quibus dicitur in Exod. 25: super mensam panes propositionis erunt semper. De his omnibus Galat. 5: fructus autem spiritus sunt caritas et cetera.
[88551] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 46 Beatus venter qui te portavit etc., Luc. 2. Nota, quod venter beatae virginis dicitur beatus propter quinque. Primo, quia portavit eum qui in seipso summe beatus est. 1 Tim. 6: beatus et solus potens, rex regum. Secundo propter summam beatitudinem et Trinitatem quam habuit: fuit enim sponsa patris, et mater filii, et habitaculum spiritus sancti, juxta illud: salve mater pietatis, et totius Trinitatis nobile triclinium. Tertio, quia concepit sine corruptione. Quarto, quia portavit eum sine labore. Quinto, quia peperit eum sine dolore. De his Luc. 1: spiritus sanctus superveniet in te; et ideo concipies sine dolore et corruptione: et virtus altissimi obumbrabit tibi; et ideo portabis sine labore et corruptione: ideoque quod nascetur ex te sanctum, vocabitur filius Dei; et ideo paries sine dolore. Sexto, quia portavit pretium redemptionis. Num. 20: domine, aperi eis thesaurum tuum, fontem aquae vivae, ut satiatis, cesset murmuratio eorum. Et apparuit gloria domini super eos. Septimo, quia habuit de omni statu: de statu virginum integritatem, de statu conjugatorum fecunditatem, de statu continentium castitatem. Octavo, quia debet frequenter ab omnibus benedici, idest beata praedicari. Luc. 1: beatam me dicent omnes generationes. Nota. Ubera beatae virginis dicuntur beata propter tria. Primo, quia lactabant eum qui est cibus et potus Angelorum et sanctorum: unde illud: ipsum regem Angelorum sola virgo lactavit ubere de caelo pleno et cetera.
[88552] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 47 Mortuo non prohibeas gratiam, Eccl. 7. Quadruplicem gratiam debemus mortuis. Primo cum debitis obsequiis sepelire. Eccl. 38: fili, in mortuum produc lacrymas, et quasi dira passus incipe plorare, et ne despicias sepulturam illius. Secundo pro eis orare. Tertio pro eis eleemosynas facere: 2 Mach. 12: Judas, collatione facta, duodecim millia drachmas argenti misit Jerosolymam offerri eas ibi pro peccatis mortuorum. Quarto pro eis sacrificium altaris offerre. Exemplum Gregorii in fine dialogorum ante penultimum capitulum Lib. 3, qui pro monacho quodam fecit dici triginta Missas, et statim fuit a poenis liberatus. De his duobus Augustinus: neque negamus animas defunctorum pietate suorum viventium relevari, cum pro eis officium mediatoris offertur, vel quando pro eis orationes fiunt in Ecclesia. Circa primum sciendum, quod debemus mortuos propter tria cum obsequiis sepelire. Primo, ut nos morituros cogitemus. Eccl. 7: melius est ire ad domum luctus quam convivii: ibi enim finis cunctorum admonetur. Augustinus de civitate Dei: est corpus humanum propter fidem resurrectionis debito honore sepeliendum; tamen et si sepultura careat, divina providentia credendum est suscitandum. Tertio ut meritum pro eo, cum sit opus misericordiae, recipiamus. Tob. 15: quando orabas cum lacrymis et sepeliebas mortuos, et derelinquebas prandium tuum, et mortuos per diem abscondebas in domo tua, et nocte sepeliebas, obtuli orationem tuam domino: et quia acceptus eras Deo et cetera. Circa secundum sciendum, quod propter tria debemus orare pro mortuis. Primo ut nostram caritatem eis demonstremus. Job 19: miseremini mei, miseremini mei saltem vos amici mei. Secundo ut poenas eorum mitigemus. Tertio ut a poenis eos liberemus. De his duobus Augustinus ad Laurentium: cum pro defunctis baptizatis orationes fiunt, aut ad hoc valent ut fiat plena remissio, aut ut tolerabilior fiat damnatio; idest poenae Purgatorii. Circa tertium sciendum, quod tria debent nos movere ad faciendas eleemosynas pro mortuis. Primo poenarum quas patiuntur, acerbitas: libenter enim faciunt homines eleemosynas leprosis, et his qui patiuntur magnas poenas et infirmitates: minor autem poena Purgatorii est major omnibus poenis praesentis vitae, sicut dicit Augustinus. Secundo magna eorum necessitas. Quando enim vident homines valde mendicos, libenter faciunt eis eleemosynas: illi autem qui sunt in Purgatorio, sunt in maxima paupertate, quia nihil possunt mereri, cum non sint in statu merendi. Tertio debet nos movere nostra utilitas. Cum enim oramus pro illis qui sunt in Purgatorio, et eleemosynas facimus; quando liberantur, et sunt in patria, libenter orant pro nobis. Circa quartum sciendum, quod tria debent nos movere ad celebrandum pro mortuis. Primum est, quia dicit Augustinus quod pro illis qui sunt in Purgatorio, est propitiatio. Secundo, quia pro illis qui sunt in patria, est gratiarum actio. Tertio, quia illis qui peregrinantur in mundo, est consolatio. Ergo virtutem hujus sacramenti sentiunt qui sunt in Purgatorio, qui sunt in caelo, qui sunt in terra, idest in mundo. De his tribus Augustinus: cum sacrificia altaris pro baptizatis offeruntur, pro valde bonis gratiarum actiones sunt; pro non valde bonis propitiationes sunt; pro valde malis, et si nulla sunt adjumenta mortuorum, tamen sunt vivorum consolationes. Ergo non prohibeas mortuo quadruplicem gratiam.
[88553] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 48 Factum est autem ut moreretur mendicus, et portaretur ab Angelis in sinum Abrahae, Luc. 16. In verbis istis duo notantur. Primum est Angelorum benignitas, ibi, portaretur ab Angelis. Magna enim benignitas est quod mendicos non dedignantur portare, cum sint principes caeli. Secundo paupertatis pretiositas, ibi, in sinum Abrahae. Satis patet quod pretiosa res est paupertas, cum per eam acquiratur regnum caelorum, quod per sinum Abrahae significatur. Augustinus: venale habeo: et quid? Regnum caelorum. Quanti emitur? Paupertate regnum, luctu gaudium, morte vita. Circa primum nota, quod tria bona facit Angelorum benignitas hominibus bonis morientibus. Primum, quia a Daemonibus, qui ibi adsunt, vel in aere obviant, liberant. Psal. 33: immittet Angelus domini in circuitu timentium eum. Secundo solemnes exequias celebrant eis. Augustinus: praeclaras exequias purpurato illi diviti turba exhibuit famulorum; sed multo clariores pauperi ulceroso ministerium praebuit Angelorum, qui eum extulerunt non in marmoreum tumulum, sed in Abrahae gremium. Tertio inducunt eos in regna caelestia, ut hic, et portaretur ab Angelis in sinum Abrahae. Circa secundum notandum, quod tria magna bona consequitur pauper in morte. Primo ab iniqua hominum oppressione liberatur. Job 5: porro salvum faciet egenum a gladio oris eorum, et de manu violenti pauperem. Secundo regnum caelorum ei datur. Matth. 5: beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum. Tertio cum principibus caelestis curiae collocatur. 1 Reg. 2: suscitans de pulvere egenum, et de stercore erigens pauperem, ut sedeat cum principibus, et solum gloriae teneat: ad quam et cetera.
[88554] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 49 Dies mei velociores cursore transeunt, quasi naves poma portantes, Job 10. In istis verbis duo notantur. Primo vitae praesentis velocitas, ibi, dies mei velociores; secundo vitae sanctorum fragrantia, ibi, transierunt quasi naves et cetera. 2 Corinth. 2: Christi bonus odor sumus. Circa primum notandum, quod ex tribus potest considerari praesentis vitae velocitas. Primo ex mensurantis temporis velocitate; secundo ex dierum vitae hominis brevitate; tertio ex comparatione temporis ad aeternitatem. Ista tria satis ostendunt quam velociter transit. Primo sicut velociter movet primum mobile quo mensuratur tempus: tempus enim est mensura motus primi mobilis. Sicut enim velociter circuit caelum ad occidentem, et sol ad occasum, sic velociter transit homo ad mortem. Homo enim in praesenti quasi viator et cursor, qui quotidie complet cursus sui dietam, quia dies completur ex revolutione caeli et solis. Augustinus: quid est praesens vita nisi cursus ad mortem? Secundo, consideratur ex temporis brevitate. Job 14: breves dies hominis sunt. Tertio ex comparatione ipsius ad aeternitatem. Si enim comparatur tota praesens vita aeternitati, non est nisi momentum, vel nihil, Augustinus de civitate Dei: nihil est diuturnum, in quo est ad extremum pervenire; et omnia singulorum spatia definita, si aeternitati interminabili comparentur, non exigua sunt, sed nulla. Circa secundum notandum, quod poma quae sancti portant per naves, significant virtutes, et opera virtutum. Cant. 7: omnia poma nova et vetera servavi tibi. Dicuntur autem poma virtutes et bona opera propter tria. Primo propter eorum decorem; secundo propter odorem; tertio propter refectionem. Haec tria enim sunt in pomis: quia et decora sunt visui, et odorifera olfactui et refectiva gustui. Sic sancti viri propter decorem virtutum sunt delectabiles ad videndum. Cant. 1: ecce pulcher es dilecte mi. Secundo propter odorem bonae famae alliciunt alios ad imitandum. Cant. 7: mandragorae dederunt odorem suum. Tertio virtutes ipsae animam mira delectatione reficiunt. Cant. 2: fructus ejus dulces gutturi meo. Apocal. ult.: et lignum affert fructus duodecim per singulos menses. Et de refectione istorum pomorum transeunt sancti ad refectionem pomorum quae nascuntur in ligno vitae. Apocal. 2: qui vicerit, dabo ei edere de ligno vitae, quod est in Paradiso Dei mei: ad quem et cetera.
[88555] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 50 Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam, Joan. 6. Satis ostendit hic dominus, quod qui sumunt corpus domini digne, cum moriuntur, non debemus contristari de morte eorum, sed potius laetari, quia scimus eos habere vitam aeternam, sicut hic dicitur. Sciendum est autem, quod dominus voluit dare corpus suum fidelibus suis ad manducandum propter tria. Primo propter ostendendam suam caritatem. Matth. 26: hoc facite in meam commemorationem, idest ut recordemini meae caritatis, qua pro vobis mori volui. Secundo propter figurandam corporis sui, idest Ecclesiae, unitatem. 1 Cor. 10: panis autem quem frangimus, nonne participatio corporis Christi est? Quoniam unus panis et unum corpus multi sumus, omnes qui de uno pane et de uno calice participamus. Tertio propter efficiendam in unoquoque fidelium multiplicem utilitatem. Notantur autem hic septem utilitates, quas efficit corpus Christi cum digne sumitur. Prima, peccatorum remissio. Ambrosius: paratus assiste, ut corpus domini edas, in quo est remissio peccatorum, et postulatio divinae reconciliationis. Secunda, a Daemonibus liberatio. Ambrosius: suscipe dominum Jesum tuae mentis hospitio: et cum viderit Diabolus hospitium tuum occupatum, et caelesti fulgere praesentia, intelliget locum tentationi suae interclusum per Christum: tertia, ineffabilis spiritus delectatio. Sap. 16: panem de caelo praeparatum praestitisti eis, omne delectamentum in se habentem. Quarta, ipsius animae in sanctitate confirmatio. Psal. 103: panis cor hominis confirmet. Quinta, ad moriendum et praeliandum pro amore Dei confortatio: quae animabus est valde necessaria ad desiderium martyrii, cum magna mala sustinent. 1 Machab. 6: ostenderunt elephanti sanguinem uvae. Sexta, aeternae animae vivificatio. Joan. 6: si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum: et hoc est quod hic dicitur: qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam: ad quam nos et cetera.
[88556] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 51 Venit hora in qua omnes qui in monumentis sunt, audient vocem filii Dei, Joan. 6. In istis verbis notatur primo resurrectionis velocitas, ibi. Venit hora: fiet enim in momento horae. 1 Cor. 16: in ictu oculi, in novissima tuba. Secundo vocis Dei potentia, ibi, omnes qui in monumentis sunt, audient vocem filii Dei. Psal. 67: dabit voci suae vocem virtutis. Tertio resurrectionis veritas, ibi, et vivent. Job 19: et in novissimo die de terra surrecturus sum. Isa. 26: vivent interfecti tui, mortuique mei resurgent. Circa primum notandum, quod tria fient in hora resurrectionis. Primo Christus de caelo descendet; secundo mortui resurgent; tertio obviam Christo occurrent. De his tribus 1 Thess. 4: ipse dominus in jussu et in voce Archangeli et in tuba Dei descendet de caelo, ecce primum; et mortui qui in Christo sunt, resurgent primi, ecce secundum: deinde nos qui vivimus, simul rapiemur cum illis in nubibus, ecce tertium. Circa secundum notandum, quod tria faciet tunc virtuosa vox Christi. Primo mortuos suscitabit, ut hic, omnes qui in monumentis sunt, audient vocem ejus. Secundo impios condemnabit. Matth. 25: tunc dicet his qui a sinistris ejus erunt: discedite a me maledicti et cetera. Tertio sanctos glorificabit: eodem loco: tunc dicet his qui a dextris erunt: venite benedicti et cetera. Circa tertium nota, quod tria ostendent resurrectionem esse veram. Primo, quia resurgent illi qui vere mortui sunt: quod notatur hic: qui in monumentis sunt, audient vocem ejus. Secundo, quia resurgent in eadem carne, in qua bene, vel male vixerunt. Job 19: in carne mea videbo Deum salvatorem meum. Tertio quia de cetero non morientur. 1 Cor. 15: et mortui resurgent incorrupti. Cujus beatae aeternitatis participes nos faciat Christus.
[88557] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 52 Esto fidelis usque ad mortem; et dabo tibi coronam vitae, Apocal. 2. Satis ostenditur in verbis istis, quod quandocumque aliquis bene moritur, non est dolendum, sed potius gaudendum, quia transit de miseria mortis ad coronam vitae. Facit autem dominus duo in verbis istis. Primo praecipit quid facere debeamus, ibi, esto fidelis usque ad mortem. Secundo promittit praemium quod appetimus ibi, dabo tibi coronam vitae. Circa primum notandum, quod quatuor sunt quibus promittitur corona triumphalis. Primum est mentis et corporis castitas. Sap. 4: o quam pulchra est casta generatio cum claritate. Et post: in perpetuum coronata triumphat. Secundum tentationum sufferentia. Jacob. 1: beatus vir qui suffert tentationem: quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae. Tertium est justitia. 2 Tim. 4: de reliquo reposita est mihi corona justitiae. Quartum est in fide et justitia usque ad mortem perseverare, ut hic: esto fidelis usque ad mortem; et dabo tibi coronam vitae. Circa secundum notandum, quod quadruplex corona dabitur sanctis. Prima argentea, secunda aurea, tertia stellata, quarta gemmea. De his quatuor inveni in Biblia. Corona argentea, quia clarum est argentum, erit corporis claritas, quia corpus mirabiliter decorabit. Isai. 61: sicut sponsum decoratum corona. Zach. 6: sume tibi argentum, et facies tibi coronam. Stellea erit perfecta omnium scientia. Apoc. 12: et in capite ejus corona stellarum duodecim. Eccli. 6: coronam gratulationis supponent tibi. Augustinus: habemus unum doctorem in caelis, quem semel vidisse, totum didicisse est. Gemmea erit in omnibus istis aeternitas. Psal. 20: posuisti in capite ejus coronam de lapide pretioso. Istis quatuor coronis coronabuntur boni. Mali autem coronabuntur quatuor aliis. Primo coronantur corona rosea, quae consistit in carnis voluptatibus. Sap. 2: coronemus nos rosis antequam marcescant. Secundo corona florea, quae consistit in saeculi vanitatibus. 2 Machab. 6: coronati hedera. Isa. 38: vae coronae superbiae et cetera. Tertio corona aurichalca, quae consistit in divitiis corporalibus. Apocal. 1: habebant coronas similes aurichalco. Quarto corona spinea, quae fabricatur de poenis aeternalibus. Isai. 30: coronans coronabit te dominus: a qua liberet et cetera.
[88558] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 53 Et ille singulis manus imponens sanabat omnes, Luc. 4. Notandum, quod duae sunt manus Dei quibus sanat omnes: scilicet potentia et misericordia. Psal. 61: semel locutus est Deus, duo haec audivi: quia potestas Dei est, et tibi domine, misericordia. Prima manus Dei habet quinque digitos. Primo, quia ejus potentiae nemo potest resistere. Job 9: Deus, cujus irae nemo resistere potest. Idem: quis restitit ei, et pacem habuit? Secundo, quia eam nullus potest effugere. Ezech. 17: et qui dissolvit pactum, numquid effugiet? Augustinus: superius erit judex iratus, subtus horrendum chaos Inferni, a dextris peccata accusantia, a sinistris infinita Daemonia ad supplicium trahentia; intus conscientia urens, extra mundus ardens. O miser peccator sic deprehensus quo fugies? Latere impossibile, apparere intolerabile est. Unde Psal. 46: neque ab oriente neque ab occidente neque a desertis montibus, quoniam Deus judex est. Tertio, quia nullus poterit sustinere. Isa. 30: ecce nomen domini venit de longinquo: ardens furor ejus, et gravis ad portandum. Psal. 129: si iniquitates observaveris domine, domine, quis sustinebit? De his tribus, Isa. 27: visitabit dominus in gladio suo duro, et ob hoc intolerabili; forti, et ob hoc invisibili; grandi, et ob hoc incurabili. Quarto, quia potentia judicis non poterit corrumpi neque muneribus: quia dicit Psal. 7: Deus judex justus. Prov. 3: zelus et furor viri non parcet in die vindictae. Quinto, nec falsis allegationibus: quia fortis est et patiens, ideo sapiens. Secunda manus est misericordia, quae habet quinque digitos. Primus digitus est considerare, quia nobis dedit filium suum unigenitum. 1 Joan. 4: in hoc apparuit caritas Dei in nobis, quoniam unigenitum filium suum misit Deus in mundum, ut vivamus per eum. In hoc est caritas: non quasi dilexerimus Deum, sed quoniam ipse prior dilexit nos, et misit filium suum propitiatorem pro peccatis nostris: nam omnes mortui eramus: ideo dicitur Eccl. 3: eleemosyna patris non erit in oblivione. Exemplum Elisei, quomodo vivificavit filium Sunamitis. Dic historiam. Eliseus Christus, Giezi Moyses, baculus lex. Nec Moyses nec lex potuerunt vivificare genus humanum, donec ipse Eliseus, idest Christus, accepit formam nostram, quia incurvavit se in utero virginis. Secundus, quia omnia nobis bona communicat. Matth. 4: solem suum oriri facit super bonos et malos. Psal. 135. Qui dat escam omni carni. Tertius est, quia non statim punit, sed longanimiter expectat ad poenitentiam. Sap. 11: dissimulans peccata hominum propter poenitentiam. Isa. 46: usque ad senectutem ego portabo. Quartus in recipiendo. Exemplum de filio prodigo, quomodo recepit illum pater: Luc. 15. Quintus, quia semper in omni hora recipit, quia postquam recepit nunquam peccatorum recordatur. Ezech. 18: quacumque hora peccator reversus fuerit et ingemuerit, omnium iniquitatum ejus non recordabor. Hinc quilibet esse debet misericors, ut seipsum det Deo, et de bonis suis pauperibus, et quod non statim puniat, et omnes injurias dimittat et cetera.
[88559] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 54 Quanto magis sanguis Christi etc., Hebr. 9. In ista epistola quatuor principaliter facit. Primo ostendit Christum pontificem fuisse, ibi, Christus assistens pontifex. Secundo commendat pontificatum ejus, ibi, futurorum bonorum. Tertio ostendit quod obtulit ibi, qui semel seipsum obtulit. Quarto monstrat utilitatem, sive effectum oblationis ejus, ibi, emundabit conscientiam nostram. Circa istud ultimum nota, quod septem utilitates fecit nobis sanguis Christi. Prima fuit peccatorum nostrorum ac sordium emundatio. Apocal. 1: qui dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo. Hebr. 13: ut sanctificaret per suum sanguinem populum. Secunda, nostra redemptio. Apocal. 5: redemisti nos, domine, in sanguine tuo. 1 Pet. 1: redempti estis et cetera. Tertia, nostra cum Deo et Angelis pacificatio. Col. 1: pacificans omnia per sanguinem suum sive quae in terris sive quae in caelis sunt. Quarta, testamenti de hereditate aeterna confirmatio: 1 Corinth. 2: hic calix novi testamenti: et testamentum in morte confirmavit. Quinta, sumentium potatio et inebriatio. Matth. 26: bibite ex hoc omnes: hic calix et cetera. Deut. 32: ut sanguinem uvae biberent meracissimum. Sexta, januae caelestis apertio. Heb. 10: habentes itaque, fratres, fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi; idest, continua pro nobis ad Deum oratio: clamat enim quotidie pro nobis sanguis ad patrem. Hebr. 12: sed accessistis ad sanguinis aspersionem melius loquentem quam Abel. Sanguis Abel clamavit vindictam, sanguis Christi clamat indulgentiam. Septima, de Inferno sanctorum eductio. Zach. 9: tu autem in sanguine tuo eduxisti vinctos de lacu, in quo non erat aqua.
[88560] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 55 Qui est ex Deo, verba Dei audit etc., Joan. 8. In verbis istis quatuor notantur. Primo sanctorum magna gloria, ibi, qui est ex Deo. Quid enim gloriosius potest esse quam ex Deo esse? Joan. 1: dedit eis potestatem filios Dei fieri. Secundo magna ipsorum sapientia, ibi, verba Dei audit. Psal. 18: testimonium domini fidele, sapientiam praestans parvulis. Tertio reproborum stultitia, ibi, propterea vos non auditis. Sapientiam recti dogmatis atque doctrinam purae conversationis stulti, ut Pharisaei dicta et facta Christi, despiciunt. Quarto magna ipsorum miseria, ibi, quia ex Deo non estis. Quid infelicius esse potest quam ex Deo non esse? Oseae 7: vae eis qui recesserunt a me. Circa primum notandum, quia sancti tribus modis dicuntur esse ex Deo. Primo per creationem, sicut effectus ex causa. Rom. 11: ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia. Secundo per justificationem, sicut splendor ex luce. Ephes. 5: fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in domino. 1 Joan. 3: qui natus est ex Deo, non peccat. Tertio per imitationem sive assimilationem, sicut exemplum ex exemplari. 1 Joan. 1: in hoc scimus quoniam in Deo sumus, si in ipso perfecti erimus. Ibidem: qui dicit se in Christo manere, debet ambulare sicut et ipse ambulavit. Circa secundum notandum, quod triplex est verbum Dei, quod libenter audiunt sancti. Primum est aeternale. Joan. 1: in principio erat verbum. Secundum est mentale. Job 4: porro ad me dictum est absconditum verbum. Tertium vocale. Matth. 4: non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei. Primum audiunt per fidem. Joan. 11: qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet. Secundum per inspirationem. Psal. 84: audiam quid loquatur in me dominus Deus. Tertium per praedicationem. Luc. 8: qui habet aures audiendi, audiat. Circa tertium notandum, quod stulti sunt qui non audiunt verbum Dei, maxime propter duo: primo, quia ex auditu verbi Dei vitatur omne malum: secundo, acquiritur omne bonum. De his duobus Prov. 1: qui me audierit, absque terrore quiescet: scilicet quia in hac vita nullis terretur adversis, et in morte de ingressu vitae aeternae laetatur: et abundantia perfruetur, malorum timore sublato; scilicet in praesenti abundantia bonorum operum, ablato timore eorum qui corpus occidunt; in futuro abundantia gaudiorum, ablato timore alicujus defectus vel adversitatis. Circa quartum notandum, quod non esse ex Deo magna miseria est propter duo. Primo, quia qui sunt extra Deum, habent omnia mala. Augustinus: unde scio quia male est mihi praeter te, non solum extra me, sed etiam in meipso; et omnis copia quae Deus non est, egestas est. Secundo, quia qui est ex Deo, habet omnia optima. Augustinus: qui intrat in gaudium domini sui, et securus est, et habebit se optime in optimo et cetera.
[88561] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 56 Si quis sermonem meum servaverit, mortem non gustabit in aeternum. Joan. 8. Duo facit dominus in verbis istis. Primo monet ad observationem sui sermonis, ibi, si quis sermonem meum servaverit; secundo ponit utilitatem observationis, ibi, mortem non gustabit in aeternum. Circa primum notandum, quod sermo domini servandus est sex modis. Primo, in intellectu per cognitionem. Psal. 36: lex Dei ejus in corde ipsius. Secundo, in affectu per dilectionem. Psal. 118: ignitum eloquium tuum vehementer et cetera. Tertio, in memoria per jugem meditationem. Psal. 118: in corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi. Deut. audi Israel mandata vitae, et ea in corde tuo quasi in libro scribe. Psal. 118: meditabor in justificationibus tuis semper. Quarto in aure propter frequentem ipsius auditionem. Isa. 55: inclinate aurem vestram, et venite ad me: audite et cetera. Matth. 13: qui habet aures audiendi, audiat. Quinto in ore per jugem de Deo locutionem. Psal. 118: in labiis meis pronuntiavi omnia judicia oris tui. Exod. 13: lex Dei semper sit in ore vestro. Sexto in manu per operationem. Psal. 118: levavi manus meas ad mandata tua quae dilexi. Circa secundum notantur octo utilitates ex observatione verbi Dei. Prima est, quia ab omni morbo sanat. Sap. 16: non herba neque malagma, sed sermo tuus, domine, qui sanat omnia. Psal. 106: misit verbum suum, et sanavit eos. Secunda, quia animam mundificat. Joan. 2: jam vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis. Tertia, quia mentem laetificat. Jer. 15: factum est verbum domini in gaudium et justitiam cordis mei. Quarta est, quia Deus Trinitas in corde ipsius inhabitat. Joan. 14: si quis diligit me, sermonem meum servabit, et pater meus diliget eum. Quinto, illuminat. Psal. 118: declaratio sermonum tuorum illuminat. Sexto, in bono conservat. Sap. 6: sermo tuus, domine, eos qui in te confidunt, conservat. Septimo, liberat a morte aeterna, ut hic: si quis sermonem meum servabit, mortem non videbit in aeternum. Octavo perducit ad aeternam vitam et gloriam. Joan. 6: respondit ei Simon Petrus: domine, ad quem ibimus? Verba vitae aeternae habes; et nos credimus, et cognovimus quia tu es Christus filius Dei vivi. Verba vitae aeternae habes: ad quam perducat nos et cetera.
[88562] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 57 Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo; sed semetipsum exinanivit et cetera. Phil. 2. Tria facit apostolus in epistola ista. Primo, agit de Christi majestate, ibi, qui cum in forma Dei esset; secundo de ipsius humilitate; ibi, semetipsum exinanivit; tertio, de humilitatis utilitate, ibi, propter quod et Deus exaltavit illum et cetera. Circa primum tria facit. Primo, ostendit ipsius divinitatem, ibi, qui cum in forma Dei esset. Deitas si erat in forma Dei, ergo Deus erat. Act. 9: verbum misit Deus filiis Israel, annuntians pacem per Jesum Christum: hic est omnium Deus. Secundo ostendit divinitatis ejus virtutem, ibi, non rapinam; idest, in veritate fuit Deus, non per rapinam, sicut esse voluit Diabolus. Rom. 9: quorum patres, ex quibus est Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula, amen, idest vere. Tertio ponit ipsius aeternitatem, ibi, se esse aequalem Deo. Joan. 1: in principio erat verbum et cetera. Circa secundum similiter ostendit quod in tribus apparuit ejus humilitas. Primo in servilis formae susceptione, ibi, exinanivit semetipsum, formam servi accipiens et cetera. Secundo in perfecta obedientiae exhibitione, ibi, factus obediens et cetera. Joan. 6: non veni facere voluntatem meam et cetera. Tertio, in turpissimae mortis tolerantia, ibi, mortem autem crucis. Sap. 2: morte turpissima condemnemus eum. Circa tertium notandum, quod utilitas humilitatis ejus fuit exaltatio ejus: post mortem enim apparuit exaltatus super omnes creaturas. Ponit autem exaltationem ejus tripliciter. Primo in comparatione ad Angelos, ibi, ut in nomine Jesu omne genu flectatur, caelestium, terrestrium et Infernorum. Hebr. 1: et adorent eum omnes Angeli. Secundo in comparatione, vel in operatione ad homines, ibi; terrestrium. Col. 1: ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. Tertio in comparatione ad Daemones. Heb. 2: per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium, idest Diabolum. Augustinus: manus inermis: et affixa cruci debellavit aereas potestates. Christus enim per mortem suam subjecit sibi Daemones, homines et Angelos et cetera. Heb. 2: omnia subjecisti sub pedibus ejus: nihil dimisit non subjectum ei. Qui ergo voluerit salvari, discat primo humiliari. Luc. 14: qui se humiliat, exaltabitur. Job 2: qui humiliatus fuerit erit in gloria: ad quam nos conducat et cetera.
[88563] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 58 Filius hominis tradetur ut crucifigatur, Matth. 26. Circa passionem domini duo debemus considerare. Primo, passionis qualitatem; secundo, passionis virtutem; tertio, passionis utilitatem. Circa primum notandum, quod passio Christi fuit valde amara, propter tria. Primo propter patientis bonitatem; secundo, propter passionis utilitatem; tertio, propter inferentium crudelitatem. Patientis bonitas patet ex tribus. Primo, quia nulli nocebat, 1 Pet. 2: qui peccatum non fecit et cetera. Secundo, quia illatas injurias patientissime sustinebat. 1 Pet. 2: qui cum malediceretur, non maledicebat et cetera. Jerem. 2: ego quasi agnus mansuetus qui portatur ad victimam. Tertio, quia omnibus bene faciebat. Act. 10: qui pertransiit bene faciendo et cetera. Joan. 10: bona opera ostendi vobis: propter quod horum me vultis occidere? Vilitas mortis patet ex tribus. Primo, quia fuit voce omnium tamquam sceleratissimus judicatus. Luc. 23: at illi clamabant: crucifige, crucifige eum. Secundo, quia multipliciter opprobriatus est. Matth. 27: tunc milites praesidis suscipientes Jesum in praetorio congregaverunt ad eum universam cohortem, et exuentes eum, chlamydem coccineam circumdederunt ei, et plectentes coronam de spinis posuerunt super caput ejus, et arundinem in dextera ejus; et genu flexo ante eum, illudebant ei dicentes: ave rex Judaeorum: et expuentes in eum acceperunt arundinem, et percutiebant caput ejus et cetera. Tertio, quia morte turpissima condemnatus est. Sap. 2: morte turpissima condemnemus eum. Marc. 15: et cum iniquis deputatus est. Circa tertium notandum, quod crucifigentes fuerunt valde crudeles tripliciter. Primo ante mortem eum crudeliter flagellando. Matth. 27: Jesum vero flagellatum tradidit eis et cetera. Secundo, eum in morte cum aceto et felle potando. Joan. 19: vas ergo positum erat aceto plenum. Psal. 68: et in siti mea potaverunt me aceto. Tertio post mortem, jam mortuum vulnerando. Joan. 2: unus ergo militum lancea latus ejus aperuit. Circa virtutem passionis notandum, quod virtus passionis ejus apparuit in tribus. Primo in caelo, quod terrae lumen abstulit. Luc. 23: et tenebrae factae sunt super universam terram usque ad horam nonam, et sol obscuratus est et cetera. Secundo in terra quae tremuit. Matth. 27: terra mota est. Tertio, in Inferno, qui mortuos reddidit. Matth. 27: multa corpora sanctorum, qui dormierant, surrexerunt. Virtutem ergo passionis Christi caelum clamat, terra praedicat, Infernus nuntiat. Philipp. 2: Christus factus est obediens usque ad mortem etc.; et post: ut in nomine Jesu omne genu flectatur caelestium terrestrium et Infernorum. Circa utilitatem passionis, consecuti sunt utilitatem de passione Christi, caelestes terrestres et infernales. Per passionem ergo Christi caelestes reparati sunt, homines terrestres de manu Diaboli liberati, et sancti patres qui erant in Inferno, inde extracti. De primo, Col. 1: pacificans per sanguinem crucis ejus sive quae in caelo sunt, sive quae in terra et cetera. De secundo, Joan. 2: nunc judicium est mundi, nunc princeps mundi hujus ejicietur foras. Col. 1: expolians principatus et potestates. De tertio, Zach. 9: tu quoque in sanguine testamenti eduxisti vinctos tuos de lacu. Item nota septem virtutes in morte Christi.
[88564] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 59 Pascha nostrum immolatus est Christus etc., 1 Cor. 5. Dominus noster Jesus Christus tripliciter exhibuit se nobis in esum. Primo, sacramentaliter. Matth. 26: accipite et manducate ex hoc omnes. Hoc est enim corpus meum. Secundo, spiritualiter. Augustinus: ut quid paras dentem et ventrem? Crede et manducasti. Tertio, aeternaliter. Augustinus: ibi de te me satiabis satietate mirifica. Secundum hoc triplex Pascha fecit nobis. Primum corporale, secundum spirituale, tertium aeternale. Haec sunt tria Paschata mystica quae celebraverunt filii Israel. Primum, in exitu de Aegypto, Exod. 12. Secundum, in deserto, Num. 9. Tertium, in terra promissionis, Josue 5. Ad celebrandum primum Pascha, in quo comedimus agnum immaculatum pro omnibus immolatum, ostendit apostolus in ista epistola, quinque esse necessaria. Primo ut expurgemur a carnali concupiscentia, ibi, expurgate vetus fermentum. Vetus fermentum est carnalis concupiscentia, quae a primo parente incepit corrumpere massam naturae humanae. 1 Cor. 5: modicum fermentum totam massam corrumpit. Secundo ut expurgemur a superbia, ibi, non in fermento malitiae. Malitia dicitur superbia antonomastice, quia est initium omnis malitiae. Eccli. 10: initium omnis peccati superbia. Tertio monet expurgari a malo avaritiae, ibi, et nequitiae. Avaritia dicitur nequitia, quia vult quod nequit: vult enim omnes divitias mundi, quod nunquam erit. Eccli. 10: nil nequius quam amare pecuniam. Quarto necessaria est mentis munditia, ibi, sed in azymis sinceritatis. Qui enim vult celebrare istud solemne Pascha, oportet eum esse mundissimum. Num. 18: qui mundus est in domo tua, vescetur eis. Quinto necessaria est vitae veritas, ibi, et veritatis. Eph. 4: veritatem autem facientes in caritate et cetera. Qui ergo vult celebrare istud ineffabile Pascha, expurgetur a malo carnalis concupiscentiae, a malo avaritiae, a malo superbiae; et delectetur in mentis puritate in veritate vitae: et veniet ad Pascha, quod non sequitur Quadragesima; sed erit ibi jugis et aeterna solemnitas: ad quam perducat nos Deus Jesus. Amen.
[88565] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 60 Jesum quaeritis Nazarenum crucifixum? Surrexit, Matth. 24. In his verbis quinque notantur. Primo infinita domini nostri Jesu Christi bonitas; secundo delectabilis ipsius speciositas; tertio admirabilis ipsius caritas; quarto jucunda Dei solemnitas; quinto fervens mulierum caritas. Primum ibi, Jesum. Jesus enim interpretatur salvator: quod enim mori voluit ut sua morte nos salvaret, infinitae fuit utique bonitatis. Vere hodie apparuit salvator propter tria. Primo, quia hodie nos salvavit a Daemonibus, quos hodie expoliavit. Col. 2: expolians principatus et potestates et cetera. Secundo, quia hodie nos salvavit a morte, quam hodie debellavit. Gregorius: Deus qui hodierna die etc. 1 Cor. 12: absorpta est mors in victoria. Hodie enim victoriosus Christus victa morte resurrexit. Tertio, quia salvavit nos de Inferno, quem hodie catenavit. Psal. 106: contrivit portas aereas, et vectes ferreos confregit et cetera. Speciositas resurgentis notatur ibi, Nazarenus. Nazarenus interpretatur floridus: in floribus autem pulchritudo consistit. Cant. 2: ego flos campi, et lilium convallium. Fuerunt autem in Christo tria genera florum: primo flores rubei, secundo nigri, tertio candidi. Flores rubei sunt guttae sanguinis; nigri, livores vulnerum; candidi, splendores glorificati corporis. De primo et tertio, Cant. 5: dilectus meus candidus et rubicundus. De secundo, 1 Pet. 2: cujus livore sanati sumus. Fuit ergo Jesus totus floridus: quia circumdatus rosis, idest guttis sanguinis; ornatus violis, idest livoribus vulneris; vallatus liliis, idest splendoribus glorificati corporis. Cant. 2: flores apparuerunt in terra nostra. Caritas resurgentis, ibi, crucifixum. Haec enim vere fuit inaestimabilis dilectio caritatis, quam nullus hominum capere potuit. Ephes. 3: scire etiam supereminentem scientiae caritatem Christi et cetera. Joan. 15: majorem hac dilectionem nemo habet ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Voluit autem mori morte crucis, maxime propter tria. Primo ut se mortuum vere fuisse, et per hoc vere resurrexisse, manifeste omnibus demonstraret. Omnibus enim patuit quod fuit vere mortuus, cum crux in alto posita eum mortuum demonstraret. Secundo ut sicut arbor mortis fructum produxerat, sic arbor fructus vitae suae omnes vivificaret, Gregorius: qui salutem humani generis in ligno crucis constituisti, ut unde mors oriebatur, inde vita resurgeret. Tertio ut de Diabolo, qui hominem per lignum vicerat, per lignum similiter triumpharet. Gregorius: et qui in ligno vincebat, per lignum quoque vinceretur, et cetera. Quartum, scilicet praesentis diei festivitas, notatur ibi, resurrexit. Resurrectio enim dominica fecit nobis hunc diem solemnitatis et laetitiae. Psal. 116: haec dies quam fecit dominus. Fecerunt istum diem solemnem tria. Primo caelum, Angelum transmittendo. Matth. 28: Angelus domini descendit de caelo et cetera. Secundo terra, prae gaudio exultando. Matth. 28: et ecce terraemotus factus est magnus. Tertio Infernus, sanctos restituendo. Matth. 27: multa corpora sanctorum, qui dormierant, surrexerunt. Ergo caelum, terra, Infernus testimonium reddiderunt resurrectionis Jesu Christi. Quintum, scilicet mulierum caritas, notatur ibi, quaeritis. Docent autem nos istae sanctae mulieres quaerere Jesum exemplo suo, si volumus eum invenire. Quaeritur Jesus tripliciter. Primo fide, secundo spe, tertio caritate. Glossa super illud Matth. 6: primum quaerite regnum Dei, dicit, quod scilicet Christus est quaerendus fide, spe, et caritate. Fide quaerit cum rationalis, quae quaerit lucem suae veritatis; spe quaerit eum irascibilis, quae quaerit gloriam suae majestatis; caritate quaerit eum concupiscibilis, quae quaerit dulcedinem suae bonitatis. Istae sunt tres Mariae, de quibus dicitur in Evangelio hodierno. Dominus Jesus faciat nos quaerere et invenire. Amen. Haec dies quam fecit dominus.
[88566] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 61 De Jesu Nazareno, qui fuit vir propheta, potens in opere et sermone etc., Luc. ult. In istis verbis tria dicuntur de domino Jesu Christo. Primo benigna ipsius bonitas, ibi, de Jesu Nazareno; secundo ipsius potentia, ibi: qui fuit potens in opere; tertio ipsius sapientia, ibi: sermone. Secundum membrum prosequeris. Circa quod notandum, quod quatuor sunt opera Christi, in quibus apparuit potentia ejus. Primum opus ejus est opus creationis. Psal. 103: omnia in sapientia fecisti, idest in filio. In isto opere apparuit potens tripliciter. Primo secundum materiam, quia de nihilo fecit omnia. Gen. 1: in principio creavit Deus caelum et terram. Creare est de nihilo aliquid facere. Secundo secundum modum, quia verbo fecit omnia. Psal. 148: dixit et facta sunt. Tertio secundum causam, quia magna fecit. Psal. 111: magna opera Dei. Sapient. 8: a magnitudine speciei et creaturae cognoscibiliter poterit creator horum videri. Secundum opus ejus fuit opus recreationis, in quo apparuit potens tripliciter. Primo in passione; secundo in resurrectione; tertio in ascensione. In passione apparuit potens, quia potestates aereas debellavit. Coloss. 1: expolians principatus et potestates, traduxit confitenter palam triumphans illos in semetipso. In resurrectione apparuit potens, quia propria virtute de morte triumphavit. 1 Corinth. 3: absorpta est mors in victoria. In ascensione apparuit potens, quia propria virtute ad caelos transvolavit. Lucae ult.: elevatis manibus suis, benedixit eis: et factum est, dum benediceret illis, recessit ab eis, et ferebatur in caelum. Tertium opus fuit opus admirationis, scilicet opus miraculorum, in quo apparuit potens tripliciter. Primo, quia fecit multa magna miracula. Matth. 2: caeci vident, claudi ambulant et cetera. Secundo, quia fecit sola verbi potentia. Matth. 8: qualis est hic, quia venti et mare obediunt ei? Tertio, quia faciebat auctoritate propria. Marc. 1: in potestate spiritibus immundis imperabat, et obediebant ei. Quartum opus ejus erit opus retributionis. Psalm. 18: opera manuum ejus veritas et judicium. In isto opere apparebit potens tripliciter. Primo in omnium creaturarum commotione. Sapien. 5: armabit creaturam ad ultionem inimicorum. Secundo in mortuorum resurrectione. 1 Corinth. 15: canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti. Tertio in reproborum et Daemonum condemnatione. Matth. 25: tunc dicet his qui a sinistris ejus erunt: discedite a me. Patet ergo quod timendus est dominus qui tantam habet potentiam. Jerem. 5: me ergo non timebitis, et a facie mea non dolebitis? et cetera. Tres sunt qui testimonium dant in caelo, 1 Joan. 5.
[88567] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 62 Tres sunt qui testimonium dant in terra, spiritus, sanguis et aqua, 1 Joan. 5. Necesse est quod credamus Christum Deum verum, et verum hominem: et ideo voluit Christus multis testimoniis probare quod esset Deus et homo: utrumque habemus hic. Scilicet de testimonio divinitatis ejus dicit supra: tres sunt qui testimonium dant in caelo. De testimonio humanitatis dicit hic: tres sunt qui testimonium dant in terra. Circa primum notandum, quod duodecim testimonia habuit Christus quod esset verus Deus. Primo testificatus est pater, secundo filius, tertio spiritus sanctus, quarto miraculorum operatio, quinto sancti, sexto Angeli, septimo caelum, octavo aer, nono aqua, decimo terra, undecimo Infernus, duodecimo ignis. Circa secundum notandum, quod triplex testimonium ponit hic beatus Joannes de humanitate ejus; in quibus maxime apparuit caritas ejus ad nos. Primum fuit sanguinis effusio, secundum aquae emanatio, tertium spiritus emissio. De primis duobus Joan. 20: et continuo exivit sanguis et aqua. De tertio, Matth. 27: et inclinato capite emisit spiritum et cetera. In sanguinis effusione quinque bona nobis fecit. Circa secundum notandum, quod triplicem aquam dedit nobis dominus Jesus. Primo aquam Baptismi ad peccatorum ablutionem. Ezech. 28: effundam super vos aquam mundam, et mundabimini. Secundo aquam sapientiae ad sitis spiritualis extinctionem. Eccl. 15: aqua sapientiae salutaris potavit illum. Joan. 4: si quis biberit ex aqua hac, non sitiet in aeternum. Augustinus dicit: si quis biberit de aqua Paradisi, de quo una gutta major est quam Oceanum, restat ut in eo extinguatur sitis cupiditatis mundanae. Tertio aquam spiritus sancti ad refrigerationem. Joan. 7: si quis sitit, veniat ad me, et bibat. Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae. Hoc autem dicebat de spiritu quem accepturi erant credentes in eum. Circa tertium notandum, quod emisit spiritum ad tria. Primo ut nos vivificaret. Joan. 10: ego animam meam pono pro ovibus meis. Secundo, ut sanctos de Inferno liberaret. Spiritus enim Christi cum divinitate descendit ad Inferos, et eduxit sanctos, qui tunc erant ibi. Zach. 9: tu quoque in sanguine testamenti eduxisti vinctos tuos de lacu. Tertio ut emittendi spiritum nobis exemplum daret. Quicumque enim sequi Christum desiderat, oportet quod omnino relinquat spiritum suum. Luc. 9: si quis vult post me venire, abneget semetipsum. 2 Cor. 5: pro omnibus mortuus est Christus, ut qui vivunt jam non sibi vivant, sed ei qui pro omnibus mortuus est. Qui sic moritur, veniet ad vitam ubi nullus moritur: ad quam nos conducat Christus vita nostra. Amen.
[88568] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 63 Pax vobis, Joan. 21. In isto Evangelio invenitur quod tripliciter obtulit dominus pacem discipulis suis, ad demonstrandum quod tripliciter est nobis necessaria. Primo cum Deo: de qua Joan. 16: in mundo pressuram habebitis, in me autem pacem. Secundo pax in nobis, de qua Job 5: et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum. Bernardus: pax vobis a vobis sit; et quicquid exterius minari videtur, non timebitis, quia non nocebit. Tertio pax cum proximis est necessaria. Rom. 12: si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes. Circa primam pacem notandum, quod tria sunt ei necessaria qui vult habere pacem cum Deo. Primo Deum timeat. Eccl. 1: corona sapientiae timor domini, replens pacem, et salutis fructum. Item in eodem: timor domini expellit peccatum. Secundo ut in eodem spem suam habeat. Isa. 26: facies pacem nobis, quia in te speravimus. Tertio ut mandatis ejus obediat. Isa. 48: utinam attendisses mandata mea: facta fuisset sicut flumen pax tua et cetera. Circa secundam pacem nota, quod tria sunt necessaria homini qui vult habere pacem secum. Primo ut Deo se totum subjiciat. Job 22: acquiescito ei, et habeto pacem. Secundo ut bonam voluntatem semper custodiat. Luc. 3: et in terra pax hominibus bonae voluntatis. Tertio ut omnes motus animi et corporis secundum prudentiam spiritus regat. Roman. 8: prudentia spiritus, vita et pax. Matth. 5: beati pacifici. Glossa: pacifici sunt omnes qui motus animi componunt, et rationi subjiciunt, et in his non repugnat. Circa tertiam pacem nota, quod tria sunt homini necessaria qui vult habere pacem cum proximis. Primo ut quae placita sunt Deo, facit. Prov. 16: cum placuerint domino viae hominis, inimicos quoque ejus convertet ad pacem. Secundo ut nulli injuriam faciat. 2 Cor. 6: nemini dantes ullam offensionem. Psal. 118: pax multa diligentibus legem tuam. Lex Dei est ut quae nolumus fieri nobis, aliis ne faciamus; quae autem nobis fieri volumus, similiter aliis faciamus. Tertio ut omnibus benefaciat. Rom. 2: gloria, honor, pax omni homini operanti bonum. Sunt autem tria quae maxime destruunt pacem. Primo superbia. Job 9: quis restitit ei, et pacem habuit? Secundo iracundia. Eccl. 26: homo iracundus incendit litem, et vir peccator turbat amicos, et in medio pacem habentium mittet inimicitias. Tertio quaelibet iniquitas. Isa. 28: non est pax impiis, dicit dominus. Debet ergo ille ista tria removere qui vult pacem habere in praesenti cum domino, secum, et cum proximo; et pacem aeternitatis in futuro: ad quam perducat nos dominus et cetera.
[88569] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 64 Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia ejus, 1 Pet. 2. In ista epistola quatuor notantur. Primo notatur domini nostri innocentia, ibi, qui peccatum non fecit; secundo maxima ipsius patientia, ibi, cum pateretur, non comminabatur; tertio ineffabilis ipsius caritas, ibi, qui peccata nostra ipse portavit in corpore suo super lignum etc.: quarto multiplex ex his tribus nostra utilitas, ibi, cujus livore sanati sumus. Circa primum notandum, quod ejus innocentia ostenditur in tribus. Primo, quia peccatum non fecit. Heb. 7: talis decebat ut esset nobis pontifex, sanctus, innocens et cetera. Secundo, quia nullum decepit, ibi, nec inventus est dolus in ore ejus. 2 Cor. 1: Dei enim filius Jesus Christus, qui in vobis per nos praedicatus est, per me et Silvanum, et Timotheum. Non fuit in illo est et non; sed est in illo fuit et cetera. Tertio, quia nulli injuriam intulit, ibi, qui cum malediceretur, non maledicebat. Isa. 43: quasi agnus coram tondente se obmutescet et cetera. Circa secundum notandum, quod ejus potentia ostenditur in tribus. Primo, quia passioni se sponte obtulit, ibi, tradebat autem judicanti se injuste. Isa. 53: oblatus est quia ipse voluit. Secundo, quia injuste judicatus patientissime sustinuit, ibi, judicanti se injuste: haec enim est vera patientia, quando quis injuste judicatus, hilariter sustinet. Joan. 10: multa bona opera ostendi vobis: propter quod horum me vultis occidere? 1 Pet. 2: haec enim est gratia, si propter Dei conscientiam sustinet quis tristitias, patiens injuste. Tertio, quia nec crucifigentibus minas intulit, ibi, cum pateretur, non comminabatur. Jerem. 11: ego quasi agnus mansuetus, qui portatur ad victimam. Pro eis oravit. Isa. 53: et pro transgressoribus rogavit, ut non perirent. Circa tertium similiter notandum, quod ostenditur caritatem ejus magnam fuisse in tribus. Primo, quia peccata nostra ipse abstulit. Joan. 1: ecce agnus Dei ecce qui tollit peccata mundi. Secundo in modo oblationis, quia in corpore suo poenas peccatorum nostrorum ipse pertulit, ibi, in corpore suo. Isa. 53: ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras et cetera. Tertio, quia tam crudelem mortem pro peccatis nostris auferendis sustinuit, ibi, super lignum, idest crucem. Phil. 2: Christus factus est pro nobis obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Circa quartum ostendit quod triplicem utilitatem contulit nobis mors Christi. Primo, quia nos liberavit a malo culpae, ibi, pro peccatis mortuus. Tit. 2: dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate et cetera. Secundo, quia restituit nobis bonum gratiae, ibi, justitiae vivamus. Rom. 5: sicut per unius inobedientiam peccatores constituti sunt multi, ita et per unius obeditionem justi constituentur multi. Joan. 1: et de plenitudine ejus omnes accepimus gratiam pro gratia. Tertio ostendit quod servavit nos a corruptione, ibi, cujus livore sanati sumus. Isa. 53: vere languores nostros ipse tulit. Ista sunt tria vestigia, in quibus debemus illum sequi. Primo in innocentiae puritate. Lev. 2: sancti estote, quia ego sanctus sum. Matth. 5: beati mundo corde: 1 Pet. 1: et ipsi sancti in omni conversatione sitis, quoniam scriptum est: sancti eritis, quoniam ego sanctus sum. Lev. 2: sanctificamini, et estote sancti, quoniam sanctus sum ego, dicit dominus. Secundo in patientiae firmitate. Luc. 21: in patientia vestra possidebitis animas vestras. Heb. 12: recogitate eum qui talem adversus semetipsum sustinuit contradictionem. Tertio in caritate. Joan. 15: hoc est praeceptum meum ut diligatis invicem, sicut dilexi vos. Job 30: vestigia ejus secutus est pes meus et cetera. Qui sequitur eum per ista vestigia, perveniet ad aeternae beatitudinis gaudia. Joan. 8: qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitae: ad quod nos perducat Christus lux et vita. Amen. Christus passus est pro nobis et cetera. Duo notantur hic. Primo magna Christi patientia, ibi, Christus passus est; secundo de passione ipsius utilitas, ibi, pro nobis.
[88570] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 65 Bonus pastor animam suam ponit pro ovibus suis, Joan. 10. In istis verbis tria notantur. Primo magna domini nostri Jesu Christi bonitas, ibi, bonus pastor; secundo magna ipsius caritas, ibi, animam suam dat; tertio electorum ipsius sanctitas vel bonitas, ibi, pro ovibus suis. Circa primum sciendum, quod Christus dicitur bonus pastor propter tria. Tria enim sunt officia boni pastoris. Primum est oves defendere; secundum est in bonis pascuis tenere, et pascere; tertium est errantes requirere. Sic dominus noster Jesus Christus primo oves suas defendit a leonibus, idest Daemonibus; a lupis idest tyrannis; ab ursis, idest haereticis. Ezech. 24: pro eo quod facti sunt greges mei in rapinam, et oves meae in devorationem omnium bestiarum: et post: liberabo gregem meum. Joan. 10: non peribunt in aeternum, et non rapiet eas quisquam de manu mea. Secundo oves suas in prato Scripturae, gratiae et gloriae pascit. Ezech. 34: in pascuis uberrimis pascam eas, et in montibus excelsis Israel erunt pascuae earum. Errantes solicite requirit. Luc. 15: quis ex vobis homo qui habet centum oves, et si perdiderit unam ex illis, nonne dimittit nonaginta novem in deserto, et vadit ad illam quae perierat, donec inveniat eam? Ezech. 34: et ecce ego ipse requiram oves meas et cetera. Circa secundum notandum, quod tria nobis dedit Christus, in quibus apparuit magna ejus caritas. Primo corpus in cibum. Matth. 26: accipite, et manducate: hoc est corpus meum. Secundo sanguinem in potum. Matth. 26: accipite, et bibite ex hoc omnes; hic est enim sanguis meus. Tertio animam in pretium. 1 Joan. 3: in hoc cognovimus caritatem Dei, quia animam suam pro nobis posuit. Joan. 10: animam meam pono pro ovibus meis. Circa tertium notandum, quod tres sunt actus bonitatis. Primus est nulli nocere. 2 Cor. 7: nemini dantes ullam offensionem. Secundus est injurias patienter ferre. Rom. 11: nulli malum pro malo reddentes et cetera. Tertius est sua et se omnibus libenter tribuere. Dionysius: bonum est sui ipsius diffusivum. 1 Joan. 3: et nos debemus pro fratribus animas ponere. Propter haec tria dicuntur sancti oves. Primo, quia oves nemini injuriam faciunt; secundo, quia mansuete mala sufferunt; tertio, quia se et sua ad usum hominum tribuunt. Qui sic sunt oves Christi, pervenient sine dubio ad ovile Christi, quod est caeleste regnum. Matth. 25: statuet oves quidem a dextris etc.: et post: venite benedicti patris mei, percipite regnum: ad quod nos perducat. Amen.
[88571] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 66 Obsecro vos tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis, quae militant adversus animam etc., 1 Petr. 2. Quatuor notantur in verbis istis. Primo indicitur carnalium vitiorum abstinentia, ibi: abstinete vos a carnalibus desideriis; secundo ostenditur abstinentiae necessitas, ibi: quae militant adversus animam; tertio praecipitur conversationis honestas, ibi: conversationem inter gentes habentes bonam; quarto subjungitur bonae conversationis utilitas, ibi: ut in eo quod detrectant de vobis tamquam de malefactoribus, ex bonis operibus vos considerantes, glorificent dominum in die visitationis. Circa primum notandum, quod tria sunt genera desideriorum, a quibus Scriptura praecipit abstinere. Primo a desideriis saecularibus; secundo a desideriis nocivis et inutilibus; tertio a desideriis carnalibus. Desideria saecularia sunt cum desiderantur honores saeculares. Tit. 2: apparuit gratia salvatoris nostri omnibus hominibus erudiens nos ut abnegantes impietatem et saecularia desideria, sobrie et juste et pie vivamus in hoc saeculo. Desideria nociva sunt cum desiderantur divitiae temporales. 1 Tim. 6: qui volunt divites fieri, incidunt in tentionem et in laqueum Diaboli, et desideria multa inutilia et nociva, quae mergunt homines in interitum et perditionem et cetera. Desideria carnalia sunt cum desiderantur delectationes carnales. Rom. 16: carnis curam ne feceris in desideriis. Circa secundum notandum, quod carnalia desideria tripliciter militant adversus animam; et ideo habemus necesse abstinere ab eis. Primo militant adversus eam continue impugnando. Job 6: militia est vita hominis super terram. Tota vita hominis est quasi pugna quaedam. Secundo mortaliter per culpam vulnerando. Prov. 21: desideria occidunt pigrum: noluerunt manus ejus quicquam operari. Tertio aeternam perditionem et interitum infligendo. 1 Tim. 6: desideria multa inutilia, quae mergunt homines in interitum: desideria enim carnalia occidunt per culpam hic, et in futuro occidunt per mortem aeternam. Circa tertium notandum, quod bona conversatio consistit in tribus. Primo in mentis puritate. 2 Cor. 1: gloria nostra haec est testimonium conscientiae nostrae, quod in simplicitate cordis, et sinceritate Dei, et non in sapientia carnali, sed in gratia Dei conversati sumus in hoc mundo. Secundo in morum honestate, sive sanctitate. 2 Petr. 3: cum igitur omnia solvenda sint, quales nos oportet esse in sanctis conversationibus et pietatibus, expectantes, et properantes in adventum diei domini. Tertio in caelestium gaudiorum continua aviditate. Philip. 3; nostra conversatio in caelis est. Circa quartum notandum, quod tripliciter ponit utilitatem de bona conversatione. Prima est detractorum confutatio vel cohibitio, ibi, in eo quod detractant de vobis. 1 Petri 2: haec est voluntas Dei, ut benefacientes, obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam. Secundo honorificatio, ibi, ex bonis operibus vos considerantes, glorificent Deum in die visitationis. Matth. 5: sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent patrem vestrum, qui in caelis est. Tertio magna bene conversantium remuneratio, ibi, in die visitationis. Glossa ibi: in die visitationis, idest in tempore retributionis. Quanta sit gloria donanda nobis, solus Deus cognoscit: ad quam nos perducat dominus Jesus. Amen.
[88572] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 67 Mundus gaudebit, vos autem contristabimini; sed tristitia vestra vertetur in gaudium: Joan. 16. Tria notantur in istis verbis. Primo mundanorum stultitia, ibi, mundus gaudebit. Eccle. 2: risum reputavi errorem, et dixi gaudio: quid frustra deciperis? Secundo sanctorum sapientia, ibi, vos autem contristabimini. Eccle. 7: cor sapientis ubi tristitia, cor stultorum ubi laetitia. Tertio futura sanctorum laetitia, ibi, tristitia vestra vertetur in gaudium. Luc. 6: beati qui lugetis, quoniam gaudebitis et cetera. Circa primum notandum, quod tria ostendunt laetitiam mundanorum esse stultam. Primo tempus; quia modo non est tempus gaudendi, sed flendi. Eccle. 1: tempus flendi, et tempus ridendi. Praemittit tempus flendi, subjungit tempus ridendi, ut ostenderet quod tempus flendi est praesens, et futurum erit ridendi; unde quidam: nunc est tempus flendi, nunc tempus peccata lugendi. Secundo locus; quia mundus iste locus est tristitiae, et non laetitiae. Psalm. 83: ascensiones in corde suo disposuit, in valle lacrymarum, in loco quem posuit. Judic. 2: Angelus domini ascendit de Galgala ad locum flentium. Tertio causa, quia gaudent de malis. Proverb. 2: laetantur cum male fecerint, et exultant in rebus pessimis. Satis ergo patet quod stultum est gaudium mundanorum, cum gaudeant in tempore tristitiae, in loco miseriae, in perpetratione malitiae. Augustinus: quid est saeculi gaudium? Breviter dicam: impudicitia, nequitia, inspectabiliter nugari, turpitudinem facere, ebriositate ingurgitari. Circa secundum notandum, quod est sapientiae tristari, propter tria. Primo, quia per tristitiam corripitur hominis malitia. Eccli. 7: per tristitiam vultus corrigitur animus delinquentis. Secundo, quia per momentaneam tristitiam evadit homo aeterna supplicia. Gregorius: sancti praesentem vitam lucrum putant, quia per hanc aeternam evadere non ignorant. Nahum 1: afflixi te, et non affligam te amplius. Tertio, quia per modicam tristitiam acquirunt aeterna gaudia. 2 Corinth. 4: id enim quod in praesenti est momentaneum et leve tribulationis nostrae, supra modum in sublimitate aeternum gloriae pondus operatur in nobis, non contemplantibus nobis quae videntur, sed quae non videntur. Quae enim videntur, temporalia sunt; quae non videntur, aeterna. Circa tertium notandum, quod futura sanctorum laetitia dicitur esse in tribus. Primo in divinae praesentiae consolatione, ibi, iterum autem videbo vos. Augustinus in Lib. de civitate Dei: primum erit ipse Deus, qui erit omnia in omnibus, qui erit nobis salus, honor et gloria, pax et gaudium et omnia bona. Gen. 14: ego merces tua magna nimis. Secundo in summa cordis exultatione, ibi, et gaudebit cor vestrum. Isa. 35: gaudium et laetitiam obtinebunt. Tertio in aeternitatis assecutione, ibi, gaudium vestrum nemo tollet a vobis. Isa. 15: venient in Sion cum laude; et laetitia sempiterna super capita eorum. Ad quam laetitiam perducat nos Christus. Amen.
[88573] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 68 Sit omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum, Jacobi 1. Apostolus Jacobus monet nos in istis verbis ut proniores simus ad audiendum quam ad loquendum: et debent nos ad hoc movere tria. Primo naturae documentum; secundo nocumentum; tertio emolumentum. Natura tripliciter docet nos ut plus audiamus quam loquamur. Primo, quia natura dedit homini duplex instrumentum audiendi, et tantum unum loquendi; ut hoc ipso ostendatur quod in duplo homo debet audire quam loqui. Secundo, quia natura dedit pluribus animalibus auditum, loquelam non dedit nisi homini animali rationali, ut ex hoc ostenderetur quod locutio debet esse rationalis. Col. 4: sermo vester semper sit sale conditus. Tertio, quia natura dedit instrumenta audiendi semper aperta, sed instrumentum loquendi clausit sub duobus claustris vel muris: homo enim semper habet aures apertas, sed linguam clausam sub labiis et dentibus: est enim lingua quasi mala monacha, et ideo reclusit illam Deus sub pluribus claustris. Michaeae 8: custodi claustra oris tui. Circa secundum sciendum, quod triplex nocumentum provenit ex multa locutione. Primo malum culpae. Prov. 10: in multiloquio non deerit peccatum. Secundo malum poenae. Eccl. 20: qui multis utitur verbis, affligit animam suam. Tertio malum infamiae. Prov. 18: qui respondet antequam audiat, stultum se esse demonstrat, et dignum confusione. De his tribus Jac. 3: lingua enim est universitas iniquitatis; ecce primum: lingua est inquietum malum, plena veneno mortifero; ecce secundum: lingua constituitur in membris nostris, quae maculat totum corpus; ecce tertium. Circa tertium notandum, quod triplex utilitas provenit homini qui multum audit et parum loquitur. Primo bona gratiae. Eccl. 32: audi tacens, et pro reverentia accedet tibi bona gratia. Secundo bona sapientiae. Eccl. 6: si inclinaveris aurem tuam, excipies doctrinam. Tertio jucunditas mentis et tranquillitas. Prov. 31: qui custodit os suum et linguam suam, custodit ab angustiis animam suam et cetera.
[88574] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 69 Si quis putat se religiosum esse, non refrenans linguam suam, sed seducens cor suum, hujus vana est religio, Jacob. 1. In istis verbis monet beatus Jacobus ad refrenationem linguae. Sunt autem tria quae debent movere ad refrenandam linguam. Primo, quia qui non refrenat linguam suam cadit in multa peccata. Secundo, quia multa mala poenae incurrit. Tertio, quia qui refrenat linguam suam, multa bona acquirit. De primo Proverb. 3: in multiloquio peccatum non deerit. De secundo Eccl. 20: qui multis utitur verbis, affligit animam suam. De tertio Prov. 18: qui respondet priusquam audiat, stultum se esse demonstrat. Circa primum notandum, quod Scriptura ponit multas linguas, per quas significantur diversa peccata quae committuntur per linguam; et tales linguae sunt refrenandae. Prima est lingua dolosa, quae est in duplicibus et proditoribus. Psal. 119: libera me a lingua dolosa. Jer. 9: sagitta vulnerans lingua eorum, dolum locuta est; in ore suo pacem cum amico suo loquitur, et in occulto ponit ei insidias. Secunda est lingua magniloqua, quae est in superbis et arrogantibus. Psal. 2: disperdat dominus universa labia dolosa, et linguam magniloquam. Tertia est lingua serpentina et venenosa, quae est in invidis et detractoribus. Psal. 139: acuerunt linguas suas sicut serpentis, venenum aspidum sub labiis eorum. Quarta est lingua mendax in perjurantibus, mentientibus, et falsis testibus. Prov. 16: sex sunt quae odit dominus: oculos sublimes, et linguam mendacem et cetera. Quinta est lingua blanda, quae est in mentientibus. Prov. 6: ut custodias te a muliere mala, et a blanda lingua extraneae. Sexta est lingua tertia, quae est in lenis et lenonibus. Eccl. 28: lingua tertia mulieres viratas ejecit, et privavit illas laboribus suis. Prima lingua in opere luxuriae est hominis diligentis mulierem; secunda mulieris dilectae; tertia est lingua nuntii vel nuntiae portantis verba dilecti ad dilectam, et dilectae ad dilectum. Septima est lingua iniqua, quae est in adulatoribus. Prov. 14: malus obedit linguae iniquae. Lingua iniqua est quando facit malum adulatoribus provocantibus. Octava est lingua gladiosa, quae est in iracundis et furiosis, qui conviciis et opprobriis occidunt multos. Psalm. 56: filii hominum, dentes eorum arma et sagittae, et lingua eorum gladius acutus. Nona lingua fallax, quae est in malis mercatoribus et deceptoribus, qui fallunt simplicem, merces suas mendaciis praecommendando, vel falsis ponderibus, numeris et mensuris decipiendo. Prover. 26: lingua fallax non amat veritatem, idest Christum, et os lubricum operatur ruinas, scilicet corporis et animae. Prov. 21: qui congregat thesauros lingua mendacii, scilicet in operatione, vanus et excors, idest sine corde et discretione, et impingit ad laqueos mortis, scilicet velit nolit. Decima est lingua blasphema, quae est in eis qui Deum et sanctos suos blasphemant. Undecima est lingua acharis, idest sine gratia, quae est in histrionibus et derisoribus, et in eis qui verba otiosa libenter loquuntur. Eccl. 20: homo acharis quasi fabula vana. Circa secundum notandum, quod multas poenas incurrit homo qui non refrenat linguam suam. Primum est ruina. Prov. 12: propter labiorum peccata ruina proximat malo. Eccl. 10: labia stulti praecipitabunt eum. Secundum est, quia nihil habere potest in vita ista prosperum. Psal. 139: vir linguosus non dirigetur in terra. Tertium, labor. Quartum, dolor. Psal. 9: sub lingua eorum labor et dolor. Quintum, ipsius perversa destructio loquentis. Sextum, ipsius de vita aeterna repulsio. Psal. 51: dilexisti omnia verba praecipitationis lingua dolosa: propterea Deus destruet te et cetera. Septimum est ipsius malae linguae arefactio. Isa. 41: lingua eorum siti exaruit. Octavum, ejus denique malae linguae in igne infernali cruciatio. Luc. 16: mitte Lazarum, ut intingat extremum digiti sui in aquam, ut refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma. Nonum, ejusdem linguae commanducatio. Apoc. 16: commanducabunt linguas suas prae dolore. Decimum est mors aeterna. Prov. 18: mors et vita in manu linguae, idest in operatione vel operibus linguae. Qui refrenat linguam suam habebit vitam aeternam; qui non, habebit mortem aeternam. Undecimum, sentiet omne malum. Proverb. 17: qui vertit linguam suam, scilicet nigrum in candidum vertit ad libitum audientiae, incidet in malum, scilicet Gehennae. Prov. 13: qui custodit os suum, custodit animam suam; qui autem inconsideratus est ad loquendum, sentiet mala, scilicet aeterna. Circa tertium notandum, quod multa bona contingunt ex refrenatione linguae. Primum est vitae perfectio. Jac. 3: si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir. Secundum est mentis in Deum elevatio. Thren. 3: sedebit solitarius, et tacebit et cetera. Tertium est vitae aeternae acquisitio. Psal. 33: quis est homo qui vult vitam, diligit dies videre bonos? Cohibe linguam tuam a malo et cetera.
[88575] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 70 Arguet mundum de peccato, de justitia et de judicio. Joan. 17. In istis verbis tria ponuntur, de quibus sanctus spiritus arguet mundanos. Primo arguet de peccato, quod non debent facere; secundo de justitia, quam debent facere; tertio de judicio, quod debent expavescere. Primum ibi, de peccato; secundum ibi, de justitia; tertium ibi, de judicio. Circa primum notandum, quod peccatum fugiendum est propter multa: sed maxime propter tria magna mala quae facit homini. Primo, quia ponit hic peccatores in multa miseria. Proverb. 14: miseros facit populos peccatum. Secundo, quia privat hominem aeterna gloria. Isai. tollatur impius, ne videat gloriam Dei. Tertio, quia ducit hominem ad aeterna supplicia. Matth. 25: ibunt hi in supplicium aeternum. Circa secundum notandum, quod justitia est facienda maxime propter tria. Primo, quia ponit hic hominem in multa laetitia. Psal. 18: justitiae domini rectae, laetificantes corda. Secundo, quia liberat hominem a morte perpetua. Prov. 2. Justitia, scilicet opera justitiae, liberabit a morte, scilicet aeterna. Prov. 25: qui sequitur justitiam, et misericordiam, inveniet vitam. Tertio, quia ducit hominem ad aeterna gaudia. Matth. 25: justi autem ibunt in vitam aeternam. Circa tertium notandum, quod futurum judicium maxime est timendum propter tria. Primo, propter judicis aequitatem. Psal. 7: Deus judex justus fortis et patiens. Secundo propter judicis severitatem. Judith 6: in die judicii visitabit illos, et dabit ignes et vermes in carnes eorum. Tertio propter sententiae irrevocabilitatem. Matth. 25: discedite a me maledicti in ignem aeternum. Aeternum dicitur quod finem non habet: a quo igne liberet nos Deus. Amen.
[88576] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 71 Cum venerit Paraclytus, ille arguet mundum, Joan. 6. Dupliciter arguit dominus peccatores: in praesenti et in futuro. In praesenti tripliciter. Primo per luminis spiritus sancti infusionem, ut dicitur Ephes. 5: omne quod arguitur, a lumine manifestatur. Secundo, per praedicationem. Judae 2: illos autem redarguite judicatos. 1 Tim. 4: argue, obsecra, increpa in omni patientia et doctrina. Tertio, per conscientiae remorsionem. Job 13: verumtamen vias meas in conspectu ejus arguam: et Psal. 49: arguam te, et statuam contra faciem tuam, idest conscientiam tuam. In futuro tripliciter redarguentur peccatores. Primo arguet eos sua malitia se ipsam manifestando. Jer. 2: arguet te malitia tua. Secundo, omnis creatura eos increpando. Sap. 5: pugnabit cum illo orbis terrarum contra insensatos. Tertio, arguet eos Christus, justissime condemnando in causam. Judith 2: ecce venit Deus in sanctis millibus suis facere judicium contra omnes, et arguere omnes impios de omnibus operibus impietatis eorum, quibus impie egerunt. Arguet autem tripliciter. Primo, in aequitate, nullatenus a justitia declinando. Isa. 11: arguet in aequitate pro mansuetis terrae. Secundo, in furore, saevissime impios puniendo. Ps. 6: domine, ne in furore tuo arguas me. Tertio arguet universaliter, nulli impio indulgendo. Judith 2: ecce venit dominus cum sanctis millibus suis facere judicium contra omnes, et arguet omnes impios: a qua arguitione liberet nos Deus. Amen.
[88577] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 72 Exivi a patre, et veni in mundum: iterum relinquo mundum, et vado ad patrem, Joan. 16. Quatuor ponit in verbis istis. Primo, suum a patre exitum, ibi, exivi a patre. Exire suum a patre fuit se visibilem facere. Secundo, suum in mundum adventum, ibi, et veni in mundum. Tertio, suum a mundo discessum, ibi, iterum relinquo mundum. Quarto, suum ad patrem ascensum, ibi, et vado ad patrem. Circa primum notandum, quod Christus exivit a patre propter tria. Primo, ut eum mundo manifestaret. Joan. 1: Deum nemo vidit unquam: unigenitus qui est in sinu patris, ipse enarravit. Secundo, ut ejus voluntatem nobis declararet. Joan. 15: omnia quaecumque audivi a patre meo, nota feci vobis. Tertio, ut ejus caritatem nobis manifestaret. Joan. 3: sic Deus dilexit mundum ut filium suum unigenitum daret. Circa secundum notandum, quod venit in mundum propter tria. Primo, ut ipsum illuminaret. Joan. 8: ego sum lux mundi. Secundo, ut ipsum Deo patri reconciliaret. 2 Cor. 5: Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi, non reputans illis delicta ipsorum; et posuit in nobis verbum reconciliationis. Tertio, ut eum a potestate Diaboli liberaret. Joan. 12: nunc judicium est mundi, nunc princeps mundi hujus ejicietur foras et cetera. Idem 3: non enim misit Deus filium suum in mundum ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum. Circa tertium notandum, quod deseruit mundum Christus propter tria. Primo, propter ipsius malignitatem. 1 Joan. 5: totus mundus in maligno positus est. Secundo propter ipsius ingratitudinis perversitatem. Joan. 5: si mundus vos odit, scitote quia me priorem vobis odio habuit. Quae potuit esse major ingratitudo et perversitas quam odire eum qui venerat salvare mundum? Tertio, ut relinquendi mundum nobis exemplum daret. Joan. 20: vos non estis de hoc mundo; sed ego elegi vos de mundo. 1 Joan. 2: nolite diligere mundum neque ea quae in mundo sunt. Circa quartum sciendum, quod Christus ascendit ad patrem propter tria. Primo, ut eum pro nobis rogaret. Joan. 14: ego rogabo patrem et cetera. Secundo, ut spiritum sanctum nobis destinaret. Joan. 16: si enim non abiero, Paraclytus non veniet ad vos; si autem abiero, mittam eum ad vos et cetera. Tertio, ut nobis locum apud patrem pararet. Joan. 19: vado parare vobis locum. Ad quem locum nos conducat et cetera. Amen.
[88578] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 73 Multum valet deprecatio justi assidua, Jac. 5. Sex modis potest ostendi quod multum valet deprecatio justi. Primo, in comparatione ad dominum tripliciter. Primo, quia iram mitigat. Sap. 18: proferens servitutis suae scutum orationem et cetera. Secundo, quia quicquid ab eo petit, impetrat. Matth. 21: quaecumque in oratione petieritis credentes, accipietis. Tertio, quia inclinat eum ad hominis obedientiam. Josue 10: non fuit antea tam longa dies, nec postea; obediente domino voci hominis. Secundo, in comparatione ad Angelos tripliciter. Primo, quia orantibus Angeli assistunt. Dan. 9: adhuc me in oratione loquente, ecce vir Gabriel et cetera. Secundo, quia orationes Deo offerunt. Tertio, quia exauditionem orationis referunt. De his duobus Tob. 12: quando orabas cum lacrymis (...) ego obtuli orationem tuam domino: et nunc misit me dominus ut curarem te, et Saram uxorem filii tui a Daemonio liberarem. Tertio, in comparatione ad eosdem tripliciter. Tria enim potest facere oratio justi hominibus. Primo, a malis liberare; secundo, veniam impetrare. De his duobus, Jac. 5: oratio fidei salvabit infirmum; et si in peccatis sit, dimittetur ei. Tertio, aeternaliter salvare. Jac. 5: orate pro invicem ut salvemini. Quarto, in comparatione ad Daemones tripliciter. Primo, quia Daemones orationibus fugiunt. Psal. 6: discedite a me omnes qui operamini iniquitatem, quoniam exaudivit dominus vocem deprecationis meae: unde de quodam Daemone dicitur in vitis patrum fugisse, quem emittebat Julianus apostata. Secundo, quia orationes justorum eos de corde expellunt. Matth. ult.: in nomine meo Daemonia ejicient. Tertio, quia orationibus justorum obediunt. Matth. 21: amen dico vobis, si habueritis fidem et non haesitaveritis, dicetis huic monti, idest Diabolo: tolle, et jacta te in mare: ita fiet. Quinto in comparatione ad omnes creaturas: et hoc septem modis. Primo, quia potest oratio justi solem sistere. Jos. 10: tunc locutus est Josue domino, dixitque: sol contra Gabaon ne movearis, et luna contra vallem Ajalon. Steteruntque sol et luna. Secundo, quia potest ignem de caelo deponere. 4 Reg. 1: si homo Dei sum, descendat ignis de caelo et devoret te. Tertio, quia potest caelum aereum claudere. Jac. 5: Elias homo erat similis nobis, et oratione oravit ut non plueret annos tres et menses sex. Quarto, quia potest aquas currentes immobiles facere. 4 Reg. 2: et dixit: ubi est Deus Eliae etiam nunc? Et aquae divisae sunt huc atque illuc, et transivit Eliseus. Quinto, quia potest fertilitatem terrae reddere. Jac. 5: et rursum oravit, et caelum dedit pluviam, et terra fructum suum. Sexto, quia potest mortuos de Purgatorio educere. Eccli. 48: quis potest similiter gloriari tibi, qui sustulisti mortuos ab Inferis de sorte mortis in verbo domini Dei? Septimo, quia potest bestias ferocissimas mansuetas facere. Dan. 6: adduxerunt Danielem, et miserunt eum in lacum leonum: et conclusit ora leonum, et non nocuerunt mihi, quia coram eo justitia inventa est in me. Unde sancta Lucia dixit: mihi si feras promittis, audito Christi nomine mansuescunt. Patet ergo quod magna est potentia orationis justi, quae potentiam habet in Deo, in Angelis, in Daemonibus, in caelo, in igne, in aere, in aqua, in terra, in bestiis, et omnibus creaturis et cetera.
[88579] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 74 Estote prudentes, et vigilate in orationibus, 1 Petri 4. Beatus Petrus in ista epistola ad tria monet. Primo ad orationem, ibi, estote prudentes, et vigilate in orationibus. Secundo, ad dilectionem, ibi, ante omnia mutuam in vobismetipsis caritatem continuam habentes, quia caritas operit multitudinem peccatorum. Tertio, ad rectam intentionem, ibi, si quis ministrat, tamquam ex virtute quam administrat Deus. Circa primum tria facit. Primo monet orare prudenter, idest fideliter, ibi, estote prudentes et cetera. Glossa: non deficientes a fide. Jac. 1: si quis indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter et cetera. Matth. 2: et omnia quaecumque petieritis in oratione, credite quia accipietis. Secundo monet orare attente, ibi, et vigilate: Glossa: ne animus cogitet aliud praeter id quod precatur. Cum ad orandum stamus, omnis carnalis cogitatio abscedat: adsistat intentio cordis sincera: Deum non sono vocis, sed sensu mentis oret. Tertio monet orare frequenter, ibi, in orationibus. Pluraliter dicit, ut notet frequentiam orandi. Luc. 18: oportet semper orare, et nunquam deficere. Circa secundum similiter tria facit. Primo monet ad exhibendam dilectionem quae est in effectu cordis, ibi, ante omnia mutuam in vobismetipsis caritatem continuam habentes. Tit. 5: finis praecepti est caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta. Secundo ad dilectionem quae est in effectu operis, ibi, hospitales invicem sine murmuratione. Hebr. 12: hospitalitatem nolite oblivisci: per hanc enim placuerunt quidam Angelis hospitio receptis et cetera. Tertio ad dilectionem quae est in affectu sermonis, ibi, si quis loquitur, quasi sermones Dei. Quilibet enim tenetur proximum corde diligere, et opere subvenire, et ore docere. Hebr. 3: videte, fratres, ne quando sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis recedendi a Deo vivo; sed adhortamini vosmetipsos per singulos dies, donec hodie cognominatur, ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati et cetera. Circa tertium similiter tria facit. Primo monet ut omnia bona a Deo nos habere cognoscamus, ibi, si quis administrat, tamquam ex virtute quam administrat Deus. Glossa: eleemosynam vel quodlibet bonum opus humiliter impendat nisi a solo Deo. Isa. 16: omnia opera nostra operatus es in nobis, domine. Secundo monet ut omnia ad honorem Dei faciamus, ibi, ut in omnibus honoretur Deus. Matth. 5: sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent patrem vestrum qui in caelis est. Tertio monet nos ut gratiam et gloriam domino referamus. 1 Thess. 5: Deo in omnibus gratias agite: cui est honor et gloria et imperium per saecula.
[88580] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 75 Hospitales sine murmuratione, 1 Pet. 4. Quatuor sunt quae monent nos ad hospitalitatem faciendam. Primo praeceptum domini; secundo sanctorum exemplum; tertio supplicium, si non fiat; quarto multiplex, si fiat, emolumentum.
[88581] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 76 Cum venerit Paraclytus quem mittam vobis a patre, ille testimonium perhibebit de me, Joan. 15. In istis verbis tria notantur. Primo personarum Trinitas, ibi, Paraclytus; secundo Trinitatis caritas, ibi, mittam; tertio caritatis utilitas, ibi, testimonium perhibebit de me. Circa primum. Primo ponitur spiritus sanctus qui mittitur, ibi, Paraclytus; secundo filius qui mittit, ibi, a patre. Glossa: ecce tota Trinitas: spiritus sanctus veniens, filius mittens a patre. Caritas Trinitatis ad homines apparet in hoc quia parata est Paraclytum nobis mittere. Dedit autem nobis Trinitas primo consolatorem filium, eum hominem faciendo. Isa. 51: spiritus domini super me: et post: ut consolarer omnes lugentes et cetera. Secundo dedit et dat spiritum sanctum, eum in corde sanctorum transfundendo: ideo dicitur Paraclytus, idest consolator. Act. 9: Ecclesia quidem per totam Judaeam et Galilaeam et Samariam habebat pacem, et aedificabatur ambulans in timore domini etc.; et post: consolatione spiritus sancti replebatur. Tertio dabit nobis consolatorem Deus Trinitas, se nobis largiendo in praemium. Isa. ult.: quomodo si mater blandiatur, ita et ego consolabor vos et cetera. Item dabit nobis tres advocatos. Primo filium. 1 Joan. 1: advocatum habemus apud patrem Jesum Christum justum. Secundo spiritum sanctum. Joan. 15: Paraclytus autem spiritus sanctus et cetera. Paraclytus enim advocatus interpretatur. Tertio beatam virginem: unde cantamus ei: eja ergo advocata nostra et cetera. Circa tertium notandum, quod testimonium de Christo quod esset verus Deus, perhibuit primo pater, secundo filius, tertio spiritus sanctus. 1 Joan. 5: tres sunt qui testimonium dant in caelo; pater, verbum et spiritus sanctus. Quarto sancti, ibi, et vos testimonium perhibebitis de me. Perhibuerunt autem sancti testimonium de Christo tripliciter. Primo, venturum praedicando. Joan. 5: scrutamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam aeternam habere, et ipsae sunt quae testimonium perhibent de me. Secundo, praesentem demonstrando. Joan. 1: hic venit ut testimonium, perhiberet de lumine. Tertio, venisse praedicando. Act. 2: hunc Deus suscitavit, cujus nos testes sumus. Quinto testimonium perhibuerunt de Christo miracula, quae nullus posset facere nisi Deus. Joan. 5: opera quae ego facio, ipsa testimonium perhibent de me. Sexto perhibuerunt testimonium Angeli: primo, nasciturum nuntiando. Luc. 1: missus est Angelus Gabriel a Deo et cetera. Secundo, natum praedicando. Luc. 2: ecce Angelus domini stetit juxta illos et cetera. Tertio, resurrexisse affirmando. Matth. 28: Angelus domini descendit de caelo. Quarto, eum venturum ad judicium praenuntiando. Act. 2: ecce duo viri astiterunt juxta illos et cetera. Quinto, perhibuit testimonium creatura corporalis; et hoc septem modis. Primo caelum quadrupliciter. Primo, in nativitate stellam emittendo. Matth. 12: vidimus stellam ejus et cetera. Secundo, in ascensione ejus, ipsum gloriose suscipiendo. Ephes. 4: qui descendit, ipse est et qui ascendit et cetera. Tertio, in Baptismo se super eum aperiendo. Matth. 2: caeli aperti sunt super eum. Quarto, in passione, solis lucem auferendo. Luc. 23: et obscuratus est sol. Secundo testimonium perhibuit aer. Tertio aqua ei obediendo. Matth. 8: qualis est hic, quia venti et mare obediunt ei? Quarto terra. Matth. 28: et terra mota est, et ecce terraemotus et cetera. Quinto Infernus mortuos restituendo. Matth. 28: multa corpora sanctorum qui dormierant, surrexerunt. Sexto ignis super discipulos apparendo. Act. 1: apparuerunt illis dispertitae linguae tamquam ignis et cetera. Cum ergo creator et omnis creatura testimonium de Christi divinitate perhibeant, credamus omnes, et imitando colamus ipsum dominum super omnia benedictum in saecula saeculorum. Amen.
[88582] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 77 Paraclytus quem mittet pater in nomine meo, ille vos docebit omnia. Joan. 14. In istis verbis praedicit dominus se missurum spiritum sanctum, quod fuit hodierna die completum. Circa quam missionem tria notantur. Primo mittentis caritas, ibi, quem mittet pater; secundo missi benignitas, ibi, Paraclytus; tertio missionis utilitas, ibi, ille vos docebit. Circa primum notandum, quod tria misit nobis Deus pater, in quibus apparet magna caritas ejus. Primo filium ad nostram redemptionem. Rom. 8: Deus mittens filium suum in similitudinem carnis peccati, de peccato damnavit peccatum et cetera. Misit Deus spiritum filii sui in corda nostra clamantem, abba pater. Secundo spiritum sanctum ad nostram confirmationem. Gal. 4: at ubi venit plenitudo temporis, misit Deus filium suum. Tertio mittit spiritus angelicos ad nostram protectionem. Heb. 1: nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos qui hereditatem capiunt salutis? Circa secundum notandum, quod spiritus sanctus dicitur Paraclytus, idest consolator; quia consolatur nos in tribulationibus nostris. Consolatur autem nos tripliciter. Primo caelestes consolationes largiendo. 1 Thess. 1: in tribulatione multa cum gaudio spiritus sancti. Secundo dona charismatum nobis in tribulationibus augmentando. Rom. 5: tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio vero spem, spes autem non confundit: quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum qui datus est nobis. Tertio quanta sint gaudia quae recipiemus pro istis modicis tribulationibus, demonstrando. Rom. 8: ipse spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei: si autem filii, et heredes: heredes quidem Dei, coheredes autem Christi: et post: existimo enim quod non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis. Item 2 Cor. 4: id enim quod in praesenti est momentaneum et leve tribulationis nostrae, supra modum in sublimitate aeternum gloriae pondus operatur in nobis et cetera. Circa tertium notandum, quod spiritus sanctus docet nos tria valde utilia. Primo veritatem cognoscere. Joan. 15: cum venerit ille spiritus veritatis, docebit vos omnia et cetera. Secundo orare utiliter. Rom. 8: spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus, idest postulare facit et docet. Tertio voluptates carnales despicere. Gregorius: gustato spiritu desipit omnis caro. Translati sumus de morte ad vitam: 1 Joan. 3. Quintuplex est translatio. Prima admirabilis, secunda est amabilis, tertia est detestabilis, quarta formidabilis, quinta desiderabilis.
[88583] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 78 Diligamus Deum, quoniam ipse prior dilexit nos et cetera. Si quis dixerit quoniam diligo Deum, et fratrem suum odit, mendax est, 1 Joan. 4. In istis verbis tria facit Joannes apostolus. Primo monet ad dilectionem, ibi, diligamus Deum; secundo assignat causam dilectionis, ibi, quoniam ipse prior dilexit nos; tertio ad dilectionem proximi, ibi, si quis dixerit quoniam diligo Deum, et fratrem suum odit et cetera. Circa primum notandum, quod tribus modis debemus diligere Deum. Primo ut totum cor nostrum amore ejus impleamus. Deut. 6: diliges dominum Deum tuum ex toto corde tuo. Secundo ut nihil nisi propter eum diligamus. Augustinus: minus te amat qui tecum aliquid amat quod non propter te amat. Tertio ut nullis adversis ab ejus caritate avertamur. Rom. 8: quis nos separabit a caritate Christi? Tribulatio, an angustia et cetera. Circa secundum notandum, quod propter tria maxime debemus diligere Deum. Primo propter ejus bonitatem. Bernardus: causa diligendi Deum, Deus est. Tanta enim bonitas est Dei, quod si nihil boni homini fecisset vel facturus esset, debet tamen eum semper diligere. Secundo propter ejus caritatem, ut hic: diligamus Deum, quoniam ipse prior dilexit nos. Augustinus: miser ego. Quantum diligere debeo Deum meum, qui me fecit quod non eram, redemit cum perieram, qui in peccatis meis venditus eram: venit ille pro me; et tantum dilexit me, quod pretium sanguinis sui dedit pro me. Tertio debemus Deum diligere propter nostram utilitatem. Praeparavit enim bona quae dici non possunt, his qui diligunt eum. 1 Cor. 2: oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt quae praeparavit Deus his qui diligunt illum. Circa tertium notandum, quod debemus diligere proximum propter tria. Primo propter praeceptum. Joan. 15: hoc est praeceptum meum ut diligatis invicem. Secundo propter naturae documentum, videmus enim quod omnia naturaliter diligunt similia. Eccl. 13: omne animal diligit simile sibi: sic et omnis homo proximum sibi. Omnis caro ad simile sibi sociatur. Tertio propter nocumentum quod consequitur qui non diligit proximum, quia incurrit mortem culpae et Gehennae. 1 Joan. 3: qui non diligit, manet in morte. A qua morte liberet nos et cetera. Amen.
[88584] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 79 Recordare quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala; nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris, Luc. 16. Quatuor notantur in verbis istis. Primo reproborum in praesenti prosperitas, ibi, recordare quia recepisti bona in vita tua; secundo justorum brevis in hoc mundo adversitas, ibi: Lazarus similiter mala; tertio aeterna justorum felicitas, ibi: nunc autem iste consolatur; quarto impiorum perpetua calamitas, ibi, tu vero cruciaris. Circa primum notandum, quod temporalis prosperitas consistit in tribus, quae habuit iste dives. Primo in divitiis temporalibus, ibi, homo quidam erat dives. Ps. 48: in multitudine divitiarum suarum gloriantur. Secundo in honoribus saecularibus, ibi: induebatur purpura et bysso. Jac. 4: exultatis in superbiis vestris. Tertio in voluptatibus carnalibus, ibi: epulabatur quotidie splendide. Job 21: ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad Infernum descendunt. Dicitur Amos 6: vae qui comeditis agnum de grege, et vitulos de armenti medio et cetera. Circa secundum notandum, quod adversitas sanctorum in praesenti consistit in tribus, quae habuit Lazarus. Primo in rerum paupertate, ibi, erat quidam mendicus. Tob. 2: pauperum quidem vitam gerimus; sed habebimus multa bona, si timuerimus Deum, et recesserimus a peccato et fecerimus bona et cetera. Secundo in contemptus vilitate, ibi: jacebat ad januam. 1 Cor. 4: tamquam purgamenta hujus mundi facti sumus, omnium peripsema usque adhuc. Tertio in tribulationum et afflictionum asperitate, ibi: ulceribus plenus. Judith 4: omnes qui placuerunt domino, per multas tribulationes transierunt. Circa tertium notandum, in quibus consistit felicitas sanctorum in alio saeculo. Primo in gloria et honore, ibi, ut portaretur ab Angelis. Augustinus: praeclaras exequias purpurato illi diviti turba exhibuit famulorum; sed multo praeclariores in conspectu Dei ulceroso illi pauperi ministerium praebuit Angelorum, qui eum extulerunt non in marmoreum tumulum, sed in Abrahae sinum. Psal. 20: magna est gloria ejus in salutari tuo. Secundo in caelestis regni possessione, ibi: in sinu Abrahae, per quem intelligitur requies Paradisi. Matth. 5: beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum. Tertio in aeterna deliciarum et consolationum perfruitione, ibi, nunc autem iste consolatur. Psal. 30: quam magna multitudo dulcedinis tuae, domine, quam abscondisti timentibus te. Psal. 15: delectationes in dextera tua usque in finem. Circa quartum notandum, quod tria ponuntur hic, in quibus consistit futura malorum calamitas. Primum est summa de omnibus bonis carentia: et hoc notatur in hoc quod non potuit habere guttam aquae, Job 28: apprehendet eum quasi aqua inopia. Secundo poenarum acerbitas et multiplicitas, ibi, cum esset in tormentis. Psal. 10: ignis, sulphur et spiritus procellarum pars calicis eorum. Tertio summa confusio et ignominia, ibi: sepultus est in Inferno. Quae potest esse major ignominia quam tali sepultura sepeliri? Jerem. 22: sepultura asini sepelietur. Jerem. 20: confundentur vehementer, quoniam non intellexerunt opprobrium sempiternum, quod nulla oblivione delebitur. Praesens igitur prosperitas est contemnenda; praesens adversitas hilariter sustinenda: damnatorum calamitas fugienda, et sanctorum felicitas cum omni studio appetenda: ad quam perducat nos et cetera. Amen.
[88585] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 80 Si quis habuerit substantiam hujus mundi etc., 1 Joan. 3. In istis verbis, monet nos beatus Joannes apostolus ad faciendam eleemosinam propter tria. Maxime enim tria bona acquirit qui facit eleemosynam. Primo bonum temporale; secundo bonum spirituale; tertio bonum aeternale. Circa primum notandum, quod homo acquirit tripliciter bonum temporale per dationem eleemosynae. Primo, divitiarum augmentationem. Proverb. 3: honora dominum, idest ejus laudem quaere, non tuam, non mundi, de tua substantia, scilicet quae recte possides, non de rapinis, non de aliena, et de primitiis fructuum tuorum da pauperibus; et implebuntur horrea tua saturitate, scilicet in futura satietate, ubi non esurient neque sitient amplius; et vino torcularia tua redundabunt. Glossa: qui thesaurizant in caelis, veras ibi delicias invenient: quorum horrea implebuntur saturitate, quia satiabitur cum manifestabitur gloria ejus, et torcularia redundabunt vino, quia interna suavitas aeternorum corda fidelium in laudes conditoris accendit; et qui terrena subsidia pauperibus largitur, ditior dando caelesti remuneratione reddetur. Secundo ab inimicis defensionem. Eccli. 17: eleemosyna viri quasi sacculus cum ipso; quia merces justitiae in aeternum, et gratiam hominum, et vitam aeternam quasi pupillam conservabit: item: super scutum potentis et super lanceam adversus inimicos pugnabit. Glossa: magis valet eleemosyna contra inimici jaculum quam arma terrena. Tertio vitae praesentis prolongationem. 1 Tim. 4: pietas ad omnia utilis est, promissionem habens vitae quae nunc est, et futurae. Circa secundum notandum, quod triplex bonum spirituale acquirit homo per eleemosynam. Primo peccatorum remissionem. Dan. 5: peccata tua eleemosynis redime. Prov. 6: misericordia et veritate redimitur iniquitas, scilicet omne peccatum. Glossa: misericordia redimitur iniquitas peccatorum, cum dat, et dimittit aliis; veritate, idest justitia, cum seipsum de iniquitate accusat et poenitet. Secundo orationum exauditionem. Eccli. 29: eleemosynam in sinu pauperum conclude, et ipsa pro te orabit, ab omni peccato scilicet removendo. Glossa: bene monendo, bene consulendo in corde absconditur eleemosyna. Tertio gratiae conservationem. Eccli. 17: eleemosyna viri quasi sacculus cum ipso (...) et gratiam hominis quasi pupillam oculi conservabit etc., ut supra. Circa tertium similiter notandum, quod triplex bonum aeternale acquirit homo per eleemosynam. Primo a morte aeterna liberationem. Tob. 4: eleemosyna ab omni peccato et a morte liberat et cetera. Secundo vitae aeternae possessionem. 1 Tim. 4: pietas ad omnia utilis est, promissionum habens vitae quae nunc est, et futurae. Tertio praemii aeterni augmentationem. 2 Cor. 9: qui parce seminat, parce et metet; et qui seminat in benedictione, de benedictione et metet vitam aeternam: ad quam nos perducat et cetera.
[88586] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 81 Homo quidam fecit coenam magnam, Luc. 13. Per coenam istam, sicut dicunt sancti, intelligitur beatitudo caelestis. Dicitur autem coena ista magna propter tria. Primo propter celebrantium ipsam coenam multiplicitatem; secundo propter ferculorum quae ibi dabuntur, copiositatem; tertio propter ipsius coenae aeternitatem. Propter primum dicitur magna triplici ratione. Primo ratione facientium. Facientes sunt pater et filius et spiritus sanctus: immensus pater, immensus filius, immensus spiritus sanctus; et ideo immensam faciunt coenam. Isa. 25: faciet dominus exercituum omnibus populis in monte hoc convivium pinguium, convivium vindemiae, pinguium medullatorum, vindemiae defaecatae. Esth. 1: tertio anno imperii sui rex Assuerus fecit convivium cunctis pueris et principibus suis et cetera. Secundo ratione ministrantium, qui sunt millia millium. Dan. 7: millia millium ministrabant ei. Tertio ratione convivantium, qui erunt decies centena millia. Dan. 7: decies centena millia assistebant ei. Propter secundum dicitur magna coena illa, quia erunt ibi millia millium ferculorum. Fercula in vita aeterna sunt gaudia: et quia sunt ibi millia millium gaudiorum, erunt ibi millia millium ferculorum. Possumus autem hic assignare tria magna fercula. Primum ferculum erit gaudium de omnium malorum absentia. Secundum de omnium bonorum praesentia. De his duobus, Deut. 8: ibi absque ulla penuria, bonorum omnium abundantia perfrueris. Isa. 35: gaudium et laetitiam obtinebunt, et fugiet dolor et gemitus. Tertium continua de divina laude laetitia. Psal. 83: beati qui habitant in domo tua, domine, in saecula saeculorum laudabunt te. De his tribus Augustinus in libro de civitate Dei ult.: o quanta erit illa felicitas. Ubi nullum malum erit, nullum latebit bonum, vacabitur internis laudibus, et Deus erit omnia in omnibus. Circa tertium notandum, quod coena ista dicitur aeterna propter tria. Primo, quia nunquam terminabitur. Joan. 16: gaudium vestrum nemo tollet a vobis. Coenare enim est gaudere. Secundo, quia nunquam a coenando cessabitur. Apoc. 4: requiem non habebant die ac nocte dicentia: dominus Deus omnipotens, qui est, et qui erat, et qui venturus est: clamantia et dicentia, sanctus, sanctus, sanctus. Laudare enim ibi est idem quod coenare. Tertio dicitur aeterna, quia tota simul manducabitur. Boetius: dicitur aeternitas vitae beatae possessio tota simul. Apoc. 19: beati qui ad coenam nuptiarum agni vocati sunt. Ad quam coenam perducat nos Jesus Christus. Amen.
[88587] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 82 Humiliamini sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore tribulationis. 1 Petri 5. Tria facit in his verbis b. Petrus. Primo hortatur ad humilitatem; secundo ostendit humiliandi necessitatem; tertio ponit humilitatis utilitatem. Primum ibi, humiliamini; secundum ibi, sub potenti manu Dei, qui potest humiliare invitos; tertium ibi, ut vos exaltet in tempore tribulationis. Circa primum notandum, quod triplex est humilitas. Prima culpae. Eccli. 19: est qui nequiter se humiliat, cujus interiora plena sunt dolo. Secunda poenae. Psal. 105: tribulaverunt eos inimici eorum, et humiliati sunt sub manibus eorum. Tertia gratiae. Matth. 11: discite a me, quia mitis sum et humilis corde. Prima est fugienda; secunda sustinenda; tertia appetenda. Circa secundum notandum, quod Deus ostendit potentiam suam superbis tripliciter. Primo, eis resistendo; secundo, eos dejiciendo; tertio, aeternaliter puniendo. De primo, Jac. 4: Deus superbis resistit. De secundo, Psal. 72: dejecisti eos dum allevarentur. De tertio, Joel. 2: ascendet foetor ejus et ascendet putredo ejus, quia superbe egit. Baruch 5: constituit dominus humiliare omnem mentem excelsam. Circa tertium notandum, quod triplicem utilitatem acquirit homo de humilitate. Prima est bonum gratiae; secunda bonum scientiae; tertia bonum gloriae. De prima, Jacob. 4: humilibus dat gratiam. De secunda, Matth. 11: abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. De tertia, Job 22: qui humiliatus fuerit, erit in gloria.
[88588] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 83 Gaudium est coram Angelis Dei super uno peccatore poenitentiam agente, Luc. 15. Duo notantur in verbis istis. Primo Angelorum dignitas, ibi, Angelis Dei; secundo eorum benignitas, ibi, super uno peccatore poenitentiam agente. Magna est dignitas Angelorum, quod sunt nuntii Dei; et magna benignitas, quod gaudent de conversione unius peccatoris. Circa primum notandum, quod Angeli dicuntur et Angeli Dei, sicut dicuntur hic; et Angeli nostri, sicut dicitur Matth. 18: Angeli eorum in caelis semper vident faciem patris mei qui in caelis est. Et per hoc notatur in eis duplex virtus: habent enim duplicem virtutem: assistendi et ministrandi: assistunt enim Deo, et ministrant nobis. Deo assistunt tripliciter. Primo contemplando. Matth. 18: Angeli eorum in caelis semper vident faciem patris mei et cetera. Secundo, amando. 1 Pet. 2: in quem desiderant Angeli prospicere. Augustinus: tanta est divini plenitudo aspectus, ut nunquam possit videri sine amore. Tertio laudando. Damascenus: opus enim Angelorum est hymnis Deum laudare. Nobis ministrant tripliciter. Primo purgando; secundo illuminando; tertio perficiendo, sicut dicit Dionysius. Purgant enim a malis liberando. Isa. 6: et volavit ad me unus de Seraphim, et in manu ejus calculus et cetera. Illuminant docendo. Dan. 10: et ecce Michael unus de principibus primis venit in adjutorium meum; et ego remansi ibi juxta regem Persarum (...) veni autem ut docerem te quae ventura sunt populo tuo et cetera. Perficiunt ad bonum provehendo. 3 Reg. 19: et ecce Angelus domini tetigit eum, dicens: surge, et comede et cetera. Circa secundum notandum, quod propter tria Angeli gaudent de peccatorum conversione. Primo, propter sui ministerii impletionem: sunt enim ministri, ut moneant nos ad poenitentiam. Heb. 1: nonne omnes sunt administratorii spiritus in ministerium missi propter eos qui hereditatem capiunt salutis? Secundo propter Daemonum confusionem: Daemones enim confunduntur, quando aliquis ad poenitentiam convertitur, quod est gaudium Angelis. Apoc. 12: projectus est draco ille magnus, serpens antiquus, qui vocatur Diabolus et Satanas, qui seducit universum orbem, projectus est in terram, et Angeli ejus cum eo missi sunt: et post: propterea laetamini caeli, et qui habitatis in eis. Tertio propter Dei honorem. Peccator enim cum convertitur, honorat Deum, quod est gaudium Angelis. Josue 7: fili mi, da gloriam Deo, confitere et cetera.
[88589] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 84 Et erant appropinquantes ad Jesum publicani et peccatores, Luc. 15. In isto Evangelio notantur tria principaliter. Primo magna domini nostri Jesu Christi benignitas; secundo magna poenitentiae utilitas; tertio magna vere poenitentis sanctitas. Circa primum notatur magna Christi benignitas in tribus: primo, quia pro peccatoribus suscepit humanae naturae infirmitatem, ibi, nemo accendit lucernam. Gregorius: lucernam accendit qui humanam naturam luce suae divinitatis implevit. 1 Tim. 1: fidelis sermo, et omni acceptione dignus, quoniam Christus Jesus venit peccatores salvos facere et cetera. Secundo, quia peccatoribus ostendit specialem familiaritatem, ibi, quia peccatores recipit et manducat cum illis. Rom. 5: ubi abundavit delictum, superabundavit et gratia. Tertio, quia pro peccatoribus suscepit crudelis mortis acerbitatem, ibi, imponit humeris suis gaudens. 1 Petr. 2: qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum. Circa secundum notandum, quod triplex utilitas poenitentiae notatur in isto Evangelio. Primo, quia Christus laetatur in ea, ibi, congratulamini mihi. Luc. 15: epulari autem et gaudere oportet et cetera. Secundo, quia in ea Angeli laetantur, ibi, gaudium est Angelis Dei. Tertio, quia per eam homo a perditione liberatur, ibi, vadit ad illam quae perierat, donec inveniat eam. Luc. 14: nisi poenitentiam habueritis, omnes simul peribitis. Ezech. 18: convertimini, et agite poenitentiam ab omni iniquitate; et non erit vobis in ruinam iniquitas. Magna vero poenitentis sanctitas notatur, ibi, gaudium est Angelis Dei. Magis enim gaudet dominus super uno peccatore vere poenitente, quam super multos justos qui nunquam peccaverunt: quia isti frequenter magis negligentes sunt, isti ferventiores, sicut exponit Gregorius. Sunt autem octo necessaria ei qui vult de poenitentia sua magnum gaudium facere in caelo. Primo, in amore Dei ferventer inardescere; secundo, in magnis virtutibus se exercere; tertio, cuncta difficilia sancti certaminis petere; quarto, omnia mundi relinquere; quinto honores fugere; sexto receptis contumeliis laetari; septimo, magno desiderio ad caelestem patriam anhelare; octavo, damna praecedentia lucris sequentibus compensare. De his omnibus Gregorius: plerumque ii qui se oppressos nullis peccatorum molibus sciunt, pigri remanent; at contrario omnes ii qui se illicita aliqua egisse meminerunt, ipso suo dolore compuncti in amorem Dei inardescentes, se in magnis virtutibus exercent, cuncta difficilia sancti certaminis appetunt, omnia mundi derelinquunt, honores fugiunt; acceptis contumeliis laetantur, ad caelestem patriam anhelant; et quia se errasse a domino considerant, damna praecedentia lucris sequentibus compensant. Qui justam poenitentiam egerint, absque dubio pervenient ad regnum caelorum. Matth. 3: poenitentiam agite appropinquavit enim regnum caelorum. Ad quod et cetera. Amen.
[88590] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 85 Expectatio creaturae revelationem filiorum Dei expectat, Rom. 8. Apostolus in ista epistola intendit ostendere quod omnes creaturae suo modo desiderant adventum gloriae sanctorum. Sunt autem quatuor creaturae quae desiderant adventum gloriae sanctorum. Primo creatura angelica; secundo creatura caelestis; tertio creatura terrestris; quarto creatura humana: et ideo forte quater nominat creaturam in ista epistola. Circa primum notandum, quod Angeli desiderant, propter tria. Primo propter plenam de inimicis suis victoriae consecutionem. Apoc. 12: projectus est draco ille magnus, serpens antiquus, qui vocatur Diabolus et Satanas, qui seducit universum orbem, et projectus est in terram, et Angeli ejus cum illo missi sunt: et post: laetamini caeli, et qui habitatis in eis. Secundo propter ministerii sui completionem. 1 Cor. 15: cum evacuaverit omnem principatum et potestatem et virtutem. Oportet autem illum regnare donec ponat omnes inimicos sub pedibus ejus. Tertio propter perfectam civitatis suae reparationem. Ps. 109: judicabit in nationibus, implebit ruinas: et Ephes. 1: in quo proposuit restaurare universa, sive quae in caelis sunt, sive quae in terra. Circa secundum notandum, quod creatura caelestis desiderat propter tria. Primo propter servitii sui indignis subtractionem. Isidorus: sol et luna post judicium non descendent ad occasum, nec impiis sub terra positis serviet lux eorum. Secundo propter amissae pulchritudinis recuperationem. Isa. 37: erit lux lunae sicut lux solis, et lux solis lucebit septempliciter. Tertio propter suam a motu repausationem. Habac. 3, secundum aliam translationem: sol et luna steterunt in ordine suo, sol in oriente, luna in occidente, sicut in creatione ordinati sunt: haec enim tria bona consequuntur corpora caelestia. Item creatura terrestris desiderat propter tria. Primo propter suam a peccatis impiorum emundationem. Modo enim impii contaminant terram iniquitatibus. Psal. 105: contaminata est terra in operibus eorum. Sed tunc purgabitur per ignem. 2 Pet. 3: elementa vero calore solventur; terra vero, et ea quae in ipsa sunt, igne comburentur. Secundo propter suam a corruptione liberationem: modo enim corrumpitur, ut fiat generatio; sed tunc cessabit corruptio, quoniam non erit necessaria generatio. Rom. 8: ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei. Tertio propter suam renovationem. Isa. 64: ecce ego creo caelum novum et terram novam, et non erunt in memoria priora; sed gaudebitis et exultabitis in eis quae ego creo usque in sempiternum. Homo similiter desiderat propter tria. Primo propter suam a malo liberationem; secundo propter suam in omni bono repletionem; tertio propter aeternitatis conservationem. Haec tria consequetur homo in die judicii, qui sic vivit hic ut ad illam mereatur pervenire. De his tribus Augustinus in Lib. de Civit. Dei: una erit igitur illius civitatis in omnibus et inseparabilis et singularis libera voluntas, liberata ab omni malo, repleta omni bono (quod bonum non deficiet in aeternum), fruens indeficienter jucunditate aeternorum gaudiorum: quod nobis Christus concedat. Amen.
[88591] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 86 Estote misericordes, sicut et pater vester misericors est, Luc. 6. Duo facit dominus in verbis istis. Primo inducit ad misericordiam, ibi, estote misericordes. Secundo dat miserendi regulam, ibi, sicut et pater vester. Circa primum notandum, quod tria maxime debent nos movere ad faciendam misericordiam. Primo necessitas; secundo utilitas; tertio congruitas. Necessitas est, quia qui non facit misericordiam, non inveniet misericordiam. Jac. 2: judicium sine misericordia fiet ei qui non facit misericordiam. Utilitas est, quia qui facit misericordiam, inveniet misericordiam. Matth. 5: beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. Congruitas est, quia cum misericordiam ab omnibus creaturis recipiamus, satis congruum est quod aliis misericordiam faciamus. Sumus enim pleni miseria; et nisi creaturae misererentur nostri dando se nobis et sua beneficia, subsistere non possemus. Si enim sol vel ignis subtraheret lumen suum et calorem, et terra fructus suos; quid faceret miser homo? Satis ergo congruum est, cum homo indigeat misericordia, quod aliis faciat misericordiam. Prov. 19: homo indigens misericors est. Et qui indiget misericordia, debet aliis facere misericordiam, vel aliorum misereri: unde creaturae arguunt quodammodo immisericordes. Circa secundum notandum, quod in tribus praecipue apparet misericordia Dei. Primo in filii sui donatione: magnum fuit donum, magna misericordia, de qua Luc. 1: ad faciendam misericordiam et cetera. Secundo in justorum glorificatione. Psal. 108: suavis est misericordia ejus. Psal. 35: domine, in caelo misericordia tua. Tertio in peccatorum justificatione. Psal. 85: misericordia tua, domine, magna est super me. Propter primam misericordiam debemus illum laudare et amare; propter secundam debent secure, quantumcumque sint magni peccatores, ad Deum confugere. Isa. 45: derelinquat impius viam suam, et vir iniquus cogitationes suas; et revertatur ad dominum, et miserebitur ejus: et ad Deum nostrum, quoniam multus est ad ignoscendum. Propter tertiam debemus ad Deum cum festinatione currere. Hebr. 4: festinemus ingredi in illam requiem et cetera. Hypocrita, ejice primo trabem de oculo tuo, Luc. 6. Hic reprehendit dominus peccatum hypocrisis, et frequenter in Evangelio plus aliis reprehendit: unde satis patet quod multum displicet ei: et ideo debet quilibet ipsam fugere. Est autem fugienda ipsa hypocrisis propter multa mala quae proveniunt ex ea. Primo provenit ex ea multiplex malum culpae; secundo multiplex malum poenae; tertio multiplex malum damni.
[88592] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 87 Declinet autem a malo, et faciat bonum; inquirat pacem, et persequatur eam, 1 Petr. 3. Duae sunt partes justitiae, ad quas invitat nos beatus Petrus in verbis istis. Prima est fuga mali, ibi, declinet a malo; secunda, delectatio boni, ibi, et faciat bonum. Circa primum notandum, quod malum fugiendum est maxime propter tria. Primo propter multam amaritudinem quam inducit; secundo propter damnum quod adducit; tertio propter poenam ad quam conducit. De primo Jerem. 2: vide quam malum est et amarum dereliquisse dominum Deum tuum, et non esse timorem mei apud te: dicit dominus Deus exercituum. Inducit autem multam amaritudinem peccatum propter tria. Primo, quia dominus adversatur peccato. Deut. 25: aversatur omnem injustitiam: ibidem 31: inveneruntque eum omnia mala et afflictiones; ita ut dicat in illa die: vere quia dominus non est mecum, invenerunt me haec mala. Secundo, quia homo per peccatum valde in se inordinatur. Augustinus: jussisti, domine, et vere sic est, ut poena sit sibi omnis inordinatus animus. Job 7: quare posuisti me contrarium tibi, et factus sum mihimetipsi gravis? Tertio, quia omnis peccator ab omni creatura justo Dei judicio impugnatur. Sap. 17: creatura tibi creatori deserviens, exardescit in tormentum adversus injustos. Circa secundum notandum, quod triplex damnum incurrit peccator per peccatum. Primum est, quia per ipsum peccatum, multiplex bonum amittitur. Augustinus in Lib. de civitate Dei 12: si naturae bonae non essent, ejus vitia non nocerent. Nunc autem quid eis faciunt nocendo, nisi sibi adimere integritatem, pulchritudinem et salutem? Secundo propter peccatum, bonum gratiae amittitur. Sap. 1: in malevolam animam non introibit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis. Tertio propter peccatum, bonum gloriae perditur. Isa. 26: tollatur impius, ne videat gloriam Dei. Circa tertium notandum, quod peccatum ducit homines ad multas poenas; sed hic notantur tres poenae. Prima erit continua in anima tristitia. Isa. 13: torsiones et dolores tenebunt eos, quasi parturiens dolebunt. Job 20: cum satiatus fuerit, arctabitur, et omnis dolor irruet in eum. Secunda, continua in corde incendia. Matth. 3: mittet eos in caminum ignis. Tertia erit in utroque aeternitas. Matth. 22: discedite a me maledicti in ignem aeternum et cetera. De his tribus, Isa. ult.: vermis eorum non morietur, et ignis eorum non extinguetur et cetera. Vermis notat dolorem in anima; ignis dicit ardorem in corde; inextinguibilitas ignis notat aeternitatem in utroque. A quo igne liberet nos Christus et cetera.
[88593] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 88 Coerceat linguam suam a malo, 1 Pet. 3. Cohibenda est lingua propter tria. Primo, quia qui non cohibet, multa peccata committit; secundo, quia multas poenas incurrit; tertio, quia qui cohibet, multa bona acquirit.
[88594] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 89 Inquirat pacem, et sequatur eam. Triplicem pacem quilibet debet inquirere. Primo pacem sui ad Deum; secundo sui pacem ad proximum; tertio sui ad seipsum.
[88595] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 90 Sedens docebat de navicula turbas, Luc. 5. Moraliter per naviculam intelligitur sanctitas vitae, in qua debet sedere qui alios vult docere. Significatur per naviculam sanctitas vitae tripliciter. Primo ratione materiae; secundo formae; tertio finis.
[88596] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 91 Relictis omnibus, secuti sunt eum, Luc. 5. Duo sunt nobis necessaria ad sequendum. Primo ut a bono commutabili avertamur, ipsum despiciendo; secundo, ut ad bonum incommutabile convertamur, ipsum diligendo et imitando. Haec notantur hic. Primum ibi, relictis omnibus; secundum ibi, secuti sunt eum. Circa primum notandum, quod quatuor debemus relinquere, si volumus sequi Christum. Primo mundana, ipsa contemnendo. Luc. 14: nisi quis renuntiaverit omnibus quae possidet, non est me dignus. Secundo consanguineos et parentes propter Deum relinquendo. Matth. 10: si quis venit ad me, et non odit patrem suum et matrem suam, non est me dignus. Tertio corpus suum, ipsum mortificando. Quarto voluntatem propriam, ipsam abnegando. De his duobus, Luc. 9: si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam quotidie, et sequatur me. Circa secundum notandum, quod in quatuor oportet nos imitari Christum. Primo in humilitate. Matth. 2: discite a me, quia mitis sum et humilis corde. Secundo in pietate. Luc. 6: estote misericordes, sicut et pater vester misericors est. Tertio in caritate. Joan. 15: hoc est praeceptum meum ut diligatis invicem, sicut dilexi vos. Quarto in tribulationum asperitate. 1 Petr. 2: Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia ejus. Istae sunt duae viae rectae, per quas currit homo ad regnum caelorum. Sap. 10: justum deduxit dominus per vias rectas, et ostendit illi regnum Dei. Amen.
[88597] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 92 Si enim complantati facti sumus similitudini mortis ejus simul et resurrectionis erimus, Rom. 6. Duo facit in istis verbis apostolus. Primo ponit meritum quod habere debemus, ibi, facti sumus similitudini mortis ejus. Hoc est meritum nostrum, ut habeamus in nobis similitudinem mortis ejus, scilicet Christi. Secundo ponit quod pro merito recipimus, ibi, simul et resurrectionis erimus. Hoc enim est praemium ut habeamus similitudinem resurrectionis Christi. Circa primum notandum, quod sex fuerunt in morte Christi, in quibus debemus eum sequi. Primo humilitas; secundo obedientia. De his duobus Phil. 2: humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem. Ad primum invitat dominus, Matth. 2: discite a me, quia mitis sum. Ad secundum, Joan. 15: si diligitis me, mandata mea servate. Tertium fuit in morte Christi ineffabilis caritas. Joan. 15: majorem hac dilectionem nemo habet ut animam suam ponat quis pro amicis suis: et in hoc debemus assimilari sibi. Joan. 15: hoc est praeceptum meum ut diligatis invicem. Quartum patientia. 1 Petr. 2: cum pateretur, non comminabatur: et in hoc debemus habere similitudinem ejus. Hebr. 12: per patientiam curramus ad propositum nobis certamen, aspicientes in auctorem fidei et consummatorem Jesum, qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem, confusione contempta. Quintum perseverantia: quia qui in his omnibus usque ad mortem perseveraverit, salvus erit. Philip. 2: Christus factus est pro nobis obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Debemus autem in perseverantia habere similitudinem mortis ejus. Matth. 10: qui perseveraverit usque ad finem, hic salvus erit. Circa secundum notandum, quod in septem consistit gloria corporis nostri, cum configuratum erit corpori claritatis Christi. Primo erit amabilis omnium membrorum congruentia. Augustinus in Lib. 22, cap. 19 de Civ. Dei: proinde nulla erit deformitas, quam facit incongruentia partium; ubi et quae prava sunt, corrigentur et quod minus est quam decet, unde creator novit, inde supplebitur; et quod plus est quam decet, materiae servata integritate detrahetur. Secundo erit mira coloris in toto suavitas. Augustinus: coloris suavitas quanta erit, ubi justi fulgebunt sicut sol in regno patris sui? In his duobus consistit omnis corporis pulchritudo. Augustinus: omnis corporis pulchritudo est congruentia partium cum quadam coloris suavitate. Erit autem tunc in corporibus omnis pulchritudo. Philipp. 3: qui reformabit corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae. Tertio erit movendi velocitas. Augustinus: ubi voluerit spiritus, ibi erit protinus corpus. Quarto erit plena liberatio ab omni indigentia. Quinto erit plena et summa felicitas. De his duobus Augustinus: omnia membra et viscera incorruptibilis corporis, quae nunc videmus per usus necessitatis varios distributa, tunc sic non erunt; sed haec necessitas, ipsa plena et certa securitas, et sempiterna felicitas proficiet Dei laudibus. Sexto erit impassibilitas et immortalitas et aeternitas. Augustinus: restituetur quicquid de corporibus vivis, vel post mortem de cadaveribus periit, vel in sepulcro remansit, in spiritualis corporis novitatem ex animalis corporis vetustate mutatum; resurget in incorruptione, atque immortalitate vestitum. Septimo erit plena corporis et spiritus pax et concordia. Augustinus. Erit spiritui caro subdita spiritualis, sed ea tamen caro, non spiritus. Quam felices erunt ergo qui digni ista resurrectione habebuntur. Certe non nisi illi qui hic moriuntur cum Christo. 1 Col. 3: mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum illo in gloria. Ad quam gloriam perducat nos Deus. Amen.
[88598] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 93 Nisi abundaverit justitia vestra plusquam Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum, Matth. 5. In isto Evangelio quatuor facit dominus. Primo, ostendit quid faciamus, ibi, nisi abundaverit justitia vestra: ostendit enim quod debemus habere abundantem justitiam. Secundo, ostendit quid appetamus, ibi, regnum caelorum: ad hoc enim debemus facere justitiam, ut per ipsam ad regnum perveniamus. De utroque, Matth. 6: primum quaerite regnum Dei et justitiam ejus. Tertio, ostendit quid fugiamus, ibi, non occides et cetera. Ostendit autem quod debemus fugere triplex peccatum. Primo peccatum operis, ibi, non occides: per hoc prohibetur omne opus in quo laeditur proximus. Isa. 55: quiescite agere perverse. Lev. 1: non stabis contra sanguinem proximi tui. Secundo prohibet peccatum cordis, ibi, omnis qui irascitur fratri suo. Exod. 12: aufer iram a corde tuo, et amove malitiam de carne tua. Tertio peccatum oris, ibi, qui autem dixerit fratri suo, fatue. Ephes. 4: omnis sermo malus ex ore vestro non procedat. Quarto, ostendit quid timeamus, scilicet futurum judicium, ibi, reus erit judicio. Ponit autem hic tria quae debemus timere. Primo judicium, in quo omnes impii damnabuntur, ibi, reus erit judicio. Judith 16: dominus omnipotens judicabit illos in die judicii, quando visitabit illos. Secundo, Angelorum et sanctorum Concilium, in quo omnes impii examinabuntur, ibi, qui autem dixerit fratri suo, racha, reus erit Concilio. Psal. 3: dominus ad judicium veniet cum senatoribus populi sui, et principibus suis. Malach. ult.: ne forte veniam, et percutiam terram anathemate. Tertio, ignem infernalem, in quo omnes impii in aeternum cruciabuntur, ibi, reus erit Gehennae ignis. Judith 16: dabit ignes et vermes in carnes eorum, ut urantur, et sentiant usque in sempiternum. A quo igne Christus nos liberet.
[88599] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 94 Omnis qui irascitur fratri suo, reus erit judicio, Matth. 5. Duo facit dominus in verbis istis. Primo monet nos vitare iram, ibi, omnis qui irascitur fratri suo. Secundo ponit irae poenam, ibi, reus erit judicio. Circa primum notandum, quod ira laedit naturam tripliciter. Primo laedit rationem per obscurationem; secundo laedit memoriam per oblivionem; tertio laedit voluntatem per malam affectionem. De his tribus, Psal. 30: conturbatus est in ira oculus meus, anima mea, et venter meus. Oculus est ratio, anima voluntas, venter memoria. Circa secundum notandum, quod ira tripliciter contraria est gratiae. Primo, quia facit hominem indignum Dei misericordia Eccl. 23: homo homini servat iram, et a Deo quaerit medelam; quasi dicat, frustra quaerit, quia non habebit eam. Secundo, quia non permittit hominem Dei justitiam facere. Jac. 1: ira enim viri justitiam Dei non operatur. Tertio, quia aufert homini orandi fiduciam. 1 Tim. 2: volo viros orare in omni loco sine ira et disceptatione. Circa tertium notandum, quod iracundus facile incurrit triplex homicidium. Primo homicidium sui. Job 4: virum stultum interficit iracundia. Secundo homicidium animae proximi, quem provocat ad discordiam et odium. Prov. 15: vir iracundus provocat rixas; et qui patiens est, mitigat suscitatas. Prov. 22: noli esse amicus homini iracundo, et ne ambules cum viro furioso, ne forte discas semitas ejus. Tertio homicidium corporis proximi. Eccl. 8: cum iracundo non facias rixas, nec cum audace eas in desertum: quoniam quasi nihil ante illum est sanguis, et ubi non est adjutorium, allidet te.
[88600] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 95 Reus erit judicio. Nota, quod tripliciter judicabitur quilibet peccator in judicio. Primo a seipso; secundo ab omni creatura; tertio a Deo. Primo a sua conscientia. Rom. 2: testimonium reddente illis conscientia ipsorum, inter se invicem cogitationibus accusantibus, aut etiam defendentibus in die cum judicabit dominus occulta hominum secundum Evangelium meum per Jesum Christum. Secundo a sua malitia. Jerem. 2: arguet te malitia tua. Tertio a magna, quam in se ipsis habebunt, angustia. Apoc. 1: tunc plangent super se omnes tribus terrae. Creatura judicabit et puniet eos tripliciter. Primo eorum malitias revelando. Job 20: revelabunt caeli iniquitatem ejus. Secundo, expugnando. Sap. 5: accipiet armaturam zelus illius, et armabit creaturam in ultionem inimicorum: et post: et pugnabit cum illo orbis terrarum contra insensatos. Tertio, eos cruciando. Sap. 16: creatura tibi factori deserviens exardescit in tormenta adversus injustos, et levior fit ad benefaciendum pro his qui in te confidunt. Judex puniet eos tripliciter. Primo, arguendo. Judae 2: ecce venit dominus cum sanctis millibus suis facere judicium contra omnes, et arguere omnes impios. Secundo, confundendo. Psal. 131: inimicos ejus induam confusione. Jer. 37: domine, omnes qui te derelinquunt, confundentur. Tertio, saevissime condemnando. Matth. 25: discedite a me maledicti in ignem aeternum. Ab isto judicio liberet nos Deus noster Jesus Christus. Amen.
[88601] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 96 Sicut exhibuistis membra vestra servire iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra vestra servire justitiae in sanctificationem, Roman. 6. In ista epistola hortatur nos apostolus ad duo. Primo ad fugam mali, ibi, sicut exhibuistis membra et cetera. Secundo ad dilectionem boni, ibi, ita nunc exhibete et cetera. Circa primum assignat apostolus in epistola ista quatuor rationes, per quas peccatum fugiendum est. Prima ratio est, quia propter peccatum anima polluitur, ibi, immunditiae. Oseae 8: facti sunt abominabiles, sicut ea quae dilexerunt. Secunda est, quia per peccatum homo ignominiosae servituti subjicitur, ibi, cum enim servi essetis peccati. Joan. 8: omnis qui facit peccatum, servus est peccati. Tertia est, quia magna confusio per peccatum acquiritur, ibi, quem fructum habuistis in illis in quibus nunc erubescitis? Jer. 18: domine, omnes qui te derelinquunt, confundentur. Quarta, quia per peccatum homo ad mortem aeternam deducitur, ibi, stipendia peccati mors. Psal. 33: mors peccatorum pessima. Circa secundum notandum, quod similiter ponit ibi quatuor, quare bonum est eligendum. Quatuor enim bona acquirit homo ex electione boni. Primo mentis puritatem vel sanctificationem, idest mundificationem. Matth. 5: beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Secundo voluntatis aequitatem, ibi, justitiae. Justitia enim est recta voluntas. Anselmus: justitia est rectitudo voluntatis conservata propter se. Tertio spiritus libertatem, ibi, liberi fuistis justitiae. 2 Cor. 3: ubi spiritus domini, ibi libertas. Joan. 8: si filius vos liberaverit, vere liberi eritis. Quarto acquirit homo bene operando vitam aeternam, ibi, gratia autem Dei vita aeterna. Joan. 6: et procedent qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae. Matth. 25: ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
[88602] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 97 Accipiens Jesus panes, gratias agens, fregit, et dedit discipulis suis ut apponerent: et apposuerunt turbae. Et habebant pisciculos paucos, et dedit illis, et jussit apponi, Matth. 8. Tripliciter pascit dominus sanctos suos. Primo panibus corporalibus. Psal. 102: ut educas panem de terra. Secundo panibus spiritualibus. Prov. 20: aperi oculos tuos, scilicet oculos cordis, ad vigilias sanctas; et satiare panibus, scilicet sacra doctrina, vel gaudiis caelestibus. Tertio panibus aeternalibus. Psalm. 131: pauperes ejus saturabo panibus. Per istos septem panes intelliguntur septem, quibus pascit dominus fideles suos, ne deficiant in via justitiae; sed in fortitudine eorum perveniant ad mensam caelestis gloriae. Primus panis est dulcissima ex desiderio gloriae lacrymarum effusio. Psalm. 41: fuerunt mihi lacrymae meae panes die ac nocte et cetera. Augustinus: fluebant mihi lacrymae, et bene mihi erat cum illis. Secundus, ineffabilis in verbis Dei consolatio. Matth. 4: non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei. Jer. 15: inventi sunt sermones tui, et comedi eos, et factum est mihi verbum tuum in gaudio et laetitia cordis mei, quoniam invocatum est nomen tuum super me, domine Deus exercituum. Tertius est ineffabilis de sumptione Eucharistiae delectatio. Joan. 6: panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita. Sap. 16: panem de caelo praestitisti illis, omne delectamentum in se habentem, et omnis saporis suavitatem. Quartus, admirabilis de praesentia Christi dulcedo. Joan. 6: ego sum panis vivus, qui de caelo descendi. Constat enim Christum semper habitare in cordibus justis. Quantum ergo gaudium habet qui semper Christum habet in corde. Ephes. 6: ut det vobis secundum divitias gloriae suae virtute corroborari per spiritum ejus in interiorem hominem, habitare Christum per fidem in cordibus vestris. Quintus, aeternae beatitudinis praegustatio. Psal. 77: panem Angelorum manducavit homo. Augustinus: introductus introrsus nescio ad quam dulcedinem: quae si perficiatur in me, nescio quid sit vita aeterna, nisi illa sit. Sextus, de omni virtutum possessione gaudium; quale gaudium est habere tot dona spiritus sancti, et illos duodecim fructus quos memorat apostolus ad Gal. 5: fructus spiritus est caritas, gaudium, pax, patientia, longanimitas, bonitas, benignitas, mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas: qui ideo dicuntur fructus quia animam delectabiliter reficiunt ultra quam dici possit. Proverb. 9: venite vos, et comedite panem meum. Septimus panis est de conscientiae testimonio exultatio. Proverb. 15: secura mens quasi juge convivium. 2 Cor. 1: gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae. Isa. 22: panis ei datus est, dicitur de viro justo. Pisciculi sunt gaudia quae habent justi de praesentia sanctorum, qui sunt abstracti jam de amarissimo mari hujus saeculi, qui frequenter veniunt, et consolantur justos qui sunt in via. Qui quidem pisces assi sunt martyres, ut Laurentius, et alii qui ignibus et suppliciis diversis afflicti ridebant, et sic suo risu clamabant infinitas se habere intrinsecus delicias, propter quas exteriora supplicia contemnebant. 2 Cor. 12: complaceo mihi, idest vehementer (dicit superlinearis) in infirmitatibus meis, in contumeliis, in necessitatibus, in persecutionibus, in angustiis pro Christo. De isto convivio justorum dicitur Matth. 23: ecce prandium meum paravi, tauri mei occisi sunt. In istis epulis sunt justi tota die, quas nescit impius. Psalm. 67: exultent justi, et epulentur in conspectu Dei. Sic epulantur sancti in praesenti. Sed quid erit in futuro? Beatus qui manducabit panem in regno caelorum: ad quod nos perducat Christus Jesus. Amen.
[88603] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 98 Si secundum carnem vixeritis, moriemini; si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis, Rom. 8. Tria facit apostolus in verbis istis. Primo monet nos ut mortificemus carnis voluptatem, ibi, si spiritu facta carnis mortificaveritis. Secundo ponit necessitatem mortificandi, ibi, si secundum carnem vixeritis, moriemini. Tertio ponit mortificationis utilitatem, ibi, vivetis. Circa primum notandum, quod tripliciter debemus mortificare carnem. Primo ejus carnalia desideria et vitia destruendo. Coloss. 3: mortificate membra vestra quae sunt super terram, fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam et avaritiam, quae est idolorum servitus, propter quae venit ira Dei super filios incredulitatis, in quibus et vos ambulastis aliquando, cum viveretis in illis. Nunc autem deponite et vos omnia, iram, indignationem, malitiam, blasphemiam, turpem sermonem de ore vestro: nolite mentiri invicem, expoliantes vos veterem hominem cum actibus suis, et induentes novum, eum qui innovatur in agnitionem secundum imaginem ejus qui creavit illum. Secundo, eam in jejuniis et afflictionibus ad similitudinem passionis Christi macerando. 2 Cor. 4: semper mortificationem Jesu Christi in corpore vestro circumferentes, ut vita Jesu in corporibus vestris manifestetur in carne vestra mortali. Tertio eam in spiritualibus meditationibus affligendo. Eccle. ult.: frequens meditatio, carnis afflictio est. Eccl. 31: vigilia honestatis in studio virtutum tabefaciet carnes (interlinearis, scilicet carnales voluptates): cogitatus illius auferet somnum, scilicet pigritiae taedium. In eodem: cogitatus praescientiae, scilicet qui praevidet praemia bonorum, avertit sensum, scilicet ab omni concupiscentia mala; et infirmitas gravis, scilicet corporis, sobriam a delictis facit animam. Circa secundum notandum, quod necesse habemus mortificare carnem: quia si secundum carnem vixerimus, moriemur: sequitur enim ex voluptate carnis triplex mors. Prima mors culpae; secunda mors naturae: Eccl. 37: propter crapulam multi perierunt: tertia mors Gehennae. Gal. 6: qui in carne sua seminat, de carne et metet corruptionem et cetera. Psal. 33: mors peccatorum pessima. Circa tertium notandum, quod ex mortificatione carnis triplex vita acquiritur. Prima est prolongatio vitae naturae. Eccl. 37: qui abstinens est, adjiciet vitam. Secunda, vita gratiae. Rom. 8: prudentia spiritus, vita et pax. Tertia est prolongatio vitae gloriae. 2 Corinth. 4: semper mortificationem Jesu in corpore nostro circumferentes, ut et vita Jesu manifestetur in corporibus nostris.
[88604] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 99 Omnis arbor bona fructus bonos facit, et omnis arbor mala malos fructus facit, Matth. 5. Tria genera arborum, quae sunt in insula hujus mundi, ponit dominus in Evangelio isto. Primo ponit arborem facientem fructus bonos, ibi, omnis arbor bona; secundo facientem fructus malos, ibi, et omnis arbor mala; tertio arborem facientem nullos, ibi, omnis arbor quae non facit fructus bonos. Primam arborem commendat a tribus. Primo a fructuum multiplicitate, ibi, fructus. Pluraliter dicit fructus, ut ostendat quod justus, qui hic dicitur arbor bona, debet fructus multos producere. Debet enim producere duodecim fructus. Primus fructus quem debet producere, est caritas; secundus fructus est gaudium; tertius pax; quartus patientia, quintus longanimitas, sextus bonitas, septimus benignitas, octavus mansuetudo, nonus fides, decimus modestia, undecimus continentia, duodecimus castitas. De his omnibus Gal. 5: fructus autem spiritus, caritas, gaudium, pax et cetera. Secundo commendat eam a fructuum pretiositate, ibi, bonos. Patet autem bonitas istorum fructuum, quia talibus fructibus acquiritur regnum Dei, et tales fructus faciunt arbores Paradisi. Rom. 14: regnum Dei non est esca et potus, sed justitia et pax et gaudium in spiritu sancto. Tertio commendat eam a fructificandi assiduitate, ibi, facit, praesentis temporis est, in quo ostenditur quod semper est in actu fructificandi. Jer. 18: benedictus vir qui confidit in domino, et erit dominus fiducia ejus. Et erit quasi lignum quod transplantatur super aquas, quod ad humorem mittit radices suas, et non timebit cum venerit aestus. Et erit folium ejus viride, et in tempore siccitatis non erit solicitum, nec aliquando desinet facere fructum. Ezech. 47: et super torrentem orietur in ripis ejus ex utraque parte omne lignum pomiferum: non defluet flos ex eo, et non deficiet fructus. De his tribus, Apoc. 22: ex utraque parte fluminis omne lignum vitae: ecce fructuum pretiositas: qui enim comedunt fructus istos, vivunt in aeternum: afferens fructus duodecim: ecce fructuum multiplicitas: per mensem singulos reddens fructum suum: ecce fructificandi continuitas. Circa secundam arborem ponit tria mala. Primo malorum fructuum mortificationem, ibi, fructus: in hoc enim quod pluraliter dicit fructus, innuit quod malus homo, qui hic dicitur mala arbor, facit multos malos fructus, idest mala opera. Enumerat autem apostolus decem et septem fructus malae arboris. Gal. 5: manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt fornicatio, immunditia, impudicitia, luxuria, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, irae, rixae, dissensiones, sectae, invidiae, homicidia, ebrietates, comessationes, et his similia: quae praedico vobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur. Secundo, fructuum perversitatem, ibi, malos. Matth. 12: malus homo de malo thesauro profert mala. Tertio, malefaciendi assiduitatem, ibi, facit. Oseae 4: fornicati sunt, et non cessaverunt. Circa tertiam arborem notandum, quod tria genera sunt arborum, quae faciunt fructus nullos. Prima, est quae facit frondes sine floribus. Hi sunt qui habent verba sine operibus. Matth. 21: et videns Jesus ficulneam arborem unam secus viam, venit ad illam, et nihil invenit in ea nisi frondes: et ait illi: nunquam ex te fructus nascatur in sempiternum: et arefacta est continuo ficulnea et cetera. Secunda, quae facit flores sine fructibus, hi qui faciunt in apparentia opera sed non vere. 2 Tim. 3: habentes speciem quidem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes. Job 12: cum adhuc sit in flore, nec carpatur manu, ante omnes herbas arescit: sic viae hominum qui obliviscuntur dominum, et spes hypocritae peribit. Tertia, quae facit fructus, sed inutiles penitus. Sap. 4: fructus eorum acerbi et inutiles ad manducandum. De talibus arboribus dicitur Judae 2: arbores autumnales, infructuosae, bis mortuae, eradicatae. Sed vae talibus arboribus: nam excidentur securi divini judicii, et mittentur in aeternum ignem Inferni. Matth. 3: jam securis ad radicem arboris posita est. Omnis arbor quae non facit fructus bonos, excidetur, et in ignem mittetur: a quo igne liberet nos dominus. Amen.
[88605] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 100 Neque idolatrae efficiamini, sicut quidam ex ipsis etc., 1 Cor. 10. Duo facit hic apostolus. Primo monet ut caveamus ab idolatria spiritualium, ibi, neque idolatrae efficiamini. Loquebatur enim fidelibus, qui jam idola nulla habebant; unde patet quod monebat cavere ab idolatria quae consistit in vitiis. Secundo, comparat idolatriam spiritualem idolatriae corporali, ibi, sicut quidam ex ipsis, qui vitulum et alia idola adoraverunt. Circa idolatriam corporalem nota, quod triplex erat. Prima, in astris. Secunda, in elementis. De his duabus, Sap. 13: aut ignem, aut citatum aerem, aut nimiam aquam: ecce idolatria in elementis: aut gyrum stellarum, aut solem aut lunam, rectores orbis terrarum deos putaverunt: ecce in astris idolatria. Tertia, in animalibus. Roman. 1: et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominum et volucrum et quadrupedum et serpentium. Idolatria in astris significat superbiam: unde primus superbus dixit, Isa. 13: in caelum conscendam, super astra caeli exaltabo solium meum, sedebo in loco testamenti, in lateribus Aquilonis, ascendam super altitudinem nubium et ero similis altissimo. Augustinus: et putabant se excelsos cum sideribus et fulgidos, et ecce ruerunt in terram. Idolatria elementorum significat idolatriam avarorum. Coloss. 3: avaritia, quae est idolorum servitus. Idolatria in animalibus est carnalis concupiscentia, quae est in carnis voluptatibus. Judae 10: quaecumque naturaliter tamquam animalia norunt, in his corrumpuntur. De his tribus, Jac. 3: non est ista sapientia desursum descendens, sed terrena per avaritiam, animalis per luxuriam, diabolica per superbiam.
[88606] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 101 Redde rationem villicationis tuae, Luc. 16. Istud verbum dicetur cuilibet in morte vel in judicio. Oportet enim quod omnes veniant ante tribunal Christi caelestis judicis, ut reddant rationem de omnibus factis suis. 2 Corinth. 5: omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis sui, prout gessit, sive bonum sive malum et cetera. Et ideo debet quilibet homo cogitare quomodo tunc sciat rationem reddere. Debemus autem tria cogitare circa rationem illam. Primo, reddendi rationem difficultatem; secundo, testium, qui accusabunt malam rationem reddentes, veritatem; tertio, sententiae quae dabitur contra eos qui malam rationem reddiderunt, severitatem. Circa primum notandum, quia erit difficile tunc reddere rationem de omnibus cogitatis. Psal. 75: cogitatio hominis confitebitur tibi. Sapient. 5: et in cogitationibus impii erit interrogatio. Secundo de dictis. Matth. 12: dico autem vobis, quod de omni otioso verbo quod locuti fuerint homines reddent rationem in die judicii (...). Ex verbis enim tuis justificaberis et cetera. Tertio, de omnibus factis. Eccle. 12: cuncta quae fiunt, adducet dominus in judicio pro omni abscondito, sive bonum sive malum. Circa secundum notandum, quod tres testes veracissimi accusabunt impios in judicio. Primus testis erit Deus. Malach. 3: accedam ad vos in judicio, et ero testis velox maleficis et adulteris et perjuris, et qui calumniantur mercedem mercenarii, et humiliant viduas et pupillos, et opprimunt peregrinum; nec timuerunt me: dicit dominus exercituum. Ego enim dominus et non mutor et cetera. Secundus, erit conscientia. Rom. 2: testimonium reddente illis conscientia ipsorum, et inter se invicem cogitationibus accusantibus, aut etiam defendentibus, in die cum judicabit dominus occulta hominum secundum Evangelium meum per Jesum Christum. Tertius erit omnis creatura. Job 20: revelabunt caeli iniquitatem ejus, et terra adversus eum consurget. Unde quidam sanctus pater dixit: reddituri sumus rationem coram caelo et terra: et tu rides? Circa tertium notandum, quod in tribus apparebit severitas sententiae. Primo, quia omnibus bonis expoliabuntur. Augustinus in Lib. de Civit. Dei: in extremo supplicio recte fit ut iniqui et impii naturalium bonorum damna in cruciatibus defleant, sentientes eorum ablatorem justissimum Deum, quem contempserunt largitorem benignissimum. Job 20: divitias quas devoravit, evomet, et de ventre ejus extrahet eas Deus. Secundo, quia ardentissimi ignis incendio cruciabuntur. Isa. ult.: ignis eorum non extinguetur. Tertio, quia in aeternum non liberabuntur. Matth. 25: discedite a me, sine quo non potest esse bonum, ecce primum; in ignem, ecce secundum; aeternum, ecce tertium. A quo igne liberet nos Christus Jesus et cetera. Amen.
[88607] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 102 Nemo potest dicere, dominus Jesus, nisi in spiritu sancto, 1 Cor. 12. In istis verbis ostenditur quanta sit virtus nominis Jesu, quem nullus potest in veritate nominare, nisi in spiritu sancto: et ideo istud nomen est semper in ore habendum, in corde custodiendum, in aure tenendum, in fronte scribendum, in manu ferendum et cetera.
[88608] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 103 Scitis quia cum gentes essetis, ad simulacra muta, prout ducebamini, euntes, 1 Cor. 12. Septem simulacra adorabant gentiles ad honorem septem planetarum, quae significant septem vitia, quae adorant in mundo falsi Christiani. Primum erat simulacrum Saturni, et significat invidiam propter tria. Primo, quia dicitur esse malevolus: sic invidus, quia malum proximi desiderat, et in eo laetatur: unde bene invidia sic describitur: invidia est dolor alienae felicitatis. Philosophus: utinam invidi in omni civitate haberent oculos, ut de bonis omnium torquerentur. Secundo quia frigidus: sic invidus per carentiam caloris caritatis. Matth. 24: quia abundavit iniquitas, refrigescet caritas multorum. Tertio, quia siccus: sic invidus est siccus ab omni humore gratiae: nihil enim plus evacuat hominem gratia quam invidia. Secundum simulacrum erat Jovis, qui significat gulam propter tria. Primo quia, ut dicebant, patrem de regno expulit: sic primum patrem humani generis expulit de regno, idest de Paradiso. Gen. 3: qui comedit: et aperti sunt oculi amborum: et post: emisit eos dominus de Paradiso voluptatis et cetera. Secundo, quia adulteria multa commisit: sic gula causa est multorum adulteriorum. Jer. 5: saturavi eos, et moechati sunt, et in domum meretricis luxuriabantur. Tertia, quia est planeta humidus: et gula generat et multiplicat humores, qui sunt causa putrefactionis. Joel. 1: putruerunt jumenta in stercore suo. Jumenta in stercore putrescere est carnales quosque in carnis luxuria vitam finire. Tertium est simulacrum Martis, quod significat iram propter tria. Primo, quia dicitur dominari in praeliis, et ita discordiam et bella concitat. Prov. 15: vir iracundus concitat rixas. Eccli. 28: homo iracundus incitat litem. Secundo, quia est planeta igneus propter nimium calorem; et ira procedit ex inflammatione cholerae circa cor. Eccli. sicut ligna silvae, sic ignis exardescet, et secundum virtutem suam, sic iracundia illius erit. Tertio, quia et siccando et calefaciendo efficit hominem impetuosum. Prov. 27: ira non habet misericordiam, nec erumpens furor et cetera. Quartum erat simulacrum solis, quod significat superbiam propter tria. Primo, quia solus lucet; et superbus se lucere existimat et appetit. Luc. 18: non sum sicut ceteri hominum: vox est Pharisaei superbi. Secundo propter ardorem ambitionis. Augustinus: quid est superbia nisi perversus celsitudinis appetitus? Tertio, quia sicut sol obscurat alia lumina, sic superbus vult omnes alios obfuscare, ut solus appareat; sicut apparet in Pharisaeo superbo. Luc. 18: non sum sicut ceteri homines, adulteri, raptores, injusti, velut hic publicanus. Quintum erat simulacrum Veneris. Venus autem significat luxuriam propter tria. Primo, quia est planeta calidus; secundo, quia humidus: et haec duo maxime sunt causa luxuriae. De primo, Oseae 7: omnes adulterantes quasi clibanus succensus a coquente. De secundo Hieronymus: venter mero affluens, cito spumat in libidinem. Tertio quia est pulcherrimus planetarum: et pulchritudo est causa luxuriae. Ezech. 6: habens fiduciam in pulchritudine tua, fornicata es nomine tuo, et exposuisti fornicationem tuam cum transeuntibus. Poeta: foedera servasti, si vere forma fuisset. Sextum erat simulacrum Mercurii, qui significat avaritiam propter tria. Primo, quia erat Deus mercatorum, et avaritia maxime in mercatoribus exercetur. Prov. 17: qui mittit lapidem in acervum Mercurii. Glossa: Mercurius est Deus mercatorum; et sic turbatur computatio per missionem lapidis quae mittitur. Eph. 5: avaritia quae est idolorum servitus. Secundo, quia est frigidus; et avarus est frigidus propter carentiam fraternae dilectionis. Jer. 6: omnis calumnia in medio ejus. Sicut frigidam facit cisterna aquam suam, sic frigidam fecit malitiam suam: et parum post: a minore usque ad majorem omnes avaritiae student. Tertio, quia est planeta malevolus: et avaro quid nequius? Eccli. 19: nihil iniquius quam amare pecuniam. Septimum est simulacrum lunae, et significat accidiam propter tria. Primo propter mutabilitatem. Eccli. 37: stultus ut luna mutatur. Item in eodem 26: homo sapiens in sapientia sua manet, sicut sol: nam stultus ut luna mutatur. Interlinearis: quia instabilis et inconstans. Secundo, propter pigritiae frigiditatem. Proverb. 20: propter frigus piger arare noluit.
[88609] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 104 Circumdabunt te inimici tui vallo, et circumdabunt te, et coangustabunt te undique, et ad terram prosternent te etc., Luc. 19. In istis verbis praedicit dominus adversitatem quae secutura est vanam hujus mundi prosperitatem: circa quam tria notantur. Primo ipsius adversitatis universalitas, ibi: circumdabunt te. Secundo poenarum quae in ipsa erit multiplicitas, ibi: et coangustabunt te undique. Multitudo est causa coangustationis. Tertio ejusdem adversitatis aeternitas, ibi: ad terram prosternent te, idest, ita penitus destruent, quod nunquam poteris liberari. Circa primum notandum, quod ab octo partibus venient mala reprobis. Primo a terra quae eos devorabit. Psal. 105: aperta est terra, et deglutivit eos. Job 20: et terra consurget adversus eos. Secundo ab aqua, quae eos suffocabit, Sapient. 5: excandescet in illos aqua maris, et flumina concurrent duriter. Tertio ab aere, qui eos fulgurabit. Sap. 5: ibunt directe emissiones fulgurum, et tamquam a bene curvato arcu nubium exterminabuntur, et ad certum locum insilient. Quarto ab igne, qui eos consumet. Psalm. 66: ignis ante ipsum praecedet, et inflammabit in circuitu inimicos ejus. Quinto a sole, luna et stellis, quae se eis obscurabunt. Joel. 3: sol et luna obtenebrati sunt, et stellae retraxerunt lumen suum. Sol convertetur in tenebras et cetera. Matth. 24: sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum. Sexto a sanctis, qui eos condemnabunt. Matth. 19: sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel. Septimo a domino Jesu Christo, qui eos judicabit. Matth. 25: tunc dicet rex his qui a sinistris ejus erunt: discedite a me maledicti in ignem aeternum. Octavo ab Angelis, qui eos in Infernum portabunt. Matth. 13: exibunt Angeli, et separabunt malos de medio justorum, et mittent eos in caminum ignis et cetera. Circa secundum notantur hic octo poenae malorum, quae valde angustiabunt eos. Primo erit summae ignorantiae caecitas ad tormentum rationalis. Gregorius: in tormentis positis, nihil praeter tormenta scire licebit. Secundo erit continua odii et irae angustia ad irascibilis tormentum. Psal. 111: peccator videbit et irascetur. Tertio erit omnis suavitatis ad poenam concupiscibilis carentia. Gregorius: quae potest esse major miseria, quam semper velle quod nunquam est, et semper nolle quod semper erit? Nil enim quod desiderat habebit impius. Psalm. 3: desiderium peccatorum peribit. Quarto erit continuus sonitus flentium et ululantium ad poenam auditus. Job 15: semper sonitus terroris in auditu ejus est. Jac. 5: agite nunc divites, plorate et ululate. Quinto erit continua ad poenam oculorum effusio lacrymarum corpora comburentium. Luc. 5: vae vobis qui ridetis, quia flebitis. Job 20: luet quae fecit omnia, nec tamen consumetur. In vitis patrum: oremus, filii, antequam veniamus ad locum ubi lacrymae urent corpora nostra. Sexto, erit intolerabilis foetor ad olfactus supplicium. Isa. 3: erit pro suavitate odoris foetor. Septimo erit ad poenam gustus, cibus et potus amarissimus. Jer. 16: cibabo populos absinthio, et potum dabo eis aquam fellis. Octavus erit ignis ardentissimi et perpetui incendii. Isa. ult.: vermis eorum non morietur, et ignis eorum non extinguetur et cetera. Quomodo ergo stulti sunt qui ad tot mala perpetua obligant se pro momentaneis delectationibus. Gregorius: momentaneum est quod delectat, aeternum quod cruciat.
[88610] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 105 Notum vobis facio Evangelium quod praedicavi vobis etc., 1 Cor. 15. In ista epistola tria facit apostolus. Primo commendat suam praedicationem, ibi: notum vobis facio Evangelium; secundo probat Christi resurrectionem, ibi, tradidi enim vobis; tertio ponit gratiae commendationem, ibi: gratia Dei sum id quod sum. Circa primum tria facit. Primo commendat suam praedicationem, ibi: annuntio vobis. Evangelium dicitur bona Annuntiatio, quia annuntiat bona aeterna. Secundo ab acceptione, ibi, quod accepistis; idest, dignum acceptione judicastis. Tertio, ab effectu: ponit enim duplicem effectum. Primum, quia per ipsum stant in bonis meritoriis, ibi, in quo et statis. Secundum, quia per ipsum digni sunt aeternae salutis habere praemia, ibi: per quod et salvamini. Circa secundum notandum, quod resurrectionem Christi probat sex modis. Ponit enim hic sex apparitiones: tres factae fuerunt singularibus personis et tres multitudini. Prima Petro. Deinde visus est et Jacobo. Tertia Paulo, ibi, novissime autem tamquam abortivo visus est et mihi. Quarta, undecim discipulis, ibi: post haec undecim discipulis. Quinta, quingentis: deinde quingentis fratribus. Deinde apostolis omnibus. Circa tertium, quatuor facit apostolus. Primo dicit, quod per gratiam apostolatum accepit, ibi: gratia Dei sum id quod sum. Secundo, quod gratiam istam non in vacuum accepit, ibi: et gratia ejus in me vacua non fuit; sed plus omnibus laboravi.
[88611] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 106 Gratia Dei sum id quod sum, 1 Cor. 15. In istis verbis tria notantur. Primo, magna Dei liberalitas, ibi, gratia Dei sum id quod sum; secundo, gratiae utilitas, ibi, et gratia ejus in me vacua non fuit; tertio, liberi arbitrii debilitas, ibi, non autem ego. Circa primum notandum, quod in tribus apparet magna Dei bonitas ad peccatores, quae apparuit in Paulo. Primo, in magnorum peccatorum vocatione, ibi, quia persecutus sum Ecclesiam Dei. 1 Timoth. 1: Jesus Christus venit peccatores salvos facere, quorum primus, idest maximus, ego sum. Secundo, in abundantioris gratiae collatione. Rom. 6: ubi abundavit delictum, superabundavit et gratia. Haec notantur ibi, gratia Dei sum id quod sum, tam magnus apostolus, talis, ac tantus. Tertio, in specialis familiaritatis exhibitione. Job 22: si reversus fueris ad omnipotentem, aedificaberis, et elongabis iniquitatem a tabernaculo tuo: et post: tunc super omnipotentem, deliciis afflues, et elevabis ad eum faciem tuam. Circa secundum notanda hic multiplex utilitas gratiae. Prima est, quia mundat ab omni peccati macula. Rom. 3: justificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem quae est in Christo Jesu, quem proposuit Deus propitiatorem per fidem ipsius. Secundo, quia ab omni miseria liberat. Rom. 7: infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum. Tertio, quia in bono corroborat. Heb. 10: optimum est enim gratia stabilire cor. Quarto, mentem illuminat. Job 35: super quem non fulgebit lumen illius? Quinto mentem delectat; unde sic describitur: gratia est delectatio cordis. Sexto possessorem suum laetificat. Psal. 103: ut exhilaret faciem in oleo. Unde Glossa ibi: gratia est quidam nitor animae ad conciliandum sanctum amorem. Septimo ducit hominem ad aeternae vitae gloriam. Rom. 6: gratia autem Dei vita aeterna. Circa tertium notandum, quod in tribus apparet debilitas liberi arbitrii. Primo, quia pronum est ad male faciendum. Gen. 8: sensus hominis et cogitatio humani cordis proni sunt in malum ab adolescentia sua. Secundo, quia non est potens per se ad surgendum, cum ceciderit in mortale peccatum. Psal. 77: homo est spiritus vadens et non rediens. Tertio, quia non est potens ad aliquod bonum faciendum. 2 Cor. 3: non quod sufficientes simus cogitare aliquid ex nobis quasi ex nobis. Est ergo semper fugiendum ad adjutricem gratiam, quae ultro se offert omnibus, et per quam omnia possumus: quam dominus det nobis et cetera. Amen.
[88612] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 107 Duo homines ascenderunt in templum, Luc. 18. In isto Evangelio tria possunt notari. Primo, magna Pharisaei superbia, ibi, Pharisaeus stans, haec apud se orabat. Gratia ago tibi, quia non sum sicut ceteri homines, raptores, adulteri, injusti et cetera. Secundo, vera publicani humilitas, ibi, publicanus a longe stans et cetera. Tertio, magna Dei justitia in donum suum, ibi, amen dico vobis, descendit hic justificatus ab illo. Circa primum notandum, quod in tribus apparuit superbia Pharisaei. Primum, quia simpliciter se justum cogitabat, ibi, non sum sicut ceteri homines. Interlinearis: quasi, solus justus sum. Secundo, quia ceteros despiciebat, ibi, raptores, injusti. Glossa: despectis omnibus appetit singulariter videri habere quod non habet. Tertio, quia bona sua arroganter jactabat, ibi, jejuno bis in sabbato. Glossa: qui ascendit orare, non orat, sed se laudat. Isti sunt tres actus superbiae, sicut dicit Glossa, quae sic incipit: quatuor sunt timoris species et cetera. Circa secundum notandum, quod in tribus apparuit humilitas publicani. Primo, quia longe, tamquam indignus ingredi templum Dei, stabat, ibi, a longe. Secundo, quia indignum se videre templum judicabat, ibi, nolebat nec oculos ad caelum levare et cetera. Tertio, quia se peccatorem judicabat et asserebat, ibi, percutiebat pectus suum, dicens: Deus, propitius esto mihi peccatori. Isti sunt tres actus humilitatis. Glossa: sicut ibi habemus, non audet humilis appropinquare, ut Deus appropinquet ei: ecce primum: non aspicit, ut aspiciatur: ecce secundum: agnoscit, ut ipse Deus ignoscat: ecce tertium. Circa tertium notandum, quod in tribus apparet in isto Evangelio justitia Christi. Primo, in humilis publicani justificatione; secundo in superbi Pharisaei condemnatione; tertio, in omni superborum condemnatione, et humilium exaltatione. Primum, ibi, descendit justificatus. Secundum, ibi, ab illo. Glossa: idest prae illo, ad comparationem illius, vel plusquam ille Glossa: ante ruinam exaltatur cor, quod pertinet ad Pharisaeum; et ante gratiam humiliatur, quod ad publicanum. Tertium, ibi, omnis qui se exaltat humiliabitur. Glossa: posita publicani et Pharisaei controversia, postea ponitur judicis sententia, ut caveamus superbiam, teneamus humilitatem, quae exaltat hominem in aeterna gloria. Job 22: qui humiliatus fuerit, erit in gloria. Ad quam nos et cetera.
[88613] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 108 Deus, propitius esto mihi peccatori, Luc. 18. Ista est oratio peccatoris quaerentis misericordiam a Deo. Primo, ponit benevolentiae captationem a domino, ibi, Deus; secundo, format suam petitionem, ibi, propitius esto; tertio subjungit petitionis rationem, ibi, mihi peccatori. Circa primum notandum, quod propter tria possumus firmiter sperare quod Deus det misericordiam omnibus petentibus eum. Primo, quia habet multum de misericordia. Ephes. 1: Deus, qui dives est in misericordia. Secundo, quia proprium est Dei misereri. Gregorius: Deus cui proprium est misereri semper et parcere. Isa. 55: derelinquat impius viam suam, et vir iniquus cogitationes suas, et revertatur ad dominum, et miserebitur ejus. Tertio, quia longam habet consuetudinem miserendi: ab aeterno enim et usque in aeternum effundit misericordias suas super confugientes ad eum. Psal. 102: misericordia domini ab aeterno et usque in aeternum super timentes eum. Circa secundum notandum, quod oratio quam formavit, est multum bona propter tria. Primo, propter brevitatem. Matth. 6: cum oratis, nolite multum loqui, sicut ethnici: putant enim quod in multiloquio suo exaudiantur. Secundo, propter necessitatem: petitur enim hic venia, quae est omnibus necessaria. 1 Joan. 1: si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Augustinus: nil laudabile est in vita hominum, si remota misericordia discutias eam. Tertio, propter utilitatem impetrandi peccatorum remissionem, et gratiae infusionem: unde sequitur: descendit hic justificatus ab illo. Circa tertium notandum, quod tria debet habere peccator qui vult sibi Deum habere propitium quae habuit iste publicanus. Primo, magnam cordis humilitatem et contritionem, ibi, a longe stans. Psal. 50: cor contritum et humiliatum Deus non despicies. Secundo, peccatorum suorum confessionem, ibi, haec apud se orabat: Deus, propitius esto mihi peccatori. Prov. 28: qui abscondit scelera sua, non dirigetur; qui autem confessus fuerit, et reliquerit ea, misericordiam consequetur et cetera. Psal. 31: dixi: confitebor adversum me injustitiam meam domino: et tu remisisti impietatem peccati mei. Tertio, punitionem sive satisfactionem, ibi, percutiebat pectus suum. Augustinus: poenas de se exigebat. Matth. 3: facite fructus dignos poenitentiae et cetera. Omnis qui se exaltat, humiliabitur.
[88614] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 109 Fiduciam talem habemus per Christum ad Deum etc., 2 Corinth. 3. Apostolus in ista epistola intendit commendare mysterium novi testamenti: circa quod tria facit. Primo agit de ministrandi utilitate, ibi, fiduciam talem habemus: secundo, de ministrorum idoneitate, ibi, qui et idoneos nos fecit; tertio de rei ministrandae utilitate, ibi, quod si ministratio. Circa primum tria facit. Primo, fiduciam ministrandi non sibi attribuit, ibi, fiduciam talem habemus per Christum ad Deum; secundo dicit, quod non est a se, ibi, non quod sufficientes simus; tertio, ostendit quod omnis sufficientia et voluntas operis est a Deo, ibi, sed sufficientia nostra ex Deo est. Circa secundum similiter tria facit. Primo dicit quod Deus fecit eos ministros novi testamenti, ibi, qui idoneos nos fecit ministros; secundo ostendit dignitatem novi testamenti, quoniam non est in littera occidente, sed in spiritu vivificante, ibi, non littera, sed spiritu; tertio ostendit quod facit eos ipsos ministros novi testamenti, scilicet quia confert vitam, ibi, littera occidit, spiritus autem vivificat. Circa tertium similiter tria facit: ostendit enim quod res novi testamenti est dignior et utilior propter tria. Primo, quia illa erat pars mortis, haec est spei, ibi, quod si ministratio mortis etc.; secundo, quia illa damnationis, haec justitiae, ibi, nam si ministratio damnationis etc.; tertio, quia illa transiens, haec permanens, ibi, nam nec glorificatum est quod claruit in hac parte propter excellentem gloriam. Si enim quod evacuatur, in gloria est; multo magis quod manet, in gloria est.
[88615] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 110 Fiduciam talem habemus per Jesum ad Deum, 2 Corinth. 3. Apostolus tria facit in verbis istis. Primo agit de fiducia sanctorum, ibi, fiduciam talem habemus; secundo ostendit propter quod sit ei fiducia, ibi, per Christum; tertio ostendit in quo sancti habuerunt fiduciam, ibi, ad Deum. Nota, quod duplex est fiducia scilicet bona: et mala. Fiducia bona est sanctorum, vel bonorum; fiducia vero mala est fiducia malorum, sive peccatorum. Fiducia bonorum, sicut colligitur ex textu, consistit in septem. Primo in Dei timore. Prov. 14: in timore domini fiducia fortitudinis; et filiis ejus, scilicet timoris, erit spes. Secundo in oratione, 2 Paral. 16: invenit fiduciam servus tuus, ut oret te. 1 Joan. 3: carissimi, si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus ad Deum; et quicquid petierimus, accipiemus ab eo: quia quae sunt placita coram eo, facimus. Tertio in sui ad Deum conversione. Job 11: si iniquitatem, quae est in manu tua, abstuleris a te, et non manserit in tabernaculo tuo injustitia; tunc levare poteris faciem tuam absque macula, et eris stabilis, et non timebis: miseriae quoque oblivisceris, et quasi aquarum quae pertransierunt, non recordaberis, et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam; et cum te consumptum putaveris, orieris ut Lucifer, habebis fiduciam proposita tibi spe, et defessus securus dormies; requiesces, et non erit qui te exterreat; et deprecabuntur faciem tuam populi. Quarto in eleemosynae largitione. Tob. 4: magna erit fiducia coram summo Deo eleemosyna. Quinto in legis divinae observatione. Prov. 33: fili mi, inclina aurem tuam, et audi verba sapientium: appone autem cor ad doctrinam meam, quia pulchra erit cum servaveris eam in corde tuo, et redundabit in labiis tuis; ut sit in domino fiducia tua, scilicet non in mundo, vel in aliquo alio. Sexto in sanguine Christi. Heb. 11: habentes, fratres, fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi, qui intravit nobis viam novam. Septimo in die judicii. 1 Joan. 4: in hoc est perfecta caritas Dei nobiscum, ut fiduciam habeamus in die judicii: quia sicut ille est, et nos sumus in hoc mundo. Item fiducia malorum consistit in septem, sicut colligitur ex textu. Primo, in divitiis, Jerem. 49: quid gloriaris in vallibus? Defluxit vallis tua, filia delicata, quae confidebas in thesauris tuis. Secundo in astutiis et malitiis. Isa. 47: et fiduciam habuisti in malitia, et dixisti: non est qui videat me. Sapientia tua et scientia tua haec decepit te: et dixisti in corde tuo: ego sum, et praeter me non est altera. Tertio in falsa potentium fortitudine. Isa. 39: vae filii desertores: et post: sperantes auxilium in fortitudine Pharaonis, et habentes fiduciam in umbra Aegypti. Et erit vobis fortitudo Pharaonis in confusionem, et fiducia umbrae Aegypti in ignominiam. Pharao, princeps saecularis: umbra Aegypti, potentia saecularis. Bene autem Pharao erit vobis in confusionem, quia saepe a quibus speratur auxilium, intervenit nocumentum. Umbra quoque potentiae saecularis cedit in ignominiam: juxta quod Isa. 43: confundantur omnes qui confidunt in sculptilibus, idest simulacro potentiae, et potenti. Quarto in vana carnis pulchritudine. Ezech. 12: habens fiduciam in pulchritudine tua, fornicata es in nomine tuo, exposuisti fornicationem tuam omni transeunti. Quinto in turrium et murorum munitione. Deut. 28: donec disperdat et conterat in cunctis urbibus tuis, et destruantur muri tui firmi atque sublimes, in quibus habebas fiduciam in omni terra tua. Sexto in Daemonum invocatione. Deut. 22: ubi sunt dii eorum, in quibus habebant fiduciam? Septimo in exteriori et apparenti conversatione. Job 8: et spes hypocritae peribit: non enim placebit Deo verecundia sua, et sicut tela aranearum fiducia sua. Ab illa fiducia liberet nos Christus.
[88616] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 111 Adducunt ei surdum et mutum, et deprecabantur eum ut imponat illi manum, Marc. 7. Moraliter in isto Evangelio tria notantur. Primo quod magna sit et multiplex cujuslibet peccatoris infirmitas, ibi, surdum et mutum; secundo quae sint ad ejus curationem necessaria, ibi, et deprecabantur eum; tertio, quod multiplex sequatur ex ejus curatione utilitas, ibi, apertae sunt aures ejus. Circa primum notandum, quod tres graves infirmitates incurrit quilibet peccator, quando peccat mortaliter. Primo caecitatem, per mentis obtenebrationem. Sophon. 1: ambulabunt ut caeci, quoniam domino peccaverunt. Ephes. 4: tenebris obcaecatum habentes intellectum, alienati sunt a via Dei per ignorantiam, quae est in illis propter caecitatem cordis ipsorum, qui desperantes semetipsos tradiderunt impudicitiae in operationem immunditiae omnis, in avaritiam. Secundo surditatem per inobedientiae rebellionem. Isa. 33: quis caecus nisi servus meus, et surdus nisi ad quem nuntios misi? Psal. 17: furor illis secundum similitudinem serpentis: sicut aspidis surdae, et obturantis aures suas. Tertio mutitatem per peccatorum suorum occultationem. Isa. 56: universi canes muti, non valentes latrare. Job 20: cum dulce fuerit in ore ejus malum, abscondit illud sub lingua. De his tribus Glossa istius Evangelii: genus humanum, tamquam unus homo, varia peste absumptum in protoplasto caecatur; dum videt caecus fit, surdus dum audit, obmutescit dum loquitur. Circa secundum notandum, quod duo concurrunt ad curationem istius infirmi: et significant tria quae sunt necessaria ad curationem peccatoris. Primo sanctorum et Ecclesiae oratio, ibi, et deprecabantur. 1 Joan. 5: qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, petat pro eo, et dabitur ei vita peccanti non ad mortem. Secundo donorum et gratiae spiritus sancti susceptio, ibi, misit digitos in aures ejus. Glossa: digitos in auriculam mittit, cum per spiritum sanctum aures cordis ad intelligenda et suscipienda verba salutis aperit. Rom. 3: justificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem quae est in Christo Jesu. Tertio poenitentiae operatio, quae consistit in tribus. Primo in cordis dolore, ibi, suspiciens in caelum, ingemuit. Interlinearis: genere nos docuit pro nostris, vel nostrorum reatibus supplicantes. Psal. 6: lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo. Secundo in oris confessione, ibi, et solutum est vinculum linguae ejus. Vinculum linguae solvitur peccatoris, cum peccatum confitetur. Jacob. 5: confitemini alterutrum peccata vestra. Tertio in mandatorum Dei et sacerdotis adimpletione, ibi, et apertae sunt aures ejus. Aures peccatoris aperiuntur, cum praecepta Dei et sacerdotis adimplendo et satisfaciendo obedit. Heb. 13: obedite praepositis vestris, et subjacete eis: ipsi enim pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri. Circa tertium notandum, quod triplex utilitas sequitur ex conversione peccatoris. Prima est, quia ab omni infirmitate liberatur spirituali, ibi, solutum est vinculum linguae ejus, et loquebatur recte. Jerem. 3: convertimini filii revertentes, et sanabo aversiones vestras. Secunda est, quia Deus inde laudatur, ibi, tanto magis plus praedicabant. Psal. 50: libera me de sanguinibus Deus, Deus salutis meae. Tertia, quia Dei potentia et bonitas declaratur, ibi, bene omnia fecit: surdos fecit audire, et mutos loqui.
[88617] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 112 Abrahae dictae sunt promissiones, et semini ejus, Galat. 3. In verbis istis ostenditur quod illis fiunt promissiones caelestes qui Abraham student pro viribus imitari. Leguntur autem septem de Abraham, in quibus debet eum Christianus quilibet imitari. Primo in fidei constantia. Rom. 4: credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam. Hebr. 11: sine fide impossibile est placere Deo: credere enim oportet accedentem ad Deum, quia est, et quod inquirentibus se remunerator est. Secundo, in perfecta obedientia. Gen. 33: possidebit semen tuum portas inimicorum suorum, et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae, quia obedisti voci meae. Deut. 3: numquid dominus Deus tuus requiret a te, nisi ut obedias ei ex toto corde tuo? Tertio, in despectu patriae. Quarto, in contemptu prosapiae. De his duobus, Gen. 12: dixit dominus ad Abraham: egredere de terra et de cognatione tua, et veni in terram quam monstravero tibi. Quinto in hospitalitate et misericordia. Gen. 18: domine, si inveni gratiam in oculis tuis, ne transeas servum tuum; sed afferam pusillum aquae, et laventur pedes vestri, et requiescite sub arbore: ponam bucellam panis, et confortate cor vestrum; postea transibitis. Heb. 13: hospitalitatem nolite oblivisci; per hanc enim quidam placuerunt Deo. Sexto in humilitate. Gen. 18: loquar ad dominum meum, cum sim pulvis et cinis: verba Abrahae ad dominum. Matth. 11: discite a me, quia mitis sum et humilis corde. Septimo, in Dei timore. Gen. 33: non extendas manum tuam super puerum, neque facias illi quicquam: nunc cognovi quod timeas dominum, et non pepercisti filio tuo unigenito propter me. Et quid dominus Deus tuus requirit a te, nisi ut timeas dominum ex toto corde tuo? Deut. 3. In his monet nos imitari Abraham. Joan. 8: si filii Abrahae estis, opera Abrahae facite. His qui sic in his imitantur Abraham, facit dominus septem magnas promissiones, quas fecit Abrahae. Primo, promittit ei quod suam benedictionem sibi daret. Secundo, quod ipsum magnificaret. Tertio, quod ejus inimicos humiliaret. Quarto, quod eum in omnibus gentibus honoraret. De his quatuor, Gen. 12: benedicam tibi, ecce primum: magnificabo nomen tuum, ecce secundum: maledicam maledicentibus tibi, ecce tertium; atque in te benedicentur universae cognationes terrae, ecce quartum. Quinto, quod eum in omnibus protegeret. Sexto, quod se ei in mercedem tribueret. De his duobus, Gen. 15: factus est sermo domini ad Abraham per visionem, dicens: noli timere Abraham; ego protector tuus sum, ecce primum: et merces tua magna, ecce secundum. Septimo, quod ei terram fluentem melle et lacte daret. Gen. 13: dixit dominus ad Abraham: leva oculos tuos a loco in quo nunc es ad Aquilonem et meridiem, et ad orientem: omnem terram quam conspicis, tibi dabo et semini tuo usque in sempiternum. Haec septem bona facit dominus his qui imitantur Abraham. Primo eos benedicit. Ephes. 1: qui benedixit nos in omni benedictione spirituali in caelestibus in Christo. Secundo, eos magnificat. Rom. 7: quos autem vocavit, illos et magnificavit. Tertio, inimicos eorum humiliat. Psal. 37: super iram inimicorum meorum extendisti manum tuam. Quarto eos protegit. Psal. 90: quoniam in me speravit, liberabo eum; protegam eum, quoniam cognovit nomen meum. Quinto, honorat. Psal. 138: mihi autem nimis honorati sunt amici tui, Deus. Sexto se eis dat ipse Deus in praemium, qui erit omnia in omnibus, qui erit salus et vita, honor, gloria, pax, gaudium et omnia bona. Septimo, dat eis terram fluentem lacte et melle, idest, regnum caelorum, gaudium humanitatis et divinitatis laetificans. Matth. 25: venite, benedicti patris mei, percipite regnum: ad quod nos perducat. Amen.
[88618] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 113 Homo quidam descendebat ab Jerusalem in Jerico, et incidit in latrones: qui etiam eum despoliaverunt, et plagis impositis abierunt, semivivo relicto, Luc. 10. In ista parabola tria sunt. Primo, multiplex peccatorum miseria, ibi, homo quidam descendebat ab Jerusalem. Secundo, ostenditur multiplex Christi ad peccatorem misericordia, ibi, Samaritanus autem quidam iter faciens venit secus viam, et videns eum, misericordia motus est, et appropians alligavit vulnera ejus infundens oleum et vinum, et imponens illum in jumentum suum, duxit in stabulum, et curam ejus egit. Tertio, datur nobis imitandi regula, ibi, vade, et tu fac similiter. Circa primum nota, quod quatuor miserias incurrunt homines cum peccant. Primo, caelesti gloria privantur, ibi, descendebat ab Jerusalem et cetera. Glossa: homo ille a caelesti Jerusalem praevaricationis prolapsione ad miserias et defectum hujus aerumnosae et mutabilis vitae descendit. Isa. 26 (secundum Lxx): tollatur impius, ne videat gloriam Dei. Secundo Daemonibus subjugantur, ibi, incidit in latrones. Glossa: in potestate Daemoniorum. 2 Timoth. 2: quando det illis Deus poenitentiam ad cognoscendam veritatem, et resipiscant a Diaboli laqueis, a quo captivi tenentur ad ipsius voluntatem. Tertio, bonis gratuitis expoliantur, ibi, qui expoliaverunt eum. Glossa: indumenta gratiae spiritualis refert. Sap. 1: in malevolam animam non introibit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis. Quarto, in bonis naturalibus vulnerantur, ibi, vulneraverunt. Vulnera inferunt, idest peccata, quibus integritas humanae naturae violatur. Augustinus: si naturae bonae non essent, eis vitia non nocerent: nunc autem eis quid faciunt nisi adimere integritatem, pulchritudinem, et virtutem et salutem? Circa secundum notandum, quod quatuor misericordiae Christi hic ponuntur, quas fecit peccatoribus. Prima, fuit humanae naturae susceptio, ibi, Samaritanus quidam iter faciens venit secus eum; et videns eum, misericordia motus est. Glossa: Samaritanus Christus est, qui propter nos homo factus, iter vitae praesentis arripuit. Secundo, sacramentorum ad salutem peccatorum institutio, ibi, alligavit vulnera ejus. Glossa: in Baptismo. Psalm. 146: qui sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum. Tertio, gratiae spiritus sancti infusio, ibi, infundens oleum. Glossa, idest charisma spiritus sancti. Joan. 15: Paraclytus autem spiritus sanctus, quem mittet pater in nomine meo, ille vos docebit omnia quaecumque dixero vobis. Joan. 1: de plenitudine ejus nos omnes accepimus, gratiam pro gratia: quia lex per Moysen data est; gratia et veritas per Jesum Christum facta est. Quarto, amaritudinem pro peccatoribus passionis tolerando, ibi, imponens eum in jumentum suum. Glossa: jumentum caro sua est, in qua ponit sauciatum, quia peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum. Circa tertium notandum, quod quatuor misericordias debemus poenitentibus exhibere. Primo, supportatione. Gal. 6: alter alterius onera portate. Secundo, oratione. 1 Joan. 5: qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, petat, et dabitur ei vita peccanti non ad mortem. Est peccatum ad mortem, non pro illo dico ut roget quis. Jac. 5: orate pro invicem ut salvemini. Tertio, in instructione. Gal. 6: si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spirituales estis, instruite hujusmodi in spiritu lenitatis. Jac. 5: fratres mei, si quis ex vobis erraverit a veritate, et converterit quis eum, scire debet, quoniam qui converti fecerit peccatorem ab errore vitae suae, salvabit animam ejus a morte, et operiet multitudinem peccatorum. Matth. 13: si peccaverit in te frater tuus, vade, et corripe eum inter te et ipsum solum et cetera. Quarto, veniae donatione. Matth. 18: accedens Petrus ad dominum dixit: si peccaverit in me frater meus, dimittam ei usque septies? Dixit ei Jesus: non dico tibi usque septies, sed usque septuagies septies. Eccli. 8: non spernas hominem (interlinearis, scilicet poenitentem) avertentem se a peccato, neque improperes ei: memento quoniam in corruptione omnes sumus.
[88619] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 114 Spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis, Gal. 5. Tria facit apostolus in verbis istis. Primo, invitat nos ad ambulandum, ibi, ambulate; secundo, ostendit modum ambulandi, ibi, spiritu; tertio ostendit utilitatem, ibi, et desideria carnis non perficietis.
[88620] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 115 Fructus autem spiritus est caritas, gaudium, pax, patientia etc., Gal. 5. Duo facit apostolus in ista epistola. Primo, dicit quod est fugiendum malum carnis, ibi, desideria carnis non perficietis: caro enim concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem. Secundo, dicit quod est sequenda via spiritus, ibi, quod si spiritu ducimini. Circa primum tria facit. Primo dicit, quod malum carnis est fugiendum; secundo, ostendit quomodo est fugiendum, quia per viam spiritus, ibi, caro concupiscit adversus spiritus, spiritus autem adversus carnem; tertio, probat quod qui sequitur viam spiritus, fugit malum carnis, ibi, si spiritu ducimini. Circa secundum similiter tria facit: probat enim quod sequendus est spiritus propter tria. Primo quia a lege liberat, ibi, quod si spiritu ducimini, non estis sub lege. Secundo quia ex carne sequuntur multa mala; et ponit decem et septem mala ibi, manifesta sunt opera carnis, quae sunt fornicatio, immunditia, luxuria, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, irae, rixae, dissensiones, sectae, invidiae, homicidia, ebrietates, comessationes, et his similia, quae praedico vobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur. Tertio quia ex spiritu sequuntur multa bona; et ponit duodecim bona, ibi, fructus autem spiritus, caritas, gaudium, pax, patientia, longanimitas, bonitas, benignitas, mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas: adversus hujusmodi non est lex. Circa istud ultimum notandum, quod dominus dat justis suis virtutes, dona, beatitudines, et fructus spiritus. Virtutes, ut bene agant: dona, ut agant expedite; beatitudines, ut agant jucunde. Dicuntur autem ista fructus, quia reficiunt hominem exterius et interius. Ad sensus pertinent tres: castitas ad tactum, continentia ad gustum, modestia ad ceteros sensus. Ad concupiscibilem pertinent tres. Primo caritas ad Deum, secundo pax ad proximum, tertio gaudium in seipso. Ad irascibilem duo: patientia, quae facit adversa delectabiliter tolerare; et longanimitas, quae facit in bono delectabiliter perseverare. Alii quatuor fructus sunt in rationali. Consideratur enim rationalis dupliciter; prout est regitiva virium, et sic tripliciter: vel prout regit se ipsam, et sic habet bonitatem, quae est dulcedo mentis; vel prout regit concupiscibilem ad proximum, et sic habet benignitatem, quae est largitas; vel prout regit irascibilem, et sic habet mansuetudinem; vel prout est ductiva ad fidem, et sic habet fidem.
[88621] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 116 Fructus autem spiritus est caritas, gaudium, pax, patientia etc., Galat. 5. Quilibet homo debet habere istos fructus maxime propter tria. Primo propter necessitatem. Matth. 5: omnis arbor quae non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur. Secundo propter delectabilitatem, quia mentem ineffabili dulcedine reficiunt. Cant. 2: sub umbra illius quem desideraveram, sedi, et fructus ejus dulcis gutturi meo. Tertio propter utilitatem, quia multas utilitates conferunt. Primus fructus habet tres mirabiles virtutes. Prima est, quia homo qui comedit ipsum, inexpugnabilis efficitur. Roman. 8: quis nos separabit a caritate Christi? Tribulatio, an angustia, an fames, an nuditas, an periculum, an persecutio, an gladius? Sicut scriptum est: quoniam propter te mortificamur tota die, aestimati sumus sicut oves occisionis: sed in his omnibus superamus propter illum qui dilexit nos. Secundo, quia omnia bona et mala prosunt ei qui isto fructu reficitur. Roman. 8: scimus quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, his qui secundum propositum vocati sunt sancti; Glossa, bona et mala. Tertio, quia qui comedit talem fructum, in aeternum non morietur. 1 Cor. 13: caritas nunquam excidit. Secundus fructus habet similiter tres magnas virtutes. Primo, quia esus hujus fructus fortes facit homines ad vincendum omnes Daemones. B. Antonius: unica est ratio vincendi inimicum, laetitia spiritualis. Secundo, quia facit homines semper vivere. Eccl. 30: jucunditas cordis haec est vita hominis. Tertio, quia ducit comedentes ad gloriam caelestis regni. Rom. 14: regnum Dei non est esca et potus, sed justitia et pax et gaudium in spiritu sancto: qui enim in hoc servit Christo, placet Deo, et probatus est hominibus. Tertius fructus similiter habet tres magnas virtutes. Prima, quia hominem ab omnibus malis protegit. Philip. 4: pax Dei, quae exsuperat omnem sensum, custodiat corda vestra et intelligentias vestras in Christo Jesu domino nostro. Secundo, quia filium Dei efficit. Matth. 5: beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. Tertio, quia in loco ubi est iste fructus, Deus libenter inhabitat et quiescit. Psal. 75: in pace factus est locus ejus. Quartus fructus habet similiter tres magnas virtutes. Prima est, quia esus ejus dat homini sapientiam. Prover. 18: qui patiens est, multa gubernatur providentia, scilicet futurorum. Ista dictio multa est accusativus pluralis, vel ablativus singularis. Secundo, quia animam hominis conservat. Luc. 21: in patientia vestra possidebitis animas vestras. Tertia est, quia facit amara dulcia: tanta est dulcedo ejus. Jac. 1: omne gaudium existimate, fratres mei, cum in tentationes varias incideritis, scientes quod probatio fidei vestrae patientiam operatur; patientia autem opus perfectum habet.
[88622] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 117 Occurrerunt ei decem viri leprosi, qui steterunt a longe, Luc. 17. Moraliter in isto Evangelio tria notantur. Primo peccatorum multiplicitas, ibi, ecce decem viri leprosi; secundo curationis remedia, ibi, occurrerunt ei; tertio quae sint curatis a peccatis remedia necessaria, ibi, unus autem ex illis ut vidit quia mundatus est. Circa primum notandum, quod decem leprosi possunt significare decem genera peccatorum. Primus leprosus est infidelis et haereticus, qui a consortio fidelium separatur et sanctorum. Num. 5: locutus est dominus ad Moysen, dicens: praecipe filiis Israel, ut ejiciant de castris omnem leprosum: et post: fecerunt filii Israel, et ejecerunt extra castra omnes, sicut locutus est dominus Moysi. Secundus est blasphemator et detractor. Num. 12: locuta est Maria et Aaron contra Moysen propter uxorem ejus Aethiopissam, et dixerunt: numquid per solum Moysen locutus est? Quod cum audisset dominus, iratus est valde: et post dixit ad eos: quare ergo non timuistis detrahere servo meo Moysi? Et post: ecce Maria apparuit candens lepra quasi nix. Tertius gulosus, qui supra aerem foetidis eructationibus ex repletione nimia procedentibus inficit. Levit. 12: quicumque maculatus fuerit lepra, habebit os veste contectum, contaminatum ac sordidum se clamabit. Quartus est avarus, qui immoderato habendi desiderio semper flat: haec est lepra Giezi. 4 Reg. 5: nunc ergo accepisti argentum, accepisti vestes, ut emas oliveta, oves et boves, servos et ancillas etc., lepra Naaman adhaerebit tibi. Quintus est superbus, qui per tumorem mentis contra dominum et Christum se elevat: et haec est lepra Naaman regis Syriae, qui erat dives valde et fortis, sed leprosus. Sextus est ambitiosus, qui honores et dignitates desiderat. Haec est lepra Oziae, qui ambiit honorem summi sacerdotii. 2 Paralip. 32: elevatum est cor ejus, ingressus est templum, voluit adolere incensum: et post: et statim orta est lepra in fronte ejus. Septimus est hypocrita, vel vanagloriosus, qui bona sua inaniter jactat. Hic est leprosus Simonis Pharisaei. Matth. 26: cum autem esset Jesus in Bethania in domo Simonis leprosi, accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi, et effudit super caput ejus recumbentis. Octavus leprosus est luxuriosus, qui fluxu immunditiae suae creaturas contaminat. Lev. 33: homo de semine Aaron, qui fuerit leprosus, vel patiens fluxum sanguinis, non vescetur de his quae sanctificata sunt mihi, donec sanetur. Nonus est homicida. Haec est lepra Joab quam imprecatus est ei David, quia occiderat Abner. 2 regnum 3: non deficiet de domo Joab homo leprosus, tenens fusum. Decimus est obstinatus et desperatus, qui finaliter peccat. Lev. 13: lepra perseverantis est in eodem: cumque color albus fuerit in cute et capillorum mutaverit aspectum, ipsa quoque caro viva apparuerit, lepra vetustissima judicabitur. Hieronymus: qui veniam de peccato desperat, plus se desperatione quam commisso scelere obligat. Desperatio auget peccatum, et est major omni peccato. Qui ab istis lepris vult curari, currat ad piscinam sanguinis innocentis, quam fecit nobis ineffabili caritate dominus Jesus Christus, qui mundavit nos in ea, et mundabit omnes confugientes ad se a lepris omnium peccatorum. Apoc. 1: qui dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo.
[88623] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 118 Non efficiamur inanis gloriae cupidi, invicem invidentes, invicem provocantes. Gal. 6. Duo facit apostolus in ista epistola. Primo monet ut malum vitemus, ibi: non efficiamur inanis gloriae cupidi. Secundo ut bonum operemur, ibi, si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spirituales estis, instruite hujusmodi in spiritu lenitatis. Circa primum tria facit. Primo monet ut declinemus a malo vanitatis, ibi: non efficiamur inanis gloriae cupidi. Secundo ut vitemus injuriam proximi in dictis et factis, ibi: invicem provocantes. Circa secundum docet triplex facere bonum. Primo docet de bono quod debet praelatus subditis, ibi: si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto. Secundo de bono quod debent subditi praelatis, ibi: communicet autem is qui catechizatur verbo, ei qui catechizat, in omnibus bonis. Tertio de bono quod debent omnes ad invicem, ibi: bonum autem facientes et cetera. Circa primum tria facit. Primo monet ut praelati peccatores in mansuetudine instruant, ibi: si praeoccupatus fuerit homo et cetera. Secundo ut supportent eorum onera, ibi: alter alterius onera portate. Tertio, quare hoc facere debent, scilicet aliorum onera portare, ibi: et sic adimplebitis legem Christi. Circa secundum facit similiter tria. Primo dicit, quod debent subditi praelatis ministrare temporalia, ibi: communicet autem is qui catechizatur verbo, ei qui se catechizat. Secundo, quod non debent se excusare aliqua fallacia, ibi: nolite errare, Deus non irridetur. Tertio probatur quod hoc facere debent, ibi: quae enim seminaverit homo, haec et metet. Circa tertium similiter tria facit. Primo dicit quod debemus benefacere, ibi: benefacientes autem non deficiamus. Secundo probat quod hoc debemus, ibi: tempore enim suo metemus non deficientes. Tertio ostendit quod bonum facere debemus, scilicet antequam transeat tempus benefaciendi, ibi: dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes.
[88624] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 119 Bonum autem facientes non deficiamus, Gal. 6. Tria facit apostolus in verbis istis. Primo monet ut bonum faciamus, ibi; bonum autem facientes; secundo ut a bono opere non deficiamus, ibi: non deficientes; tertio ponit praemium, ibi: tempore enim suo metemus. Circa primum sciendum, quod debemus bonum facere maxime propter tria. Primo, quia omnia naturaliter docent nos benefacere, et hoc tripliciter. Primo, quia omnia bona sunt. Gen. 1: vidit Deus cuncta quae fecerat, et erant valde bona. Satis possunt erubescere peccatores in tanta multitudine creaturarum, quae omnes bonae sunt, et ipsi mali sunt. Secundo, quia omnia naturaliter bonum faciunt: quaelibet enim creatura dat seipsam, quod est indicium bonitatis earum, et creatoris. Dionysius: Deus est bonum effusivum sui. Augustinus: magnum est indicium bonitatis divinae, quod quaelibet creatura cogitur dare seipsam. Tertio, quia omnia naturaliter appetunt bonum, et ad bonum tendunt. Philosophus: bonum est quod ab omnibus desideratur. Circa secundum docet quod tria sunt quae maxime faciunt hominem perseverare in bono. Primo, assidua et devota oratio, qua homo implorat Dei auxilium ne in tentationibus succumbat. Luc. 10: vigilate et orate, ne intretis in tentationem. Secundo, continuus timor: statim enim ut homo securus fit, a bona operatione deficit. Eccli. 27: si non timore domini tenueris te instanter, cito subvertetur domus tua. Interlinearis: timor domini custodia vitae: cito, idest ex improviso, subvertetur domus tua, scilicet terrenum inhabitaculum, vel spes terrenorum. Tertio venialium vitatio, quae sunt occasio ad mortale, et frequenter subruunt aedificium bonorum operum. Augustinus: vitasti grandia: cave ne obruaris arena. Eccli. 19: qui minima negligit, paulatim defluit. Circa tertium notandum, quod tria facit apostolus. Primo, ponit recipiendi praemium congruentiam, ibi: tempore enim suo: Glossa: hoc est tempore congruo, vel convenienti. Tempus congruum erit dies judicii, in quo recipiet unusquisque quod gessit. Unde in Psalm. 74: cum accepero tempus, ego justitias judicabo. Secundo, ponit praemii copiositatem, ibi: metemus. In messione abundantia notatur. Psal. 125: venientes autem venient cum exultatione portantes manipulos suos. 2 Cor. 19: qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus et metet vitam aeternam. Matth. 5: merces vestra copiosa est in caelis. Tertio ponit praemii aeternitatem, ibi: non deficientes. Joan. 15: et gaudium vestrum nemo tollet a vobis. Matth. 25: ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
[88625] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 120 Nemo potest duobus dominis servire, Matth. 6. Dominus Jesus Christus in verbis istis ostendit quod soli Deo serviendum est, et non alteri contraria Deo praecipienti, vel servire Deo impedienti. Matth. 4: dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies. Debemus autem illi servire propter quinque. Primo propter congruitatem. Omnia enim serviunt ei: unde satis congruum est quod homo serviat ei. Psal. 118: quoniam omnia serviunt tibi, ordinatione tua perseverat dies. Serviunt autem ei omnia tripliciter. Primo, praecepta sibi a creatore data adimplendo. Psal. 148: statuit ea in aeternum et in saeculum saeculi; praeceptum posuit, et non praeteribit. Secundo rebelles creatori puniendo. Tertio amicis ejus benefaciendo. De his duobus, Sap. 16: creatura tibi factori deserviens exardescit in tormentum adversus injustos, et levior fit ad benefaciendum pro his qui in te confidunt. Secundo debemus soli Deo servire, quia ipse solus habet in nobis veri domini proprietatem. Psal. 115: ego servus tuus et filius ancillae tuae. Possidet autem in nobis dominium triplici jure. Primo, jure creationis. Psal. 99: scitote quoniam dominus ipse est Deus: ipse fecit nos, et non ipsi nos. Secundo emptionis. 1 Pet. 1: scientes quoniam non corruptibilibus auro vel argento redempti estis de vana vestra conversatione paternae traditionis, sed pretioso sanguine quasi agni immaculati et incontaminati Christi. 2 Cor. 6: empti enim estis pretio magno: glorificate et portate Deum in corpore vestro. Tertio vitae educationis. Psal. 135: qui dat escam omni carni. Tertio debemus soli Deo servire propter serviendi sibi dignitatem: confert enim triplicem magnam utilitatem servienti sibi. Primo, militiam triumphalem. 2 Tim. 2: labora ut bonus miles Christi. Job 25: numquid est numerus militum ejus? Secundo dignitatem sacerdotalem. Tertio majestatem regalem. De his duobus, Apoc. 5: fecit nos Deo nostro regnum, et sacerdotes Deo et patri suo. Ipsi gloria et imperium in saecula saeculorum amen. 2 Pet. 2: vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis. Nam servire Deo regnare est. Quarto debemus ei servire propter necessitatem. Imminet autem nobis triplex necessitas serviendi Deo. Primo, quia qui noluerit servire Deo, servituti suorum hostium subjicietur. Secundo bonorum omnium penuriam patietur. Tertio, quia sub multiplici miseria penitus conteretur. De his tribus, Deuter. 28: eo quod non servieris domino tuo in gaudio, cordisque laetitia propter rerum abundantiam, servies inimico tuo, quem immittet dominus tibi, ecce primum; in fame et siti et nuditate, et omnium penuria bonorum, ecce secundum: et imponet jugum ferreum super cervicem tuam, donec conterat, ecce tertium. Quinto propter utilitatem debemus servire Deo: consequitur enim multas utilitates homo de servitio Dei. Sed hic notantur tres. Prima est ab omnibus inimicis liberatio. 3 regum 7: servite illi soli; et liberabit vos de manibus inimicorum vestrorum. Secunda, ineffabilis cordis exultatio. Psalm. 99: servite domino in laetitia. Tertia, aeterna omnium deliciarum fruitio. Isa. 65: ecce servi mei comedent, et vos esurietis; ecce servi mei bibent, et vos sitietis; ecce servi mei laetabuntur, et vos confundemini. Joan. 12: volo, pater, ut ubi ego sum, illic sit et minister meus. Fuit enim Jesus in dextris patris, hoc est in potioribus bonis patris; et ibi ponet eos qui sibi serviunt. Matth. 24: beatus ille servus, quem cum venerit dominus, invenerit sic facientem. Amen dico vobis, super omnia bona sua constituet eum. Matth. 25: euge serve bone et fidelis, intra in gaudium domini tui. Ad quod gaudium et cetera.
[88626] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 121 Ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis quae sit latitudo, longitudo, sublimitas et profundum, Ephes. 4. In istis verbis notantur quatuor, quae sunt nobis necessaria ad salutem. Primo, caritas qua amicos et inimicos diligamus, ibi, quae sit latitudo. Glossa: idest quanta debeat esse latitudo caritatis, quae debet usque ad inimicos extendi. Secundo, perseverantia, ut in caritate finaliter persistamus, ibi, longitudo. Glossa: quae sit longitudo caritatis, scilicet perseverandi longitudo. Tertio, intentio recta, ut solum dominum nostrarum actionum praemium praeponamus, ibi, sublimitas: haec est quae cor sursum erigit, ut Deus in praemium expectetur. Quarto, humilitas, ut in his omnibus per superbiam non evanescamus, ibi, profundum: est enim humilitas quae hominem ponit in imo quo ad homines, sed in summo quo ad Deum. Luc. 18: qui se humiliat, exaltabitur. Circa primum notandum, quod propter tria maxime debemus diligere inimicos. Primo, propter praeceptum. Matth. 5: ego autem dico vobis: diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos, ut sitis filii patris vestri qui in caelis est. Secundo, propter Dei exemplum. Rom. 5: commendat autem caritatem suam Deus in nobis, quoniam cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est: et paulo post: si enim cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem filii ejus, multo magis reconciliati, salvi erimus in vita ipsius. Tertio, propter commodum nostrum. Facit enim caritas, inimicorum filios summi Dei. Matth. 5: orate pro persequentibus vos et cetera. Circa secundum notandum, quod propter tria debemus in bono perseverare. Primo, propter vitandum vituperium: valde enim vituperabile est incipere et non perseverare. Luc. 13: quis ex vobis volens aedificare turrim, non prius sedens computat sumptus qui necessarii sunt, si habeat ad perficiendum? Ne postquam posuerit fundamentum, et non potuerit perficere, omnes qui vident incipiant illudere ei, dicentes: quia hic homo coepit aedificare, et non potuit consummare. Secundo, propter vitandum supplicium: majus enim supplicium meretur qui gustavit quam dulce est bene operari, et non perseveravit. 2 Petr. 2: melius illis erat non cognoscere viam justitiae, quam post cognitam retrorsum reverti. Contingit enim illis illud verum proverbium: canis reversus ad vomitum, et sus lota in volutabro luti. Tertio, propter praemium acquirendum: sola enim perseverantia meretur praemium. Matth. 10: qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Circa tertium notandum, quod debemus solum Deum expectare praemium propter tria. Primo, quia ipse solus est verum praemium. Gen. 15: protector tuus, et merces tua magna nimis. Augustinus: praemium erit omnia in omnibus, quia erit nobis vita et salus, virtus et copia, honor et gloria, pax et gaudium, et omnia bona. Tertio, quia erit praemium aeternum. Joan. 17: haec est vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum. Circa quartum notandum, quod humilitas tribus modis conservat hominem in bono. Primo, ab inimicis defendendo. Psal. 114: custodiens parvulos dominus: humiliatus sum, et liberavit me. Secundo, augmenta gratiae promerendo. Jacob. 4: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. Tertio, usque ad aeternam gloriam perducendo. Proverb. 39: humilem spiritu suscipiet gloria: ad quam nos perducat et cetera.
[88627] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 122 Soliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis, Ephes. 5. Nota, quod tria facit hic apostolus in verbis istis. Primo, monet ut servemus unitatem, ibi, servare unitatem. Secundo, ponit modum conservationis, ibi, in vinculo pacis. Tertio, monet ad solicitudinem habendam in utroque, ibi, soliciti. Circa primum notandum, quod triplex unitas est nobis necessaria. Prima, unitas intellectuum per fidei identitatem. Secunda, unitas affectuum per rectam concordiae voluntatem. De his duobus Philipp. 2: idem sapiatis, quantum ad primum; eamdem caritatem habentes, unanimes, idipsum sentientes, quantum ad secundum. Tertia, unitas conversationis per uniformem morum honestatem. Psal. 67: Deus qui inhabitare facit unanimes in domo. De his tribus, Act. 4: multitudinis autem credentium erat cor unum, quo ad unitatem fidei, et anima una, quo ad unitatem voluntatis: et erant illis omnia communia, quo ad unitatem morum. Circa secundum notandum, quod triplici vinculo debent ligari sancti. Primo, vinculo sapientiae. Eccli. 6: subjice humerum tuum, idest actus tuos suppone, magisterio illius, scilicet sapientiae, et porta illam, et ne accidieris in vinculis illius, scilicet taediose et graviter ferens. Secundo, vinculo dilectionis. Gloss. 3: super omnia autem habete caritatem, quod est vinculum perfectionis. Tertio, vinculo pacis, ut hic, in vinculo pacis. Circa tertium notandum, quod qui volunt servare unitatem, quinque debent habere quae apostolus commemorat in epistola ista. Primo, humilitatem, ne alter alteri se praeponat, quod est causa discordiae (Prov. 32: inter superbos semper jurgia sunt, scilicet dissensiones), ibi, cum omni humilitate. Secundo debent habere mansuetudinem, ne alicui injuriam faciant, quod est similiter causa dissensionis. Tit. 3: omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines. Tertio, patientiam, ut illatas injurias patienter sustineant, et per patientiam fratrem revocent ad concordiam, ibi, cum patientia. 1 Thessal. 5: patientes estote ad omnes: videte ne quis malum pro malo alicui reddat; sed semper quod bonum est sectamini ad invicem et in omnes. Quarto, necesse est ut mores graves sociorum supportare sciant, ibi, supportantes invicem. Galat. 6: alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi. Quinto debent habere caritatem, per quam invicem sibi serviant: mutua enim servitia nutritiva sunt caritatis in caritate. Galat. 5: per caritatem enim spiritus servite invicem. Omnis enim lex in uno sermone impletur: diliges proximum tuum sicut te ipsum. Quod si invicem mordetis et comeditis, videte ne invicem consumamini.
[88628] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 123 Hydropicus quidam stabat ante illum, Lucae 14. Tria notantur moraliter circa miraculum de curatione istius hydropici. Primo, notatur magna peccatoris infirmitas, ibi, hydropicus. Secundo, magna Dei clementia, ibi, et sanavit eum. Tertio, magna ipsius sapientia, ibi, cujus vestrum bos aut asinus in foveam cadit, et non continuo extrahet illum die sabbati? Et non poterant ad haec respondere illi. Sapienti enim argumento confundit versutiam Pharisaeorum. Circa primum notandum, quod per hydropisim significantur tria vitia, quae sunt origines omnium vitiorum. Primo, quia hydropisis est morbus aquosus, qui significat luxuriam. Gen. 4: effusus es sicut aqua, non crescas, quia ascendisti cubile patris tui. Secundo, quia nascitur ex vitio vescicae cum inflatione turgente; et per hoc significat superbiam, quae procedens ex vanitate cordis, facit homines inflari inaniter. 1 Cor. 5: et vos inflati estis. Tertio, quia facit hominem, quanto plus bibit, tanto plus sitire; et per hoc significat avaritiam. Eccle. 5: avarus non impletur pecunia. 1 Joan. 3: omne quod est in mundo, aut est concupiscentia carnis, aut concupiscentia oculorum, aut superbia vitae. Circa secundum notandum, quod dominus sanavit istos tres languores, et sanat triplici remedio. Primo, morbum luxuriae sanat remedio puritatis. Matth. 5: beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Secundo morbum superbiae remedio humilitatis. Matth. 2: discite a me, quia mitis sum et humilis corde. Tertio, morbum avaritiae sanat remedio voluntariae paupertatis. Lucae 6: beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum. Circa tertium notandum, quod in tribus apparuit sapientia Christi in isto Evangelio. Primo, quia convenienti argumento respondit, quod pertinet ad logicam, ibi, cujus vestrum asinus. Secundo, quia mores naturales instruxit, quod pertinet ad Ethicam, ibi, cum invitatus fueris ad nuptias, ne recumbas in primo loco, ne forte honoratior te sit invitatus. Tertio, quia bona opera pro regno caeli facere docuit, quod pertinet ad metaphysicam sive theoricam: dicebat autem et ei qui se invitaverat: cum facis prandium aut coenam, noli vocare amicos tuos, nec fratres tuos, nec cognatos, nec vicinos divites et cetera.
[88629] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 124 Omnis qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur, Luc. 18. Quatuor facit dominus in verbis istis. Primo hortatur ut superbiae vitium caveamus, ibi, omnis qui se exaltat; secundo subjungit poenam superbientium, ibi, humiliabitur; tertio hortatur ad humilitatis meritum, ibi, qui se humiliat, exaltabitur. Circa primum notandum, quod tribus modis exaltant se perverse superbi. Primo contra Deum se stulte erigendo. Job 15: cucurrit adversus dominum extento collo, et pingui cervice armatus est, et operuit faciem ejus crassitudo, et de lateribus ejus ruina descendit: et in eodem: quid tumet contra Deum spiritus tuus, ut proferas de corde tuo hujuscemodi sermones? Psal. 73: superbia eorum qui te oderunt, ascendit semper. Secundo inaniter sibi placendo. Augustinus de Civ. Dei, Lib. 14, c. 13: relicto itaque Deo esse in semetipso, hoc est sibi placere, non jam nihil esse est, sed nihilo propinquare unde superbi secundum Scripturas sanctas alio nomine appellantur sibi placentes. Tertio, arroganter se aliis praeferendo. Psal. 23: dum superbit impius, incenditur pauper. Augustinus: quid est superbia, nisi perversae celsitudinis appetitus? De his tribus Job 25: quid te elevat cor tuum, te erigendo? Ecce primum: et quasi magna cogitans, tibi placens? Ecce secundum: attonitos habens oculos? Ecce tertium. Circa secundum notandum, quod tripliciter superbi humiliabuntur. Primo, quia a superbia dejicientur. Psal. 73: superbia eorum qui te oderunt, ascendit semper. Secundo, quia coram omnibus creaturis confundentur. Oseae 4: gloriam eorum in ignominiam commutabo. Jer. 17: domine, omnes qui te derelinquunt, confundentur. Jer. 20: confundentur vehementer qui non intellexerunt opprobrium sempiternum, quod nunquam delebitur: et Oseae 10: confusio Ephraim capiet, et confundetur Israel in voluntate sua. Tertio, quia aeternaliter punietur. Apoc. 18: quantum glorificavit se et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum propter glorificationem suam vanam, et luctum, scilicet propter delicias. Quia in corde suo dicit: sedeo regina, et vidua non sum, et luctum non videbo: ideo in una die venient plagae ejus, mors, luctus et fames; et igne comburetur. Job 40: disperge superbos in furore tuo, et respiciens omnem arrogantem humilia. In eodem: respice cunctos superbos, et confunde eos, et contere impios in loco suo: absconde eos in pulvere simul, et facies eorum demerge in foveam. Circa tertium notandum, quia debemus tripliciter humiliari. Primo nosipsos, quod nihil sumus cognoscendo. Gregorius: humilitas est sensus proprii vacuitas. Secundo debemus gaudere de contemptu, si quis humilis potest praedicari, si vilis reputari. Gregorius: siquidem facile est velum ante oculos ponere, viles vestes habere, demisso capite incedere; sed verum humilem patientia probat injuriae. Tertio debemus nos humiliare, omnibus subjiciendo. 1 Pet. 3: subjecti estote omni humanae creaturae propter Deum, sive regi quasi praecellenti, sive ducibus tamquam ab eo Missis ad vindictam malorum, ad laudem vero bonorum. Circa quartum notandum, quod qui se humiliat, tripliciter dominus eum exaltabit. Primo, conferendo ei judiciariam potestatem. Matth. 19: respondens Petrus dixit, scilicet Jesu: ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te quid ergo erit nobis? Jesus dixit: amen dico vobis, quod vos qui secuti estis me, scilicet per viam humilitatis et paupertatis, in regeneratione, cum sederit filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis et vos judicantes duodecim tribus Israel. Job 33: qui humiliatus fuerit, erit in gloria: quia humilibus retribuet judiciariam potestatem. Secundo, conferendo regiam dignitatem. 1 Reg. 2: suscitans de pulvere egenum, et de stercore erigens pauperem, idest humilem, ut sedeat cum principibus, et solium gloriae teneat: et Job 36: non auferet a justo oculos suos: reges collocat in solio in perpetuum, et illic eriguntur qui humiliantur et deprimuntur. Tertio conferendo gloriae aeternitatem. Prover. 19: humilem spiritu suscipiet gloria. Job 5: qui ponit humilem in sublimi, et moerentes erigit sospitate et cetera.
[88630] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 125 Gratias ago Deo meo pro vobis in gratia Dei, quae data est vobis in Christo Jesu: quia in omnibus divites facti estis in illo, 1 Corinth. 1. Per hoc quod apostolus agit gratias, quod illi divites facti erant in illo, ostenditur quod quaedam divitiae sunt quae sunt appetendae. Per hoc vero quod Christus minatur divitibus, vere ostenditur quod quaedam divitiae sunt fugiendae. Unde notandum, quod sunt divitiae temporales, et sunt divitiae spirituales, et sunt divitiae aeternales. De primis, Psal. 61: divitiae si affluant, nolite cor apponere. De secundis idem: beatus vir qui timet dominum: et post: gloria et divitiae in domo ejus. De tertiis, Proverb. 6: mecum sunt divitiae, scilicet potiora bona, et gloria, scilicet ineffabilis; opes superbae, scilicet excelsae, et justitia, scilicet secundum meritum. Primae divitiae, scilicet temporales, sunt contemnendae maxime propter quatuor. Primo propter earum inutilitatem. Eccl. 5: qui amat divitias, fructum scilicet vitae aeternae, non capiet ex eis, sed florem in praesenti, scilicet malorum. Prov. 11: non proderunt divitiae in die ultimo; scilicet districtae irae; quasi dicat: divitiae temporales non proderunt ad salutem homini in die judicii: sed justitia, scilicet bona opera justitiae, liberabit a morte, scilicet aeterna. Eccl. 5: fili, noli attendere ad possessiones iniquas, et ne dixeris, est mihi sufficiens vita: nihil enim proderunt in tempore vindictae et obductionis. Nihil intulimus in hunc mundum, nihil inde auferemus. Secundo relinquendi necessitatem. Psal. 75: dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis. Job 20: divitias quas devoravit, evomet; et de ventre illius extrahet eas Deus. Tertio, quia ducent male possidentem ad perpetuam paupertatem. Job 27: nil secum auferet: aperiet oculos suos, et nihil inveniet; et apprehendet eum quasi aqua inopia. Quarto, quia contemptus earum deducet ad vitae aeternitatem. Matth. 19: omnis qui reliquerit domum vel fratres aut sorores, vel patrem aut matrem, aut uxorem aut filios aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam aeternam possidebit. Nota autem, quod quatuor modis peccat homo in divitiis. Primo, injuste acquirendo. Prov. 28: qui coacervat divitias usuris et faenore, liberali in pauperes congregat eas. Idem 33: qui calumniatur pauperem, ut congreget divitias suas, dabit ipse ditiori, scilicet mundo, et egebit. Secundo, avare possidendo. Eccl. 5: divitiae servatae in malum, idest in periculum, domini sui: pereunt enim in afflictione pessima. Tertio, male expendendo. Prov. 31: ne dederis mulieribus, idest corruptionibus vitiorum, substantiam suam, vel tuam, scilicet corpus, et divitias temporalium rerum: mystice, cumulum virtutum ne contamines corruptionibus vitiorum. Luc. 20: adolescentior filius, congregatis omnibus, peregre profectus est in regionem longinquam, et ibi dissipavit substantiam suam luxuriose vivendo. Quarto, in eis confidendo, et de ipsis superbiendo. Prov. 11: qui confidit in divitiis suis, corruet, scilicet a vita aeterna. Glossa: qui praesentibus bonis inhians futura non cogitat, vel non attendit, in fine bonis aeternis carebit. 1 Tim. 1: divitibus hujus saeculi praecipe non sublime sapere, nec sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo, qui praestat omnia abunde ad fruendum, bene agere, divites fieri in operibus bonis, facile tribuere, communicare, thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant vitam aeternam, vel bonam. Divitiae spirituales sunt scientiae et virtutes. Psal. 33: divitiae salutis, sapientia et scientia; timor domini ipse est thesaurus ejus. Per timorem peccati est expulsio. Eccl. 2: qui timent Deum, praeparabunt corda sua, et in conspectu illius sanctificabunt animas suas. Eccl. 1: radix sapientiae timere Deum: nam qui sine timore Dei est, non poterit justificari. Ibidem: timor domini expellit peccatum. Per scientiam est in nobis discretio et honesta conversatio: est enim scientia scire qualiter homo se debeat habere ad Deum, ad proximum, et ad seipsum. Hanc scientiam docet nos Deus ablactatos a lacte, avulsos ab uberibus voluptatis et cupiditatis. Quaerit Isaias 28, per spiritum sanctum dominum dicens: quem docebit scientiam, et intelligere faciet auditum? Qui respondit: ablactatos a lacte, avulsos ab uberibus. Mirum cum homo in his uberibus amaritudinem inveniat et ardorem, quare non separatur ab eis; cum dicat Augustinus: domine, delectationes meas respersisti amaritudinibus, ut quaererem sine amaritudine vivere. O tu homo, si vis a domino doceri, separa te ab istis uberibus: quia dicitur Sap. 5: in malevolam animam non introibit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis. Per sapientiam est in nobis Dei dilectio: unde Bernardus: discat quod jam vult; ego sapientem non dicam, dum non timebit, nec diliget Deum. Istae divitiae sunt appetendae propter tria. Primo, propter immensitatem. Sapient. 7: infinitus enim thesaurus est hominibus: quo qui usi sunt, participes facti sunt amicitiae Dei. In eodem: neminem diligit Deus, nisi qui cum sapientia inhabitat. Proverb. 3: pretiosior est cunctis opibus, et omnia quae desiderantur, huic non valent comparari. Glossa: non tantum terrenis, sed etiam caelestibus divitiis, immo et ipsis Angelorum conspectibus caritas praefertur. Unde non metuit de inopia quisquis opes acquisivit sapientiam. Secundo, propter utilitatem. Prover. 13: redemptio animae viri divitiae suae; qui autem pauper est, increpationem sustinet. Matth. 26: ite in ignem aeternum: vel non sustinet. Glossa: qui vult animam suam redimere a futura ira, congreget divitias bonorum operum: quia qui eis carebit, increpationem districti judicis sustinere non valebit. Pauperes ibi non increpantur, sed benedictionem hereditatis participant. Tertio, propter dignitatem. Prov. 14: corona, scilicet aeterna, pro virtutibus, sapientum, divitiae eorum verae, non terrenum emolumentum; fatuitas stultorum imprudentia. Glossa: sapientes et si terrenum aliquod emolumentum pro divitiis habent, coronam tamen tamquam pro virtutibus in futuro participant. Sed stultorum fatuitas maxima haec est, quod pro improvidentia aeternorum de praesentibus commodis gaudent. Imprudentia enim etiam improvidentia dicitur. Divitiae aeternales sunt appetendae. Primo propter earum veritatem: sunt enim illae verae divitiae. Gregorius: si vere, fratres, divites esse cupitis, veras divitias amate. Secundo, propter jucunditatem. Psal. 149: exultabunt sancti in gloria, laetabuntur in cubilibus suis. Isa. 3: regem in decore suo videbunt. Tertio, propter aeternitatem. Sap. 5: justi autem in perpetuum vivent. Luc. 1: et regni ejus non erit finis. Matth. 6: nolite thesaurizare vobis thesauros in terra, ubi aerugo et tinea demolitur, et ubi fures effodiunt et furantur. Per has tres species, aeruginem, tineam et fures, ostendit dominus nihil tutum esse in terra in possessionibus divitiarum: quaedam enim sunt quae aerugo devorat, sicut aurum et argentum, et cetera metalla. Alia sunt quae non aerugo, sed tinea corrodit et comedit, ut vestes sericas et pretiosas. Alia vero quae nec aerugo nec tinea comedunt, sed fures furantur et effodiunt, ut gemmas et lapides pretiosos. Proinde incerta est omnis vitae nostrae substantia, et omnium rerum possessio. Suadet nos dominus in caelum thesaurizare, dicens: thesaurizate vobis thesauros in caelo, ubi nec aerugo nec tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt nec furantur. Quomodo autem quis in caelo thesaurizare possit, nisi divitias ante saeculares largiendo praemittat? Possumus per aeruginem, tineam et fures, spirituales nequitias intelligere. Aerugo enim superbiam demonstrat. Superbia enim mentes quas invaserit, a statu suae rectitudinis deperire facit. Aerugo enim semper in aperto se demonstrat: sic et superbia semper expandit ramos ad humanam laudem. Per tineam invidia designatur: semper enim sicut tinea, quae invaserit corrumpit, et ab omni integritate disrumpit. Per fures maligni spiritus intelliguntur, qui ad hoc vigilant ut thesauros animae effodiant et furentur. In caelo enim aerugo non est: quia in caelo superbia locum non habet, quia Diabolus cum suis sequacibus jam inde dejectus est. Ibi tinea non est, idest invidia, quia nullus invidebit alterius beatitudini. Ibi non sunt fures, idest Daemones, quia cum capite inde corruerunt. Chrysostomus: unus solus fur est qui furatur thesaurum positum in caelis, scilicet inanis gloria.
[88631] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 126 Dixit dominus domino meo: sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum, Matth. 22. In istis verbis tria notantur. Primo, domini nostri Jesu Christi divinitas, ibi, dixit dominus domino meo. Dicere enim Dei fuit generare sibi filium coaequalem, non secundum quod de David natus fuit, sed secundum quod de patre semper fuit. Secundo, magna ipsius secundum humanam naturam dignitas, ibi, sede a dextris meis; idest regna in potioribus bonis meis. Tertio, Dei potentia et justitia, ibi, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. Hoc enim pertinet ad justitiam et potentiam Dei, ut puniat omnes inimicos Christi. Nota autem, quod septem faciet dominus contra inimicos. Unde stulti sunt qui volunt esse inimici ejus, et qui non reconciliantur ei. Primo, contra eos cum toto mundo pugnabit. Psal. 109: donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. Glossa: donec subjiciam volentes et nolentes. Tertio, suum furorem eis demonstrabit. Nahum 1: ultiones domini in hostes suos, et irascens ipse inimicis suis. Quarto, eos saevissime judicabit. Deut. 33: si acuero ut fulgur gladium meum, et arripiet judicium manus mea, reddam ultionem hostibus meis, et his qui oderunt me, retribuam. Quinto, tenebris infernalibus excaecabit eos. Nahum 5: inimicos ejus persequentur tenebrae. Sexto, aeternum eis supplicium dabit. Psalm. 77: percussit inimicos suos in posteriora, opprobrium sempiternum dedit illis. Septimo, eos aeternae morti destinabit. Philip. 3: nunc autem et flens dico, inimicos crucis Christi, quorum finis interitus. Luc. 19: verumtamen illos qui noluerunt me regnare super se, adducite huc, et interficite ante me. Sunt autem inimici Christi omnes qui nolunt parere ejus imperiis. Augustinus in Lib. de Civit. Dei, 12. Dicuntur autem inimici Dei qui non natura, sed vitiis, adversantur ejus imperiis; nihil valentes ei nocere; sed sibi inimici sunt resistendi voluntate, non potentia laedendi: quamquam quis sit inimicus, potest fieri amicus ejus, si confugiat ad sanguinem Christi. Rom. 5: si enim cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem filii ejus, multo magis reconciliati salvi erimus in vita ipsius. Ad quam nos perducat et cetera.
[88632] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 127 Nolite locum dare Diabolo. Qui furabatur, jam non furetur; magis autem laboret manibus suis, quod bonum est, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti, Ephes. 4. Nota quod apostolus in ista epistola tria facit. Primo, monet fideles ne in corde suo locum Diabolo faciant, ibi, nolite locum dare Diabolo. Secundo, monet nos cavere ab illis qui locum Diabolo praeparant, ibi, qui furabatur, jam non furetur. Tertio, monet eos facere propter quod Diabolus fugiat, ibi, magis autem laboret et cetera. Circa primum nota, quod propter quatuor non debemus facere locum Diabolo. Primo, quia serpens est, volens animam quae eum suscipit, veneno malitiae venenare. Apoc. 12: profectus est draco iste magnus, antiquus serpens, qui vocatur Diabolus et Satanas, qui seducit universum orbem, et projectus in terram, et Angeli ejus missi sunt in terram. Secundo, quia est leo, quaerens animas devorare. 1 Petr. 5: fratres, sobrii estote et vigilate, quia adversarius vester Diabolus tamquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret. Tertio, quia est invidus, malum suo hospiti ordiendo. Eccli. 3: invidia Diaboli mors intravit in orbem terrarum: imitantur illam qui sunt ex parte ejus. Quarto, quia est accusator, semper suos hospites accusando. Apocal. 12: projectus est accusator fratrum vestrorum, qui accusabat ante conspectum Dei nostri die ac nocte. Quinto, quia est fur, omnia bona gratiae suo hospiti furando. Luc. 8: inde venit Diabolus, et tollit verbum de corde eorum, ne credentes salvi fiant. Sexto, quia est homicida, hospites suos morte perpetua jugulando. Joan. 8: vos ex patre Diabolo estis, et desideria patris vestri vultis facere: ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit, quia non est in eo veritas. Septimo, quia qui facit hujusmodi locum Diabolo, locum habebit cum Diabolo in Inferno. Matth. 25: discedite a me maledicti in ignem aeternum, qui paratus est Diabolo et Angelis ejus. Patet ergo quod in multis plus stulti sunt qui locum Diabolo faciunt in corde suo, quam qui reciperent serpentem, leonem, furem, homicidam in domo sua. Circa secundum nota, quod a septem peccatis praecipit nos apostolus abstinere in ista epistola, quae in corde hominis locum Diabolo faciunt. Primo a furto, ibi, qui furabatur, jam non furetur. Secundo a sermone, malo, ibi, omnis sermo malus ex ore vestro non procedat. Tertio a tristitia, ibi, omnis amaritudo. Quarto ab ira, ibi, et ira. Quinto ab indignatione, ibi, et indignatio. Sexto a contentione, ibi, et clamor. Septimo a blasphemia. Augustinus: blasphemia est per quam de Deo falsa dicuntur. Et ideo pejus est blasphemia quam peccare perjurando: quia perjurando falsarie adhibetur testis; blasphemando falsa dicuntur de ipso Deo. Et ab omni malitia, ibi, blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia. Circa tertium notandum, quod similiter ad septem hortatur nos apostolus in ista epistola, quae Diabolum ab anima fugant. Primo, ad mentis renovationem, ibi, renovamini spiritu mentis vestrae. Debemus autem quinque modis renovari. Primo, sicut aquila, rostrum malae linguae deponendo: unde ibidem: propter quod deponentes mendacium, loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo, quoniam sumus invicem membra. Psal. 102: renovabitur, ut aquila, juventus tua. Secundo sicut cervus, cornua superbiae deponendo. Psal. 41: sicut cervus desiderat ad fontes aquarum: dicit ibi Glossa: cervus est gravatus excedentibus pilis atque cornibus, serpentem naribus attrahit sive haurit, quo hausto venenum aestuat: unde fontem ardentissime desiderat, quo hausto, cornua et pilos deponit. Isa. 55: omnes sitientes venite ad aquas. Tertio, sicut accipiter, plumas virtutum per gratiam sancti spiritus assumendo. Job 39: numquid per sapientiam tuam plumescit accipiter, expandens alas suas ad Austrum? Quarto, sicut serpens, corium vetustae conversationis exuendo. Coloss. 3: expoliantes vos veterem hominem cum actibus suis, induite novum eum qui renovatur in agnitione Dei secundum imaginem ejus qui creavit eum. Quinto, sicut aurum vel argentum, rubiginem mali amoris auferendo. Job 23: ipse vero scit viam meam, et probavit me quasi aurum, quod per ignem transit. Secundo monet ad honestum laborem, ibi, magis autem laboret. Tertio ad eleemosynarum elargitionem, ibi, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti. Quarto monet loqui quae sunt ad aedificationem fidei, ibi, ut det gratiam audientibus. Quinto ad benignitatis ostensionem, ibi, estote autem invicem benigni. Sexto ad misericordiae exhibitionem, ibi, misericordes. Septimo ad mutuam injuriarum dimissionem, ibi, donantes invicem, sicut et Christus donavit vobis.
[88633] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 128 Ascendens Jesus in naviculam, transfretavit, et venit in civitatem suam. Et ecce offerebant ei paralyticum in lecto: et videns Jesus fidem illorum, dixit paralytico: confide fili, remittuntur tibi peccata tua, Matth. 9. Allegorice civitas ista est civitas caelestis. Psal. 86: gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei. Ad hanc civitatem venit qui ascendit naviculam, idest sanctam vitam: et trans mare hujus mundi ascendens Jesus in naviculam transfretavit, et venit in civitatem suam. Moraliter navicula ista significat vitae sanctitatem propter tria. Primo ratione materiae; secundo ratione formae; tertio ratione finis. Debet autem quilibet ad istam civitatem festinare. Primo propter securitatem; secundo propter amoenitatem; tertio propter copiositatem. Circa primum nota, quod est securitas in civitate caelesti propter tria. Primo, quia caelis solidissimis tamquam firmissimis columnis communitur. Psal. 30: benedictus Deus, quia mirificavit misericordiam suam in civitate munita. Secundo, quia ibi nullus malus, qui securitatem et pacem ejus perturbet, invenitur. Psal. 72: domine, in virtute tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges. Tertio, quia aeternitate stabilitur. Psalm. 47: sicut audivimus, sic vidimus in civitate domini virtutum, in civitate Dei nostri: Deus fundavit eam in aeternum. Hebr. 11: expectabat enim fundamenta habentem civitatem, cujus artifex et conditor Deus. Circa secundum notandum, quod amoenitas civitatis consurgit ex tribus. Primo, quia pulcherrimis moeniis decoratur. Proverb. 9: misit ancillas suas, scilicet infirmos praedicatores, et despicabiles elegit, ut vocarent suo verbo et exemplo fideles populos ad arcem suam et ad moenia civitatis, ad superna caelestis patriae aedificia colligerent. Secundo, quia continuo lumine illustratur. Apoc. 2: et civitas non eget sole neque luna ut luceant in ea: nam claritas Dei illuminabit eam, et lucerna ejus est agnus; et ambulabunt gentes in lumine ejus. Tertio, quia mirabilis temperies sine aestu et frigore semper continuatur. Apoc. 4: non cadet super eos sol nec ullus aestus: quoniam agnus, qui in medio eorum est, teget illos, et adducet illos ad vitae fontes; et absterget Deus omnem lacrymam ab oculis eorum. Psal. 65: transivimus per ignem et aquam; et eduxisti nos in refrigerium. Circa tertium, notandum, quod ibi erit copiositas omnium bonorum, idest omnium gaudiorum. Isa. 33: oculi tui videbunt Jerusalem civitatem, habitationem opulentam. Consurgent autem in gaudia ex tribus. Primo ex divinae speciositatis visione. Isa. 33: regem in decore suo videbunt. Secundo ex pulchritudine et bonitate angelicae societatis, qui sunt cives ejus. Heb. 12: accessistis ad montem Sion, et civitatem Dei viventis, Jerusalem caelestem, et ad multorum millium Angelorum frequentiam, et ad Ecclesiam primitivorum, qui conscripti sunt in caelis, et ad judicem omnium Deum, et spiritus justorum perfectorum. Tertio ex continuatione aeternae solemnitatis. Isa. 33: respice Sion civitatem solemnitatis vestrae. Celebrant enim qui sunt in ista civitate, continuum festum; qui nihil aliud faciunt nisi quiescere, videre, amare, laudare, cantare, quae conveniunt festo. Augustinus in Lib. de civitate Dei: si quaeratur quod est opus illius civitatis: dicimus quod ibi vacabimus et videbimus et amabimus et laudabimus et cantabimus. Nam quis alius erit noster finis nisi venire ad regnum cujus non erit finis? Ad quod nos perducat dominus omnipotens.
[88634] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 129 Videte quomodo caute ambuletis, Ephes. 5. Apostolus in ista epistola admonet nos ad cautelam ambulandi: et ponit tria circa ipsam cautelam. Primo ut ambulemus discrete, ibi, non quasi insipientes; secundo expedite, ibi, nolite inebriari vino; tertio humiliter, ibi, gratias agentes semper pro omnibus in nomine domini Jesu Christi. Circa primum ostendit discretionem ambulandi in tribus. Primo in electione operandorum, ibi, sed ut sapientes; secundo in comparatione electorum, ibi, redimentes tempus; tertio in inclinatione ad debitum finem, ibi, intelligentes quae sit voluntas Dei, circa secundum ostendit expeditionem ambulationis esse in duobus. Primo in timore impedimenti, ibi, nolite inebriari; secundo in habitatione ad melius, ibi, sed adimpleamini spiritu sancto. Circa tertium ostendit humilitatem ambulationis spiritualis esse in duobus. Primo in comparatione ad Deum, ibi, gratias agentes; secundo in comparatione ad proximum, ibi, subjecti invicem in timore Christi. Videte quomodo caute ambuletis. Monet apostolus in verbis istis, scilicet ut caute ambulemus in via justitiae propter quatuor. Primo, quia ambulamus in medio laqueorum. Eccl. 9: ingredieris, et super dolentium arma ambulabis. Secundo, quia ambulamus in medio latronum. Oseae 6: quasi fauces virorum latronum, particeps sacerdotum, in via interficientium pergentes de Sichem. Job 19: simul venerunt latrones ejus, et fecerunt sibi viam per me. Tertio, quia ambulamus in medio fovearum. Gen. 19: vallis silvestris habebat puteos multos bituminis. Isa. 24: formido et fovea et laqueus super te, qui habitator es terrae; et erit, qui fugerit a facie formidinis, vadet in foveam; et qui se explicaverit de fovea, tenebitur laqueo. Circa primum nota, quod ambulamus in medio trium laqueorum. Primus laqueus est superborum iniquitas. Psal. 139: in via hac qua ambulabam, absconderunt superbi laqueum mihi. Secundus avarorum cupiditas. 2 ad Tim. 6: qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem, et in laqueum Diaboli, et desideria multa inutilia et nociva, quae mergunt homines in interitum et perditionem. Radix omnium malorum est cupiditas. Tertius est detractorum perversitas. Eccl. 51: liberasti corpus meum a perditione, et a laqueo linguae iniquae, et a labiis operantium iniquitatem. Circa secundum nota, quod similiter ambulamus in medio trium latronum. Primus est Diabolus: unde Joan. 10: fur non venit nisi ut furetur et mactet et perdat. Secundus est adulator. Oseae 7: fur ingressus est spolians, latrunculus foris. Fures intrinseci sunt, adulatores extranei. Tertius est vana gloria. Gregorius: quasi quidam latrunculus adjungit se in via favor humanus et incautos quos reperit, spoliat. Igitur expoliari desiderat, qui thesaurum publice in via portat. Idem: quasi latrunculus quippe est appetitus laudis humanae, qui recto itinere gradientibus ex latere jungitur, ut ex occultis educto gladio, gradientium vita trucidetur. Chrysostomus: unus solus fur est qui furatur thesaurum positum in caelis, vana gloria. Daemones furantur animas, adulatores puritatem conscientiae, vana gloria mercedem aeternae gloriae. Circa tertium nota, quod ambulamus similiter in medio trium fovearum. Prima est mulier, vel luxuria. Prov. 33: fovea, idest peccatum luxuriae, profunda, Inferi, os alienae, verba et oscula meretricis, cui iratus est dominus, incidet in eam, scilicet irae filius. Glossa: qui verba vel oscula meretricis amplectitur, quasi januam abyssi pulsat; et nisi pedes retrahat, membra cohibeat, in foveam poenalem cadet, in qua nullus nisi filius irae illabitur. Secundo gula et ebriositas. Prov. 23: cui, scilicet instant, foveae? Scilicet vitiorum, cui sine causa, scilicet ferri, vulnera? Cui suffusio? Scilicet amissio luminis. Nonne his qui commorantur in vino et student calicibus epotandis? Tertia hypocritarum et maleficorum dolositas. Isa. 34: foveam habuit ericius, qui significat duplices, qui abscondunt intentiones sub spinis duplicitatis. Matth. 8: vulpes foveas habent et cetera. Propter periculum laqueorum debemus ambulare caute semper ad dominum. Psal. 24: quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos. Augustinus: resisto seductionibus, ut non implicentur pedes mei, quibus ingredior viam tuam; et erigo ad te invisibiles oculos, ut tu evellas de laqueo pedes meos. Proinde tu evellas eos; nam si illaqueantur, tu non cessas evellere; ego autem curro ubique sparsis insidiis. Propter periculum latronum debemus ambulare caute spiritualibus armati armis gradiendo. Ephes. 6: propterea accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo. Propter periculum fovearum debemus ambulare caute, semper cum gravitate et luce gratiae incedendo. Rom. 13: sicut in die honeste ambulemus.
[88635] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 130 Missis exercitibus suis, perdidit homicidas illos, Matth. 22. In istis verbis parabolice loquitur Deus de perditione impiorum, quae futura est in judicio. Et nota hic tria. Primo magnam Dei potentiam, ibi: Missis exercitibus; secundo severam ipsius justitiam, ibi: perdidit homicidas: tertio perversam reproborum malitiam, ibi: homicidas illos. Circa primum nota, quod magnos exercitus mittet Deus in die judicii ad perdendum malos. Primus exercitus Angelorum. Matth. 13: exibunt Angeli, et separabunt malos de medio justorum, et mittent eos in caminum ignis. Secundus erit exercitus sanctorum Isa. 2: Deus ad judicium veniet cum senioribus populi sui, et principibus ejus. Tertius erit exercitus omnium creaturarum. Sapient. 5: armabit creaturam ad ultionem inimicorum, et pugnabit cum illo orbis terrarum contra insensatos. Circa secundum nota, quod Deus perdet malos tripliciter. Primo velociter, quia subita erit eorum perditio. Deuteron. 28: mittet Deus super te famem et esuriem et increpationem in omnia opera tua quae facies, donec conterat te, et perdat velociter propter adinventiones tuas pessimas, in quibus reliquisti me. 1 Thess. 5: cum enim dixerint pax et securitas, tunc repentinus eis superveniet interitus. Secundo perdet universaliter, quia nullus malus evadet. Psalm. 72: perdes omnes qui fornicantur abs te. Luc. 17: et dabantur ad nuptias usque in diem qua intravit Noe in arcam: et venit diluvium, et perdidit omnes. Similiter sicut factum est in diebus Lot: edebant et bibebant emebant et vendebant, plantabant et aedificabant: qua die autem Lot exiit a Sodomis, pluit ignem et sulphur de caelo, et omnes perdidit: secundum hoc erit in die qua filius hominis revelabitur. Tertio, perdet aeternaliter. Matth. 10: eum timete qui potest corpus et animam perdere in Gehennam. Circa tertium nota, quod Deus perdet malos. Matth. 22: malos male perdet. Item perdet mendaces. Psal. 5: perdes omnes qui loquuntur mendacium. Item perdet homicidas, ut hic: perdidit homicidas illos. Propterea hic tria notantur peccata: scilicet peccatum cordis in malitia, peccatum oris in mendacio, peccatum operis in homicidio: omnes enim qui peccant corde vel ore vel opere, nisi poeniteant, perdentur a domino in aeternum, et ad diem furoris adducentur: a qua nos liberet dominus omnipotens, amen.
[88636] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 131 Accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo, et in omnibus perfecti stare, Ephes. 6. Tria facit apostolus in verbis istis. Primo monet ut armis spiritualibus nos armemus, ibi: accipite armaturam Dei; secundo probat quod indigemus, ibi: ut possitis resistere in die malo; tertio ponit: et in omnibus perfecti stare. Circa primum nota, quod quinque arma debemus accipere, quae ponit apostolus in ista epistola. Primum debemus accipere balteum conscientiae, ibi: state succincti lumbos vestros, Job 40: accinge sicut vir lumbos tuos. Secundo debemus indui loricam justitiae, ibi: loricam justitiae. Isa. 59: indutus est justitia, ut lorica. Tertio debemus assumere scutum fidei. Psalm. 90: scuto circumdabit te veritas ejus, non timebis a timore nocturno. 1 Petr. 5: adversarius vester Diabolus, tamquam leo rugiens, circuit quaerens quem devoret: cui resistite fortes in fide. Quarto galeam spei, ibi: galeam salutis assumite. 1 Thess. 5: induti loricam fidei, et caritatis, et galeam spem salutis: quoniam non posuit nos Deus in iram, sed in acquisitionem salutis per dominum nostrum Jesum Christum, qui mortuus est pro nobis. Quinto gladium verbi Dei, ibi: gladium spiritus, quod est verbum Dei. Heb. 4: vivus est sermo Dei, et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti. Circa secundum nota, quod quinque sunt dies mali, a quibus defendunt nos arma illa. Prima dies mala est iniquitas. Eccle. 7: in die bona, scilicet in praesenti, qua mereri potes vitam aeternam: fruere bonis, scilicet operibus virtutum: et malam diem praecave, scilicet futuram, in qua nulla datur boni operis facultas. Secunda temporalis prosperitas. Jerem. 1: ecce ego non sum turbatus, te pastorem sequens; et diem hominis non desideravi, tu scis. Quod egressum est de labiis meis, rectum fuit in conspectu tuo. Psalm. 40: in die mala liberabit eum dominus. Tertia, temporalis adversitas. Matth. 6: sufficit diei malitia sua. Quarta est tentatio diabolica. Psalm. 48: cur timebo in die mala? Idest, in die tentationis. Quinta est dies judicii. Amos 6: qui separati estis in diem malam, et appropinquatis solio iniquitatis. Erit autem dies illa mala malis propter undecim, quae tangit Sophonias cap. 1 in una auctoritate. Primo: dies illa dies irae, dies tribulationis et angustiae, dies calamitatis et miseriae, dies tenebrarum et caliginis, dies nebulae et turbinis, dies tubae et clangoris super civitates munitas et super angulos excelsos: et tribulabo homines; et ambulabunt ut caeci, quia domino peccaverunt: effundetur sanguis eorum sicut humus, et corpora eorum sicut stercora. Circa tertium nota, quod in tribus debemus perfecti stare. Primo in cordis et corporis munditia. 2 Corinth. 6: has ergo habentes promissiones, carissimi, mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei. Secundo in mandatorum Dei observatione. Jacob. 2: si tamen legem perficitis regalem secundum Scripturam, diliges proximum sicut te ipsum; benefacitis. Si autem personas accipitis, peccatum operamini, redarguti a lege quasi transgressores. Quicumque autem totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus. Qui enim dixit, non moechaberis, dixit et non occides. Quod si non moechaberis, occidas autem, factus es transgressor legis. Tertio in linguae reformatione. Jacob. 3: si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir. Quarto in Dei et proximi dilectione. 1 Jo. 4: perfecta caritas foras mittit timorem. Matth. 5: ego autem dico vobis: diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos, ut sitis filii patris vestri qui in caelis est: et post: estote ergo et vos perfecti, sicut pater vester perfectus est. Quinto, in laude Dei et gratiarum actione. Psalm. 8: ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem: ad quam laudem nos perducat qui est benedictus in saecula, amen.
[88637] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 132 Heri hora septima reliquit eum febris, Joan. 5. Moraliter duo notantur in verbis istis. Primo, peccatoris infirmitas, scilicet febris, ibi, febris; secundo, quot sint ad curationem ipsius necessaria, ibi, hora septima reliquit eum febris. Circa primum nota, quod peccatores laborant septem febribus. Prima est continua, quae est luxuria. Oseae 4: fornicati sunt, et non cessaverunt, quoniam Deum dereliquerunt in non custodiendo. Secunda, quotidiana, quae est gula, in qua quotidie peccatur. Isa. 56: comedamus et bibamus; et erit sicut in die, sic et cras multo amplius. Tertio, laborant tertiana, quae significat iracundiam ex accessione caloris. Eccli. 28: secundum enim ligna silvae, sic exardescit ignis (...) et secundum virtutem suam exaltabit iram suam. Quarta febris quartana, quae significat accidiam, quae provenit ex melancholia. Proverb. 25: sicut tinea vestimento, et vermis ligno: ita tristitia viri nocet cordi. Deuteron. 28: percutiat te dominus egestate, febri et frigore, ardore, aestu et aere corrupto, ac rubigine. Quinta hectica, quae est avaritia, quae difficile vel nunquam curatur. Hieronymus: cum cetera vitia senescant in homine, sola avaritia juvenescit. Sexta ephimera, quae est superbia, quia cito deficit. Psalm. 72: dejecisti eos dum allevarentur. Job 24: elevati sunt ad modicum et non subsistent, et humiliabuntur sicut omnia et auferentur, et sicut summitates spicarum conterentur. Septima putrida, quae est invidia. Proverb. 14: vita carnis, sanitas cordis; putredo ossium invidia. Circa secundum nota, quod septem sunt quae sanant hominem ab istis septem febribus, sicut ex textu colligitur. Prima est devota Dei auditio. Ps. 106: misit verbum suum, et sanavit eos. Sap. 16: etenim nec herba nec malagma sanavit illos; sed sermo tuus, domine omnipotens, qui sanat omnia. Tu es qui vitae et mortis habes potestatem, et deducis ad portas mortis, et reducis. Secunda, est peccati contritio. Psal. 50: quoniam iniquitatem meam ego cognosco. Tertia, devota ad Deum exclamatio. Psal. 29: Deus meus, clamavi ad te et sanasti me. Quarta est fidei infusio. Luc. 7: dixit autem dominus ad mulierem: fides tua te salvam fecit: vade in pace. Quinta, est misericordiae exhibitio. Isa. 58: cum videris nudum, operi eum, et carnem tuam ne despexeris. Et tunc erumpet quasi mane lumen tuum, et sanitas tua citius orietur, et anteibit faciem tuam justitia tua, et gloria Dei colliget te. Sexta, peccati desertio. Isa. 26: si revertamini et quiescatis, salvi eritis. Septima, perfecta cordis contritio, et plena hominis ad Deum conversio. Psal. 146: qui sanat contritos corde. Jerem. 3: convertimini filii revertentes; et sanabo aversiones vestras. Idem in eodem: vere in domino Deo nostro salus Israel. Haec est septima hora, in qua febris omnino derelinquit peccatorem. Haec autem omnia nullam habent efficaciam, nisi sumant effectum ab illa sancta medicina quae sanat omnes languores nostros, idest a passione Christi Dei nostri. 1 Pet. 2: qui peccata nostra pertulit in corpore suo super lignum, cujus livore sanati sumus.
[88638] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 133 Ut sitis sinceri et sine offensa in diem Christi, Philipp. 1. Ad tria hortatur nos apostolus in ista epistola. Primo ad mali vitationem, ibi, ut sitis sinceri; secundo ad omnem dilectionem, ibi, repleti fructu justitiae; tertio ad rectam intentionem, ibi, in laudem et gloriam Dei. Circa primum tria facit. Primo monet ad acquirendam mentis munditiam, ibi, ut sitis sinceri. Matth. 5: beati mundo corde. Secundo ad vitandam proximi injuriam, ibi, sine offensa. 2 Cor. 6: nemini dantes ullam offensionem. Tertio, ad habendum in utroque perseverantiam, ibi, in diem Christi, idest usque post mortem; quia tunc finitur dies hominis, et incipit dies Christi. Matth. 10: qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Hoc tangit Glossa: in verbo sincere, idest sine operibus corruptionis quo ad nos, et quantum ad proximos sine offensa; et hic perseveraverit usque ad diem Christi. Circa secundum similiter tria facit. Primo monet ad mentis rectificationem, ibi, justitiae. Anselmus: justitia est rectitudo voluntatis servata propter se. Secundo, ad habendam in bono delectationem, ibi, fructus autem spiritus sunt pax, gaudium, longanimitas, bonitas, benignitas, mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas. Tertio, ad habendam in bono perfectionem, ibi, repleti. Matth. 5: estote ergo vos perfecti, sicut pater vester caelestis perfectus est. Circa tertium similiter tria facit. Tripliciter enim debemus in qualibet actione dirigere oculum intentionis ad Deum. Primo, ut omnia bona, tamquam a fonte omnis boni, venire ab eo credamus per Jesum Christum. Joan. 1: et de plenitudine ejus nos omnes accepimus, gratiam pro gratia: quia lex per Moysen data est; gratia et veritas per Jesum Christum facta est. Joan. 15: sine me nihil potestis facere. Secundo, ut Deum in nostra actione laudari et honorari faciamus, ibi, in laudem Dei. Matth. 5: sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent patrem vestrum qui in caelis est. Tertio, ut aeternam gloriam in praemium nobis dari pro opere appetamus, ibi, per gloriam Dei. Matth. 6: nolite thesaurizare vobis thesauros in terra, ubi aerugo et tinea demolitur, et fures effodiunt et furantur. Thesaurizate autem vobis thesauros in caelis, ubi nec tinea nec aerugo demolitur, nec fures effodiunt nec furantur.
[88639] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 134 Simile est regnum caelorum homini qui voluit rationem ponere cum servis suis. Matth. 20. Haec ratio fiet in die judicii, circa quam debet homo tria cogitare quotidie. Primo, reddendi rationem difficultatem; secundo, testium qui adducentur veritatem; tertio, sententiae contra eos qui malam rationem reddiderunt, severitatem.
[88640] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 135 Iratus dominus ejus tradidit eum tortoribus, quousque redderet universum debitum, Matth. 18. Moraliter per servum istum intelligitur peccator quilibet, cui irascetur Deus in judicio, et tradet eum aeternis tormentis. Unde nota tria in verbis istis. Primo, justa Dei contra reprobos indignatio, ibi, iratus dominus; secundo, dura peccatorum damnatio, ibi, tradidit eum tortoribus. Tertio, ejusdem damnationis duratio, ibi, quousque redderet universum debitum. Circa primum nota, quod quatuor sunt genera hominum quibus irascetur Deus in judicio. Primo contra eos qui legem Dei spernunt. Isa. 5: abjecerunt enim legem domini exercituum, et eloquium sancti Israel blasphemaverunt: ideo iratus est furor domini in populum suum, et extendit manum suam super eum, et percussit eos; et turbati sunt montes, et facta sunt morticina eorum quasi stercus in medio platearum. Secundo, irascetur contra eos qui in peccatis usque in finem perdurant vel persistunt. Isa. 64: ecce tu iratus es, et peccavimus: in ipsis fuimus semper et salvabimus. Tertio, contra eos qui temporalibus divitiis abutuntur. Zach. 1: ego irascar super gentes opulentas. Quarto, contra eos qui proximis non compatiuntur. Jac. 2: judicium sine misericordia fiet illi qui noluit facere misericordiam: superexaltat autem misericordia judicium. Hoc potest intelligi in isto servo, qui noluit misereri conservi sui. Circa secundum nota, quod peccator a quatuor tortoribus torquebitur. Primo, a Deo. Matth. 8: et cum venisset trans fretum in regionem Gerasenorum, occurrerunt ei duo habentes Daemonia de monumentis exeuntes, saevi nimis: ita ut nemo posset transire per viam illam; et ecce clamaverunt dicentes: quid nobis et tibi, fili Dei? Venisti huc ante tempus torquere nos? Erat autem non longe ab illis grex multorum porcorum pascentium. Secundo a conscientia. Augustinus: jussisti domine, et ita est, ut poena sua sit sibi omnis inordinatus animus. Tertio a morte aeterna. Sapient. 3: non tanget illos tormentum mortis: et dicitur de sanctis. Lucae 16: rogo te, pater, ut mittas eum in domum patris mei (habeo enim quinque fratres) ut testetur illis, ne ipsi veniant in hunc locum tormentorum. Quarto ab omni creatura. Sapient. 16: creatura tibi factori deserviens exardescit in tormentum adversus injustos, et levior fit ad benefaciendum pro his qui in te confidunt. Circa tertium nota, quod debent reddere quadruplex debitum, secundum quatuor quae dedit nobis. Primo dedit nobis mundum cum creaturis. Psalm. 8: omnia subjecisti sub pedibus ejus. Secundo corpus cum sensibus. Tertio animam cum viribus. De his duobus. Genes. 2: formavit Deus hominem de limo terrae quo ad corpus, et inspiravit in faciem ejus spiraculum vitae quo ad animam. Quarto gratiam cum virtutibus. Hebr. 13: jam regnum immobile suscipientes, habemus gratiam, per quam salvamur, placentes Deo cum metu et reverentia: etenim Deus noster ignis consumens est. De mundo debemus ei reddere eleemosynam, pauperibus subveniendo. Eccl. 4: declina pauperi sine tristitia aurem tuam, et redde debitum tuum, et responde illi pacifice in mansuetudine. Idem: fili, eleemosynam pauperibus ne fraudes, et oculos ne transvertas a paupere: animam esurientem ne despexeris, et ne exasperes pauperem in inopia sua. Idem: cor inopis ne afflixeris, et ne protrahas datum angustianti. Idem: ab inope ne avertas oculos propter iram, et ne relinquas quaerentibus tibi retro maledicere: maledicentis enim in amaritudine animae exaudietur deprecatio illius; exaudiet autem eum qui fecit illum. Idem: congregationi pauperum affabilem te facito, et presbytero humilia animam tuam. Glossa: in his autem commendatur mansuetudo et humilitas: quia mansuetudo neminem spernit, humilitas omnibus se subjicit. Decet autem Christianum aequalibus et inferioribus affabilem se facere et humilem. Psal. 130: domine, non est exaltatum cor meum. De corpore debemus ei reddere, ipsum immaculatum restituendo. Sap. 10: repetitur animae debitum quam habebat. Gratiam debemus ei reddere, cum ipsa ad honorem ejus utiliter laborando. 2 Cor. 6: hortamur vos ne in vacuum gratiam Dei recipiatis. Qui ista non reddiderit hic, nunquam poterit ei reddere in aeternum; et idcirco in loco tormentorum tormenta patietur in saecula saeculorum. A quibus nos liberet dominus.
[88641] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 136 Nostra autem conversatio in caelis est, Philip. 3. Apostolus in verbis istis docet quod conversatio justorum est in caelis: et propter hoc, si volumus esse similes eis, non debemus conversari in istis miseriis, sed in caelis. Conversantur autem sancti in caelis propter tria. Primo propter securitatem: qui enim conversatur in caelis, est securus a periculis hujus aerumnosae vitae. Job 7: libera me, et pone me juxta te; et cujusvis manus pugnet contra me. Augustinus: qui intrat in gaudium domini sui, et securus est, et habebit se optime et in optimo. Secundo, propter jucunditatem. Qui conversabitur in caelis, habebit quasi continuum gaudium et laetitiam. Sap. 8: non enim habet amaritudinem conversatio illius, neque taedium convictus illius, sed laetitiam et gaudium. Seneca: animus sapientis est quasi mundus supra lunam: semper enim in serenitate est. Tertio propter mundanorum omnium transeuntium necessitatem. Sciunt sancti omnia mundana hic cito transitura. 2 Petr. 3: adveniet autem dies domini ut fur, in quo caeli magno impetu transibunt, elementa calore solventur, et terra, et omnia quae in ipsa sunt, exurentur. Cum haec omnia dissolvenda sint, quales oportet nos esse in sanctis conversationibus, expectantes, et properantes in adventum Dei, propter quem caeli solventur, et elementa ignis ardore tabescent? Novos vero caelos et novam terram secundum promissa ipsius expectamus, in quibus justitia inhabitat. Conversantur autem sancti in caelo tripliciter. Primo semper de bonis caeli cogitando. Secundo in caelo semper debent esse desiderando. De his duobus (maximus): iste sanctus digne in memoriam vertitur hominum, qui ad gaudia transiit Angelorum: quoniam in hac peregrinatione solo corpore constitutus, in illa caelesti patria conversatus est. Tertio conversantur sancti in caelo, secundum mores caeli vivendo. Glossa ibi: nostra conversatio in caelis est: et si vivimus in terris, est in caelis conversatio nostra, quia ibi est spes nostra, quia vivendo et intelligendo sumus similes Angelis. Est autem in tribus conversatio sanctorum similis conversationi Angelorum. Primo in puritate; secundo in simplicitate sine dolo; tertio in caritate. Haec tria maxime sunt in Angelis: simplicitas in essentia, puritas in natura, caritas in gratia. In tribus est conversatio sanctorum. 2 Cor. 1: nam gloria nostra haec est testimonium conscientiae nostrae: quia in simplicitate et sinceritate Dei, et non in sapientia carnali, sed in gratia Dei conversati sunt in hoc mundo et cetera.
[88642] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 137 Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces etc., Matth. 22. In tribus commendatur dominus Jesus Christus in verbis istis. Primo a magisterii dignitate, ibi, magister; secundo a doctrinae utilitate, ibi, et viam Dei; tertio a docendi aequitate, ibi, non enim accipis personas hominum. Circa primum nota, quod propter quatuor convenit ei dignitas magisterii. Primo, quia veritas apud eum solum semper consistit. Joan. 13: vos vocatis me magister et domine; et bene dicitis: sum etenim. Secundo propter docendi potestatem. Matth. 13: sabbatis ingressus Jesus in synagogas, docebat eos: et stupebant super doctrinam ejus: erat enim docens eos quasi potestatem habens, et non sicut Scribae. Tertio, quia solus potest docere de omnibus. 1 Joan. 2: unctio ejus docet nos de omnibus, et verum est, et non est mendacium. Nullus est enim magister qui possit docere de omnibus nisi dominus Jesus Christus. Eccl. 1: omnis sapientia a domino Deo est, et cum illo fuit semper, et est ante aevum. Quarto, quia solus potest docere interius. Matth. 23: non vocemini magistri, quia magister vester unus est Christus: Glossa: idest, quia solus dat intellectum. Circa secundum nota, quod quatuor vias valde utiles docuit nos dominus Jesus Christus. Primo viam poenitentiae. Matth. 6: intrate per angustam portam: quia lata porta et spatiosa est via quae ducit ad perditionem; et multi sunt qui intrant per eam. Quam angusta porta et arcta via est quae ducit ad vitam. Et pauci sunt qui inveniunt eam. Matth. 3: coepit Jesus praedicare: agite poenitentiam: appropinquavit enim regnum caelorum. Secundo viam sapientiae. Prov. 4: viam sapientiae monstrabo ibi; ducam te per semitas aequitatis, idest consilia: quas cum ingressus fueris, non arctabuntur gressus tui, et currens non habebis offendiculum. Tene disciplinam, ne dimittas eam. Interlinearis: ut mali, qui medio cursu offendunt. Glossa: actiones aequitatis cum inchoantur, arctae videntur; sed cum profectum capiunt, jam ex consuetudine spatiosae videntur: et qui in prava actione desudant, offendiculum in medio cursu reperiunt; quia extemplo dum non praevident, rapiuntur ad poenam. Tertio viam obedientiae. Psal. 118: viam justificationum instrue me. Quarto viam caritatis mutuae. Joan. 13: mandatum novum do vobis ut diligatis invicem, sicut dilexi vos. In hoc cognoscent quia mei estis discipuli, si dilectionem habueritis ad invicem. 1 Cor. 13: adhuc excellentiorem viam vobis demonstro. Si linguis hominum loquar et Angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum velut aes sonans aut cymbalum tinniens. De istis quatuor viis, Isa. 2: docebit nos vias suas, et ambulabimus in semitis ejus. Circa tertium nota, quod in quatuor non est acceptio personarum apud Christum. Primo in justificando. Act. 10: aperiens autem Petrus os suum, dixit: in veritate comperio quia non est acceptor personarum Deus; sed in omni gente qui timet Deum et operatur justitiam, acceptus est illi. Secundo in docendo, ut hic: viam Dei in veritate doces. Tertio in puniendo. Rom. 2: non est personarum acceptio apud Deum. Quicumque in lege peccaverunt, per legem judicabuntur. Non enim auditores legis justificabuntur. Quarto in remunerando. Ephes. 6: scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum, hoc recipiet a domino, sive servus sive liber: et personarum acceptio non est apud Deum.
[88643] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 138 Gratias agentes Deo patri, qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine: qui eripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum filii dilectionis suae: in quo habemus redemptionem et remissionem peccatorum per Jesum Christum dominum nostrum, Coloss. 1. Apostolus in istis verbis docet ut gratias agamus Deo patri de tribus magnis beneficiis, quae contulit nobis per Jesum Christum. Primum beneficium fuit nostra justificatio, ibi: in partem sortis sanctorum in lumine. Secundum, a potestate Diaboli liberatio, ibi: eripuit nos de potestate tenebrarum: Diaboli. Tertium, regni aeterni collatio, ibi: et transtulit in regnum filii dilectionis suae. Circa primum nota, quod triplex est sors sanctorum, quam Deus tribuit sanctis suis. Prima est aeterna praedestinatio. Ephes. 1: in quo etiam et nos sorte vocati sumus, praedestinati secundum propositum ejus qui omnia operatur secundum consilium voluntatis suae, ut simus in laudem gloriae gratiae ipsius, qui ante speravimus in Christo. Secunda, ipsorum justificatio. Sap. 3: dabitur illi donum electum, et sors in Ecclesia Dei acceptissima. Et similiter hic: qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine. Tertia, aeterna glorificatio. Sap. 5: ecce quomodo inter filios Dei computati sunt, et inter sanctos sors illorum est. Circa secundum nota, quod Deus eripuit nos de potestate Diaboli tripliciter. Primo a Diaboli servitute nos liberando. Hebr. 2: ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium, idest Diabolum, et liberaret eos qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti. Diabolus est princeps tenebrarum. Ephes. 6: non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem; sed adversus principes et potestates, adversus rectores tenebrarum harum. Secundo tenebras nostrae ignorantiae luce suae doctrinae illuminando. Isa. 9: populus qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam: habitantibus in regione umbrae mortis lux orta est eis. 1 Petr. 3: qui de tenebris nos vocavit in admirabile lumen suum: qui aliquando non populus, nunc autem populus Dei: qui non consecuti misericordiam, nunc autem misericordiam consecuti. Tertio tenebras peccatorum nostrorum luce virtutum fugando. Ephes. 6: eratis aliquando tenebrae, nunc autem lux in domino. Ut filii lucis ambulate. Circa tertium nota, quod tripliciter translationem facit dominus de sanctis suis. Primo transfert eos de tenebris exilii ad lumen visionis suae claritatis. Eccli. 20: Enoch translatus est in Paradisum. Paradisus enim dicitur quasi parans visum: quia parat visum, qui est beatitudo sanctorum et Angelorum. Joan. 17: haec est vita aeterna, ut cognoscant te solum Deum, et quem misisti Jesum Christum. Secundo transfert eos de morte ad vitae aeternitatem. 1 Joan. 3: nos scimus quia translati sumus de morte ad vitam, quoniam diligimus fratres. Qui non diligit, manet in morte. Tertio transfert eos de saeculo nequam ad regni caelestis hereditatem, ut dicitur hic: et transtulit in regnum filii dilectionis suae et cetera.
[88644] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 139 Ecce mulier quae sanguinis fluxum patiebatur annis duodecim, accessit retro, et tetigit fimbriam vestimenti ejus, Matth. 9. Moraliter in miraculo isto notantur tria. Primo peccantis animae miseria, ibi: ecce mulier quae fluxum patiebatur; secundo peccantis humilitas, ibi: et accessit retro et tetigit fimbriam vestimenti ejus; tertio utilitas poenitentis, ibi: et conversus Jesus videns eam, dixit ei: confide filia, fides tua te salvam fecit. Circa primum nota, quod peccator patitur fluxum sanguinis tribus modis. Primo per nimium amorem consanguineorum. Mich. 3: audite hoc principes domus Israel, qui abominamini judicium, et omnia recta pervertitis; qui aedificatis Sion in sanguinibus, et Jerusalem in iniquitate. Principes ejus in muneribus judicabant, et sacerdotes ejus in mercede docebant, et prophetae ejus in pecunia, divinabant, et super dominum requiescebant dicentes: numquid non dominus in medio nostrum? Propter hoc causa vestri Sion quasi ager arabitur, et Jerusalem quasi acervus lapidum erit. Secundo propter fluxum carnalium delectationum. Psal. 50: libera me de sanguinibus Deus, Deus salutis meae. Tertio propter operationem quorumlibet peccatorum. Oseae 4: audite verbum domini, filii Israel, quia judicium domini cum habitatoribus terrae: non est enim veritas, et non est misericordia, et non est scientia Dei in terra. Maledictum et mendacium et homicidium et furtum inundaverunt, et sanguis sanguinem tetigit, idest peccatum. Propter hoc lugebit terra, et infirmabitur omnis qui habitat in ea. Circa secundum nota, quod poenitentia, quae est effectus contritionis, in tribus consistit. Primo in fide, ibi: fides tua te salvam fecit. Act. 3: fide purificans corda eorum. Psal. 50: cor contritum et humiliatum Deus non spernit. Secundo in humilitate, quae est confectrix confessionis, ibi: retro. Bernardus: nonus gradus humilitatis est confiteri peccata sua ei cui debet. Jacob. 5: confitemini alterutrum peccata, et orate pro invicem ut salvemini. Tertio in labore satisfactionis, ibi: tetigit fimbriam. Matth. 5: facite ergo dignum fructum poenitentiae. In eodem: omnis ergo arbor quae non facit bonum fructum, excidetur, et in ignem mittetur. Gregorius: quilibet ad cor redeat, et tanto majora lucra sibi acquirat per poenitentiam, quanto majora damna sibi intulit per culpam. Circa tertium nota, quod triplex utilitas notatur hic, quae provenit ex poenitentia. Prima, quia Deus ad peccatorem, qui erat aversus et iratus, convertitur, ibi: conversus Jesus. Zach. 1: haec dicit dominus exercituum: convertimini ad me, et convertar ad vos. Ne sitis sicut patres vestri, ad quos clamabant prophetae priores, dicentes: haec dicit dominus exercituum: convertimini ad me de viis vestris malis, et de cogitationibus vestris pessimis: et non audierunt, neque attenderunt ad me, dicit dominus. Patres vestri ubi sunt? Et prophetae numquid in sempiternum vivent? Secunda est quod gratia Dei ei infunditur: unde respexit Jesus Petrum, et flevit amare, quem a crimine negationis liberavit, et ab apostolatus culmine non permisit cadere. Matth. 26: et recordatus est Petrus verbi Jesu quod dixerat: priusquam gallus cantet, ter me negabis: et egressus foras, flevit amare. Est enim dominus sicut sol, qui respiciens segetem, vivere et fructificare facit. Psal. 24: respice in me, et miserere mei. Tertia est quod per poenitentiam salus acquiritur, ibi: et salvata est mulier. Isa. 45: convertimini ad me, et salvi eritis.
[88645] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 140 Ecce dies veniunt, dicit dominus; et suscitabo David germen justum: et regnabit rex, et sapiens erit, et faciet judicium et justitiam in terra, Jerem. 3. In istis verbis praedicitur adventus domini nostri Jesu Christi. Circa quod tria notanda. Primo adveniendi congruitas, ibi: ecce dies veniunt: congruum enim erat ut adventum domini praecederent multi dies, in quibus praepararent se homines ad susceptionem ejus. Secundo venientis dignitas, ibi: suscitabo David germen justum; et regnabit rex, et sapiens erit. Tertio adventus utilitas, ibi: faciet judicium et justitiam in terra. Circa primum nota, quod quinque dies spirituales venerunt ante adventum Christi. Prima dies fuit aeterna patris praeordinatio. Mich. 6: egressus ab initio a diebus aeternitatis. Secunda, patris facta promissio. Lucae 1: jusjurandum quod juravit ad Abraham patrem nostrum daturum se nobis. Tertia, in lege ipsius praefiguratio. Joan. 5: scrutamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam aeternam habere; et illae sunt quae testimonium perhibent de me: et in eodem: si enim crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi. Quarta, ipsius a prophetis praedicatio. Luc. 1: visitavit, et fecit redemptionem plebis suae (...) sicut locutus est per os sanctorum. Quinta, ipsa Christi incarnatio. Joel. 3: in illa die stillabunt montes dulcedinem, et colles fluent lac. De istis quinque potest intelligi illud Judith 8: in diebus quinque respiciat dominus populum suum Israel. Circa secundum nota, quod ibi quinque tangit propheta quo ad dignitatem Christi. Primo commendat eum a speciositate; secundo a fortitudinis potestate. Haec duo notantur ibi, David qui interpretatur visu desiderabilis, et fortis manu. Christus fuit visu desiderabilis propter suam admirabilem pulchritudinem. Psal. 44: speciosus forma prae filiis hominum. 1 Petr. 1: in quem desiderant Angeli prospicere. Fuit et manu fortis Christus propter admirabilem fortitudinem. Augustinus: manu inermi et affixa cruci debellavit aereas potestates. Job 9: si fortitudo quaeritur, robustissimus est. Tertio commendat ab innata sanctitate, ibi, germen justum, idest in conceptione, quia solus sine peccato. Quod nascetur ex te sanctum, vocabitur filius Dei, Luc. 1. Quarto a regali dignitate, ibi, regnabit rex. Apocal. 5: rex regum, dominus dominantium. Quinto a sapientia claritate, ibi, et sapiens erit. Coloss. 3: in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi. Circa tertium nota, quod Christus venit in mundum ut nos judicaret et remuneraret. Haec duo notantur hic: et faciet judicium et justitiam in terra. Judicium, incredulos reprobando, idest condemnando; justitiam, credentes justificando et salvando. De primo, Joan. 3: qui non credit, jam judicatus est, quia non credit in nomine unigeniti filii Dei. De secundo ibidem: sic Deus dilexit mundum, ut filium suum unigenitum daret: ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam. Non enim misit Deus filium suum in mundum ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum. Qui credit in eum, non judicatur. Debemus ergo in eum credere per fidem, quae perducit et operatur ut salvemur, debemus et malum fugere, ne damnemur. Matth. ult.: qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit; qui vero non crediderit, condemnabitur. A qua condemnatione liberet nos et cetera.
[88646] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 141 Illi homines cum vidissent quod fecerat signum, dicebant, quia hic est vere propheta qui venturus est in mundum, Joan. 6. In istis verbis quatuor notanda. Primo Christi potentia, ibi, cum vidissent quod fecerat signum Jesus. Miraculum enim istud quod fecerat, actus fuit infinitae potentiae. Dionysius: miraculum est actus manifestus potentiae Dei ad optimum. Secundo magna Christi sapientia, ibi, hic est vere propheta. Prophetia est actus infinitae sapientiae. Deuter. 18: prophetam de gente tua et de fratribus tuis, sicut me, suscitabit tibi Deus tuus: ipsum audies. Tertio magna justitia, ibi, qui venturus est in mundum. Venturus est enim Christus in mundum judicare ipsum in justitia. Psal. 9: judicabit orbem terrarum in justitia. Circa primum notanda quatuor signa Christi. Primum signum fuit incarnatio Christi, quae fuit signum infinitae bonitatis. Isa. 7: propter hoc Deus dabit vobis signum. Ecce virgo concipiet, et pariet filium. Secundum, miraculorum operatio, quod fuit infinitae potentiae. Joan. 20: multa quidem et alia signa fecit Jesus in conspectu discipulorum suorum, quae non sunt scripta in libro hoc: haec autem scripta sunt, ut credatis quia Jesus est Christus filius Dei; et ut credentes, vitam habeatis in nomine ejus. Tertium signum est passio. Matth. 12: responderunt quidam de Scribis et Pharisaeis, dicentes: magister, volumus a te signum videre. Qui respondens ait illis: generatio mala et adultera signum quaerit; et signum non dabitur ei, nisi signum Jonae prophetae. Sicut enim fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus; ita erit filius hominis in corde terrae. Quartum adventus ejus ad judicium. Isa. 8: habitatores terrae, qui moramini in terra, cum elevatum fuerit signum in montibus, et videbitis, et clangorem audietis. Circa secundum nota, quod in quatuor apparet magna sapientia Christi. Primo in doctrina sua, idest in veritate. Matth. 22: magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces. Secundo in profunditate. Prover. 18: aqua profunda, idest doctrina spiritualis, verba ex ore viri, idest Christi, et torrens redundans, quia tanta est abundantia in verbo doctrinae praesentis vitae, fons sapientiae. Mystice aqua profunda ad vetus testamentum, torrens redundans ad novum testamentum refertur: et utriusque testamenti sacramentum Deus Christus et apostoli ejus reserant. Item verba sapientum lavant mentes, et rigant, ne peccatorum sorde deformes remaneant, vel ariditate deficiant. Et quia quaedam mystice latent, quaedam aperta sunt; recte hic aquam profundam et torrentem redundantem esse dicit. Tertio in utilitate. Joan. 5: verba quae ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt. Quarto in aeternitate. Luc. 27: caelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt. Hic autem nota, quod Christus venturus est in mundum ad quatuor. Primo malos condemnaturus. Jud. 1: ecce veniet dominus in sanctis millibus suis facere judicium contra omnes, et arguere omnes impios. Secundo bonos remuneraturus. Apoc. ult.: ecce venio cito, et merces mea mecum est, reddere unicuique juxta opera sua. Tertio mundum per ignem consumpturus et renovaturus. Psalm. 49: Deus manifeste veniet, Deus noster, et non silebit: in conspectu ejus ignis exardescet. Quarto solus ipse in perpetuum regnaturus: cessabit enim omne regnum: solum regnum Christi manebit in perpetuum. Dan. 7: aspiciebam ego in visione noctis; et ecce cum nubibus caeli filius hominis veniebat, et usque ad antiquum dierum pervenit, et in conspectu ejus obtulerunt eum: et dedit ei potestatem et honorem et regnum; et omnes populi, tribus et linguae ipsi servient. Potestas ejus potestas aeterna quae non auferetur, et regnum ejus quod non corrumpetur et cetera.
[88647] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 1 n. 142 Et cum gratias egisset, distribuit discumbentibus, Joan. 6. Sicut dicit Glossa, Christus egit gratias, et docet nos agere gratias pro tribus beneficiis. Primo pro beneficiis corporalibus; secundo pro spiritualibus; tertio pro aeternalibus. Pro corporalibus tripliciter. Primum, quia creavit, esse naturae conferendo. Ephes. 5: gratias agens semper pro omnibus in nomine domini Jesu Christi, Deo et patri. Deus dicitur pater noster per creationem. Secundo, quia conservat esse naturae, mala removendo. Sap. 18: et qui ante laeserant, quia non laedebantur, gratias agebant tibi: et ut esset differentia, te Deum petebant; propter quod ignis ardentem columnam ducem habuerunt ignotae viae. Tertio, quia nutrit, cibo corporali reficiendo. 1 Tim. 4: spiritus manifeste dicit, quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus erroris, et doctrinis Daemoniorum in hypocrisi loquentium mendacium, et cauteriatam habentium suam conscientiam, prohibentium nubere, et abstinere a cibis, quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus, et iis qui cognoverunt veritatem: quia omnis creatura Dei bona est, et nihil rejiciendum quod cum gratiarum actione percipitur: sanctificatur enim per verbum Dei et orationem. Pro spiritualibus beneficiis debemus similiter gratias agere Deo propter tria. Primo, quia nos sanctificat gratiam conferendo. Coloss. 1: gratias agentes Deo patri, qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine, qui eripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit nos in regnum filii dilectionis suae, in quo habemus redemptionem peccatorum. Secundo, quia instruit, verba sua docendo. 1 Thess. 2: nos gratias agimus Deo sine intermissione: quoniam cum accepissetis verbum auditus Dei, accepistis non ut verbum hominum, sed, (sicut est vere) verbum Dei, qui operatur in vobis qui credidistis. Tertio, quia reficit animam, cibum Eucharistiae tribuendo. Lucae 23: et accepto pane, gratias egit, et fregit, et dedit eis, dicens: accipite, et manducate, quia hoc est corpus meum. In hoc enim quod Christus dedit corpus suum, cum gratiarum actione debemus istum cibum ineffabilem suscipere. Item pro beneficiis aeternalibus debemus gratias agere similiter tripliciter. Primo pro justorum ab aeterna morte liberatione. Coloss. 1: gratias Deo patri: et post: qui eripuit nos de potestate tenebrarum et cetera. Secundo pro justa reproborum damnatione. Tertio pro summa et digna sanctorum glorificatione. De his duobus, Apoc. 11: viginti quatuor seniores, qui in conspectu Dei sedent in sedibus suis, ceciderunt in facies suas, et adoraverunt Deum, dicentes: gratias agimus tibi, domine Deus, pater omnipotens, qui es, et qui eras, et qui venturus es: quia accepisti virtutem tuam magnam, et regnasti, et iratae sunt gentes, et advenit ira tua et tempus mortuorum, judicari, et reddere mercedem servis tuis, et prophetis et sanctis. Amen.
Textum Parmae 1864 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit
[88648] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 1 Oportet praevenire solem ad benedictionem tuam, et ad ortum lucis te adorare, Sap. 16. Cras celebraturi sumus ortum solis aeterni: ideo monemur in istis verbis praeparari ad ortum ejus. Et notantur hic duo: primo nasciturus commendatur; secundo quid sit nobis faciendum demonstratur. Christus commendatur in duobus. Primo quia sol; secundo quia lux. Duo etiam nobis facienda indicuntur. Primum praevenire, secundum adorare. Primum ibi, solem; secundum ibi, ad ortum lucis; tertium ibi, praevenire; quartum ibi, adorare. Praevenire hodie, adorare cras. Circa primum sciendum, quod Christus dicitur sol. Malach. 3: vobis timentibus Deum orietur sol justitiae. In hoc autem quod dicitur sol, notantur septem beneficia quae exhibuit generi humano, nascendo, sicut sol corporalis septem effectus exercet in corporibus. Primus effectus est generatio, secundus vivificatio, tertius nutritio, quartus augmentatio, quintus perfectio, sextus purgatio, septimus renovatio. His omnibus sol ad generationem sensibilium corporum emittitur, et ad vitam ea movet, nutrit et auget et perficit, purgat et renovat. Haec fecit Christus nobis, nascendo. Generavit, filios Dei faciendo. Joan. 1: quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri. Jacob. 3: voluntarie genuit nos verbo veritatis. Vivificavit, vitam gratiae et gloriae largiendo. Joan. 1: vita erat lux hominum. Ephes. 2: et nos convivificavit in Christo. Joan. 16: et ego vitam aeternam do eis. Nutrit pane Eucharistiae, et verbi divini. Joan. 6: ego sum panis vivus et cetera. Sapient. 16: panem de caelo praestitisti eis et cetera. Psalm. 30: educes me et enutries me. Augmentavit, plenitudinem gratiae et donorum largiendo. Joan. 1: de plenitudine ejus omnes accepimus. Ephes. 4: veritatem autem facientes in caritate, crescamus in illo. Perficit, statum perfectionis inducendo. Matth. 5: estote perfecti, sicut pater vester perfectus est. Purgavit, sordes peccatorum auferendo. Hebr. 1: purgationem peccatorum faciens. Renovavit, vetustatem culpae destruendo, et nova omnia faciendo. De primo, Rom. 6: vetus homo noster simul crucifixus est et cetera. De secundo, Apoc. 21: et dixit qui sedebat in throno: ecce nova facio omnia. Sic fuit nobis sol, fuit et lux. Et nota, in hoc quod dicitur lux, sex alios effectus quos fecit nobis nascendo. Sex enim sunt effectus lucis. Primus illuminatio; secundus fecundatio, fecunditas enim est ab influentia lucis: tertius praeservatio, est enim lux praeservativa; quartus ordinatio; quintus ornatio: Dionysius: lux confusum et inordinatum ordinat et ornat: sextus, sui effusio, est enim lux effusiva sui. Fecundavit, virtutum radios infundendo, et ad bona opera commovendo. Isa. 58: implebit splendoribus animam tuam: et post: et eris hortus irriguus et cetera. Ubi nota, quod fecunditas est ex influentia lucis. Praeservavit, Joan. 17: ego servabam eos et cetera. Ordinavit. Cant. 2: ordinavit in me caritatem ornavit. Eccl. 48: ornavit tempora usque ad consummationem vitae. Job 25: spiritus domini ornavit caelos, scilicet domini nostri Jesu Christi. Se ipsum effudit, pro nobis moriendo. Gal. 3: tradidit semetipsum pro me, scilicet Christus. Cum multis ergo bonis natus est nobis sol iste, et lux ista. Dignum est ergo praevenire ortum ejus, et ad nativitatem adorare. Praevenire autem debemus septem modis. Primo, ab omni nos peccati sorde abluendo. Secundo, omnem amorem terrenum excludendo. Tertio, in amorem ipsius firmiter persistendo. De his tribus, Num. 11: sanctificamini hodie, et cras comedetis carnes. Sanctus enim idem est quod mundus, sine terra et firmus. Quarto, divinis laudibus insistendo. Psal. 94: praeoccupemus faciem ejus in confessione. Quinto perseveranter, ut digni simus participes nativitatis ejus fieri, orando. Psal. 87: mane oratio mea praeveniet te. Idem. Psal. 118: praeveni in maturitate, et clamavi. Sexto, quanta beneficia largitus sit nobis, diligenter meditando. Psal. 118: praevenerunt oculi mei ad te diluculo, ut meditarer eloquia tua. Septimo de tanto Deo gratias referendo. Hoc est quod dicitur praevenire ad benedictionem. Adorare debemus ad ortum lucis, idest nativitatem Christi quinque modis. Primo, corde credendo; secundo, ore confitendo; tertio, opere quodam sacrificium ejus devote et digne sumendo: quarto, largas eleemosynas faciendo; quinto, noctes et dies in ejus laudibus expendendo. De primis duobus, Rom. 10: corde creditur ad justitiam, ore autem fit confessio ad salutem. De tertio, Rom. 12: obsecro vos, fratres, per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam sanctam et cetera. De quarto, Isa. 28: haec est requies mea: reficite lassum, et hoc est meum refrigerium. De quinto docent Angeli, qui hanc diem tam solemniter cantarunt. Luc. 2: et subito facta est cum Angelo multitudo militiae caelestis.
[88649] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 2 Parvulus natus est nobis, Isa. 9. In istis verbis tria notantur circa nativitatem domini. Primo natus describitur; secundo ipsa nativitas subditur; tertio nativitatis utilitas sequitur. Primum ibi, parvulus; secundum ibi, natus est; tertium ibi, nobis. Natus est ergo parvulus: sed cujusmodi parvulus? Admirabilis, amabilis, ineffabilis, formidabilis, venerabilis, desiderabilis. De his hoc est quod postea sequitur: et vocabitur nomen ejus admirabilis, ecce primum: et amabilis, quia est consiliarius; ineffabilis, quia Deus; formidabilis, quia fortis; venerabilis, quia pater futuri saeculi; desiderabilis, quia princeps pacis. Admirabilem istum caeli enarrant, Angeli clamant, magi nuntiant, pastores praedicant. Caeli stellam emittendo, Angeli laudando, magi adorando, pastores quae viderant enarrando. De primo Matth. 2. De secundo Luc. 2. De tertio Matth. 2. De quarto Luc. 2. Est admirabilis tripliciter: quia creator creatura efficitur, virginitas in sui partu non perditur, hoc ab homine rationali creditur. Haec tria miracula fecit hodie dominus. Primum, quod Deus factus est homo: secundum, quod virgo peperit: tertium, quod cor humanum credidit. Est ergo admirabilis propter majestatem, sed est amabilis propter bonitatem, quae apparet in tribus. Primo ex sui effusione, seipsum hodie effundendo. Dionysius: bonum est diffusivum sui. Joan. 1: verbum caro factum est, et habitavit in nobis et cetera. Secundo ex benignitatis suae ostensione: unde cantamus in epistola ad Titum 3: apparuit benignitas et humanitas salvatoris nostri Dei et cetera. Tertio ex optimorum adductione. Dionysius: optimi est optima adducere. Adduxit autem nobis tria optime: scilicet optimum scientiae, gratiae, et gloriae. De his in Evangelio tertiae Missae: vidimus gloriam ejus, quo ad optimum gloriae; plenum gratiae, quo ad optimum gratiae; et veritatis, quo ad optimum scientiae. Est ergo amabilis. Sed est ineffabilis propter tria. Primo propter aeternitatem; secundo propter eamdem cum patre aequalitatem; tertio, propter divinitatem. De his tribus, Joan. 1: in principio erat verbum, ecce aeternitas; et verbum erat apud Deum, ecce aequalitas; et Deus erat verbum, ecce deitas. Est ergo ineffabilis. Est et venerabilis, quia omnicreator, omnigubernator et omnirecreator. Ista tria habentur in epistola: per quem fecit et saecula, ecce creator; portans omnia verbo virtutis suae, ecce gubernator; purgationem peccatorum faciens, ecce recreator. Est ergo venerabilis, est etiam desiderabilis propter speciositatem, quia speciositas est quidam partium situs cum quadam coloris suavitate. Omnis enim pulchritudo in duobus consistit: in luminibus et characteribus, sive figuris et coloribus. Ista duo habentur in epistola ibi: qui cum sit splendor gloriae, quo ad pulchritudinem coloris, et figura substantiae ejus, quo ad pulchritudinem figurae. Ps. 44: speciosus forma prae filiis hominum. Quoad pulchritudinem coloris, Cant. 5: dilectus meus candidus et rubicundus. Est ergo desiderabilis. Sed est et formidabilis propter tria. Primo quia lux, ut omnia videat; secundo potens, ut omnia valeat; tertio justus, ut de omnibus justitiam faciat. De primo, Joan. 1: lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt et cetera. De secundo, Heb. 1: sedet ad dexteram majestatis. De tertio ibidem: dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem, et cetera. Debemus ergo eum admirari, ut obstupescamus; amare, ut ardescamus; ineffabilem cogitare, ut humiliemur; formidabilem ut timeamus, venerabilem ut laudemus; desiderabilem ut ad eum festinemus. Circa nativitatem sciendum hic, quod triplex est ejus nativitas. Aeternalis ex patre, temporalis ex matre, spiritualis ex corde. Hoc significant tres Missae in die nativitatis. Circa utilitatem breviter sciendum, quod duplicem utilitatem consecutus est homo de ejus nativitate: scilicet malorum omnium remotionem, et bonorum omnium acquisitionem. Hoc dixerunt Angeli, Luc. 1: annuntio vobis gaudium magnum, quo ad bonorum adeptionem: quia natus est vobis salvator, quo ad malorum remotionem, scilicet qui nos salvabit ab omni malo opere. Ipse parvulus hodie natus faciat nos tanti gaudii participes, qui vivit et regnat in saecula. Amen.
[88650] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 3 Vita erat lux hominum, Joan. 1. In hoc Evangelio puer iste qui natus est, vocatur verbum, lux et vita. Primum ibi: in principio erat verbum: secundum et tertium ibi: vita erat lux hominum. Et notatur per hoc multiplex utilitas quam in ejus nativitate consecutus est homo. Fuit enim verbum hominem docendo, lux illuminando, vita ad aeternitatem perducendo. De primo, Matth. 4: circuibat Jesus docens. Docuit autem nos tria: scilicet rerum qualitatem, Scripturae veritatem, vitae sanctitatem. Rerum qualitatem: quia docuit mundum fallacem, Diabolum mendacem, Deum veracem et hujusmodi. De secundo, Lucae ult.: aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas. De tertio, Matth. 5: beati mites, beati pacifici etc. per totum. Et sic in primo docuit physicam, quae inquirit naturas rerum; in secundo logicam, quae probat verum; in tertio Ethicam, quae docet honestatem morum. Joan. 13: vos vocatis me magister et domine, et bene dicitis et cetera. Item lux illuminando. Illuminat autem tripliciter: noctem culpae expellendo, diem gratiae inducendo, luminaria magna, idest sanctos, per mundum diffundendo. De primis duobus, Rom. 13: nox praecessit, dies autem appropinquavit. De tertio, Philip. 2: inter quos lucetis sicut luminaria in mundo. Item fuit vita, vitam nostram reparando, vitam gratiae largiendo, vitam gloriae tribuendo. De primo: et vitam resurgendo reparavit. De secundo, Joan. 2: ego sum resurrectio et vita. De tertio, Joan. 18: ego vitam aeternam do eis. Ad quam perducat nos qui est benedictus in saecula. Amen.
[88651] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 4 Stephanus autem plenus gratia, et fortitudine faciebat prodigia et signa magna in populo, Act. 6. Stephanus interpretatur coronatus: et dignus fuit ut tali vocaretur nomine, qui primo meruit corona martyrii coronari. Ideo dicitur protomartyr, idest primus martyr. Est autem ipse coronatus, et coronantur omnes sancti quadruplici corona: argentea, stellea, aurea, et gemmea. De prima, Zach. 6: sume argentum, et facies coronam. De secunda, Apocal. 12: et in capite ejus corona stellarum duodecim. De tertia, Eccli. 45: corona aurea super caput ejus. De quarta, Psalm. 20: posuisti super caput ejus coronam de lapide pretioso. Argentea corona est cordis claritas, quae corpus mirabiliter decorabit. Isai. 61: sicut sponsum decoratum corona. Stellea corona est perfecta de omnibus scientia. Eccli. 6: corona gratulationis super te: dicitur de sapientia. Aurea corona est ipsa de divinitate jucunditas. Isa. 38: in illa die erit tibi dominus corona gloriae. Gemmea corona est aeternitas. 1 Petri 5: percipietis immarcescibilem aeternae gloriae coronam. Sunt octo pro quibus dominus electos suos debet coronare. Primum, Dei miseratio. Psalm. 102: qui coronat te in misericordia et miserationibus. Secundum puritatis conservatio. Sapient. 2: o quam pulchra est casta generatio cum claritate. Et post subditur: coronata triumphat. Tertium carnis mortificatio. Isa. 61: dabo coronam pro cinere et cetera. Quartum justitiae labor. 2 Timoth. 4: de reliquo reposita est mihi corona justitiae. Quintum tentationum superatio. Jac. 1: beatus vir qui suffert tentationem: quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae. Sextum populorum conversio. 1 Thess. 3: quae est spes et consolatio nostra. Septimum bene administrata praelatio. Prov. 27: agnosce vultum pecoris tui et cetera. Octavum tolerata pro Christo passio. Apoc. 2: esto fidelis usque ad mortem; et dabo tibi coronam vitae. Coronantur et mali aliis coronis: coronantur enim corona florea, frondea, aurichalca, spinea. Florea in carnis voluptatibus. Sap. 2: coronemus nos rosis. Frondea in mundi vanitatibus. 2 Mach. 6: coronati hedera Libero circuire cogebantur. Isa. 13: vae coronae superbiae. Aurichalca in divitiis saecularibus, quae videntur divitiae, sicut aurichalcum videtur aurum, sed non sunt. Apoc. 9: habebat coronam similem aurichalco. Spinea in poenis aeternalibus. Psal. 33: coronans coronabit te tribulatione. Sunt ergo istae coronae cavendae, illae appetendae et cetera.
[88652] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 5 Numquid ad praeceptum tuum elevabitur aquila? Job 39. Ista verba satis bene conveniunt hodiernae festivitati, in qua transitus beati Joannis de morte ad vitam recolitur. Circa quam tria in istis verbis notantur: modus transeundi, utilitas transitus, dignitas transeuntis. Primum ibi: numquid ad praeceptum tuum; secundum ibi: elevabitur; tertium ibi: aquila. Circa primum sciendum, quod quatuor praecepta fecit ei dominus. Primum, ut nuptias desereret; secundum, ut post eum iret; tertium, ut statum utriusque Ecclesiae scriberet; quartum, ut relicta praesentis vitae miseria, ad Paradisum transiret. De primo Hieronymus in prologo super Joannem: quem de nuptiis volentem nubere vocavit Deus, ut virginem virgo servaret. De secundo Matth. 4: invenit Jacobum Zebedaei, et Joannem fratrem ejus et cetera. De tertio Apoc. 1: quod vides, scribe in libro, et mitte septem Ecclesiis. De quarto in legenda sua: veni ut cum fratribus tuis epuleris. Circa secundum nota quod quatuor modis fuit elevatus in morte. Primo, ad eam voluntarie eundo: secundo, dolorem mortis non sentiendo; tertio, ab ea cito, sicut creditur, resurgendo; quarto, de ipsa ad caelum ascendendo. De primis duobus in prologo super Joannem: descendit in defossum sepulcrum, sive locum, et facta oratione appositus est ad patres suos: ecce primum: tam extraneus a dolore mortis, quam a corruptione carnis invenitur alienus: ecce secundum. De aliis duobus in legenda. Circa tertium sciendum, quod beatus Joannes dicitur aquila propter tria. Primo propter videndi perspicacitatem; secundo propter volandi sublimitatem; tertio propter quarumdam actionum proprietatem. Videndi perspicacitas in aquila consistit in duobus: quia videt splendidissima et remotissima, quia solem in rota videt, de caelo leporem in terra. Sic beatus Joannes vidit solem in rota, idest Christum in patre. Joan. 1: in principio erat verbum. Vidit remotissima, quia quae ventura sunt in fine mundi, vidit in Apocalypsi. Item volavit altissime dupliciter, scilicet contemplando et scribendo. De primo, Apoc. 1: fui in spiritu in dominica die, et audivi post me vocem magnam tamquam tubae et cetera. De secundo, Ezech. 10: facies aquilae desuper ipsorum quatuor: quia Joannes scribendo ceteros Evangelistas transcendit. Augustinus: si paulo altius intonasset, totus mundus eum capere non posset. Item dicitur aquila propter duplicis actionis proprietatem. Primo, pullos collocavit in Deo. 1 Joan. 4: qui manet in caritate, in Deo manet. Secundo petram in nido posuit, idest Christum. 1 ad Cor. 10: petra autem erat Christus. De hac aquila patet in epistolis suis per totum. De ista aquila dicitur Ezech. 17: aquila grandis magnarum alarum: ubi commendatur in multis. Moraliter: si volumus in altum elevari, debemus esse aquila propter septem. Primo, ut de veteri statu in novum mutemur. Psal. 102: renovabitur ut aquilae juventus tua. Secundo, ut in altum conversando volemus. Philipp. 3: nostra conversatio in caelis est. Tertio, ut virtutum varietate plumemur. Ezech. 27: plenam plumis et varietatibus et cetera. Quarto, ut ad caelum ire festinemus. 2 Reg. 1: aquilae velociores. Hebr. 4: festinemus ingredi in illam requiem. Quinto, ut bona nostra per rectam intentionem occultemus. Proverb. 30: tria sunt mihi difficilia: via aquilae in caelo et cetera. Matth. 6: attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis. Sexto, ut petram, idest Christum, in nido cordis collocemus. Ephes. 3: Christum habitare per fidem in cordibus vestris. Septimo, ut in bono opere usque in finem perseveremus. Isa. 40: assument pennas ut aquilae, volabunt et non deficient et cetera.
[88653] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 6 Cibavit illum pane vitae et intellectus. Eccli. 11. In hac epistola ostenditur quod quatuor bona, quae multum consueverunt ab homine appeti, facit dominus his qui diligunt eum et timent. Primum, deliciarum laetitiam; secundum, beatorum gloriam; tertium, divitiarum copiam; quartum, justis aeternitatem. Primum, ibi, cibavit eum; secundum, ibi, in medio Ecclesiae; tertium, ibi, jucunditatem et exultationem thesaurizavit; quartum, ibi, et nomine aeterno haereditavit illum. Circa primum nota, quod tres delicias dat dominus servis suis in via. Primae, consistunt in corporis dominici sumptione; secundae, in sacrae Scripturae lectione; tertiae in divinae bonitatis praegustatione. Primae notantur, ibi, cibavit illum pane vitae. Joan. 6: ego sum panis vitae, qui de caelo descendi. Secundae, ibi, intellectus. Proverb. 6: edite panem meum. Tertiae, ibi, aqua sapientiae et cetera. Sapientia enim dicitur a sapore. Sapient. 27: panem de caelo praestitisti eis, omne delectamentum in se habentem. Vere omne delectamentum: quia si quis gustaverit de Deo, delicias mundi tamquam amarissimas despiciet. Gregorius: gustato spiritu, desipit omnis caro. Circa secundum notandum, quod in tribus ponitur beatorum gloria. Primo, in eloquentia; secundo, in sapientia; tertio, in vestium gloria. Primum ibi, in medio Ecclesiae aperuit os ejus. Secundum ibi, et implevit eum dominus spiritu sapientiae. De his duobus, Luc. 22: ego dabo vobis os et sapientiam. Tertium, ibi, stolam gloriae induit eum: quae est honesta exterior conversatio, quae intexitur ex filis bonorum morum. Isa. 6: induit me vestimento salutis. Divitiarum copia ponitur similiter in tribus. Primo in eorum delectabilitate; secundo, in pretiositate; tertio, in gloriositate. Primum ibi, jucunditate intrinsecus et extrinsecus: sunt enim jucundae illae divitiae, non amarae, sicut divitiae mundi. Secundum, ibi, thesaurizavit: thesaurus enim non fit nisi de pretiosis. Tertium, ibi, super eum; quia totus repletus est divitiis. Psalm. 111: beatus vir qui timet dominum: et ibidem: gloria et divitiae in domo ejus. Circa quartum notandum, quod tria aeterna promittit eis: aeternitatem nominis, aeternitatem hereditatis et aeternitatem vitae. Primum, ibi, et nomine aeterno. Psal. 111: in memoria aeterna erit justus. Secundum, ibi, hereditavit. 1 Petr. 2: in hereditatem incorruptam et incontaminatam. Tertium, ibi, eum. Joan. 10: ego vitam aeternam do eis. Sunt ergo duodecim bona quae promittit Deus his qui timent eum: et ideo optimum est timere eum et cetera.
[88654] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 7 Cantabant sancti canticum novum ante sedem Dei, Apoc. 13. Tria notantur hic. Primum, quia cantabant optimi cantatores, quia sancti. Secundo, quia cantabant optimam cantationem, quia canticum novum. Tertio, ubi cantabant, quia in optimo loco, quia ante sedem Dei. Circa primum notandum, quod bonos cantores faciunt tria: scilicet bonae vocis instrumentum, artis documentum, usus exercitamentum. Bonae vocis instrumentum tria faciunt, reumatis expurgatio, pectoris dilatatio, oris apertio. Primum, est peccatorum expulsio. Eccli. 15: non est speciosa laus in ore peccatoris. Psal. 112: laudate pueri dominum. Secundum, est amicorum dilectio. 2 Cor. 6: cor nostrum dilatatum est: dilatamini et vos. Exod. 15: cantemus domino et cetera. Tertium, est intentionis ad Deum directio. Psal. 118: os meum aperui: item Psal. 50: domine, labia mea aperies. Ad artis documentum sunt tria necessaria. Primo ut scias vocem levare; secundo, deprimere; tertio, concordare. Vox elevatur per contemplationem. 1 Paral. 10: cantabant: et post: resonabant sonitus laetitiae in excelsis. Vox deprimitur per sui humiliationem. Dan. 4: benedicite sancti et humiles corde domino. Concordatio vocis fit concordiae et unitatis conservatione: Ephes. 1: solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis: vel per mentis cum corde concordatione. 1 Corinth. 14: psallam spiritu, psallam et mente. Ad usus exercitium sunt tria necessaria: ut cantet frequenter, diligenter et fortiter. De primis duobus, Isai. 23: bene cane, frequenta canticum, ut memoria tui sit. De tertio, Psal. 97: psallite domino in voce tubae. Tales debent esse cantores: sed quid debent cantare? Canticum novum. Canticum novum cantatur quatuor modis. Primo, si cantat novus homo. Ephes. 4: renovamini spiritu mentis vestrae. Secundo, si cantet nova, scilicet spiritualia. Ephes. 5: cantantes in canticis spiritualibus. Tertio, si cantet pro novis, idest pro aeternis. Apocal. 20: ecce nova facio omnia. Psal. 95: cantate Deo canticum novum. Quarto si cantet novo modo, idest delectabiliter. Psalm. 97: jubilate Deo nostro et cetera. Ecce quod debemus cantare. Ante sedem Dei, ut libenter audiat summus pontifex, ut magnas praebendas conferat largissimus princeps, ut magna munera tribuat. De primo, Cant. 2: sonet vox tua in auribus meis: et Angeli libenter audiunt, ibidem: amici auscultant, fac me audire vocem tuam. De secundo, Apocal. 3: faciam illum columnam in templo Dei. De tertio, Lucae 21: ego dispono vobis, sicut disposuit mihi pater meus, regnum.
[88655] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 8 Beatus vir qui in sapientia morabitur, Eccli. 14. In his verbis notatur meritum sanctorum, et praemium. Primo, ibi, qui in sapientia; secundo, ibi, morabitur. Circa primum sciendum, quod duplex est sapientia in qua morandum est: increata, et creata. De prima, Eccli. 24: ego ex ore altissimi prodivi. De secunda, Eccli. 1: omnis sapientia a domino Deo est. In increata debemus morari tripliciter. Primo, per fidem secundum rationem in ejus veritate; secundo, per spem secundum irascibilem in ejus majestate; tertio, per caritatem secundum concupiscibilem in ejus bonitate. De primo, Joan. 15: si manseritis in me, et verba mea in vobis manserint. De secundo, ibid.: manete in dilectione mea. De tertio, Joan. 3: Deus caritas est. Ista tria necessaria sunt ad beatitudinem acquirendam. De primo, Heb. 10: oportet accedentem ad Deum credere. De secundo, Rom. 8: spe autem salvi facti sumus. De tertio, 1 Corinth. 13: si linguis hominum loquar et Angelorum, caritatem autem non habeam (...) nihil sum. Item debeamus in sapientia creata tripliciter morari. Primo, a malis recedendo; secundo, bona faciendo; tertio, in his perseverando. Ista est triplex sapientia sanctorum. De primis duobus, Job 24: ecce pietas ipsa est sapientia, quo ad bene agendum; et recedere a malo intelligentia, quo ad malum. De tertio, Eccli. 17: homo sanctus manet in sapientia praemium sapientiae est beatitudo. Beatitudo autem est status omnium bonorum aggregatione perfectus, sicut Boetius dicit. Est autem duplex beatitudo: in via et in patria: utraque acquiritur per sapientiam. Nam in via habet quamdam similitudinem illius quae est in patria, in qua sunt septem dotes. Habet enim claritatem per vultus hilaritatem: ita et in via habet modo suo sapiens illas dotes. Eccli. 8: sapientia hominis lucet in vultu ejus; ista est prima dos. Secunda est impassibilitas, quam habet per patientiam vel mansuetudinem. Philosophus: mitis est qui non patitur nec deducitur. Item Glossa super Matth.: mitis est qui nullam amaritudinem animi sentit. Prov. 14: qui patiens est, multa gubernatur sapientia. Tertia dos est subtilitas, quam acquirit sapiens per occultorum penetrationem: nam sapienti omnia quasi patentia sunt. Eccl. 39: occulta proverbia exquirit sapiens. Prov. 14: quomodo in aquis resplendet vultus prospicientium, sic corda hominum manifesta sunt prudentibus. Quarta, agilitas, quam acquirit sapiens per velocem omnium apprehensionem. Sap. 8: attingit a fine usque ad finem fortiter. Vel claritas acquiritur per prudentiam, impassibilitas per fortitudinem, subtilitas per sobrietatem, agilitas per justitiam: quae quatuor habent qui in sapientia morantur. Sapient. 8: sobrietatem enim et sapientiam docet, et justitiam et virtutem, quibus nihil utilius est in vita hominibus. Quinta dos est cognitio, quae datur, quia docet omnem sapientiam. Sapient. 8: et si multitudinem scientiae desiderat quis, scit praeterita, et de futuris aestimat et cetera. Sexta dos est dilectio, quae est vere in sapientia. Prov. 8: ego diligentes me diligo. Sap. 7: et sine invidia communico. Septima dos est omnis boni fruitio. Sap. 7: venerunt mihi omnia bona pariter cum illa. Hanc beatitudinem acquirit qui in sapientia, idest in Christo, et gratia Christi moratur; sed in patria habebit veram beatitudinem. Est autem beatitudo status omnium bonorum congregatione perfectus, ut dicit Boetius; est enim ibi omne bonum, et nullum malum. Deuteron. 8: ubi absque ulla penuria comedes panem tuum, et rerum omnium abundantia perfrueris et cetera.
[88656] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 9 Ubi ego sum, illic et minister meus erit, Joan. 12. Duo notantur in hoc: meritum, et praemium. Primum ibi, minister meus; secundum ibi, ubi ego sum et cetera. Circa primum notandum quod minister magni regis debet esse formosus in specie, intelligens in discretione, fidelis in opere. Primo formosus debet esse per munditiae puritatem, morum honestatem, vestium varietatem. Debet ergo minister Christi habere cordis puritatem. Prov. 22: qui diligit cordis munditiam, propter gratiam labiorum suorum habebit regem et cetera. Psalm. 100: ambulans in via immaculata, hic mihi ministrabat. Morum honestatem. 1 Pet. 2: conversationem vestram inter gentes habentes bonam et cetera. Vestium, idest virtutum, speciositatem. Apoc. 4: ambulabunt in albis mecum. De his duobus, Exod. 40: applica Aaron et filios ejus ut ministrent mihi, et lotos indues sacris vestibus. In vestibus virtutum varietas, in unctione morum honestas, ex qua exit odor bonae famae. 3 Reg. 10: videns regina ordinem ministrorum et vestes (...) non habebat ultra spiritum. Item debet esse in discretione intelligens, ut intelligat domini voluntatem, serviendi congruitatem, servitii utilitatem. De primo, Psal. 102: ministri ejus, qui facitis voluntatem ejus. De secundo, Luc. 2: quis, putas, est fidelis servus et prudens? De tertio Roman. 6: rationabile obsequium vestrum. Idem fit de eo quod magis est utile: haec est pietas. 1 Tim. 4: exerce te ipsum ad pietatem et cetera. Debet esse ergo minister intelligens: sed debet esse etiam fidelis, ne bona sua auferat, vel cum hostibus prodat, nec ipsum deserat. Bona Dei aufert qui de servitio Dei gloriam quaerit, quam sibi soli servavit Isa. 42: gloriam meam alteri non dabo. Hostibus prodit dominum qui in cameram suam, idest animam suam, introducit Diabolum. Psal. 87: traditus sum, et non egrediebar. Item Psal. 40: homo pacis meae, in quo speravi. Derelinquit etiam eum. Deuter. 32: incrassatus, dilatatus, impinguatus dereliquit dominum factorem suum. Talis debet minister esse, et sic consequitur praemium. Sed quod praemium? Ibi, ubi ego sum, illic et minister meus erit. Ubi es, domine Jesu? In patre. Joan. 14: ego in patre, et pater in me est. In caelo. Joan. 3: nemo ascendit in caelum, nisi qui descendit de caelo, filius hominis et cetera. In dextera majestatis. Hebr. 1: sedet ad dexteram majestatis in excelsis. In luce inaccessibili. 1 Timoth. 6: lucem habitat inaccessibilem. In throno. Apoc. 3: sedenti in throno Dei. In principio. Joan. 1: in principio erat verbum. Per hoc quod dicitur esse in patre, notatur gloria; in luce, claritas; in dextera Dei, jucunditas, idest in potioribus bonis Dei; in caelo, loci amoenitas; in throno, dignitas; in principio, aeternitas. Promittit ergo dominus ministris suis per hoc quod dicitur, ubi ego sum, illic et minister meus erit, gloriam, claritatem, jucunditatem, loci amoenitatem, dignitatem aeternam: ad quam nos perducat et cetera.
[88657] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 10 Ecce sacerdos magnus, qui in diebus suis placuit Deo, et inventus est justus.
[88658] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 11 Homo quidam peregre proficiscens vocavit servos suos, et tradidit illis bona sua, Matth. 25. Homo iste Christus est, qui peregre profectus est in incarnatione, in passione, in ascensione. In prima peregrinatus est in mundo, in secunda in Inferno; in tertia in caelo. De primo, Gen. 12: egressus est Abraham ut peregrinaretur in Aegyptum. Abraham Christus, Aegyptus mundus. De secundo, Lucae ult.: tu solus peregrinus es in Jerusalem? Dixerunt reverso ab Inferis. De tertio, Lucae 19: homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam. In prima peregrinatione egressus est ad peregrinandum ad tria: ad addiscendum, ad negotiandum, ad orandum. Peregrinatur scholaris ut addiscat, negotiator ut acquirat, vir justus ut oret: sic Christus peregrinatus est in mundo, ut disceret malum quod non sciebat per experientiam: hoc docetur in terra ista. Hebr. 5: didicit ex his quae passus est, obedientiam et cetera. Item ut negotiaretur: et constituit mirabiles nundinas, in quibus vendidit denario paupertatis regnum caelorum, denario vilitatis gloriam, denario mortis vitam. De his tribus Augustinus: venale habeo, quid? Regnum caelorum. Quanti emitur? Paupertate regnum, vilitate gloria, luctu gaudium, morte vita. Matth. 5: beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum, jure scilicet emptionis. Item ad orandum. Luc. 22: et factus in agonia prolixius orabat. In Infernum egressus est ad peregrinandum propter tria: ut praedam perditam recuperaret; ut hostem, idest Diabolum, superaret; ut civitatem fortissimam expugnaret: propter haec tria reges et principes consueverunt exire peregre. De primo, Ephes. 4: Christus ascendens in altum, captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus. De secundo, Apocal. 20: apprehendit Diabolum, et ligavit eum in abysso, idest in Inferno. De tertio, Psal. 106: contrivit portas aereas. In caelum peregre profectus est propter tria. Primo, ut regionem famis et omnis miseriae desereret, ut habitaret in regione totius amoenitatis et abundantiae, ut regnum sibi acquireret. Propter haec tria consueverunt peregrinari homines. De primo, Ruth 1: facta est fames in terra, abiitque homo de Bethlehem Juda ut peregrinaretur et cetera. De secundo, Gen. 35: venit Jacob in Mambre, haec est Hebron, in qua peregrinatus est Abraham et Isaac. Hebron interpretatur claritudo. Hebron visio sempiterna significat Paradisum. De tertio, Luc. 19: homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam. In prima peregrinatione apparuit ejus humilitas, in secunda ejus caritas, in tertia ejus majestas. De prima, Philip. 2: qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit. De secundo, Joan. 15: majorem caritatem nemo habet. De tertio, actuum 1: viri Galilaei, quid admiramini aspicientes in caelum? Psal. 8: elevata est magnificentia tua super caelos. Est ergo in prima imitandus, ut humiliemur. Matth. 10: discite a me, quia mitis sum et humilis corde. In secunda diligendus, ut eum reamemus. 1 Joan. 4: diligamus Deum, quia ipse prius dilexit nos. In tertia desiderandus, ut ad eum festinemus. Joan. 14: iterum veniam, et assumam vos et cetera. Hebr. 4: festinemus ingredi in illam requiem; ad quam nos perducat. Amen.
[88659] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 12 Apparuit benignitas et humanitas salvatoris nostri Dei omnibus hominibus, erudiens nos, ut abnegantes impietatem et saecularia desideria, sobrie et juste et pie vivamus in hoc saeculo, Tit. 2. Quoniam dominus noster Jesus venit in mundum peccatores ad se trahere; attrahuntur autem maxime per benignitatem: ideo voluit benignus hominibus apparere. Et hoc est quod dicitur: apparuit. Apparuit autem benignitas ejus tripliciter: in ejus actionibus, locutionibus et passionibus. In actionibus ostendit benignitatem quadrupliciter. Primo pro peccatoribus carnem assumendo. 1 Tim. 1: fidelis sermo, et omni acceptione dignus, quod Christus Jesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere et cetera. Secundo specialem familiaritatem peccatoribus demonstrando. Lucae 15: erant appropinquantes ad Jesum publicani et peccatores, ut audirent illum. Tertio, magnos peccatores, magnos sanctos faciendo, sicut patet in Matthaeo, Magdalena et Paulo. Quarto, languores infirmorum benigne curando, ut in leproso quem tetigit, Matth. 7, et Lucae 6: sanabat omnes. Idem 4: at ille singulis manus imponens, curabat eos et cetera. In locutionibus ostendit similiter benignitatem quadrupliciter. Primo, omnibus benigne loquendo. Lucae 4: mirabantur omnes in verbis gratiae quae procedebant de ore ejus et cetera. Secundo, peccatores ad se venientes dulciter alloquendo, sicut patet Joan. 8, in adultera, et Luc. 7, in Magdalena. Tertio, suum proditorem benigne alloquendo. Matth. 26: amice, ad quid venisti? Quarto, pro ipsis crucifixoribus orando, Lucae 23: dimitte illis, non enim sciunt quid faciunt. In passionibus ostendit benignitatem similiter quatuor modis. Primo, ipsos crucifixores benigne recipiendo. Joan. 18: Jesus autem sciens omnia quae ventura erant super eum, processit, et dixit eis: quem quaeritis? Secundo, ipsam passionem benignissime recipiendo. Psal. 53: sicut ovis ad occisionem ductus est. Jer. 10: ego quasi agnus mansuetus qui ducitur ad victimam. Tertio, nulli injuriando. 1 Petr. 1: cum malediceretur, non maledicebat. Quarto, multos de suis crucifixoribus sanctificando: sicut Longinus, qui perforavit lancea latus ejus, et postea fuit sanctus, sicut dicitur in Martyrologio: et Act. 3 dicitur, quod tria millia qui consenserunt in mortem ejus, baptizati sunt una die. Debemus ergo ad tantam benignitatem recurrere: ad quam nos perducat et cetera.
[88660] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 13 Vocatum est nomen ejus Jesus, Lucae 2. Sicut dicit beatus Petrus: non est aliud nomen datum sub caelo hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri, nisi in isto: Act. 4. Unde cum praedicator intendat hominem ad salutem inducere, debet de eo frequenter praedicare. Est nomen istud in corde retinendum, in ore habendum, in aure servandum, in manu ferendum, in fronte scribendum. In corde, quia gaudium; in ore, quia jubilus; in aure, quia melos; in manu, quia virtus; in fronte, quia honor. De primis tribus Bernardus: Jesus in corde gaudium, in ore jubilus, in aure melos. De quarto Psalm. 62: in nomine tuo levabo manus meas. De quinto Apocal. 14: habentes nomen ejus et nomen patris ejus scriptum in frontibus. In isto nomine est ambulandum, est orandum, est spatiandum, est operandum et est loquendum. De primo, Michaeae 4: nos autem in nomine Dei nostri ambulabimus. De secundo, Joan. 2: si quid petieritis patrem in nomine meo, dabit vobis. De tertio, Psal. 39: beatus vir cujus est nomen domini spes ejus. De quarto et quinto, Coloss. 3: omne quodcumque facitis in verbo aut in opere; omnia in nomine domini nostri Jesu Christi facite, gratias agentes Deo et patri per ipsum et cetera. Est enim nomen istud admirabile, amabile, laudabile. Admirabile, quia in virtute ejus omnia creantur, Daemones fugantur, et omnes languores curantur. De primo, Apoc. 19: et nomen ejus vocabitur verbum Dei: et in verbo Dei facta sunt omnia. Psal. 148: ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit et creata sunt. De secundo et tertio, Matth. ultim.: in nomine meo Daemonia ejicient. Ergo est admirabile. Genes. 34: cur quaeris nomen meum, quod est ineffabile? Est et amabile, quia peccatores justificat justos laetificat, tentatos adjuvat, justis gratiam augmentat, et omnes qui ipsum invocant, salvat. De primo, Cant. 1: oleum effusum nomen tuum. In oleo misericordia, in effusione abundantia misericordiae. De secundo, Psal. 99: laudate nomen ejus, quoniam suavis est dominus. De tertio, Psal. 123: adjutorium nostrum in nomine domini. De quarto, Prov. 18: turris fortissima, nomen domini: ad ipsam currit justus, et exaltabitur. De quinto, Joel. 3: omnis quicumque invocaverit nomen domini, salvus erit et cetera. Est ergo amabile. Psalm. 5: gloriabuntur in te omnes qui diligunt nomen tuum. Est laudabile, quia gloriosum, quia sanctum, quia magnum, quia novum, quia aeternum. De primo, Dan. 6: gloriosum nomen ejus. De tertio, Psalm. 144: confiteantur tibi, domine, omnia opera tua. De quarto, Isa. 61: vocabitur tibi nomen novum. De quinto auctoritas: genuit puerpera regem, cui nomen aeternum. Istud nomen illuminat rationalem, confortat irascibilem, delectat concupiscibilem. De primo, Zach. 6: oriens nomen ejus: unde procedit lux. Malach. ultim.: vobis timentibus nomen meum orietur sol justitiae et cetera. De secundo, Zach. 10: confortabo eos in domino Deo suo et cetera. De tertio, Psalm. 99: laudate nomen ejus et cetera. Istud debent Inferi formidare, terrestres adorare, caelestes laudare. Inferi debent formidare, quia in eo sunt expoliati; terrestres adorare, quia in eo sunt redempti; caelestes laudare, quia in eo sunt restaurati. De his Philip. 2: in nomine Jesu omne genuflectatur, caelestium, terrestrium, et Infernorum et cetera. Rogemus et cetera.
[88661] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 14 Omnes de Saba venient, aurum et thus deferentes, Isai. 60. Verba haec exponuntur de magis. Moraliter autem possunt exponi de peccatoribus a statu culpae redeuntibus, et ad Deum revertentibus. Et nota hic tria, quae sunt peccatori necessaria. Primum est a peccato recessio, ibi: omnes de Saba venient; secundum est bona operatio, ibi: aurum et thus: tertio gratiarum actio, ibi: laudem domino annuntiantes. Circa primum sciendum, quod Saba interpretatur captiva vel captivitas, et significat peccatum, in quo a Daemonibus anima captivatur. Rom. 7: condelector legi Dei secundum interiorem hominem; video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis et cetera. Thren. 3: venatione ceperunt me, quasi avem, inimici mei gratis. Dicitur autem peccator captivus, quia a Daemonibus capitur, vinculo constringitur, in carcere ponitur, et multis aliis miseriis affligitur. De primo et secundo, Prov. 5: iniquitates suae capiunt impium, et funibus peccatorum suorum constringitur. Isa. 3: cadent, et conterentur, et irretientur et capientur. De tertio, Thren. 3: circumaedificavit adversum me, ut non egrediar; aggravavit compedem meum. Ps. 142: collocavit me in obscuris sicut mortuos saeculi; et anxiatus est super me spiritus meus, in me turbatum est cor meum. De quarto, Jer. 2: vide quia malum et amarum est reliquisse te dominum Deum tuum, et non esse timorem ejus apud te. Job 30: egestate et fame steriles, qui rodebant in solitudine, squallentes calamitate et miseria et cetera. Saba ergo peccatum est. De Saba venire est de peccato redire. Psal. 13: avertit captivitatem plebis suae. Hoc est primo poenitenti necessarium. Isa. 1: quiescite agere perverse. Secundo bona opera. Ibidem: discite benefacere. Haec notantur ibi: aurum et thus. Sunt autem necessaria homini bona vita et bona fama. Augustinus: duae res sunt mihi necessariae: bona conscientia, et bona fama: conscientia propter me, bona fama propter proximum. Bona vita notatur in auro, fama in thure. Dicitur autem bona vita aurum propter quatuor. Est enim aurum pulchrum in colore, pretiosum in valore, ponderosum in gravitate, incorruptibile in soliditate. Omnis pulchritudo consistit in luminibus et characteribus. Lumina sunt virtutes illuminativae, ut perficiant intellectum; affectivae, ut perficiant affectum. Cant. 5: dilectus meus candidus et rubicundus, electus ex millibus: caput ejus aurum optimum, comae ejus sicut elatae palmarum, nigrae quasi corvus. Pretiositas est humilitas. Isa. 13: pretiosior erit vir auro, et homo mundo obrizo. Tanto magis quis valet apud Deum, quanto magis se humiliat. Ponderositas est morum honestas. Psalm. 34: in populo gravi laudabo te. Incorruptibilitas est perseverantia. Matth. 10: non qui coeperit, sed qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit et cetera. Genes. 2: aurum terrae illius optimum est. Haec quatuor faciunt bonam vitam: cordis puritas, morum gravitas, humilitas, perseverantia. Aurum ergo vitam significat, thus significat bonam famam, quia est per sui fumum diffusivum, vicini aeris immutativum, odor latius ex eo generatur, domino immolatur: sic fama est diffusiva, unde dicitur: fama volat. Matth. 4: odor ejus in totam Syriam. Aerem vicinum, idest proximum, ad bonum immutat per imitationem. 1 Thess. 2: vos enim imitatores facti estis, fratres, Ecclesiarum Dei quae sunt in Judaea in Christo Jesu et cetera. Odorem generat. Bernardus: odor bonus fama bona. 2 Corinth. 2: Christi bonus odor sumus. Deo offertur, quia bona fama Deo debet offerri. Matth. 5: sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona et cetera. Bona ergo vita et bona fama notantur in thure et auro. Circa tertium, scilicet gratiarum actionem, sciendum, quod anima conversa ad Deum, debet Deo quadrupliciter carmen decantare: scilicet carmen triumphale, nuptiale, joculare et festivale. Triumphale, quia de Daemonibus triumphavit; nuptiale, quia Christus eam sibi copulavit; joculare, quia munera magna virtutum et donorum spiritualium rex caelestis donavit; festivale, quia tota curia caelestis de conversione ejus festum solemne celebravit. De primo, Isa. 14: erit in die cum requiem dederit tibi dominus a labore tuo, et a concussione tua, et a servitute dura qua ante serviisti. De secundo, Oseae 2: sponsabo te mihi in fide et cetera. De tertio, Ezech. 16: vestivi te discoloribus, et calceavi te hyacintho. De quarto, Lucae 15: gaudium est Angelis Dei super uno peccatore poenitentiam agente.
[88662] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 15 Obtulerunt ei munera, aurum, thus et myrrham, Matth. 2. Illi reges magi vocantur, idest sapientes. Vere habuerunt multiplicem sapientiam, sicut ex textu hodierni Evangelii colligitur. Habuerunt logicam, profundissimam quaestionem faciendo: astronomiam, astra cognoscendo: arithmeticam, numerum mirabilis virtutis eligendo: musicam, adorando (musica enim est laus, et in adoratione laudatur Deus): Ethicam, percipiendo ista. Est enim vere moralis scientia, scire humiliari. De primo: ubi est qui natus est rex Judaeorum? De secundo: vidimus stellam ejus in oriente, et venimus adorare eum. De tertio: obtulerunt ei munera. Cognoverunt enim sicut arithmetici vim hujus numeri, qui multiplex est. Dicit philosophus in Lib. caeli et mundi per hunc numerum nos magnificare unum Deum creatorem, eminentem omnibus creaturis: loquitur de Trinitate. De quarto, adoraverunt. De quinto, procidentes. Sciunt quoque metaphysicam, primam causam cognoscendo. Cognoverunt autem tria de prima causa, quae confessi sunt per tria munera quae obtulerunt: cognoverunt enim illum puerum qui est prima causa, omnium creatorem, omnium gubernatorem, omnium reparatorem. Creatorem confessi sunt in auro, ubi notatur potentia, sicut cantat Ecclesia: in auro, ut ostendatur regis potentia: quae apparuit in creatione tripliciter. In modo, in causa, in materia. In modo, quia verbo fecit omnia. Psalm. 32: ipse dixit et facta sunt, ipse mandavit et creata sunt. In causa, quia magna fecit. Psalm. 110: magna opera domini, exquisita in omnes voluntates ejus. In materia, quia de nihilo fecit. Genes. 1: in principio creavit Deus caelum et terram. Terra autem erat inanis et vacua. Conservatorem confessi sunt vel gubernatorem in myrrha, quia praeservativa est. Gubernat autem tripliciter: universaliter omnia in esse conservando; specialiter, omnia animalia educando; particulariter, individua multiplicando. De primo, Sapient. 2: quomodo aliquid permanere posset, nisi tu voluisses? De secundo, Psalm. 135: qui dat escam omni carni. De tertio, Psalm. 4: a fructu frumenti, vini et olei multiplicati sunt. Reparatorem confessi sunt in thure. Thus immolatur Deo; Christus autem immolatus fuit in cruce pro expiatione totius mundi. Psalm. 140: dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo et cetera. Fecit autem tria fumus hujus thuris: Diabolum fugavit, peccatores purgavit, et mundum Deo reconciliavit. De primo, Tob. 6: fumus ejus extricat omne genus Daemoniorum. De secundo, Apoc. 1: qui dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo. De tertio, Ephes. 5: et semetipsum oblationem et hostiam Deo obtulit et cetera.
[88663] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 16 Sancti per fidem vicerunt regna, operati sunt justitiam, adepti sunt repromissiones, Heb. 11. In his verbis tria notantur de his sanctis. Primo inimicorum superatio; secundo bona operatio; tertio praemii pro victoria adeptio. Primum ibi, sancti per fidem vicerunt regna; secundum ibi, operati sunt justitiam; tertium ibi, adepti sunt repromissiones. Circa primum sciendum, quod sancti vicerunt quatuor regna, quae significata sunt per quatuor regna mundi maxima, quae significaverunt quatuor bestiae in Daniel. 8. Primum regnum Daemoniorum, secundum haereticorum, tertium tyrannorum, quartum falsorum Christianorum. De his quatuor, Ephes. 6: quoniam non est colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiae in caelestibus. Primum est regnum Chaldaeorum, idest ferocium, hoc est Daemonum: et istud significatur per leaenam. Petr. 6: adversarius vester Diabolus tamquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret. Secundum Persarum, idest tentationum, hoc est tyrannorum, qui tentant patientiam sanctorum, quod significatur per ursum crudelem. Proverb. 28: leo rugiens, et ursus esuriens. Tertium Graecorum, idest ruminantium, hoc est haereticorum, qui Scripturas ore ruminant, sed nunquam ad intellectum veniunt. 2 Timoth. 3: semper discentes, et nunquam ad scientiam veritatis pervenientes. Hi perditi sunt: Jerem. 13: si potest pardus mutare pellem suam: quia vix haereticus convertitur. Quartum regnum, quod significatur per bestiam quae crudelior est omnibus, est regnum Antichristianorum. Matth. 24: surgent pseudoprophetae et pseudochristi, et dabunt signa magna et prodigia, ita ut in errorem inducantur (si fieri potest) etiam electi. Eodem cap.: erit tribulatio qualis antea non fuit etc., et 1 Joan. 4: nunc autem Antichristi multi facti sunt. Hoc circa primum. Circa secundum sciendum, quod sancti operantur quadruplicem justitiam, quae colligitur ex eo verbo, sancti. Prima est a malo recedere; secunda, omnia mundana contemnere; tertia, seipsos pro Christo crucifigere; quarta, in his usque ad finem persistere. De primo, Isa. 1: quiescite agere perverse. De secundo, Jacob. 4: qui volunt esse amici hujus mundi, inimici Dei constituuntur. De tertio, Galat. 5: qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt et cetera. De quarto, Matth. 23: non qui inceperit, sed qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Per primum est homo sanctus, idest mundus; per secundum est sanctus, idest sine terra; per tertium est sanctus, idest sanguine tinctus; per quartum est sanctus, idest firmus. Circa tertium sciendum, quod sancti consequuntur septem promissiones, quas fecit dominus victoribus suis in Apocalypsi, quae significantur per septem praemia vincentia. Primum est ab omni malo liberatio. Apocal. 2: qui vicerit, non laedetur a morte. Secundum, corporum sanctificatio. Apocal. 3: qui vicerit, vestietur vestibus albis, idest dotibus corporis. Tertium, regni caelestis possessio. Apocal. 3: qui vicerit, dabo illi sedere in throno. Quartum, de omnibus perfecta cognitio. Apoc. 2: qui vicerit, dabo illi stellam matutinam, idest cognitionem bonorum omnium. Quintum, plena in visione hominis Christi dilectio. Apoc. 2: qui vicerit, dabo illi coronam vitae, per quod intelligitur Christus. Sextum, perfecta divinitatis fruitio. Apoc. 2: qui vicerit, dabo illi manna absconditum. Septimum, in istis omnibus aeternitas. Apoc. 3: qui vicerit, faciam illum columnam in templo Dei mei, et foras non egredietur amplius. Amen.
[88664] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 17 Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei, Lucae 6. Frequenter loquitur Scriptura de pauperibus: unde sunt tria circa eos consideranda. Primo quot bona dominus pauperibus faciat; secundo, quot bona ipsa paupertas conferat; tertio, quot bona fieri pauperibus ab aliis dominus praecipiat. Circa primum sciendum, quod in sacra Scriptura possunt colligi multa bona, quae dominus facit pauperibus: scilicet a malis liberat, et bona donat. Liberat autem a malis tripliciter. Primo, ab inimicorum molestia, a tribulationum angustia, a necessitatum inopia. De primo, Job 4: eruet de manu violenti pauperem. De secundo, Job 33: eripiet pauperem de angustia sua. De tertio, Psal. 106: adjuvit pauperem de inopia. Sic a malis liberat. Confert autem multa bona; exaudit in precibus, exaltat in hominibus, satiat dilectionibus, ditat divitiis caelestibus, dat vitam aeternam in his omnibus. De primo, Psal. 9: desiderium pauperum exaudivit dominus. De secundo, Job 36: judicium pauperibus tribuit. De tertio, Psal. 21: edent pauperes, et saturabuntur. De quarto, Matth. 5: beati pauperes spiritu. De quinto, Eccli. 6: quid vero pauperi nisi ut pergat illuc ubi est vita? Circa secundum sciendum, quod paupertas facit hominem timoratum, a malis removendo; disciplinatum, bonis moribus ornando. De his duobus, Eccli. 10: pauper gloriatur per disciplinam et timorem suum. Humilem in loquendo. Prov. 18: cum obsecrationibus loquitur pauper. Patientem, adversa tolerando. Eccli. 14: pauper laesus tacebit. Circa tertium sciendum, quod Scriptura ostendit quid non sit pauperibus faciendum. Non sunt exprobrandi in verbis, non sunt exasperandi in factis, non sunt opprimendi in judiciis. De primo, Prov. 17: qui despicit pauperem, exprobrat factori ejus. De secundo, Eccli. 4: non exasperes pauperem. De tertio, Isa. 3: vae qui condunt leges iniquas: et post: ut opprimant in viis pauperem. Ecce quod non est eis faciendum. Sed quid est faciendum eis? Sunt expediendi in causis, eleemosyna eis danda in necessitatibus, audiendi in precibus. De primo, Prov. 31: aperi os tuum muto, et causis omnium filiorum qui pertranseunt. De secundo, Eccli. 13: et secundum vires tuas exporrigens da pauperi. De tertio, Prov. 2: qui obturat aures suas ad clamorem pauperis, et ipse clamabit et non exaudietur. Sunt autem quatuor maxime reprehensibilia in pauperibus: superbia, gloria, otiositas et deliciae. De primo, Eccli. 25: tres species odivit anima mea: pauperem superbum, et divitem mendacem, et senem fatuum et insensatum. De secundo, Eccli. 10: qui autem gloriatur in paupertate, quanto magis in substantia? De tertio et quarto Augustinus: ne in monasterio, ubi quantum possunt fiunt divites laboriosi, fiant pauperes delicati. Rogemus ergo dominum et cetera.
[88665] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 18 Liberasti me a lingua injusta, iniqua, coinquinata, Eccli. ult. Verba sunt ista sanctae Agnetis gratias agentis pro sua liberatione. Clamat autem se a triplici lingua liberatam: scilicet coinquinata, injusta et iniqua. Inquinata fuit lingua impii ad coinquinationem exhortantis, lingua injusta praesidis ad sacrificandum idolis imperantis, lingua iniqua turbae ut occideretur acclamantis. Prima, lingua mala; secunda, pejor; tertia, pessima. Possunt istae tres linguae significare tres linguas quae conveniunt ad destructionem mundi. Prima, Diaboli ab Eva quaerentis; secunda, Evae dubitative respondentis; tertia, Adae imprudenter excusantis. Diabolus primo quaesivit; secundo, falsum conclusit; tertio, mendacium subjunxit. Primo, ibi, cur praecepit vobis Deus etc.; secundo, ibi, nequaquam moriemini etc.; tertio, ibi, eritis sicut dii et cetera. Eva quod pro certo sciebat, dubitative posuit, ibi, ne forte moriamur. Adam peccatum quod admisit imprudenter, excusavit, ibi, mulier quam dedisti mihi in sociam, dedit mihi de ligno, et comedi, Genes. 3. Istae linguae istis modis mortem in mundum vocaverunt. Sap. 1: Deus mortem non fecit; et impii, idest Diabolus, Adam et Eva, manibus et verbis accersierunt illam. Vel hae sunt tres linguae, quae usque hodie mundum confundunt. Lingua coinquinata est lingua coinquinatoris vel lenonis; iniqua, perjuri: vel blasphematoris; injusta, detractoris. De prima, Eccli. 37: lingua multos fortes dejecit. De secunda, Prov. 18: malus obedit linguae iniquae. Prov. 7: sex sunt quae odit dominus: linguam mendacem et cetera. De tertio, Prov. 18: sepi aures tuas spinis etc., et Sap. 1: a detractione parcite linguae et cetera. Rogemus et cetera.
[88666] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 19 Media nocte clamor factus est. Ecce sponsus venit: exite obviam ei etc., Matth. 23. Tria notantur in verbis istis circa adventum domini ad judicium. Primo, veniendi necessitas; secundo, veniendi congruitas; tertio, venientis dignitas. Primum, ibi, media nocte. Nox enim erit in universo mundo; et ideo necessarius erit et tunc adventus veri solis, qui illuminet noctem illam horrendam. Secundum, ibi, clamor factus est: congruum enim erit ut adventus tanti sponsi praenuntietur. Tertium, ibi, ecce sponsus. Circa primum sciendum, quod tempus illud circa finem saeculi dicitur nox propter quatuor. Primo, propter errorum obscuritatem; secundo, propter soporis profunditatem; tertio, propter peccandi securitatem; quarto, propter caritatis frigiditatem. De primo, Matth. 22: cum venerit filius hominis, putas inveniet fidem in terra? De secundo, 1 Thess. 5: qui dormiunt, nocte dormiunt et cetera. Matth. 25: dormitaverunt omnes, et dormierunt. De tertio, 1 Thess. 5: cum dixerint pax et securitas, tunc repentinus eis superveniet interitus. De quarto, Matth. 26: et quoniam abundavit iniquitas, refrigescet caritas multorum et cetera. Circa secundum sciendum, quod quadruplex clamor praecedet adventum judicis: Angelorum ad judicium citantium, omnium creaturarum accusantium et impugnantium, malorum flentium et ululantium, bonorum gaudentium et exultantium. De primo, 1 Thess. 4: in voce Archangeli et in tuba Dei descendet de caelo et cetera. De secundo, Habac. 2: lapis qui de pariete clamabit et cetera. Sap. 5: armabit creaturam in ultionem inimicorum. De tertio, Apoc. 1: tunc plangent se super eum omnes tribus terrae et cetera. De quarto, Isa. 65: ecce servi mei clamabunt prae exultatione cordis. Circa tertium sciendum, quod magnus sponsus quatuor modis vadit ad magnam sponsam. Primo, cum multa societate; secundo, cum ornamentorum pretiositate; tertio, cum magna jucunditate; quarto, cum multorum munerum largitate. Istis quatuor modis veniet dominus ad judicium ad bonos et malos. Malis apparebit judex iratus; sed bonis vel justis sponsus benignus. De primo, Isa. 3: dominus ad judicium veniet. De secundo, Isa. 66: gaudens gaudebo in domino et cetera. De tertio, Psal. 97: flumina plaudent manu, simul montes exultabunt. De quarto, Prov. 3: longitudo dierum in dextera ejus et cetera. Ista notantur in Evangelio. Matth. 25: cum venerit filius hominis. Quia ergo venit placidus, debet exiri obviam ei cum amore: quia gloriosus, cum festinatione: quia largus, cum gratiarum actione et cetera. Rogemus et cetera.
[88667] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 20 Vincenti dabo edere de ligno vitae, Apoc. 3. Haec verba possunt exponi de b. Vincentio: et notantur hic duo. Primo ejus martyrium; secundo, ejus praemium. Primum, ibi, vincenti; secundum, ibi, dabo edere de ligno vitae. Circa primum sciendum, quod beatus Vincentius fuit secundum nomen suum vincens triplex bellum: scilicet hostile, civile et intestinum. Bellum hostile est bellum Daemonum, bellum civile mundi, bellum intestinum carnis. De his tribus, Ephes. 3: non est nobis colluctatio adversus carnem, supple, tantum, ecce intestinum; sed adversus mundi rectores, ecce civile; contra spiritualia nequitiae, ecce hostile. Bellum hostile vicit firmiter in fide persistendo; bellum mundi, ipsum principem vincendo: unde dixit: victi sumus. Circa secundum sciendum, quod arbor vitae dicitur Christus, quoniam ab eo oritur fructus triplicis vitae: vitae naturae, vitae gratiae et vitae gloriae. De primo, Gen. 1: inspiravit in faciem ejus spiraculum vitae et cetera. De secundo, Joan. 6: verba quae ego loquor vobis, spiritus et vita sunt et cetera. Faciendo enim spirituales conferunt vitam gratiae. Ephes. 6: convivificavit nos in Christo. De tertio, Joan. 6: domine, ad quem ibimus? Verba vitae aeternae habes et cetera. Joan. 10: ego vitam aeternam do eis. Primo beatus Vincentius comedit fructum vitae naturae, tandem gratiae, finaliter comedit fructum gloriae. Vel moraliter. Vincenti quatuor regna (de quibus dicitur in sermone, sancti per fidem vicerunt regna) septem debentur praemia, de quibus dicitur Apoc. 3.
[88668] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 21 Beatus vir qui in sapientia morabitur. Item: ubi ego sum, illic et minister meus erit.
[88669] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 22 Vas electionis mihi est iste, ut portet nomen meum coram gentibus et regibus et filiis Israel etc., actuum 9. Verba ista sunt de beato Paulo: in quibus duo dicuntur de eo. Primum est quod est vas electionis; secundum, ad quid electum. Primum ibi: vas electionis; secundum ibi: ut portet. Circa primum sciendum, quod beatus Paulus fuit vas pretiosum, speciosum, dilectum, electum. Pretiosum, quia argenteum, aureum, gemmeum, caelicum. Argenteum, puritatem munditiae conservando. Proverb. 15: aufer rubiginem de argento. Aureum, caritatem ferendo. Roman. 8: quis nos separabit a caritate Christi? Tribulatio et cetera. Gemmeum, incorruptibiliter in tribulationibus persistendo. Roman. 8: certus sum quod neque mors neque vita neque Angeli et cetera. Separabunt nos a caritate Dei et cetera. De his duobus, Proverb. 20: aurum et multitudo gemmarum et vas pretiosum, labia scientiae. Vas caelicum fuit, universum orbem illuminando. Eccli. 43: sol in aspectu nuntians in exitu, vas admirabile, opus excelsi. Illuminavit autem miraculis coruscando, verbis praedicando, exemplis demonstrando. De his tribus, Roman. 15: non enim audeo loqui aliquid eorum quae per me non efficit Christus in verbo et factis, in virtute signorum et prodigiorum. Fuit ergo vas pretiosum. Fuit speciosum, quia multis tunsionibus depuratum, opere divino sanctificatum, omni lapide pretioso ornatum. De primo, 2 Corinth. 11: in laboribus plurimis, in carceribus abundantius etc. 2 Timoth. 2: si quis emundaverit se, erit vas sanctificatum, ad omne opus bonum paratum. De secundo, Jerem. 18: et conversus fecit illud vas aliud, sicut placuit in oculis ejus ut faceret. Eccli. 43: vas admirabile, opus excelsi. De tertio, Eccli. 51: quasi vas auri solidum, ornatum omni lapide pretioso. Fuit ornatum novem lapidibus pretiosis, idest novem ordinibus Angelorum, quorum officia exercuit, sicut patet in epistolis suis. Ezech. 18: omnis lapis pretiosus, operimentum et cetera. Fuit ergo vas pretiosum. Fuit electum ad augurandum, ad potandum. De primo et secundo, Genes. 44: scyphus quem furati estis, ipse est in quo bibit dominus meus, et augurari solet. De tertio, Act. 9: ut portet nomen meum coram gentibus et regibus et filiis Israel. Auguratus est dominus in isto scypho futuras iniquitates iniquorum, resurrectionem mortuorum, poenas reproborum, et gaudia beatorum. De primo, 2 Tim. 3: scito quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa. De secundo, 2 Corinth. 15: seminatur corpus animale, resurget corpus spirituale et cetera. Item propinavit vinum mordicans corrigendo, laetificans consolando, inebrians praedicando. De primo, Psal. 59: potasti nos vino compunctionis. Gal. 3: o insensati Galatae et cetera. De secundo, Psal. 103: vinum laetificat cor hominis. 1 Thess. 4: itaque consolamini invicem in verbis istis. De tertio, Isa. 51: calix aureus Babylon in manu domini, inebrians omnem terram. Item fuit electum ad portandum tria munera domino. Gen. 43: sumite de optimis terrae frugibus in vasis vestris, et ferte viro munera. Verbum est ad patriarchas, idest apostolos: quorum quilibet portavit munus suum, idest populum per se conversum: sed maximum inter omnes portavit Paulus. Item nomen Christi, ut hic: portet nomen meum. Fuit etiam vas dilectum a Deo patre, eum consolando. 2 Corinth. 1: benedictus Deus et pater (...) qui consolatur nos et cetera. Ab Angelis, cum eis conversando. 2 Corinth. 12: scio hominem raptum usque ad tertium caelum et cetera. Philip. 4: nostra conversatio in caelis est. A sanctis, ejus gratiam admirando. 2 Petr. 3: sicut carissimus frater noster Paulus secundum datam sibi sapientiam scripsit vobis. A peccatoribus, post eos currendo. Rom. 15: ab Illyrico usque Jerusalem replevit Evangelium Christi. Portavit autem Christum in corde, semper de eo cogitando. Eph. 4: habitare Christum per fidem in cordibus et cetera. In fronte, de eo gloriando. Rom. 15: habeo igitur gloriam in Christo et cetera. In ore, semper de eo loquendo. In manu, omnia in nomine ejus faciendo. Coloss. 3: omnia quaecumque facitis sive in verbo sive in opere, omnia in nomine domini Jesu Christi. In conversatione, eum imitando. 1 Corinth. 4: imitatores mei estote, sicut et ego Christi. In toto corpore mortem repraesentando. 2 Cor. 4: semper mortificationem Jesu Christi in corpore nostro circumferentes. In calamo, semper de eo scribendo. Rom. 1: Paulus servus Jesu Christi. Fere in omnibus epistolis suis scribebat Jesum Christum et cetera.
[88670] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 23 Statim veniet ad templum sanctum suum dominator, quem vos quaeritis, Malach. 3. Haec verba possunt exponi de adventu domini ad templum materiale. Secundo secundum allegoriam de adventu ejus in uterum virginis. Secundum primum notantur quatuor in his verbis. Primo veniendi velocitas, ibi: statim veniet, scilicet post quadraginta dies a nativitate: noluit enim plus differre, quin statim templum visitaret. Secundo loci ad quem veniet, sanctitas, ibi: templum sanctum. Tertio advenientis dignitas, ibi: dominator et Angelus. Dominator, quia Deus; Angelus, quia homo. 1 Tim. 2: mediator Dei et hominum homo Christus Jesus. Quarto Simeonis et Annae, et aliorum expectantium aviditas, ibi: quaeritis, et quem vultis: vultis quo ad effectum, quaeritis in affectu. Isa. 45: quaerite dominum dum prope est et cetera. Quinto adventus utilitas, ibi: testamenti. Fecit enim nobis in adventu suo testamentum de aeterna hereditate. Heb. 9: ideo novi testamenti mediator est. Possunt autem haec intelligi de adventu in uterum virginis. Ipsa enim est templum Dei mirabile prae omnibus sanctis. Primo, quia mirabiliter magnum secundum longitudinem per latitudinem caritatis. Sicut enim plus habuit de fide, spe et caritate quam aliqua creatura, sic plus habuit de magnitudine. 3 Reg. 6: domus quam aedificavit Salomon, habebat cubitos sexaginta longitudinis. Secundo, quia desiderabiliter pulchrum. 3 Reg. 6: nihil erat in templo quod non auro tegeretur: quia nihil in virgine quod non sanctitate plenum esset. Cant. 5: tota pulchra es, amica mea et cetera. Tertio, quia variis picturis depictum, quia omnium sanctorum et Angelorum virtutibus decoratum. 3 Reg. 6: fecit in templo Cherubim et picturas. Quarto, quia columnis miris et magnis ornatum. Prov. 9: sapientia aedificavit sibi domum, excidit columnas septem. Per septem columnas possunt intelligi septem virtutes, quae notantur in beata virgine in hodierno Evangelio. Quinto opere totius Trinitatis consecratum. Psal. 45: sanctificavit tabernaculum suum altissimus. Luc. 1: spiritus sanctus superveniet in te. Sexto, quia magna dignitate privilegiatum est, ut omnes rei et malefactores qui ad illum currunt ex toto corde, salventur, sicut patet in Teophilo et aliis pluribus. Bernardus: ille taceat laudes tuas, virgo, qui te in suis necessitatibus invocatam defuisse senserit: et omnes orationes quae in eo funduntur, exaudiuntur. 3 Reg. 8: exaudies in caelo orationes eorum. Septimo, quia ut Dei filius ibi homo fieret, aedificatum. Hebr. 7: sicut et Christus semetipsum non glorificavit, sed qui locutus est ad eum: filius meus es tu. In ista fuit rex et sacerdos. Adeamus ergo cum fiducia ad templum gratiae, ut misericordiam inveniamus in tempore opportuno et cetera. Rogemus et cetera.
[88671] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 24 Postquam impleti sunt dies purgationis Mariae, secundum legem Moysi, tulerunt puerum in Jerusalem, ut sisterent eum domino, Luc. 2: in isto Evangelio possunt notari septem virtutes in beata virgine. Prima, humilitas in purgatione, cum non indigeret. Secunda, amor puritatis in superabundanti purgatione; et ista duo ibi, dies purgationis et cetera. Quarto, reverentia ad filium in portatione, ibi, tulerunt. Quinta, devotio in locorum visitatione, ibi in Jerusalem. Sexta, gratiarum actio in filii oblatione, ibi, ut sisterent eum domino: quia tibi, domine, quem dedisti, offerimus. Septima, paupertas in oblatione, ibi, duos turtures etc., quae erat oblatio pauperum. In hoc quod beata virgo voluit purgari cum non indigeret, docuit quomodo nos, qui indigemus, debeamus purgari. Debemus autem purgari septem modis, sicut potest colligi ex textu. Primo a peccati coinquinatione. Eccl. 47: dominus purgavit peccata. Heb. 1: purgationem peccatorum faciens. Secundo in cognitione quo ad intellectum. 1 Tim. 1: ex corde puro, idest intellectu sine errore, dicit Glossa. Jac. 4: purificate corda duplices animo. Tertio, in affectu quo ad dilectionem. 1 Tim. 5: qui invocant Deum de conscientia pura. Quarto in mente per rectam intentionem. 1 Cor. 5: expurgate vetus fermentum, idest hypocrisim. Luc. 17: attendite a fermento Pharisaeorum, quod est hypocrisis. Quinto in ore, quo ad locutionem. Prov. 15: sermo pulcherrimus firmabitur ab eo. Sexto in manibus, quo ad operationem. 2 Tim. 2: levantes puras manus. Septimo in toto corpore, quo ad conversationem. Octavo in rebus, quo ad superfluorum resecationem. Joan. 15: omnem palmitem in me non ferentem fructum, purgabit eum et cetera. Rogemus et cetera.
[88672] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 25 Dabo tibi ubera mea, Cant. 1. Possent esse haec verba beatae Agathae ad Christum. Commendatur in his verbis a tribus. Primo a magna circa sponsum suum caritate, ibi, tibi dabo. Quando quis dat id quod carum habet, signum est quod diligit. Secundo ab intentionis puritate, ibi, tibi; hoc est, ad honorem tuum dimittam mihi praecidi mamillas. Tertio a patientiae firmitate, ibi, ubera mea. Ubera enim sunt sensitiva doloris. Tamen in hoc quod libenter sustinuit in passione earum, commendatur ejus patientia: unde in legenda: ita ego delector in poenis, sicut qui ad magnas epulas invitatur. Moraliter autem per duo ubera possunt intelligi intellectus et affectus: ex illo fluit lac veritatis, ex isto lac bonitatis elicitur. Ista duo ubera debemus dare domino, intellectum scilicet et affectum. Intellectum quatuor modis. Primo, eum ab errore purgando; secundo, a curiositate inanis scientiae abstinendo; tertio, eum sub fide Christi captivando; quarto, eum totum in Dei contemplatione occupando. De primo, Eph. 4: hoc dico et testificor in domino, ut jam non ambuletis sicut gentes ambulant, in vanitate sensus sui, tenebris obscuratum habentes intellectum, alienati a vita Dei per ignorantiam, quae est in illis propter caecitatem et cetera. De secundo, Rom. 1: evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum. De tertio 2 Cor. 10: in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi. De quarto, Psal. 45: vacate, et videte quoniam suavis est dominus. Debemus ei dare affectum quatuor modis. Primo eum ab omni malitia purgando. Jerem. 4: lava a malitia cor tuum. Secundo omnem illicitum amorem ab eo excludendo. Tertio licitum amorem, si non est propter Christum, ab eo expellendo. Augustinus: minus te amat, qui tecum aliud amat. Quarto eum totum amore Christi replendo. Deut. 6: diliges dominum Deum tuum ex toto corde tuo, idest nihil sit ibi vacuum ab amore Christi. Si autem sic dederimus domino intellectum et affectum, uterque remunerabitur quatuor modis in futuro. Primum praemium intellectus erit plena de omnibus cognitio. 1 Cor. 13: tunc cognoscam sicut et cognitus sum. Secundum certa de omnibus comprehensio. Augustinus: habemus unum doctorem intellectus, quem semel vidisse, totum didicisse est: Isa. 50: tunc videbis, et afflues, et dilatabitur cor tuum et cetera. Tertium perfecta de visione Christi exultatio. Augustinus: gaudium plenum erit, videre hominem hominis conditorem. Quartum beata divinitatis contemplatio. 1 Joan. 3: tunc videbimus eum sicuti est. Item primum praemium affectus erit ab omnibus miseriis liberatio. Apoc. 21: absterget Deus omnem lacrymam ab oculis sanctorum, idest omnem causam lacrymarum. Secundum, de cunctis creaturis exultatio. Genes. 18: vide ad Aquilonem et meridiem et cetera. Tertium de visione suppliciorum damnatorum jucundatio. Ps. 57: laetabitur justus cum viderit vindictam impiorum. Isa. ult.: egredientur, et videbunt cadavera mortuorum. Augustinus in Lib. de Civit. Dei: neque enim Deus illum, non dico Angelum, sed merum hominem crearet, quem malum futurum praesciret esse, nisi pariter nosset quibus eum beatorum usibus accommodaret; unde ordinem saeculorum, tamquam pulcherrimum carmen, quasi quibusdam antidotis honestaret. Quartum de aeternis deliciis perfruitio. Deuter. 7: rerum omnium abundantia perfrueris. 1 Corinth. 15: Deus erit omnia in omnibus. Isa. 18: in die illa erit dominus corona gloriae et cetera. Rogemus et cetera.
[88673] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 26 Liberasti me a lingua coinquinata. Item: inventa una pretiosa margarita.
[88674] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 27 Beatus Simon Barjona, Matth. 16. In hoc Evangelio fit mentio de Christo, de Petro, et de Ecclesia. De Christo dicuntur tria: ejus humanitas, divinitas et aeternitas. Primum ibi, tu es Christus: secundum quod homo dicitur Christus, idest unctus. Damascenus: unctionem ad humanitatem pertinere nemo qui sane sapiat, dubitat: ipse enim inquantum homo, unctus est oleo spiritus. Secundum ibi, filius Dei, scilicet per naturalem et aeternam generationem; et sicut homo generat hominem, sic Deus Deum. Damascenus: generare est genus suum vel materiam alteri dare. Psal. 2: ego hodie genui te. Tertium ibi. Vivi: vivum enim proprie dicitur quod nunquam moritur, nunquam desinit esse; quod soli Trinitati convenit. Boetius: aeternitas est vitae interminabilis tota simul et perfecta possessio. De Petro dicuntur etiam tria. Sanctitas, ibi, beatus es Simon Barjona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, quae polluunt, quod est contrarium sanctitati. Revelatio, ibi, sed pater meus qui in caelis est, supple revelavit. Item infra: tu es Petrus, idest cognoscens. Dignitas, ibi, tibi dabo claves regni caelorum. De Ecclesia similiter dicuntur tria. Primum fundamenti soliditas, ibi, super hanc petram. Secundum ejus dignitas, ibi, Ecclesiam, et non malignantium, sed meam, quae est gloriosa, munda et recta. De quibus tribus, Ephes. 5: ut eam sanctificaret, mundans eam lavacro aquae in verbo vitae. Tertium ejus inseparabilitas vel perpetuitas, ibi, et portae Inferi non praevalebunt adversus eam. Portae Inferi sunt peccata. Psal. 106: appropinquaverunt usque ad portas mortis. Item tyranni. Ibidem: portas ferreas confregit, idest tyrannos humiliavit. Item haeretici et Daemones: de quibus duobus, Job 38: numquid apertae sunt tibi portae mortis? Quo ad Daemones; aut ostia tenebrosa vidisti? Quo ad haereticos. Item portae Inferi. Isa. 37: ego dixi: in dimidio dierum meorum: et post: vadam ad portas Inferi. Omnes istae portae non praevalent adversus sanctos, quia in securo positi sunt. Psal. 83: beati qui habitant in domo tua, domine et cetera. Rogemus ergo et cetera.
[88675] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 28 Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis; et ego reficiam vos, Matth. 6. In his verbis quinque notantur. Primo magna Dei benignitas. Secundo magna ejus bonitas. Tertio magna ejus largitas. Quarto magna nostra necessitas. Quinto magna eundi ad eum utilitas. Primum ibi, venite. Magna prorsus benignitas, quod excelsus Deus vocat tam vilissimum servulum; sed ipse potest conqueri: servum meum vocavi ore proprio, et non respondit mihi. Secundum ibi, ad me: bonum enim est, sicut dicit Dionysius, diffusivum sui: unde in hoc quod seipsum effundit, seipsum dat, notatur magna bonitas ejus. Gen. 5: ego sum merces tua magna nimis. Tertium ibi, omnes: est enim infinita bonitas sua; ideo vult se infinitis et omnibus communicare. 1 Tim. 6: qui vult omnes homines salvos fieri. Quartum, ibi, qui laboratis, et onerati estis. Laboramus onerati sub multiplici onere in praesenti. Primum est peccati gravitas. Ps. 73: iniquitates meae supergressae sunt caput meum. Secundum Daemonum malignitas. Deut. 26: afflixerunt vos Aegyptii, idest Daemones, imponentes onera gravia. Tertio praelatorum austeritas. Matth. 22: alligant onera gravia et cetera. Quarto corruptibilitas. Sap. 9: corpus quod corrumpitur, aggravat animam. Quinto terrenorum cupiditas. Genes. 13: et nequibant habitare communiter, erant quippe onerati, dicit alia translatio. Zach. 5: iniquitas sedet super te. Sexto tyrannorum, vel saecularium principum crudelitas. Oseae 8: quiescent paulisper ab onere regis et principum. Septimo morum bestialium hominum gravitas. Isa. 46: bestiis et jumentis onera vestra portavimus gravi pondere usque ad lassitudinem et cetera. Octavo mundi vanitas. Nahum 1: onus Ninive, idest mundi, dicit Glossa. Nono, poenarum multiplicitas. Habac. 1: onus quod vidit Habacuc: et post loquitur de multis poenis. Decimo legum, constitutionum, observantiarum multiplicitas. Act. 15: ut quid tentatis imponere onus quod nec nos, nec patres nostri portare potuerunt? Undecimo proximorum indigentia. Gal. 6: alter alterius onera portate. Duodecimo moriendi necessitas. Eccl. 40: occupatio magna creata est hominibus et cetera. Sub tot laboribus pressi necesse habemus concurrere ad Deum, qui nos liberare promittit, ibi, ego reficiam vos et cetera. Quo cibo? Pane vitae. Joan. 6: panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita. Manna abscondito. Apoc. 2: dabo ei manna absconditum. Ligno vitae. Apoc. 2: vincenti dabo edere de ligno vitae. Primum est corporis sui praeceptio. Secundum spiritualis devotionis dulcedo. Tertium sancti arboris vitae magnus in fructibus spiritus. Galat. 5: fructus spiritus gaudium, pax, patientia et cetera. Haec in praesenti. Sed in futuro quid? Quod dicitur Isa. 25: faciet dominus in monte hoc convivium pinguium: ad quod nos perducat Christus. Amen.
[88676] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 29 Amen dico vobis, super omnia bona sua constituet eum, Matth. 22. Dominus facit tria in isto Evangelio. Primo monet ut vigilemus; secundo ut nos a fure observemus: tertio ut in bono opere perseveremus. Primum ibi, vigilate; secundum ibi, beatus ille servus; tertium ibi, super omnia bona sua constituet eum. Circa primum sciendum, quod debemus vigilare quatuor modis. Deum incessanter diligendo, semper ipsum considerando, eum devote laudando, solicite orando. De primo, Cant. 5: ego dormio et cor meum vigilat; quasi dicat: sive comedam, sive bibam, sive dormiam, semper cor meum in amore sponsi mei vigilat. De secundo, Psal. 62: anima mea desiderat te Deus meus, Psal. 41: ad te de luce vigilo, de tertio, Bernardus: consurge, lauda in principio vigiliarum tuarum. De quarto 1 Pet. 4: vigilate in oratione. Lucae 22: vigilate, et orate et cetera. Circa secundum sciendum, quod debemus nos custodire a quadruplici fure. Fur est Diabolus animam furando, detractor famam rapiendo, inanis gloria mercedem tollendo, dies domini improvisus veniendo. De primo, Joan. 10: fur non venit nisi ut furetur et mactet. De secundo, Eccl. 20: potior est fur quam assiduitas viri mendacis. De tertio, Oseae 8: fur ingressus est et cetera. De quarto, 1 Thess. 5: dies domini sicut fur in nocte, ita veniet et cetera. A Diabolo debemus nos custodire, ei resistendo. Jac. 4: resiste Diabolo. A detractore, bene conversando. 1 Petr. 2: conversationem vestram inter gentes habentes bonam. Ab inani gloria. Matth. 6: attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis et cetera. A die domini, semper eam in sanctitate expectando. 1 Thess. 5: vos autem, fratres, non estis in tenebris, ut vos dies illa comprehendat. Tertio monet perseverare. Debemus perseverare, a bono non deficiendo, in bono proficiendo, spem mercedis non nisi in adventu domini ponendo. De primo, Gal. 6: bonum autem facientes non deficiamus. De secundo, Psal. 8: ibunt de virtute in virtutem. De tertio, Jac. 5: patientes igitur estote, fratres, usque ad adventum domini et cetera. Circa quartum sciendum, quod bona domini dividuntur in tria: temporalia, spiritualia et aeterna. Temporalia dat dominus servis suis ad sustentationem, spiritualia ad sanctificationem, aeterna ad glorificationem. De primo, 2 Cor. 7: qui dat panem serenti. De secundo, Heb. 2: qui sanctificat, et qui sanctificatur, ex uno omnes. De tertio ibi habetur, super omnia bona sua constituet eum. Quae bona det nobis Christus. Amen.
[88677] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 30 Dilectus Deo et hominibus etc., Eccl. 45. Haec verba possunt exponi de beato Benedicto. Leguntur secundum litteram de Moyse, qui praefiguravit beatum Benedictum propter sex. Primo propter desertionem Aegypti; secundo propter eremi petitionem; tertio propter multorum in eremum introductionem; quarto propter multorum miraculorum operationem; quinto propter futurorum praedictionem; sexto propter interpretationem. Patent haec de Moyse, et de beato Benedicto. Ille Aegyptum deseruit, iste mundum; ille desertum dilexit, iste eremum; ille filios Israel in desertum introduxit, iste monachos; ille dedit legem, iste regulam; ille multa miracula fecit, et iste; ille fuit Moyses re et nomine, et iste Benedictus re et nomine: fuit enim assumptus de aquis carnalis concupiscentiae. Haec de Moyse in Exodo, et haec de Benedicto in dialogo. Dicatur ergo: dilectus Deo et hominibus. Tria sunt enim quae faciunt hominem dilectum Deo. Primum est cordis puritas. Prov. 22: qui diligit cordis munditiam, propter gratiam habebit amicum regem. Secundum humilitas. Jac. 3: humilibus autem dat gratiam. Luc. 1: respexit humilitatem ancillae suae. Tertium caritas. Prov. 8: ego diligentes me diligo. Item tria faciunt hominem dilectum hominibus: scilicet sapientia, benignitas, et dulcis loquela. De primo, Eccl. 20: sapiens in verbis se amabilem facit. De secundo, Prov. 5: mansuetis dat gratiam. De tertio, Prov. 7: verbum dulce multiplicat amicos. Habuit ista beatus Benedictus; ideo fuit dilectus Deo et hominibus. Sed cum omnes homines appetant diligi, debent studere habere ista tria, quae faciunt dilectum Deo et hominibus.
[88678] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 31 Nemo accendit lucernam et in abscondito ponit, neque sub modio, sed super candelabrum, Luc. 11. Moraliter candelabrum est vir justus. Exod. 21: facies candelabrum ductile et cetera. Ductile dicitur, quia multis tribulationibus ad perfectionem ducitur. Act. 14: per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei. Aureum totum, quia facit omnia in caritate. Col. 6: omnia vestra in caritate fiant. Tres calami ex uno latere, tres partes poenitentiae, quae respiciunt statum poenitentiae; tres ex alio, tres virtutes theologicae, quae respiciunt statum gratiae. Scyphi sunt beatitudines, alias fructus spiritus: sportulae, dona spiritus sancti. De beatitudinibus, Matth. 5. De fructibus spiritus, Gal. 5. De donis spiritus sancti, Psal. 11. In isto candelabro ponentur septem lucernae. Prima ratio. Job 8: lucerna, quae super caput ejus est, idest in superiori parte animae, extinguetur, idest obtenebrescet propter multa peccata. Psal. 4: signatum est super nos lumen vultus tui, domine. Secunda, divina inspiratio. Prov. 20: lucerna domini spiraculum hominis. Tertia, verbum et lex divina. Psal. 118: lucerna pedibus meis verbum tuum. Prov. 5: mandatum lucerna est, et lux lex. Quarta, virtus infusa. Job 29: quis mihi tribuat et post: ut sim juxta menses pristinos? Quando splendebat lucerna ejus super caput meum? Idest mentem. Quinta, bona operatio. Psal. 17: tu illuminas lucernam meam, domine: quia a Deo est quod opera nostra luminosa sint. Matth. 5: sic luceat lux vestra coram hominibus et cetera. Sexta, recta intentio. Matth. 6: lucerna corporis tui est oculus tuus, idest intentio. Septima, Christus. Apoc. 21: lucerna ejus est agnus propter multa. Zach. 4: vidi, et ecce candelabrum aureum totum, et septem lucernae ejus et cetera. Rogemus et cetera.
[88679] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 32 Egredietur virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet, Isa. 2. Haec verba prophetae fuerunt de conceptione domini nostri Jesu Christi. Circa quam tria dicuntur in eis. Primo dignitas concipientis; secundo dignitas concepti; tertio utilitas conceptionis. Primum ibi: egredietur; secundum ibi: de radice; tertium ibi: requiescet. Circa primum notandum, quod beata virgo est speciosa, gratiosa et gloriosa. Speciosa propter candorem virginitatis, ruborem caritatis, et rectitudinem sanctitatis, benignitatem humilitatis, propter flores desiderabilium morum, propter pulcherrima folia dulcium verborum. De primo et secundo Cant. 1: ecce tu pulchra es, amica mea. De tertio, Psal. 44: virga directionis, virga regni tui. De quarto, Lucae 1: respexit humilitatem ancillae suae. Cant. 3: quae est ista quae ascendit sicut virgula fumi? De quinto et sexto Judith 11: non est talis mulier super terram in aspectu quoad pulchritudinem, in sensu verborum quo ad locutionem, et de his similibus. Cant. 3: ferculum fecit sibi rex Salomon de lignis Libani, ecce candor puritatis; columnas ejus, ecce rectitudo sanctitatis; argenteas, quae cantum dulcem reddunt, ecce dulcedo locutionis sive verborum; reclinatorium aureum, ecce humilitas; ascensum purpureum, ecce honestas morum; media caritate constravit, ecce caritas. Est ergo speciosa, est et gratiosa propter multas utilitates quae sunt sex. Prima, quia mare nobis divisit, idest mundum, ut transeamus. Exod. 14: tu leva virgam, et percuties et cetera. Secunda, quia de petra Christus nobis produxit aquam gratiae, ut bibamus. Num. 20: tolle virgam (...) et loquere ad petram coram eis. Tertia, quia mel dat nobis devotionis, ut reficiamur. 1 regum 13: extendit summitatem virgae, et intingit in favum mellis. Quarta, quia per ipsam Diabolum superamus. 2 Reg. 23: cumque descendisset ad eum in virga, vi extorsit hastam de manu Aegyptii, idest Diaboli. Quinta, quia per ipsam divinam clementiam impetramus. Esth. 4: at ille ostendit ei virgam, in qua signum clementiae monstrabatur. Sexta, quia per eam de manibus inimicorum omnium liberamur. Psal. 109: virgam virtutis tuae emittet dominus. De his Cant. 4: quae est ista quae ascendit per desertum? et cetera. Est et gloriosa, quia floruit sine humore, fronduit sine corruptione, parturivit sine laesione. De his tribus Num. 17: inventa est virga Aaron. Item gloriosa, quia est a magis prophetata, ab hominibus praedicata, et ab omnibus generationibus beatificata. De primo, Num. 23: orietur stella ex Jacob. De secundo, Isa. 15: egredietur virga de radice Jesse. De tertio, Luc. 1: beatam me dicent omnes generationes. Est ergo ista virgo speciosa, et gratiosa, et gloriosa. Egressus est flos, idest Christus, qui dicitur flos, quia fuit pulchritudo sanctitatis, odor benignitatis, medicina sanitatis. De primo et secundo, Cant. 2: ego flos campi, quo ad primum, et lilium convallium, quo ad secundum. De tertio 1 Pet. 3: cujus livore sanati sumus, ecce dignitas concepti. Sequitur utilitas conceptionis, quae fuit omnium peccatorum destructio, ibi: requiescet super eum spiritus domini, spiritus sapientiae, ut destruat luxuriam: intellectus, ut gulam: consilii, ut avaritiam: fortitudinis, ut accidiam: scientiae, ut invidiam: pietatis, ut iram: timoris, ut superbiam et cetera.
[88680] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 33 Benedicta tu in mulieribus etc., a Deo patre, quia in eodem filio secum communicas; a filio, quia dignum habitaculum ei praeparas; a spiritu sancto, cujus operatione salvatorem mundi generas. De his tribus Luc. 1: spiritus sanctus superveniet in te, quo ad spiritum sanctum; virtus altissimi, quo ad patrem: ideoque quod nascetur ex te sanctum, quo ad filium. Ab Angelis, quia eorum vitam in terra inchoas, eorum ruinam reparas, eorum te allocutionibus humilias. Inchoavit vitam Angelorum, quia instituit vitam virginum. Hieronymus: virginitas soror est Angelorum. Idem: in carne praeter carnem vivere, non est terrena vita, sed caelestis. Reparavit ruinas eorum, quia genuit eum qui reparavit. Ephes. 1: in quo proposuit reparare sive quae in caelis sunt, sive quae in terra. Eorum allocutionibus consentiendo se humiliavit. Luc. 1: ecce ancilla domini. Benedicta ergo ab Angelis. Benedicta et a peccatoribus, quia eos de angustia liberas, in periculis adjuvas, et de peccatis veniam impetras. De primo Bernardus: ille taceat tuas laudes, virgo beata, qui te in suis necessitatibus invocans se senserit deceptum. De secundo idem: in periculis, in rebus dubiis Mariam cogita, Mariam invoca. De tertio, recordare Theophilum liberatum: item exemplum fratris Martini Cisterciensis: exemplum domini, cujus filius fuit captus: exemplum sororis regis Franciae, quomodo postea habuit raptus. Item benedicta a justis, quia exaudis in precibus, liberas in tentationibus, augmentas gratiam in virtutibus. De secundo et tertio, in hymno: pia mater et humilis, naturae memor fragilis, in hujus vitae fluctibus nos rege tuis precibus. Bernardus: o homo, securum habes accessum ad Deum et cetera. De primo, Numer. 24: consurget virga de Israel ex his, et percutiet duces Moab et cetera. Es ergo benedicta a justis. Est benedicta a mulieribus, quia eas ab inimicis liberas, quo ad virum excusas, quo ad Deum honoras. Mulieres enim per peccatum a Diabolo tenebantur, a Deo aspernabantur; sed beata virgo ab inimicis liberavit, quia Christus filius ejus Diabolum destruxit. Heb. 2: ut per mortem destrueret eum qui mortis habebat imperium, idest Diabolum. Quo ad virum excusat. Si dicit vir, propter te damnor; mulier potest respondere. Per me salvaris. Item honoravit quo ad Deum, quia idem est filius Dei et filius mulieris. Galat. 3: misit Deus filium suum natum ex muliere. Propter haec tria dicitur de ea, Judith 15: tu gloria Jerusalem, tu laetitia Israel, tu honorificentia populi. Es ergo benedicta a mulieribus, benedicta ab omnibus creaturis: quia eas a coinquinatione liberas, quia earum creatorem lactas, idest peccata mundas, quia eas in statum pristinum renovas. Filius enim quem genuit, creaturas omnes creavit, eas emundavit, ipsas renovavit. De primo, Joan. 1: omnia per ipsum facta sunt. De secundo, Apoc. 1: lavit nos a peccatis nostris. De tertio, Psal. 103: emitte spiritum tuum, quo scilicet virgo concepit: et renovabis faciem terrae. Apoc. 21: et dixit qui sedebat in throno: ecce nova facio omnia. Benedicat te, virgo beata, Deus pater, Deus filius, Deus spiritus sanctus. Benedicant te Angeli, peccatores, justi, mulieres, et omnes creaturae et cetera.
[88681] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 34 Ecce examen apum erat in ore leonis, et favus mellis, Jud. 14. Possunt haec verba exponi de b. Ambrosio. Et notantur hic tria ad commendationem ejus. Primo miraculosa apum in ore ejus apparitio; secundo multiplex ejus commendatio; tertio sanctarum Scripturarum ab eo expositio. Primum ibi: ecce apparuit examen. Ad litteram, quando jacebat in cunabulis, venit examen apum, et intravit in os ejus, et post visum est volare ad caelum, sicut dicitur in legenda sua. Secundum ibi: in ore leonis. Dicitur autem leo b. Ambrosius propter septem quae sunt in leone. Primo nobilitas in dignitate, quia est rex ferarum; et iste nobilis Romanus, et princeps Liguriae. Secundo fortitudo in virtute; et iste fortissimus, quia quasi totus mundus conjuravit contra eum, et obtinuit. Tertio audacia in magnanimitate, aggreditur enim omnia ardua; et iste audax, qui aggressus imperatorem et imperatricem, et pene universum orbem. De his duobus, Prov. 30: leo fortissimus bestiarum, ecce primum: ad nullius pavebit occursum, ecce secundum. Quarto confidentia in securitate. Prov. 28: justus quasi leo confidens erit. Quinto benignissimus valde, sicut dicitur in legenda sua. Sexto ferarum timor in terribilitate: leo enim in rugitu suo terret feras; et iste haereticos et carnales terruit rugitu praedicationis. Amos 3: leo rugiet: et quis non timebit? Septimo prudentia in vestigiorum suorum occultatione: occultavit enim opera per bonam intentionem. Matth. 15: attendite ne justitiam vestram et cetera. Tertium nota ibi: et favus mellis. Quadrupliciter favus mellis fuit in ore ejus. Primo sanctarum Scripturarum expositio. Prover. 18: mellis favus verba composita. Secundo mentis devotio. Prov. 23: comede fili mi, mel et favum dulcissimum. Tertio dulcis allocutio. Cant. 4: mel et lac sub lingua tua. Quarto divinitatis fruitio. Prov. 15: sicut qui mel multum comedit. Moraliter nota, illa septem quae dicta sunt de leone, et quatuor de favo, sunt necessaria cuilibet justo. Debet enim quilibet studere quod habeat rectam intentionem in operatione, sanctum rugitum in oratione, pietatem in compassione, magnanimitatem in arduorum aggressione, securitatem sine malo timore, fortitudinem in perseverantia, nobilitatem in bonis moribus, verbum Dei in ore, devotionem in corde, dulcem allocutionem in lingua, perfruitionem divinitatis in oratione aeternitatis; ad quam nos perducat. Amen.
[88682] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 35 Ecce sacerdos magnus qui in diebus suis placuit Deo.
[88683] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 36 Haec dies quam fecit dominus, exultemus et laetemur in ea. His verbis primo solemnitas resurrectionis commendatur, ibi, haec dies quam fecit dominus; secundo quid sit nobis faciendum indicatur, ibi, exultemus et cetera. Circa primum nota, quia signanter dixit: haec dies, cum pondere: quia dies admirabilis, amabilis, desiderabilis. Admirabilem caeli praedicant, terra demonstrat, Inferi clamant. Caeli Angelos transmittendo, terra contremiscendo, Inferi mortuos restituendo. De primo, Matth. ult.: Angelus autem domini descendit de caelo. De secundo: ecce terraemotus factus est magnus. De tertio, Matth. 26: multa corpora sanctorum surrexerunt et cetera. Haec est ergo dies admirabilis, quia in eo mors superatur, vita reparatur, aditus aeternitatis reseratur. De primis duobus Gregorius in praefatione: qui mortem nostram moriendo destruxit, et vitam resurgendo reparavit. De tertio, idem in oratione: qui hodierna die aeternitatis aditum nobis devicta morte reserasti. Est ergo admirabilis. Est et desiderabilis: a caelis, ut reparentur; a terris, ut illuminentur; a mortuis, ut suscitentur: hac enim die caeli reparantur, terra illuminatur, mortui suscitantur. Caeli reparantur, quia surrexit qui caeli ruinas reparat. Ephes. 1: in quo proposuit reparare universa, sive quae in caelis et cetera. Et hodie illuminatur terra lumine solis et lunae et stellarum. Sol Christus, luna Angelus, stellae Mariae, quae stella interpretantur. Sol enim illuminat hanc diem luce gloriae. Angelus claritatis suae luce, Mariae radiis laetitiae. Christus enim hodie gloriosus tamquam sol verus de sub terris egrediens, mundum sua gloria illuminavit: Angelus de caelo descendens, claritate sua mundum illustravit. Matth. ultim.: erat autem aspectus ejus sicut fulgur. Mariae tamquam stellae surgentes tenebras tristitiae de cordibus apostolorum radiis laetitiae fugaverunt. Joan. 20: venit Maria Magdalene annuntians discipulis et cetera. Terrae ergo illuminantur, sed et mortui suscitantur. 1 Cor. 15: nunc autem Christus surrexit a mortuis primitiae dormientium et cetera. Exultemus et laetemur in ea: laetemur intus in anima, exultemus extra in corpore. Intus debemus laetari tripliciter. Primo, Christo resurgenti congaudendo: secundo, a morte cum eo resurgendo; tertio, in spe nostrae resurrectionis hodie inchoatae jubilando. Primum docent nos apostoli. Lucae ult.: gavisi sunt discipuli viso domino. De secundo, Coloss. 3: si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite. De tertio, 1 Cor. 15: si Christus resurrexit, et nos resurgemus. Debemus extra exultare tripliciter. Primo in novitate vitae, quo ad morum honestatem, ambulando; secundo, diem festum celebrando; tertio, Christo resurgenti laudes decantando. De primo, Rom. 6: quomodo Christus resurrexit per gloriam patris: et post: ita et nos in novitate vitae ambulemus. De secundo, Exod. 13: celebrabitis hanc diem et cetera. De tertio, Psal. 67: psallite Deo, qui ascendit super caelum. Gregorius: neque fas est ut hac die sileat a divinis laudibus lingua carnis, in qua caro resurrexit auctoris. Exultemur ergo et laetemur in die resurrectionis Christi, ut tandem cum eo laetemur in die resurrectionis nostrae.
[88684] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 37 Si quis vult venire post me, abneget semetipsum etc., Lucae 9. Duo facit dominus in his verbis. Primo ad eundum post se invitat; secundo, quae sunt necessaria ad hoc, demonstrat. Circa primum notanda tria: primum est euntium post eum paucitas; secundum arbitrii libertas; tertium magna domini bonitas. Primum ibi, si quis; quasi dicat, rarus est qui velit. Bernardus: quam pauci sunt, domine Jesu, qui post te venire velint. Quamquam nonnulli qui ad te venire velint. Secundum ibi: tollat; quasi dicat, in voluntate hominis est ire et non ire: quia si facit quod in se est, habilitando se, Deus facit quod in se est, gratiam infundendo. Eccli. 15: apposuit tibi bonum et malum et cetera. Tertium ibi: post me. Magna prorsus bonitas, quia omnes voluit facere de familia sua, et post se ducere. Joan. 5: eum qui venerit ad me, non ejiciam foras: non sic reges et principes mundi. Circa secundum sciendum, quod tria sunt necessaria euntibus post Christum. Primum est propriae voluntatis abnegatio; secundum carnis mortificatio; tertium Christi imitatio. Primum ibi: abneget semetipsum, idest propriam voluntatem; secundum ibi: tollat crucem suam, idest carnis mortificationem; tertium ibi: sequatur me. Circa primum sciendum, quod maxime propter tria oportet nos relinquere propriam voluntatem. Primo, quia confundit; secundo, quia in manum inimicorum adducit; tertio, quia abnegatio propriae voluntatis de Inferno eripit. De primo, Oseae 10: confundetur Israel a voluntate sua. De secundo, Eccli. 18: a voluntate tua avertere: et post: faciet te in gaudium et cetera. De tertio, Bernardus: tolle propriam voluntatem, et non erit Infernus. Circa secundum sciendum, quod crucem debemus tollere in corde, ut de ea semper cogitemus; in fronte, ut de ea gloriemur: in toto corpore, ut mortificemur. De primo, Heb. 3: recogitate eum qui adversus semetipsum talem sustinuit contradictionem et cetera. De secundo, Galat. 3: mihi autem absit gloriari nisi in cruce domini nostri Jesu Christi et cetera. De tertio ibidem: qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt etc. 2 Cor. 4: semper mortificationem Jesu in corpore nostro circumferentes et cetera. Circa tertium sciendum, quod in tribus maxime debemus eum imitari: in caritate, humilitate et benignitate. De primo, Joan. 2: hoc est praeceptum meum ut diligatis invicem. De secundo, Matth. 12: discite a me, quia mitis sum et cetera. De tertio, Eph. 5: estote invicem benigni, donantes vobis invicem, sicut Christus donavit vobis et cetera. Rogemus et cetera.
[88685] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 38 Pater meus agricola est. Joan. 15. Jesus dicit patrem suum agricolam, quia colit multiplicem agrum. Quatuor sunt agri: mundus, Christus, justus, et caelestis Paradisus. De primo, Matth. 13: ager est mundus. De secundo, Psal. 49: pulchritudo agri mecum est. De tertio, Prov. 2: diligenter exerce agrum tuum, idest temetipsum: loquitur de viro justo. De quarto, Prov. 13: consideravit agrum, et emit ipsum. Augustinus: inardescamus, obsecro, ad possidendum agrum illum, ubi tanta pulchritudo est. Primum agrum, idest mundum, colit iste agricola quatuor modis. Primo, diversa semina, idest multiplices creaturas, in eo seminando. Secundo, eadem semina et creaturas multiplicando. Tertio ne sata, idest creaturae, deficiant, conservando. Quarto, zizania supernascentia extirpando. De primo, Matth. 20: seminavit bonum semen in agro suo. De secundo, Genes. 1: germinet terra herbam virentem et cetera. De tertio, Joan. 1: quod factum est, in ipso vita erat. Sap. 11: quomodo aliquid potest permanere, nisi tu voluisses? De quarto, Matth. 13: colligite primum zizania et cetera. Primum facit in opere creationis; secundum in opere propagationis; tertium in opere gubernationis; quartum retributionis. Agrum secundum Christus colit similiter quatuor modis. Primo, omnia virtutum semina in eo seminando; secundo, gratiarum aquis irrigando; tertio ipsum fodi permittendo; quarto, fimum sputorum et opprobriorum poni dimittendo. De primo, Gen. 27: ecce odor filii mei sicut odor agri pleni et cetera. De secundo, Gen. 2: fluvius egrediebatur de loco voluptatis ad irrigandum Paradisum, qui inde dividitur in quatuor capita. Christus quidem dividitur in quatuor capita, quia de plenitudine ejus omnes accepimus. Joan. 1: vidimus gloriam ejus et cetera. De tertio, Psalm. 21: foderunt manus meas et cetera. De quarto, illud Psal. 68: infixus sum in limo profundi: et Thren. 2: saturabitur opprobriis. Agrum tertium, idest justum, colit similiter quatuor modis. Primo fructificationem vitiorum extirpando; secundo, aratro contritionis scindendo; tertio, semina virtutum seminando; quarto, aquis lacrymarum irrigando. De primo Boetius: qui serere volet ingenuum agrum, liberet arva fructibus. De tertio et secundo, Isa. 28: numquid quotidie arabit arans? Et post: seret gith et cyminum. De quarto, Eccl. 24: rigabo hortum meum. Agrum quartum, idest Paradisum, colit quatuor modis. Primo, malas herbas extirpando, idest Daemones. Secundo, arbores pulcherrimas, idest ordines Angelorum, in eo plantando. Tertio, flores pulcherrimos, idest lilia virginum, et rosas martyrum, et violas confessorum, in eo plantando. Quarto, fluminibus gaudiorum irrigando. De primo, Apocal. 12: projectus est draco ille magnus et cetera. Propterea laetamini caeli et cetera. De secundo Ezech. 31: cedri non fuerunt altiores illo in Paradiso Dei. De tertio, Cant. 2: flores apparuerunt in terra nostra. Cant. 4: dilectus meus, qui pascitur inter lilia. De quarto, Ezech. 45: ecce aqua redundat et cetera. Primus fluvius est gaudium de creatura corporali; secundus de societate Angelorum; tertius de Christo homine; quartus de gloria divinitatis; et istud non potest transmeari, quia infinitum est et cetera. Rogemus et cetera.
[88686] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 39 In domo patris mei mansiones multae sunt, Joan. 16. Domus ista est vita aeterna. Psal. 121: in domum domini laetantes ibimus. In hac domo possumus distinguere sex mansiones. Tres sunt Angelorum, et tres sanctorum. In prima mansione stat superior hierarchia, quae continet tres cameras. In prima calor, in secunda splendor, in tertia quies: quia in prima Seraphim, in secunda Cherubim, in tertia throni. In secunda mansione stat media hierarchia, quae continet tres cameras. In prima exhibetur regi reverentia, in secunda dantur regis imperia, in tertia sunt milites qui exercent praelia. In prima principatus, qui docent reverentiam; in secunda dominationes, quae distribuunt dominia; in tertia potestates, quae arcent potestates aereas. In tertia mansione est tertia hierarchia, quae continet tres cameras. In prima declaratur regis majestas; in secunda revelantur ejus secreta; in tertia nuntiatur ejus voluntas. In prima sunt virtutes, quae miracula faciunt; in secunda Archangeli, qui majora secreta praedicant; in tertia Angeli, qui Dei voluntatem nuntiant hominibus. Istae sunt mansiones Angelorum. Sunt ibi et mansiones sanctorum. In prima stant milites, quorum fortitudine Ecclesia defensatur; in secunda sapientes, quorum consiliis gubernatur; in tertia domicelli et domicellae, quorum pulchritudine decoratur. In prima sunt martyres, in secunda confessores, in tertia virgines. In prima mansione militum sunt tres camerae. Alii enim pugnant pro amore regis, alii pro defensione regis, alii pro zelo justitiae. Quidam enim sunt martyres pro fide, quidam pro doctrina, quidam pro justitia. Primi mortui sunt pro Christi amore, ut Stephanus et alii plures; isti pertinent ad Seraphim: quidam pro doctrina, ut prophetae; isti pertinent ad Cherubim: quidam pro justitia, ut Joannes Baptista, et plures alii; isti pertinent ad thronos, ad quos pertinet justitia. In secunda mansione continentur similiter tres mansiones. Confessorum enim quidam sunt religiosi, quidam praelati, quidam conjugati. Primi pertinent ad principatum, secundi ad dominationes, tertii ad potestates. In tertia autem mansione sunt similiter tres camerae. Virgines enim quaedam sunt mulieres, quidam homines, et quidam pueri: mulieres ad virtutes, homines ad Archangelos, pueri ad Angelos pertinent. Videat quilibet in quo ordine est, et quam cameram habebit in caelo. Sunt autem sex quae nos debent movere ut curramus ad domum istam. Primo magnitudo. Baruch 3: o Israel, quam magna est domus Dei. Secundo pulchritudo. Psal. 23: domine, dilexi decorem domus tuae, et locum habitationis tuae. Tertio abundantia gloriae. Psal. 111: gloria et divitiae in domo ejus. Quarto laetitia. Psal. 121: in domum domini laetantes ibimus. Quinto laus continua. Psal. 83: qui habitant in domo tua, domine, in saecula saeculorum laudabunt te. Sexto aeternitas. 2 Cor. 5: domum habemus non manufactam, aeternam in caelis et cetera.
[88687] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 40 Mihi autem absit gloriari nisi in cruce domini nostri Jesu Christi, Gal. 6. Gloriari oportet in cruce tribus modis. Gloriari in cruce, idest in amore Christi, quem ostendit nobis in cruce; vel gloriari in cruce, idest in imitatione. Circa primum sciendum, quod in quinque ostendit maxime amorem suum nobis in cruce. Primo quia dilexit nos plus quam matrem, cujus dolorem pro nobis contempsit. Secundo plusquam proprium sanguinem, quem pro nostra ablutione fudit. Tertio plusquam animam, quam pro nostra redemptione posuit. Quarto plusquam vitam suam, quam ut nos vivificaret dedit. Quinto plusquam corpus proprium, quod percutienti, ne homo percuteretur, apposuit. De primo, Luc. 2: tuam ipsius animam pertransibit gladius. De secundo, Apoc. 2: qui dilexit, et lavit nos in sanguine suo. De tertio, Joan. 15: majorem caritatem nemo habet ut animam suam ponat quis pro amicis suis. De quarto: qui mortem nostram moriendo destruxit et cetera. De quinto Isa. 53: propter scelus populi mei percussi eum. Circa secundum sciendum est, quod quinque bona maxime fecit Christus in cruce. Primum est quod ab Inferno liberavit; secundo, quia virtutem peccati debilitavit; tertio, quia Diabolum expugnavit; quarto, quia mortem superavit; quinto, quia caelum reseravit. De primo et quarto, Oseae 13: ero mors tua, o mors et cetera. De secundo, Rom. 6: vetus homo noster crucifixus est et cetera. De tertio, Heb. 3: ut per mortem destrueret eum qui mortis habebat imperium. De quinto, Isa. 23: dabo ei clavem David, super humerum ejus et cetera. David Christus, domus est Paradisus, clavis est crux, quam ad litteram portavit super humerum suum. Joan. 19: et bajulans sibi crucem et cetera. Circa tertium sciendum, quod quinque maxime ostendit in cruce, in quibus ipsum imitari debemus. Primo in caritate. Joan. 15: majorem caritatem nemo habet. Secundo in humilitate. Tertio in obedientia. De his, Philip. 2: humiliavit semetipsum factus obediens et cetera. Quarto in patientia. 1 Petr. 2: qui cum malediceretur, non maledicebat. Quinto in mansuetudine. Jer. 12: ego quasi agnus mansuetus ad occisionem ductus et cetera.
[88688] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 41 Vidit illum discipulum quem diligebat Jesus, Joan. ult. Commendatur in hoc Evangelio b. Joannes a sex. Primo ab humilitate, ibi, discipulum; secundo a Dei caritate, ibi, quem diligebat; tertio a Dei familiaritate, ibi, qui recubuit; quarto ab amoris suavitate, ibi, sic eum volo manere, hoc est sine martyrio transire; quinto a sapientiae profunditate, ibi, qui testimonium perhibet de his, scilicet tam profundis; sexto a testimonii veritate, ibi, et scimus quia verum est testimonium ejus. Moraliter vidit illum discipulum quem diligebat Jesus, qui dilexit lectiones quas ipse docuit. Sunt autem novem quae Scriptura docet nos facere. Primum, a malo discedere. Deuter. 4: discant timere Deum. In timore autem domini declinatur a malo, sicut dicitur Eccl. 1. Secundo de malis praeteritis justitiam facere. Isa. 26: misereamur impio, et non discet justitiam. Gregorius: justus debet discere ejus justitiam. Tertio bonum cognoscere. Deut. 6: discite ea: loquitur de mandatis. Quarto in bono delectari. Prov. 5: discite sapientiam, quae est cognitio cum gustu. Quinto bene operari. Isa. 1: discite bene facere. Sexto in omnibus bene conversari. Eccl. 16: audi me, fili, et disce disciplinam sensus. Septimo in omnibus operibus rectam intentionem habere. Sap. 9: quae tibi placent, didicerint homines. Octavo in omnibus bonis humiliari. Matth. 11: discite a me, quia mitis sum. Nono, regno Dei approximari. Matth. 23: ab arbore fici discite parabolam. Ista novem sunt necessaria, et sufficiunt ad salutem. Primo necesse est ut quis a malo recedat; secundo ut poenitentiam agat; tertio quod bonum faciendum cognoscat; quarto quod bonum ipsum sibi sapiat; quinto quod bonum cognitum faciat; sexto quod bene exterius conversetur; septimo quod in omnibus bonam intentionem habeat; octavo quod de bonis non superbiat; nono quod mercedem de istis omnibus accipiet, ne deficiat, recogitet. Beatus iste discipulus qui ista didicerit. Psal. 93: beatus homo quem tu erudieris domine, et de lege tua docueris eum.
[88689] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 42 Barnabas erat vir bonus, plenus spiritu sancto, Act. 11. Duo sunt necessaria homini: interior perfectio, et exterior conversatio. Primum propter se, secundum propter proximum. Interior perfectio consistit in duobus: scilicet in cognitione veritatis, et dilectione bonitatis. Primum est perfectio intellectus, secundum perfectio affectus. Exterior conversatio consistit in duobus: scilicet in actuum utilitate, et morum gravitate. Haec quatuor dicuntur in his verbis ad commendationem beati Barnabae. Intellectus illuminatio, affectus inflammatio, actuum utilitas, et morum gravitas. Primum ibi, plenus fide. Fides est lumen intellectus. Augustinus: fides est illuminatio veritatis, qua quis illuminatur a prima luce ad videndum spiritualia. Secundum ibi, plenus spiritu sancto. Spiritus sanctus dicitur amor et donum, in quo omnia dona donantur; sicut dicit Augustinus. Recte dicitur plenus spiritu sancto, quia plenus caritate. Roman. 5: caritas Dei diffusa est in cordibus nostris. Tertium ibi, vir sapiens, gravis, non puer levis. Psal. 34: in populo gravi laudabo te. Quartum notatur ibi, bonus. Bonum est, sicut dicit Dionysius, diffusivum sui: unde per hoc notatur utilitas actionis, in qua homo se effundit: dicitur enim bonum dupliciter: essentialiter, et per participationem. Primum de creatore tantum. Matth. 19: unus est bonus Deus, solummodo dicitur de creatore. Bonum per participationem dicitur de creatura, sex modis. Primum bonum vere, idest rei secundum quod est. Secundum bonum ex genere, seu existentia respectu finis. Tertium bonum actionis ex debita circumstantia ad finem tamen in se. Quartum bonum actionis hominis. Quintum bonum gratiae, idest meriti. Sextum bonum gloriae. Haec omnia bona habuit beatus Barnabas: unde proprie est dictus bonus vir et cetera. Rogemus et cetera.
[88690] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 43 Viri Galilaei, quid admiramini aspicientes in caelum? etc., Act. 1. Tria faciunt Angeli in verbis istis: tollunt admirationem, asserunt ascensionem, praedicant reversionem. Primum, ibi, quid statis aspicientes in caelum? Circa quod notantur quatuor. Aspiciebant apostoli stupentes, dolentes, timentes, confidentes: stupebant de ascensione, quae in tanta gloria et virtute fiebat, de quo etiam stupebant ipsi Angeli. Isa. 43: quis est iste? Et nota hic virtutem ascensionis, et differentiam ab aliis qui assumpti sunt a terra. Dolebant de discessione, quia discedebat ab eis tantus consolator. Joan. 16: plorabitis et flebitis vos; mundus autem gaudebit. Tob. 10: heu me. Fili mi, ut quid te misimus peregrinari, lumen oculorum nostrorum? etc., et est vox Ecclesiae hodie in persona apostolorum. Timebant de mundi persecutione, quia remanebant soli inter pressuras mundi, de qua praedixerat eis, Joan. 16: in mundo pressuram habebitis. Confidebant de promissione. Joan. 14: vado ad patrem per corporalem subtractionem; et veniam ad vos per spiritus sancti missionem: Joan. 14: ego rogabo patrem, et alium Paraclytum dabit vobis. Matth. ult.: ego vobiscum sum secundum ibi, hic Jesus qui assumptus est. Circa quod notantur quatuor in modo. Assumptus est enim videntibus apostolis. Actuum 1: ecce duo viri astiterunt juxta illos et cetera. Mediante nube; 1 actuum: et nubes suscepit eum ab oculis eorum. Considerandum enim est unde assumptus, quia de terra; quo assumptus, quia in caelum; qua via, quia per aerem; quis assumptus, quia Jesus Christus; ut sic ex omni parte omnia attestentur merita assumptionis: terra per apostolos, caelum per Angelos, Deus per nubem, ipse Jesus per manuum elevationem; ut ostenderetur quia iste idem ascendebat in carne, qui crucifixus fuerat et resurrexerat. Et per haec quatuor potes similiter procedere ad aedificationem communem. Tertium nota ibi, sic veniet. Circa adventum ad judicium nota quatuor, secundum illa quatuor ostensa in modo ascendendi. Unde sic veniet, quemadmodum, sic scilicet videntibus tam justis quam impiis, mediante nube, elevatis manibus, ad percutiendum scilicet peccatores, astantibus Angelis, qui praecedent portando insignia passionis. Et congregabuntur ad judicium omnes. Matth. 24: et videbunt filium, ecce primum: venientem in nubibus, ecce secundum; cum virtute magna et potestate, ecce tertium; et mittet Angelos suos, ecce quartum: et procedet super his dies judicii et cetera.
[88691] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 44 Spiritus domini ornavit caelos, Job 26. Per caelos intelliguntur apostoli, propter tria quae sunt in caelis. Primo propter motum continuum in caelis: ita enim motus continuus in apostolis fuit, quia per universum orbem discurrerunt. Joan. 15: posui vos ut eatis et cetera. Secundo propter ordinem: est enim ordo in caelis. Job 13: numquid nosti ordinem caeli? Sic ordo fuit in apostolis, quia omnia ordinate faciebant, et nihil inordinatum. 1 Cor. 14: omnia secundum ordinem fiant in vobis. Tertio propter concordiam: habent enim caeli concordiam. Job 15: qui facit concordiam in sublimibus suis: ita discipuli domini abrenuntiando omnia. Actuum 4: erat illis cor unum et anima una. Istos caelos ornavit spiritus domini stellis: ornamentum enim caelorum stellae sunt. Eccl. 43: species caeli gloria stellarum: posuit enim in eis quinque ordines stellarum. Primus ordo, virtutes theologicae. 1 Cor. 13: nunc manent fides, spes, caritas, tria haec. Secundus, virtutes politicae. Sap. 8: sobrietatem et sapientiam docet et virtutem; quibus nihil est in vita utilius. Tertius, septem dona spiritus. Isa. 11: requiescet super eum spiritus domini, et cetera quae ibi sunt. Quartus, octo beatitudines. Matth. beati pauperes, beati mites, et per totum. Quintus, duodecim fructus spiritus sancti. Galat. 5: fructus autem spiritus sunt gaudium et cetera. Isti ordines virtutum designantur per quinque ordines stellarum, de quibus dicitur Job 9: qui facit Arcturum et Oriona, Hyadas, et interiora Austri. De sexto, Job 38: numquid conjungere valebis micantes Plejadas? et cetera.
[88692] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 45 Paraclytus spiritus sanctus, quem mittet pater in nomine meo, ipse vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia, Joan. 14. In his verbis circa missionem spiritus sancti tria notantur. Primo mittentium eum auctoritas, ibi, quem mittet pater in nomine meo; secundo missi benignitas, ibi, Paraclytus: tertio missionis utilitas, ibi, docebit et suggeret. Circa primum ostenditur quod mittentes sunt pater et filius: spirant enim spiritum sanctum, et spiritus sanctus una notione procedit a patre et filio. Joan. 16: cum venerit Paraclytus, quem ego mittam vobis a patre. Si spirare est mittere eum, et pater mittit et filius; vide ergo quod pater et filius spirant spiritum sanctum: et sic tota Trinitas: pater mittens, et filius per quem mittitur, et spiritus sanctus qui mittitur. Benignitas missi notatur, ibi, Paraclytus, quod interpretatur consolator vel advocatus: quia ista duo sunt specialiter officia bonitatis, et bonitas attribuitur spiritui sancto: ideo ipse dicitur consolator in miseriis, et advocatus in beneficiis. Advocatus in beneficiis, quia lex divinae bonitatis, quam spiritus sanctus allegavit pro nobis (quia sibi attribuitur bonitas) causa est, qua fluunt in nos beneficia Dei. Defluunt autem tria beneficia. Primo naturae. Psal. 103: emitte spiritum tuum, et creabuntur: in quo declaratur quia a spiritu sancto fluunt beneficia naturae. Secundo gratiae. Rom. 5: caritas Dei diffusa est in cordibus nostri et cetera. Tertio gloriae. Rom. 14: regnum Dei non est esca et potus, sed gaudium in spiritu sancto. Advocat ergo in beneficiis et consolatur in miseriis tripliciter. Primo caelestes consolationes in tribulationibus largiendo. 1 Tim. 1: in tribulatione multa cum gaudio spiritus sancti. Secundo bona charismatum in tribulationibus augmentando. Rom. 5: gloriamur in tribulationibus, scientes quoniam tribulatio patientiam operatur et cetera. Psal. 4: in tribulatione dilatasti mihi. Tertio, quanta sint gaudia, quae pro istis tribuuntur, demonstrando. Rom. 8: non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam et cetera. Tertium est docere nos, ibi: omnia suggeret. Duplex utilitas missionis: prima bonum docet, secunda ad bonum movet: prima, ut bonum cognoscamus; secunda, ut faciamus. Primum ibi: docebit vos omnia. Sunt autem quinque scientiae necessariae ad salutem. Primo, Deum timere; secundo, a malo recedere; tertio bona facere; quarto mala pati; quinto in his perseverare. Ista est scientia sanctorum. De primis duobus, Job 28: ecce timor domini ipsa est sapientia, et recedere a malo intelligentia. De aliis tribus Augustinus: sapientia sanctorum est benefacere et mala pati, et in his perseverare. Secundum ibi: et suggeret et cetera. Movet ad bonum, et suggerit illud tripliciter. Primo quasi compellendo. Isa. 30: spiritus ejus velut torrens inundans etc. 2 Cor. 5: caritas Dei urget nos. Secundo, alliciendo. Sap. 12: o quam bonus et suavis est, domine, spiritus tuus in omnibus. Tertio seipsum pignus pro mercedis certitudine tribuendo. 2 Cor. 1: qui dedit pignus spiritus in cordibus nostris: quod pignus aequale est rei; secundo est de re; ita quod qui habet pignus spiritus hereditatis, securus est quod perveniet ad haereditatem caelestem: ad quam et cetera.
[88693] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 46 O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei. Quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus. Rom. 11. Tria notantur in istis verbis, quae considerantur in Deo: scilicet divinitas, unitas, Trinitas; vel sic, divinitas, et in divinitate Trinitas, et in Trinitate unitas. Divinitas majestatis, Trinitas personarum, unitas essentiae: et hoc secundum quod tripliciter contingit errare circa Deum. Quidam enim errant circa divinitatem ejus, non ponentes esse Deum. Psal. 13: dixit insipiens in corde suo: non est Deus et cetera. Vel quod Dei est, attribuentes creaturae, et colentes eam pro Deo: Rom. 1. Quidam circa Trinitatem, negantes personarum Trinitatem esse in Deo. Quidam circa unitatem, ponentes multitudinem deorum. Primum ergo, scilicet divinitas, notatur ibi, o altitudo divitiarum et cetera. Circa quod notandum tria quae sunt in Deo, scilicet altitudo, plenitudo et latitudo; et haec secundum tria quae sunt in Deo, scilicet natura, virtus et operatio. Est quoque altus in natura, sic enim habitat lucem inaccessibilem: et plenus in virtute, sic sunt apud eum divitiae sapientiae: latus et immensus in operatione, sic sunt judicia ejus incomprehensibilia, et viae ejus investigabiles. Judicia quibus disponit, viae per quas exequitur suas operationes. Et ad haec tria possunt referri tria quae sequuntur post haec verba immediate: quis enim cognovit sensum domini, aut quis consiliarius ejus fuit? Aut quis prior dedit ei, et retribuetur ei? Adapta singula singulis. Secundum, scilicet Trinitas: quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia. Circa quod nota similiter, quod tripliciter distinguuntur personae divinae. Aliquando per propria personarum, ut cum dicitur pater et filius et spiritus sanctus; aliquando per appropriata patris, ut enim per potentiam intelligitur pater, per sapientiam filius, per bonitatem spiritus sanctus. Rom. 1: invisibilia Dei, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur. Aliquando per notas naturaliter ex adjuncto significantes distinctionem in personis, sicut hic: ex ipso: ex enim notat auctoritatem principii; et ideo: ex ipso intelligitur pater, apud quem est fons et origo divinitatis. Per notat modum operationis; et ideo in hoc per ipsum, intelligitur filius, per quem operationes operatur. In notat conservationem in esse; et ideo per hoc in ipso intelligitur spiritus sanctus. Tertium unitas, ibi: ipsi gloria. Non dixit ipsis, sed ipsi. Circa quod similiter notanda tria, secundum quae similiter tripliciter debet sibi referri gloria: scilicet gloria cordis, gloria oris, gloria operis. Vel gloria una propter creationem, gloria altera per redemptionem, gloria tertia per glorificationem et cetera.
[88694] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 47 Tres sunt qui testimonium dant in caelo, pater, verbum, et spiritus sanctus, 1 Joan. ult. Moraliter per caelum intelliguntur sancti: et dicuntur caelum propter septem. Primo propter continuum motum de virtute in virtutem. Psal. 83: ibunt de virtute in virtutem. Secundo propter concordiam. Job 26: qui facit concordiam in sublimibus suis. Ephes. 3: soliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis. Act. 1: erat illis cor unum et cetera. Tertio propter ordinem. Job 33, numquid nosti ordinem caeli? 1 Cor. 14: omnia secundum ordinem fiant in vobis. Quarto, quia casa illos, idest Dei, 1 Cor. 4: nescitis quia templum Dei estis? Quinto propter conversationem caelestem. Philip. 4: nostra conversatio est in caelis. Sexto, quia semper habent cor in caelo. Matth. 7: thesaurizate vobis thesauros in caelo: item: ubi est thesaurus tuus, ibi, est et cor tuum: septimo quia habent solem et lunam et stellas: solem caritatis, lunam fidei, et stellas aliarum virtutum. In isto caelo dant testimonium pater, verbum et spiritus sanctus tripliciter. Primo secundum naturam in creatione; secundo secundum gratiam in justificatione; tertio secundum gloriam in glorificatione. In creatione pater per memoriam, filius per intelligentiam, spiritus sanctus per voluntatem vel notitiam, memoriam vel amorem. In justificatione pater dat testimonium ponendo potentiam, filius sapientiam, spiritus sanctus benignitatem. Potentia sanctorum apparet in tribus: quia potentes ad pugnandum et ad laborandum et ad sperandum. De primo, Heb. 11: fortes facti sunt in bello. De secundo, Phil. 4: omnia possum in eo qui me confortat. De tertio, Isa. 40: qui autem sperant in domino, mutabunt fortitudinem et cetera. Sapientia sanctorum apparet in tribus. Primo in conversatione. Eccli. 8: sapientia hominis relucet in vultu ejus. Secundo in locutione. Eccli. 22: sapiens in verbis se ipsum amabilem facit. Prov. 15: lingua sapientis disseminat sapientiam. Tertio in injuriarum perpessione. Prov. 19: doctrina autem viri per patientiam dignoscitur. Bonitas sanctorum apparet in tribus. Primo in sui effusione. Dionysius: bonum est sui effusivum. Secundo in benignitatis ostensione. 2 Cor. 12: libenter impendam et superimpendar ergo ipse pro animabus vestris tertio in optimorum adductione. Dionysius: optimi est optima adducere. In glorificatione pater dat testimonium in caelo, idest in sanctis per aeternitatem. Matth. 19: vitam aeternam do eis. Dan. 12: fulgebunt justi tamquam stellae in perpetuas aeternitates. Et per aeternitatem dabit omnem scientiam. Augustinus: habemus unum doctorem in caelis, quem semel vidisse, totum didicisse est. Dabit et gloriam. Psal. 83: gratiam et gloriam dabit dominus. Ad quam nos et cetera.
[88695] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 48 Quis, putas, puer iste erit? Lucae 1. Et potest responderi interrogationi, quia sponsus speciosus, et gratiosus, et gloriosus. Sponsus speciosus propter virginitatis candorem, martyrii ruborem et admirabilem circa Christum pulchritudinem et similitudinem et figurationem. De primo, Lucae 1: puer erat in deserto. De secundo, Matth. 6: misso spiculatore, fecit amputari caput Joannis. Tertio quod tantam habuit similitudinem cum Christo quod fuit creditus Christus. Luc. 3: existimante autem omni populo, et cogitantibus omnibus in cordibus suis de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Ergo speciosus. Est et gratiosus propter sanctitatem, propter humilitatem et propter utilitatem. Sanctus enim fuit, quia plenus spiritus sancti gratia. Lucae 3: spiritu sancto replebitur adhuc ex utero matris suae. Quia vestitus nimia vestimentorum duritia. Marc. 1: erat Joannes vestitus de pilis camelorum. Quia praeditus nimia abstinentia. Ibid.: esca ejus erat locusta et cetera. Humilis fuit in baptizatione. Matth. 3: ego a te debeo baptizari et cetera. In sua Pharisaeis responsione. Joan. 1: ego vox clamantis in deserto et cetera. In discipulorum eruditione. Joan. 3: illum oportet crescere, me autem minui et cetera. Utilis fuit in baptizando. Matth. 3: tunc exibant ad eum omnes (...) et baptizabantur ab eo. Praedicando et conversando. De his duobus Joan. 5: ille erat lucerna ardens per exemplum, lucens per verbum. Item fuit gloriosus per dignitatem, quae apparet propter novem. Primo, quia antea est prophetatus. Malach. 3: ecce ego mitto Angelum meum. Secundo, quia ab Angelo nuntiatus. Lucae 1: Elisabeth uxor tua pariet tibi filium. Tertio, quia miraculose generatus. Lucae 1: et non erat eis filius, eo quod esset Elisabeth sterilis, et ambo processissent in diebus suis. Quarto, quia in utero sanctificatus. Luc. 1: spiritu sancto replebitur adhuc ex utero matris suae. Quinto, quia cum multis miraculis natus. Luc. 1: apertum est autem illico os ejus, et prophetavit. Sexto, quia ante dominum. Matth. 2: hic est de quo scriptum est: ecce ego mitto Angelum meum. Septimo, quia praecursor regis. Luc. 1: ipse praeibit ante illum. Octavo, quia baptizavit Christum. Matth. 3: venit Jesus a Galilaea in Jordanem ad Joannem, ut baptizaretur ab eo. Nono, quia testis lucis. Joan. 1: hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine. Moraliter autem, si quis vult venire ad gloriam aeternitatis, necesse est ut studeat esse puer, idest purus. In tribus necessaria est puritas. Primo in corde, secundo in ore, tertio in manu. Puritas cordis est voluntatis. De primo, Jac. 4. Purificate corda duplices animo. De secundo, Proverb. 15: sermo purus pulcherrimus. De tertio, 1 Tim. 2: levantes puras manus et cetera. Rogemus et cetera.
[88696] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 49 Propter te mortificamur tota die, aestimati sumus sicut oves occisionis, Rom. 8. In verbis istis quinque notantur. Primo, recta sanctorum intentio, ibi, propter te, non propter inanem gloriam, sicut hypocritae. Matth. 11: exterminant facies suas, ut videantur ab hominibus. Secundo, eorum mortificatio, ibi, mortificamur. Mortificantur autem sancti multis modis. Primo, cum vitiis seipsos macerando. Coloss. 3: mortificate membra vestra. Secundo, carnem spiritui subjiciendo. Rom. 8: si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis. Tertio, se Christi passioni configurando. 2 Cor. 3: semper mortificationem Jesu Christi in corpore nostro circumferentes. Quarto, detractionum malignitatem tolerando. Psalm. 108, ubi loquitur de detractore: compunctum corde mortificare. Quinto, inimicorum persecutiones sustinendo. Psal. 36: considerat peccator justum et quaerit mortificare. Tertio, mortificationis continuatio, ibi, tota die, hoc est usque ad finem; non sicut illi de quibus dicitur Gal. 5: sic stulti estis, ut cum spiritu coeperitis, nunc carne consumamini? Quarto, eorum ab impiis irrisio, ibi, aestimati sumus sicut oves occisionis. Oves occisa tota est utilis. Est enim utilis pellis ad vestiendum, caro ad victum, fibrae ad musicum instrumentum. Quinto, ex magna mortificatione utilitatis consecutio, ibi, occisionis. Est enim utilitas in pelle propter pauperum subventionem. In carne, carnalis proximorum mortificatio. Gal. 5: qui Christi sunt, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. Fibrae sunt potentiae animae, ex quibus fit musicum instrumentum ad laudandum Deum. Ephes. 5: cantantes et psallentes in cordibus vestris Deo. Haec omnia convenire possunt istis gloriosis sanctis et cetera.
[88697] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 50 Sol vertetur in tenebras et luna in sanguinem, Joel. 3. Possunt haec verba exponi de beatorum apostolorum Petri et Pauli festivitate. Per solem intelligitur Petrus, per lunam Paulus. Gen. 1: fecit Deus duo magna luminaria et cetera. Significat autem sol Petrum propter tria: quia sol est fons splendoris, fornax ardoris et causa generationis. Fons splendoris fuit in cognitione, fornax ardoris in amore, causa generationis in praedicatione. De primo, Matth. 15: beatus es Simon Bariona et cetera. De secundo, Joan. ult.: domine, tu scis quia amo te. De tertio, Luc. 5: ex hoc eris homines capiens. Quot homines cepit, tot filios domino generavit. Propter primum dictus est Petrus, idest cognoscens. Propter secundum dictus est Simon, idest obediens; mandatum enim spiritualiter datum, cui est obediendum, est obedientia. Joan. 15: hoc est praeceptum meum ut diligatis invicem. Propter tertium dictus est Cephas, idest caput Ecclesiae, cujus generationis causa fuit praedicando. De isto sole dicitur Eccli. 43: sol in aspectu annuntians in exitu et cetera. Conversus autem fuit sol iste in tenebras tripliciter. Culpae in negatione. Marc. 14: tunc coepit abnegare, et detestari, quia non novi hominem. Moestitiae in ploratione. Matth. 26: egressus foras, flevit amare. Poenae in passione. Joan. 21: cum autem senueris, alius praecinget te, et ducet quo tu non vis. Paulus dicitur luna similiter propter tria: quia lux noctis, fons roris, et causa frigidationis. Lux noctis, erroris tenebras illuminando. Rom. 3: abjicite opera tenebrarum et cetera. Patet per diversas epistolas suas quam diversos errores expulerit. Fons roris, gratiam praedicando. Eph. 2: gratia enim estis salvati. Patet quasi in omnibus verbis suis gratiam praedicando. Causa frigidationis, virginitatem commendando. 1 Cor. 7: de virginibus autem praeceptum domini non habeo, consilium autem do, et cetera per totum. Item fuit luna in se, tenebras noctis et erroris expellendo. Fons roris, gratiam suscipiendo. 1 Cor. 15: gratia Dei sum id quod sum. Causa frigidationis, virginitatem vel castitatem conservando. 1 Corinth. 7: volo autem omnes homines esse sicut meipsum etc.: loquitur de castitate. Item Eccli. 43: in omni tempore suo et cetera. Ista luna versa fuit in triplicem sanguinem. Homicidii in Stephani lapidatione. Actuum 22: et cum effunderetur sanguis Stephani testis tui, ego astabam et consentiebam et custodiebam vestimenta interficientium illum. In sua flagellatione. 1 Cor. 2: ter virgis cesus sum: et in capitis abscissione, ut patet in legenda sua. Moraliter sol intellectus, luna voluntas. Sol, idest intellectus, convertitur in tenebras erroris; luna, idest voluntas, in sanguinem peccati et cetera.
[88698] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 51 Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi: de reliquo reposita est mihi corona justitiae, 2 Tim. 3. In istis quatuor clausulis quatuor notantur in beato Paulo ad commendationem ipsius. Primum est probitas, ibi, bonum certamen certavi; secundum velocitas, ibi, cursum consummavi; tertium fidelitas, ibi, fidem servavi; quartum dignitas, ibi, de reliquo reposita est mihi corona justitiae. Circa primum sciendum est, quod triplex certamen beatus Paulus habuit. Primum hostile Paganorum. 1 Cor. 15: adversus bestias pugnavi Ephesi. Secundum, civile Judaeorum. 1 Thess. 2: sicut et ipsi a Judaeis, qui et dominum occiderunt Jesum et prophetas, et nos persecuti sunt. Tertium, intestinum falsorum Christianorum. 2 Cor. 11: periculis in falsis fratribus. Circa secundum sciendum, quod tripliciter cursum consummavit. Cucurrit enim primo, in mundo praedicando. Gal. 1: contuli cum eis Evangelium, ne forte in vanum currerem et cetera. Secundo, in caelo conversando. Philipp. 3: nostra conversatio in caelis est. 2 Cor. 11: scio hominem in Christo ante annos quatuordecim (sive in corpore, sive extra corpus, nescio, Deus scit) raptum hujusmodi usque ad tertium caelum. Tertio, in Paradiso contemplando. Ibidem: scio hominem, quoniam raptus est in Paradisum. Circa tertium sciendum est, quod in tribus maxime apparuit, et servavit fidem. Primo, se totum in servitium Dei sui exponendo. Galat. 2: mihi vivere Christus est, et mori lucrum. Secundo, regnum ejus fortiter augmentando. Rom. 15: usque in Illyricum replevi Evangelium Christi. Tertio, omnia ei attribuendo. 1 Cor. 15: gratia Dei sum id quod sum. Circa quartum sciendum est, quod beatus Paulus meruit coronam auream et aureolam. Auream pro labore caritatis. 1 Cor. 9: omnis quidem qui in agone contendit (...) illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant, nos autem incorruptam et cetera. Aureolam meruit triplicem: virginitatis, martyrii et praedicationis. Prima est meritum concupiscibilis; secunda, irascibilis; tertia, rationalis et cetera. Fuit enim ipse virgo, sicut dicitur 1 Cor. 7: volo omnes homines esse sicut me ipsum. Fuit praedicator: unde 2 Tim. 1, dicitur magister gentium: in quo positus sum ego praedicator et apostolus et magister gentium in fide et veritate. Fuit et martyr, sicut patet in legenda sua. Nos quoque si bonum certamen certaverimus, perveniemus ad coronam aeternam.
[88699] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 52 Inventa una pretiosa margarita, abiit, et vendidit omnia quae habuit, et emit eam, Matth. 13. In his verbis tria dicuntur. Primum margaritae inventio; secundum margaritae commendatio; tertium ejusdem margaritae emptio. Primum ibi, inventa; secundum, ibi, pretiosa; tertium ibi, vendidit omnia et cetera. Per margaritam istam intelligitur Dei filius. Dicitur autem Christus margarita propter quinque. Primo, quia parvus per humilitatem. Matth. 11: discite a me, quia mitis sum, et humilis corde et cetera. Secundo candidus propter puritatem. 1 Pet. 2: qui peccatum non fecit. Tertio, quia solidus per sanctitatem. Daniel. 9: ungatur sanctus sanctorum. Pretiosus per deitatem. Rom. 9: qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Quinto, rore caeli conceptus, idest operatione spiritus sancti. Lucae 1: quod in ea natum est, de spiritu sancto est. Talis margarita est lapis parvus, invenitur in profundo maris, in ventre piscis, et in mensa campsoris. In his tribus locis consuevit inveniri margarita: sic Christus invenitur in mari, idest Maria, per incarnationem. Quod nascetur ex te sanctum, vocabitur filius Dei, Luc. 1. In pisce, idest in Christo homine per unionem. 2 Cor. 5: Deus erat in Christo. In altari, per sacramenti transubstantiationem. Joan. 6: ego sum panis vivus et cetera. Ps. 22: parasti in conspectu meo mensam. De quinque primo dictis de hoc lapide Christo, dicitur Hebr. 7: talis decebat ut esset nobis pontifex, sanctus quo ad soliditatem, innocens quo ad humilitatem, impollutus quo ad puritatem, segregatus a peccatoribus quo ad conceptionem, quia non sicut alii peccatores ex peccato conceptus; excelsior caelis factus, quo ad pretiositatem deitatis. Circa secundum nota, quod haec margarita est pretiosa propter tria. Primo propter pretiositatem albedinis. Heb. 1: qui cum sit splendor gloriae, et figura substantiae ejus et cetera. Secundo propter utilitatem, quia omne malum expellit: liberat enim ab omni malo, et omne bonum inducit. Sap. 7: venerunt mihi omnia bona pariter cum illa et cetera. Tertio propter incorruptionis aeternitatem. Sap. 8: clara est et quae nunquam marcescit sapientia. Circa tertium sciendum, quod margarita emitur triplici denario: scilicet aeneo, argenteo et aureo. Aeneus est substantia mundi, argenteus corpus, aureus anima. Aeneo emit qui dat divitias pro ista margarita; argenteo, qui dat corpus; aureo, qui dat animam. Primum fit per renuntiationem divitiarum; secundum per corporis mortificationem; tertium per propriae voluntatis abnegationem. De primo, Matth. 9: qui non renuntiaverit omnibus quae possidet, non potest meus esse discipulus. De secundo et tertio, Lucae 16: si quis vult venire post me, abneget semetipsum, quo ad propriae voluntatis abnegationem, et tollat crucem suam, per corporis mortificationem. Possunt autem exponi de ista beata, quae fuit pretiosa margarita propter speciositatem virginitatis, propter praedicationis utilitatem, et propter insuperabilem soliditatem: quam invenit mercator caelestis et emit sanguine suo Christus Deus noster, qui est benedictus in saecula. Amen.
[88700] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 53 Arcum meum ponam in nubibus caeli, et erit signum foederis inter me et terram, Genes. 9. Possunt haec verba exponi de beata Maria Magdalena, quae intelligitur per arcum caelestem propter tria: ratione formae, ratione finis, ratione materiae. Est enim materia arcus nubes aquosa radiis solis percussa. Nubes aquosa, Maria lacrymosa. Lucae 8: lacrymis coepit rigare pedes ejus. Sol Christus, radius gratia Christi, quae nubem aquosam percussit cum Mariae lacrymanti gratiam infudit. Ratione formae: est enim triplex: cerulea, rubea, et versus terram tenet brachia extensa. Color ceruleus est Mariae humilitas, rubeus caritas. De primo ibi, stetit retro secus pedes domini. De secundo ibidem, quoniam dilexit multum. Brachiorum usque ad terram extensio est magna quam habet ad peccatores misericordia. Est enim ipsa sancta interventrix peccatorum, et advocatrix eorum: didicit enim ex experientia peccatorum misereri. Prov. ult.: manum suam aperuit inopi, idest peccatori, et palmas suas extendit ad pauperem. Ratione finis: est enim triplex finis ejus. Primo praeteritum judicium, per aquam significatum; secundo futurum judicium, per ignem praenuntiatum. Tertium pactum quod est inter Deum et terram demonstrare, quia de caelo extendit brachia sua ad terram. Primum in colore ceruleo; secundum in rubeo; tertium in viridi. Sic beata Maria Magdalena est signum duplicis judicii in peccatore poenitente: unius quod fit per aquam lacrymarum, alterius quod fit per ignem compunctionis. De utroque, Psal. 65: transivimus per ignem et aquam; et eduxisti nos in refrigerium. Item est signum pacti inter Deum et terram, idest peccatores. Est autem signum septemplicis foederis inter Christum et peccatorem. Primum, quia benigne recipit peccatores, qui ad Deum confugiunt: secundum, quia multum se familiarem eis exhibet; tertium, quia eos qui irrident, confundit; quartum, quia pro eis advocat; quintum, quia eorum fidem multum commendat; sextum, quia omnia peccata dimittit; septimum, quia eis dulciter loquitur. Haec septem nota in Evangelio per ordinem. Primum in hoc quod eam in nullo increpavit, contra nequitiam hypocritarum, qui videntur contra peccatores fulminare. Secundo in hoc quod dedit pedes ad osculandum, ibi, et osculari pedes ejus. Tertio in hoc quod Pharisaeum, qui eam despiciebat, confundit, ibi, Simon, habeo tibi aliquid dicere. Quarto in hoc quod eam bonam, conferendo et laudando probavit, ibi, haec autem ex quo intravi, non cessavit osculari pedes meos et cetera. Quinto ibidem, mulier, fides tua te salvam fecit. Currant ergo omnes peccatores ad fontem benignitatis et cetera.
[88701] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 54 Potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum? Matth. 20. Per calicem intelligitur passio Christi. Matth. 26: pater, si possibile est, transeat a me calix iste. Calix iste est calix amaricans, inebrians et sanans. De primo, Psal. 68: dederunt in escam meam fel. De secundo, Psal. 22: calix meus inebrians quam praeclarus est. De tertio, Ps. 115: calicem salutaris accipiam. Fuit autem amaricans, quia calix aceti, myrrhae et fellis. Ista tria dederunt ei bibere. Tria autem fecerunt passionem Christi amaram. Primum est, quia passus est ab impiis. Marc. 14: filius hominis tradetur in manus peccatorum. Secundo quia pro beneficiis. Joan. 8: multa bona opera operatus sum in vobis: propter quod horum vultis me lapidare? Act. 8: qui pertransivit benefaciendo et cetera. Tertio quia in membris mundis. 1 Pet. 2: qui peccatum non fecit: non enim habuit membra corrupta et mortificata per peccatum. Item est calix inebrians tripliciter. Primo praesentium oblivionem inducens. Thren. 3: ad te quoque perveniet calix inebrians animam, divitias relinquendo, nudum dominum sequendo. Secundo insensibilem ad dolorem reddens. Bernardus: considerate dolores domini nostri, et levius dolores vestros portabitis. Gregorius: si passio domini ad memoriam reducatur, nihil est adeo durum quod non aequo animo toleremus. Hinc est quod sancti habitabant in petris. Tertio animos nostros aptos ad bella faciens. 2 Mach. 6: ostenderunt elephantis sanguinem uvae et mori, ut animarent eos ad bellum. Item calix sanans a triplici morbo. Primo culpae contractae. Ephes. 2: eramus omnes filii irae, per peccatum scilicet originale. Secundo culpae commissae. Isa. 53: ipse attritus est propter peccata nostra: et post: ejus livore sanati sumus. Tertio poenae inflictae. Isa. 53: vere languores nostros ipse tulit et cetera. De his tribus, 1 Pet. 2: qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum: peccata dicit in plurali, ubi nota originale et actuale: cujus livore sanati sumus, quo ad poenae inflictionem. Rogemus ergo et cetera.
[88702] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 55 Dirupisti domine vincula mea: tibi sacrificabo hostiam laudis, Psal. 115. Satis patet quomodo possunt haec verba exponi de vinculis sancti Petri. Et notantur in his verbis tria. Primo vinculorum ejus disruptio, ibi, dirupisti vincula mea; secundo gratiarum actiones, ibi, tibi sacrificabo hostiam laudis: tertio divini nominis invocatio, ibi, domine. Circa primum sciendum est, quod ligatus fuit tribus generibus vinculorum b. Petrus. Primo vinculis iniquitatis in negatione. Prov. 5: funibus peccatorum suorum unusquisque constringitur. Matth. 26: antequam gallus cantet, ter me negabis et cetera. Secundo vinculis poenalitatum in corporis passione. Joan. ult.: cum autem senueris, alius cinget te, et ducet quo tu non vis. Tertio vinculis materialibus in sui incarceratione. Act. 12: erat Petrus vinctus catenis duabus. Vincula peccatorum suorum disrupit Christus gratiam conferendo. Matth. 26: respexit Jesus Petrum, idest gratiam infudit. Vincula materialia disrupit Angelum transmittendo. Actuum 12: Angelus autem domini astitit. Vincula poenalitatum disrupit, aeternam gloriam conferendo. Matth. 19: vos qui secuti estis me, dixit dominus Petro, in regeneratione cum sederit filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel. Circa secundum sciendum, quod sacrificavit ei triplicem hostiam. Primo hostiam contritionis. Psal. 50: sacrificium Deo spiritus contribulatus: cor contritum et humiliatum Deus non despicies. Secundo hostiam laudis. Psal. 49: immola Deo hostiam laudis. Tertio hostiam proprii corporis. Rom. 12: obsecro vos ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem et cetera. Primo hostiam immolavit, amare flendo, sive plorando post Christi negationem. Matth. 26: egressus foras, flevit amare. Secundo, laudando post suam de carcere liberationem. Act. 12: nunc scio quia misit dominus Angelum suum, et eripuit me de manu Herodis. Tertio, corpus Deo immolando in passione. Joan. 13: animam meam pono pro te. Circa tertium sciendum, quod ipse invocavit nomen domini Jesu tripliciter. Primo, praedicando. Act. 2: baptizetur unusquisque in nomine domini nostri Jesu Christi. Rom. 14: omnis quicumque invocat nomen domini, salvus erit. Secundo, orando. Matth. 14: salvos nos fac domine: perimus. Tertio, laudando. Act. 3: non est aliud nomen sub caelo datum hominibus in quo oporteat nos salvos fieri. Est autem invocandum nomen domini primo quia peccatores justificat; secundo quia justos vocatos salvat, et propter alia plura et cetera.
[88703] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 56 Sol illuminans per omnia respexit, et gloria domini plenum est opus ejus, Eccli. 42. Possunt haec verba de beato dominico exponi: et notantur ibi duo. Primo beatus dominicus laudatur ibi, sol illuminans. Secundo ejus opus, idest praedicatorum ordo commendatur, ibi, et gloria domini plenum est opus ejus. Circa primum sciendum, quod b. dominicus dicitur sol propter septem. Sol enim corporalis septem effectus exercet in corporibus, et sol typicus septem in spiritibus. Primus effectus est generatio, secundus vivificatio, tertius nutritio, quartus augmentatio, quintus perfectio, sextus purgatio, septimus renovatio. De his dicitur in auctoritate: sol ad generationem sensibilium corporum committitur, et ad vitam ea nutrit et auget et perficit et purgat et renovat. Ista septem fecit b. dominicus spiritualiter. Primo generavit praedicando, ut diceret cum apostolo 1 Corinth. 4: in Christo Jesu per Evangelium ego vos genui: patet quod generavit. Secundo vivificavit, ad vitam gratiae reducendo. Jac. 5: si quis converti fecerit peccatorem ab errore viae suae, salvabit animam ejus a morte, et operiet multitudinem peccatorum: patet quod reduxit de morte ad vitam. Tertio nutrivit, in statu gratiae conservando. 1 Thess. 1: tamquam si nutrix foveat filios suos: testatur quasi viderit eum, quanta benignitate fovebat quos generavit. Quarto augmentavit, de virtute in virtutem attrahendo. Ephes. 4: veritatem autem facientes, in caritate crescamus in illo per omnia qui est caput Christus. Quinto perfecit, statum perfectionis instituendo. Matth. 19: si vis perfectus esse, vade et vende omnia quae habes, et da pauperibus: et veni sequere me. Sexto purgavit, omnia superflua et minimas negligentias dure corripiendo. Joan. 15: et omnem qui fert fructum purgabit eum, ut fructum plus afferat. Septimo renovavit, ad statum novitatis reducendo. Ephes. 4: renovamini spiritu mentis vestrae, et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est.
[88704] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 57 Dispersit, dedit pauperibus, justitia ejus manet in saeculum saeculi, 2 Corinth. 9. In his verbis notantur quinque ad commendationem beati Laurentii. Primo prudentia, ibi: dispersit, dedit. Sunt autem dispergendae divitiae. Primo, quia si congregantur, sunt possessoribus suis in tormentum; secundo, quia si congregantur, pereunt; tertio, quia ducunt ad aeternum supplicium. De quibus tribus, Eccle. 5: divitiae congregatae in malum domini sui, ecce primum: pereunt enim, ecce secundum; in afflictione pessima, ecce tertium. Afflictio enim mala est cum congregantur, pejor cum relinquuntur, pessima cum pro eis avari aeternaliter puniuntur. Jac. 5: agite nunc divites, plorate et ululate in miseriis quae advenient vobis et cetera. Congregare ergo stultitia est, sed dispergere est prudentia, propter tria. Primo, quia dispersa, sunt semina quae multiplicata resurgunt. Secundo, quia vita aeterna acquiritur. De his duobus, Matth. 19: omnis qui reliquerit domum vel fratres (...) propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam aeternam possidebit. Tertio, quia non possunt amitti, eo quod in tuto loco sunt positae. Matth. 6: thesaurizate vobis thesauros in caelo et cetera. Secundo notatur largitas ibi: dedit. Invitant autem ad dandum tria: creator, creatura, et Scriptura. Creator, quia dedit caelum cum sideribus, terram cum bestiis et arboribus, corpus cum sensibus, animam cum viribus, filium cum tormentis, mundum cum elementis, spiritum sanctum cum donis. Dicit Augustinus: erubescat homo avarus esse, cum tantam largitatem experitur creatoris. Invitat creatura, quia omnis creatura dat seipsam, et quidquid habet. Sol dat se totum et lumen suum totum; terra similiter. Omnis ergo creatura invitat ad dandum. Invitat Scriptura, quae ex hoc tanta promittit. Matth. 7: date, et dabitur vobis. Tertio notatur fidelitas ibi: pauperibus: et fuit fidelitas dare pauperibus, propter tria. Primo, quia bona Ecclesiae sunt bona pauperum. Hieronymus: bona Ecclesiae bona pauperum sunt: quicquid praeter victum vel necessaria reservasti, sacrilegium commisisti. Secundo, quia hoc praecepit dominus, qui habet generale dominium in omnibus. Tertio, quia ab eis non expectatur ulla retributio. De quibus duobus, Luc. 14: cum facis prandium aut caenam, noli vocare amicos tuos neque fratres tuos neque vicinos divites; ne forte te et ipsi reinvitent, et fiat tibi retributio; sed (...) voca pauperes, debiles, claudos et caecos. Quarto nota ibi: justitia ejus manet in saeculum saeculi. Consistit autem justitia in tribus. Primo in rectae voluntatis conservatione propter se. Secundo in justorum susceptione. Augustinus: justitia est in miserendo miseris. Tertio in juris sui unicuique redditione. Isidorus: justitia est virtus jus suum unicuique tribuens. De primo patet quomodo primum b. Laurentius conservavit, quia nulla peccata potuerunt eum a rectitudine removere. De secundo patet, quia thesaurum Ecclesiae dedit pauperibus. De tertio patet, quia reddidit majoribus obedientiam, minoribus utilitatem, paribus aequalitatem. Quinto notatur perseverantia ibi: in saeculum saeculi. Et fuit laudabilis perseverantia ejus propter tria. Primo, quia fuit flagellis probata; secundo fide consummata; tertio, quia in igne fuit examinata: et ideo meruit pervenire ad vitam aeternam. Matth. 24: non qui inceperit, sed qui perseveraverit, hic salvus erit et cetera.
[88705] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 58 Quasi cedrus exaltata sum in Libano etc., Eccli. 24. Per sex arbores quibus comparatur exaltatio b. virginis in ista epistola, intelligi possunt sex ordines beatorum. Cedrus significat Angelos propter naturae sublimitatem. Ezech. 31: cedri non fuerunt altiores illo in Paradiso Dei; idest Angeli non fuerunt sublimioris naturae Lucifero. Cypressus significat patriarchas et prophetas per odoris suavitatem: unde de uno dictum est Genes. 27: ecce odor filii mei sicut odor agri pleni cui benedixit dominus. Palma significat apostolos, propter gloriosum de universo mundo triumphum. Palma etiam significat victoriam. Apoc. 6: et palmae in manibus eorum. Rosa significat martyres per effusionem sanguinis, qui habet colorem rubeum. Eccli. 39: et quasi rosa plantata super rivos aquarum fructificavi. Oliva significat confessores propter oleum. Psalm. 51: ego autem sicut oliva fructifera. Platanus significat virgines propter frigiditatem libidinis incendium extinguentem, crescit enim juxta aquas. In aqua frigiditas notatur: sicut cinnamomum et balsamum aromatizans odorem dedi suavitatis. Eccli. 24: quanto subtilius, tanto melius est, et magis odoriferum: et per hoc intelligitur humilitas. Balsamum autem quanto gravius et ponderosius, tanto melius; unde probatur in aqua: et si cito descendat ad fundum, habetur probatum: per hanc proprietatem potest intelligi gravitas morum. Haec autem duo dant odorem suavitatis. Est ergo sensus quod virgo est exaltata, sicut Angeli, patriarchae et prophetae, apostoli, martyres, confessores et virgines: et est liptote, qui pauca dicit, significatque magna. Fuit enim exaltata super choros Angelorum, et super omnes sanctos: nec mirum si est exaltata, sicut Angeli, patriarchae etc.: habuit enim meritum Angelorum angelice vivendo. Hieronymus: in carne praeter carnem vivere, non terrena vita est, sed caelestis. Idem: virginitas soror est Angelorum. Habuit etiam meritum prophetae, prophetando. Luc. 1: beatam me dicent omnes generationes: vidit enim spiritu prophetico, et prophetavit quod debebat beatificari ab omnibus gentibus, et quod omnes gentes debebant recipere filium Dei et suum. Habuit meritum apostolorum et Evangelistarum, docendo. Multa enim scripta sunt et praedicata, quae non potuerunt sancti nisi per revelationem ejus scire; sicut de ingressu Angeli in conceptione, et aliis pluribus. Habuit meritum martyris, mortem crucis cum filio patiendo. Lucae 2: et tuam ipsius animam pertransibit gladius. Habuit meritum confessorum, devote domino confitendo. Luc. 1: magnificat anima mea dominum. Habuit meritum virginum, inchoando virginitatem et conservando. Luc. 1: ingressus est Angelus Gabriel ad Mariam virginem. Et sicut habuit meritum omnium et amplius, ita congruum fuit ut super omnes ponatur hic sermo: quae est ista quae progreditur quasi aurora consurgens?
[88706] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 59 Aurum et multitudo gemmarum et vas pretiosum labia scientiae, Prov. 20. Possunt haec verba exponi de beato Bernardo: et commendatur hic ab utilitate praedicationis. Praedicavit autem tria principaliter: de Deo, de moribus et virtutibus, et de dulcedine contemplationis et devotionis. Haec tria notantur in his verbis. Primum, ibi, aurum; secundum ibi, multitudo gemmarum; tertium ibi, vas pretiosum labia scientiae. Aurum fuit omnibus os ejus de Deo loquendo; multitudo gemmarum de moribus et virtutibus loquendo; vas pretiosum, loquendo de dulcedine contemplationis et devotionis. Fuit ergo os ejus os aureum, os gemmeum et os pretiosum: quia per aurum intelligitur divinitas: ideo dicitur Cant. 5: caput illius aurum optimum. Gregorius: caput Christi est Deus et caput aureum: ergo aurum est divinitas. Quod per gemmas intelligantur virtutes, habetur Apoc. 21. Ibi Glossa per duodecim lapides intellexit duodecim virtutes. De tertio, Jerem. 51: calix aureus Babylon in manu domini, inebrians omnem terram. Patet quomodo vino dulcedinis inebriavit totum mundum. Fuerunt ergo labia ejus aurea, gemmea et pretiosa. Vel aurum fuit beatus Bernardus per voluntatis sanctitatem; multitudo gemmarum per morum honestatem et virtutum multiplicitatem; vas pretiosum per virginitatis puritatem. Haec tria cantantur de eo: beatus Bernardus quasi vas auri, ecce aurum, solidum, ecce pretiosum ornamentum, omnium lapidum pretiosorum, ecce multitudo gemmarum. Fuerunt autem in hoc novem gemmae, de quibus dicitur Eccli. 27: omnis lapis pretiosus operimentum, sardium, topazium et cetera. Lapides isti significant novem ordines Angelorum, quibus fuit dotatus beatus Bernardus: quia habuit in se virtutes et officia omnium ordinum Angelorum, sicut dicitur in libro ubi scribuntur acta ejus et cetera.
[88707] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 60 Ficum meam decorticavit, albi facti sunt rami ejus, Joel. 1. Possunt haec exponi de beato Bartholomaeo, et passione ipsius; circa quam notantur tria. Primo passus describitur ibi, ficum meam; secundo ejus passio exprimitur, ibi, decorticavit; tertio, ipsius praemium subjungitur, ibi, albi facti sunt rami ejus. Intelligitur b. Bartholomaeus per ficum propter tria, quae sunt in ficu: scilicet lignum, folia et fructus. In ligno intelligitur ejus cordis sanctitas; in foliis, locutionis veritas; in fructibus, actuum ejus suavitas. In ligno sunt tria: medulla, lignum et cortex. In medulla est candor; in ligno fortitudo; in cortice utriusque conservatio. Sic tria sunt necessaria ad cordis suavitatem; scilicet candor fidei, sive sapientiae, quo ad rationalem; fortitudo spei, quo ad irascibilem; conservatio, quae est in caritate, quo ad concupiscibilem. De primo, Sap. 7: candor est lucis aeternae, et speculum sine macula. De secundo, Isa. 30: in silentio et spe erit fortitudo vestra. De tertio, Rom. 8: quis nos separabit a caritate Christi? Tribulatio, an angustia? et cetera. Ergo in ligno notatur cordis sanctitas; in foliis vero locutionis utilitas. Sunt autem tria in foliis: scilicet lacteitas in humore, viriditas in colore, et asperitas in palpatione; et significant tria quae sunt necessaria in locutione: scilicet puritas, delectabilitas et utilitas. Puritas in veritate, delectabilitas in honestate, et utilitas in verborum bonitate. Lacteitas per candorem, scilicet puritatem; viriditas, quae est color delectabilis, propter delectabilitatem; asperitas significat utilitatem. Sicut enim blandus sermo est noxius, quia seducit; sic asper utilis, quia corrigit. Quod haec sint necessaria, patet. De primo, Prov. 15: purus sermo pulcherrimus et cetera. De secundo, Prov. 16: favus mellis verba composita. De tertio, Ephes. 4: omnis sermo malus ex ore vestro non procedat et cetera. Sic ergo notatur in foliis locutionis utilitas, in fructu autem notatur actionis sanctitas. Consideratur autem tria in fructu: intus rubicunditas, extra viriditas, in gustu vero suavitas; et significant haec tria quae necessaria sunt ad salutem. Oportet enim quod actio fiat in caritate, quae intelligitur in rubore: in medietate, ut non accedat ad extrema, ne fiat plus vel minus; hoc intelligitur in viriditate: est enim viriditas color medius: item ut fiat in humilitate, quae intelligitur in nigredine: item ut fiat cum hilaritate; quae intelligitur in gustus suavitate. Haec sunt necessaria in actione. De primo, 1 Corinth. 16: omnia vestra in caritate fiant. De secundo, Rom. 8: rationabile obsequium vestrum. Ne fiat scilicet plus vel minus. De tertio, Luc. 17: cum omnia bona feceritis, dicite, quia servi inutiles sumus et cetera. Gregorius: qui ceteras virtutes sine humilitate congregat, in ventum pulverem portat. De quarto, 2 Cor. 8: non ex tristitia aut ex necessitate: hilarem enim datorem diligit Deus. Haec omnia habuit beatus Bartholomaeus; et ideo congrue est significatus per ficum. Ergo passus describitur; sed in decoriatione passio exprimitur. Fuit enim ipse excoriatus propter tria. Primo, ut Deo tamquam verus agnus in holocaustum offerretur. Levit. 1: detractaque pelle hostiae, artus in frustra concident, et subjicient in altari ignem strue lignorum ante composita et cetera. Secundo, ut ab omni humore exsiccaretur; sic decoriatur arbor ut siccetur. De hac ficu Matth. 7: numquid colligunt de tribulis ficus? Item fuit excoriatus ut sicut serpens in aeternitate renovaretur. Matth. 10: estote prudentes ut serpentes. Prudentia serpentis est corium deponere, ut renovetur. Praemium subjungitur, ibi, albi facti sunt rami ejus. Rami animae, memoria, intelligentia et voluntas; rami vero corporis sensus corporis. Memoria dealbabitur per comprehensionem aeternitatis; intelligentia in cognitione omnis veritatis; voluntas in perfruitione omnis desiderabilis. Rami corporis, idest sensus, dealbabuntur, quia quilibet sanctus recipiet jucunditatem. Dealbari ergo potentias animae et sensus corporis, nihil aliud est quam glorificari in receptione albae stolae. Apocalyp. 8: laverunt stolas suas, et candidas eas fecerunt in sanguine agni et cetera. Ad quam perducat et cetera.
[88708] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 61 Profunda quoque fluviorum scrutatus est, et abscondita in lucem produxit, Job 28. Satis proprie conveniunt haec verba beato Augustino: et notantur hic duo. Primo secretorum perscrutatio; secundo eorum manifestatio. Primum, ibi, profunda quoque fluviorum scrutatus est; secundum, ibi, et abscondita produxit in lucem. Circa primum sciendum, quod beatus Augustinus scrutatus est profunda quatuor fluviorum. Scripturae, creaturae, culpae et gratiae. Scrutatus est autem profunda triplicis Scripturae: scilicet philosophorum, haereticorum, et sanctorum. Propter primum fuit philosophus, propter secundum fuit haereticus, propter tertium fuit Catholicus. De primo, Jerem. 2: quid tibi vis in via Assyriorum, ut bibas aquam fluminum? De secundo ibidem: quid tibi in via Aegypti, ut bibas aquam turbidam? De tertio, Ps. 92: elevaverunt flumina, domine, elevaverunt flumina vocem suam, idest Scripturae. Quod scrutatus sit ipse libros philosophorum, dicit ipse in Lib. Confess.: ubi dicit, quod ab utroque doctore didicit omnes libros et artes quas liberales vocant: quod libros haereticos, dicit ipse in eodem libro: quod Catholicos, testatur ibidem. Scrutatus est quoque profunda triplicis creaturae: spiritualis, corporalis et compositae, hoc est angelicae, humanae, corporeae. Primum patet in libro quem fecit de hierarchia angelica; secundum in libro de spiritu et anima; tertium in libro Gen. ad litteram. Sic patet quod scrutatus est profunda fluminis creaturae. Dicitur autem creatura fluvius, quia fluit semper de esse ad non esse per corruptionem, et de non esse ad esse per generationem. Apoc. 17: aquae multae, populi multi. 2 Reg. 14: omnes morimur, et quasi aqua dilabimur. Scrutatus est etiam profunda tertii fluminis, idest culpae; et triplicis: scilicet originalis, actualis mortalis et venialis. De primo dicit in Lib. 1 Confes. de secundo, a secundo libro usque ad nonum. De tertio, in decimo libro. De his fluminibus dicitur in Psal. 136: super flumina Babylonis illic sedimus, et flevimus, dum recordaremur tui, Sion. Item scrutatus est profunda quarti fluminis, hoc est gratiae triplicis, scilicet praevenientis, subsequentis et perficientis: unde loquitur in libro de gratia de his omnibus. Similiter loquitur in Enchiridion de his fluminibus. Joan. 8: qui credit in me, flumina fluent de ventre ejus aquae vivae: et sic commendatur hic a diligenti secretorum perscrutatione. Secundo commendatur ab absconditorum manifestatione, ibi, abscondita produxit in lucem, scilicet cognitionis: abscondita Trinitatis, caelestis civitatis et Scripturae veritatis. Primum patet in Lib. de Trinitate; secundum in libro de civitate Dei; tertium in expositione Isaiae, Joannis, canticorum et Genesis, et aliorum multorum. Multa quoque alia abscondita produxit in lucem cognitionis, sicut patet in libris multis quos fecit et cetera.
[88709] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 62 Justus de angustia liberatus est, Prov. 11: justus dicitur beatus Joannes Baptista propter tria. Primo propter omnium virtutum possessionem; secundo propter carnis mortificationem; tertio propter liberam malorum correptionem. His tribus modis sumitur justitia. De primo, Luc. 1: spiritu sancto replebitur adhuc ex utero matris suae. De secundo, Matth. 1: erat indutus de pilis camelorum. De tertio, Matth. 3: genimina viperarum et cetera. Marc. 6: Joannes arguebat Herodem. Fuit liberatus hodie a triplici angustia: scilicet carceris, corporis et saeculi. De primo, Marc. 6: decollavit eum in carcere et attulit caput ejus in disco, et dedit illud puellae, et puella dedit matri suae. De secundo, Psal. 142: educ de custodia animam meam. Verbum potest esse beati Joannis Baptistae. Rom. 7: infelix ego homo. Quis me liberabit de corpore mortis hujus? De tertio, 1 Joan. ult.: totus mundus in maligno positus est. Joan. 15: in mundo pressuram habebitis. Ps. 136: super flumina Babylonis, illic sedimus et flevimus. Impius fuit Herodes specialiter propter tria in decollatione ejus. Primo, quia innocentem et sanctum condemnavit. Marc. 6: sciens eum virum justum et sanctum, custodiebat eum, et multa audito eo faciebat, et libenter audiebat eum. Secundo, quia eum qui salutem suam procurabat, decapitavit. Ibidem: non licet tibi habere uxorem fratris tui. Tertio, quia caput prophetae Dei donavit pro uno saltu. Marci 6: cumque introisset filia ipsius Herodiadis, et saltasset, et placuisset Herodi, simulque recumbentibus, rex ait puellae: pete a me quod vis et cetera. Fuit autem traditus Herodes in triplicem angustiam pro beato Joanne: in angustiam regni amissionis, incarcerationis et aeternae damnationis. Tradit enim Josephus quod parum post decollationem beati Joannis, exercitus regis Archelai eum regno privavit, et captum ligavit, et postmodum eum Deus aeternis tormentis damnavit: ideo malum est esse impium. Prov. 16: impium quoque ad diem malum. Sed pium est esse justum. Prov. 10: justitia vere liberabit a morte et cetera.
[88710] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 63 Egredietur virga de radice Jesse, Isa. 11.
[88711] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 64 Ego si exaltatus fuero, omnia traham ad meipsum etc., Joan. 12. In his verbis duo notantur: scilicet modus patiendi, et utilitas ipsius passionis. Modus dicitur, ibi, si exaltatus fuero: utilitas, ibi, omnia traham ad me ipsum. Phil. 2: propter quod et Deus exaltavit illum, et dedit illi nomen quod est super omne nomen. Psal. 109: de torrente in via bibet, propterea exaltavit caput. Tertio, quia merito suae passionis exaltavit nos, cum essemus vilissimi et abjecti. Jerem. 2: quam vilis facta es nimis, iterans vias tuas. Et ab Aegypto confunderis, sicut confusa es ab Assur. Psal. 117: dextera domini fecit virtutem, dextera domini exaltavit me super Angelos. Psal. 8: elevata est magnificentia tua super caelos. Joan. 12: volo, pater, ut ubi sum ego, illic et minister meus sit. Quarto ut ostendatur quia quod vile est in conspectu hominum, exaltatum est in conspectu Dei; et e contra humile in conspectu hominum, exaltatum est in conspectu Dei. Quinto ut ostenderet modum exaltationis, quia per humilitatem: unde humiliavit se, formam servi accipiens. Luc. 14: qui se humiliat, exaltabitur. Sequitur: omnia traham ad meipsum. Attractio naturaliter fit sex modis. Primo per quamdam assimilationem, sicut faciunt aucupes: ita Christus suscepit formam hominis ut ad se traheret. Rom. 8: Deus mittens filium suum in similitudinem carnis peccati, de peccato damnavit peccatum in carne, ut justificatio legis impleretur in nobis. Homo enim erat in regione dissimilitudinis: unde dixit ironice Gen. 3: ecce Adam factus est quasi unus ex nobis. Secundo per quamdam concavitatem, sicut spongia aquam. Concavitas Christi ejus humanitas fuit. Matth. 15: venite ad me omnes: et statim subjungit: discite a me, quia mitis sum et humilis corde. Bernardus: omnino currimus post te, domine, propter mansuetudinem tuam. Tertio per colligationem: dominus attraxit nos miserabilibus funibus. Oseae 9: in funiculis Adam traham te. Quarto per dulcem allectionem. Joan. 6: verba vitae aeternae habes: et idem: nunquam sic locutus est homo. Augustinus in Lib. Confess. vulnerasti cor meum verbo tuo, et amavi te. Quinto per repromissiones. Dan. 12: et qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellae fulgebunt in perpetuas aeternitates. Matth. 20: ite et vos in vineam meam: et quod justum fuerit dabo vobis. Sexto propter naturalem appetitionem, sicut ignis extendit se sursum, terra vero deorsum: unde quia centrum est sursum, nunquam potest quiescere deorsum. Unde Joan. 18: in mundo pressuram habebitis, in me autem pacem. Augustinus in Lib. Conf.: suspensus eram ad te et cetera. Gregorius: cum omnia sint facta ad quaerendum Deum, nihil humanae menti sufficit quod non sit Deus. Augustinus: tantae siquidem dignitatis est humana conditio, ut nullum bonum, praeter summum, possit sufficere. Unde ex ipso verbo ipse probat peccatores non esse: cum exaltatus fuero, omnia traham ad meipsum, idest peccatores: et non fuerunt tracti: ergo peccatores nihil sunt. Homo dicitur omnia, quia est finis omnium, quia ultimo factus, quia propter eum facta sunt omnia: Psal. 8: omnia subjecisti sub pedibus ejus: vel quia est capax omnium, vel quia habet participationem cum omnibus, sicut dicit Gregorius super illo verbo, praedicate Evangelium omni creaturae. Rogemus ergo dominum.
[88712] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 65 Vidit Jesus hominem sedentem in telonio, Matthaeum nomine etc., Matth. 9. In isto Evangelio tria notantur. Primo magna domini nostri Jesu Christi benignitas; secundo beati Matthaei sanctitas; tertio magna Pharisaeorum caecitas. Magna Dei benignitas notatur in quinque. Primo in Matthaei sanctificatione; secundo in ejus ad apostolatum vocatione; tertio in familiari cum eo et cum aliis publicanis comestione; quarto in Pharisaeorum peccatorum confutatione; quinto in ipsius misericordiae commendatione. Magna enim benignitas fuit quod tam magnum peccatorem justificavit vel sanctificavit, quod ad apostolatum vocavit, quod cum eo tam familiariter manducavit; quod Pharisaeos qui peccatores contemnebant, confutavit; quod tantum divinam misericordiam commendavit. Primum ibi: vidit. Deus eum vidit quadruplici oculo: scilicet gratiam infundendo. Eccli. 11: est homo marcidus, egens recuperatione: et post: oculis Dei respexit illum in bono: quod totum satis bene exponitur de beati Matthaei vocatione. Secundum ibi: vocavit eum. Isa. 41: vocavi te, et non cognovisti etc., hoc est, non cognoscebas, cum esses magnus peccator, et vocavi te ad apostolatum. Tertium ibi: et factum est cum discumberet in domo. Quartum ibi: non est opus valentibus medico, sed male habentibus; quasi dicat, vos non me indigetis, quia vos sanos reputatis. Quintum ibi: euntes discite quid est: quia misericordiam volo, et non sacrificium. Sanctitas Matthaei notatur similiter in quinque. Primo in omnium desertione; secundo, in veloci obedientia; tertio in Christi imitatione; quarto in hospitalitatis exhibitione; quinto in omnium peccatorum suorum manifestatione. Primum ibi: relictis omnibus. Secundum ibi: surgens: statim enim domino praecipienti obedivit. Psal. 17: in auditu auris obedivit mihi. Tertium ibi: secutus est eum imitando. Ephes. 5: imitatores Dei estote. Hoc est totum bonum hominis, sicut dicit Augustinus, ut imitetur Christum, ut fugiat quae ipse contempsit, et eligat quae ipse elegit. Quartum ibi: fecit ei convivium magnum: Heb. 11: hospitalitatis nolite oblivisci: per hanc enim quidam placuerunt Deo, Angelis hospitio receptis: quanto magis recepto ipso domino? Quintum ibi: publicanus Matthaeus nomine. Cum enim fuerit binomius, voluit se vocare illo nomine quo magis erat notus, ut sic magis cognosceretur peccatum suum. Alii autem Evangelistae vocaverunt eum nomine suo. Pharisaeorum caecitas notatur in quinque. Primo, quia peccata sua gravia non videbant. Secundo, quia aliorum minus gravia judicabant: habebant enim in corde suo superbiam, quae est maximum peccatorum omnium; et invidiam vel avaritiam vel luxuriam, quae sunt minora, contemnebant. Matth. 7: hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo; et tunc videbis ejicere festucam de oculo fratris tui et cetera. Tertio, quia quem laudare debebant, vituperabant. Laudandus est quis de misericordia et benignitate corporali: haec reprehendebant. Prov. 22: novit justus, idest Christus, animas jumentorum suorum, scilicet per praedestinationem: viscera autem impiorum, idest Pharisaeorum hypocritarum crudelia. Quarto, quia unde debebant gaudere, invidebant. Invidebant Deum misericordem. Psal. 88: misericordias domini in aeternum cantabo. Quinto, quia unde debebant illuminari, excaecabantur: quoniam de Dei misericordia detrectabant. Eccl. 36: ostende nobis lucem miserationum tuarum. Haec fiebant ibi: et mirabantur Pharisaei, dicentes: quare cum publicanis et peccatoribus manducatis et bibitis? Pharisaeorum caecitas est fugienda, Matthaei sanctitas imitanda, et Dei benignitas diligenda et laudanda et cetera. Rogemus.
[88713] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 66 In omni loco oculi domini contemplantur bonos et malos, Prov. 15. In his verbis notantur tria. Primo Dei providentia; secundo ejus bonitas; tertio ipsius justitia. Primum ibi, in omni loco; secundum ibi: bonos; tertium ibi, et malos. Circa primum sciendum, quod in triplici loco contemplatur dominus, secundum quod in triplici loco contingit esse rationabilem creaturam: in loco luminoso, in loco tenebroso, et in loco luminoso et tenebroso. Locus luminosus est caelum Empyreum, ubi est lumen sine tenebris; locus tenebrosus est Infernus, ubi sunt tenebrae sine lumine; locus luminosus et tenebrosus est iste mundus, ubi est lumen et tenebrae. Primus locus intrinsecus, secundus extrinsecus, tertius medius. In primo contemplatur tantum bonos, in secundo tantum malos, in tertio bonos et malos. De primo Gen. 2: fons egreditur de loco voluptatis. De secundo, Lucae 17: ne ipsi veniant in locum tormentorum. Deuter. 32: invenit eum in terra deserta, et in loco horroris et vastae solitudinis. De tertio, Job 24: Deus dedit ei locum poenitentiae, et ille abutitur eo in superbiam. Propter hoc enim ponitur homo in mundo isto, ut agat poenitentiam. Jud. 2: ascendit Angelus domini de Galgala in locum flentium. Est autem timenda visio Dei maxime ex tribus. Primo, quia judicat; secundo, quia videt tenebrosa; tertio, quia nemo se potest a visione ejus abscondere. Abscondita, quia nullus potest post parietes latere; occulta videt, quia omnes cogitationes cordis. De his omnibus Eccli. 34: oculi ejus multo lucidiores sole. Sic ergo hic notatur Dei providentia. In hoc quod addit bonos, significat, ad bonum. Videt autem eos primo ut ab omni malo eripiat; secundo ut orationes eorum exaudiat; tertio ut misericordiam exhibeat; quarto ut bonum gratiae conferat; quinto ut in omnibus protegat; sexto ut bonum gloriae tribuat. De primo, Psal. 32: oculi domini super metuentes eum. De secundo, Psal. 33: oculi domini super justos, et aures ejus in preces eorum. De tertio, Jer. 24: et ponam super eos oculos meos ad planctum. De quarto, Eccli. 11: oculus domini respexit illum, idest in bonum. De quinto, Psal. 32: oculi domini super timentes eum: et sequitur: in eis qui sperant super misericordia ejus. De sexto, Isa. 49: glorificatus est in oculis domini. Videt ergo bonos ex sua bonitate; videt autem malos ex sua justitia. Videt autem eos quatuor modis. Primo, eorum opera considerando; secundo, super malis eorum indignando; tertio, condemnando; quarto eis non parcendo; quinto, poenam velociter inferendo. De primo, Eccli. 9: opera omnis carnis, idest carnalium, coram illo; et non est quicquam absconditum ab oculis ejus de secundo Isa. 59: et vidit dominus, et malum apparuit in oculis ejus. De tertio, Amos 9: oculi domini super regnum peccatoris, ut conterat illud. De quarto Ezech. 16: non pepercit super te oculus. Videt ergo malum ex justitia. Isti sunt duo oculi: bonitas, qua respicit. Bonos; et justitia, qua videt malos. In istis ergo notatur Dei providentia, et ejus bonitas, et ipsius justitia. Providentia reverenda, bonitas diligenda, justitia metuenda.
[88714] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 67 Angeli eorum semper vident faciem patris mei, Matth. 18. In his verbis notantur tria de Angelis. Primo Angelorum benignitas; secundo sanctorum Angelorum jucunditas; tertio jucunditatis aeternitas. Primum ibi, Angeli eorum; secundum ibi: faciem patris; tertium ibi: semper. Magna benignitas Angelorum notatur in hoc quod dicuntur nostri; et bene nostri: quia quam cito anima creatur, datur ei Angelus: quia sine dubio maximum est tam nobilem creaturam servire homini peccatori et ingrato frequenter. Servire autem dicuntur nobis tripliciter: scilicet purgando, illuminando et perficiendo. Istae enim tres operationes conveniunt omnibus hierarchiis, sicut dicit Dionysius. Primum pertinet ad mali remotionem; secundum ad intellectus illuminationem; tertium ad affectus perfectionem. Primo enim a malis purgamur, in intellectu illuminamur, in affectu perficimur. Purgamur per remotionem pravitatis et dissimilitudinis; illuminamur per susceptionem divini luminis; perficimur per inflammationem divini amoris. De primo Dionysius: oportet purgandos puros effici, et ab omni liberari dissimilitudinis effusione. De secundo ibidem: oportet illuminandos impleri divino lumine, et ad contemplandam placidissimam virtutem castissimis mentis oculis reducendos. De tertio, ibidem: oportet instaurandos participes fieri sacramentorum perfectivae scientiae. Et quia nobis haec faciunt, dicuntur Angeli nostri: quia faciunt nobis octo servitia. Sic ergo notatur eorum benignitas. Beatitudinis eorum jucunditas notatur, ibi, faciem patris mei. Facies quippe ejus est admirabilis, delectabilis, amabilis et desiderabilis. Admirabilis propter majestatis infinitatem; delectabilis propter gratiarum multiplicitatem; amabilis propter ineffabilis pulchritudinis claritatem; desiderabilis propter gloriae aeternitatem. De primis duobus, Esther 9: valde es admirabilis, domine, et facies tua plena gratiarum. Augustinus: tanta est jucunditas divini aspectus, ut nunquam videri possit sine amore. De secundo, 1 Petr. 1: in quem desiderant Angeli prospicere. Satis jucundum est videre faciem tam admirabilem, tam delectabilem. Tertio notatur beatitudinis aeternitas, ibi, semper: et importat tria: quod sine intermissione, sine fine, et tota jucunditas eorum erit simul. Ergo sancti Angeli, etsi ad exteriora officia admittantur, ab intimis contemplationibus nunquam recedunt. Boetius: aeternitas est vitae possessio tota simul. Ad quam aeternitatem perducat nos et cetera.
[88715] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 68 Justum deduxit dominus per vias rectas, et ostendit illi regnum Dei, Sap. 11. In his verbis notantur duo. Primo sanctorum meritum, ibi, justum deduxit. Secundo praemium sanctorum, ibi, ostendit illi regnum. Circa meritum notantur tria. Primo causa a qua est meritum; secundo in qua est meritum; tertio secundum quam est meritum. Causa efficiens meriti est Deus; causa in qua est meritum, est justum; causa secundum quam est meritum, est via recta. Haec est formalis. Primum, ibi, dominus; secundum, ibi, justum; tertium, ibi, per vias rectas. Est autem dominus causa efficiens meriti quatuor modis. Primo, faciendo idoneum ad merendum; secundo, movendo ad volendum; tertio, juvando ad faciendum; quarto, conservando ad perseverandum. Primum, facit per gratiam praevenientem; secundum, per gratiam subsequentem; tertium, per gratiam proficientem; quartum, per gratiam consummantem. De primo, 1 Cor. 4: Deus est qui operatur in nobis. De quarto, Phil. 1: qui coepit in vobis opus bonum, ipse perficiet usque in diem Christi Jesu et cetera. De his, 1 Cor. 15: gratia Dei sum id quod sum; et gratia ejus in me vacua non fuit. Circa secundum sciendum, quod justus dicitur multipliciter, secundum quod justitia dicitur multipliciter. Justitia enim dicitur innocentia. Glossa super illud Exod. 13: occidit dominus omne primogenitum: mors primogenitorum est amissio justitiae naturalis, qua sibi homines sociales sunt. Secundo dicitur justitia humilitas. Matth. 3: sic decet nos implere omnem justitiam: Glossa, idest humilitatem. Tertio dicitur justitia bona voluntas. Anselmus: justitia est rectitudo voluntatis conservata propter se. Quarto justitia dicitur misericordia. Augustinus: justitia est in miserendo miseris. Quinto justitia dicitur jus reddens unicuique quod suum est. Isidorus: justitia est virtus, qua redditur unicuique quod suum est. Sexto justitia dicitur gratia justificans. Rom. 5: justificati gratis per gratiam ipsius. Septimo justitia dicitur omnis bonitas. Heb. 1: dilexisti justitiam: Glossa idest omnem bonitatem. Octavo dicitur justitia perseverantia in bono opere: unde in definitione: justitia est constans et perpetua voluntas animi. Justus ergo dicitur qui servat innocentiam, qui habet gratiam justificantem, rectam voluntatem, humilitatem et misericordiam; qui reddit unicuique quod suum est; qui habet omnem bonitatem et perseverantiam in bonitate. Sequitur: per vias rectas. Rectae sunt illae per quas recte itur ad vitam aeternam. Illae autem sunt quinque. Primo caritas. 1 Cor. 13: adhuc excellentiorem vobis viam demonstro. Secundo paupertas. Matth. 5: beati pauperes spiritu. Tertio, tribulationum tolerantia. Act. 13: per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei. Quarto, obedientia. Gregorius super illud Matth. 2: per aliam viam reversi sunt in regionem suam. Per aliam viam redire monemur; ut qui propter inobedientiam a Paradiso cecidimus, per obedientiam revertamur. Quinto veritas. Anselmus: veritas est rectitudo sola mente perceptibilis. Psal. 24: universae viae domini misericordia et veritas. Sic ergo in praemissis notatur sanctorum meritum; in sequentibus praemium ostenditur, ibi, ostendit illi regnum Dei. Regnum Dei dicitur civitas caelestis, sive beatitudo aeterna, quae dicitur proprie regnum Dei: ad quod nos perducat et cetera.
[88716] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 69 Mihi autem absit gloriari nisi in cruce domini nostri Jesu Christi, Gal. 6. Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis; et ego reficiam vos, Matth. 11.
[88717] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 70 Vocans ab oriente avem, et de terra longinqua virum voluntatis meae, Isa. 46. Possunt haec verba exponi de beato Dionysio: et notantur hic tria ad ejus commendationem. Primo ejus dignitas; secundo sapientiae ipsius claritas; tertio contemplationis sublimitas. Primum, ibi, vocans. Magna dignitas est vocari a rege caeli, a dominatore Angelorum, a domino omnium. Secundum, ibi, ab oriente. Tertium, ibi, avem. Circa primum sciendum, quod dominus vocavit b. Dionysium quadrupliciter. Primo ad sanctitatem, radiis virtutum eum illuminando; secundo, ad praedicationis effectum, eum in episcopali dignitate sublimando: tertio, a Graecia in Franciam deducendo, et eam per ipsum illuminando; quarto, de mundo ad caelum cum gloria martyrii coronando. De primo, actuum 17: in quibus et Dionysius Areopagita credidit. De aliis tribus in legenda sua. In hoc ergo quod dicitur, vocans, notatur ejus dignitas. Ab oriente, sapientiae claritas: et exponitur tribus modis. Primo ad litteram: ab oriente enim venit in occidentem, ut tamquam verus sol partes occiduas illuminaret. Secundo, ab oriente, idest ab Athenis. Oriens enim est principium luminis, cum ab eo veniat omne lumen; et Athenis principium et caput erat tunc omnis philosophiae et sapientiae. Tertio, ab oriente, idest sapientis claritate: habuit enim multiplicem sapientiam, cum philosophus fuerit. Contemplationis ejus sublimitas notatur, ibi, avem: volavit enim tamquam avis, altissima contemplando. Volavit autem tripliciter in caelum: in caelum humanae naturae, in caelum angelicae naturae, in caelum sanctissimae Trinitatis. In primo caelo vidit subcaelestem hierarchiam; in secundo vidit caelestem hierarchiam et cetera.
[88718] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 71 Ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos, Luc. 10. In his verbis tria notantur. Primo datur sanctis confidentia; secundo subjungitur eorum innocentia; tertio subditur iniquorum malitia. Primum notatur, ibi, ecce ego mitto vos: qui sum bonus, ut velim defendere; sum sapiens, ut sciam protegere; sum omnipotens, ut possim eripere. Cum ego, inquam, sic bonus, sic sapiens, sic potens mittam vos, debetis in omnibus confidere. De primo, Joan. 10: ego sum pastor bonus: bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis, scilicet defendendis. De secundo, Joan. 18: cum essem cum eis, servabam eos. De tertio, Isa. 40: in brachio suo protegit agnos, idest in potentia sua defendit eos. In brachio enim intelligitur fortitudo. Secundum vero ibi, sicut agnos. Agni dicuntur sancti propter tria. Primo propter innocentiam; secundo propter simplicitatem; tertio propter mansuetudinem. Sic sancti sunt innocentes malum non faciendo; sunt simplices, intentionem suam ad Deum dirigendo, mansueti, mala illata sine animi amaritudine sustinendo. De primo, 2 Cor. 6: nemini dantes ullam offensionem. 2 Petr. 3: satagite immaculati inveniri. De secundo, Matth. 10: estote simplices sicut columbae. De tertio, Jer. 1: ego quasi agnus mansuetus qui portatur ad victimam et cetera. Iniquorum malitia notatur, ibi, inter lupos: et dicuntur mali lupi propter tria. Primo, propter nequitiam; secundo, propter invidiam; tertio, propter saevitiam. Lupus est animal rapax; ideo significat in malis nocendi nequitiam: habet visum corruptivum, quia aufert homini vocem, si primo eum videat quin videatur ab eo; ideo significat invidiam: est animal crudele, ideo significat malorum saevitiam. De nocendi nequitia, Jer. 5: lupus ad vesperam vastavit eos. De invidia, Genes. 17: fera pessima devoravit filium meum Joseph, idest invidia. De tertio, Sophon. 3: judices ejus lupi vespere non derelinquebant in mane et cetera. Beatus iste sanctus, sicut agnus innocens; similiter mansuetus in medio iniquorum cum dicta protectione, sapientia et bonitate custoditus, reductus est ad ovile vitae aeternae: ad quam nos perducat et cetera.
[88719] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 72 Cibavit illum pane vitae et intellectus, et aqua sapientiae salutaris potavit illum, et firmabitur in illo, Eccli. 15. Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum.
[88720] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 73 Vos non estis de hoc mundo; sed ego elegi vos de mundo: propterea odit vos mundus, Joan. 15. In his verbis notantur tria. Primo, sanctorum dignitas; secundo, Christi benignitas; tertio, mundi malignitas. Primum ibi, vos non estis de hoc mundo. Magna est dignitas sanctorum, quod non sunt cives hujus saeculi nequam, sed sunt cives caeli. Eph. 2: estis cives sanctorum. Dicuntur autem sancti non esse de mundo, propter tria. Primo, quia mundum, et omnia quae ejus sunt, despiciunt; secundo, quia mundus eos persequitur: tertio, quia non secundum morem mundi vivunt. De primo, Matth. 2: ecce nos reliquimus omnia. 1 Joan. 2: nolite diligere mundum. Philip. 4: omnia arbitratus sum ut stercora. De secundo, Joan. 15: si de mundo essetis, mundus quod suum est diligeret: quia vero de mundo non estis, propterea odit vos mundus. Item non vivunt secundum mores mundi. Mores mundi sunt gaudere, deliciis affluere; mores vero sanctorum sunt tristari flere et affligi. Joan. 16: mundus gaudebit: vos autem contristabimini. Item dicit apostolus: nostra conversatio in caelis est, et non in mundo. Benignitas Christi notatur in secunda clausula, ibi, ego elegi vos de mundo. Primo elegit tam viles servos quam eligeretur. Joan. 15: non vos me elegistis, sed ego elegi vos et cetera. Elegit autem dominus sanctos de mundo propter tria. Primo propter ipsius mundi malignitatem; secundo, propter poenarum, quae in eo sunt, multiplicitatem; tertio, propter pereundi necessitatem. De primo, Joan. 5: totus mundus in maligno positus est. De secundo, Gregorius. Contemnendus est hic mundus, etiam si rebus prosperis animam demulcet: nunc autem quia tot calamitatibus premit, quid aliud nisi ut contemnatur clamat? De tertio, 1 Joan. 2: et mundus transit et concupiscentia ejus. Mundi malignitas notatur in tertia clausula, ibi, propterea odit vos mundus: et apparet magna iniquitas, qua mundus odit sanctos, maxime propter tria. Primo, quia ab ipsis mundus illuminatur; secundo, quia per ipsos a periculis liberatur; tertio, quia per ipsos salvatur. De primo, Matth. 5: vos estis lux mundi. Philip. 3: vos estis testes lucis in mundo. De secundo, Genes. 19: si invenero ibi justos, parcam eis et cetera. Unde sequitur quod sancti sunt causa quod mundus non perit. Item mundus per sanctos salvatur: unde uni ex eis dictum est, Gen. 41: vocavit nomen ejus salvatorem mundi: et Isa. 19: mittet eis salvatorem et cetera. Patet quod sanctis istis conveniant verba ista. Ipsi non fuerunt de mundo, sed electi a Deo; ideo mundus odivit eos et occidit: et propter hoc venerunt ad vitam aeternam: ad quam et cetera. De eodem: propter te mortificamur tota die.
[88721] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 74 Videns Jesus turbas, ascendit in montem, Matth. 5. In his verbis duo notantur: scilicet Dei benignitas, et ipsius majestas: videns Jesus turbas: quas Deus vidit diversis temporibus oculis suae bonitatis. Prima fuit turba Angelorum, quam vidit in initio temporis, eos in beatitudine confirmando. Gen. 1: vidit Deus lucem, quod esset bona, idest angelicam naturam, dicit Augustinus. Secunda patriarcharum, quam vidit, eos fide illuminando. Oseae 9: in cacumine ejus vidit patres eorum, idest in sublimitate sanctitatis. Tertia, turba prophetarum, quam vidit, prophetali radio illuminando. Jer. 1: priusquam te formarem in utero, novi te. Quarta, turba apostolorum, quam vidit, eos ad praedicationis officium mittendo. Matth. 4: vidit duos fratres, et ait illis: venite post me; faciam vos fieri piscatores hominum. Quinta, turba martyrum, quam vidit, eos in passione consolando. Psal. 33: oculi domini super justos. Sexta, turba confessorum, quam vidit, eos luce scientiae illuminando. Psal. 32: oculi domini super timentes eum. Septima, turba virginum, quam vidit, sibi inseparabiliter copulando. Apoc. 14: hi sunt qui cum mulieribus non sunt coinquinati: et post: hi sequuntur agnum quocumque ierit. Istae sunt septem turbae, de quibus dicitur in Evangelio. Primae turbae convenit prima beatitudo, scilicet: beati pauperes spiritu idest Angeli humiles, qui pauperes extiterunt superbia, qua dives et plenus fuit Lucifer cum suis sequacibus. Secunda, patriarchis, qui fuerunt mites, qui tot minis lacessiti mansuetudinem servabant; et ideo data est eis terra promissionis. Tertia, prophetis, qui propter mala quae videbant, fletibus vacabant. Quarta apostolis, qui tantam habuerunt famem justitiae, quod ut satiari possent, eam per totum mundum quaerebant. Quinta, scilicet misericordia, martyribus; qui ita fuerunt pleni misericordia ut eam suis persecutoribus impenderint. Sexta virginibus, qui munditiam corpore et mente servabant. Septima confessoribus, qui ut pacifice possent vivere, ab omni inquietudine se segregabant. In visione ergo turbarum apparet ejus bonitas; sed in montis ascensione apparet ejus majestas. Ascendit, inquam, in montem: ascendit in triplicem montem. Primus mons, patris divinitas; secundus, matris virginitas; tertius, caeli sublimitas. De primo, Psal. 57: mons in quo beneplacitum est Deo habitare in eo. Dominus enim inhabitat inaccessibilem lucem aeternitatis. 1 Timoth. 1: lucem inhabitat inaccessibilem. De secundo, Dan. 4: lapis abscissus est de monte sine manibus: quia natus est Christus de virgine sine opere humano. De tertio, Psal. 23: quis ascendet in montem domini? Primum montem ascendit ab aeterno in sua a patre generatione; secundum in incarnatione; tertium in ascensione. De primo, Matth. ult.: ascendo ad patrem meum et patrem vestrum: hoc est, ascendisse me ab aeterno, modo apparet. De secundo, Isa. 19: ascendit dominus super nubem levem et cetera. De tertio, Ephes. 3. In prima ascensione apparet aeternitas, in secunda ejus humanitas, in tertia ejus gloria. In prima, est adorandus; in secunda, amandus; in tertia, desiderandus et cetera.
[88722] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 75 Scidi pallium meum, evulsi capillos et barbam, et sedi moerens, Esth. 9. Haec verba possunt exponi de beato Martino: et notantur hic tria, quae fecit in triplici statu: scilicet in statu militis, in statu monachi, et in statu episcopi fuit enim miles, monachus et episcopus. Miles pallium scidit ad litteram, et pauperi nudo dedit. Isai. 4: cum videris nudum, operi eum. Monachus capillos evulsit, idest temporalia reliquit, quae per capillos designantur. Episcopus moerens sedit, quia ad episcopum pertinet peccata subditorum flere. Jerem. 2: quis dabit capiti meo aquam (...) ut lugeam peccata populi mei? Moraliter in verbis istis notantur tria necessaria poenitenti: scilicet contritio, confessio et carnis maceratio. Primum ibi, moerens. Est enim contritio dolor de peccatis. Psal. 6: lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo et cetera. Secundum ibi, evulsi capillos et barbam, idest peccata mentis et carnis, scilicet carnalia et spiritualia, quae radenda sunt novacula confessionis. Ezech. 5: sume tibi gladium acutum radens pilum et cetera. Carnis maceratio pertinet ad satisfactionem. Nota ibi, scidi pallium. Per pallium intelligitur corpus, Cant. 5: tulerunt pallium meum, idest corpus: vox est Martini et cetera.
[88723] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 76 Mulier diligens, corona est viro suo, Prov. 12. Haec verba possunt exponi de beata Caecilia; et notantur hic tria de ea. Primo ipsius natura exprimitur; secundo virtus subjungitur; tertio virginitatis praemium exprimitur. Primum, ibi, mulier; secundum, ibi, diligens; tertium, ibi, corona est viro suo. Circa primum sciendum, quod beata Caecilia fuit mulier speciosa, gratiosa et gloriosa. Speciosa propter tria. Primo propter virginitatis candorem; secundo propter martyrii ruborem; tertio propter corporis decorem. Fuit ergo virgo, martyr et pulchra. De primis duobus Cant. 1: ecce tu pulchra es, amica mea. De tertio in legenda sua. Gratiosa fuit in tribus: Deo per humilitatem, Angelis per puritatem, et hominibus per benignitatem. De primo, 1 Petr. 1: humilibus dat gratiam. Gloriosa fuit propter tria in rationabili: propter aureolam praedicationis, in irascibili propter aureolam martyrii, in concupiscibili propter aureolam virginitatis. Fuit enim praedicatrix, martyr et virgo. Patent haec in legenda sua. Circa secundum sciendum, quod fuit diligens in quinque. Primo in carnis maceratione; secundo in Dei dilectione; tertio in devota oratione; quarto in eleemosynarum elargitione; quinto in aliorum conversione. De primo: Cilicio Caecilia carnem domabat. De secundo: cantantibus organis Caecilia soli Deo decantabat. De tertio: non diebus nec noctibus a collocutione Dei et oratione cessabat. De quarto, in legenda de pauperibus quos misit ad Urbanum. De quinto, patet in conversione viri confratris: unde sequitur: corona est viro suo in vita aeterna; fuit viro suo moraliter.
[88724] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 77 Aquae multae non potuerunt extinguere caritatem etc., Cant. 8. Satis patet quomodo haec verba conveniunt beato Clementi. Tanta enim fuit in eo caritas quod omnes aquae maris non potuerunt eam extinguere. Notantur autem hic tria circa passionem ejus. Primo ejus passionis acerbitas; secundo perseverantiae constantia; tertio ipsius caritas. Primum, ibi, aquae multae, idest marinae, quod est omnium aquarum congregatio, in quo fuit submersus beatus Clemens. Secundum, ibi, non potuerunt extinguere. Nulla enim tribulatio eum potuit ab amore Christi separare. Rom. 8: quis nos separabit a caritate Christi? Tribulatio et cetera. Tertium, ibi, caritatem. Sunt enim quatuor actus caritatis specialiter, qui fuerunt in beato Clemente. Primus actus est unire diligentem cum dilecto, idest hominem cum Deo. Secundus vivificare: et de his duobus Augustinus (alius auctor) in Lib. de spiritu et anima: quid est caritas, nisi vita copulans diligentem cum dilecto? Tertius diligere. Dionysius: amorem, inquit, sive divinum, sive angelicum, sive intellectualem, sive naturalem dicimus quamdam unitivam virtutem superiora moventem ad inferiora in providentiam aequiformem, in socialem vicissitudinem, novissimam substantiam ad meliorum et superpositorum conversionem. Quartus actus caritatis est desiderare praesentiam dilecti continuam. Augustinus in Lib. de moribus: caritas est rectissima animae nostrae conversio, qua nos jungimur Deo. Cant. 2: nuntiate dilecto, quia amore langueo et cetera.
[88725] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 78 Sapiens mulier aedificat domum suam, Prov. 14. Haec verba possunt exponi de beata Catharina: et notantur hic duo. Primum ejus sapientia; secundum utilitas. Primum ibi: sapiens mulier; secundum ibi: aedificat domum suam. Circa primum sciendum, quod beata Catharina significatur per tres mulieres sapientes, de quibus invenitur in textu. Prima mulier sapiens Abigail. 1 Reg. 25: erat autem mulier sapiens et speciosa. Secunda mulier Thecuitis. 2 Reg. 14: misit, et tulit inde mulierem sapientem. Tertia mulier Debora. Judicum 5: et clamavit mulier sapiens et cetera. Prima mulier fuit sapiens in Ethica: miro enim modo philosophata est de moribus, sicut patet ibidem. Malitia, inquit, non inveniatur in te omnibus diebus vitae tuae. Secunda mulier sapiens fuit in physica, quia locuta est de naturis rerum. Omnes, inquit, morimur, et quasi aquae dilabimur in terram quae non revertuntur. Tertia mulier fuit sapiens in logica: est enim logica rationalis scientia, inquirens verum. Ipsa rationabiliter loquendo respondebat veritatem. Haec est quae dicit: nonne ego sum quae impendo veritatem? et cetera. Et in ista triplici sapientia fuit sapiens b. Catharina, sicut in legenda sua dicitur. Prima mulier liberavit Nabal per suam sapientiam, secunda Absalon, tertia civitatem. B. Catharina sua sapientia liberavit philosophos a damnatione perpetua ad Christi fidem convertendo; liberavit fideles in fide Christi confirmando; liberavit Ecclesiam a confusione, regem et philosophos convertendo. Per Nabal, qui interpretatur stultus, significantur illi quorum sapientiam stultam fecit Deus. 1 Corinth. 1: nonne stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi? Per Absalon fideles interpretantur: est enim patris luctus vel amaritudo: Christus autem pro fidelibus flevit et passiones et amaritudines sustinuit. 2 Pet. 2: Christus passus est pro nobis et cetera. Thren. 3: recordare paupertatis et transgressionis meae et cetera. Civitas vero figurat Ecclesiam. Psal. 121: Jerusalem, quae aedificatur ut civitas. Fuit ergo sapiens mulier, scilicet quia utilitas sapientiae ejus aedificavit Ecclesiam tripliciter. Primo, lapides in ejus aedificio construendo; secundo, constructos confirmando; tertio, destructori resistendo. Primum patet in philosophis, quos in aedificationem Ecclesiae collocavit; secundum patet in fidelibus, quos verbis et exemplis confirmavit. Tertium in rege, quem confutavit. Et propter istas sapientias habuit quinque alias sapientias, quae sunt sapientiae sanctorum. Prima est Deum timere. Secunda, a malo recedere. De his duobus Job 28: ecce timor domini, ipse est sapientia, ecce primum: et recedere a malo intelligentia, ecce secundum. Tertia sapientia sanctorum est bona agere. Quarta, mala pati. Quinta, in his perseverare. Augustinus: sapientia sanctorum est bona agere, et pati mala, et in his perseverare. In istis sapientiis studere debemus et cetera.
[88726] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 79 At illi continuo, relictis retibus, secuti sunt eum, Matth. 4. Tria docent nos hic isti apostoli exemplo suo. Primum continuo Deo obedire; secundum retia relinquere; tertium post ipsum ire. Primum ibi, continuo; secundum ibi, relictis retibus; tertium ibi, secuti sunt eum. Circa primum nota, quod propter quatuor maxime debemus continuo Deo obedire. Primo, quia continuo desinimus; secundo, quia continuo veniet inobedientibus ira illius; tertio, quia continuo datur obedientibus praemium; quarto, quia continuo sibi irrationales creaturae obediunt. De primo, Sapien. 2: et nos nati continuo desinimus esse. De secundo, Eccli. 5: subito veniet ira illius. De tertio, Isa. 60: ego sum, subito faciam illud: loquitur de praemio sanctorum. De quarto, Matth. 20: arefacta est continuo ficulnea, ex quo praecepit ei dominus. Circa secundum nota, quod quadruplex est rete quod est cavendum. Primum sunt divitiae saeculares. Job 18: misit in rete pedes suos. Secundum mala mulier. Habac. 1: congregavit in rete suum. Bernardus de sorore sua dixit, quod erat rete Diaboli. Tertium, adulator amicus proditor. Prover. 29: homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo, rete expandit gressibus ejus. Quartum ultio divina. Oseae 8: expandi super eos rete meum. Circa tertium nota, quod dominus promittit quatuor sequentibus se. Primo vitae claritatem. Joan. 8: qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitae. Secundo judiciariam potestatem. Matth. 19: vos qui secuti estis me, sedebitis super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel. Tertio thesaurum caelestem. Ibidem: veni, sequere me, et habebis thesaurum in caelis. Quarto loci amoenitatem. Joan. 11: si quis mihi ministrat, me sequatur; et ubi ego sum, illic et minister meus erit. Primum, est praemium rationalis; secundum, irascibilis; tertium, concupiscibilis; quartum, corporis: ad quod perducat nos Deus et cetera.
[88727] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 80 Ascendam in palmam, et apprehendam fructus ejus, Cant. 8. In his verbis tria notantur ad laudem beati Andreae, cujus verba haec possunt esse. Primo patiendi voluntas, ibi, ascendam; secundo passionis qualitas, ibi, in palmam; tertio passionis utilitas, ibi, et apprehendam fructus ejus. Circa primum nota, quod octo sunt gradus ascendendi in palmam, idest in crucem. Primus gradus, persecutoris aggressus. Secundus, devota martyrii processio: de his duobus in vita sua. Tertius, devota de cruce praedicatio. In legenda ibi: o si scires virtutem crucis et cetera. Quartus, carceris toleratio, ibi, jussit eum in carcerem detrudi. Quintus, populorum eum liberare volentium prohibitio, ibi, nolite sanctum. Sextus funium procellatio, ibi, jussit eum funibus caedi. Septimus devota ut pati mereretur oratio, ibi, o beata crux. Ezech. 40: et septem graduum erat ascensus ejus. Circa passionem notandum, quod passus est desideranter, ibi, jam concupiscenti animo praeparata: confidenter, ibi, securus: laetanter, ibi, gaudens venio ad te: constanter, quia nunquam a praedicatione cessabat: longanimiter, ibi, biduo: gratanter, gratias agendo: perseveranter, quia nunquam nisi mortuus descendere voluit. Circa tertium nota, quod ipse collegit duodecim fructus de palma illa, idest duodecim gaudia Paradisi. Apoc. 22: et lignum afferens fructus duodecim per singulos menses et cetera.
[88728] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 81 Ecce sacerdos magnus, qui in diebus suis placuit Deo, et inventus est justus, Eccl. 44. In his verbis commendatur iste sanctus a sex. Primo a divina ad sacerdotium vocatione, ibi, ecce quia hic est quem dominus elegit. Heb. 5: nemo assumit sibi honorem, nisi qui vocatur a Deo. Secundo a sacerdotalis officii executione, ibi, sacerdos, idest sacer dux populum per bona exempla ad vitam aeternam ducendo. 1 Tim. 4: exemplum esto fidelium in verbo, in conversatione, in caritate, in fide, in castitate et cetera. Vel sacra dans, sacramenta devote tribuendo. Matth. ult.: baptizantes eos in nomine patris et filii et spiritus sancti. Vel sacra docens, doctrinae insistendo. 2 Tim. 4: praedica verbum, insta opportune, importune. Tertio a virtutum splendore, ibi, in diebus suis. Habuit enim septem dies. Diem solis, idest donum sapientiae; diem lunae, idest donum intellectus: diem Martis, idest fortitudinis; diem Mercurii, idest consilii; diem Jovis, idest scientiae; diem Veneris, idest pietatis; diem Saturni, idest timoris. De his septem diebus, Deut. 18: septem diebus non apparebit fermentum: quia in istis diebus nihil habere debemus de hypocrisi, vel inani gloria. Luc. 12: attendite a fermento Pharisaeorum, quod est hypocrisis. Quarto commendatur a recta intentione, ibi, placuit Deo, non hominibus. Gal. 1: si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem. Quinto a sancta conversatione, ibi, inventus est justus, idest apparuit. 1 Pet. 2: conversationem vestram inter gentes habentes bonam. 2 Pet. 2: aspectu enim et auditu justus erat. Sexto a devota oratione, ibi, factus est reconciliatio: per orationem enim fit reconciliatio. Sap. 18: properans enim homo sine querela deprecari pro populis, proferens servitutis suae scutum orationem, et per incensum deprecationem alligans, restitit irae, et finem imposuit necessitatis. Nota. Qui in diebus suis placuit Deo. Illos dies debemus studere habere, qui expellunt septem noctes septem vitiorum. Timor expellit superbiam, pietas iram, scientia invidiam, fortitudo accidiam, consilium avaritiam, intellectus gulam, sapientia luxuriam et cetera.
[88729] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 82 Qui gloriatur, in domino glorietur, 2 Cor. 10. Omnis rationalis creatura appetit gloriam, quia ad hoc creata est: ideo apostolus docet hic ubi invenitur vera gloria. Est enim gloria falsa in divitiis temporalibus. Psal. 11: in multitudine divitiarum suarum gloriantur. Vana in honoribus saecularibus. Psal. 9: gloriantur in simulacris suis, idest in saeculi dignitatibus. Jerem. 8: non glorietur sapiens in sapientia sua, et non glorietur fortis in fortitudine sua et cetera. Stulta in voluptatibus: stultum est enim gloriari in escis mortalibus. 1 Tim. 5: quae in deliciis est, viva mortua est. Mala in iniquitatibus. Psal. 51: quid gloriaris in malitia? Prima convertetur in inopiam. Job 27: dives cum dormierit, nihil secum auferet; aperiet oculos suos, et nihil inveniet et cetera. Secunda in ignominiam. Oseae 9: gloria eorum in ignominiam commutatur. Tertia in luctus angustiam. Apoc. 18: quantum se glorificavit et in deliciis fuit, tantum date ei tormentum et luctum et cetera. Quarta in aeterna tormenta. Psalm. 20: pluet super peccatores laqueos. Isa. ult.: vermis eorum non morietur et cetera. Vera gloria in domino est gloriari in ejus cognitione. Jer. 9: in hoc glorietur qui gloriatur, scire et nosse me: quia ego sum dominus, qui facio misericordiam et judicium et justitiam in terra. Item in mirabilium ejus consideratione. Eccl. 18: gloriari in mirabilibus ejus. Item in Dei dilectione. Psal. 5: gloriabuntur in te omnes qui diligunt nomen tuum. Item in Dei laudatione. Psal. 105: gloriemur in laude tua. Item in Dei perfruitione. Psal. 16: satiabor cum apparuerit gloria tua et cetera.
[88730] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 83 Dedit abyssus vocem suam; altitudo manus suas levavit, Habacuc 3. Possunt haec verba exponi de beato Thoma: et notantur hic duo. Primum Thomae fidelitas, ibi, altitudo manus suas levavit; secundum divina bonitas, ibi, dedit abyssus vocem suam. Abyssus dicitur Thomas propter tria. Primo propter nominis rationem; secundo propter etymologiae significationem; tertio propter definitionem. Propter nominis rationem, quia Thomas interpretatur abyssus. Propter etymologiae significationem, quia abyssus dicitur ab a, quod est sine, et byssus, quod est pannus candidus, idest sine candore lucis: fuit enim aliquando sine candore, et luce fidei. Propter definitionem, quia abyssus est profunda aquarum congregatio. Aquae profundae sunt verba profunda, quae fuerunt in beato Thoma. Proverb. 18: aqua profunda verba ex ore viri. Hic abyssus dedit quintuplicem vocem. Prima dilectionis. Joan. 11: eamus et nos, et moriamur cum illo. Secunda dubitationis. Joan. 20: nisi videro in manibus ejus fixuram clavorum, et mittam digitum meum in locum clavorum, et mittam manum meam in latus ejus, non credam et cetera. Tertia confessionis. Joan. 20: dominus meus et Deus meus. Quarta obedientiae. Domine, quo vis mitte me. Quinta justitiae, quando rogavit ut ille qui eum percusserat, puniretur in praesenti. Dedit etiam et sextam vocem, scilicet praedicationis Judaeorum, et sponsi et sponsae conversionem. Bonitas Dei notatur, ibi, altitudo manum suam levavit. Altitudo Christus: quia tunc manus ad litteram levavit, quando eas Thomae ad dandam fidem de sua resurrectione vera ostendit. Levavit autem dominus manus ad quatuor. Primo ad offerendum sacrificium pro mundi expiatione. Psal. 140: elevatio manuum mearum, sacrificium vespertinum. Secundo ad dandam benedictionem. Lucae ult.: elevatis manibus benedixit eis. Tertio ad potentiae suae ostensionem. Deut. 32: et levabo manus meas ad caelum. Quarto ad malorum percussionem Eccl. 3: alleva manum tuam super gentes alienas. Pro prima allevatione debemus eum diligere; pro secunda ei gratias agere; pro tertia eum timere; pro quarta sibi obedire. De prima Bernardus: super omnia et cetera. De secunda, Ephes. 1: benedictus Deus et pater domini nostri Jesu Christi, qui benedixit nobis in omni benedictione spirituali in caelestibus. De tertia, Matth. 10: eum timete qui potest et animam et corpus perdere in Gehennam. De quarta, Deuteron. 18: qui autem verba ejus quae loquetur in nomine meo, audire noluerit, ego ultor existam et cetera. Ad quam benedictionem perducat nos Christus, amen.